bbl

Read, search and index the Bible on the command line -- Greek, Latin, KJV, Knox, RSV, and more
git clone git://git.wilsonrgheen.com/bbl
Log | Files | Refs | README | LICENSE

vul.tsv (4902649B)


      1 Genesis	Gen	1	1	1	In principio creavit Deus caelum et terram.
      2 Genesis	Gen	1	1	2	Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae erant super faciem abyssi : et spiritus Dei ferebatur super aquas.
      3 Genesis	Gen	1	1	3	Dixitque Deus : Fiat lux. Et facta est lux.
      4 Genesis	Gen	1	1	4	Et vidit Deus lucem quod esset bona : et divisit lucem a tenebris.
      5 Genesis	Gen	1	1	5	Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem : factumque est vespere et mane, dies unus.
      6 Genesis	Gen	1	1	6	Dixit quoque Deus : Fiat firmamentum in medio aquarum : et dividat aquas ab aquis.
      7 Genesis	Gen	1	1	7	Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quae erant sub firmamento, ab his, quae erant super firmamentum. Et factum est ita.
      8 Genesis	Gen	1	1	8	Vocavitque Deus firmamentum, Caelum : et factum est vespere et mane, dies secundus.
      9 Genesis	Gen	1	1	9	Dixit vero Deus : Congregentur aquae, quae sub caelo sunt, in locum unum : et appareat arida. Et factum est ita.
     10 Genesis	Gen	1	1	10	Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum.
     11 Genesis	Gen	1	1	11	Et ait : Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita.
     12 Genesis	Gen	1	1	12	Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum.
     13 Genesis	Gen	1	1	13	Et factum est vespere et mane, dies tertius.
     14 Genesis	Gen	1	1	14	Dixit autem Deus : Fiant luminaria in firmamento caeli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos :
     15 Genesis	Gen	1	1	15	ut luceant in firmamento caeli, et illuminent terram. Et factum est ita.
     16 Genesis	Gen	1	1	16	Fecitque Deus duo luminaria magna : luminare majus, ut praeesset diei : et luminare minus, ut praeesset nocti : et stellas.
     17 Genesis	Gen	1	1	17	Et posuit eas in firmamento caeli, ut lucerent super terram,
     18 Genesis	Gen	1	1	18	et praeessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum.
     19 Genesis	Gen	1	1	19	Et factum est vespere et mane, dies quartus.
     20 Genesis	Gen	1	1	20	Dixit etiam Deus : Producant aquae reptile animae viventis, et volatile super terram sub firmamento caeli.
     21 Genesis	Gen	1	1	21	Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquae in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum.
     22 Genesis	Gen	1	1	22	Benedixitque eis, dicens : Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris : avesque multiplicentur super terram.
     23 Genesis	Gen	1	1	23	Et factum est vespere et mane, dies quintus.
     24 Genesis	Gen	1	1	24	Dixit quoque Deus : Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terrae secundum species suas. Factumque est ita.
     25 Genesis	Gen	1	1	25	Et fecit Deus bestias terrae juxta species suas, et jumenta, et omne reptile terrae in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum,
     26 Genesis	Gen	1	1	26	et ait : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram : et praesit piscibus maris, et volatilibus caeli, et bestiis, universaeque terrae, omnique reptili, quod movetur in terra.
     27 Genesis	Gen	1	1	27	Et creavit Deus hominem ad imaginem suam : ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos.
     28 Genesis	Gen	1	1	28	Benedixitque illis Deus, et ait : Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus caeli, et universis animantibus, quae moventur super terram.
     29 Genesis	Gen	1	1	29	Dixitque Deus : Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quae habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam :
     30 Genesis	Gen	1	1	30	et cunctis animantibus terrae, omnique volucri caeli, et universis quae moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita.
     31 Genesis	Gen	1	1	31	Viditque Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.
     32 Genesis	Gen	1	2	1	Igitur perfecti sunt caeli et terra, et omnis ornatus eorum.
     33 Genesis	Gen	1	2	2	Complevitque Deus die septimo opus suum quod fecerat : et requievit die septimo ab universo opere quod patrarat.
     34 Genesis	Gen	1	2	3	Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum, quia in ipso cessaverat ab omni opere suo quod creavit Deus ut faceret.
     35 Genesis	Gen	1	2	4	Istae sunt generationes caeli et terrae, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus caelum et terram,
     36 Genesis	Gen	1	2	5	et omne virgultum agri antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret : non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram :
     37 Genesis	Gen	1	2	6	sed fons ascendebat e terra, irrigans universam superficiem terrae.
     38 Genesis	Gen	1	2	7	Formavit igitur Dominus Deus hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae, et factus est homo in animam viventem.
     39 Genesis	Gen	1	2	8	Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formaverat.
     40 Genesis	Gen	1	2	9	Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitae in medio paradisi, lignumque scientiae boni et mali.
     41 Genesis	Gen	1	2	10	Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita.
     42 Genesis	Gen	1	2	11	Nomen uni Phison : ipse est qui circuit omnem terram Hevilath, ubi nascitur aurum :
     43 Genesis	Gen	1	2	12	et aurum terrae illius optimum est ; ibi invenitur bdellium, et lapis onychinus.
     44 Genesis	Gen	1	2	13	Et nomen fluvii secundi Gehon ; ipse est qui circumit omnem terram Aethiopiae.
     45 Genesis	Gen	1	2	14	Nomen vero fluminis tertii, Tigris : ipse vadit contra Assyrios. Fluvius autem quartus, ipse est Euphrates.
     46 Genesis	Gen	1	2	15	Tulit ergo Dominus Deus hominem, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur, et custodiret illum :
     47 Genesis	Gen	1	2	16	praecepitque ei, dicens : Ex omni ligno paradisi comede ;
     48 Genesis	Gen	1	2	17	de ligno autem scientiae boni et mali ne comedas : in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.
     49 Genesis	Gen	1	2	18	Dixit quoque Dominus Deus : Non est bonum esse hominem solum : faciamus ei adjutorium simile sibi.
     50 Genesis	Gen	1	2	19	Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terrae, et universis volatilibus caeli, adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea : omne enim quod vocavit Adam animae viventis, ipsum est nomen ejus.
     51 Genesis	Gen	1	2	20	Appellavitque Adam nominibus suis cuncta animantia, et universa volatilia caeli, et omnes bestias terrae : Adae vero non inveniebatur adjutor similis ejus.
     52 Genesis	Gen	1	2	21	Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam : cumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea.
     53 Genesis	Gen	1	2	22	Et aedificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem : et adduxit eam ad Adam.
     54 Genesis	Gen	1	2	23	Dixitque Adam : Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea : haec vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est.
     55 Genesis	Gen	1	2	24	Quam ob rem relinquet homo patrem suum, et matrem, et adhaerebit uxori suae : et erunt duo in carne una.
     56 Genesis	Gen	1	2	25	Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus : et non erubescebant.
     57 Genesis	Gen	1	3	1	Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terrae quae fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem : Cur praecepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi ?
     58 Genesis	Gen	1	3	2	Cui respondit mulier : De fructu lignorum, quae sunt in paradiso, vescimur :
     59 Genesis	Gen	1	3	3	de fructu vero ligni quod est in medio paradisi, praecepit nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur.
     60 Genesis	Gen	1	3	4	Dixit autem serpens ad mulierem : Nequaquam morte moriemini.
     61 Genesis	Gen	1	3	5	Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum.
     62 Genesis	Gen	1	3	6	Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, aspectuque delectabile : et tulit de fructu illius, et comedit : deditque viro suo, qui comedit.
     63 Genesis	Gen	1	3	7	Et aperti sunt oculi amborum ; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata.
     64 Genesis	Gen	1	3	8	Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.
     65 Genesis	Gen	1	3	9	Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei : Ubi es ?
     66 Genesis	Gen	1	3	10	Qui ait : Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.
     67 Genesis	Gen	1	3	11	Cui dixit : Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo praeceperam tibi ne comederes, comedisti ?
     68 Genesis	Gen	1	3	12	Dixitque Adam : Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi.
     69 Genesis	Gen	1	3	13	Et dixit Dominus Deus ad mulierem : Quare hoc fecisti ? Quae respondit : Serpens decepit me, et comedi.
     70 Genesis	Gen	1	3	14	Et ait Dominus Deus ad serpentem : [Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia, et bestias terrae : super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitae tuae.
     71 Genesis	Gen	1	3	15	Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius : ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.]
     72 Genesis	Gen	1	3	16	Mulieri quoque dixit : Multiplicabo aerumnas tuas, et conceptus tuos : in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui.
     73 Genesis	Gen	1	3	17	Adae vero dixit : Quia audisti vocem uxoris tuae, et comedisti de ligno, ex quo praeceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo : in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitae tuae.
     74 Genesis	Gen	1	3	18	Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terrae.
     75 Genesis	Gen	1	3	19	In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es : quia pulvis es et in pulverem reverteris.
     76 Genesis	Gen	1	3	20	Et vocavit Adam nomen uxoris suae, Heva : eo quod mater esset cunctorum viventium.
     77 Genesis	Gen	1	3	21	Fecit quoque Dominus Deus Adae et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos :
     78 Genesis	Gen	1	3	22	et ait : Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum : nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitae, et comedat, et vivat in aeternum.
     79 Genesis	Gen	1	3	23	Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est.
     80 Genesis	Gen	1	3	24	Ejecitque Adam : et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitae.
     81 Genesis	Gen	1	4	1	Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quae concepit et peperit Cain, dicens : Possedi hominem per Deum.
     82 Genesis	Gen	1	4	2	Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola.
     83 Genesis	Gen	1	4	3	Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terrae munera Domino.
     84 Genesis	Gen	1	4	4	Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum : et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus.
     85 Genesis	Gen	1	4	5	Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit : iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus.
     86 Genesis	Gen	1	4	6	Dixitque Dominus ad eum : Quare iratus es ? et cur concidit facies tua ?
     87 Genesis	Gen	1	4	7	nonne si bene egeris, recipies : sin autem male, statim in foribus peccatum aderit ? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius.
     88 Genesis	Gen	1	4	8	Dixitque Cain ad Abel fratrem suum : Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum.
     89 Genesis	Gen	1	4	9	Et ait Dominus ad Cain : Ubi est Abel frater tuus ? Qui respondit : Nescio : num custos fratris mei sum ego ?
     90 Genesis	Gen	1	4	10	Dixitque ad eum : Quid fecisti ? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.
     91 Genesis	Gen	1	4	11	Nunc igitur maledictus eris super terram, quae aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua.
     92 Genesis	Gen	1	4	12	Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos : vagus et profugus eris super terram.
     93 Genesis	Gen	1	4	13	Dixitque Cain ad Dominum : Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear.
     94 Genesis	Gen	1	4	14	Ecce ejicis me hodie a facie terrae, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra : omnis igitur qui invenerit me, occidet me.
     95 Genesis	Gen	1	4	15	Dixitque ei Dominus : Nequaquam ita fiet : sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum.
     96 Genesis	Gen	1	4	16	Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden.
     97 Genesis	Gen	1	4	17	Cognovit autem Cain uxorem suam, quae concepit, et peperit Henoch : et aedificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch.
     98 Genesis	Gen	1	4	18	Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviaël, et Maviaël genuit Mathusaël, et Mathusaël genuit Lamech.
     99 Genesis	Gen	1	4	19	Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella.
    100 Genesis	Gen	1	4	20	Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum.
    101 Genesis	Gen	1	4	21	Et nomen fratris ejus Jubal : ipse fuit pater canentium cithara et organo.
    102 Genesis	Gen	1	4	22	Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noëma.
    103 Genesis	Gen	1	4	23	Dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae : [Audite vocem meam, uxores Lamech ; auscultate sermonem meum : quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum.
    104 Genesis	Gen	1	4	24	Septuplum ultio dabitur de Cain : de Lamech vero septuagies septies.]
    105 Genesis	Gen	1	4	25	Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam : et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens : Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain.
    106 Genesis	Gen	1	4	26	Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos : iste coepit invocare nomen Domini.
    107 Genesis	Gen	1	5	1	Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum.
    108 Genesis	Gen	1	5	2	Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis : et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt.
    109 Genesis	Gen	1	5	3	Vixit autem Adam centum triginta annis : et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth.
    110 Genesis	Gen	1	5	4	Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni : genuitque filios et filias.
    111 Genesis	Gen	1	5	5	Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est.
    112 Genesis	Gen	1	5	6	Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos.
    113 Genesis	Gen	1	5	7	Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias.
    114 Genesis	Gen	1	5	8	Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est.
    115 Genesis	Gen	1	5	9	Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan.
    116 Genesis	Gen	1	5	10	Post cujus ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit filios et filias.
    117 Genesis	Gen	1	5	11	Factique sunt omnes dies Enos nongenti quinque anni, et mortuus est.
    118 Genesis	Gen	1	5	12	Vixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel.
    119 Genesis	Gen	1	5	13	Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias.
    120 Genesis	Gen	1	5	14	Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est.
    121 Genesis	Gen	1	5	15	Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Jared.
    122 Genesis	Gen	1	5	16	Et vixit Malaleel, postquam genuit Jared, octingentis triginta annis, et genuit filios et filias.
    123 Genesis	Gen	1	5	17	Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est.
    124 Genesis	Gen	1	5	18	Vixitque Jared centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch.
    125 Genesis	Gen	1	5	19	Et vixit Jared, postquam genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias.
    126 Genesis	Gen	1	5	20	Et facti sunt omnes dies Jared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est.
    127 Genesis	Gen	1	5	21	Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam.
    128 Genesis	Gen	1	5	22	Et ambulavit Henoch cum Deo : et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias.
    129 Genesis	Gen	1	5	23	Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni.
    130 Genesis	Gen	1	5	24	Ambulavitque cum Deo, et non apparuit : quia tulit eum Deus.
    131 Genesis	Gen	1	5	25	Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech.
    132 Genesis	Gen	1	5	26	Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias.
    133 Genesis	Gen	1	5	27	Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est.
    134 Genesis	Gen	1	5	28	Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium :
    135 Genesis	Gen	1	5	29	vocavitque nomen ejus Noë, dicens : Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus.
    136 Genesis	Gen	1	5	30	Vixitque Lamech, postquam genuit Noë, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias.
    137 Genesis	Gen	1	5	31	Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noë vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth.
    138 Genesis	Gen	1	6	1	Cumque coepissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent,
    139 Genesis	Gen	1	6	2	videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchrae, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant.
    140 Genesis	Gen	1	6	3	Dixitque Deus : Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est : eruntque dies illius centum viginti annorum.
    141 Genesis	Gen	1	6	4	Gigantes autem erant super terram in diebus illis : postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illaeque genuerunt, isti sunt potentes a saeculo viri famosi.
    142 Genesis	Gen	1	6	5	Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore,
    143 Genesis	Gen	1	6	6	poenituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus,
    144 Genesis	Gen	1	6	7	Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terrae, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres caeli : poenitet enim me fecisse eos.
    145 Genesis	Gen	1	6	8	Noë vero invenit gratiam coram Domino.
    146 Genesis	Gen	1	6	9	Hae sunt generationes Noë : Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis ; cum Deo ambulavit.
    147 Genesis	Gen	1	6	10	Et genuit tres filios, Sem, Cham et Japheth.
    148 Genesis	Gen	1	6	11	Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate.
    149 Genesis	Gen	1	6	12	Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram),
    150 Genesis	Gen	1	6	13	dixit ad Noë : Finis universae carnis venit coram me : repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra.
    151 Genesis	Gen	1	6	14	Fac tibi arcam de lignis laevigatis ; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus.
    152 Genesis	Gen	1	6	15	Et sic facies eam : trecentorum cubitorum erit longitudo arcae, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius.
    153 Genesis	Gen	1	6	16	Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus : ostium autem arcae pones ex latere ; deorsum, coenacula et tristega facies in ea.
    154 Genesis	Gen	1	6	17	Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitae est subter caelum : universa quae in terra sunt, consumentur.
    155 Genesis	Gen	1	6	18	Ponamque foedus meum tecum : et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum.
    156 Genesis	Gen	1	6	19	Et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum : masculini sexus et feminini.
    157 Genesis	Gen	1	6	20	De volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, et ex omni reptili terrae secundum genus suum : bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere.
    158 Genesis	Gen	1	6	21	Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quae mandi possunt, et comportabis apud te : et erunt tam tibi, quam illis in cibum.
    159 Genesis	Gen	1	6	22	Fecit igitur Noë omnia quae praeceperat illi Deus.
    160 Genesis	Gen	1	7	1	Dixitque Dominus ad eum : Ingredere tu et omnis domus tua in arcam : te enim vidi justum coram me in generatione hac.
    161 Genesis	Gen	1	7	2	Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam : de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam.
    162 Genesis	Gen	1	7	3	Sed et de volatilibus caeli septena et septena, masculum et feminam : ut salvetur semen super faciem universae terrae.
    163 Genesis	Gen	1	7	4	Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus : et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terrae.
    164 Genesis	Gen	1	7	5	Fecit ergo Noë omnia quae mandaverat ei Dominus.
    165 Genesis	Gen	1	7	6	Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquae inundaverunt super terram.
    166 Genesis	Gen	1	7	7	Et ingressus est Noë et filii ejus, uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii.
    167 Genesis	Gen	1	7	8	De animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni quod movetur super terram,
    168 Genesis	Gen	1	7	9	duo et duo ingressa sunt ad Noë in arcam, masculus et femina, sicut praeceperat Dominus Noë.
    169 Genesis	Gen	1	7	10	Cumque transissent septem dies, aquae diluvii inundaverunt super terram.
    170 Genesis	Gen	1	7	11	Anno sexcentesimo vitae Noë, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnae, et cataractae caeli apertae sunt :
    171 Genesis	Gen	1	7	12	et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus.
    172 Genesis	Gen	1	7	13	In articulo diei illius ingressus est Noë, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus ; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam :
    173 Genesis	Gen	1	7	14	ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque jumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universae aves, omnesque volucres,
    174 Genesis	Gen	1	7	15	ingressae sunt ad Noë in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitae.
    175 Genesis	Gen	1	7	16	Et quae ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut praeceperat ei Deus : et inclusit eum Dominus deforis.
    176 Genesis	Gen	1	7	17	Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram : et multiplicatae sunt aquae, et elevaverunt arcam in sublime a terra.
    177 Genesis	Gen	1	7	18	Vehementer enim inundaverunt, et omnia repleverunt in superficie terrae : porro arca ferebatur super aquas.
    178 Genesis	Gen	1	7	19	Et aquae praevaluerunt nimis super terram : opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo.
    179 Genesis	Gen	1	7	20	Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat.
    180 Genesis	Gen	1	7	21	Consumptaque est omnis caro quae movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, quae reptant super terram : universi homines,
    181 Genesis	Gen	1	7	22	et cuncta, in quibus spiraculum vitae est in terra, mortua sunt.
    182 Genesis	Gen	1	7	23	Et delevit omnem substantiam quae erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres caeli : et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noë, et qui cum eo erant in arca.
    183 Genesis	Gen	1	7	24	Obtinueruntque aquae terram centum quinquaginta diebus.
    184 Genesis	Gen	1	8	1	Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quae erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutae sunt aquae.
    185 Genesis	Gen	1	8	2	Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractae caeli : et prohibitae sunt pluviae de caelo.
    186 Genesis	Gen	1	8	3	Reversaeque sunt aquae de terra euntes et redeuntes : et coeperunt minui post centum quinquaginta dies.
    187 Genesis	Gen	1	8	4	Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniae.
    188 Genesis	Gen	1	8	5	At vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem : decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.
    189 Genesis	Gen	1	8	6	Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noë fenestram arcae, quam fecerat, dimisit corvum,
    190 Genesis	Gen	1	8	7	qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquae super terram.
    191 Genesis	Gen	1	8	8	Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquae super faciem terrae.
    192 Genesis	Gen	1	8	9	Quae cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam : aquae enim erant super universam terram : extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.
    193 Genesis	Gen	1	8	10	Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.
    194 Genesis	Gen	1	8	11	At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo : intellexit ergo Noë quod cessassent aquae super terram.
    195 Genesis	Gen	1	8	12	Expectavitque nihilominus septem alios dies : et emisit columbam, quae non est reversa ultra ad eum.
    196 Genesis	Gen	1	8	13	Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutae sunt aquae super terram : et aperiens Noë tectum arcae, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terrae.
    197 Genesis	Gen	1	8	14	Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.
    198 Genesis	Gen	1	8	15	Locutus est autem Deus ad Noë, dicens :
    199 Genesis	Gen	1	8	16	Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.
    200 Genesis	Gen	1	8	17	Cuncta animantia, quae sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quae reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram : crescite et multiplicamini super eam.
    201 Genesis	Gen	1	8	18	Egressus est ergo Noë, et filii ejus : uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo.
    202 Genesis	Gen	1	8	19	Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quae reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca.
    203 Genesis	Gen	1	8	20	Aedificavit autem Noë altare Domino : et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare.
    204 Genesis	Gen	1	8	21	Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait : Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines : sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua : non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.
    205 Genesis	Gen	1	8	22	Cunctis diebus terrae, sementis et messis, frigus et aestus, aestas et hiems, nox et dies non requiescent.
    206 Genesis	Gen	1	9	1	Benedixitque Deus Noë et filiis ejus. Et dixit ad eos : Crescite, et multiplicamini, et replete terram.
    207 Genesis	Gen	1	9	2	Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae, et super omnes volucres caeli, cum universis quae moventur super terram : omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt.
    208 Genesis	Gen	1	9	3	Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum : quasi olera virentia tradidi vobis omnia.
    209 Genesis	Gen	1	9	4	Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis.
    210 Genesis	Gen	1	9	5	Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum : et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.
    211 Genesis	Gen	1	9	6	Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius : ad imaginem quippe Dei factus est homo.
    212 Genesis	Gen	1	9	7	Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam.
    213 Genesis	Gen	1	9	8	Haec quoque dixit Deus ad Noë, et ad filios ejus cum eo :
    214 Genesis	Gen	1	9	9	Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos :
    215 Genesis	Gen	1	9	10	et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum, tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terrae cunctis, quae egressa sunt de arca, et universis bestiis terrae.
    216 Genesis	Gen	1	9	11	Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram.
    217 Genesis	Gen	1	9	12	Dixitque Deus : Hoc signum foederis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum in generationes sempiternas :
    218 Genesis	Gen	1	9	13	arcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me et inter terram.
    219 Genesis	Gen	1	9	14	Cumque obduxero nubibus caelum, apparebit arcus meus in nubibus :
    220 Genesis	Gen	1	9	15	et recordabor foederis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quae carnem vegetat : et non erunt ultra aquae diluvii ad delendum universam carnem.
    221 Genesis	Gen	1	9	16	Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universae carnis quae est super terram.
    222 Genesis	Gen	1	9	17	Dixitque Deus ad Noë : Hoc erit signum foederis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram.
    223 Genesis	Gen	1	9	18	Erant ergo filii Noë, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth : porro Cham ipse est pater Chanaan.
    224 Genesis	Gen	1	9	19	Tres isti filii sunt Noë : et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram.
    225 Genesis	Gen	1	9	20	Coepitque Noë vir agricola exercere terram, et plantavit vineam.
    226 Genesis	Gen	1	9	21	Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo.
    227 Genesis	Gen	1	9	22	Quod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras.
    228 Genesis	Gen	1	9	23	At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui : faciesque eorum aversae erant, et patris virilia non viderunt.
    229 Genesis	Gen	1	9	24	Evigilans autem Noë ex vino, cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor,
    230 Genesis	Gen	1	9	25	ait : [Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis.]
    231 Genesis	Gen	1	9	26	Dixitque : [Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus ejus.
    232 Genesis	Gen	1	9	27	Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus ejus.]
    233 Genesis	Gen	1	9	28	Vixit autem Noë post diluvium trecentis quinquaginta annis.
    234 Genesis	Gen	1	9	29	Et impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum : et mortuus est.
    235 Genesis	Gen	1	10	1	Hae sunt generationes filiorum Noë, Sem, Cham et Japheth : natique sunt eis filii post diluvium.
    236 Genesis	Gen	1	10	2	Filii Japheth : Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras.
    237 Genesis	Gen	1	10	3	Porro filii Gomer : Ascenez et Riphath et Thogorma.
    238 Genesis	Gen	1	10	4	Filii autem Javan : Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim.
    239 Genesis	Gen	1	10	5	Ab his divisae sunt insulae gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.
    240 Genesis	Gen	1	10	6	Filii autem Cham : Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan.
    241 Genesis	Gen	1	10	7	Filii Chus : Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma : Saba et Dadan.
    242 Genesis	Gen	1	10	8	Porro Chus genuit Nemrod : ipse coepit esse potens in terra,
    243 Genesis	Gen	1	10	9	et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium : Quasi Nemrod robustus venator coram Domino.
    244 Genesis	Gen	1	10	10	Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar.
    245 Genesis	Gen	1	10	11	De terra illa egressus est Assur, et aedificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale.
    246 Genesis	Gen	1	10	12	Resen quoque inter Niniven et Chale : haec est civitas magna.
    247 Genesis	Gen	1	10	13	At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim et Laabim, Nephthuim,
    248 Genesis	Gen	1	10	14	et Phetrusim, et Chasluim : de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim.
    249 Genesis	Gen	1	10	15	Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum. Hethaeum,
    250 Genesis	Gen	1	10	16	et Jebusaeum, et Amorrhaeum, Gergesaeum,
    251 Genesis	Gen	1	10	17	Hevaeum, et Aracaeum : Sinaeum,
    252 Genesis	Gen	1	10	18	et Aradium, Samaraeum, et Amathaeum : et post haec disseminati sunt populi Chananaeorum.
    253 Genesis	Gen	1	10	19	Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa.
    254 Genesis	Gen	1	10	20	Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis.
    255 Genesis	Gen	1	10	21	De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore.
    256 Genesis	Gen	1	10	22	Filii Sem : Aelam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram.
    257 Genesis	Gen	1	10	23	Filii Aram : Us, et Hul, et Gether, et Mes.
    258 Genesis	Gen	1	10	24	At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber.
    259 Genesis	Gen	1	10	25	Natique sunt Heber filii duo : nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra : et nomen fratris ejus Jectan.
    260 Genesis	Gen	1	10	26	Qui Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare,
    261 Genesis	Gen	1	10	27	et Aduram, et Uzal, et Decla,
    262 Genesis	Gen	1	10	28	et Ebal, et Abimaël, Saba,
    263 Genesis	Gen	1	10	29	et Ophir, et Hevila, et Jobab : omnes isti, filii Jectan.
    264 Genesis	Gen	1	10	30	Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem.
    265 Genesis	Gen	1	10	31	Isti filii Sem secundum cognationes, et linguas, et regiones in gentibus suis.
    266 Genesis	Gen	1	10	32	Hae familiae Noë juxta populos et nationes suas. Ab his divisae sunt gentes in terra post diluvium.
    267 Genesis	Gen	1	11	1	Erat autem terra labii unius, et sermonum eorumdem.
    268 Genesis	Gen	1	11	2	Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Sennaar, et habitaverunt in eo.
    269 Genesis	Gen	1	11	3	Dixitque alter ad proximum suum : Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro caemento :
    270 Genesis	Gen	1	11	4	et dixerunt : Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus culmen pertingat ad caelum : et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras.
    271 Genesis	Gen	1	11	5	Descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim, quam aedificabant filii Adam,
    272 Genesis	Gen	1	11	6	et dixit : Ecce, unus est populus, et unum labium omnibus : coeperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant.
    273 Genesis	Gen	1	11	7	Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui.
    274 Genesis	Gen	1	11	8	Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt aedificare civitatem.
    275 Genesis	Gen	1	11	9	Et idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est labium universae terrae : et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum.
    276 Genesis	Gen	1	11	10	Hae sunt generationes Sem : Sem erat centum annorum quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium.
    277 Genesis	Gen	1	11	11	Vixitque Sem, postquam genuit Arphaxad, quingentis annis : et genuit filios et filias.
    278 Genesis	Gen	1	11	12	Porro Arphaxad vixit triginta quinque annis, et genuit Sale.
    279 Genesis	Gen	1	11	13	Vixitque Arphaxad, postquam genuit Sale, trecentis tribus annis : et genuit filios et filias.
    280 Genesis	Gen	1	11	14	Sale quoque vixit triginta annis, et genuit Heber.
    281 Genesis	Gen	1	11	15	Vixitque Sale, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis : et genuit filios et filias.
    282 Genesis	Gen	1	11	16	Vixit autem Heber triginta quatuor annis, et genuit Phaleg.
    283 Genesis	Gen	1	11	17	Et vixit Heber postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis : et genuit filios et filias.
    284 Genesis	Gen	1	11	18	Vixit quoque Phaleg triginta annis, et genuit Reu.
    285 Genesis	Gen	1	11	19	Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis : et genuit filios et filias.
    286 Genesis	Gen	1	11	20	Vixit autem Reu triginta duobus annis, et genuit Sarug.
    287 Genesis	Gen	1	11	21	Vixit quoque Reu, postquam genuit Sarug, ducentis septem annis : et genuit filios et filias.
    288 Genesis	Gen	1	11	22	Vixit vero Sarug triginta annis, et genuit Nachor.
    289 Genesis	Gen	1	11	23	Vixitque Sarug, postquam genuit Nachor, ducentis annis : et genuit filios et filias.
    290 Genesis	Gen	1	11	24	Vixit autem Nachor viginti novem annis, et genuit Thare.
    291 Genesis	Gen	1	11	25	Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annis : et genuit filios et filias.
    292 Genesis	Gen	1	11	26	Vixitque Thare septuaginta annis, et genuit Abram, et Nachor, et Aran.
    293 Genesis	Gen	1	11	27	Hae sunt autem generationes Thare : Thare genuit Abram, Nachor et Aran. Porro Aran genuit Lot.
    294 Genesis	Gen	1	11	28	Mortuusque est Aran ante Thare patrem suum, in terra nativitatis suae, in Ur Chaldaeorum.
    295 Genesis	Gen	1	11	29	Duxerunt autem Abram et Nachor uxores : nomen uxoris Abram, Sarai : et nomen uxoris Nachor, Melcha filia Aran, patris Melchae, et patris Jeschae.
    296 Genesis	Gen	1	11	30	Erat autem Sarai sterilis, nec habebat liberos.
    297 Genesis	Gen	1	11	31	Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot filium Aran, filium filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldaeorum, ut irent in terram Chanaan : veneruntque usque Haran, et habitaverunt ibi.
    298 Genesis	Gen	1	11	32	Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Haran.
    299 Genesis	Gen	1	12	1	Dixit autem Dominus ad Abram : Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrabo tibi.
    300 Genesis	Gen	1	12	2	Faciamque te in gentem magnam, et benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum, erisque benedictus.
    301 Genesis	Gen	1	12	3	Benedicam benedicentibus tibi, et maledicam maledicentibus tibi, atque in te benedicentur universae cognationes terrae.
    302 Genesis	Gen	1	12	4	Egressus est itaque Abram sicut praeceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot : septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran.
    303 Genesis	Gen	1	12	5	Tulitque Sarai uxorem suam, et Lot filium fratris sui, universamque substantiam quam possederant, et animas quas fecerant in Haran : et egressi sunt ut irent in terram Chanaan. Cumque venissent in eam,
    304 Genesis	Gen	1	12	6	pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad convallem illustrem : Chananaeus autem tunc erat in terra.
    305 Genesis	Gen	1	12	7	Apparuit autem Dominus Abram, et dixit ei : Semini tuo dabo terram hanc. Qui aedificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.
    306 Genesis	Gen	1	12	8	Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum, ab occidente habens Bethel, et ab oriente Hai : aedificavit quoque ibi altare Domino, et invocavit nomen ejus.
    307 Genesis	Gen	1	12	9	Perrexitque Abram vadens, et ultra progrediens ad meridiem.
    308 Genesis	Gen	1	12	10	Facta est autem fames in terra : descenditque Abram in Aegyptum, ut peregrinaretur ibi : praevaluerat enim fames in terra.
    309 Genesis	Gen	1	12	11	Cumque prope esset ut ingrederetur Aegyptum, dixit Sarai uxori suae : Novi quod pulchra sis mulier :
    310 Genesis	Gen	1	12	12	et quod cum viderint te Aegyptii, dicturi sunt : Uxor ipsius est : et interficient me, et te reservabunt.
    311 Genesis	Gen	1	12	13	Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis : ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui.
    312 Genesis	Gen	1	12	14	Cum itaque ingressus esset Abram Aegyptum, viderunt Aegyptii mulierem quod esset pulchra nimis.
    313 Genesis	Gen	1	12	15	Et nuntiaverunt principes Pharaoni, et laudaverunt eam apud illum : et sublata est mulier in domum Pharaonis.
    314 Genesis	Gen	1	12	16	Abram vero bene usi sunt propter illam : fueruntque ei oves et boves et asini, et servi et famulae, et asinae et cameli.
    315 Genesis	Gen	1	12	17	Flagellavit autem Dominus Pharaonem plagis maximis, et domum ejus, propter Sarai uxorem Abram.
    316 Genesis	Gen	1	12	18	Vocavitque Pharao Abram, et dixit ei : Quidnam est hoc quod fecisti mihi ? quare non indicasti quod uxor tua esset ?
    317 Genesis	Gen	1	12	19	quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem ? Nunc igitur ecce conjux tua, accipe eam, et vade.
    318 Genesis	Gen	1	12	20	Praecepitque Pharao super Abram viris : et deduxerunt eum, et uxorem illius, et omnia quae habebat.
    319 Genesis	Gen	1	13	1	Ascendit ergo Abram de Aegypto, ipse et uxor ejus, et omnia quae habebat, et Lot cum eo, ad australem plagam.
    320 Genesis	Gen	1	13	2	Erat autem dives valde in possessione auri et argenti.
    321 Genesis	Gen	1	13	3	Reversusque est per iter, quo venerat, a meridie in Bethel, usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai,
    322 Genesis	Gen	1	13	4	in loco altaris quod fecerat prius : et invocavit ibi nomen Domini.
    323 Genesis	Gen	1	13	5	Sed et Lot qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium, et armenta, et tabernacula.
    324 Genesis	Gen	1	13	6	Nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul : erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter.
    325 Genesis	Gen	1	13	7	Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et Lot. Eo autem tempore Chananaeus et Pherezaeus habitabant in terra illa.
    326 Genesis	Gen	1	13	8	Dixit ergo Abram ad Lot : Ne quaeso sit jurgium inter me et te, et inter pastores meos et pastores tuos : fratres enim sumus.
    327 Genesis	Gen	1	13	9	Ecce universa terra coram te est : recede a me, obsecro : si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo : si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam.
    328 Genesis	Gen	1	13	10	Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Jordanis, quae universa irrigabatur antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham, sicut paradisus Domini, et sicut Aegyptus venientibus in Segor.
    329 Genesis	Gen	1	13	11	Elegitque sibi Lot regionem circa Jordanem, et recessit ab oriente : divisique sunt alterutrum a fratre suo.
    330 Genesis	Gen	1	13	12	Abram habitavit in terra Chanaan ; Lot vero moratus est in oppidis, quae erant circa Jordanem, et habitavit in Sodomis.
    331 Genesis	Gen	1	13	13	Homines autem Sodomitae pessimi erant, et peccatores coram Domino nimis.
    332 Genesis	Gen	1	13	14	Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est ab eo Lot : Leva oculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et meridiem, ad orientem et occidentem.
    333 Genesis	Gen	1	13	15	Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo, et semini tuo usque in sempiternum.
    334 Genesis	Gen	1	13	16	Faciamque semen tuum sicut pulverem terrae : si quis potest hominum numerare pulverem terrae, semen quoque tuum numerare poterit.
    335 Genesis	Gen	1	13	17	Surge, et perambula terram in longitudine et in latitudine sua : quia tibi daturus sum eam.
    336 Genesis	Gen	1	13	18	Movens igitur tabernaculum suum Abram, venit, et habitavit juxta convallem Mambre, quae est in Hebron : aedificavitque ibi altare Domino.
    337 Genesis	Gen	1	14	1	Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Sennaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex gentium
    338 Genesis	Gen	1	14	2	inirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et contra Bersa regem Gomorrhae, et contra Sennaab regem Adamae, et contra Semeber regem Seboim, contraque regem Balae, ipsa est Segor.
    339 Genesis	Gen	1	14	3	Omnes hi convenerunt in vallem Silvestrem, quae nunc est mare salis.
    340 Genesis	Gen	1	14	4	Duodecim enim annis servierunt Chodorlahomor, et tertiodecimo anno recesserunt ab eo.
    341 Genesis	Gen	1	14	5	Igitur quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo : percusseruntque Raphaim in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim,
    342 Genesis	Gen	1	14	6	et Chorraeos in montibus Seir, usque ad Campestria Pharan, quae est in solitudine.
    343 Genesis	Gen	1	14	7	Reversique sunt, et venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades : et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhaeum, qui habitabat in Asasonthamar.
    344 Genesis	Gen	1	14	8	Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrhae, rexque Adamae, et rex Seboim, necnon et rex Balae, quae est Segor : et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri :
    345 Genesis	Gen	1	14	9	scilicet adversus Chodorlahomor regem Elamitarum, et Thadal regem Gentium, et Amraphel regem Sennaar, et Arioch regem Ponti : quatuor reges adversus quinque.
    346 Genesis	Gen	1	14	10	Vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomorum, et Gomorrhae, terga verterunt, cecideruntque ibi : et qui remanserant, fugerunt ad montem.
    347 Genesis	Gen	1	14	11	Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrhae, et universa quae ad cibum pertinent, et abierunt :
    348 Genesis	Gen	1	14	12	necnon et Lot, et substantiam ejus, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis.
    349 Genesis	Gen	1	14	13	Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebraeo, qui habitabat in convalle Mambre Amorrhaei, fratris Escol, et fratris Aner : hi enim pepigerant foedus cum Abram.
    350 Genesis	Gen	1	14	14	Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo : et persecutus est usque Dan.
    351 Genesis	Gen	1	14	15	Et divisis sociis, irruit super eos nocte : percussitque eos, et persecutus est eos usque Hoba, quae est ad laevam Damasci.
    352 Genesis	Gen	1	14	16	Reduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum.
    353 Genesis	Gen	1	14	17	Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus postquam reversus est a caede Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quae est vallis regis.
    354 Genesis	Gen	1	14	18	At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi,
    355 Genesis	Gen	1	14	19	benedixit ei, et ait : Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit caelum et terram :
    356 Genesis	Gen	1	14	20	et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus.
    357 Genesis	Gen	1	14	21	Dixit autem rex Sodomorum ad Abram : Da mihi animas, cetera tolle tibi.
    358 Genesis	Gen	1	14	22	Qui respondit ei : Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem caeli et terrae,
    359 Genesis	Gen	1	14	23	quod a filo subtegminis usque ad corigiam caligae, non accipiam ex omnibus quae tua sunt, ne dicas : Ego ditavi Abram :
    360 Genesis	Gen	1	14	24	exceptis his, quae comederunt juvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Escol et Mambre : isti accipient partes suas.
    361 Genesis	Gen	1	15	1	His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens : Noli timere, Abram : ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.
    362 Genesis	Gen	1	15	2	Dixitque Abram : Domine Deus, quid dabis mihi ? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meae iste Damascus Eliezer.
    363 Genesis	Gen	1	15	3	Addiditque Abram : Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, haeres meus erit.
    364 Genesis	Gen	1	15	4	Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens : Non erit hic haeres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis haeredem.
    365 Genesis	Gen	1	15	5	Eduxitque eum foras, et ait illi : Suspice caelum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei : Sic erit semen tuum.
    366 Genesis	Gen	1	15	6	Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam.
    367 Genesis	Gen	1	15	7	Dixitque ad eum : Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldaeorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam.
    368 Genesis	Gen	1	15	8	At ille ait : Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam ?
    369 Genesis	Gen	1	15	9	Et respondens Dominus : Sume, inquit, mihi vaccam triennem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam.
    370 Genesis	Gen	1	15	10	Qui tollens universa haec, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit ; aves autem non divisit.
    371 Genesis	Gen	1	15	11	Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.
    372 Genesis	Gen	1	15	12	Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum.
    373 Genesis	Gen	1	15	13	Dictumque est ad eum : Scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis.
    374 Genesis	Gen	1	15	14	Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo : et post haec egredientur cum magna substantia.
    375 Genesis	Gen	1	15	15	Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.
    376 Genesis	Gen	1	15	16	Generatione autem quarta revertentur huc : necdum enim completae sunt iniquitates Amorrhaeorum usque ad praesens tempus.
    377 Genesis	Gen	1	15	17	Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas.
    378 Genesis	Gen	1	15	18	In illo die pepigit Dominus foedus cum Abram, dicens : Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum Euphraten,
    379 Genesis	Gen	1	15	19	Cinaeos, et Cenezaeos, Cedmonaeos,
    380 Genesis	Gen	1	15	20	et Hethaeos, et Pherezaeos, Raphaim quoque,
    381 Genesis	Gen	1	15	21	et Amorrhaeos, et Chananaeos, et Gergesaeos, et Jebusaeos.
    382 Genesis	Gen	1	16	1	Igitur Sarai, uxor Abram, non genuerat liberos : sed habens ancillam aegyptiam nomine Agar,
    383 Genesis	Gen	1	16	2	dixit marito suo : Ecce, conclusit me Dominus, ne parerem. Ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios. Cumque ille acquiesceret deprecanti,
    384 Genesis	Gen	1	16	3	tulit Agar aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan : et dedit eam viro suo uxorem.
    385 Genesis	Gen	1	16	4	Qui ingressus est ad eam. At illa concepisse se videns, despexit dominam suam.
    386 Genesis	Gen	1	16	5	Dixitque Sarai ad Abram : Inique agis contra me : ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quae videns quod conceperit, despectui me habet : judicet Dominus inter me et te.
    387 Genesis	Gen	1	16	6	Cui respondens Abram : Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est, utere ea ut libet. Affligente igitur eam Sarai, fugam iniit.
    388 Genesis	Gen	1	16	7	Cumque invenisset eam angelus Domini juxta fontem aquae in solitudine, qui est in via Sur in deserto,
    389 Genesis	Gen	1	16	8	dixit ad illam : Agar ancilla Sarai, unde venis ? et quo vadis ? Quae respondit : A facie Sarai dominae meae ego fugio.
    390 Genesis	Gen	1	16	9	Dixitque ei angelus Domini : Revertere ad dominam tuam, et humiliare sub manu illius.
    391 Genesis	Gen	1	16	10	Et rursum : Multiplicans, inquit, multiplicabo semen tuum, et non numerabitur prae multitudine.
    392 Genesis	Gen	1	16	11	Ac deinceps : Ecce, ait, concepisti, et paries filium : vocabisque nomen ejus Ismaël, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam.
    393 Genesis	Gen	1	16	12	Hic erit ferus homo : manus ejus contra omnes, et manus omnium contra eum : et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula.
    394 Genesis	Gen	1	16	13	Vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam : Tu Deus qui vidisti me. Dixit enim : Profecto hic vidi posteriora videntis me.
    395 Genesis	Gen	1	16	14	Propterea appellavit puteum illum Puteum viventis et videntis me. Ipse est inter Cades et Barad.
    396 Genesis	Gen	1	16	15	Peperitque Agar Abrae filium : qui vocavit nomen ejus Ismaël.
    397 Genesis	Gen	1	16	16	Octoginta et sex annorum erat Abram quando peperit ei Agar Ismaëlem.
    398 Genesis	Gen	1	17	1	Postquam vero nonaginta et novem annorum esse coeperat, apparuit ei Dominus, dixitque ad eum : Ego Deus omnipotens : ambula coram me, et esto perfectus.
    399 Genesis	Gen	1	17	2	Ponamque foedus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis.
    400 Genesis	Gen	1	17	3	Cecidit Abram pronus in faciem.
    401 Genesis	Gen	1	17	4	Dixitque ei Deus : Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium.
    402 Genesis	Gen	1	17	5	Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham : quia patrem multarum gentium constitui te.
    403 Genesis	Gen	1	17	6	Faciamque te crescere vehementissime, et ponam te in gentibus, regesque ex te egredientur.
    404 Genesis	Gen	1	17	7	Et statuam pactum meum inter me et te, et inter semen tuum post te in generationibus suis, foedere sempiterno : ut sim Deus tuus, et seminis tui post te.
    405 Genesis	Gen	1	17	8	Daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuae, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam, eroque Deus eorum.
    406 Genesis	Gen	1	17	9	Dixit iterum Deus ad Abraham : Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis.
    407 Genesis	Gen	1	17	10	Hoc est pactum meum quod observabitis inter me et vos, et semen tuum post te : circumcidetur ex vobis omne masculinum :
    408 Genesis	Gen	1	17	11	et circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit in signum foederis inter me et vos.
    409 Genesis	Gen	1	17	12	Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculinum in generationibus vestris : tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur, et quicumque non fuerit de stirpe vestra :
    410 Genesis	Gen	1	17	13	eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum.
    411 Genesis	Gen	1	17	14	Masculus, cujus praeputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo : quia pactum meum irritum fecit.
    412 Genesis	Gen	1	17	15	Dixit quoque Deus ad Abraham : Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram.
    413 Genesis	Gen	1	17	16	Et benedicam ei, et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum : eritque in nationes, et reges populorum orientur ex eo.
    414 Genesis	Gen	1	17	17	Cecidit Abraham in faciem suam, et risit, dicens in corde suo : Putasne centenario nascetur filius ? et Sara nonagenaria pariet ?
    415 Genesis	Gen	1	17	18	Dixitque ad Deum : Utinam Ismaël vivat coram te.
    416 Genesis	Gen	1	17	19	Et ait Deus ad Abraham : Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum, et semini ejus post eum.
    417 Genesis	Gen	1	17	20	Super Ismaël quoque exaudivi te : ecce, benedicam ei, et augebo, et multiplicabo eum valde : duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam.
    418 Genesis	Gen	1	17	21	Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero.
    419 Genesis	Gen	1	17	22	Cumque finitus esset sermo loquentis cum eo, ascendit Deus ab Abraham.
    420 Genesis	Gen	1	17	23	Tulit autem Abraham Ismaël filium suum, et omnes vernaculos domus suae, universosque quos emerat, cunctos mares ex omnibus viris domus suae : et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die, sicut praeceperat ei Deus.
    421 Genesis	Gen	1	17	24	Abraham nonaginta et novem erat annorum quando circumcidit carnem praeputii sui.
    422 Genesis	Gen	1	17	25	Et Ismaël filius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suae.
    423 Genesis	Gen	1	17	26	Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus :
    424 Genesis	Gen	1	17	27	et omnes viri domus illius, tam vernaculi, quam emptitii et alienigenae pariter circumcisi sunt.
    425 Genesis	Gen	1	18	1	Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei.
    426 Genesis	Gen	1	18	2	Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum : quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram.
    427 Genesis	Gen	1	18	3	Et dixit : Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum :
    428 Genesis	Gen	1	18	4	sed afferam pauxillum aquae, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore.
    429 Genesis	Gen	1	18	5	Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum : postea transibitis : idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt : Fac ut locutus es.
    430 Genesis	Gen	1	18	6	Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei : Accelera, tria sata similae commisce, et fac subcinericios panes.
    431 Genesis	Gen	1	18	7	Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero : qui festinavit et coxit illum.
    432 Genesis	Gen	1	18	8	Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis : ipse vero stabat juxta eos sub arbore.
    433 Genesis	Gen	1	18	9	Cumque comedissent, dixerunt ad eum : Ubi est Sara uxor tua ? Ille respondit : Ecce in tabernaculo est.
    434 Genesis	Gen	1	18	10	Cui dixit : Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi.
    435 Genesis	Gen	1	18	11	Erant autem ambo senes, provectaeque aetatis, et desierant Sarae fieri muliebria.
    436 Genesis	Gen	1	18	12	Quae risit occulte dicens : Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo ?
    437 Genesis	Gen	1	18	13	Dixit autem Dominus ad Abraham : Quare risit Sara, dicens : Num vere paritura sum anus ?
    438 Genesis	Gen	1	18	14	Numquid Deo quidquam est difficile ? juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium.
    439 Genesis	Gen	1	18	15	Negavit Sara, dicens : Non risi, timore perterrita. Dominus autem : Non est, inquit, ita : sed risisti.
    440 Genesis	Gen	1	18	16	Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam : et Abraham simul gradiebatur, deducens eos.
    441 Genesis	Gen	1	18	17	Dixitque Dominus : Num celare potero Abraham quae gesturus sum :
    442 Genesis	Gen	1	18	18	cum futurus sit in gentem magnam, ac robustissimam, et benedicendae sint in illo omnes nationes terrae ?
    443 Genesis	Gen	1	18	19	Scio enim quod praecepturus sit filiis suis, et domui suae post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam : ut adducat Dominus propter Abraham omnia quae locutus est ad eum.
    444 Genesis	Gen	1	18	20	Dixit itaque Dominus : Clamor Sodomorum et Gomorrhae multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis.
    445 Genesis	Gen	1	18	21	Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint ; an non est ita, ut sciam.
    446 Genesis	Gen	1	18	22	Converteruntque se inde, et abierunt Sodomam : Abraham vero adhuc stabat coram Domino.
    447 Genesis	Gen	1	18	23	Et appropinquans ait : Numquid perdes justum cum impio ?
    448 Genesis	Gen	1	18	24	si fuerint quinquaginta justi in civitate, peribunt simul ? et non parces loco illi propter quinquaginta justos, si fuerint in eo ?
    449 Genesis	Gen	1	18	25	Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum : qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc.
    450 Genesis	Gen	1	18	26	Dixitque Dominus ad eum : Si invenero Sodomis quinquaginta justos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos.
    451 Genesis	Gen	1	18	27	Respondensque Abraham, ait : Quia semel coepi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis.
    452 Genesis	Gen	1	18	28	Quid si minus quinquaginta justis quinque fuerint ? delebis, propter quadraginta quinque, universam urbem ? Et ait : Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque.
    453 Genesis	Gen	1	18	29	Rursumque locutus est ad eum : Sin autem quadraginta ibi inventi fuerint, quid facies ? Ait : Non percutiam propter quadraginta.
    454 Genesis	Gen	1	18	30	Ne quaeso, inquit, indigneris, Domine, si loquar : quid si ibi inventi fuerint triginta ? Respondit : Non faciam, si invenero ibi triginta.
    455 Genesis	Gen	1	18	31	Quia semel, ait, coepi loquar ad Dominum meum : quid si ibi inventi fuerint viginti ? Ait : Non interficiam propter viginti.
    456 Genesis	Gen	1	18	32	Obsecro, inquit, ne irascaris, Domine, si loquar adhuc semel : quid si inventi fuerint ibi decem ? Et dixit : Non delebo propter decem.
    457 Genesis	Gen	1	18	33	Abiitque Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham : et ille reversus est in locum suum.
    458 Genesis	Gen	1	19	1	Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, et sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit, et ivit obviam eis : adoravitque pronus in terram,
    459 Genesis	Gen	1	19	2	et dixit : Obsecro, domini, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi : lavate pedes vestros, et mane proficiscemini in viam vestram. Qui dixerunt : Minime, sed in platea manebimus.
    460 Genesis	Gen	1	19	3	Compulit illos oppido ut diverterent ad eum : ingressisque domum illius fecit convivium, et coxit azyma, et comederunt.
    461 Genesis	Gen	1	19	4	Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem, omnis populus simul.
    462 Genesis	Gen	1	19	5	Vocaveruntque Lot, et dixerunt ei : Ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte ? educ illos huc, ut cognoscamus eos.
    463 Genesis	Gen	1	19	6	Egressus ad eos Lot, post tergum occludens ostium, ait :
    464 Genesis	Gen	1	19	7	Nolite, quaeso, fratres mei, nolite malum hoc facere.
    465 Genesis	Gen	1	19	8	Habeo duas filias, quae necdum cognoverunt virum : educam eas ad vos, et abutimini eis sicut vobis placuerit, dummodo viris istis nihil mali faciatis, quia ingressi sunt sub umbra culminis mei.
    466 Genesis	Gen	1	19	9	At illi dixerunt : Recede illuc. Et rursus : Ingressus es, inquiunt, ut advena ; numquid ut judices ? te ergo ipsum magis quam hos affligemus. Vimque faciebant Lot vehementissime : jamque prope erat ut effringerent fores.
    467 Genesis	Gen	1	19	10	Et ecce miserunt manum viri, et introduxerunt ad se Lot, clauseruntque ostium :
    468 Genesis	Gen	1	19	11	et eos, qui foris erant, percusserunt caecitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent.
    469 Genesis	Gen	1	19	12	Dixerunt autem ad Lot : Habes hic quempiam tuorum ? generum, aut filios, aut filias, omnes, qui tui sunt, educ de urbe hac :
    470 Genesis	Gen	1	19	13	delebimus enim locum istum, eo quod increverit clamor eorum coram Domino, qui misit nos ut perdamus illos.
    471 Genesis	Gen	1	19	14	Egressus itaque Lot, locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias ejus, et dixit : Surgite, egredimini de loco isto : quia delebit Dominus civitatem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui.
    472 Genesis	Gen	1	19	15	Cumque esset mane, cogebant eum angeli, dicentes : Surge, tolle uxorem tuam, et duas filias quas habes : ne et tu pariter pereas in scelere civitatis.
    473 Genesis	Gen	1	19	16	Dissimulante illo, apprehenderunt manum ejus, et manum uxoris, ac duarum filiarum ejus, eo quod parceret Dominus illi.
    474 Genesis	Gen	1	19	17	Eduxeruntque eum, et posuerunt extra civitatem : ibique locuti sunt ad eum, dicentes : Salva animam tuam : noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione : sed in monte salvum te fac, ne et tu simul pereas.
    475 Genesis	Gen	1	19	18	Dixitque Lot ad eos : Quaeso, domine mi,
    476 Genesis	Gen	1	19	19	quia invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum, ut salvares animam meam, nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum, et moriar :
    477 Genesis	Gen	1	19	20	est civitas haec juxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea : numquid non modica est, et vivet anima mea ?
    478 Genesis	Gen	1	19	21	Dixitque ad eum : Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem pro qua locutus es.
    479 Genesis	Gen	1	19	22	Festina, et salvare ibi : quia non potero facere quidquam donec ingrediaris illuc. Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor.
    480 Genesis	Gen	1	19	23	Sol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor.
    481 Genesis	Gen	1	19	24	Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de caelo :
    482 Genesis	Gen	1	19	25	et subvertit civitates has, et omnem circa regionem, universos habitatores urbium, et cuncta terrae virentia.
    483 Genesis	Gen	1	19	26	Respiciensque uxor ejus post se, versa est in statuam salis.
    484 Genesis	Gen	1	19	27	Abraham autem consurgens mane, ubi steterat prius cum Domino,
    485 Genesis	Gen	1	19	28	intuitus est Sodomam et Gomorrham, et universam terram regionis illius : viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum.
    486 Genesis	Gen	1	19	29	Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahae, liberavit Lot de subversione urbium in quibus habitaverat.
    487 Genesis	Gen	1	19	30	Ascenditque Lot de Segor, et mansit in monte, duae quoque filiae ejus cum eo (timuerat enim manere in Segor) et mansit in spelunca ipse, et duae filiae ejus cum eo.
    488 Genesis	Gen	1	19	31	Dixitque major ad minorem : Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra, qui possit ingredi ad nos juxta morem universae terrae.
    489 Genesis	Gen	1	19	32	Veni, inebriemus eum vino, dormiamusque cum eo, ut servare possimus ex patre nostro semen.
    490 Genesis	Gen	1	19	33	Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa. Et ingressa est major, dormivitque cum patre ; at ille non sensit, nec quando accubuit filia, nec quando surrexit.
    491 Genesis	Gen	1	19	34	Altera quoque die dixit major ad minorem : Ecce dormivi heri cum patre meo, demus ei bibere vinum etiam hac nocte, et dormies cum eo, ut salvemus semen de patre nostro.
    492 Genesis	Gen	1	19	35	Dederunt etiam et illa nocte patri suo bibere vinum, ingressaque minor filia, dormivit cum eo : et ne tunc quidem sensit quando concubuerit, vel quando illa surrexerit.
    493 Genesis	Gen	1	19	36	Conceperunt ergo duae filiae Lot de patre suo.
    494 Genesis	Gen	1	19	37	Peperitque major filium, et vocavit nomen ejus Moab : ipse est pater Moabitarum usque in praesentem diem.
    495 Genesis	Gen	1	19	38	Minor quoque peperit filium, et vocavit nomen ejus Ammon, id est, Filius populi mei : ipse est pater Ammonitarum usque hodie.
    496 Genesis	Gen	1	20	1	Profectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Cades et Sur : et peregrinatus est in Geraris.
    497 Genesis	Gen	1	20	2	Dixitque de Sara uxore suo : Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Gerarae, et tulit eam.
    498 Genesis	Gen	1	20	3	Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi : En morieris propter mulierem quam tulisti : habet enim virum.
    499 Genesis	Gen	1	20	4	Abimelech vero non tetigerat eam, et ait : Domine, num gentem ignorantem et justam interficies ?
    500 Genesis	Gen	1	20	5	nonne ipse dixit mihi : Soror mea est : et ipsa ait : Frater meus est ? In simplicitate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc.
    501 Genesis	Gen	1	20	6	Dixitque ad eum Deus : Et ego scio quod simplici corde feceris : et ideo custodivi te ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam.
    502 Genesis	Gen	1	20	7	Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est : et orabit pro te, et vives : si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quae tua sunt.
    503 Genesis	Gen	1	20	8	Statimque de nocte consurgens Abimelech, vocavit omnes servos suos : et locutus est universa verba haec in auribus eorum, timueruntque omnes viri valde.
    504 Genesis	Gen	1	20	9	Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei : Quid fecisti nobis ? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande ? quae non debuisti facere, fecisti nobis.
    505 Genesis	Gen	1	20	10	Rursumque expostulans, ait : Quid vidisti, ut hoc faceres ?
    506 Genesis	Gen	1	20	11	Respondit Abraham : Cogitavi mecum, dicens : Forsitan non est timor Dei in loco isto : et interficient me propter uxorem meam :
    507 Genesis	Gen	1	20	12	alias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meae, et duxi eam in uxorem.
    508 Genesis	Gen	1	20	13	Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam : Hanc misericordiam facies mecum : in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim.
    509 Genesis	Gen	1	20	14	Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham : reddiditque illi Saram uxorem suam,
    510 Genesis	Gen	1	20	15	et ait : Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita.
    511 Genesis	Gen	1	20	16	Sarae autem dixit : Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris : mementoque te deprehensam.
    512 Genesis	Gen	1	20	17	Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, ancillasque ejus, et pepererunt :
    513 Genesis	Gen	1	20	18	concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahae.
    514 Genesis	Gen	1	21	1	Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat : et implevit quae locutus est.
    515 Genesis	Gen	1	21	2	Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo praedixerat ei Deus.
    516 Genesis	Gen	1	21	3	Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac :
    517 Genesis	Gen	1	21	4	et circumcidit eum octavo die, sicut praeceperat ei Deus,
    518 Genesis	Gen	1	21	5	cum centum esset annorum : hac quippe aetate patris, natus est Isaac.
    519 Genesis	Gen	1	21	6	Dixitque Sara : Risum fecit mihi Deus : quicumque audierit, corridebit mihi.
    520 Genesis	Gen	1	21	7	Rursumque ait : Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit ei jam seni ?
    521 Genesis	Gen	1	21	8	Crevit igitur puer, et ablactatus est : fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus.
    522 Genesis	Gen	1	21	9	Cumque vidisset Sara filium Agar Aegyptiae ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham :
    523 Genesis	Gen	1	21	10	Ejice ancillam hanc, et filium ejus : non enim erit haeres filius ancillae cum filio meo Isaac.
    524 Genesis	Gen	1	21	11	Dure accepit hoc Abraham pro filio suo.
    525 Genesis	Gen	1	21	12	Cui dixit Deus : Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua : omnia quae dixerit tibi Sara, audi vocem ejus : quia in Isaac vocabitur tibi semen.
    526 Genesis	Gen	1	21	13	Sed et filium ancillae faciam in gentem magnam, quia semen tuum est.
    527 Genesis	Gen	1	21	14	Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquae, imposuit scapulae ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quae cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee.
    528 Genesis	Gen	1	21	15	Cumque consumpta esset aqua in utre, abjecit puerum subter unam arborum, quae ibi erant.
    529 Genesis	Gen	1	21	16	Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus jacere : dixit enim : Non videbo morientem puerum : et sedens contra, levavit vocem suam et flevit.
    530 Genesis	Gen	1	21	17	Exaudivit autem Deus vocem pueri : vocavitque angelus Dei Agar de caelo, dicens : Quid agis Agar ? noli timere : exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est.
    531 Genesis	Gen	1	21	18	Surge, tolle puerum, et tene manum illius : quia in gentem magnam faciam eum.
    532 Genesis	Gen	1	21	19	Aperuitque oculos ejus Deus : quae videns puteum aquae, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere.
    533 Genesis	Gen	1	21	20	Et fuit cum eo : qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est juvenis sagittarius.
    534 Genesis	Gen	1	21	21	Habitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti.
    535 Genesis	Gen	1	21	22	Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, ad Abraham : Deus tecum est in universis quae agis.
    536 Genesis	Gen	1	21	23	Jura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique meae : sed juxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terrae in qua versatus es advena.
    537 Genesis	Gen	1	21	24	Dixitque Abraham : Ego jurabo.
    538 Genesis	Gen	1	21	25	Et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerunt servi ejus.
    539 Genesis	Gen	1	21	26	Responditque Abimelech : Nescivi quis fecerit hanc rem : sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi praeter hodie.
    540 Genesis	Gen	1	21	27	Tulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech : percusseruntque ambo foedus.
    541 Genesis	Gen	1	21	28	Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum.
    542 Genesis	Gen	1	21	29	Cui dixit Abimelech : Quid sibi volunt septem agnae istae, quas stare fecisti seorsum ?
    543 Genesis	Gen	1	21	30	At ille : Septem, inquit, agnas accipies de manu mea : ut sint mihi in testimonium, quoniam ego fodi puteum istum.
    544 Genesis	Gen	1	21	31	Idcirco vocatus est locus ille Bersabee : quia ibi uterque juravit.
    545 Genesis	Gen	1	21	32	Et inierunt foedus pro puteo juramenti.
    546 Genesis	Gen	1	21	33	Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palaestinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni.
    547 Genesis	Gen	1	21	34	Et fuit colonus terrae Palaestinorum diebus multis.
    548 Genesis	Gen	1	22	1	Quae postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum : Abraham, Abraham. At ille respondit : Adsum.
    549 Genesis	Gen	1	22	2	Ait illi : Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi.
    550 Genesis	Gen	1	22	3	Igitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes, et Isaac filium suum : cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem praeceperat ei Deus.
    551 Genesis	Gen	1	22	4	Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul :
    552 Genesis	Gen	1	22	5	dixitque ad pueros suos : Expectate hic cum asino : ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos.
    553 Genesis	Gen	1	22	6	Tulit quoque ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum : ipse vero portabat in manibus ignem et gladium. Cumque duo pergerent simul,
    554 Genesis	Gen	1	22	7	dixit Isaac patri suo : Pater mi. At ille respondit : Quid vis, fili ? Ecce, inquit, ignis et ligna : ubi est victima holocausti ?
    555 Genesis	Gen	1	22	8	Dixit autem Abraham : Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Pergebant ergo pariter.
    556 Genesis	Gen	1	22	9	Et venerunt ad locum quem ostenderat ei Deus, in quo aedificavit altare, et desuper ligna composuit ; cumque alligasset Isaac filium suum, posuit eum in altare super struem lignorum.
    557 Genesis	Gen	1	22	10	Extenditque manum, et arripuit gladium, ut immolaret filium suum.
    558 Genesis	Gen	1	22	11	Et ecce angelus Domini de caelo clamavit, dicens : Abraham, Abraham. Qui respondit : Adsum.
    559 Genesis	Gen	1	22	12	Dixitque ei : Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam : nunc cognovi quod times Deum, et non pepercisti unigenito filio tuo propter me.
    560 Genesis	Gen	1	22	13	Levavit Abraham oculos suos, viditque post tergum arietem inter vepres haerentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio.
    561 Genesis	Gen	1	22	14	Appellavitque nomen loci illius, Dominus videt. Unde usque hodie dicitur : In monte Dominus videbit.
    562 Genesis	Gen	1	22	15	Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo, dicens :
    563 Genesis	Gen	1	22	16	Per memetipsum juravi, dicit Dominus : quia fecisti hanc rem, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me :
    564 Genesis	Gen	1	22	17	benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli, et velut arenam quae est in littore maris : possidebit semen tuum portas inimicorum suorum,
    565 Genesis	Gen	1	22	18	et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia obedisti voci meae.
    566 Genesis	Gen	1	22	19	Reversus est Abraham ad pueros suos, abieruntque Bersabee simul, et habitavit ibi.
    567 Genesis	Gen	1	22	20	His ita gestis, nuntiatum est Abrahae quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo :
    568 Genesis	Gen	1	22	21	Hus primogenitum, et Buz fratrem ejus, et Camuel patrem Syrorum,
    569 Genesis	Gen	1	22	22	et Cased, et Azau, Pheldas quoque et Jedlaph,
    570 Genesis	Gen	1	22	23	ac Bathuel, de quo nata est Rebecca : octo istos genuit Melcha, Nachor fratri Abrahae.
    571 Genesis	Gen	1	22	24	Concubina vero illius, nomine Roma, peperit Tabee, et Gaham, et Thahas, et Maacha.
    572 Genesis	Gen	1	23	1	Vixit autem Sara centum viginti septem annis.
    573 Genesis	Gen	1	23	2	Et mortua est in civitate Arbee, quae est Hebron, in terra Chanaan : venitque Abraham ut plangeret et fleret eam.
    574 Genesis	Gen	1	23	3	Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth, dicens :
    575 Genesis	Gen	1	23	4	Advena sum et peregrinus apud vos : date mihi jus sepulchri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum.
    576 Genesis	Gen	1	23	5	Responderunt filii Heth, dicentes :
    577 Genesis	Gen	1	23	6	Audi nos, domine : princeps Dei es apud nos : in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum, nullusque te prohibere poterit quin in monumento ejus sepelias mortuum tuum.
    578 Genesis	Gen	1	23	7	Surrexit Abraham, et adoravit populum terrae, filios videlicet Heth :
    579 Genesis	Gen	1	23	8	dixitque ad eos : Si placet animae vestrae ut sepeliam mortuum meum, audite me, et intercedite pro me apud Ephron filium Seor :
    580 Genesis	Gen	1	23	9	ut det mihi speluncam duplicem, quam habet in extrema parte agri sui : pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulchri.
    581 Genesis	Gen	1	23	10	Habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron ad Abraham, cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens :
    582 Genesis	Gen	1	23	11	Nequaquam ita fiat, domine mi, sed tu magis ausculta quod loquor. Agrum trado tibi, et speluncam quae in eo est, praesentibus filiis populi mei ; sepeli mortuum tuum.
    583 Genesis	Gen	1	23	12	Adoravit Abraham coram populo terrae.
    584 Genesis	Gen	1	23	13	Et locutus est ad Ephron circumstante plebe : Quaeso ut audias me : dabo pecuniam pro agro : suscipe eam, et sic sepeliam mortuum meum in eo.
    585 Genesis	Gen	1	23	14	Responditque Ephron :
    586 Genesis	Gen	1	23	15	Domine mi, audi me : terra, quam postulas, quadringentis siclis argenti valet : istud est pretium inter me et te : sed quantum est hoc ? sepeli mortuum tuum.
    587 Genesis	Gen	1	23	16	Quod cum audisset Abraham, appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti probatae monetae publicae.
    588 Genesis	Gen	1	23	17	Confirmatusque est ager quondam Ephronis, in quo erat spelunca duplex, respiciens Mambre, tam ipse, quam spelunca, et omnes arbores ejus in cunctis terminis ejus per circuitum,
    589 Genesis	Gen	1	23	18	Abrahae in possessionem, videntibus filiis Heth, et cunctis qui intrabant portam civitatis illius.
    590 Genesis	Gen	1	23	19	Atque ita sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri duplici, quae respiciebat Mambre. Haec est Hebron in terra Chanaan.
    591 Genesis	Gen	1	23	20	Et confirmatus est ager, et antrum quod erat in eo, Abrahae in possessionem monumenti a filiis Heth.
    592 Genesis	Gen	1	24	1	Erat autem Abraham senex, dierumque multorum : et Dominus in cunctis benedixerat ei.
    593 Genesis	Gen	1	24	2	Dixitque ad servum seniorem domus suae, qui praeerat omnibus quae habebat : Pone manum tuam subter femur meum,
    594 Genesis	Gen	1	24	3	ut adjurem te per Dominum Deum caeli et terrae, ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananaeorum, inter quos habito :
    595 Genesis	Gen	1	24	4	sed ad terram et cognationem meam proficiscaris et inde accipias uxorem filio meo Isaac.
    596 Genesis	Gen	1	24	5	Respondit servus : Si noluerit mulier venire mecum in terram hanc, numquid reducere debeo filium tuum ad locum, de quo egressus es ?
    597 Genesis	Gen	1	24	6	Dixitque Abraham : Cave nequando reducas filium meum illuc.
    598 Genesis	Gen	1	24	7	Dominus Deus caeli, qui tulit me de domo patris mei, et de terra nativitatis meae, qui locutus est mihi, et juravit mihi, dicens : Semini tuo dabo terram hanc : ipse mittet angelum suum coram te, et accipies inde uxorem filio meo :
    599 Genesis	Gen	1	24	8	sin autem mulier noluerit sequi te, non teneberis juramento : filium meum tantum ne reducas illuc.
    600 Genesis	Gen	1	24	9	Posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui, et juravit illi super sermone hoc.
    601 Genesis	Gen	1	24	10	Tulitque decem camelos de grege domini sui, et abiit, ex omnibus bonis ejus portans secum, profectusque perrexit in Mesopotamiam ad urbem Nachor.
    602 Genesis	Gen	1	24	11	Cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum juxta puteum aquae vespere, tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam, dixit :
    603 Genesis	Gen	1	24	12	Domine Deus domini mei Abraham, occurre, obsecro, mihi hodie, et fac misericordiam cum domino meo Abraham.
    604 Genesis	Gen	1	24	13	Ecce ego sto prope fontem aquae, et filiae habitatorum hujus civitatis egredientur ad hauriendam aquam.
    605 Genesis	Gen	1	24	14	Igitur puella, cui ego dixero : Inclina hydriam tuam ut bibam : et illa responderit : Bibe, quin et camelis tuis dabo potum : ipsa est quam praeparasti servo tuo Isaac : et per hoc intelligam quod feceris misericordiam cum domino meo.
    606 Genesis	Gen	1	24	15	Necdum intra se verba compleverat, et ecce Rebecca egrediebatur, filia Bathuel, filii Melchae uxoris Nachor fratris Abraham, habens hydriam in scapula sua :
    607 Genesis	Gen	1	24	16	puella decora nimis, virgoque pulcherrima, et incognita viro : descenderat autem ad fontem, et impleverat hydriam, ac revertebatur.
    608 Genesis	Gen	1	24	17	Occurritque ei servus, et ait : Pauxillum aquae mihi ad bibendum praebe de hydria tua.
    609 Genesis	Gen	1	24	18	Quae respondit : Bibe, domine mi : celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam, et dedit ei potum.
    610 Genesis	Gen	1	24	19	Cumque ille bibisset, adjecit : Quin et camelis tuis hauriam aquam, donec cuncti bibant.
    611 Genesis	Gen	1	24	20	Effundensque hydriam in canalibus, recurrit ad puteum ut hauriret aquam : et haustam omnibus camelis dedit.
    612 Genesis	Gen	1	24	21	Ipse autem contemplabatur eam tacitus, scire volens utrum prosperum iter suum fecisset Dominus, an non.
    613 Genesis	Gen	1	24	22	Postquam autem biberunt cameli, protulit vir inaures aureas, appendentes siclos duos, et armillas totidem pondo siclorum decem.
    614 Genesis	Gen	1	24	23	Dixitque ad eam : Cujus es filia ? indica mihi, est in domo patris tui locus ad manendum ?
    615 Genesis	Gen	1	24	24	Quae respondit : Filia sum Bathuelis, filii Melchae, quem peperit ipsi Nachor.
    616 Genesis	Gen	1	24	25	Et addidit, dicens : Palearum quoque et foeni plurimum est apud nos, et locus spatiosus ad manendum.
    617 Genesis	Gen	1	24	26	Inclinavit se homo, et adoravit Dominum,
    618 Genesis	Gen	1	24	27	dicens : Benedictus Dominus Deus domini mei Abraham, qui non abstulit misericordiam et veritatem suam a domino meo, et recto itinere me perduxit in domum fratris domini mei.
    619 Genesis	Gen	1	24	28	Cucurrit itaque puella, et nuntiavit in domum matris suae omnia quae audierat.
    620 Genesis	Gen	1	24	29	Habebat autem Rebecca fratrem nomine Laban, qui festinus egressus est ad hominem, ubi erat fons.
    621 Genesis	Gen	1	24	30	Cumque vidisset inaures et armillas in manibus sororis suae, et audisset cuncta verba referentis : Haec locutus est mihi homo : venit ad virum qui stabat juxta camelos, et prope fontem aquae :
    622 Genesis	Gen	1	24	31	dixitque ad eum : Ingredere, benedicte Domini : cur foris stas ? praeparavi domum, et locum camelis.
    623 Genesis	Gen	1	24	32	Et introduxit eum in hospitium : ac destravit camelos, deditque paleas et foenum, et aquam ad lavandos pedes ejus, et virorum qui venerant cum eo.
    624 Genesis	Gen	1	24	33	Et appositus est in conspectu ejus panis. Qui ait : Non comedam, donec loquar sermones meos. Respondit ei : Loquere.
    625 Genesis	Gen	1	24	34	At ille : Servus, inquit, Abraham sum :
    626 Genesis	Gen	1	24	35	et Dominus benedixit domino meo valde, magnificatusque est : et dedit ei oves et boves, argentum et aurum, servos et ancillas, camelos et asinos.
    627 Genesis	Gen	1	24	36	Et peperit Sara uxor domini mei filium domino meo in senectute sua, deditque illi omnia quae habuerat.
    628 Genesis	Gen	1	24	37	Et adjuravit me dominus meus, dicens : Non accipies uxorem filio meo de filiabus Chananaeorum, in quorum terra habito :
    629 Genesis	Gen	1	24	38	sed ad domum patris mei perges, et de cognatione mea accipies uxorem filio meo.
    630 Genesis	Gen	1	24	39	Ego vero respondi domino meo : Quid si noluerit venire mecum mulier ?
    631 Genesis	Gen	1	24	40	Dominus, ait, in cujus conspectu ambulo, mittet angelum suum tecum, et diriget viam tuam : accipiesque uxorem filio meo de cognatione mea, et de domo patris mei.
    632 Genesis	Gen	1	24	41	Innocens eris a maledictione mea, cum veneris ad propinquos meos, et non dederint tibi.
    633 Genesis	Gen	1	24	42	Veni ergo hodie ad fontem aquae, et dixi : Domine Deus domini mei Abraham, si direxisti viam meam, in qua nunc ambulo,
    634 Genesis	Gen	1	24	43	ecce sto juxta fontem aquae, et virgo, quae egredietur ad hauriendam aquam, audierit a me : Da mihi pauxillum aquae ad bibendum ex hydria tua :
    635 Genesis	Gen	1	24	44	et dixerit mihi : Et tu bibe, et camelis tuis hauriam : ipsa est mulier, quam praeparavit Dominus filio domini mei.
    636 Genesis	Gen	1	24	45	Dumque haec tacitus mecum volverem, apparuit Rebecca veniens cum hydria, quam portabat in scapula : descenditque ad fontem, et hausit aquam. Et aio ad eam : Da mihi paululum bibere.
    637 Genesis	Gen	1	24	46	Quae festinans deposuit hydriam de humero, et dixit mihi : Et tu bibe, et camelis tuis tribuam potum. Bibi, et adaquavit camelos.
    638 Genesis	Gen	1	24	47	Interrogavique eam, et dixi : Cujus es filia ? Quae respondit : Filia Bathuelis sum, filii Nachor, quem peperit ei Melcha. Suspendi itaque inaures ad ornandam faciem ejus, et armillas posui in manibus ejus.
    639 Genesis	Gen	1	24	48	Pronusque adoravi Dominum, benedicens Domino Deo domini mei Abraham, qui perduxit me recto itinere, ut sumerem filiam fratris domini mei filio ejus.
    640 Genesis	Gen	1	24	49	Quam ob rem si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo, indicate mihi : sin autem aliud placet, et hoc dicite mihi, ut vadam ad dextram, sive ad sinistram.
    641 Genesis	Gen	1	24	50	Responderuntque Laban et Bathuel : A Domino egressus est sermo : non possumus extra placitum ejus quidquam aliud loqui tecum.
    642 Genesis	Gen	1	24	51	En Rebecca coram te est, tolle eam, et proficiscere, et sit uxor filii domini tui, sicut locutus est Dominus.
    643 Genesis	Gen	1	24	52	Quod cum audisset puer Abraham, procidens adoravit in terram Dominum.
    644 Genesis	Gen	1	24	53	Prolatisque vasis argenteis, et aureis, ac vestibus, dedit ea Rebeccae pro munere : fratribus quoque ejus et matri dona obtulit.
    645 Genesis	Gen	1	24	54	Inito convivio, vescentes pariter et bibentes manserunt ibi. Surgens autem mane, locutus est puer : Dimitte me, ut vadam ad dominum meum.
    646 Genesis	Gen	1	24	55	Responderuntque fratres ejus et mater : Maneat puella saltem decem dies apud nos, et postea proficiscetur.
    647 Genesis	Gen	1	24	56	Nolite, ait, me retinere, quia Dominus direxit viam meam : dimittite me ut pergam ad dominum meum.
    648 Genesis	Gen	1	24	57	Et dixerunt : Vocemus puellam, et quaeramus ipsius voluntatem.
    649 Genesis	Gen	1	24	58	Cumque vocata venisset, sciscitati sunt : Vis ire cum homine isto ? Quae ait : Vadam.
    650 Genesis	Gen	1	24	59	Dimiserunt ergo eam, et nutricem illius, servumque Abraham, et comites ejus,
    651 Genesis	Gen	1	24	60	imprecantes prospera sorori suae, atque dicentes : Soror nostra es, crescas in mille millia, et possideat semen tuum portas inimicorum suorum.
    652 Genesis	Gen	1	24	61	Igitur Rebecca et puellae illius, ascensis camelis, secutae sunt virum : qui festinus revertebatur ad dominum suum.
    653 Genesis	Gen	1	24	62	Eo autem tempore deambulabat Isaac per viam quae ducit ad puteum, cujus nomen est Viventis et videntis : habitabat enim in terra australi :
    654 Genesis	Gen	1	24	63	et egressus fuerat ad meditandum in agro, inclinata jam die : cumque elevasset oculos, vidit camelos venientes procul.
    655 Genesis	Gen	1	24	64	Rebecca quoque, conspecto Isaac, descendit de camelo,
    656 Genesis	Gen	1	24	65	et ait ad puerum : Quis est ille homo qui venit per agrum in occursum nobis ? Dixitque ei : Ipse est dominus meus. At illa tollens cito pallium, operuit se.
    657 Genesis	Gen	1	24	66	Servus autem cuncta, quae gesserat, narravit Isaac.
    658 Genesis	Gen	1	24	67	Qui introduxit eam in tabernaculum Sarae matris suae, et accepit eam uxorem : et in tantum dilexit eam, ut dolorem, qui ex morte matris ejus acciderat, temperaret.
    659 Genesis	Gen	1	25	1	Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam :
    660 Genesis	Gen	1	25	2	quae peperit ei Zamran et Jecsan, et Madan, et Madian, et Jesboc, et Sue.
    661 Genesis	Gen	1	25	3	Jecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin.
    662 Genesis	Gen	1	25	4	At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa : omnes hi filii Ceturae.
    663 Genesis	Gen	1	25	5	Deditque Abraham cuncta quae possederat, Isaac :
    664 Genesis	Gen	1	25	6	filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem.
    665 Genesis	Gen	1	25	7	Fuerunt autem dies vitae Abrahae, centum septuaginta quinque anni.
    666 Genesis	Gen	1	25	8	Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectaeque aetatis et plenus dierum : congregatusque est ad populum suum.
    667 Genesis	Gen	1	25	9	Et sepelierunt eum Isaac et Ismaël filii sui in spelunca duplici, quae sita est in agro Ephron filii Seor Hethaei, e regione Mambre,
    668 Genesis	Gen	1	25	10	quem emerat a filiis Heth : ibi sepultus est ipse, et Sara uxor ejus.
    669 Genesis	Gen	1	25	11	Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus, qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis.
    670 Genesis	Gen	1	25	12	Hae sunt generationes Ismaël filii Abrahae, quem peperit ei Agar Aegyptia, famula Sarae : et
    671 Genesis	Gen	1	25	13	haec nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaëlis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam,
    672 Genesis	Gen	1	25	14	Masma quoque, et Duma, et Massa,
    673 Genesis	Gen	1	25	15	Hadar, et Thema, et Jethur, et Naphis, et Cedma.
    674 Genesis	Gen	1	25	16	Isti sunt filii Ismaëlis : et haec nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum.
    675 Genesis	Gen	1	25	17	Et facti sunt anni vitae Ismaëlis centum triginta septem, deficiensque mortuus est, et appositus ad populum suum.
    676 Genesis	Gen	1	25	18	Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quae respicit Aegyptum introëuntibus Assyrios ; coram cunctis fratribus suis obiit.
    677 Genesis	Gen	1	25	19	Hae quoque sunt generationes Isaac filii Abraham : Abraham genuit Isaac :
    678 Genesis	Gen	1	25	20	qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban.
    679 Genesis	Gen	1	25	21	Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis : qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccae.
    680 Genesis	Gen	1	25	22	Sed collidebantur in utero ejus parvuli ; quae ait : Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere ? perrexitque ut consuleret Dominum.
    681 Genesis	Gen	1	25	23	Qui respondens ait : [Duae gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori.]
    682 Genesis	Gen	1	25	24	Jam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt.
    683 Genesis	Gen	1	25	25	Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus : vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu : et idcirco appellavit eum Jacob.
    684 Genesis	Gen	1	25	26	Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli.
    685 Genesis	Gen	1	25	27	Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola : Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis.
    686 Genesis	Gen	1	25	28	Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur : et Rebecca diligebat Jacob.
    687 Genesis	Gen	1	25	29	Coxit autem Jacob pulmentum : ad quem cum venisset Esau de agro lassus,
    688 Genesis	Gen	1	25	30	ait : Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom.
    689 Genesis	Gen	1	25	31	Cui dixit Jacob : Vende mihi primogenita tua.
    690 Genesis	Gen	1	25	32	Ille respondit : En morior, quid mihi proderunt primogenita ?
    691 Genesis	Gen	1	25	33	Ait Jacob : Jura ergo mihi. Juravit ei Esau et vendidit primogenita.
    692 Genesis	Gen	1	25	34	Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset.
    693 Genesis	Gen	1	26	1	Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, quae acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Palaestinorum in Gerara.
    694 Genesis	Gen	1	26	2	Apparuitque ei Dominus, et ait : Ne descendas in Aegyptum, sed quiesce in terra quam dixero tibi,
    695 Genesis	Gen	1	26	3	et peregrinare in ea : eroque tecum, et benedicam tibi : tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has, complens juramentum quod spopondi Abraham patri tuo.
    696 Genesis	Gen	1	26	4	Et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli : daboque posteris tuis universas regiones has : et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae,
    697 Genesis	Gen	1	26	5	eo quod obedierit Abraham voci meae, et custodierit praecepta et mandata mea, et caeremonias legesque servaverit.
    698 Genesis	Gen	1	26	6	Mansit itaque Isaac in Geraris.
    699 Genesis	Gen	1	26	7	Qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit : Soror mea est : timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata conjugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem.
    700 Genesis	Gen	1	26	8	Cumque pertransissent dies plurimi, et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Palaestinorum per fenestram, vidit eum jocantem cum Rebecca uxore sua.
    701 Genesis	Gen	1	26	9	Et accersito eo, ait : Perspicuum est quod uxor tua sit : cur mentitus es eam sororem tuam esse ? Respondit : Timui ne morerer propter eam.
    702 Genesis	Gen	1	26	10	Dixitque Abimelech : Quare imposuisti nobis ? potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum. Praecepitque omni populo, dicens :
    703 Genesis	Gen	1	26	11	Qui tetigerit hominis hujus uxorem, morte morietur.
    704 Genesis	Gen	1	26	12	Sevit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum : benedixitque ei Dominus.
    705 Genesis	Gen	1	26	13	Et locupletatus est homo, et ibat proficiens atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est :
    706 Genesis	Gen	1	26	14	habuit quoque possessiones ovium et armentorum, et familiae plurimum. Ob hoc invidentes ei Palaestini,
    707 Genesis	Gen	1	26	15	omnes puteos, quos foderant servi patris illius Abraham, illo tempore obstruxerunt, implentes humo :
    708 Genesis	Gen	1	26	16	in tantum, ut ipse Abimelech diceret ad Isaac : Recede a nobis, quoniam potentior nobis factus es valde.
    709 Genesis	Gen	1	26	17	Et ille discedens, ut veniret ad torrentem Gerarae, habitaretque ibi,
    710 Genesis	Gen	1	26	18	rursum fodit alios puteos, quos foderant servi patris sui Abraham, et quos, illo mortuo, olim obstruxerant Philisthiim : appellavitque eos eisdem nominibus quibus ante pater vocaverat.
    711 Genesis	Gen	1	26	19	Foderuntque in torrente, et repererunt aquam vivam.
    712 Genesis	Gen	1	26	20	Sed et ibi jurgium fuit pastorum Gerarae adversus pastores Isaac, dicentium : Nostra est aqua, quam ob rem nomen putei ex eo, quod acciderat, vocavit Calumniam.
    713 Genesis	Gen	1	26	21	Foderunt autem et alium : et pro illo quoque rixati sunt, appellavitque eum Inimicitias.
    714 Genesis	Gen	1	26	22	Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt : itaque vocavit nomen ejus Latitudo, dicens : Nunc dilatavit nos Dominus, et fecit crescere super terram.
    715 Genesis	Gen	1	26	23	Ascendit autem ex illo loco in Bersabee,
    716 Genesis	Gen	1	26	24	ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens : Ego sum Deus Abraham patris tui : noli timere, quia ego tecum sum : benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham.
    717 Genesis	Gen	1	26	25	Itaque aedificavit ibi altare : et invocato nomine Domini, extendit tabernaculum, praecepitque servis suis ut foderent puteum.
    718 Genesis	Gen	1	26	26	Ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech, et Ochozath amicus illius, et Phicol dux militum,
    719 Genesis	Gen	1	26	27	locutus est eis Isaac : Quid venistis ad me, hominem quem odistis, et expulistis a vobis ?
    720 Genesis	Gen	1	26	28	Qui responderunt : Vidimus tecum esse Dominum, et idcirco nos diximus : Sit juramentum inter nos, et ineamus foedus,
    721 Genesis	Gen	1	26	29	ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos nihil tuorum attigimus, nec fecimus quod te laederet : sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini.
    722 Genesis	Gen	1	26	30	Fecit ergo eis convivium, et post cibum et potum
    723 Genesis	Gen	1	26	31	surgentes mane, juraverunt sibi mutuo : dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum.
    724 Genesis	Gen	1	26	32	Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes : Invenimus aquam.
    725 Genesis	Gen	1	26	33	Unde appellavit eum Abundantiam : et nomen urbi impositum est Bersabee, usque in praesentem diem.
    726 Genesis	Gen	1	26	34	Esau vero quadragenarius duxit uxores, Judith filiam Beeri Hethaei, et Basemath filiam Elon ejusdem loci :
    727 Genesis	Gen	1	26	35	quae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae.
    728 Genesis	Gen	1	27	1	Senuit autem Isaac, et caligaverunt oculi ejus, et videre non poterat : vocavitque Esau filium suum majorem, et dixit ei : Fili mi ? Qui respondit : Adsum.
    729 Genesis	Gen	1	27	2	Cui pater : Vides, inquit, quod senuerim, et ignorem diem mortis meae.
    730 Genesis	Gen	1	27	3	Sume arma tua, pharetram, et arcum, et egredere foras : cumque venatu aliquid apprehenderis,
    731 Genesis	Gen	1	27	4	fac mihi inde pulmentum sicut velle me nosti, et affer ut comedam : et benedicat tibi anima mea antequam moriar.
    732 Genesis	Gen	1	27	5	Quod cum audisset Rebecca, et ille abiisset in agrum ut jussionem patris impleret,
    733 Genesis	Gen	1	27	6	dixit filio suo Jacob : Audivi patrem tuum loquentem cum Esau fratre tuo, et dicentem ei :
    734 Genesis	Gen	1	27	7	Affer mihi de venatione tua, et fac cibos ut comedam, et benedicam tibi coram Domino antequam moriar.
    735 Genesis	Gen	1	27	8	Nunc ergo, fili mi, acquiesce consiliis meis :
    736 Genesis	Gen	1	27	9	et pergens ad gregem, affer mihi duos haedos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur :
    737 Genesis	Gen	1	27	10	quas cum intuleris, et comederit, benedicat tibi priusquam moriatur.
    738 Genesis	Gen	1	27	11	Cui ille respondit : Nosti quod Esau frater meus homo pilosus sit, et ego lenis :
    739 Genesis	Gen	1	27	12	si attrectaverit me pater meus, et senserit, timeo ne putet me sibi voluisse illudere, et inducam super me maledictionem pro benedictione.
    740 Genesis	Gen	1	27	13	Ad quem mater : In me sit, ait, ista maledictio, fili mi : tantum audi vocem meam, et pergens, affer quae dixi.
    741 Genesis	Gen	1	27	14	Abiit, et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut velle noverat patrem illius.
    742 Genesis	Gen	1	27	15	Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum :
    743 Genesis	Gen	1	27	16	pelliculasque haedorum circumdedit manibus, et colli nuda protexit :
    744 Genesis	Gen	1	27	17	deditque pulmentum, et panes, quos coxerat, tradidit.
    745 Genesis	Gen	1	27	18	Quibus illatis, dixit : Pater mi ? At ille respondit : Audio. Quis es tu, fili mi ?
    746 Genesis	Gen	1	27	19	Dixitque Jacob : Ego sum primogenitus tuus Esau : feci sicut praecepisti mihi : surge, sede, et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua.
    747 Genesis	Gen	1	27	20	Rursumque Isaac ad filium suum : Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi ? Qui respondit : Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam.
    748 Genesis	Gen	1	27	21	Dixitque Isaac : Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non.
    749 Genesis	Gen	1	27	22	Accessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac : Vox quidem, vox Jacob est : sed manus, manus sunt Esau.
    750 Genesis	Gen	1	27	23	Et non cognovit eum, quia pilosae manus similitudinem majoris expresserant. Benedicens ergo illi,
    751 Genesis	Gen	1	27	24	ait : Tu es filius meus Esau ? Respondit : Ego sum.
    752 Genesis	Gen	1	27	25	At ille : Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto,
    753 Genesis	Gen	1	27	26	dixit ad eum : Accede ad me, et da mihi osculum, fili mi.
    754 Genesis	Gen	1	27	27	Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait : [Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus.
    755 Genesis	Gen	1	27	28	Det tibi Deus de rore caeli et de pinguedine terrae abundantiam frumenti et vini.
    756 Genesis	Gen	1	27	29	Et serviant tibi populi, et adorent te tribus : esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tuae : qui maledixerit tibi, sit ille maledictus, et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur.]
    757 Genesis	Gen	1	27	30	Vix Isaac sermonem impleverat, et egresso Jacob foras, venit Esau,
    758 Genesis	Gen	1	27	31	coctosque de venatione cibos intulit patri, dicens : Surge, pater mi, et comede de venatione filii tui, ut benedicat mihi anima tua.
    759 Genesis	Gen	1	27	32	Dixitque illi Isaac : Quis enim es tu ? Qui respondit : Ego sum filius tuus primogenitus Esau.
    760 Genesis	Gen	1	27	33	Expavit Isaac stupore vehementi : et ultra quam credi potest admirans, ait : Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus priusquam tu venires ; benedixique ei, et erit benedictus ?
    761 Genesis	Gen	1	27	34	Auditis Esau sermonibus patris, irrugiit clamore magno : et consternatus, ait : Benedic etiam et mihi, pater mi.
    762 Genesis	Gen	1	27	35	Qui ait : Venit germanus tuus fraudulenter, et accepit benedictionem tuam.
    763 Genesis	Gen	1	27	36	At ille subjunxit : Juste vocatum est nomen ejus Jacob : supplantavit enim me en altera vice : primogenita mea ante tulit, et nunc secundo surripuit benedictionem meam. Rursumque ad patrem : Numquid non reservasti, ait, et mihi benedictionem ?
    764 Genesis	Gen	1	27	37	Respondit Isaac : Dominum tuum illum constitui, et omnes fratres ejus servituti illius subjugavi ; frumento et vino stabilivi eum : et tibi post haec, fili mi, ultra quid faciam ?
    765 Genesis	Gen	1	27	38	Cui Esau : Num unam, inquit, tantum benedictionem habes, pater ? mihi quoque obsecro ut benedicas. Cumque ejulatu magno fleret,
    766 Genesis	Gen	1	27	39	motus Isaac, dixit ad eum : [In pinguedine terrae, et in rore caeli desuper,
    767 Genesis	Gen	1	27	40	erit benedictio tua. Vives in gladio, et fratri tuo servies : tempusque veniet, cum excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis.]
    768 Genesis	Gen	1	27	41	Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater : dixitque in corde suo : Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum.
    769 Genesis	Gen	1	27	42	Nuntiata sunt haec Rebeccae : quae mittens et vocans Jacob filium suum, dixit ad eum : Ecce Esau frater tuus minatur ut occidat te.
    770 Genesis	Gen	1	27	43	Nunc ergo, fili mi, audi vocem meam, et consurgens fuge ad Laban fratrem meum in Haran :
    771 Genesis	Gen	1	27	44	habitabisque cum eo dies paucos, donec requiescat furor fratris tui,
    772 Genesis	Gen	1	27	45	et cesset indignatio ejus, obliviscaturque eorum quae fecisti in eum : postea mittam, et adducam te inde huc : cur utroque orbabor filio in uno die ?
    773 Genesis	Gen	1	27	46	Dixitque Rebecca ad Isaac : Taedet me vitae meae propter filias Heth : si acceperit Jacob uxorem de stirpe hujus terrae, nolo vivere.
    774 Genesis	Gen	1	28	1	Vocavit itaque Isaac Jacob, et benedixit eum, praecepitque ei dicens : Noli accipere conjugem de genere Chanaan :
    775 Genesis	Gen	1	28	2	sed vade, et proficiscere in Mesopotamiam Syriae, ad domum Bathuel patris matris tuae, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui.
    776 Genesis	Gen	1	28	3	Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet, ut sis in turbas populorum.
    777 Genesis	Gen	1	28	4	Et det tibi benedictiones Abrahae, et semini tuo post te : ut possideas terram peregrinationis tuae, quam pollicitus est avo tuo.
    778 Genesis	Gen	1	28	5	Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syriae ad Laban filium Bathuel Syri, fratrem Rebeccae matris suae.
    779 Genesis	Gen	1	28	6	Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Jacob, et misisset eum in Mesopotamiam Syriae, ut inde uxorem duceret ; et quod post benedictionem praecepisset ei, dicens : Non accipies uxorem de filiabus Chanaan :
    780 Genesis	Gen	1	28	7	quodque obediens Jacob parentibus suis isset in Syriam :
    781 Genesis	Gen	1	28	8	probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus :
    782 Genesis	Gen	1	28	9	ivit ad Ismaëlem, et duxit uxorem absque iis, quas prius habebat, Maheleth filiam Ismaël filii Abraham, sororem Nabaioth.
    783 Genesis	Gen	1	28	10	Igitur egressus Jacob de Bersabee, pergebat Haran.
    784 Genesis	Gen	1	28	11	Cumque venisset ad quemdam locum, et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui jacebant, et supponens capiti suo, dormivit in eodem loco.
    785 Genesis	Gen	1	28	12	Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens caelum : angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam,
    786 Genesis	Gen	1	28	13	et Dominum innixum scalae dicentem sibi : Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac : terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo.
    787 Genesis	Gen	1	28	14	Eritque semen tuum quasi pulvis terrae : dilataberis ad occidentem, et orientem, et septentrionem, et meridiem : et benedicentur in te et in semine tuo cunctae tribus terrae.
    788 Genesis	Gen	1	28	15	Et ero custos tuus quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc : nec dimittam nisi complevero universa quae dixi.
    789 Genesis	Gen	1	28	16	Cumque evigilasset Jacob de somno, ait : Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam.
    790 Genesis	Gen	1	28	17	Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste ! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta caeli.
    791 Genesis	Gen	1	28	18	Surgens ergo Jacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper.
    792 Genesis	Gen	1	28	19	Appellavitque nomen urbis Bethel, quae prius Luza vocabatur.
    793 Genesis	Gen	1	28	20	Vovit etiam votum, dicens : Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum,
    794 Genesis	Gen	1	28	21	reversusque fuero prospere ad domum patris mei : erit mihi Dominus in Deum,
    795 Genesis	Gen	1	28	22	et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei : cunctorumque quae dederis mihi, decimas offeram tibi.
    796 Genesis	Gen	1	29	1	Profectus ergo Jacob venit in terram orientalem.
    797 Genesis	Gen	1	29	2	Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes juxta eum : nam ex illo adaquabantur pecora, et os ejus grandi lapide claudebatur.
    798 Genesis	Gen	1	29	3	Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super os putei ponerent.
    799 Genesis	Gen	1	29	4	Dixitque ad pastores : Fratres, unde estis ? Qui responderunt : De Haran.
    800 Genesis	Gen	1	29	5	Quos interrogans, Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor ? Dixerunt : Novimus.
    801 Genesis	Gen	1	29	6	Sanusne est ? inquit. Valet, inquiunt : et ecce Rachel filia ejus venit cum grege suo.
    802 Genesis	Gen	1	29	7	Dixitque Jacob : Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut reducantur ad caulas greges : date ante potum ovibus, et sic eas ad pastum reducite.
    803 Genesis	Gen	1	29	8	Qui responderunt : Non possumus, donec omnia pecora congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges.
    804 Genesis	Gen	1	29	9	Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui : nam gregem ipsa pascebat.
    805 Genesis	Gen	1	29	10	Quam cum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur.
    806 Genesis	Gen	1	29	11	Et adaquato grege, osculatus est eam : et elevata voce flevit,
    807 Genesis	Gen	1	29	12	et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccae : at illa festinans nuntiavit patri suo.
    808 Genesis	Gen	1	29	13	Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suae, cucurrit obviam ei : complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris,
    809 Genesis	Gen	1	29	14	respondit : Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius,
    810 Genesis	Gen	1	29	15	dixit ei : Num quia frater meus es, gratis servies mihi ? dic quid mercedis accipias.
    811 Genesis	Gen	1	29	16	Habebat vero duas filias : nomen majoris Lia, minor vero appellabatur Rachel.
    812 Genesis	Gen	1	29	17	Sed Lia lippis erat oculis : Rachel decora facie, et venusto aspectu.
    813 Genesis	Gen	1	29	18	Quam diligens Jacob, ait : Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis.
    814 Genesis	Gen	1	29	19	Respondit Laban : Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro : mane apud me.
    815 Genesis	Gen	1	29	20	Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis : et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine.
    816 Genesis	Gen	1	29	21	Dixitque ad Laban : Da mihi uxorem meam : quia jam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam.
    817 Genesis	Gen	1	29	22	Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias.
    818 Genesis	Gen	1	29	23	Et vespere Liam filiam suam introduxit ad eum,
    819 Genesis	Gen	1	29	24	dans ancillam filiae, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam :
    820 Genesis	Gen	1	29	25	et dixit ad socerum suum : Quid est quod facere voluisti ? nonne pro Rachel servivi tibi ? quare imposuisti mihi ?
    821 Genesis	Gen	1	29	26	Respondit Laban : Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias.
    822 Genesis	Gen	1	29	27	Imple hebdomadam dierum hujus copulae : et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis.
    823 Genesis	Gen	1	29	28	Acquievit placito : et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem :
    824 Genesis	Gen	1	29	29	cui pater servam Balam tradiderat.
    825 Genesis	Gen	1	29	30	Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori praetulit, serviens apud eum septem annis aliis.
    826 Genesis	Gen	1	29	31	Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente.
    827 Genesis	Gen	1	29	32	Quae conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens : Vidit Dominus humilitatem meam : nunc amabit me vir meus.
    828 Genesis	Gen	1	29	33	Rursumque concepit et peperit filium, et ait : Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi ; vocavitque nomen ejus Simeon.
    829 Genesis	Gen	1	29	34	Concepitque tertio, et genuit alium filium : dixitque : Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus : eo quod pepererim ei tres filios : et idcirco appellavit nomen ejus Levi.
    830 Genesis	Gen	1	29	35	Quarto concepit, et peperit filium, et ait : Modo confitebor Domino, et ob hoc vocavit eum Judam : cessavitque parere.
    831 Genesis	Gen	1	30	1	Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suae, et ait marito suo : Da mihi liberos, alioquin moriar.
    832 Genesis	Gen	1	30	2	Cui iratus respondit Jacob : Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui ?
    833 Genesis	Gen	1	30	3	At illa : Habeo, inquit, famulam Balam : ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa filios.
    834 Genesis	Gen	1	30	4	Deditque illi Balam in conjugium : quae,
    835 Genesis	Gen	1	30	5	ingresso ad se viro, concepit, et peperit filium.
    836 Genesis	Gen	1	30	6	Dixitque Rachel : Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium, et idcirco appellavit nomen ejus Dan.
    837 Genesis	Gen	1	30	7	Rursumque Bala concipiens, peperit alterum,
    838 Genesis	Gen	1	30	8	pro quo ait Rachel : Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui : vocavitque eum Nephthali.
    839 Genesis	Gen	1	30	9	Sentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit.
    840 Genesis	Gen	1	30	10	Qua post conceptum edente filium,
    841 Genesis	Gen	1	30	11	dixit : Feliciter, et idcirco vocavit nomen ejus Gad.
    842 Genesis	Gen	1	30	12	Peperit quoque Zelpha alterum.
    843 Genesis	Gen	1	30	13	Dixitque Lia : Hoc pro beatitudine mea : beatam quippe me dicent mulieres : propterea appellavit eum Aser.
    844 Genesis	Gen	1	30	14	Egressus autem Ruben tempore messis triticeae in agrum, reperit mandragoras, quas matri Liae detulit. Dixitque Rachel : Da mihi partem de mandragoris filii tui.
    845 Genesis	Gen	1	30	15	Illa respondit : Parumne tibi videtur quod praeripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ? Ait Rachel : Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui.
    846 Genesis	Gen	1	30	16	Redeuntique ad vesperam Jacob de agro, egressa est in occursum ejus Lia, et Ad me, inquit, intrabis : quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa.
    847 Genesis	Gen	1	30	17	Et exaudivit Deus preces ejus, concepitque et peperit filium quintum,
    848 Genesis	Gen	1	30	18	et ait : Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo : appellavitque nomen ejus Issachar.
    849 Genesis	Gen	1	30	19	Rursum Lia concipiens, peperit sextum filium,
    850 Genesis	Gen	1	30	20	et ait : Dotavit me Deus dote bona : etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios : et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon.
    851 Genesis	Gen	1	30	21	Post quem peperit filiam, nomine Dinam.
    852 Genesis	Gen	1	30	22	Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus.
    853 Genesis	Gen	1	30	23	Quae concepit, et peperit filium, dicens : Abstulit Deus opprobrium meum.
    854 Genesis	Gen	1	30	24	Et vocavit nomen ejus Joseph, dicens : Addat mihi Dominus filium alterum.
    855 Genesis	Gen	1	30	25	Nato autem Joseph, dixit Jacob socero suo : Dimitte me ut revertar in patriam, et ad terram meam.
    856 Genesis	Gen	1	30	26	Da mihi uxores, et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam : tu nosti servitutem qua servivi tibi.
    857 Genesis	Gen	1	30	27	Ait illi Laban : Inveniam gratiam in conspectu tuo, experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te :
    858 Genesis	Gen	1	30	28	constitue mercedem tuam quam dem tibi.
    859 Genesis	Gen	1	30	29	At ille respondit : Tu nosti quomodo servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua.
    860 Genesis	Gen	1	30	30	Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es : benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meae.
    861 Genesis	Gen	1	30	31	Dixitque Laban : Quid tibi dabo ? At ille ait : Nihil volo : sed si feceris quod postulo, iterum pascam, et custodiam pecora tua.
    862 Genesis	Gen	1	30	32	Gyra omnes greges tuos, et separa cunctas oves varias, et sparso vellere ; quodcumque furvum, et maculosum, variumque fuerit, tam in ovibus quam in capris, erit merces mea.
    863 Genesis	Gen	1	30	33	Respondebitque mihi cras justitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te : et omnia quae non fuerint varia, et maculosa, et furva, tam in ovibus quam in capris, furti me arguent.
    864 Genesis	Gen	1	30	34	Dixitque Laban : Gratum habeo quod petis.
    865 Genesis	Gen	1	30	35	Et separavit in die illa capras, et oves, et hircos, et arietes varios, atque maculosos : cunctum autem gregem unicolorem, id est albi et nigri velleris, tradidit in manu filiorum suorum.
    866 Genesis	Gen	1	30	36	Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et generum, qui pascebat reliquos greges ejus.
    867 Genesis	Gen	1	30	37	Tollens ergo Jacob virgas populeas virides, et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas : detractisque corticibus, in his, quae spoliata fuerant, candor apparuit : illa vero quae integra fuerant, viridia permanserunt : atque in hunc modum color effectus est varius.
    868 Genesis	Gen	1	30	38	Posuitque eas in canalibus, ubi effundebatur aqua : ut cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu earum conciperent.
    869 Genesis	Gen	1	30	39	Factumque est ut in ipso calore coitus, oves intuerentur virgas, et parerent maculosa, et varia, et diverso colore respersa.
    870 Genesis	Gen	1	30	40	Divisitque gregem Jacob, et posuit virgas in canalibus ante oculos arietum : erant autem alba et nigra quaeque, Laban ; cetera vero, Jacob, separatis inter se gregibus.
    871 Genesis	Gen	1	30	41	Igitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat Jacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium, ut in earum contemplatione conciperent :
    872 Genesis	Gen	1	30	42	quando vero serotina admissura erat, et conceptus extremus, non ponebat eas. Factaque sunt ea quae erant serotina, Laban : et quae primi temporis, Jacob.
    873 Genesis	Gen	1	30	43	Ditatusque est homo ultra modum, et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos.
    874 Genesis	Gen	1	31	1	Postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium : Tulit Jacob omnia quae fuerunt patris nostri, et de illius facultate ditatus, factus est inclytus :
    875 Genesis	Gen	1	31	2	animadvertit quoque faciem Laban, quod non esset erga se sicut heri et nudiustertius,
    876 Genesis	Gen	1	31	3	maxime dicente sibi Domino : Revertere in terram patrum tuorum, et ad generationem tuam, eroque tecum.
    877 Genesis	Gen	1	31	4	Misit, et vocavit Rachel et Liam in agrum, ubi pascebat greges,
    878 Genesis	Gen	1	31	5	dixitque eis : Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius : Deus autem patris mei fuit mecum.
    879 Genesis	Gen	1	31	6	Et ipsae nostis quod totis viribus meis servierim patri vestro.
    880 Genesis	Gen	1	31	7	Sed et pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus : et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi.
    881 Genesis	Gen	1	31	8	Si quando dixit : Variae erunt mercedes tuae : pariebant omnes oves varios foetus ; quando vero e contrario, ait : Alba quaeque accipies pro mercede : omnes greges alba pepererunt.
    882 Genesis	Gen	1	31	9	Tulitque Deus substantiam patris vestri, et dedit mihi.
    883 Genesis	Gen	1	31	10	Postquam enim conceptus ovium tempus advenerat, levavi oculos meos, et vidi in somnis ascendentes mares super feminas, varios et maculosos, et diversorum colorum.
    884 Genesis	Gen	1	31	11	Dixitque angelus Dei ad me in somnis : Jacob ? Et ego respondi : Adsum.
    885 Genesis	Gen	1	31	12	Qui ait : Leva oculos tuos, et vide universos masculos ascendentes super feminas, varios, maculosos, atque respersos. Vidi enim omnia quae fecit tibi Laban.
    886 Genesis	Gen	1	31	13	Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem, et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge, et egredere de terra hac, revertens in terram nativitatis tuae.
    887 Genesis	Gen	1	31	14	Responderuntque Rachel et Lia : Numquid habemus residui quidquam in facultatibus et haereditate domus patris nostri ?
    888 Genesis	Gen	1	31	15	nonne quasi alienas reputavit nos, et vendidit, comeditque pretium nostrum ?
    889 Genesis	Gen	1	31	16	Sed Deus tulit opes patris nostri, et eas tradidit nobis, ac filiis nostris : unde omnia quae praecepit tibi Deus, fac.
    890 Genesis	Gen	1	31	17	Surrexit itaque Jacob, et impositis liberis ac conjugibus suis super camelos, abiit.
    891 Genesis	Gen	1	31	18	Tulitque omnem substantiam suam, et greges, et quidquid in Mesopotamia acquisierat, pergens ad Isaac patrem suum in terram Chanaan.
    892 Genesis	Gen	1	31	19	Eo tempore ierat Laban ad tondendas oves, et Rachel furata est idola patris sui.
    893 Genesis	Gen	1	31	20	Noluitque Jacob confiteri socero suo quod fugeret.
    894 Genesis	Gen	1	31	21	Cumque abiisset tam ipse quam omnia quae juris sui erant, et amne transmisso pergeret contra montem Galaad,
    895 Genesis	Gen	1	31	22	nuntiatum est Laban die tertio quod fugeret Jacob.
    896 Genesis	Gen	1	31	23	Qui, assumptis fratribus suis, persecutus est eum diebus septem : et comprehendit eum in monte Galaad.
    897 Genesis	Gen	1	31	24	Viditque in somnis dicentem sibi Deum : Cave ne quidquam aspere loquaris contra Jacob.
    898 Genesis	Gen	1	31	25	Jamque Jacob extenderat in monte tabernaculum : cumque ille consecutus fuisset eum cum fratribus suis, in eodem monte Galaad fixit tentorium.
    899 Genesis	Gen	1	31	26	Et dixit ad Jacob : Quare ita egisti, ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio ?
    900 Genesis	Gen	1	31	27	cur ignorante me fugere voluisti, nec indicare mihi, ut prosequerer te cum gaudio, et canticis, et tympanis, et citharis ?
    901 Genesis	Gen	1	31	28	Non es passus ut oscularer filios meos et filias : stulte operatus es : et nunc quidem
    902 Genesis	Gen	1	31	29	valet manus mea reddere tibi malum : sed Deus patris vestri heri dixit mihi : Cave ne loquaris contra Jacob quidquam durius.
    903 Genesis	Gen	1	31	30	Esto, ad tuos ire cupiebas, et desiderio erat tibi domus patris tui : cur furatus es deos meos ?
    904 Genesis	Gen	1	31	31	Respondit Jacob : Quod inscio te profectus sum, timui ne violenter auferres filias tuas.
    905 Genesis	Gen	1	31	32	Quod autem furti me arguis : apud quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris : scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer. Haec dicens, ignorabat quod Rachel furata esset idola.
    906 Genesis	Gen	1	31	33	Ingressus itaque Laban tabernaculum Jacob, et Liae, et utriusque famulae, non invenit. Cumque intrasset tentorium Rachelis,
    907 Genesis	Gen	1	31	34	illa festinans abscondit idola subter stramenta cameli, et sedit desuper : scrutantique omne tentorium, et nihil invenienti,
    908 Genesis	Gen	1	31	35	ait : Ne irascatur dominus meus quod coram te assurgere nequeo : quia juxta consuetudinem feminarum nunc accidit mihi : sic delusa sollicitudo quaerentis est.
    909 Genesis	Gen	1	31	36	Tumensque Jacob, cum jurgio ait : Quam ob culpam meam, et ob quod peccatum meum sic exarsisti post me,
    910 Genesis	Gen	1	31	37	et scrutatus es omnem supellectilem meam ? quid invenisti de cuncta substantia domus tuae ? pone hic coram fratribus meis, et fratribus tuis, et judicent inter me et te.
    911 Genesis	Gen	1	31	38	Idcirco viginti annis fui tecum ? oves tuae et caprae steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi :
    912 Genesis	Gen	1	31	39	nec captum a bestia ostendi tibi, ego damnum omne reddebam : quidquid furto peribat, a me exigebas :
    913 Genesis	Gen	1	31	40	die noctuque aestu urebar, et gelu, fugiebatque somnus ab oculis meis.
    914 Genesis	Gen	1	31	41	Sicque per viginti annos in domo tua servivi tibi, quatuordecim pro filiabus, et sex pro gregibus tuis : immutasti quoque mercedem meam decem vicibus.
    915 Genesis	Gen	1	31	42	Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac affuisset mihi, forsitan modo nudum me dimisisses : afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus, et arguit te heri.
    916 Genesis	Gen	1	31	43	Respondit ei Laban : Filiae meae et filii, et greges tui, et omnia quae cernis, mea sunt : quid possum facere filiis et nepotibus meis ?
    917 Genesis	Gen	1	31	44	Veni ergo, et ineamus foedus, ut sit in testimonium inter me et te.
    918 Genesis	Gen	1	31	45	Tulit itaque Jacob lapidem, et erexit illum in titulum :
    919 Genesis	Gen	1	31	46	dixitque fratribus suis : Afferte lapides. Qui congregantes fecerunt tumulum, comederuntque super eum :
    920 Genesis	Gen	1	31	47	quem vocavit Laban Tumulum testis : et Jacob, Acervum testimonii, uterque juxta proprietatem linguae suae.
    921 Genesis	Gen	1	31	48	Dixitque Laban : Tumulus iste erit testis inter me et te hodie, et idcirco appellatum est nomen ejus Galaad, id est, Tumulus testis.
    922 Genesis	Gen	1	31	49	Intueatur et judicet Dominus inter nos quando recesserimus a nobis,
    923 Genesis	Gen	1	31	50	si afflixeris filias meas, et si introduxeris alias uxores super eas : nullus sermonis nostri testis est absque Deo, qui praesens respicit.
    924 Genesis	Gen	1	31	51	Dixitque rursus ad Jacob : En tumulus hic, et lapis quem erexi inter me et te,
    925 Genesis	Gen	1	31	52	testis erit : tumulus, inquam, iste et lapis sint in testimonium, si aut ego transiero illum pergens ad te, aut tu praeterieris, malum mihi cogitans.
    926 Genesis	Gen	1	31	53	Deus Abraham, et Deus Nachor, judicet inter nos, Deus patris eorum. Juravit ergo Jacob per timorem patris sui Isaac :
    927 Genesis	Gen	1	31	54	immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos ut ederent panem. Qui cum comedissent, manserunt ibi :
    928 Genesis	Gen	1	31	55	Laban vero de nocte consurgens, osculatus est filios, et filias suas, et benedixit illis : reversusque est in locum suum.
    929 Genesis	Gen	1	32	1	Jacob quoque abiit itinere quo coeperat : fueruntque ei obviam angeli Dei.
    930 Genesis	Gen	1	32	2	Quos cum vidisset, ait : Castra Dei sunt haec : et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra.
    931 Genesis	Gen	1	32	3	Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom :
    932 Genesis	Gen	1	32	4	praecepitque eis, dicens : Sic loquimini domino meo Esau : Haec dicit frater tuus Jacob : Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in praesentem diem.
    933 Genesis	Gen	1	32	5	Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas : mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo.
    934 Genesis	Gen	1	32	6	Reversique sunt nuntii ad Jacob, dicentes : Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris.
    935 Genesis	Gen	1	32	7	Timuit Jacob valde : et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camelos, in duas turmas,
    936 Genesis	Gen	1	32	8	dicens : Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, quae relicta est, salvabitur.
    937 Genesis	Gen	1	32	9	Dixitque Jacob : Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac : Domine qui dixisti mihi : Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuae, et benefaciam tibi :
    938 Genesis	Gen	1	32	10	minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Jordanem istum : et nunc cum duabus turmis regredior.
    939 Genesis	Gen	1	32	11	Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo : ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.
    940 Genesis	Gen	1	32	12	Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quae prae multitudine numerari non potest.
    941 Genesis	Gen	1	32	13	Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quae habebat, munera Esau fratri suo,
    942 Genesis	Gen	1	32	14	capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti,
    943 Genesis	Gen	1	32	15	camelos foetas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti et pullos earum decem.
    944 Genesis	Gen	1	32	16	Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges, dixitque pueris suis : Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem.
    945 Genesis	Gen	1	32	17	Et praecepit priori, dicens : Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te : Cujus es ? aut, Quo vadis ? aut, Cujus sunt ista quae sequeris ?
    946 Genesis	Gen	1	32	18	respondebis : Servi tui Jacob, munera misit domino meo Esau, ipse quoque post nos venit.
    947 Genesis	Gen	1	32	19	Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens : Iisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum.
    948 Genesis	Gen	1	32	20	Et addetis : Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur. Dixit enim : Placabo illum muneribus quae praecedunt, et postea videbo illum : forsitan propitiabitur mihi.
    949 Genesis	Gen	1	32	21	Praecesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris.
    950 Genesis	Gen	1	32	22	Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Jaboc.
    951 Genesis	Gen	1	32	23	Traductisque omnibus quae ad se pertinebant,
    952 Genesis	Gen	1	32	24	mansit solus : et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.
    953 Genesis	Gen	1	32	25	Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit.
    954 Genesis	Gen	1	32	26	Dixitque ad eum : Dimitte me : jam enim ascendit aurora. Respondit : Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.
    955 Genesis	Gen	1	32	27	Ait ergo : Quod nomen est tibi ? Respondit : Jacob.
    956 Genesis	Gen	1	32	28	At ille : Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël : quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines praevalebis ?
    957 Genesis	Gen	1	32	29	Interrogavit eum Jacob : Dic mihi, quo appellaris nomine ? Respondit : Cur quaeris nomen meum ? Et benedixit ei in eodem loco.
    958 Genesis	Gen	1	32	30	Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.
    959 Genesis	Gen	1	32	31	Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel : ipse vero claudicabat pede.
    960 Genesis	Gen	1	32	32	Quam ob causam non comedunt nervum filii Israël, qui emarcuit in femore Jacob, usque in praesentem diem : eo quod tetigerit nervum femoris ejus, et obstupuerit.
    961 Genesis	Gen	1	33	1	Elevans autem Jacob oculos suos, vidit venientem Esau, et cum eo quadringentos viros : divisitque filios Liae et Rachel, ambarumque famularum :
    962 Genesis	Gen	1	33	2	et posuit utramque ancillam, et liberos earum, in principio : Liam vero, et filios ejus, in secundo loco : Rachel autem et Joseph novissimos.
    963 Genesis	Gen	1	33	3	Et ipse progrediens adoravit pronus in terram septies, donec appropinquaret frater ejus.
    964 Genesis	Gen	1	33	4	Currens itaque Esau obviam fratri suo, amplexatus est eum : stringensque collum ejus, et osculans flevit.
    965 Genesis	Gen	1	33	5	Levatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum, et ait : Quid sibi volunt isti ? et si ad te pertinent ? Respondit : Parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo.
    966 Genesis	Gen	1	33	6	Et appropinquantes ancillae et filii earum, incurvati sunt.
    967 Genesis	Gen	1	33	7	Accessit quoque Lia cum pueris suis : et cum similiter adorassent, extremi Joseph et Rachel adoraverunt.
    968 Genesis	Gen	1	33	8	Dixitque Esau : Quaenam sunt istae turmae quas obviam habui ? Respondit : Ut invenirem gratiam coram domino meo.
    969 Genesis	Gen	1	33	9	At ille ait : Habeo plurima, frater mi, sint tua tibi.
    970 Genesis	Gen	1	33	10	Dixitque Jacob : Noli ita, obsecro : sed si inveni gratiam in oculis tuis, accipe munusculum de manibus meis. Sic enim vidi faciem tuam, quasi viderim vultum Dei : esto mihi propitius,
    971 Genesis	Gen	1	33	11	et suscipe benedictionem quam attuli tibi, et quam donavit mihi Deus tribuens omnia. Vix fratre compellente, suscipiens,
    972 Genesis	Gen	1	33	12	ait : Gradiamur simul, eroque socius itineris tui.
    973 Genesis	Gen	1	33	13	Dixitque Jacob : Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros, et oves, et boves foetas mecum : quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges.
    974 Genesis	Gen	1	33	14	Praecedat dominus meus ante servum suum : et ego sequar paulatim vestigia ejus, sicut videro parvulos meos posse, donec veniam ad dominum meum in Seir.
    975 Genesis	Gen	1	33	15	Respondit Esau : Oro te, ut de populo qui mecum est, saltem socii remaneant viae tuae. Non est, inquit, necesse : hoc uno tantum indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu tuo, domine mi.
    976 Genesis	Gen	1	33	16	Reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir.
    977 Genesis	Gen	1	33	17	Et Jacob venit in Socoth : ubi aedificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Socoth, id est, Tabernacula.
    978 Genesis	Gen	1	33	18	Transivitque in Salem urbem Sichimorum, quae est in terra Chanaan, postquam reversus est de Mesopotamia Syriae : et habitavit juxta oppidum.
    979 Genesis	Gen	1	33	19	Emitque partem agri, in qua fixerat tabernacula, a filiis Hemor patris Sichem centum agnis.
    980 Genesis	Gen	1	33	20	Et erecto ibi altari, invocavit super illud fortissimum Deum Israël.
    981 Genesis	Gen	1	34	1	Egressa est autem Dina filia Liae ut videret mulieres regionis illius.
    982 Genesis	Gen	1	34	2	Quam cum vidisset Sichem filius Hemor Hevaei, princeps terrae illius, adamavit eam : et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem.
    983 Genesis	Gen	1	34	3	Et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque delinivit blanditiis.
    984 Genesis	Gen	1	34	4	Et pergens ad Hemor patrem suum : Accipe, inquit, mihi puellam hanc conjugem.
    985 Genesis	Gen	1	34	5	Quod cum audisset Jacob absentibus filiis, et in pastu pecorum occupatis, siluit donec redirent.
    986 Genesis	Gen	1	34	6	Egresso autem Hemor patre Sichem ut loqueretur ad Jacob,
    987 Genesis	Gen	1	34	7	ecce filii ejus veniebant de agro : auditoque quod acciderat, irati sunt valde, eo quod foedam rem operatus esset in Israël et, violata filia Jacob, rem illicitam perpetrasset.
    988 Genesis	Gen	1	34	8	Locutus est itaque Hemor ad eos : Sichem filii mei adhaesit anima filiae vestrae : date eam illi uxorem :
    989 Genesis	Gen	1	34	9	et jungamus vicissim connubia : filias vestras tradite nobis, et filias nostras accipite,
    990 Genesis	Gen	1	34	10	et habitate nobiscum : terra in potestate vestra est : exercete, negotiamini, et possidete eam.
    991 Genesis	Gen	1	34	11	Sed et Sichem ad patrem et ad fratres ejus ait : Inveniam gratiam coram vobis : et quaecumque statueritis, dabo :
    992 Genesis	Gen	1	34	12	augete dotem, et munera postulate, et libenter tribuam quod petieritis : tantum date mihi puellam hanc uxorem.
    993 Genesis	Gen	1	34	13	Responderunt filii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, saevientes ob stuprum sororis :
    994 Genesis	Gen	1	34	14	Non possumus facere quod petitis, nec dare sororem nostram homini incircumciso : quod illicitum et nefarium est apud nos.
    995 Genesis	Gen	1	34	15	Sed in hoc valebimus foederari, si volueritis esse similes nostri, et circumcidatur in vobis omne masculini sexus ;
    996 Genesis	Gen	1	34	16	tunc dabimus et accipiemus mutuo filias vestras ac nostras : et habitabimus vobiscum, erimusque unus populus.
    997 Genesis	Gen	1	34	17	Si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram, et recedemus.
    998 Genesis	Gen	1	34	18	Placuit oblatio eorum Hemor, et Sichem filio ejus,
    999 Genesis	Gen	1	34	19	nec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret : amabat enim puellam valde, et ipse erat inclytus in omni domo patris sui.
   1000 Genesis	Gen	1	34	20	Ingressique portam urbis, locuti sunt ad populum :
   1001 Genesis	Gen	1	34	21	Viri isti pacifici sunt, et volunt habitare nobiscum : negotientur in terra, et exerceant eam, quae spatiosa et lata cultoribus indiget : filias eorum accipiemus uxores, et nostras illis dabimus.
   1002 Genesis	Gen	1	34	22	Unum est quo differtur tantum bonum : si circumcidamus masculos nostros, ritum gentis imitantes.
   1003 Genesis	Gen	1	34	23	Et substantia eorum, et pecora, et cuncta quae possident, nostra erunt : tantum in hoc acquiescamus, et habitantes simul, unum efficiemus populum.
   1004 Genesis	Gen	1	34	24	Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus.
   1005 Genesis	Gen	1	34	25	Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est : arreptis duo filii Jacob, Simeon et Levi fratres Dinae, gladiis, ingressi sunt urbem confidenter : interfectisque omnibus masculis,
   1006 Genesis	Gen	1	34	26	Hemor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam.
   1007 Genesis	Gen	1	34	27	Quibus egressis, irruerunt super occisos ceteri filii Jacob : et depopulati sunt urbem in ultionem stupri.
   1008 Genesis	Gen	1	34	28	Oves eorum, et armenta, et asinos, cunctaque vastantes quae in domibus et in agris erant,
   1009 Genesis	Gen	1	34	29	parvulos quoque eorum et uxores duxerunt captivas.
   1010 Genesis	Gen	1	34	30	Quibus patratis audacter, Jacob dixit ad Simeon et Levi : Turbastis me, et odiosum fecistis me Chananaeis, et Pherezaeis habitatoribus terrae hujus : nos pauci sumus ; illi congregati percutient me, et delebor ego, et domus mea.
   1011 Genesis	Gen	1	34	31	Responderunt : Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra ?
   1012 Genesis	Gen	1	35	1	Interea locutus est Deus ad Jacob : Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum.
   1013 Genesis	Gen	1	35	2	Jacob vero convocata omni domo sua, ait : Abjicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra.
   1014 Genesis	Gen	1	35	3	Surgite, et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo : qui exaudivit me in die tribulationis meae, et socius fuit itineris mei.
   1015 Genesis	Gen	1	35	4	Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et inaures quae erant in auribus eorum : at ille infodit ea subter terebinthum, quae est post urbem Sichem.
   1016 Genesis	Gen	1	35	5	Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi recedentes.
   1017 Genesis	Gen	1	35	6	Venit igitur Jacob Luzam, quae est in terra Chanaan, cognomento Bethel : ipse et omnis populus cum eo.
   1018 Genesis	Gen	1	35	7	Aedificavitque ibi altare, et appellavit nomen loci illius, Domus Dei : ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum.
   1019 Genesis	Gen	1	35	8	Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccae, et sepulta est ad radices Bethel subter quercum : vocatumque est nomen loci illius, Quercus fletus.
   1020 Genesis	Gen	1	35	9	Apparuit autem iterum Deus Jacob postquam reversus est de Mesopotamia Syriae, benedixitque ei
   1021 Genesis	Gen	1	35	10	dicens : Non vocaberis ultra Jacob, sed Israël erit nomen tuum. Et appellavit eum Israël,
   1022 Genesis	Gen	1	35	11	dixitque ei : Ego Deus omnipotens : cresce, et multiplicare : gentes et populi nationum ex te erunt, reges de lumbis tuis egredientur,
   1023 Genesis	Gen	1	35	12	terramque quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi et semini tuo post te.
   1024 Genesis	Gen	1	35	13	Et recessit ab eo.
   1025 Genesis	Gen	1	35	14	Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus : libans super eum libamina, et effundens oleum :
   1026 Genesis	Gen	1	35	15	vocansque nomen loci illius Bethel.
   1027 Genesis	Gen	1	35	16	Egressus autem inde, venit verno tempore ad terram quae ducit Ephratam : in qua cum parturiret Rachel,
   1028 Genesis	Gen	1	35	17	ob difficultatem partus periclitari coepit. Dixitque ei obstetrix : Noli timere, quia et hunc habebis filium.
   1029 Genesis	Gen	1	35	18	Egrediente autem anima prae dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benomi, id est, Filius doloris mei : pater vero appellavit eum Benjamin, id est, Filius dextrae.
   1030 Genesis	Gen	1	35	19	Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in via quae ducit Ephratam, haec est Bethlehem.
   1031 Genesis	Gen	1	35	20	Erexitque Jacob titulum super sepulchrum ejus : hic est titulus monumenti Rachel, usque in praesentem diem.
   1032 Genesis	Gen	1	35	21	Egressus inde, fixit tabernaculum trans Turrem gregis.
   1033 Genesis	Gen	1	35	22	Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui : quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim.
   1034 Genesis	Gen	1	35	23	Filii Liae : primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Judas, et Issachar, et Zabulon.
   1035 Genesis	Gen	1	35	24	Filii Rachel : Joseph et Benjamin.
   1036 Genesis	Gen	1	35	25	Filii Balae ancillae Rachelis : Dan et Nephthali.
   1037 Genesis	Gen	1	35	26	Filii Zelphae ancillae Liae : Gad et Aser : hi sunt filii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriae.
   1038 Genesis	Gen	1	35	27	Venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre, civitatem Arbee, haec est Hebron, in qua peregrinatus est Abraham et Isaac.
   1039 Genesis	Gen	1	35	28	Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum.
   1040 Genesis	Gen	1	35	29	Consumptusque aetate mortuus est : et appositus est populo suo senex et plenus dierum : et sepelierunt eum Esau et Jacob filii sui.
   1041 Genesis	Gen	1	36	1	Hae sunt autem generationes Esau, ipse est Edom.
   1042 Genesis	Gen	1	36	2	Esau accepit uxores de filiabus Chanaan : Ada filiam Elon Hethaei, et Oolibama filiam Anae filiae Sebeon Hevaei :
   1043 Genesis	Gen	1	36	3	Basemath quoque filiam Ismaël sororem Nabaioth.
   1044 Genesis	Gen	1	36	4	Peperit autem Ada Eliphaz : Basemath genuit Rahuel :
   1045 Genesis	Gen	1	36	5	Oolibama genuit Jehus et Ihelon et Core. Hi filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan.
   1046 Genesis	Gen	1	36	6	Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias, et omnem animam domus suae, et substantiam, et pecora, et cuncta quae habere poterat in terra Chanaan : et abiit in alteram regionem, recessitque a fratre suo Jacob.
   1047 Genesis	Gen	1	36	7	Divites enim erant valde, et simul habitare non poterant : nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum.
   1048 Genesis	Gen	1	36	8	Habitavitque Esau in monte Seir, ipse est Edom.
   1049 Genesis	Gen	1	36	9	Hae autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir,
   1050 Genesis	Gen	1	36	10	et haec nomina filiorum ejus : Eliphaz filius Ada uxoris Esau : Rahuel quoque filius Basemath uxoris ejus.
   1051 Genesis	Gen	1	36	11	Fueruntque Eliphaz filii : Theman, Omar, Sepho, et Gatham, et Cenez.
   1052 Genesis	Gen	1	36	12	Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau : quae peperit ei Amalech. Hi sunt filii Ada uxoris Esau.
   1053 Genesis	Gen	1	36	13	Filii autem Rahuel : Nahath et Zara, Samma et Meza : hi filii Basemath uxoris Esau.
   1054 Genesis	Gen	1	36	14	Isti quoque erant filii Oolibama filiae Anae filiae Sebeon, uxoris Esau, quos genuit ei, Jehus et Ihelon et Core.
   1055 Genesis	Gen	1	36	15	Hi duces filiorum Esau : filii Eliphaz primogeniti Esau : dux Theman, dux Omra, dux Sepho, dux Cenez,
   1056 Genesis	Gen	1	36	16	dux Core, dux Gathan, dux Amalech. Hi filii Eliphaz in terra Edom, et hi filii Ada.
   1057 Genesis	Gen	1	36	17	Hi quoque filii Rahuel filii Esau : dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza : hi autem duces Rahuel in terra Edom : isti filii Basemath uxoris Esau.
   1058 Genesis	Gen	1	36	18	Hi autem filii Oolibama uxoris Esau : dux Jehus, dux Ihelon, dux Core : hi duces Oolibama filiae Anae uxoris Esau.
   1059 Genesis	Gen	1	36	19	Isti sunt filii Esau, et hi duces eorum : ipse est Edom.
   1060 Genesis	Gen	1	36	20	Isti sunt filii Seir Horraei, habitatores terrae : Lotan, et Sobal, et Sebeon, et Ana,
   1061 Genesis	Gen	1	36	21	et Dison, et Eser, et Disan : hi duces Horraei, filii Seir in terra Edom.
   1062 Genesis	Gen	1	36	22	Facti sunt autem filii Lotan : Hori et Heman. Erat autem soror Lotan, Thamna.
   1063 Genesis	Gen	1	36	23	Et isti filii Sobal : Alvan et Manahat et Ebal, et Sepho et Onam.
   1064 Genesis	Gen	1	36	24	Et hi filii Sebeon : Aja et Ana. Iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui :
   1065 Genesis	Gen	1	36	25	habuitque filium Dison, et filiam Oolibama.
   1066 Genesis	Gen	1	36	26	Et isti filii Dison : Hamdan, et Eseban, et Jethram, et Charan.
   1067 Genesis	Gen	1	36	27	Hi quoque filii Eser : Balaan, et Zavan, et Acan.
   1068 Genesis	Gen	1	36	28	Habuit autem filios Disan : Hus et Aram.
   1069 Genesis	Gen	1	36	29	Hi duces Horraeorum : dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana,
   1070 Genesis	Gen	1	36	30	dux Dison, dux Eser, dux Disan : isti duces Horraeorum qui imperaverunt in terra Seir.
   1071 Genesis	Gen	1	36	31	Reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israël, fuerunt hi :
   1072 Genesis	Gen	1	36	32	Bela filius Beor, nomenque urbis ejus Denaba.
   1073 Genesis	Gen	1	36	33	Mortuus est autem Bela, et regnavit pro eo Jobab filius Zarae de Bosra.
   1074 Genesis	Gen	1	36	34	Cumque mortuus esset Jobab, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.
   1075 Genesis	Gen	1	36	35	Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in regione Moab : et nomen urbis ejus Avith.
   1076 Genesis	Gen	1	36	36	Cumque mortuus esset Adad, regnavit pro eo Semla de Masreca.
   1077 Genesis	Gen	1	36	37	Hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rohoboth.
   1078 Genesis	Gen	1	36	38	Cumque et hic obiisset, successit in regnum Balanan filius Achobor.
   1079 Genesis	Gen	1	36	39	Isto quoque mortuo regnavit pro eo Adar, nomenque urbis ejus Phau : et appellabatur uxor ejus Meetabel, filia Matred filiae Mezaab.
   1080 Genesis	Gen	1	36	40	Haec ergo nomina ducum Esau in cognationibus, et locis, et vocabulis suis : dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth,
   1081 Genesis	Gen	1	36	41	dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,
   1082 Genesis	Gen	1	36	42	dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,
   1083 Genesis	Gen	1	36	43	dux Magdiel, dux Hiram : hi duces Edom habitantes in terra imperii sui, ipse est Esau pater Idumaeorum.
   1084 Genesis	Gen	1	37	1	Habitavit autem Jacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est.
   1085 Genesis	Gen	1	37	2	Et hae sunt generationes ejus : Joseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer : et erat cum filiis Balae et Zelphae uxorum patris sui : accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo.
   1086 Genesis	Gen	1	37	3	Israël autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum : fecitque ei tunicam polymitam.
   1087 Genesis	Gen	1	37	4	Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui.
   1088 Genesis	Gen	1	37	5	Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis : quae causa majoris odii seminarium fuit.
   1089 Genesis	Gen	1	37	6	Dixitque ad eos : Audite somnium meum quod vidi :
   1090 Genesis	Gen	1	37	7	putabam nos ligare manipulos in agro : et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum.
   1091 Genesis	Gen	1	37	8	Responderunt fratres ejus : Numquid rex noster eris ? aut subjiciemur ditioni tuae ? Haec ergo causa somniorum atque sermonum, invidiae et odii fomitem ministravit.
   1092 Genesis	Gen	1	37	9	Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait : Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me.
   1093 Genesis	Gen	1	37	10	Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit : Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti ? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram ?
   1094 Genesis	Gen	1	37	11	Invidebant ei igitur fratres sui : pater vero rem tacitus considerabat.
   1095 Genesis	Gen	1	37	12	Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem,
   1096 Genesis	Gen	1	37	13	dixit ad eum Israël : Fratres tui pascunt oves in Sichimis : veni, mittam te ad eos. Quo respondente,
   1097 Genesis	Gen	1	37	14	Praesto sum, ait ei : Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora : et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem :
   1098 Genesis	Gen	1	37	15	invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid quaereret.
   1099 Genesis	Gen	1	37	16	At ille respondit : Fratres meos quaero : indica mihi ubi pascant greges.
   1100 Genesis	Gen	1	37	17	Dixitque ei vir : Recesserunt de loco isto : audivi autem eos dicentes : Eamus in Dothain. Perrexit ergo Joseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain.
   1101 Genesis	Gen	1	37	18	Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere :
   1102 Genesis	Gen	1	37	19	et mutuo loquebantur : Ecce somniator venit :
   1103 Genesis	Gen	1	37	20	venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem : dicemusque : Fera pessima devoravit eum : et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua.
   1104 Genesis	Gen	1	37	21	Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat :
   1105 Genesis	Gen	1	37	22	Non interficiatis animam ejus, nec effundatis sanguinem : sed projicite eum in cisternam hanc, quae est in solitudine, manusque vestras servate innoxias : hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo.
   1106 Genesis	Gen	1	37	23	Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita :
   1107 Genesis	Gen	1	37	24	miseruntque eum in cisternam veterem, quae non habebat aquam.
   1108 Genesis	Gen	1	37	25	Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaëlitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in Aegyptum.
   1109 Genesis	Gen	1	37	26	Dixit ergo Judas fratribus suis : Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius ?
   1110 Genesis	Gen	1	37	27	melius est ut venundetur Ismaëlitis, et manus nostrae non polluantur : frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius.
   1111 Genesis	Gen	1	37	28	Et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaëlitis, viginti argenteis : qui duxerunt eum in Aegyptum.
   1112 Genesis	Gen	1	37	29	Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum :
   1113 Genesis	Gen	1	37	30	et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait : Puer non comparet, et ego quo ibo ?
   1114 Genesis	Gen	1	37	31	Tulerunt autem tunicam ejus, et in sanguine haedi, quem occiderant, tinxerunt :
   1115 Genesis	Gen	1	37	32	mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent : Hanc invenimus : vide utrum tunica filii tui sit, an non.
   1116 Genesis	Gen	1	37	33	Quam cum agnovisset pater, ait : Tunica filii mei est : fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph.
   1117 Genesis	Gen	1	37	34	Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore.
   1118 Genesis	Gen	1	37	35	Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait : Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu,
   1119 Genesis	Gen	1	37	36	Madianitae vendiderunt Joseph in Aegypto Putiphari eunucho Pharaonis, magistro militum.
   1120 Genesis	Gen	1	38	1	Eodem tempore, descendens Judas a fratribus suis, divertit ad virum Odollamitem, nomine Hiram.
   1121 Genesis	Gen	1	38	2	Viditque ibi filiam hominis Chananaei, vocabulo Sue : et accepta uxore, ingressus est ad eam.
   1122 Genesis	Gen	1	38	3	Quae concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Her.
   1123 Genesis	Gen	1	38	4	Rursumque concepto foetu, natum filium vocavit Onan.
   1124 Genesis	Gen	1	38	5	Tertium quoque peperit : quem appellavit Sela ; quo nato, parere ultra cessavit.
   1125 Genesis	Gen	1	38	6	Dedit autem Judas uxorem primogenito suo Her, nomine Thamar.
   1126 Genesis	Gen	1	38	7	Fuit quoque Her primogenitus Judae nequam in conspectu Domini : et ab eo occisus est.
   1127 Genesis	Gen	1	38	8	Dixit ergo Judas ad Onan filium suum : Ingredere uxorem fratris tui, et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo.
   1128 Genesis	Gen	1	38	9	Ille sciens non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui, semen fundebat in terram, ne liberi fratris nomine nascerentur.
   1129 Genesis	Gen	1	38	10	Et idcirco percussit eum Dominus, quod rem detestabilem faceret.
   1130 Genesis	Gen	1	38	11	Quam ob rem dixit Judas Thamar nurui suae : Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus : timebat enim ne et ipse moreretur, sicut fratres ejus. Quae abiit, et habitavit in domo patris sui.
   1131 Genesis	Gen	1	38	12	Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Judae : qui, post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse et Hiras opilio gregis Odollamites, in Thamnas.
   1132 Genesis	Gen	1	38	13	Nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves.
   1133 Genesis	Gen	1	38	14	Quae, depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum : et mutato habitu, sedit in bivio itineris, quod ducit Thamnam : eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum.
   1134 Genesis	Gen	1	38	15	Quam cum vidisset Judas, suspicatus est esse meretricem : operuerat enim vultum suum, ne agnosceretur.
   1135 Genesis	Gen	1	38	16	Ingrediensque ad eam, ait : Dimitte me ut coëam tecum : nesciebat enim quod nurus sua esset. Qua respondente : Quid dabis mihi ut fruaris concubitu meo ?
   1136 Genesis	Gen	1	38	17	dixit : Mittam tibi haedum de gregibus. Rursumque illa dicente : Patiar quod vis, si dederis mihi arrhabonem, donec mittas quod polliceris.
   1137 Genesis	Gen	1	38	18	Ait Judas : Quid tibi vis pro arrhabone dari ? Respondit : Annulum tuum, et armillam, et baculum quem manu tenes. Ad unum igitur coitum mulier concepit,
   1138 Genesis	Gen	1	38	19	et surgens abiit : depositoque habitu quem sumpserat, induta est viduitatis vestibus.
   1139 Genesis	Gen	1	38	20	Misit autem Judas haedum per pastorem suum Odollamitem, ut reciperet pignus quod dederat mulieri : qui cum non invenisset eam,
   1140 Genesis	Gen	1	38	21	interrogavit homines loci illius : Ubi est mulier quae sedebat in bivio ? Respondentibus cunctis : Non fuit in loco ista meretrix.
   1141 Genesis	Gen	1	38	22	Reversus est ad Judam, et dixit ei : Non inveni eam : sed et homines loci illius dixerunt mihi, numquam sedisse ibi scortum.
   1142 Genesis	Gen	1	38	23	Ait Judas : Habeat sibi, certe mendacii arguere nos non potest, ego misi haedum quem promiseram : et tu non invenisti eam.
   1143 Genesis	Gen	1	38	24	Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Judae, dicentes : Fornicata est Thamar nurus tua, et videtur uterus illius intumescere. Dixitque Judas : Producite eam ut comburatur.
   1144 Genesis	Gen	1	38	25	Quae cum duceretur ad poenam, misit ad socerum suum, dicens : De viro, cujus haec sunt, concepi : cognosce cujus sit annulus, et armilla, et baculus.
   1145 Genesis	Gen	1	38	26	Qui, agnitis muneribus, ait : Justior me est : quia non tradidi eam Sela filio meo. Attamen ultra non cognovit eam.
   1146 Genesis	Gen	1	38	27	Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero : atque in ipsa effusione infantium unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum, dicens :
   1147 Genesis	Gen	1	38	28	Iste egredietur prior.
   1148 Genesis	Gen	1	38	29	Illo vero retrahente manum, egressus est alter : dixitque mulier : Quare divisa est propter te maceria ? et ob hanc causam, vocavit nomen ejus Phares.
   1149 Genesis	Gen	1	38	30	Postea egressus est frater ejus, in cujus manu erat coccinum : quem appellavit Zara.
   1150 Genesis	Gen	1	39	1	Igitur Joseph ductus est in Aegyptum, emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis, princeps exercitus, vir aegyptius, de manu Ismaëlitarum, a quibus perductus erat.
   1151 Genesis	Gen	1	39	2	Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens : habitavitque in domo domini sui,
   1152 Genesis	Gen	1	39	3	qui optime noverat Dominum esse cum eo, et omnia, quae gerebat, ab eo dirigi in manu illius.
   1153 Genesis	Gen	1	39	4	Invenitque Joseph gratiam coram domino suo, et ministrabat ei : a quo praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum, et universa quae ei tradita fuerant :
   1154 Genesis	Gen	1	39	5	benedixitque Dominus domui Aegyptii propter Joseph, et multiplicavit tam in aedibus quam in agris cunctam ejus substantiam :
   1155 Genesis	Gen	1	39	6	nec quidquam aliud noverat, nisi panem quo vescebatur. Erat autem Joseph pulchra facie, et decorus aspectu.
   1156 Genesis	Gen	1	39	7	Post multos itaque dies injecit domina sua oculos suos in Joseph, et ait : Dormi mecum.
   1157 Genesis	Gen	1	39	8	Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam : Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, ignorat quid habeat in domo sua :
   1158 Genesis	Gen	1	39	9	nec quidquam est quod non in mea sit potestate, vel non tradiderit mihi, praeter te, quae uxor ejus es : quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in Deum meum ?
   1159 Genesis	Gen	1	39	10	Hujuscemodi verbis per singulos dies, et mulier molesta erat adolescenti : et ille recusabat stuprum.
   1160 Genesis	Gen	1	39	11	Accidit autem quadam die ut intraret Joseph domum, et operis quippiam absque arbitris faceret :
   1161 Genesis	Gen	1	39	12	et illa, apprehensa lacinia vestimenti ejus, diceret : Dormi mecum. Qui relicto in manu ejus pallio fugit, et egressus est foras.
   1162 Genesis	Gen	1	39	13	Cumque vidisset mulier vestem in manibus suis, et se esse contemptam,
   1163 Genesis	Gen	1	39	14	vocavit ad se homines domus suae, et ait ad eos : En introduxit virum hebraeum, ut illuderet nobis : ingressus est ad me, ut coiret mecum : cumque ego succlamassem,
   1164 Genesis	Gen	1	39	15	et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.
   1165 Genesis	Gen	1	39	16	In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum,
   1166 Genesis	Gen	1	39	17	et ait : Ingressus est ad me servus hebraeus quem adduxisti, ut illuderet mihi :
   1167 Genesis	Gen	1	39	18	cumque audisset me clamare, reliquit pallium quod tenebam, et fugit foras.
   1168 Genesis	Gen	1	39	19	His auditis dominus, et nimium credulus verbis conjugis, iratus est valde :
   1169 Genesis	Gen	1	39	20	tradiditque Joseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur, et erat ibi clausus.
   1170 Genesis	Gen	1	39	21	Fuit autem Dominus cum Joseph, et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.
   1171 Genesis	Gen	1	39	22	Qui tradidit in manu illius universos vinctos qui in custodia tenebantur : et quidquid fiebat, sub ipso erat.
   1172 Genesis	Gen	1	39	23	Nec noverat aliquid, cunctis ei creditis : Dominus enim erat cum illo, et omnia opera ejus dirigebat.
   1173 Genesis	Gen	1	40	1	His ita gestis, accidit ut peccarent duo eunuchi, pincerna regis Aegypti, et pistor, domino suo.
   1174 Genesis	Gen	1	40	2	Iratusque contra eos Pharao (nam alter pincernis praeerat, alter pistoribus),
   1175 Genesis	Gen	1	40	3	misit eos in carcerem principis militum, in quo erat vinctus et Joseph.
   1176 Genesis	Gen	1	40	4	At custos carceris tradidit eos Joseph, qui et ministrabat eis : aliquantulum temporis fluxerat, et illi in custodia tenebantur.
   1177 Genesis	Gen	1	40	5	Videruntque ambo somnium nocte una, juxta interpretationem congruam sibi :
   1178 Genesis	Gen	1	40	6	ad quos cum introisset Joseph mane, et vidisset eos tristes,
   1179 Genesis	Gen	1	40	7	sciscitatus est eos, dicens : Cur tristior est hodie solito facies vestra ?
   1180 Genesis	Gen	1	40	8	Qui responderunt : Somnium vidimus, et non est qui interpretetur nobis. Dixitque ad eos Joseph : Numquid non Dei est interpretatio ? referte mihi quid videritis.
   1181 Genesis	Gen	1	40	9	Narravit prior, praepositus pincernarum, somnium suum : Videbam coram me vitem,
   1182 Genesis	Gen	1	40	10	in qua erant tres propagines, crescere paulatim in gemmas, et post flores uvas maturescere :
   1183 Genesis	Gen	1	40	11	calicemque Pharaonis in manu mea : tuli ergo uvas, et expressi in calicem quem tenebam, et tradidi poculum Pharaoni.
   1184 Genesis	Gen	1	40	12	Respondit Joseph : Haec est interpretatio somnii : tres propagines, tres adhuc dies sunt :
   1185 Genesis	Gen	1	40	13	post quos recordabitur Pharao ministerii tui, et restituet te in gradum pristinum : dabisque ei calicem juxta officium tuum, sicut ante facere consueveras.
   1186 Genesis	Gen	1	40	14	Tantum memento mei, cum bene tibi fuerit, et facias mecum misericordiam : ut suggeras Pharaoni ut educat me de isto carcere :
   1187 Genesis	Gen	1	40	15	quia furto sublatus sum de terra Hebraeorum, et hic innocens in lacum missus sum.
   1188 Genesis	Gen	1	40	16	Videns pistorum magister quod prudenter somnium dissolvisset, ait : Et ego vidi somnium : quod tria canistra farinae haberem super caput meum :
   1189 Genesis	Gen	1	40	17	et in uno canistro quod erat excelsius, portare me omnes cibos qui fiunt arte pistoria, avesque comedere ex eo.
   1190 Genesis	Gen	1	40	18	Respondit Joseph : Haec est interpretatio somnii : tria canistra, tres adhuc dies sunt :
   1191 Genesis	Gen	1	40	19	post quos auferet Pharao caput tuum, ac suspendet te in cruce, et lacerabunt volucres carnes tuas.
   1192 Genesis	Gen	1	40	20	Exinde dies tertius natalitius Pharaonis erat : qui faciens grande convivium pueris suis, recordatus est inter epulas magistri pincernarum, et pistorum principis.
   1193 Genesis	Gen	1	40	21	Restituitque alterum in locum suum, ut porrigeret ei poculum :
   1194 Genesis	Gen	1	40	22	alterum suspendit in patibulo, ut conjectoris veritas probaretur.
   1195 Genesis	Gen	1	40	23	Et tamen succedentibus prosperis, praepositus pincernarum oblitus est interpretis sui.
   1196 Genesis	Gen	1	41	1	Post duos annos vidit Pharao somnium. Putabat se stare super fluvium,
   1197 Genesis	Gen	1	41	2	de quo ascendebant septem boves, pulchrae et crassae nimis : et pascebantur in locis palustribus.
   1198 Genesis	Gen	1	41	3	Aliae quoque septem emergebant de flumine, foedae confectaeque macie : et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus :
   1199 Genesis	Gen	1	41	4	devoraveruntque eas, quarum mira species et habitudo corporum erat. Expergefactus Pharao,
   1200 Genesis	Gen	1	41	5	rursum dormivit, et vidit alterum somnium : septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque formosae :
   1201 Genesis	Gen	1	41	6	aliae quoque totidem spicae tenues, et percussae uredine oriebantur,
   1202 Genesis	Gen	1	41	7	devorantes omnium priorum pulchritudinem. Evigilans Pharao post quietem,
   1203 Genesis	Gen	1	41	8	et facto mane, pavore perterritus, misit ad omnes conjectores Aegypti, cunctosque sapientes, et accersitis narravit somnium, nec erat qui interpretaretur.
   1204 Genesis	Gen	1	41	9	Tunc demum reminiscens pincernarum magister, ait : Confiteor peccatum meum :
   1205 Genesis	Gen	1	41	10	iratus rex servis suis, me et magistrum pistorum retrudi jussit in carcerem principis militum :
   1206 Genesis	Gen	1	41	11	ubi una nocte uterque vidimus somnium praesagum futurorum.
   1207 Genesis	Gen	1	41	12	Erat ibi puer hebraeus, ejusdem ducis militum famulus : cui narrantes somnia,
   1208 Genesis	Gen	1	41	13	audivimus quidquid postea rei probavit eventus ; ego enim redditus sum officio meo, et ille suspensus est in cruce.
   1209 Genesis	Gen	1	41	14	Protinus ad regis imperium eductum de carcere Joseph totonderunt : ac veste mutata obtulerunt ei.
   1210 Genesis	Gen	1	41	15	Cui ille ait : Vidi somnia, nec est qui edisserat : quae audivi te sapientissime conjicere.
   1211 Genesis	Gen	1	41	16	Respondit Joseph : Absque me Deus respondebit prospera Pharaoni.
   1212 Genesis	Gen	1	41	17	Narravit ergo Pharao quod viderat : Putabam me stare super ripam fluminis,
   1213 Genesis	Gen	1	41	18	et septem boves de amne conscendere, pulchras nimis, et obesis carnibus : quae in pastu paludis virecta carpebant.
   1214 Genesis	Gen	1	41	19	Et ecce, has sequebantur aliae septem boves, in tantum deformes et macilentae, ut numquam tales in terra Aegypti viderim :
   1215 Genesis	Gen	1	41	20	quae, devoratis et consumptis prioribus,
   1216 Genesis	Gen	1	41	21	nullum saturitatis dedere vestigium : sed simili macie et squalore torpebant. Evigilans, rursus sopore depressus,
   1217 Genesis	Gen	1	41	22	vidi somnium. Septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque pulcherrimae.
   1218 Genesis	Gen	1	41	23	Aliae quoque septem tenues et percussae uredine, oriebantur e stipula :
   1219 Genesis	Gen	1	41	24	quae priorum pulchritudinem devoraverunt. Narravi conjectoribus somnium, et nemo est qui edisserat.
   1220 Genesis	Gen	1	41	25	Respondit Joseph : Somnium regis unum est : quae facturus est Deus, ostendit Pharaoni.
   1221 Genesis	Gen	1	41	26	Septem boves pulchrae, et septem spicae plenae, septem ubertatis anni sunt : eamdemque vim somnii comprehendunt.
   1222 Genesis	Gen	1	41	27	Septem quoque boves tenues atque macilentae, quae ascenderunt post eas, et septem spicae tenues, et vento urente percussae, septem anni venturae sunt famis.
   1223 Genesis	Gen	1	41	28	Qui hoc ordine complebuntur :
   1224 Genesis	Gen	1	41	29	ecce septem anni venient fertilitatis magnae in universa terra Aegypti,
   1225 Genesis	Gen	1	41	30	quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia : consumptura est enim fames omnem terram,
   1226 Genesis	Gen	1	41	31	et ubertatis magnitudinem perditura est inopiae magnitudo.
   1227 Genesis	Gen	1	41	32	Quod autem vidisti secundo ad eamdem rem pertinens somnium : firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei, et velocius impleatur.
   1228 Genesis	Gen	1	41	33	Nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium, et praeficiat eum terrae Aegypti :
   1229 Genesis	Gen	1	41	34	qui constituat praepositos per cunctas regiones : et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis,
   1230 Genesis	Gen	1	41	35	qui jam nunc futuri sunt, congreget in horrea : et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur, serveturque in urbibus.
   1231 Genesis	Gen	1	41	36	Et praeparetur futurae septem annorum fami, quae oppressura est Aegyptum, et non consumetur terra inopia.
   1232 Genesis	Gen	1	41	37	Placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris ejus :
   1233 Genesis	Gen	1	41	38	locutusque est ad eos : Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit ?
   1234 Genesis	Gen	1	41	39	Dixit ergo ad Joseph : Quia ostendit tibi Deus omnia quae locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero ?
   1235 Genesis	Gen	1	41	40	Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus obediet : uno tantum regni solio te praecedam.
   1236 Genesis	Gen	1	41	41	Dixitque rursus Pharao ad Joseph : Ecce, constitui te super universam terram Aegypti.
   1237 Genesis	Gen	1	41	42	Tulitque annulum de manu sua, et dedit eum in manu ejus : vestivitque eum stola byssina, et collo torquem auream circumposuit.
   1238 Genesis	Gen	1	41	43	Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante praecone, ut omnes coram eo genu flecterent, et praepositum esse scirent universae terrae Aegypti.
   1239 Genesis	Gen	1	41	44	Dixit quoque rex ad Joseph : Ego sum Pharao : absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti.
   1240 Genesis	Gen	1	41	45	Vertitque nomen ejus, et vocavit eum, lingua aegyptiaca, Salvatorem mundi. Deditque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos. Egressus est itaque Joseph ad terram Aegypti
   1241 Genesis	Gen	1	41	46	(triginta autem annorum erat quando stetit in conspectu regis Pharaonis), et circuivit omnes regiones Aegypti.
   1242 Genesis	Gen	1	41	47	Venitque fertilitas septem annorum : et in manipulos redactae segetes congregatae sunt in horrea Aegypti.
   1243 Genesis	Gen	1	41	48	Omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est.
   1244 Genesis	Gen	1	41	49	Tantaque fuit abundantia tritici, ut arenae maris coaequaretur, et copia mensuram excederet.
   1245 Genesis	Gen	1	41	50	Nati sunt autem Joseph filii duo antequam veniret fames : quos peperit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos.
   1246 Genesis	Gen	1	41	51	Vocavitque nomen primogeniti Manasses, dicens : Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum, et domus patris mei.
   1247 Genesis	Gen	1	41	52	Nomen quoque secundi appellavit Ephraim, dicens : Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae.
   1248 Genesis	Gen	1	41	53	Igitur transactis septem ubertatis annis, qui fuerant in Aegypto,
   1249 Genesis	Gen	1	41	54	coeperunt venire septem anni inopiae, quos praedixerat Joseph : et in universo orbe fames praevaluit, in cuncta autem terra Aegypti panis erat.
   1250 Genesis	Gen	1	41	55	Qua esuriente, clamavit populus ad Pharaonem, alimenta petens. Quibus ille respondit : Ite ad Joseph : et quidquid ipse vobis dixerit, facite.
   1251 Genesis	Gen	1	41	56	Crescebat autem quotidie fames in omni terra : aperuitque Joseph universa horrea, et vendebat Aegyptiis : nam et illos oppresserat fames.
   1252 Genesis	Gen	1	41	57	Omnesque provinciae veniebant in Aegyptum, ut emerent escas, et malum inopiae temperarent.
   1253 Genesis	Gen	1	42	1	Audiens autem Jacob quod alimenta venderentur in Aegypto, dixit filiis suis : Quare negligitis ?
   1254 Genesis	Gen	1	42	2	audivi quod triticum venundetur in Aegypto : descendite, et emite nobis necessaria, ut possimus vivere, et non consumamur inopia.
   1255 Genesis	Gen	1	42	3	Descendentes igitur fratres Joseph decem, ut emerent frumenta in Aegypto,
   1256 Genesis	Gen	1	42	4	Benjamin domi retento a Jacob, qui dixerat fratribus ejus : Ne forte in itinere quidquam patiatur mali :
   1257 Genesis	Gen	1	42	5	ingressi sunt terram Aegypti cum aliis qui pergebant ad emendum. Erat autem fames in terra Chanaan.
   1258 Genesis	Gen	1	42	6	Et Joseph erat princeps in terra Aegypti, atque ad ejus nutum frumenta populis vendebantur. Cumque adorassent eum fratres sui,
   1259 Genesis	Gen	1	42	7	et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur, interrogans eos : Unde venistis ? Qui responderunt : De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria.
   1260 Genesis	Gen	1	42	8	Et tamen fratres ipse cognoscens, non est cognitus ab eis.
   1261 Genesis	Gen	1	42	9	Recordatusque somniorum, quae aliquando viderat, ait ad eos : Exploratores estis : ut videatis infirmiora terrae venistis.
   1262 Genesis	Gen	1	42	10	Qui dixerunt : Non est ita, domine, sed servi tui venerunt ut emerent cibos.
   1263 Genesis	Gen	1	42	11	Omnes filii unius viri sumus : pacifici venimus, nec quidquam famuli tui machinantur mali.
   1264 Genesis	Gen	1	42	12	Quibus ille respondit : Aliter est : immunita terrae hujus considerare venistis.
   1265 Genesis	Gen	1	42	13	At illi : Duodecim, inquiunt, servi tui, fratres sumus, filii viri unius in terra Chanaan : minimus cum patre nostro est, alius non est super.
   1266 Genesis	Gen	1	42	14	Hoc est, ait, quod locutus sum : exploratores estis.
   1267 Genesis	Gen	1	42	15	Jam nunc experimentum vestri capiam : per salutem Pharaonis non egrediemini hinc, donec veniat frater vester minimus.
   1268 Genesis	Gen	1	42	16	Mittite ex vobis unum, et adducat eum : vos autem eritis in vinculis, donec probentur quae dixistis utrum vera an falsa sint : alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis.
   1269 Genesis	Gen	1	42	17	Tradidit ergo illos custodiae tribus diebus.
   1270 Genesis	Gen	1	42	18	Die autem tertio eductis de carcere, ait : Facite quae dixi, et vivetis : Deum enim timeo.
   1271 Genesis	Gen	1	42	19	Si pacifici estis, frater vester unus ligetur in carcere : vos autem abite, et ferte frumenta quae emistis, in domos vestras,
   1272 Genesis	Gen	1	42	20	et fratrem vestrum minimum ad me adducite, ut possim vestros probare sermones, et non moriamini. Fecerunt ut dixerat,
   1273 Genesis	Gen	1	42	21	et locuti sunt ad invicem : Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam animae illius, dum deprecaretur nos, et non audivimus : idcirco venit super nos ista tribulatio.
   1274 Genesis	Gen	1	42	22	E quibus unus Ruben, ait : Numquid non dixi vobis : Nolite peccare in puerum : et non audistis me ? en sanguis ejus exquiritur.
   1275 Genesis	Gen	1	42	23	Nesciebant autem quod intelligeret Joseph, eo quod per interpretem loqueretur ad eos.
   1276 Genesis	Gen	1	42	24	Avertitque se parumper, et flevit : et reversus locutus est ad eos.
   1277 Genesis	Gen	1	42	25	Tollensque Simeon, et ligans illis praesentibus, jussit ministris ut implerent eorum saccos tritico, et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis, datis supra cibariis in viam : qui fecerunt ita.
   1278 Genesis	Gen	1	42	26	At illi portantes frumenta in asinis suis, profecti sunt.
   1279 Genesis	Gen	1	42	27	Apertoque unus sacco, ut daret jumento pabulum in diversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi,
   1280 Genesis	Gen	1	42	28	dixit fratribus suis : Reddita est mihi pecunia, en habetur in sacco. Et obstupefacti, turbatique, mutuo dixerunt : Quidnam est hoc quod fecit nobis Deus ?
   1281 Genesis	Gen	1	42	29	Veneruntque ad Jacob patrem suum in terram Chanaan, et narraverunt ei omnia quae accidissent sibi, dicentes :
   1282 Genesis	Gen	1	42	30	Locutus est nobis dominus terrae dure, et putavit nos exploratores esse provinciae.
   1283 Genesis	Gen	1	42	31	Cui respondimus : Pacifici sumus, nec ullas molimur insidias.
   1284 Genesis	Gen	1	42	32	Duodecim fratres uno patre geniti sumus : unus non est super, minimus cum patre nostro est in terra Chanaan.
   1285 Genesis	Gen	1	42	33	Qui ait nobis : Sic probabo quod pacifici sitis : fratrem vestrum unum dimittite apud me, et cibaria domibus vestris necessaria sumite, et abite,
   1286 Genesis	Gen	1	42	34	fratremque vestrum minimum adducite ad me, ut sciam quod non sitis exploratores : et istum, qui tenetur in vinculis, recipere possitis : ac deinceps quae vultis, emendi habeatis licentiam.
   1287 Genesis	Gen	1	42	35	His dictis, cum frumenta effunderent, singuli repererunt in ore saccorum ligatas pecunias, exterritisque simul omnibus,
   1288 Genesis	Gen	1	42	36	dixit pater Jacob : Absque liberis me esse fecistis : Joseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Benjamin auferetis : in me haec omnia mala reciderunt.
   1289 Genesis	Gen	1	42	37	Cui respondit Ruben : Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi : trade illum in manu mea, et ego eum tibi restituam.
   1290 Genesis	Gen	1	42	38	At ille : Non descendet, inquit, filius meus vobiscum : frater ejus mortuus est, et ipse solus remansit : si quid ei adversi acciderit in terra ad quam pergitis, deducetis canos meos cum dolore ad inferos.
   1291 Genesis	Gen	1	43	1	Interim fames omnem terram vehementer premebat.
   1292 Genesis	Gen	1	43	2	Consumptisque cibis quos ex Aegypto detulerant, dixit Jacob ad filios suos : Revertimini, et emite nobis pauxillum escarum.
   1293 Genesis	Gen	1	43	3	Respondit Judas : Denuntiavit nobis vir ille sub attestatione jurisjurandi, dicens : Non videbitis faciem meam, nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum.
   1294 Genesis	Gen	1	43	4	Si ergo vis eum mittere nobiscum, pergemus pariter, et ememus tibi necessaria :
   1295 Genesis	Gen	1	43	5	sin autem non vis, non ibimus : vir enim, ut saepe diximus, denuntiavit nobis, dicens : Non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo.
   1296 Genesis	Gen	1	43	6	Dixit eis Israël : In meam hoc fecistis miseriam, ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem.
   1297 Genesis	Gen	1	43	7	At illi responderunt : Interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem : si pater viveret : si haberemus fratrem : et nos respondimus ei consequenter juxta id quod fuerat sciscitatus : numquid scire poteramus quod dicturus esset : Adducite fratrem vestrum vobiscum ?
   1298 Genesis	Gen	1	43	8	Judas quoque dixit patri suo : Mitte puerum mecum, ut proficiscamur, et possimus vivere : ne moriamur nos et parvuli nostri.
   1299 Genesis	Gen	1	43	9	Ego suscipio puerum : de manu mea require illum : nisi reduxero, et reddidero eum tibi, ero peccati reus in te omni tempore.
   1300 Genesis	Gen	1	43	10	Si non intercessisset dilatio, jam vice alter venissemus.
   1301 Genesis	Gen	1	43	11	Igitur Israël pater eorum dixit ad eos : Si sic necesse est, facite quod vultis : sumite de optimis terrae fructibus in vasis vestris, et deferte viro munera, modicum resinae, et mellis, et storacis, stactes, et terebinthi, et amygdalarum.
   1302 Genesis	Gen	1	43	12	Pecuniam quoque duplicem ferte vobiscum : et illam, quam invenistis in sacculis, reportate, ne forte errore factum sit :
   1303 Genesis	Gen	1	43	13	sed et fratrem vestrum tollite, et ite ad virum.
   1304 Genesis	Gen	1	43	14	Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem : et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet, et hunc Benjamin : ego autem quasi orbatus absque liberis ero.
   1305 Genesis	Gen	1	43	15	Tulerunt ergo viri munera, et pecuniam duplicem, et Benjamin : descenderuntque in Aegyptum, et steterunt coram Joseph.
   1306 Genesis	Gen	1	43	16	Quos cum ille vidisset et Benjamin simul, praecepit dispensatori domus suae, dicens : Introduc viros domum, et occide victimas, et instrue convivium : quoniam mecum sunt comesturi meridie.
   1307 Genesis	Gen	1	43	17	Fecit ille quod sibi fuerat imperatum, et introduxit viros domum.
   1308 Genesis	Gen	1	43	18	Ibique exterriti, dixerunt mutuo : Propter pecuniam, quam retulimus prius in saccis nostris, introducti sumus : ut devolvat in nos calumniam, et violenter subjiciat servituti et nos, et asinos nostros.
   1309 Genesis	Gen	1	43	19	Quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem domus,
   1310 Genesis	Gen	1	43	20	locuti sunt : Oramus, domine, ut audias nos. Jam ante descendimus ut emeremus escas :
   1311 Genesis	Gen	1	43	21	quibus emptis, cum venissemus ad diversorium, aperuimus saccos nostros, et invenimus pecuniam in ore saccorum : quam nunc eodem pondere reportavimus.
   1312 Genesis	Gen	1	43	22	Sed et aliud attulimus argentum, ut emamus quae nobis necessaria sunt : non est in nostra conscientia quis posuerit eam in marsupiis nostris.
   1313 Genesis	Gen	1	43	23	At ille respondit : Pax vobiscum, nolite timere : Deus vester, et Deus patris vestri, dedit vobis thesauros in saccis vestris : nam pecuniam, quam dedistis mihi, probatam ego habeo. Eduxitque ad eos Simeon.
   1314 Genesis	Gen	1	43	24	Et introductis domum, attulit aquam, et laverunt pedes suos, deditque pabulum asinis eorum.
   1315 Genesis	Gen	1	43	25	Illi vero parabant munera, donec ingrederetur Joseph meridie : audierant enim quod ibi comesturi essent panem.
   1316 Genesis	Gen	1	43	26	Igitur ingressus est Joseph domum suam, obtuleruntque ei munera, tenentes in manibus suis : et adoraverunt proni in terram.
   1317 Genesis	Gen	1	43	27	At ille, clementer resalutatis eis, interrogavit eos, dicens : Salvusne est pater vester senex, de quo dixeratis mihi ? adhuc vivit ?
   1318 Genesis	Gen	1	43	28	Qui responderunt : Sospes est servus tuus pater noster, adhuc vivit. Et incurvati, adoraverunt eum.
   1319 Genesis	Gen	1	43	29	Attollens autem Joseph oculos, vidit Benjamin fratrem suum uterinum, et ait : Iste est frater vester parvulus, de quo dixeratis mihi ? Et rursum : Deus, inquit, misereatur tui, fili mi.
   1320 Genesis	Gen	1	43	30	Festinavitque, quia commota fuerant viscera ejus super fratre suo, et erumpebant lacrimae : et introiens cubiculum flevit.
   1321 Genesis	Gen	1	43	31	Rursumque lota facie egressus, continuit se, et ait : Ponite panes.
   1322 Genesis	Gen	1	43	32	Quibus appositis, seorsum Joseph, et seorsum fratribus, Aegyptiis quoque qui vescebantur simul, seorsum (illicitum est enim Aegyptiis comedere cum Hebraeis, et profanum putant hujuscemodi convivium)
   1323 Genesis	Gen	1	43	33	sederunt coram eo, primogenitus juxta primogenita sua, et minimus juxta aetatem suam. Et mirabantur nimis,
   1324 Genesis	Gen	1	43	34	sumptis partibus quas ab eo acceperant : majorque pars venit Benjamin, ita ut quinque partibus excederet. Biberuntque et inebriati sunt cum eo.
   1325 Genesis	Gen	1	44	1	Praecepit autem Joseph dispensatori domus suae, dicens : Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere : et pone pecuniam singulorum in summitate sacci.
   1326 Genesis	Gen	1	44	2	Scyphum autem meum argenteum, et pretium quod dedit tritici, pone in ore sacci junioris. Factumque est ita.
   1327 Genesis	Gen	1	44	3	Et orto mane, dimissi sunt cum asinis suis.
   1328 Genesis	Gen	1	44	4	Jamque urbem exierant, et processerant paululum : tunc Joseph accersito dispensatore domus, Surge, inquit, et persequere viros : et apprehensis dicito : Quare reddidistis malum pro bono ?
   1329 Genesis	Gen	1	44	5	scyphus, quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus, et in quo augurari solet : pessimam rem fecistis.
   1330 Genesis	Gen	1	44	6	Fecit ille ut jusserat : et apprehensis per ordinem locutus est.
   1331 Genesis	Gen	1	44	7	Qui responderunt : Quare sic loquitur dominus noster, ut servi tui tantum flagitii commiserint ?
   1332 Genesis	Gen	1	44	8	pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan : et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum ?
   1333 Genesis	Gen	1	44	9	apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quaeris, moriatur, et nos erimus servi domini nostri.
   1334 Genesis	Gen	1	44	10	Qui dixit eis : Fiat juxta vestram sententiam : apud quemcumque fuerit inventum, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii.
   1335 Genesis	Gen	1	44	11	Itaque festinato deponentes in terram saccos, aperuerunt singuli.
   1336 Genesis	Gen	1	44	12	Quos scrutatus, incipiens a majore usque ad minimum, invenit scyphum in sacco Benjamin.
   1337 Genesis	Gen	1	44	13	At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum.
   1338 Genesis	Gen	1	44	14	Primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph (necdum enim de loco abierat) omnesque ante eum pariter in terram corruerunt.
   1339 Genesis	Gen	1	44	15	Quibus ille ait : Cur sic agere voluistis ? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia ?
   1340 Genesis	Gen	1	44	16	Cui Judas : Quid respondebimus, inquit, domino meo ? vel quid loquemur, aut juste poterimus obtendere ? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum : en omnes servi sumus domini mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus.
   1341 Genesis	Gen	1	44	17	Respondit Joseph : Absit a me ut sic agam : qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus : vos autem abite liberi ad patrem vestrum.
   1342 Genesis	Gen	1	44	18	Accedens autem propius Judas, confidenter ait : Oro, domine mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo : tu es enim post Pharaonem
   1343 Genesis	Gen	1	44	19	dominus meus. Interrogasti prius servos tuos : Habetis patrem aut fratrem ?
   1344 Genesis	Gen	1	44	20	et nos respondimus tibi domino meo : Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est : cujus uterinus frater mortuus est : et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diligit eum.
   1345 Genesis	Gen	1	44	21	Dixistique servis tuis : Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum.
   1346 Genesis	Gen	1	44	22	Suggessimus domino meo : Non potest puer relinquere patrem suum : si enim illum dimiserit, morietur.
   1347 Genesis	Gen	1	44	23	Et dixisti servis tuis : Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam.
   1348 Genesis	Gen	1	44	24	Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia quae locutus est dominus meus.
   1349 Genesis	Gen	1	44	25	Et dixit pater noster : Revertimini, et emite nobis parum tritici.
   1350 Genesis	Gen	1	44	26	Cui diximus : Ire non possumus : si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul : alioquin illo absente, non audemus videre faciem viri.
   1351 Genesis	Gen	1	44	27	Ad quae ille respondit : Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea.
   1352 Genesis	Gen	1	44	28	Egressus est unus, et dixistis : Bestia devoravit eum : et hucusque non comparet.
   1353 Genesis	Gen	1	44	29	Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum moerore ad inferos.
   1354 Genesis	Gen	1	44	30	Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit (cum anima illius ex hujus anima pendeat),
   1355 Genesis	Gen	1	44	31	videritque eum non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos ejus cum dolore ad inferos.
   1356 Genesis	Gen	1	44	32	Ego proprie servus tuus sim qui in meam hunc recepi fidem, et spopondi dicens : Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore.
   1357 Genesis	Gen	1	44	33	Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis.
   1358 Genesis	Gen	1	44	34	Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero : ne calamitatis, quae oppressura est patrem meum, testis assistam.
   1359 Genesis	Gen	1	45	1	Non se poterat ultra cohibere Joseph multis coram astantibus : unde praecepit ut egrederentur cuncti foras, et nullus interesset alienus agnitioni mutuae.
   1360 Genesis	Gen	1	45	2	Elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt Aegyptii, omnisque domus Pharaonis.
   1361 Genesis	Gen	1	45	3	Et dixit fratribus suis : Ego sum Joseph : adhuc pater meus vivit ? Non poterant respondere fratres nimio terrore perterriti.
   1362 Genesis	Gen	1	45	4	Ad quos ille clementer : Accedite, inquit, ad me. Et cum accessissent prope : Ego sum, ait, Joseph, frater vester, quem vendidistis in Aegyptum.
   1363 Genesis	Gen	1	45	5	Nolite pavere, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus : pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum.
   1364 Genesis	Gen	1	45	6	Biennium est enim quod coepit fames esse in terra : et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit, nec meti.
   1365 Genesis	Gen	1	45	7	Praemisitque me Deus ut reservemini super terram, et escas ad vivendum habere possitis.
   1366 Genesis	Gen	1	45	8	Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missus sum : qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum universae domus ejus, ac principem in omni terra Aegypti.
   1367 Genesis	Gen	1	45	9	Festinate, et ascendite ad patrem meum, et dicetis ei : Haec mandat filius tuus Joseph : Deus fecit me dominum universae terrae Aegypti : descende ad me, ne moreris,
   1368 Genesis	Gen	1	45	10	et habitabis in terra Gessen : erisque juxta me tu, et filii tui, et filii filiorum tuorum, oves tuae, et armenta tua, et universa quae possides :
   1369 Genesis	Gen	1	45	11	ibique te pascam (adhuc enim quinque anni residui sunt famis) ne et tu pereas, et domus tua, et omnia quae possides.
   1370 Genesis	Gen	1	45	12	En oculi vestri, et oculi fratris mei Benjamin, vident quod os meum loquatur ad vos.
   1371 Genesis	Gen	1	45	13	Nuntiate patri meo universam gloriam meam, et cuncta quae vidistis in Aegypto : festinate, et adducite eum ad me.
   1372 Genesis	Gen	1	45	14	Cumque amplexatus recidisset in collum Benjamin fratris sui, flevit : illo quoque similiter flente super collum ejus.
   1373 Genesis	Gen	1	45	15	Osculatusque est Joseph omnes fratres suos, et ploravit super singulos : post quae ausi sunt loqui ad eum.
   1374 Genesis	Gen	1	45	16	Auditumque est, et celebri sermone vulgatum in aula regis : Venerunt fratres Joseph : et gavisus est Pharao, atque omnis familia ejus.
   1375 Genesis	Gen	1	45	17	Dixitque ad Joseph ut imperaret fratribus suis, dicens : Onerantes jumenta, ite in terram Chanaan,
   1376 Genesis	Gen	1	45	18	et tollite inde patrem vestrum et cognationem, et venite ad me : et ego dabo vobis omnia bona Aegypti, ut comedatis medullam terrae.
   1377 Genesis	Gen	1	45	19	Praecipe etiam ut tollant plaustra de terra Aegypti, ad subvectionem parvulorum suorum ac conjugum : et dicito : Tollite patrem vestrum, et properate quantocius venientes.
   1378 Genesis	Gen	1	45	20	Nec dimittatis quidquam de supellectili vestra : quia omnes opes Aegypti vestrae erunt.
   1379 Genesis	Gen	1	45	21	Feceruntque filii Israël ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Joseph plaustra, secundum Pharaonis imperium, et cibaria in itinere.
   1380 Genesis	Gen	1	45	22	Singulis quoque proferri jussit binas stolas : Benjamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis :
   1381 Genesis	Gen	1	45	23	tantumdem pecuniae et vestium mittens patri suo, addens et asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti, et totidem asinas, triticum in itinere, panesque portantes.
   1382 Genesis	Gen	1	45	24	Dimisit ergo fratres suos, et proficiscentibus ait : Ne irascamini in via.
   1383 Genesis	Gen	1	45	25	Qui ascendentes ex Aegypto, venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Jacob.
   1384 Genesis	Gen	1	45	26	Et nuntiaverunt ei, dicentes : Joseph filius tuus vivit : et ipse dominatur in omni terra Aegypti. Quo audito Jacob, quasi de gravi somno evigilans, tamen non credebat eis.
   1385 Genesis	Gen	1	45	27	Illi e contra referebant omnem ordinem rei. Cumque vidisset plaustra et universa quae miserat, revixit spiritus ejus,
   1386 Genesis	Gen	1	45	28	et ait : Sufficit mihi si adhuc Joseph filius meus vivit : vadam, et videbo illum antequam moriar.
   1387 Genesis	Gen	1	46	1	Profectusque Israël cum omnibus quae habebat, venit ad Puteum juramenti : et mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac,
   1388 Genesis	Gen	1	46	2	audivit eum per visionem noctis vocantem se, et dicentem sibi : Jacob, Jacob. Cui respondit : Ecce adsum.
   1389 Genesis	Gen	1	46	3	Ait illi Deus : Ego sum fortissimus Deus patris tui : noli timere, descende in Aegyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi.
   1390 Genesis	Gen	1	46	4	Ego descendam tecum illuc, et ego inde adducam te revertentem : Joseph quoque ponet manus suas super oculos tuos.
   1391 Genesis	Gen	1	46	5	Surrexit autem Jacob a Puteo juramenti : tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quae miserat Pharao ad portandum senem,
   1392 Genesis	Gen	1	46	6	et omnia quae possederat in terra Chanaan : venitque in Aegyptum cum omni semine suo,
   1393 Genesis	Gen	1	46	7	filii ejus, et nepotes, filiae, et cuncta simul progenies.
   1394 Genesis	Gen	1	46	8	Haec sunt autem nomina filiorum Israël, qui ingressi sunt in Aegyptum, ipse cum liberis suis. Primogenitus Ruben.
   1395 Genesis	Gen	1	46	9	Filii Ruben : Henoch et Phallu et Hesron et Charmi.
   1396 Genesis	Gen	1	46	10	Filii Simeon : Jamuel et Jamin et Ahod, et Jachin et Sohar, et Saul filius Chanaanitidis.
   1397 Genesis	Gen	1	46	11	Filii Levi : Gerson et Caath et Merari.
   1398 Genesis	Gen	1	46	12	Filii Juda : Her et Onan et Sela et Phares et Zara ; mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares : Hesron et Hamul.
   1399 Genesis	Gen	1	46	13	Filii Issachar : Thola et Phua et Job et Semron.
   1400 Genesis	Gen	1	46	14	Filii Zabulon : Sared et Elon et Jahelel.
   1401 Genesis	Gen	1	46	15	Hi filii Liae quos genuit in Mesopotamia Syriae cum Dina filia sua : omnes animae filiorum ejus et filiarum, triginta tres.
   1402 Genesis	Gen	1	46	16	Filii Gad : Sephion et Haggi et Suni et Esebon et Heri et Arodi et Areli.
   1403 Genesis	Gen	1	46	17	Filii Aser : Jamne et Jesua et Jessui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria : Heber et Melchiel.
   1404 Genesis	Gen	1	46	18	Hi filii Zelphae, quam dedit Laban Liae filiae suae : et hos genuit Jacob sedecim animas.
   1405 Genesis	Gen	1	46	19	Filii Rachel uxoris Jacob : Joseph et Benjamin.
   1406 Genesis	Gen	1	46	20	Natique sunt Joseph filii in terra Aegypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos : Manasses et Ephraim.
   1407 Genesis	Gen	1	46	21	Filii Benjamin : Bela et Bechor et Asbel et Gera et Naaman et Echi et Ros et Mophim et Ophim et Ared.
   1408 Genesis	Gen	1	46	22	Hi filii Rachel quos genuit Jacob : omnes animae, quatuordecim.
   1409 Genesis	Gen	1	46	23	Filii Dan : Husim.
   1410 Genesis	Gen	1	46	24	Filii Nephthali : Jasiel et Guni et Jeser et Sallem.
   1411 Genesis	Gen	1	46	25	Hi filii Balae, quam dedit Laban Racheli filiae suae : et hos genuit Jacob : omnes animae, septem.
   1412 Genesis	Gen	1	46	26	Cunctae animae, quae ingressae sunt cum Jacob in Aegyptum, et egressae sunt de femore illius, absque uxoribus filiorum ejus, sexaginta sex.
   1413 Genesis	Gen	1	46	27	Filii autem Joseph, qui nati sunt ei in terra Aegypti, animae duae. Omnes animae domus Jacob, quae ingressae sunt in Aegyptum, fuere septuaginta.
   1414 Genesis	Gen	1	46	28	Misit autem Judam ante se ad Joseph, ut nuntiaret ei, et occurreret in Gessen.
   1415 Genesis	Gen	1	46	29	Quo cum pervenisset, juncto Joseph curro suo, ascendit obviam patri suo ad eumdem locum : vidensque eum, irruit super collum ejus, et inter amplexus flevit.
   1416 Genesis	Gen	1	46	30	Dixitque pater ad Joseph : Jam laetus moriar, quia vidi faciem tuam, et superstitem te relinquo.
   1417 Genesis	Gen	1	46	31	At ille locutus est ad fratres suos, et ad omnem domum patris sui : Ascendam, et nuntiabo Pharaoni, dicamque ei : Fratres mei, et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, venerunt ad me :
   1418 Genesis	Gen	1	46	32	et sunt viri pastores ovium, curamque habent alendorum gregum : pecora sua, et armenta, et omnia quae habere potuerunt, adduxerunt secum.
   1419 Genesis	Gen	1	46	33	Cumque vocaverit vos, et dixerit : Quod est opus vestrum ?
   1420 Genesis	Gen	1	46	34	respondebitis : Viri pastores sumus servi tui, ab infantia nostra usque in praesens, et nos et patres nostri. Haec autem dicetis, ut habitare possitis in terra Gessen : quia detestantur Aegyptii omnes pastores ovium.
   1421 Genesis	Gen	1	47	1	Ingressus ergo Joseph nuntiavit Pharaoni, dicens : Pater meus et fratres, oves eorum et armenta, et cuncta quae possident, venerunt de terra Chanaan : et ecce consistunt in terra Gessen.
   1422 Genesis	Gen	1	47	2	Extremos quoque fratrum suorum quinque viros constituit coram rege :
   1423 Genesis	Gen	1	47	3	quos ille interrogavit : Quid habetis operis ? Responderunt : Pastores ovium sumus servi tui, et nos et patres nostri.
   1424 Genesis	Gen	1	47	4	Ad peregrinandum in terra tua venimus : quoniam non est herba gregibus servorum tuorum, ingravescente fame in terra Chanaan : petimusque ut esse nos jubeas servos tuos in terra Gessen.
   1425 Genesis	Gen	1	47	5	Dixit itaque rex ad Joseph : Pater tuus et fratres tui venerunt ad te.
   1426 Genesis	Gen	1	47	6	Terra Aegypti in conspectu tuo est : in optimo loco fac eos habitare, et trade eis terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum.
   1427 Genesis	Gen	1	47	7	Post haec introduxit Joseph patrem suum ad regem, et statuit eum coram eo : qui benedicens illi,
   1428 Genesis	Gen	1	47	8	et interrogatus ab eo : Quot sunt dies annorum vitae tuae ?
   1429 Genesis	Gen	1	47	9	respondit : Dies peregrinationis meae centum triginta annorum sunt, parvi et mali, et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt.
   1430 Genesis	Gen	1	47	10	Et benedicto rege, egressus est foras.
   1431 Genesis	Gen	1	47	11	Joseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Aegypto in optimo terrae loco, Ramesses, ut praeceperat Pharao.
   1432 Genesis	Gen	1	47	12	Et alebat eos, omnemque domum patris sui, praebens cibaria singulis.
   1433 Genesis	Gen	1	47	13	In toto enim orbe panis deerat, et oppresserat fames terram, maxime Aegypti et Chanaan.
   1434 Genesis	Gen	1	47	14	E quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti, et intulit eam in aerarium regis.
   1435 Genesis	Gen	1	47	15	Cumque defecisset emptoribus pretium, venit cuncta Aegyptus ad Joseph, dicens : Da nobis panes : quare morimur coram te, deficiente pecunia ?
   1436 Genesis	Gen	1	47	16	Quibus ille respondit : Adducite pecora vestra, et dabo vobis pro eis cibos, si pretium non habetis.
   1437 Genesis	Gen	1	47	17	Quae cum adduxissent, dedit eis alimenta pro equis, et ovibus, et bobus, et asinis : sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum.
   1438 Genesis	Gen	1	47	18	Venerunt quoque anno secundo, et dixerunt ei : Non celabimus dominum nostrum quod deficiente pecunia, pecora simul defecerunt : nec clam te est, quod absque corporibus et terra nihil habeamus.
   1439 Genesis	Gen	1	47	19	Cur ergo moriemur te vidente ? et nos et terra nostra tui erimus : eme nos in servitutem regiam, et praebe semina, ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem.
   1440 Genesis	Gen	1	47	20	Emit igitur Joseph omnem terram Aegypti, vendentibus singulis possessiones suas prae magnitudine famis. Subjecitque eam Pharaoni,
   1441 Genesis	Gen	1	47	21	et cunctos populos ejus a novissimis terminis Aegypti usque ad extremos fines ejus,
   1442 Genesis	Gen	1	47	22	praeter terram sacerdotum, quae a rege tradita fuerat eis : quibus et statuta cibaria ex horreis publicis praebebantur, et idcirco non sunt compulsi vendere possessiones suas.
   1443 Genesis	Gen	1	47	23	Dixit ergo Joseph ad populos : En ut cernitis, et vos et terram vestram Pharao possidet : accipite semina, et serite agros,
   1444 Genesis	Gen	1	47	24	ut fruges habere possitis. Quintam partem regi dabitis : quatuor reliquas permitto vobis in sementem, et in cibum familiis et liberis vestris.
   1445 Genesis	Gen	1	47	25	Qui responderunt : Salus nostra in manu tua est : respiciat nos tantum dominus noster, et laeti serviemus regi.
   1446 Genesis	Gen	1	47	26	Ex eo tempore usque in praesentem diem, in universa terra Aegypti regibus quinta pars solvitur, et factum est quasi in legem, absque terra sacerdotali, quae libera ab hac conditione fuit.
   1447 Genesis	Gen	1	47	27	Habitavit ergo Israël in Aegypto, id est, in terra Gessen, et possedit eam : auctusque est, et multiplicatus nimis.
   1448 Genesis	Gen	1	47	28	Et vixit in ea decem et septem annis : factique sunt omnes dies vitae illius, centum quadraginta septem annorum.
   1449 Genesis	Gen	1	47	29	Cumque appropinquare cerneret diem mortis suae, vocavit filium suum Joseph, et dixit ad eum : Si inveni gratiam in conspectu tuo, pone manum tuam sub femore meo : et facies mihi misericordiam et veritatem, ut non sepelias me in Aegypto :
   1450 Genesis	Gen	1	47	30	sed dormiam cum patribus meis, et auferas me de terra hac, condasque in sepulchro majorum meorum. Cui respondit Joseph : Ego faciam quod jussisti.
   1451 Genesis	Gen	1	47	31	Et ille : Jura ergo, inquit, mihi. Quo jurante, adoravit Israël Deum, conversus ad lectuli caput.
   1452 Genesis	Gen	1	48	1	His ita transactis, nuntiatum est Joseph quod aegrotaret pater suus : qui, assumptis duobus filiis Manasse et Ephraim, ire perrexit.
   1453 Genesis	Gen	1	48	2	Dictumque est seni : Ecce filius tuus Joseph venit ad te. Qui confortatus sedit in lectulo.
   1454 Genesis	Gen	1	48	3	Et ingresso ad se ait : Deus omnipotens apparuit mihi in Luza, quae est in terra Chanaan : benedixitque mihi,
   1455 Genesis	Gen	1	48	4	et ait : Ego te augebo et multiplicabo, et faciam te in turbas populorum : daboque tibi terram hanc, et semini tuo post te in possessionem sempiternam.
   1456 Genesis	Gen	1	48	5	Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Aegypti antequam huc venirem ad te, mei erunt : Ephraim et Manasses, sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi.
   1457 Genesis	Gen	1	48	6	Reliquos autem quos genueris post eos, tui erunt, et nomine fratrum suorum vocabuntur in possessionibus suis.
   1458 Genesis	Gen	1	48	7	Mihi enim, quando veniebam de Mesopotamia, mortua est Rachel in terra Chanaan in ipso itinere, eratque vernum tempus : et ingrediebar Ephratam, et sepelivi eam juxta viam Ephratae, quae alio nomine appellatur Bethlehem.
   1459 Genesis	Gen	1	48	8	Videns autem filios ejus dixit ad eum : Qui sunt isti ?
   1460 Genesis	Gen	1	48	9	Respondit : Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco. Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam illis.
   1461 Genesis	Gen	1	48	10	Oculi enim Israël caligabant prae nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se, deosculatus et circumplexus eos,
   1462 Genesis	Gen	1	48	11	dixit ad filium suum : Non sum fraudatus aspectu tuo : insuper ostendit mihi Deus semen tuum.
   1463 Genesis	Gen	1	48	12	Cumque tulisset eos Joseph de gremio patris, adoravit pronus in terram.
   1464 Genesis	Gen	1	48	13	Et posuit Ephraim ad dexteram suam, id est, ad sinistram Israël : Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris, applicuitque ambos ad eum.
   1465 Genesis	Gen	1	48	14	Qui extendens manum dexteram, posuit super caput Ephraim minoris fratris : sinistram autem super caput Manasse qui major natu erat, commutans manus.
   1466 Genesis	Gen	1	48	15	Benedixitque Jacob filiis Joseph, et ait : Deus, in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham, et Isaac ; Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in praesentem diem :
   1467 Genesis	Gen	1	48	16	angelus, qui eruit me de cunctis malis, benedicat pueris istis : et invocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham et Isaac, et crescant in multitudinem super terram.
   1468 Genesis	Gen	1	48	17	Videns autem Joseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim, graviter accepit : et apprehensam manum patris levare conatus est de capite Ephraim, et transferre super caput Manasse.
   1469 Genesis	Gen	1	48	18	Dixitque ad patrem : Non ita convenit, pater : quia hic est primogenitus, pone dexteram tuam super caput ejus.
   1470 Genesis	Gen	1	48	19	Qui renuens, ait : Scio, fili mi, scio : et iste quidem erit in populos, et multiplicabitur : sed frater ejus minor, major erit illo : et semen illius crescet in gentes.
   1471 Genesis	Gen	1	48	20	Benedixitque eis in tempore illo, dicens : In te benedicetur Israël, atque dicetur : Faciat tibi Deus sicut Ephraim, et sicut Manasse. Constituitque Ephraim ante Manassen.
   1472 Genesis	Gen	1	48	21	Et ait ad Joseph filium suum : En ego morior, et erit Deus vobiscum, reducetque vos ad terram patrum vestrorum.
   1473 Genesis	Gen	1	48	22	Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhaei in gladio et arcu meo.
   1474 Genesis	Gen	1	49	1	Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis : Congregamini, ut annuntiem quae ventura sunt vobis in diebus novissimis.
   1475 Genesis	Gen	1	49	2	[Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israël patrem vestrum :
   1476 Genesis	Gen	1	49	3	Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei ; prior in donis, major in imperio.
   1477 Genesis	Gen	1	49	4	Effusus es sicut aqua, non crescas : quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus.
   1478 Genesis	Gen	1	49	5	Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia.
   1479 Genesis	Gen	1	49	6	In consilium eorum non veniat anima mea, et in coetu illorum non sit gloria mea : quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum.
   1480 Genesis	Gen	1	49	7	Maledictus furor eorum, quia pertinax : et indignatio eorum, quia dura : dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israël.
   1481 Genesis	Gen	1	49	8	Juda, te laudabunt fratres tui : manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui.
   1482 Genesis	Gen	1	49	9	Catulus leonis Juda : ad praedam, fili mi, ascendisti : requiescens accubuisti ut leo, et quasi leaena : quis suscitabit eum ?
   1483 Genesis	Gen	1	49	10	Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium.
   1484 Genesis	Gen	1	49	11	Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvae pallium suum.
   1485 Genesis	Gen	1	49	12	Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores.
   1486 Genesis	Gen	1	49	13	Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.
   1487 Genesis	Gen	1	49	14	Issachar asinus fortis accubans inter terminos.
   1488 Genesis	Gen	1	49	15	Vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima : et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens.
   1489 Genesis	Gen	1	49	16	Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israël.
   1490 Genesis	Gen	1	49	17	Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro.
   1491 Genesis	Gen	1	49	18	Salutare tuum expectabo, Domine.
   1492 Genesis	Gen	1	49	19	Gad, accinctus praeliabitur ante eum : et ipse accingetur retrorsum.
   1493 Genesis	Gen	1	49	20	Aser, pinguis panis ejus, et praebebit delicias regibus.
   1494 Genesis	Gen	1	49	21	Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis.
   1495 Genesis	Gen	1	49	22	Filius accrescens Joseph, filius accrescens et decorus aspectu : filiae discurrerunt super murum.
   1496 Genesis	Gen	1	49	23	Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula.
   1497 Genesis	Gen	1	49	24	Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob : inde pastor egressus est, lapis Israël.
   1498 Genesis	Gen	1	49	25	Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvae.
   1499 Genesis	Gen	1	49	26	Benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium aeternorum : fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaraei inter fratres suos.
   1500 Genesis	Gen	1	49	27	Benjamin lupus rapax, mane comedat praedam, et vespere dividet spolia.]
   1501 Genesis	Gen	1	49	28	Omnes hi in tribubus Israël duodecim : haec locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis.
   1502 Genesis	Gen	1	49	29	Et praecepit eis, dicens : Ego congregor ad populum meum : sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quae est in agro Ephron Hethaei,
   1503 Genesis	Gen	1	49	30	contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethaeo in possessionem sepulchri.
   1504 Genesis	Gen	1	49	31	Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus : ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua : ibi et Lia condita jacet.
   1505 Genesis	Gen	1	49	32	Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit : appositusque est ad populum suum.
   1506 Genesis	Gen	1	50	1	Quod cernens Joseph, ruit super faciem patris, flens et deosculans eum.
   1507 Genesis	Gen	1	50	2	Praecepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem.
   1508 Genesis	Gen	1	50	3	Quibus jussa explentibus, transierunt quadraginta dies : iste quippe mos erat cadaverum conditorum : flevitque eum Aegyptus septuaginta diebus.
   1509 Genesis	Gen	1	50	4	Et expleto planctus tempore, locutus est Joseph ad familiam Pharaonis : Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus Pharaonis :
   1510 Genesis	Gen	1	50	5	eo quod pater meus adjuraverit me dicens : En morior : in sepulchro meo, quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me. Ascendam igitur, et sepeliam patrem meum, ac revertar.
   1511 Genesis	Gen	1	50	6	Dixitque ei Pharao : Ascende, et sepeli patrem tuum sicut adjuratus es.
   1512 Genesis	Gen	1	50	7	Quo ascendente, ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis, cunctique majores natu terrae Aegypti :
   1513 Genesis	Gen	1	50	8	domus Joseph cum fratribus suis, absque parvulis, et gregibus atque armentis, quae dereliquerant in terra Gessen.
   1514 Genesis	Gen	1	50	9	Habuit quoque in comitatu currus et equites : et facta est turba non modica.
   1515 Genesis	Gen	1	50	10	Veneruntque ad Aream Atad, quae sita est trans Jordanem : ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies.
   1516 Genesis	Gen	1	50	11	Quod cum vidissent habitatores terrae Chanaan, dixerunt : Planctus magnus est iste Aegyptiis. Et idcirco vocatum est nomen loci illius, Planctus Aegypti.
   1517 Genesis	Gen	1	50	12	Fecerunt ergo filii Jacob sicut praeceperat eis :
   1518 Genesis	Gen	1	50	13	et portantes eum in terram Chanaan, sepelierunt eum in spelunca duplici, quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hethaeo, contra faciem Mambre.
   1519 Genesis	Gen	1	50	14	Reversusque est Joseph in Aegyptum cum fratribus suis, et omni comitatu, sepulto patre.
   1520 Genesis	Gen	1	50	15	Quo mortuo, timentes fratres ejus, et mutuo colloquentes : Ne forte memor sit injuriae quam passus est, et reddat nobis omne malum quod fecimus,
   1521 Genesis	Gen	1	50	16	mandaverunt ei dicentes : Pater tuus praecepit nobis antequam moreretur,
   1522 Genesis	Gen	1	50	17	ut haec tibi verbis illius diceremus : Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati atque malitiae quam exercuerunt in te : nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit Joseph.
   1523 Genesis	Gen	1	50	18	Veneruntque ad eum fratres sui : et proni adorantes in terram, dixerunt : Servi tui sumus.
   1524 Genesis	Gen	1	50	19	Quibus ille respondit : Nolite timere : num Dei possumus resistere voluntati ?
   1525 Genesis	Gen	1	50	20	Vos cogitastis de me malum : sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in praesentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos.
   1526 Genesis	Gen	1	50	21	Nolite timere : ego pascam vos et parvulos vestros : consolatusque est eos, et blande ac leniter est locutus.
   1527 Genesis	Gen	1	50	22	Et habitavit in Aegypto cum omni domo patris sui : vixitque centum decem annis. Et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem. Filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Joseph.
   1528 Genesis	Gen	1	50	23	Quibus transactis, locutus est fratribus suis : Post mortem meam Deus visitabit vos, et ascendere vos faciet de terra ista ad terram quam juravit Abraham, Isaac et Jacob.
   1529 Genesis	Gen	1	50	24	Cumque adjurasset eos atque dixisset : Deus visitabit vos, asportate ossa mea vobiscum de loco isto :
   1530 Genesis	Gen	1	50	25	mortuus est, expletis centum decem vitae suae annis. Et conditus aromatibus, repositus est in loculo in Aegypto.
   1531 Exodus	Exo	2	1	1	Haec sunt nomina filiorum Israël qui ingressi sunt in Aegyptum cum Jacob : singuli cum domibus suis introierunt :
   1532 Exodus	Exo	2	1	2	Ruben, Simeon, Levi, Judas,
   1533 Exodus	Exo	2	1	3	Issachar, Zabulon et Benjamin,
   1534 Exodus	Exo	2	1	4	Dan et Nephthali, Gad et Aser.
   1535 Exodus	Exo	2	1	5	Erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore Jacob, septuaginta : Joseph autem in Aegypto erat.
   1536 Exodus	Exo	2	1	6	Quo mortuo, et universis fratribus ejus, omnique cognatione illa,
   1537 Exodus	Exo	2	1	7	filii Israël creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt : ac roborati nimis, impleverunt terram.
   1538 Exodus	Exo	2	1	8	Surrexit interea rex novus super Aegyptum, qui ignorabat Joseph.
   1539 Exodus	Exo	2	1	9	Et ait ad populum suum : Ecce, populus filiorum Israël multus, et fortior nobis est.
   1540 Exodus	Exo	2	1	10	Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur : et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra.
   1541 Exodus	Exo	2	1	11	Praeposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus : aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses.
   1542 Exodus	Exo	2	1	12	Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant :
   1543 Exodus	Exo	2	1	13	oderantque filios Israël Aegyptii, et affligebant illudentes eis,
   1544 Exodus	Exo	2	1	14	atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terrae operibus premebantur.
   1545 Exodus	Exo	2	1	15	Dixit autem rex Aegypti obstetricibus Hebraeorum, quarum una vocabatur Sephora, altera Phua,
   1546 Exodus	Exo	2	1	16	praecipiens eis : Quando obstetricabitis Hebraeas, et partus tempus advenerit : si masculus fuerit, interficite eum : si femina, reservate.
   1547 Exodus	Exo	2	1	17	Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt juxta praeceptum regis Aegypti, sed conservabant mares.
   1548 Exodus	Exo	2	1	18	Quibus ad se accersitis, rex ait : Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis ?
   1549 Exodus	Exo	2	1	19	Quae responderunt : Non sunt Hebreae sicut aegyptiae mulieres : ipsae enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt.
   1550 Exodus	Exo	2	1	20	Bene ergo fecit Deus obstetricibus : et crevit populus, confortatusque est nimis.
   1551 Exodus	Exo	2	1	21	Et quia timuerunt obstetrices Deum, aedificavit eis domos.
   1552 Exodus	Exo	2	1	22	Praecepit ergo Pharao omni populo suo, dicens : Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite : quidquid feminini, reservate.
   1553 Exodus	Exo	2	2	1	Egressus est post haec vir de domo Levi : et accepit uxorem stirpis suae.
   1554 Exodus	Exo	2	2	2	Quae concepit, et peperit filium : et videns eum elegantem, abscondit tribus mensibus.
   1555 Exodus	Exo	2	2	3	Cumque jam celare non posset, sumpsit fiscellam scirpeam, et linivit eam bitumine ac pice : posuitque intus infantulum, et exposuit eum in carecto ripae fluminis,
   1556 Exodus	Exo	2	2	4	stante procul sorore ejus, et considerante eventum rei.
   1557 Exodus	Exo	2	2	5	Ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine : et puellae ejus gradiebantur per crepidinem alvei. Quae cum vidisset fiscellam in papyrione, misit unam e famulabus suis : et allatam
   1558 Exodus	Exo	2	2	6	aperiens, cernensque in ea parvulum vagientem, miserta ejus, ait : De infantibus Hebraeorum est hic.
   1559 Exodus	Exo	2	2	7	Cui soror pueri : Vis, inquit, ut vadam, et vocem tibi mulierem hebraeam, quae nutrire possit infantulum ?
   1560 Exodus	Exo	2	2	8	Respondit : Vade. Perrexit puella et vocavit matrem suam.
   1561 Exodus	Exo	2	2	9	Ad quam locuta filia Pharaonis : Accipe, ait, puerum istum, et nutri mihi : ego dabo tibi mercedem tuam. Suscepit mulier, et nutrivit puerum : adultumque tradidit filiae Pharaonis.
   1562 Exodus	Exo	2	2	10	Quem illa adoptavit in locum filii, vocavitque nomen ejus Moyses, dicens : Quia de aqua tuli eum.
   1563 Exodus	Exo	2	2	11	In diebus illis postquam creverat Moyses, egressus est ad fratres suos : viditque afflictionem eorum, et virum aegyptium percutientem quemdam de Hebraeis fratribus suis.
   1564 Exodus	Exo	2	2	12	Cumque circumspexisset huc atque illuc, et nullum adesse vidisset, percussum Aegyptium abscondit sabulo.
   1565 Exodus	Exo	2	2	13	Et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes : dixitque ei qui faciebat injuriam : Quare percutis proximum tuum ?
   1566 Exodus	Exo	2	2	14	Qui respondit : Quis te constituit principem et judicem super nos ? num occidere me tu vis, sicut heri occidisti Aegyptium ? Timuit Moyses, et ait : Quomodo palam factum est verbum istud ?
   1567 Exodus	Exo	2	2	15	Audivitque Pharao sermonem hunc, et quaerebat occidere Moysen : qui fugiens de conspectu ejus, moratus est in terra Madian, et sedit juxta puteum.
   1568 Exodus	Exo	2	2	16	Erant autem sacerdoti Madian septem filiae, quae venerunt ad hauriendam aquam : et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui.
   1569 Exodus	Exo	2	2	17	Supervenere pastores, et ejecerunt eas : surrexitque Moyses, et defensis puellis, adaquavit oves earum.
   1570 Exodus	Exo	2	2	18	Quae cum revertissent ad Raguel patrem suum, dixit ad eas : Cur velocius venistis solito ?
   1571 Exodus	Exo	2	2	19	Responderunt : Vir aegyptius liberavit nos de manu pastorum : insuper et hausit aquam nobiscum, potumque dedit ovibus.
   1572 Exodus	Exo	2	2	20	At ille : Ubi est ? inquit : quare dimisistis hominem ? vocate eum ut comedat panem.
   1573 Exodus	Exo	2	2	21	Juravit ergo Moyses quod habitaret cum eo. Accepitque Sephoram filiam ejus uxorem :
   1574 Exodus	Exo	2	2	22	quae peperit ei filium, quem vocavit Gersam, dicens : Advena fui in terra aliena. Alterum vero peperit, quem vocavit Eliezer, dicens : Deus enim patris mei adjutor meus eripuit me de manu Pharaonis.
   1575 Exodus	Exo	2	2	23	Post multum vero tempore mortuus est rex Aegypti : et ingemiscentes filii Israël, propter opera vociferati sunt : ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus.
   1576 Exodus	Exo	2	2	24	Et audivit gemitum eorum, ac recordatus est foederis quod pepigit cum Abraham, Isaac et Jacob.
   1577 Exodus	Exo	2	2	25	Et respexit Dominus filios Israël et cognovit eos.
   1578 Exodus	Exo	2	3	1	Moyses autem pascebat oves Jethro soceri sui sacerdotis Madian : cumque minasset gregem ad interiora deserti, venit ad montem Dei Horeb.
   1579 Exodus	Exo	2	3	2	Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi : et videbat quod rubus arderet, et non combureretur.
   1580 Exodus	Exo	2	3	3	Dixit ergo Moyses : Vadam, et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus.
   1581 Exodus	Exo	2	3	4	Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum de medio rubi, et ait : Moyses, Moyses. Qui respondit : Adsum.
   1582 Exodus	Exo	2	3	5	At ille : Ne appropies, inquit, huc : solve calceamentum de pedibus tuis : locus enim, in quo stas, terra sancta est.
   1583 Exodus	Exo	2	3	6	Et ait : Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. Abscondit Moyses faciem suam : non enim audebat aspicere contra Deum.
   1584 Exodus	Exo	2	3	7	Cui ait Dominus : Vidi afflictionem populi mei in Aegypto, et clamorem ejus audivi propter duritiam eorum qui praesunt operibus :
   1585 Exodus	Exo	2	3	8	et sciens dolorem ejus, descendi ut liberem eum de manibus Aegyptiorum, et educam de terra illa in terram bonam, et spatiosam, in terram quae fluit lacte et melle, ad loca Chananaei et Hethaei, et Amorrhaei, et Pherezaei, et Hevaei, et Jebusaei.
   1586 Exodus	Exo	2	3	9	Clamor ergo filiorum Israël venit ad me : vidique afflictionem eorum, qua ab Aegyptiis opprimuntur.
   1587 Exodus	Exo	2	3	10	Sed veni, et mittam te ad Pharaonem, ut educas populum meum, filios Israël, de Aegypto.
   1588 Exodus	Exo	2	3	11	Dixitque Moyses ad Deum : Quis sum ego ut vadam ad Pharaonem, et educam filios Israël de Aegypto ?
   1589 Exodus	Exo	2	3	12	Qui dixit ei : Ego ero tecum : et hoc habebis signum, quod miserim te : cum eduxeris populum meum de Aegypto, immolabis Deo super montem istum.
   1590 Exodus	Exo	2	3	13	Ait Moyses ad Deum : Ecce ego vadam ad filios Israël, et dicam eis : Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi : Quod est nomen ejus ? quid dicam eis ?
   1591 Exodus	Exo	2	3	14	Dixit Deus ad Moysen : Ego sum qui sum. Ait : Sic dices filiis Israël : Qui est, misit me ad vos.
   1592 Exodus	Exo	2	3	15	Dixitque iterum Deus ad Moysen : Haec dices filiis Israël : Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, misit me ad vos : hoc nomen mihi est in aeternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem.
   1593 Exodus	Exo	2	3	16	Vade, et congrega seniores Israël, et dices ad eos : Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, dicens : Visitans visitavi vos : et vidi omnia quae acciderunt vobis in Aegypto.
   1594 Exodus	Exo	2	3	17	Et dixi ut educam vos de afflictione Aegypti in terram Chananaei, et Hethaei, et Amorrhaei, et Pherezaei, et Hevaei, et Jebusaei, ad terram fluentem lacte et melle.
   1595 Exodus	Exo	2	3	18	Et audient vocem tuam : ingredierisque tu, et seniores Israël, ad regem Aegypti, et dices ad eum : Dominus Deus Hebraeorum vocavit nos : ibimus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro.
   1596 Exodus	Exo	2	3	19	Sed ego scio quod non dimittet vos rex Aegypti ut eatis nisi per manum validam.
   1597 Exodus	Exo	2	3	20	Extendam enim manum meam, et percutiam Aegyptum in cunctis mirabilibus meis, quae facturus sum in medio eorum : post haec dimittet vos.
   1598 Exodus	Exo	2	3	21	Daboque gratiam populo huic coram Aegyptiis : et cum egrediemini, non exibitis vacui :
   1599 Exodus	Exo	2	3	22	sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita sua, vasa argentea et aurea, ac vestes : ponetisque eas super filios et filias vestras, et spoliabitis Aegyptum.
   1600 Exodus	Exo	2	4	1	Respondens Moyses ait : Non credent mihi, neque audient vocem meam, sed dicent : Non apparuit tibi Dominus.
   1601 Exodus	Exo	2	4	2	Dixit ergo ad eum : Quid est quod tenes in manu tua ? Respondit : Virga.
   1602 Exodus	Exo	2	4	3	Dixitque Dominus : Projice eam in terram. Projecit, et versa est in colubrum, ita ut fugeret Moyses.
   1603 Exodus	Exo	2	4	4	Dixitque Dominus : Extende manum tuam, et apprehende caudam ejus. Extendit, et tenuit, versaque est in virgam.
   1604 Exodus	Exo	2	4	5	Ut credant, inquit, quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum suorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob.
   1605 Exodus	Exo	2	4	6	Dixitque Dominus rursum : Mitte manum tuam in sinum tuum. Quam cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis.
   1606 Exodus	Exo	2	4	7	Retrahe, ait, manum tuam in sinum tuum. Retraxit, et protulit iterum, et erat similis carni reliquae.
   1607 Exodus	Exo	2	4	8	Si non crediderint, inquit, tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis.
   1608 Exodus	Exo	2	4	9	Quod si nec duobus quidem his signis crediderint, neque audierint vocem tuam : sume aquam fluminis, et effunde eam super aridam, et quidquid hauseris de fluvio, vertetur in sanguinem.
   1609 Exodus	Exo	2	4	10	Ait Moyses : Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius : et ex quo locutus es ad servum tuum, impeditioris et tardioris linguae sum.
   1610 Exodus	Exo	2	4	11	Dixit Dominus ad eum : Quis fecit os hominis ? aut quis fabricatus est mutum et surdum, videntem et caecum ? nonne ego ?
   1611 Exodus	Exo	2	4	12	Perge, igitur, et ego ero in ore tuo : doceboque te quid loquaris.
   1612 Exodus	Exo	2	4	13	At ille : Obsecro, inquit, Domine, mitte quem missurus es.
   1613 Exodus	Exo	2	4	14	Iratus Dominus in Moysen, ait : Aaron frater tuus Levites, scio quod eloquens sit : ecce ipse egreditur in occursum tuum, vidensque te laetabitur corde.
   1614 Exodus	Exo	2	4	15	Loquere ad eum, et pone verba mea in ore ejus : et ego ero in ore tuo, et in ore illius, et ostendam vobis quid agere debeatis.
   1615 Exodus	Exo	2	4	16	Ipse loquetur pro te ad populum, et erit os tuum : tu autem eris ei in his quae ad Deum pertinent.
   1616 Exodus	Exo	2	4	17	Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa.
   1617 Exodus	Exo	2	4	18	Abiit Moyses, et reversus est ad Jethro socerum suum, dixitque ei : Vadam et revertar ad fratres meos in Aegyptum, ut videam si adhuc vivant. Cui ait Jethro : Vade in pace.
   1618 Exodus	Exo	2	4	19	Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian : Vade, et revertere in Aegyptum, mortui sunt enim omnes qui quaerebant animam tuam.
   1619 Exodus	Exo	2	4	20	Tulit ergo Moyses uxorem suam, et filios suos, et imposuit eos super asinum : reversusque est in Aegyptum, portans virgam Dei in manu sua.
   1620 Exodus	Exo	2	4	21	Dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum : Vide ut omnia ostenta quae posui in manu tua, facias coram Pharaone : ego indurabo cor ejus, et non dimittet populum.
   1621 Exodus	Exo	2	4	22	Dicesque ad eum : Haec dicit Dominus : Filius meus primogenitus Israël.
   1622 Exodus	Exo	2	4	23	Dixi tibi : Dimitte filium meum ut serviat mihi ; et noluisti dimittere eum : ecce ego interficiam filium tuum primogenitum.
   1623 Exodus	Exo	2	4	24	Cumque esset in itinere, in diversorio occurrit ei Dominus, et volebat occidere eum.
   1624 Exodus	Exo	2	4	25	Tulit idcirco Sephora acutissimam petram, et circumcidit praeputium filii sui, tetigitque pedes ejus, et ait : Sponsus sanguinum tu mihi es.
   1625 Exodus	Exo	2	4	26	Et dimisit eum postquam dixerat : Sponsus sanguinum ob circumcisionem.
   1626 Exodus	Exo	2	4	27	Dixit autem Dominus ad Aaron : Vade in occursum Moysi in desertum. Qui perrexit obviam ei in montem Dei, et osculatus est eum.
   1627 Exodus	Exo	2	4	28	Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini quibus miserat eum, et signa quae mandaverat.
   1628 Exodus	Exo	2	4	29	Veneruntque simul, et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israël.
   1629 Exodus	Exo	2	4	30	Locutusque est Aaron omnia verba quae dixerat Dominus ad Moysen : et fecit signa coram populo,
   1630 Exodus	Exo	2	4	31	et credidit populus. Audieruntque quod visitasset Dominus filios Israël, et respexisset afflictionem illorum : et proni adoraverunt.
   1631 Exodus	Exo	2	5	1	Post haec ingressi sunt Moyses et Aaron, et dixerunt Pharaoni : Haec dicit Dominus Deus Israël : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto.
   1632 Exodus	Exo	2	5	2	At ille respondit : Quis est Dominus, ut audiam vocem ejus, et dimittam Israël ? nescio Dominum, et Israël non dimittam.
   1633 Exodus	Exo	2	5	3	Dixeruntque : Deus Hebraeorum vocavit nos, ut eamus viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Domino Deo nostro : ne forte accidat nobis pestis aut gladius.
   1634 Exodus	Exo	2	5	4	Ait ad eos rex Aegypti : Quare Moyses et Aaron sollicitatis populum ab operibus suis ? ite ad onera vestra.
   1635 Exodus	Exo	2	5	5	Dixitque Pharao : Multus est populus terrae : videtis quod turba succreverit : quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus ?
   1636 Exodus	Exo	2	5	6	Praecepit ergo in die illo praefectis operum et exactoribus populi, dicens :
   1637 Exodus	Exo	2	5	7	Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres, sicut prius : sed ipsi vadant, et colligant stipulas.
   1638 Exodus	Exo	2	5	8	Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos, nec minuetis quidquam : vacant enim, et idcirco vociferantur, dicentes : Eamus, et sacrificemus Deo nostro.
   1639 Exodus	Exo	2	5	9	Opprimantur operibus, et expleant ea : ut non acquiescant verbis mendacibus.
   1640 Exodus	Exo	2	5	10	Igitur egressi praefecti operum et exactores ad populum, dixerunt : Sic dicit Pharao : Non do vobis paleas :
   1641 Exodus	Exo	2	5	11	ite, et colligite sicubi invenire poteritis, nec minuetur quidquam de opere vestro.
   1642 Exodus	Exo	2	5	12	Dispersusque est populus per omnem terram Aegypti ad colligendas paleas.
   1643 Exodus	Exo	2	5	13	Praefecti quoque operum instabant, dicentes : Complete opus vestrum quotidie, ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleae.
   1644 Exodus	Exo	2	5	14	Flagellatique sunt qui praeerant operibus filiorum Israël, ab exactoribus Pharaonis, dicentibus : Quare non impletis mensuram laterum sicut prius, nec heri, nec hodie ?
   1645 Exodus	Exo	2	5	15	Veneruntque praepositi filiorum Israël, et vociferati sunt ad Pharaonem dicentes : Cur ita agis contra servos tuos ?
   1646 Exodus	Exo	2	5	16	paleae non dantur nobis, et lateres similiter imperantur : en famuli tui flagellis caedimur, et injuste agitur contra populum tuum.
   1647 Exodus	Exo	2	5	17	Qui ait : Vacatis otio, et idcirco dicitis : Eamus, et sacrificemus Domino.
   1648 Exodus	Exo	2	5	18	Ite ergo, et operamini : paleae non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum.
   1649 Exodus	Exo	2	5	19	Videbantque se praepositi filiorum Israël in malo, eo quod diceretur eis : Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies.
   1650 Exodus	Exo	2	5	20	Occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso, egredientibus a Pharaone :
   1651 Exodus	Exo	2	5	21	et dixerunt ad eos : Videat Dominus et judicet, quoniam foetere fecistis odorem nostrum coram Pharaone et servis ejus, et praebuistis ei gladium, ut occideret nos.
   1652 Exodus	Exo	2	5	22	Reversusque est Moyses ad Dominum, et ait : Domine, cur afflixisti populum istum ? quare misisti me ?
   1653 Exodus	Exo	2	5	23	ex eo enim quo ingressus sum ad Pharaonem ut loquerer in nomine tuo, afflixit populum tuum : et non liberasti eos.
   1654 Exodus	Exo	2	6	1	Dixitque Dominus ad Moysen : Nunc videbis quae facturus sim Pharaoni : per manum enim fortem dimittet eos, et in manu robusta ejiciet illos de terra sua.
   1655 Exodus	Exo	2	6	2	Locutusque est Dominus ad Moysen dicens : Ego Dominus
   1656 Exodus	Exo	2	6	3	qui apparui Abraham, Isaac et Jacob in Deo omnipotente : et nomen meum Adonai non indicavi eis.
   1657 Exodus	Exo	2	6	4	Pepigique foedus cum eis, ut darem eis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenae.
   1658 Exodus	Exo	2	6	5	Ego audivi gemitum filiorum Israël, quo Aegyptii oppresserunt eos : et recordatus sum pacti mei.
   1659 Exodus	Exo	2	6	6	Ideo dic filiis Israël : Ego Dominus qui educam vos de ergastulo Aegyptiorum, et eruam de servitute, ac redimam in brachio excelso et judiciis magnis.
   1660 Exodus	Exo	2	6	7	Et assumam vos mihi in populum, et ero vester Deus : et scietis quod ego sum Dominus Deus vester qui eduxerim vos de ergastulo Aegyptiorum,
   1661 Exodus	Exo	2	6	8	et induxerim in terram, super quam levavi manum meam ut darem eam Abraham, Isaac et Jacob : daboque illam vobis possidendam. Ego Dominus.
   1662 Exodus	Exo	2	6	9	Narravit ergo Moyses omnia filiis Israël : qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus, et opus durissimum.
   1663 Exodus	Exo	2	6	10	Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
   1664 Exodus	Exo	2	6	11	Ingredere, et loquere ad Pharaonem regem Aegypti, ut dimittat filios Israël de terra sua.
   1665 Exodus	Exo	2	6	12	Respondit Moyses coram Domino : Ecce filii Israël non audiunt me : et quomodo audiet Pharao, praesertim cum incircumcisus sim labiis ?
   1666 Exodus	Exo	2	6	13	Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, et dedit mandatum ad filios Israël, et ad Pharaonem regem Aegypti ut educerent filios Israël de terra Aegypti.
   1667 Exodus	Exo	2	6	14	Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israëlis : Henoch et Phallu, Hesron et Charmi :
   1668 Exodus	Exo	2	6	15	hae cognationes Ruben. Filii Simeon : Jamuel, et Jamin, et Ahod, et Jachin, et Soar, et Saul filius Chananitidis : hae progenies Simeon.
   1669 Exodus	Exo	2	6	16	Et haec nomina filiorum Levi per cognationes suas : Gerson, et Caath, et Merari. Anni autem vitae Levi fuerunt centum triginta septem.
   1670 Exodus	Exo	2	6	17	Filii Gerson : Lobni et Semei, per cognationes suas.
   1671 Exodus	Exo	2	6	18	Filii Caath : Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel ; anni quoque vitae Caath, centum triginta tres.
   1672 Exodus	Exo	2	6	19	Filii Merari : Moholi et Musi : hae cognationes Levi per familias suas.
   1673 Exodus	Exo	2	6	20	Accepit autem Amram uxorem Jochabed patruelem suam : quae peperit ei Aaron et Moysen. Fueruntque anni vitae Amram, centum triginta septem.
   1674 Exodus	Exo	2	6	21	Filii quoque Isaar : Core, et Nepheg, et Zechri.
   1675 Exodus	Exo	2	6	22	Filii quoque Oziel : Misaël, et Elisaphan, et Sethri.
   1676 Exodus	Exo	2	6	23	Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab, sororem Nahason, quae peperit ei Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
   1677 Exodus	Exo	2	6	24	Filii quoque Core : Aser, et Elcana, et Abiasaph : hae sunt cognationes Coritarum.
   1678 Exodus	Exo	2	6	25	At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel : quae peperit ei Phinees. Hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas.
   1679 Exodus	Exo	2	6	26	Iste est Aaron et Moyses, quibus praecepit Dominus ut educerent filios Israël de terra Aegypti per turmas suas.
   1680 Exodus	Exo	2	6	27	Hi sunt, qui loquuntur ad Pharaonem regem Aegypti, ut educant filios Israël de Aegypto : iste est Moyses et Aaron,
   1681 Exodus	Exo	2	6	28	in die qua locutus est Dominus ad Moysen, in terra Aegypti.
   1682 Exodus	Exo	2	6	29	Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens : Ego Dominus : loquere ad Pharaonem regem Aegypti, omnia quae ego loquor tibi.
   1683 Exodus	Exo	2	6	30	Et ait Moyses coram Domino : En incircumcisus labiis sum, quomodo audiet me Pharao ?
   1684 Exodus	Exo	2	7	1	Dixitque Dominus ad Moysen : Ecce constitui te Deum Pharaonis : et Aaron frater tuus erit propheta tuus.
   1685 Exodus	Exo	2	7	2	Tu loqueris ei omnia quae mando tibi : et ille loquetur ad Pharaonem, ut dimittat filios Israël de terra sua.
   1686 Exodus	Exo	2	7	3	Sed ego indurabo cor ejus, et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Aegypti,
   1687 Exodus	Exo	2	7	4	et non audiet vos : immittamque manum meam super Aegyptum, et educam exercitum et populum meum filios Israël de terra Aegypti per judicia maxima.
   1688 Exodus	Exo	2	7	5	Et scient Aegyptii quia ego sum Dominus qui extenderim manum meam super Aegyptum, et eduxerim filios Israël de medio eorum.
   1689 Exodus	Exo	2	7	6	Fecit itaque Moyses et Aaron sicut praeceperat Dominus : ita egerunt.
   1690 Exodus	Exo	2	7	7	Erat autem Moyses octoginta annorum, et Aaron octoginta trium, quando locuti sunt ad Pharaonem.
   1691 Exodus	Exo	2	7	8	Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron :
   1692 Exodus	Exo	2	7	9	Cum dixerit vobis Pharao, Ostendite signa : dices ad Aaron : Tolle virgam tuam, et projice eam coram Pharaone, ac vertetur in colubrum.
   1693 Exodus	Exo	2	7	10	Ingressi itaque Moyses et Aaron ad Pharaonem, fecerunt sicut praeceperat Dominus : tulitque Aaron virgam coram Pharaone et servis ejus, quae versa est in colubrum.
   1694 Exodus	Exo	2	7	11	Vocavit autem Pharao sapientes et maleficos : et fecerunt etiam ipsi per incantationes aegyptiacas et arcana quaedam similiter.
   1695 Exodus	Exo	2	7	12	Projeceruntque singuli virgas suas, quae versae sunt in dracones : sed devoravit virga Aaron virgas eorum.
   1696 Exodus	Exo	2	7	13	Induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut praeceperat Dominus.
   1697 Exodus	Exo	2	7	14	Dixit autem Dominus ad Moysen : Ingravatum est cor Pharaonis : non vult dimittere populum.
   1698 Exodus	Exo	2	7	15	Vade ad eum mane, ecce egredietur ad aquas : et stabis in occursum ejus super ripam fluminis : et virgam quae conversa est in draconem, tolles in manu tua.
   1699 Exodus	Exo	2	7	16	Dicesque ad eum : Dominus Deus Hebraeorum misit me ad te, dicens : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto : et usque ad praesens audire noluisti.
   1700 Exodus	Exo	2	7	17	Haec igitur dicit Dominus : In hoc scies quod sim Dominus : ecce percutiam virga, quae in manu mea est, aquam fluminis, et vertetur in sanguinem.
   1701 Exodus	Exo	2	7	18	Pisces quoque, qui sunt in fluvio, morientur, et computrescent aquae, et affligentur Aegyptii bibentes aquam fluminis.
   1702 Exodus	Exo	2	7	19	Dixit quoque Dominus ad Moysen : Dic ad Aaron : Tolle virgam tuam, et extende manum tuam super aquas Aegypti, et super fluvios eorum, et rivos ac paludes, et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem : et sit cruor in omni terra Aegypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis.
   1703 Exodus	Exo	2	7	20	Feceruntque Moyses et Aaron sicut praeceperat Dominus : et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharaone et servis ejus : quae versa est in sanguinem.
   1704 Exodus	Exo	2	7	21	Et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt : computruitque fluvius, et non poterant Aegyptii bibere aquam fluminis, et fuit sanguis in tota terra Aegypti.
   1705 Exodus	Exo	2	7	22	Feceruntque similiter malefici Aegyptiorum incantationibus suis : et induratum est cor Pharaonis, nec audivit eos, sicut praeceperat Dominus.
   1706 Exodus	Exo	2	7	23	Avertitque se, et ingressus est domum suam, nec apposuit cor etiam hac vice.
   1707 Exodus	Exo	2	7	24	Foderunt autem omnes Aegyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent : non enim poterant bibere de aqua fluminis.
   1708 Exodus	Exo	2	7	25	Impletique sunt septem dies, postquam percussit Dominus fluvium.
   1709 Exodus	Exo	2	8	1	Dixit quoque Dominus ad Moysen : Ingredere ad Pharaonem, et dices ad eum : Haec dicit Dominus : Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi :
   1710 Exodus	Exo	2	8	2	sin autem nolueris dimittere, ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis,
   1711 Exodus	Exo	2	8	3	et ebulliet fluvius ranas : quae ascendent, et ingredientur domum tuam, et cubiculum lectuli tui, et super stratum tuum, et in domos servorum tuorum, et in populum tuum, et in furnos tuos, et in reliquias ciborum tuorum :
   1712 Exodus	Exo	2	8	4	et ad te, et ad populum tuum, et ad omnes servos tuos intrabunt ranae.
   1713 Exodus	Exo	2	8	5	Dixitque Dominus ad Moysen : Dic ad Aaron : Extende manum tuam super fluvios ac super rivos et paludes, et educ ranas super terram Aegypti.
   1714 Exodus	Exo	2	8	6	Et extendit Aaron manum super aquas Aegypti, et ascenderunt ranae, operueruntque terram Aegypti.
   1715 Exodus	Exo	2	8	7	Fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter, eduxeruntque ranas super terram Aegypti.
   1716 Exodus	Exo	2	8	8	Vocavit autem Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis : Orate Dominum ut auferat ranas a me et a populo meo, et dimittam populum ut sacrificet Domino.
   1717 Exodus	Exo	2	8	9	Dixitque Moyses ad Pharaonem : Constitue mihi quando deprecer pro te, et pro servis tuis, et pro populo tuo, ut abigantur ranae a te, et a domo tua, et a servis tuis, et a populo tuo : et tantum in flumine remaneant.
   1718 Exodus	Exo	2	8	10	Qui respondit : Cras. At ille : Juxta, inquit, verbum tuum faciam : ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster.
   1719 Exodus	Exo	2	8	11	Et recedent ranae a te, et a domo tua, et a servis tuis, et a populo tuo : et tantum in flumine remanebunt.
   1720 Exodus	Exo	2	8	12	Egressique sunt Moyses et Aaron a Pharaone : et clamavit Moyses ad Dominum pro sponsione ranarum quam condixerat Pharaoni.
   1721 Exodus	Exo	2	8	13	Fecitque Dominus juxta verbum Moysi : et mortuae sunt ranae de domibus, et de villis, et de agris.
   1722 Exodus	Exo	2	8	14	Congregaveruntque eas in immensos aggeres, et computruit terra.
   1723 Exodus	Exo	2	8	15	Videns autem Pharao quod data esset requies, ingravavit cor suum, et non audivit eos, sicut praeceperat Dominus.
   1724 Exodus	Exo	2	8	16	Dixitque Dominus ad Moysen : Loquere ad Aaron : Extende virgam tuam, et percute pulverem terrae : et sint sciniphes in universa terra Aegypti.
   1725 Exodus	Exo	2	8	17	Feceruntque ita. Et extendit Aaron manum, virgam tenens : percussitque pulverem terrae, et facti sunt sciniphes in hominibus, et in jumentis : omnis pulvis terrae versus est in sciniphes per totam terram Aegypti.
   1726 Exodus	Exo	2	8	18	Feceruntque similiter malefici incantationibus suis, ut educerent sciniphes, et non potuerunt : erantque sciniphes tam in hominibus quam in jumentis.
   1727 Exodus	Exo	2	8	19	Et dixerunt malefici ad Pharaonem : Digitus Dei est hic ; induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos sicut praeceperat Dominus.
   1728 Exodus	Exo	2	8	20	Dixit quoque Dominus ad Moysen : Consurge diluculo, et sta coram Pharaone : egredietur enim ad aquas : et dices ad eum : Haec dicit Dominus : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.
   1729 Exodus	Exo	2	8	21	Quod si non dimiseris eum, ecce ego immittam in te, et in servos tuos, et in populum tuum, et in domos tuas, omne genus muscarum : et implebuntur domus Aegyptiorum muscis diversi generis, et universa terra in qua fuerint.
   1730 Exodus	Exo	2	8	22	Faciamque mirabilem in die illa terram Gessen, in qua populus meus est, ut non sint ibi muscae : et scias quoniam ego Dominus in medio terrae.
   1731 Exodus	Exo	2	8	23	Ponamque divisionem inter populum meum et populum tuum : cras erit signum istud.
   1732 Exodus	Exo	2	8	24	Fecitque Dominus ita. Et venit musca gravissima in domos Pharaonis et servorum ejus, et in omnem terram Aegypti : corruptaque est terra ab hujuscemodi muscis.
   1733 Exodus	Exo	2	8	25	Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et ait eis : Ite et sacrificate Deo vestro in terra hac.
   1734 Exodus	Exo	2	8	26	Et ait Moyses : Non potest ita fieri : abominationes enim Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro : quod si mactaverimus ea quae colunt Aegyptii coram eis, lapidibus nos obruent.
   1735 Exodus	Exo	2	8	27	Viam trium dierum pergemus in solitudinem : et sacrificabimus Domino Deo nostro, sicut praecepit nobis.
   1736 Exodus	Exo	2	8	28	Dixitque Pharao : Ego dimittam vos ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto : verumtamen longius ne abeatis, rogate pro me.
   1737 Exodus	Exo	2	8	29	At ait Moyses : Egressus a te, orabo Dominum : et recedet musca a Pharaone, et a servis suis, et a populo ejus cras : verumtamen noli ultra fallere, ut non dimittas populum sacrificare Domino.
   1738 Exodus	Exo	2	8	30	Egressusque Moyses a Pharaone, oravit Dominum.
   1739 Exodus	Exo	2	8	31	Qui fecit juxta verbum illius, et abstulit muscas a Pharaone, et a servis suis, et a populo ejus : non superfuit ne una quidem.
   1740 Exodus	Exo	2	8	32	Et ingravatum est cor Pharaonis, ita ut nec hac quidem vice dimitteret populum.
   1741 Exodus	Exo	2	9	1	Dixit autem Dominus ad Moysen : Ingredere ad Pharaonem, et loquere ad eum : Haec dicit Dominus Deus Hebraeorum : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.
   1742 Exodus	Exo	2	9	2	Quod si adhuc renuis, et retines eos,
   1743 Exodus	Exo	2	9	3	ecce manus mea erit super agros tuos, et super equos, et asinos, et camelos, et boves, et oves, pestis valde gravis.
   1744 Exodus	Exo	2	9	4	Et faciet Dominus mirabile inter possessiones Israël et possessiones Aegyptiorum, ut nihil omnino pereat ex eis quae pertinent ad filios Israël.
   1745 Exodus	Exo	2	9	5	Constituitque Dominus tempus, dicens : Cras faciet Dominus verbum istud in terra.
   1746 Exodus	Exo	2	9	6	Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die : mortuaque sunt omnia animantia Aegyptiorum ; de animalibus vero filiorum Israël, nihil omnino periit.
   1747 Exodus	Exo	2	9	7	Et misit Pharao ad videndum : nec erat quidquam mortuum de his quae possidebat Israël. Ingravatumque est cor Pharaonis, et non dimisit populum.
   1748 Exodus	Exo	2	9	8	Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron : Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moyses in caelum coram Pharaone.
   1749 Exodus	Exo	2	9	9	Sitque pulvis super omnem terram Aegypti : erunt enim in hominibus et jumentis ulcera, et vesicae turgentes in universa terra Aegypti.
   1750 Exodus	Exo	2	9	10	Tuleruntque cinerem de camino, et steterunt coram Pharaone, et sparsit illum Moyses in caelum : factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus et jumentis :
   1751 Exodus	Exo	2	9	11	nec poterant malefici stare coram Moyse propter ulcera quae in illis erant, et in omni terra Aegypti.
   1752 Exodus	Exo	2	9	12	Induravitque Dominus cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen.
   1753 Exodus	Exo	2	9	13	Dixitque Dominus ad Moysen : Mane consurge, et sta coram Pharaone, et dices ad eum : Haec dicit Dominus Deus Hebraeorum : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.
   1754 Exodus	Exo	2	9	14	Quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum, et super servos tuos, et super populum tuum : ut scias quod non sit similis mei in omni terra.
   1755 Exodus	Exo	2	9	15	Nunc enim extendens manum percutiam te, et populum tuum peste, peribisque de terra.
   1756 Exodus	Exo	2	9	16	Idcirco autem posui te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra.
   1757 Exodus	Exo	2	9	17	Adhuc retines populum meum, et non vis dimittere eum ?
   1758 Exodus	Exo	2	9	18	En pluam cras hac ipsa hora grandinem multam nimis, qualis non fuit in Aegypto a die qua fundata est, usque in praesens tempus.
   1759 Exodus	Exo	2	9	19	Mitte ergo jam nunc, et congrega jumenta tua, et omnia quae habes in agro : homines enim, et jumenta, et universa quae inventa fuerint foris, nec congregata de agris, cecideritque super ea grando, morientur.
   1760 Exodus	Exo	2	9	20	Qui timuit verbum Domini de servis Pharaonis, facit confugere servos suos et jumenta in domos :
   1761 Exodus	Exo	2	9	21	qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos et jumenta in agris.
   1762 Exodus	Exo	2	9	22	Et dixit Dominus ad Moysen : Extende manum tuam in caelum, ut fiat grando in universa terra Aegypti super homines, et super jumenta, et super omnem herbam agri in terra Aegypti.
   1763 Exodus	Exo	2	9	23	Extenditque Moyses virgam in caelum, et Dominus dedit tonitrua, et grandinem, ac discurrentia fulgura super terram : pluitque Dominus grandinem super terram Aegypti.
   1764 Exodus	Exo	2	9	24	Et grando et ignis mista pariter ferebantur : tantaeque fuit magnitudinis, quanta ante numquam apparuit in universa terra Aegypti ex quo gens illa condita est.
   1765 Exodus	Exo	2	9	25	Et percussit grando in omni terra Aegypti cuncta quae fuerunt in agris, ab homine usque ad jumentum : cunctamque herbam agri percussit grando, et omne lignum regionis confregit.
   1766 Exodus	Exo	2	9	26	Tantum in terra Gessen, ubi erant filii Israël, grando non cecidit.
   1767 Exodus	Exo	2	9	27	Misitque Pharao, et vocavit Moysen et Aaron, dicens ad eos : Peccavi etiam nunc : Dominus justus ; ego et populus meus, impii.
   1768 Exodus	Exo	2	9	28	Orate Dominum ut desinant tonitrua Dei, et grando : ut dimittam vos, et nequaquam hic ultra maneatis.
   1769 Exodus	Exo	2	9	29	Ait Moyses : Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, et cessabunt tonitrua, et grando non erit, ut scias quia Domini est terra :
   1770 Exodus	Exo	2	9	30	novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum.
   1771 Exodus	Exo	2	9	31	Linum ergo et hordeum laesum est, eo quod hordeum esset virens, et linum jam folliculos germinaret :
   1772 Exodus	Exo	2	9	32	triticum autem et far non sunt laesa, quia serotina erant.
   1773 Exodus	Exo	2	9	33	Egressusque Moyses a Pharaone ex urbe, tetendit manus ad Dominum : et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra stillavit pluvia super terram.
   1774 Exodus	Exo	2	9	34	Videns autem Pharao quod cessasset pluvia, et grando, et tonitrua, auxit peccatum :
   1775 Exodus	Exo	2	9	35	et ingravatum est cor ejus, et servorum illius, et induratum nimis : nec dimisit filios Israël, sicut praeceperat Dominus per manum Moysi.
   1776 Exodus	Exo	2	10	1	Et dixit Dominus ad Moysen : Ingredere ad Pharaonem : ego enim induravi cor ejus, et servorum illius, ut faciam signa mea haec in eo :
   1777 Exodus	Exo	2	10	2	et narres in auribus filii tui, et nepotum tuorum, quoties contriverim Aegyptios, et signa mea fecerim in eis : et sciatis quia ego Dominus.
   1778 Exodus	Exo	2	10	3	Introierunt ergo Moyses et Aaron ad Pharaonem, et dixerunt ei : Haec dicit Dominus Deus Hebraeorum : Usquequo non vis subjici mihi ? dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.
   1779 Exodus	Exo	2	10	4	Sin autem resistis, et non vis dimittere eum : ecce ego inducam cras locustam in fines tuos :
   1780 Exodus	Exo	2	10	5	quae operiat superficiem terrae, ne quidquam ejus appareat, sed comedatur quod residuum fuerit grandini : corrodet enim omnia ligna quae germinant in agris.
   1781 Exodus	Exo	2	10	6	Et implebunt domos tuas, et servorum tuorum, et omnium Aegyptiorum, quantam non viderunt patres tui, et avi, ex quo orti sunt super terram, usque in praesentem diem. Avertitque se, et egressus est a Pharaone.
   1782 Exodus	Exo	2	10	7	Dixerunt autem servi Pharaonis ad eum : Usquequo patiemur hoc scandalum ? dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo ; nonne vides quod perierit Aegyptus ?
   1783 Exodus	Exo	2	10	8	Revocaveruntque Moysen et Aaron ad Pharaonem : qui dixit eis : Ite, sacrificate Domino Deo vestro : quinam sunt qui ituri sunt ?
   1784 Exodus	Exo	2	10	9	Ait Moyses : Cum parvulis nostris, et senioribus pergemus, cum filiis et filiabus, cum ovibus et armentis : est enim solemnitas Domini Dei nostri.
   1785 Exodus	Exo	2	10	10	Et respondit Pharao : Sic Dominus sit vobiscum, quomodo ego dimittam vos, et parvulos vestros, cui dubium est quod pessime cogitetis ?
   1786 Exodus	Exo	2	10	11	non fiet ita, sed ite tantum viri, et sacrificate Domino : hoc enim et ipsi petistis. Statimque ejecti sunt de conspectu Pharaonis.
   1787 Exodus	Exo	2	10	12	Dixit autem Dominus ad Moysen : Extende manum tuam super terram Aegypti ad locustam, ut ascendat super eam, et devoret omnem herbam quae residua fuerit grandini.
   1788 Exodus	Exo	2	10	13	Et extendit Moyses virgam super terram Aegypti : et Dominus induxit ventum urentem tota die illa et nocte : et mane facto, ventus urens levavit locustas.
   1789 Exodus	Exo	2	10	14	Quae ascenderunt super universam terram Aegypti : et sederunt in cunctis finibus Aegyptiorum innumerabiles, quales ante illud tempus non fuerant, nec postea futurae sunt.
   1790 Exodus	Exo	2	10	15	Operueruntque universam superficiem terrae, vastantes omnia. Devorata est igitur herba terrae, et quidquid pomorum in arboribus fuit, quae grando dimiserat : nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terrae, in cuncta Aegypto.
   1791 Exodus	Exo	2	10	16	Quam ob rem festinus Pharao vocavit Moysen et Aaron, et dixit eis : Peccavi in Dominum Deum vestrum, et in vos.
   1792 Exodus	Exo	2	10	17	Sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice, et rogate Dominum Deum vestrum, ut auferat a me mortem istam.
   1793 Exodus	Exo	2	10	18	Egressusque Moyses de conspectu Pharaonis, oravit Dominum.
   1794 Exodus	Exo	2	10	19	Qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum, et arreptam locustam projecit in mare Rubrum : non remansit ne una quidem in cunctis finibus Aegypti.
   1795 Exodus	Exo	2	10	20	Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israël.
   1796 Exodus	Exo	2	10	21	Dixit autem Dominus ad Moysen : Extende manum tuam in caelum : et sint tenebrae super terram Aegypti tam densae, ut palpari queant.
   1797 Exodus	Exo	2	10	22	Extenditque Moyses manum in caelum : et factae sunt tenebrae horribiles in universa terra Aegypti tribus diebus.
   1798 Exodus	Exo	2	10	23	Nemo vidit fratrem suum, nec movit se de loco in quo erat : ubicumque autem habitabant filii Israël, lux erat.
   1799 Exodus	Exo	2	10	24	Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis : Ite, sacrificate Domino : oves tantum vestrae et armenta remaneant, parvuli vestri eant vobiscum.
   1800 Exodus	Exo	2	10	25	Ait Moyses : Hostias quoque et holocausta dabis nobis, quae offeramus Domino Deo nostro.
   1801 Exodus	Exo	2	10	26	Cuncti greges pergent nobiscum ; non remanebit ex eis ungula : quae necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri : praesertim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus.
   1802 Exodus	Exo	2	10	27	Induravit autem Dominus cor Pharaonis, et noluit dimittere eos.
   1803 Exodus	Exo	2	10	28	Dixitque Pharao ad Moysen : Recede a me, et cave ne ultra videas faciem meam : quocumque die apparueris mihi, morieris.
   1804 Exodus	Exo	2	10	29	Respondit Moyses : Ita fiet ut locutus es : non videbo ultra faciem tuam.
   1805 Exodus	Exo	2	11	1	Et dixit Dominus ad Moysen : Adhuc una plaga tangam Pharaonem et Aegyptum, et post haec dimittet vos, et exire compellet.
   1806 Exodus	Exo	2	11	2	Dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo, et mulier a vicina sua, vasa argentea et aurea.
   1807 Exodus	Exo	2	11	3	Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram Aegyptiis. Fuitque Moyses vir magnus valde in terra Aegypti coram servis Pharaonis et omni populo.
   1808 Exodus	Exo	2	11	4	Et ait : Haec dicit Dominus : Media nocte egrediar in Aegyptum :
   1809 Exodus	Exo	2	11	5	et morietur omne primogenitum in terra Aegyptiorum, a primogenito Pharaonis, qui sedet in solio ejus, usque ad primogenitum ancillae quae est ad molam, et omnia primogenita jumentorum.
   1810 Exodus	Exo	2	11	6	Eritque clamor magnus in universa terra Aegypti, qualis nec ante fuit, nec postea futurus est.
   1811 Exodus	Exo	2	11	7	Apud omnes autem filios Israël non mutiet canis ab homine usque ad pecus : ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Aegyptios et Israël.
   1812 Exodus	Exo	2	11	8	Descendentque omnes servi tui isti ad me, et adorabunt me, dicentes : Egredere tu, et omnis populus qui subjectus est tibi : post haec egrediemur.
   1813 Exodus	Exo	2	11	9	Et exivit a Pharaone iratus nimis. Dixit autem Dominus ad Moysen : Non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in terra Aegypti.
   1814 Exodus	Exo	2	11	10	Moyses autem et Aaron fecerunt omnia ostenta, quae scripta sunt, coram Pharaone. Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israël de terra sua.
   1815 Exodus	Exo	2	12	1	Dixit quoque Dominus ad Moysen et Aaron in terra Aegypti :
   1816 Exodus	Exo	2	12	2	Mensis iste, vobis principium mensium : primus erit in mensibus anni.
   1817 Exodus	Exo	2	12	3	Loquimini ad universum coetum filiorum Israël, et dicite eis : Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas.
   1818 Exodus	Exo	2	12	4	Sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui junctus est domui suae, juxta numerum animarum quae sufficere possunt ad esum agni.
   1819 Exodus	Exo	2	12	5	Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus : juxta quem ritum tolletis et haedum.
   1820 Exodus	Exo	2	12	6	Et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus : immolabitque eum universa multitudo filiorum Israël ad vesperam.
   1821 Exodus	Exo	2	12	7	Et sument de sanguine ejus, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum.
   1822 Exodus	Exo	2	12	8	Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus.
   1823 Exodus	Exo	2	12	9	Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni : caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis.
   1824 Exodus	Exo	2	12	10	Nec remanebit quidquam ex eo usque mane ; si quid residuum fuerit, igne comburetis.
   1825 Exodus	Exo	2	12	11	Sic autem comedetis illum : renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter : est enim Phase (id est, transitus) Domini.
   1826 Exodus	Exo	2	12	12	Et transibo per terram Aegypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus : et in cunctis diis Aegypti faciam judicia. Ego Dominus.
   1827 Exodus	Exo	2	12	13	Erit autem sanguis vobis in signum in aedibus in quibus eritis : et videbo sanguinem, et transibo vos : nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Aegypti.
   1828 Exodus	Exo	2	12	14	Habebitis autem hunc diem in monumentum : et celebrabitis eam solemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno.
   1829 Exodus	Exo	2	12	15	Septem diebus azyma comedetis : in die primo non erit fermentum in domibus vestris : quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israël, a primo die usque ad diem septimum.
   1830 Exodus	Exo	2	12	16	Dies prima erit sancta atque solemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis : nihil operis facietis in eis, exceptis his, quae ad vescendum pertinent.
   1831 Exodus	Exo	2	12	17	Et observabitis azyma : in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Aegypti, et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo.
   1832 Exodus	Exo	2	12	18	Primo mense, quartadecima die mensis ad vesperam, comedetis azyma usque ad diem vigesimam primam ejusdem mensis ad vesperam.
   1833 Exodus	Exo	2	12	19	Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris : qui comederit fermentatum, peribit anima ejus de coetu Israël, tam de advenis quam de indigenis terrae.
   1834 Exodus	Exo	2	12	20	Omne fermentatum non comedetis : in cunctis habitaculis vestris edetis azyma.
   1835 Exodus	Exo	2	12	21	Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israël, et dixit ad eos : Ite tollentes animal per familias vestras, et immolate Phase.
   1836 Exodus	Exo	2	12	22	Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem : nullus vestrum egrediatur ostium domus suae usque mane.
   1837 Exodus	Exo	2	12	23	Transibit enim Dominus percutiens Aegyptios : cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et laedere.
   1838 Exodus	Exo	2	12	24	Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in aeternum.
   1839 Exodus	Exo	2	12	25	Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est, observabitis caeremonias istas.
   1840 Exodus	Exo	2	12	26	Et cum dixerint vobis filii vestri : Quae est ista religio ?
   1841 Exodus	Exo	2	12	27	Dicetis eis : Victima transitus Domini est, quando transivit super domos filiorum Israël in Aegypto, percutiens Aegyptios, et domos nostras liberans. Incurvatusque populus adoravit.
   1842 Exodus	Exo	2	12	28	Et egressi filii Israël fecerunt sicut praeceperat Dominus Moysi et Aaron.
   1843 Exodus	Exo	2	12	29	Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio ejus sedebat, usque ad primogenitum captivae quae erat in carcere, et omne primogenitum jumentorum.
   1844 Exodus	Exo	2	12	30	Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi ejus, cunctaque Aegyptus : et ortus est clamor magnus in Aegypto : neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus.
   1845 Exodus	Exo	2	12	31	Vocatisque Pharao Moyse et Aaron nocte, ait : Surgite et egredimini a populo meo, vos et filii Israël : ite, immolate Domino sicut dicitis.
   1846 Exodus	Exo	2	12	32	Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi.
   1847 Exodus	Exo	2	12	33	Urgebantque Aegyptii populum de terra exire velociter, dicentes : Omnes moriemur.
   1848 Exodus	Exo	2	12	34	Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur : et ligans in palliis, posuit super humeros suos.
   1849 Exodus	Exo	2	12	35	Feceruntque filii Israël sicut praeceperat Moyses : et petierunt ab Aegyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam.
   1850 Exodus	Exo	2	12	36	Dominus autem dedit gratiam populo coram Aegyptiis ut commodarent eis : et spoliaverunt Aegyptios.
   1851 Exodus	Exo	2	12	37	Profectique sunt filii Israël de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis.
   1852 Exodus	Exo	2	12	38	Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis.
   1853 Exodus	Exo	2	12	39	Coxeruntque farinam, quam dudum de Aegypto conspersam tulerant : et fecerunt subcinericios panes azymos : neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Aegyptiis, et nullam facere sinentibus moram : nec pulmenti quidquam occurrerat praeparare.
   1854 Exodus	Exo	2	12	40	Habitatio autem filiorum Israël qua manserunt in Aegypto, fuit quadringentorum triginta annorum.
   1855 Exodus	Exo	2	12	41	Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Aegypti.
   1856 Exodus	Exo	2	12	42	Nox ista est observabilis Domini, quando eduxit eos de terra Aegypti : hanc observare debent omnes filii Israël in generationibus suis.
   1857 Exodus	Exo	2	12	43	Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron : Haec est religio Phase : omnis alienigena non comedet ex eo.
   1858 Exodus	Exo	2	12	44	Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet.
   1859 Exodus	Exo	2	12	45	Advena et mercenarius non edent ex eo.
   1860 Exodus	Exo	2	12	46	In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus ejus foras, nec os illius confringetis.
   1861 Exodus	Exo	2	12	47	Omnis coetus filiorum Israël faciet illud.
   1862 Exodus	Exo	2	12	48	Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit : eritque sicut indigena terrae : si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo.
   1863 Exodus	Exo	2	12	49	Eadem lex erit indigenae et colono qui peregrinatur apud vos.
   1864 Exodus	Exo	2	12	50	Feceruntque omnes filii Israël sicut praeceperat Dominus Moysi et Aaron.
   1865 Exodus	Exo	2	12	51	Et eadem die eduxit Dominus filios Israël de terra Aegypti per turmas suas.
   1866 Exodus	Exo	2	13	1	Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
   1867 Exodus	Exo	2	13	2	Sanctifica mihi omne primogenitum quod aperit vulvam in filiis Israël, tam de hominibus quam de jumentis : mea sunt enim omnia.
   1868 Exodus	Exo	2	13	3	Et ait Moyses ad populum : Mementote diei hujus in qua egressi estis de Aegypto et de domo servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto : ut non comedatis fermentatum panem.
   1869 Exodus	Exo	2	13	4	Hodie egredimini mense novarum frugum.
   1870 Exodus	Exo	2	13	5	Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananaei, et Hethaei, et Amorrhaei, et Hevaei, et Jebusaei, quam juravit patribus tuis ut daret tibi, terram fluentem lacte et melle, celebrabis hunc morem sacrorum mense isto.
   1871 Exodus	Exo	2	13	6	Septem diebus vesceris azymis : et in die septimo erit solemnitas Domini.
   1872 Exodus	Exo	2	13	7	Azyma comedetis septem diebus : non apparebit apud te aliquid fermentatum, nec in cunctis finibus tuis.
   1873 Exodus	Exo	2	13	8	Narrabisque filio tuo in die illo, dicens : Hoc est quod fecit mihi Dominus quando egressus sum de Aegypto.
   1874 Exodus	Exo	2	13	9	Et erit quasi signum in manu tua, et quasi monimentum ante oculos tuos : et ut lex Domini semper sit in ore tuo, in manu enim forti eduxit te Dominus de Aegypto.
   1875 Exodus	Exo	2	13	10	Custodies hujuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies.
   1876 Exodus	Exo	2	13	11	Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananaei, sicut juravit tibi et patribus tuis, et dederit tibi eam :
   1877 Exodus	Exo	2	13	12	separabis omne quod aperit vulvam Domino, et quod primitivum est in pecoribus tuis : quidquid habueris masculini sexus, consecrabis Domino.
   1878 Exodus	Exo	2	13	13	Primogenitum asini mutabis ove : quod si non redemeris, interficies. Omne autem primogenitum hominis de filiis tuis, pretio redimes.
   1879 Exodus	Exo	2	13	14	Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens : Quid est hoc ? respondebis ei : In manu forti eduxit nos Dominus de terra Aegypti, de domo servitutis.
   1880 Exodus	Exo	2	13	15	Nam cum induratus esset Pharao, et nollet nos dimittere, occidit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito hominis usque ad primogenitum jumentorum : idcirco immolo Domino omne quod aperit vulvam masculini sexus, et omnia primogenita filiorum meorum redimo.
   1881 Exodus	Exo	2	13	16	Erit igitur quasi signum in manu tua, et quasi appensum quid, ob recordationem, inter oculos tuos : eo quod in manu forti eduxit nos Dominus de Aegypto.
   1882 Exodus	Exo	2	13	17	Igitur cum emisisset Pharao populum, non eos duxit Deus per viam terrae Philisthiim quae vicina est : reputans ne forte poeniteret eum, si vidisset adversum se bella consurgere, et reverteretur in Aegyptum.
   1883 Exodus	Exo	2	13	18	Sed circumduxit per viam deserti, quae est juxta mare Rubrum : et armati ascenderunt filii Israël de terra Aegypti.
   1884 Exodus	Exo	2	13	19	Tulit quoque Moyses ossa Joseph secum : eo quod adjurasset filios Israël, dicens : Visitabit vos Deus ; efferte ossa mea hinc vobiscum.
   1885 Exodus	Exo	2	13	20	Profectique de Socoth castrametati sunt in Etham, in extremis finibus solitudinis.
   1886 Exodus	Exo	2	13	21	Dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna nubis, et per noctem in columna ignis : ut dux esset itineris utroque tempore.
   1887 Exodus	Exo	2	13	22	Numquam defuit columna nubis per diem, nec columna ignis per noctem, coram populo.
   1888 Exodus	Exo	2	14	1	Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens :
   1889 Exodus	Exo	2	14	2	Loquere filiis Israël : Reversi castrametentur e regione Phihahiroth, quae est inter Magdalum et mare contra Beelsephon : in conspectu ejus castra ponetis super mare.
   1890 Exodus	Exo	2	14	3	Dicturusque est Pharao super filiis Israël : Coarctati sunt in terra ; conclusit eos desertum.
   1891 Exodus	Exo	2	14	4	Et indurabo cor ejus, ac persequetur vos : et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus ; scientque Aegyptii quia ego sum Dominus. Feceruntque ita.
   1892 Exodus	Exo	2	14	5	Et nuntiatum est regi Aegyptiorum quod fugisset populus : immutatumque est cor Pharaonis et servorum ejus super populo, et dixerunt : Quid voluimus facere ut dimitteremus Israël, ne serviret nobis ?
   1893 Exodus	Exo	2	14	6	Junxit ergo currum, et omnem populum suum assumpsit secum.
   1894 Exodus	Exo	2	14	7	Tulitque sexcentos currus electos, et quidquid in Aegypto curruum fuit : et duces totius exercitus.
   1895 Exodus	Exo	2	14	8	Induravitque Dominus cor Pharaonis regis Aegypti, et persecutus est filios Israël : at illi egressi sunt in manu excelsa.
   1896 Exodus	Exo	2	14	9	Cumque persequerentur Aegyptii vestigia praecedentium, repererunt eos in castris super mare : omnis equitatus et currus Pharaonis, et universus exercitus, erant in Phihahiroth contra Beelsephon.
   1897 Exodus	Exo	2	14	10	Cumque appropinquasset Pharao, levantes filii Israël oculos, viderunt Aegyptios post se, et timuerunt valde : clamaveruntque ad Dominum,
   1898 Exodus	Exo	2	14	11	et dixerunt ad Moysen : Forsitan non erant sepulchra in Aegypto, ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine : quid hoc facere voluisti, ut educeres nos ex Aegypto ?
   1899 Exodus	Exo	2	14	12	nonne iste est sermo, quem loquebamur ad te in Aegypto, dicentes : Recede a nobis, ut serviamus Aegyptiis ? multo enim melius erat servire eis, quam mori in solitudine.
   1900 Exodus	Exo	2	14	13	Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : state, et videte magnalia Domini quae facturus est hodie : Aegyptios enim, quos nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum.
   1901 Exodus	Exo	2	14	14	Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis.
   1902 Exodus	Exo	2	14	15	Dixitque Dominus ad Moysen : Quid clamas ad me ? loquere filiis Israël ut proficiscantur.
   1903 Exodus	Exo	2	14	16	Tu autem eleva virgam tuam, et extende manum tuam super mare, et divide illud : ut gradiantur filii Israël in medio mari per siccum.
   1904 Exodus	Exo	2	14	17	Ego autem indurabo cor Aegyptiorum ut persequantur vos : et glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu ejus, et in curribus et in equitibus illius.
   1905 Exodus	Exo	2	14	18	Et scient Aegyptii quia ego sum Dominus cum glorificatus fuero in Pharaone, et in curribus atque in equitibus ejus.
   1906 Exodus	Exo	2	14	19	Tollensque se angelus Dei, qui praecedebat castra Israël, abiit post eos : et cum eo pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum
   1907 Exodus	Exo	2	14	20	stetit, inter castra Aegyptiorum et castra Israël : et erat nubes tenebrosa, et illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent.
   1908 Exodus	Exo	2	14	21	Cumque extendisset Moyses manum super mare, abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum : divisaque est aqua.
   1909 Exodus	Exo	2	14	22	Et ingressi sunt filii Israël per medium sicci maris : erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et laeva.
   1910 Exodus	Exo	2	14	23	Persequentesque Aegyptii ingressi sunt post eos, et omnis equitatus Pharaonis, currus ejus et equites per medium maris.
   1911 Exodus	Exo	2	14	24	Jamque advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra Aegyptiorum per columnam ignis et nubis, interfecit exercitum eorum,
   1912 Exodus	Exo	2	14	25	et subvertit rotas curruum, ferebanturque in profundum. Dixerunt ergo Aegyptii : Fugiamus Israëlem : Dominus enim pugnat pro eis contra nos.
   1913 Exodus	Exo	2	14	26	Et ait Dominus ad Moysen : Extende manum tuam super mare, ut revertantur aquae ad Aegyptios super currus et equites eorum.
   1914 Exodus	Exo	2	14	27	Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum : fugientibusque Aegyptiis occurrerunt aquae, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus.
   1915 Exodus	Exo	2	14	28	Reversaeque sunt aquae, et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis, qui sequentes ingressi fuerant mare : nec unus quidem superfuit ex eis.
   1916 Exodus	Exo	2	14	29	Filii autem Israël perrexerunt per medium sicci maris, et aquae eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistris :
   1917 Exodus	Exo	2	14	30	liberavitque Dominus in die illa Israël de manu Aegyptiorum.
   1918 Exodus	Exo	2	14	31	Et viderunt Aegyptios mortuos super littus maris, et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos : timuitque populus Dominum, et crediderunt Domino, et Moysi servo ejus.
   1919 Exodus	Exo	2	15	1	Tunc cecinit Moyses et filii Israël carmen hoc Domino, et dixerunt : [Cantemus Domino : gloriose enim magnificatus est, equum et ascensorem dejecit in mare.
   1920 Exodus	Exo	2	15	2	Fortitudo mea, et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem : iste Deus meus, et glorificabo eum : Deus patris mei, et exaltabo eum.
   1921 Exodus	Exo	2	15	3	Dominus quasi vir pugnator, Omnipotens nomen ejus,
   1922 Exodus	Exo	2	15	4	currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare : electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro.
   1923 Exodus	Exo	2	15	5	Abyssi operuerunt eos ; descenderunt in profundum quasi lapis.
   1924 Exodus	Exo	2	15	6	Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine : dextera tua, Domine, percussit inimicum.
   1925 Exodus	Exo	2	15	7	Et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios tuos : misisti iram tuam, quae devoravit eos sicut stipulam.
   1926 Exodus	Exo	2	15	8	Et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae : stetit unda fluens, congregata sunt abyssi in medio mari.
   1927 Exodus	Exo	2	15	9	Dixit inimicus : Persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea : evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea.
   1928 Exodus	Exo	2	15	10	Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare : submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.
   1929 Exodus	Exo	2	15	11	Quis similis tui in fortibus, Domine ? quis similis tui, magnificus in sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia ?
   1930 Exodus	Exo	2	15	12	Extendisti manum tuam, et devoravit eos terra.
   1931 Exodus	Exo	2	15	13	Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti : et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum.
   1932 Exodus	Exo	2	15	14	Ascenderunt populi, et irati sunt : dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim.
   1933 Exodus	Exo	2	15	15	Tunc conturbati sunt principes Edom, robustos Moab obtinuit tremor : obriguerunt omnes habitatores Chanaan.
   1934 Exodus	Exo	2	15	16	Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui : fiant immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.
   1935 Exodus	Exo	2	15	17	Introduces eos, et plantabis in monte haereditatis tuae, firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine : sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuae.
   1936 Exodus	Exo	2	15	18	Dominus regnabit in aeternum et ultra.
   1937 Exodus	Exo	2	15	19	Ingressus est enim eques Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare : et reduxit super eos Dominus aquas maris : filii autem Israël ambulaverunt per siccum in medio ejus.]
   1938 Exodus	Exo	2	15	20	Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua : egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris,
   1939 Exodus	Exo	2	15	21	quibus praecinebat, dicens : [Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est : equum et ascensorem ejus dejecit in mare.]
   1940 Exodus	Exo	2	15	22	Tulit autem Moyses Israël de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur : ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam.
   1941 Exodus	Exo	2	15	23	Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amarae : unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem.
   1942 Exodus	Exo	2	15	24	Et murmuravit populus contra Moysen, dicens : Quid bibemus ?
   1943 Exodus	Exo	2	15	25	At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum : quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versae sunt : ibi constituit ei praecepta, atque judicia, et ibi tentavit eum,
   1944 Exodus	Exo	2	15	26	dicens : Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis ejus, custodierisque omnia praecepta illius, cunctum languorem, quem posui in Aegypto, non inducam super te : ego enim Dominus sanator tuus.
   1945 Exodus	Exo	2	15	27	Venerunt autem in Elim filii Israël, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palmae : et castrametati sunt juxta aquas.
   1946 Exodus	Exo	2	16	1	Profectique sunt de Elim, et venit omnis multitudo filiorum Israël in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quintodecimo die mensis secundi, postquam egressi sunt de terra Aegypti.
   1947 Exodus	Exo	2	16	2	Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israël contra Moysen et Aaron in solitudine.
   1948 Exodus	Exo	2	16	3	Dixeruntque filii Israël ad eos : Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Aegypti, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus panem in saturitate : cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem multitudinem fame ?
   1949 Exodus	Exo	2	16	4	Dixit autem Dominus ad Moysen : Ecce ego pluam vobis panes de caelo : egrediatur populus, et colligat quae sufficiunt per singulos dies : ut tentem eum utrum ambulet in lege mea, an non.
   1950 Exodus	Exo	2	16	5	Die autem sexto parent quod inferant : et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies.
   1951 Exodus	Exo	2	16	6	Dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israël : Vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Aegypti,
   1952 Exodus	Exo	2	16	7	et mane videbitis gloriam Domini : audivit enim murmur vestrum contra Dominum : nos vero quid sumus, quia mussitastis contra nos ?
   1953 Exodus	Exo	2	16	8	Et ait Moyses : Dabit vobis Dominus vespere carnes edere, et mane panes in saturitate : eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum : nos enim quid sumus ? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum.
   1954 Exodus	Exo	2	16	9	Dixit quoque Moyses ad Aaron : Dic universae congregationi filiorum Israël : Accedite coram Domino : audivit enim murmur vestrum.
   1955 Exodus	Exo	2	16	10	Cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israël, respexerunt ad solitudinem : et ecce gloria Domini apparuit in nube.
   1956 Exodus	Exo	2	16	11	Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens :
   1957 Exodus	Exo	2	16	12	Audivi murmurationes filiorum Israël. Loquere ad eos : Vespere comedetis carnes, et mane saturabimini panibus : scietisque quod ego sum Dominus Deus vester.
   1958 Exodus	Exo	2	16	13	Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix, cooperuit castra : mane quoque ros jacuit per circuitum castrorum.
   1959 Exodus	Exo	2	16	14	Cumque operuisset superficiem terrae, apparuit in solitudine minutum, et quasi pilo tusum in similitudinem pruinae super terram.
   1960 Exodus	Exo	2	16	15	Quod cum vidissent filii Israël, dixerunt ad invicem : Manhu ? quod significat : Quid est hoc ? ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses : Iste est panis quem Dominus dedit vobis ad vescendum.
   1961 Exodus	Exo	2	16	16	Hic est sermo, quem praecepit Dominus : Colligat unusquisque ex eo quantum sufficit ad vescendum : gomor per singula capita, juxta numerum animarum vestrarum quae habitant in tabernaculo sic tolletis.
   1962 Exodus	Exo	2	16	17	Feceruntque ita filii Israël : et collegerunt, alius plus, alius minus.
   1963 Exodus	Exo	2	16	18	Et mensi sunt ad mensuram gomor : nec qui plus collegerat, habuit amplius : nec qui minus paraverat, reperit minus : sed singuli juxta id quod edere poterant, congregaverunt.
   1964 Exodus	Exo	2	16	19	Dixitque Moyses ad eos : Nullus relinquat ex eo in mane.
   1965 Exodus	Exo	2	16	20	Qui non audierunt eum, sed dimiserunt quidam ex eis usque mane, et scatere coepit vermibus, atque computruit : et iratus est contra eos Moyses.
   1966 Exodus	Exo	2	16	21	Colligebant autem mane singuli, quantum sufficere poterat ad vescendum : cumque incaluisset sol, liquefiebat.
   1967 Exodus	Exo	2	16	22	In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est, duo gomor per singulos homines : venerunt autem omnes principes multitudinis, et narraverunt Moysi.
   1968 Exodus	Exo	2	16	23	Qui ait eis : Hoc est quod locutus est Dominus : Requies sabbati sanctificata est Domino cras : quodcumque operandum est, facite, et quae coquenda sunt coquite : quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane.
   1969 Exodus	Exo	2	16	24	Feceruntque ita ut praeceperat Moyses, et non computruit, neque vermis inventus est in eo.
   1970 Exodus	Exo	2	16	25	Dixitque Moyses : Comedite illud hodie, quia sabbatum est Domini : non invenietur hodie in agro.
   1971 Exodus	Exo	2	16	26	Sex diebus colligite : in die autem septimo sabbatum est Domini, idcirco non invenietur.
   1972 Exodus	Exo	2	16	27	Venitque septima dies : et egressi de populo ut colligerent, non invenerunt.
   1973 Exodus	Exo	2	16	28	Dixit autem Dominus ad Moysen : Usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam ?
   1974 Exodus	Exo	2	16	29	videte quod Dominus dederit vobis sabbatum, et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices : maneat unusquisque apud semetipsum ; nullus egrediatur de loco suo die septimo.
   1975 Exodus	Exo	2	16	30	Et sabbatizavit populus die septimo.
   1976 Exodus	Exo	2	16	31	Appellavitque domus Israël nomen ejus Man : quod erat quasi semen coriandri album, gustusque ejus quasi similae cum melle.
   1977 Exodus	Exo	2	16	32	Dixit autem Moyses : Iste est sermo, quem praecepit Dominus : Imple gomor ex eo, et custodiatur in futuras retro generationes : ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de terra Aegypti.
   1978 Exodus	Exo	2	16	33	Dixitque Moyses ad Aaron : Sume vas unum, et mitte ibi man, quantum potest capere gomor, et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras,
   1979 Exodus	Exo	2	16	34	sicut praecepit Dominus Moysi. Posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum.
   1980 Exodus	Exo	2	16	35	Filii autem Israël comederunt man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem : hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terrae Chanaan.
   1981 Exodus	Exo	2	16	36	Gomor autem decima pars est ephi.
   1982 Exodus	Exo	2	17	1	Igitur profecta omnis multitudo filiorum Israël de deserto Sin per mansiones suas, juxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo.
   1983 Exodus	Exo	2	17	2	Qui jurgatus contra Moysen, ait : Da nobis aquam, ut bibamus. Quibus respondit Moyses : Quid jurgamini contra me ? cur tentatis Dominum ?
   1984 Exodus	Exo	2	17	3	Sitivit ergo ibi populus prae aquae penuria, et murmuravit contra Moysen, dicens : Cur fecisti nos exire de Aegypto, ut occideres nos, et liberos nostros, ac jumenta siti ?
   1985 Exodus	Exo	2	17	4	Clamavit autem Moyses ad Dominum, dicens : Quid faciam populo huic ? adhuc paululum, et lapidabit me.
   1986 Exodus	Exo	2	17	5	Et ait Dominus ad Moysen : Antecede populum, et sume tecum de senioribus Israël : et virgam qua percussisti fluvium, tolle in manu tua, et vade.
   1987 Exodus	Exo	2	17	6	En ego stabo ibi coram te, supra petram Horeb : percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus. Fecit Moyses ita coram senioribus Israël :
   1988 Exodus	Exo	2	17	7	et vocavit nomen loci illius, Tentatio, propter jurgium filiorum Israël, et quia tentaverunt Dominum, dicentes : Estne Dominus in nobis, an non ?
   1989 Exodus	Exo	2	17	8	Venit autem Amalec, et pugnabat contra Israël in Raphidim.
   1990 Exodus	Exo	2	17	9	Dixitque Moyses ad Josue : Elige viros : et egressus, pugna contra Amalec : cras ego stabo in vertice collis, habens virgam Dei in manu mea.
   1991 Exodus	Exo	2	17	10	Fecit Josue ut locutus erat Moyses, et pugnavit contra Amalec : Moyses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis.
   1992 Exodus	Exo	2	17	11	Cumque levaret Moyses manus, vincebat Israël : sin autem paululum remisisset, superabat Amalec.
   1993 Exodus	Exo	2	17	12	Manus autem Moysi erant graves : sumentes igitur lapidem, posuerunt subter eum, in quo sedit : Aaron autem et Hur sustentabant manus ejus ex utraque parte. Et factum est ut manus illius non lassarentur usque ad occasum solis.
   1994 Exodus	Exo	2	17	13	Fugavitque Josue Amalec, et populum ejus in ore gladii.
   1995 Exodus	Exo	2	17	14	Dixit autem Dominus ad Moysen : Scribe hoc ob monimentum in libro, et trade auribus Josue : delebo enim memoriam Amalec sub caelo.
   1996 Exodus	Exo	2	17	15	Aedificavitque Moyses altare : et vocavit nomen ejus, Dominus exaltatio mea, dicens :
   1997 Exodus	Exo	2	17	16	Quia manus solii Domini, et bellum Domini erit contra Amalec, a generatione in generationem.
   1998 Exodus	Exo	2	18	1	Cumque audisset Jethro, sacerdos Madian, cognatus Moysi, omnia quae fecerat Deus Moysi, et Israëli populo suo, et quod eduxisset Dominus Israël de Aegypto,
   1999 Exodus	Exo	2	18	2	tulit Sephoram uxorem Moysi quam remiserat,
   2000 Exodus	Exo	2	18	3	et duos filios ejus : quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre : Advena fui in terra aliena ;
   2001 Exodus	Exo	2	18	4	alter vero Eliezer : Deus enim, ait, patris mei adjutor meus, et eruit me de gladio Pharaonis.
   2002 Exodus	Exo	2	18	5	Venit ergo Jethro cognatus Moysi, et filii ejus, et uxor ejus ad Moysen in desertum, ubi erat castrametatus juxta montem Dei.
   2003 Exodus	Exo	2	18	6	Et mandavit Moysi, dicens : Ego Jethro cognatus tuus venio ad te, et uxor tua, et duo filii cum ea.
   2004 Exodus	Exo	2	18	7	Qui egressus in occursum cognati sui, adoravit, et osculatus est eum : salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum,
   2005 Exodus	Exo	2	18	8	narravit Moyses cognato suo cuncta quae fecerat Dominus Pharaoni et Aegyptiis propter Israël : universumque laborem, qui accidisset eis in itinere, et quod liberaverat eos Dominus.
   2006 Exodus	Exo	2	18	9	Laetatusque est Jethro super omnibus bonis, quae fecerat Dominus Israëli, eo quod eruisset eum de manu Aegyptiorum.
   2007 Exodus	Exo	2	18	10	Et ait : Benedictus Dominus, qui liberavit vos de manu Aegyptiorum, et de manu Pharaonis ; qui eruit populum suum de manu Aegypti.
   2008 Exodus	Exo	2	18	11	Nunc cognovi, quia magnus Dominus super omnes deos : eo quod superbe egerint contra illos.
   2009 Exodus	Exo	2	18	12	Obtulit ergo Jethro cognatus Moysi holocausta et hostias Deo : veneruntque Aaron et omnes seniores Israël, ut comederent panem cum eo coram Deo.
   2010 Exodus	Exo	2	18	13	Altera autem die sedit Moyses ut judicaret populum, qui assistebat Moysi a mane usque ad vesperam.
   2011 Exodus	Exo	2	18	14	Quod cum vidisset cognatus ejus, omnia scilicet quae agebat in populo, ait : Quid est hoc quod facis in plebe ? cur solus sedes, et omnis populus praestolatur de mane usque ad vesperam ?
   2012 Exodus	Exo	2	18	15	Cui respondit Moyses : Venit ad me populus quaerens sententiam Dei :
   2013 Exodus	Exo	2	18	16	cumque acciderit eis aliqua disceptatio, veniunt ad me ut judicem inter eos, et ostendam praecepta Dei, et leges ejus.
   2014 Exodus	Exo	2	18	17	At ille : Non bonam, inquit, rem facis.
   2015 Exodus	Exo	2	18	18	Stulto labore consumeris et tu, et populus iste qui tecum est : ultra vires tuas est negotium ; solus illud non poteris sustinere.
   2016 Exodus	Exo	2	18	19	Sed audi verba mea atque consilia, et erit Deus tecum. Esto tu populo in his quae ad Deum pertinent, ut referas quae dicuntur ad eum :
   2017 Exodus	Exo	2	18	20	ostendasque populo caeremonias et ritum colendi, viamque per quam ingredi debeant, et opus quod facere debeant.
   2018 Exodus	Exo	2	18	21	Provide autem de omni plebe viros potentes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos,
   2019 Exodus	Exo	2	18	22	qui judicent populum omni tempore : quidquid autem majus fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo judicent : leviusque sit tibi, partito in alios onere.
   2020 Exodus	Exo	2	18	23	Si hoc feceris, implebis imperium Dei, et praecepta ejus poteris sustentare : et omnis hic populus revertetur ad loca sua cum pace.
   2021 Exodus	Exo	2	18	24	Quibus auditis, Moyses fecit omnia quae ille suggesserat.
   2022 Exodus	Exo	2	18	25	Et electis viris strenuis de cuncto Israël, constituit eos principes populi, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos.
   2023 Exodus	Exo	2	18	26	Qui judicabant plebem omni tempore : quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo judicantes.
   2024 Exodus	Exo	2	18	27	Dimisitque cognatum suum : qui reversus abiit in terram suam.
   2025 Exodus	Exo	2	19	1	Mense tertio egressionis Israël de terra Aegypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai.
   2026 Exodus	Exo	2	19	2	Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israël fixit tentoria e regione montis.
   2027 Exodus	Exo	2	19	3	Moyses autem ascendit ad Deum : vocavitque eum Dominus de monte, et ait : Haec dices domui Jacob, et annuntiabis filiis Israël :
   2028 Exodus	Exo	2	19	4	Vos ipsi vidistis quae fecerim Aegyptiis, quomodo portaverim vos super alas aquilarum, et assumpserim mihi.
   2029 Exodus	Exo	2	19	5	Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis : mea est enim omnis terra :
   2030 Exodus	Exo	2	19	6	et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta. Haec sunt verba quae loqueris ad filios Israël.
   2031 Exodus	Exo	2	19	7	Venit Moyses : et convocatis majoribus natu populi, exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus.
   2032 Exodus	Exo	2	19	8	Responditque omnis populus simul : Cuncta quae locutus est Dominus, faciemus. Cumque retulisset Moyses verba populi ad Dominum,
   2033 Exodus	Exo	2	19	9	ait ei Dominus : Jam nunc veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te, et credat tibi in perpetuum. Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum.
   2034 Exodus	Exo	2	19	10	Qui dixit ei : Vade ad populum, et sanctifica illos hodie, et cras, laventque vestimenta sua.
   2035 Exodus	Exo	2	19	11	Et sint parati in diem tertium : in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai.
   2036 Exodus	Exo	2	19	12	Constituesque terminos populo per circuitum, et dices ad eos : Cavete ne ascendatis in montem, nec tangatis fines illius : omnis qui tetigerit montem, morte morietur.
   2037 Exodus	Exo	2	19	13	Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur, aut confodietur jaculis : sive jumentum fuerit, sive homo, non vivet : cum coeperit clangere buccina, tunc ascendant in montem.
   2038 Exodus	Exo	2	19	14	Descenditque Moyses de monte ad populum, et sanctificavit eum. Cumque lavissent vestimenta sua,
   2039 Exodus	Exo	2	19	15	ait ad eos : Estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris.
   2040 Exodus	Exo	2	19	16	Jamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat : et ecce coeperunt audiri tonitrua, ac micare fulgura, et nubes densissima operire montem, clangorque buccinae vehementius perstrepebat : et timuit populus qui erat in castris.
   2041 Exodus	Exo	2	19	17	Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis.
   2042 Exodus	Exo	2	19	18	Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne : et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace, eratque omnis mons terribilis.
   2043 Exodus	Exo	2	19	19	Et sonitus buccinae paulatim crescebat in majus, et prolixius tendebatur : Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei.
   2044 Exodus	Exo	2	19	20	Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice, et vocavit Moysen in cacumen ejus. Quo cum ascendisset,
   2045 Exodus	Exo	2	19	21	dixit ad eum : Descende, et contestare populum : ne forte velit transcendere terminos ad videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo.
   2046 Exodus	Exo	2	19	22	Sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos.
   2047 Exodus	Exo	2	19	23	Dixitque Moyses ad Dominum : Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai : tu enim testificatus es, et jussisti, dicens : Pone terminos circa montem, et sanctifica illum.
   2048 Exodus	Exo	2	19	24	Cui ait Dominus : Vade, descende : ascendesque tu, et Aaron tecum : sacerdotes autem et populus ne transeant terminos, nec ascendant ad Dominum, ne forte interficiat illos.
   2049 Exodus	Exo	2	19	25	Descenditque Moyses ad populum, et omnia narravit eis.
   2050 Exodus	Exo	2	20	1	Locutusque est Dominus cunctos sermones hos :
   2051 Exodus	Exo	2	20	2	Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis.
   2052 Exodus	Exo	2	20	3	Non habebis deos alienos coram me.
   2053 Exodus	Exo	2	20	4	Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quae est in caelo desuper, et quae in terra deorsum, nec eorum quae sunt in aquis sub terra.
   2054 Exodus	Exo	2	20	5	Non adorabis ea, neque coles : ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me :
   2055 Exodus	Exo	2	20	6	et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt praecepta mea.
   2056 Exodus	Exo	2	20	7	Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum : nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.
   2057 Exodus	Exo	2	20	8	Memento ut diem sabbati sanctifices.
   2058 Exodus	Exo	2	20	9	Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.
   2059 Exodus	Exo	2	20	10	Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est : non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.
   2060 Exodus	Exo	2	20	11	Sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt, et requievit in die septimo : idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.
   2061 Exodus	Exo	2	20	12	Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
   2062 Exodus	Exo	2	20	13	Non occides.
   2063 Exodus	Exo	2	20	14	Non moechaberis.
   2064 Exodus	Exo	2	20	15	Non furtum facies.
   2065 Exodus	Exo	2	20	16	Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
   2066 Exodus	Exo	2	20	17	Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quae illius sunt.
   2067 Exodus	Exo	2	20	18	Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinae, montemque fumantem : et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,
   2068 Exodus	Exo	2	20	19	dicentes Moysi : Loquere tu nobis, et audiemus : non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.
   2069 Exodus	Exo	2	20	20	Et ait Moyses ad populum : Nolite timere : ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.
   2070 Exodus	Exo	2	20	21	Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.
   2071 Exodus	Exo	2	20	22	Dixit praeterea Dominus ad Moysen : Haec dices filiis Israël : Vos vidistis quod de caelo locutus sim vobis.
   2072 Exodus	Exo	2	20	23	Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.
   2073 Exodus	Exo	2	20	24	Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei : veniam ad te, et benedicam tibi.
   2074 Exodus	Exo	2	20	25	Quod si altare lapideum feceris mihi, non aedificabis illud de sectis lapidibus : si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.
   2075 Exodus	Exo	2	20	26	Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.
   2076 Exodus	Exo	2	21	1	Haec sunt judicia quae propones eis.
   2077 Exodus	Exo	2	21	2	Si emeris servum hebraeum, sex annis serviet tibi : in septimo egredietur liber gratis.
   2078 Exodus	Exo	2	21	3	Cum quali veste intraverit, cum tali exeat : si habens uxorem, et uxor egredietur simul.
   2079 Exodus	Exo	2	21	4	Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias : mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo.
   2080 Exodus	Exo	2	21	5	Quod si dixerit servus : Diligo dominum meum et uxorem ac liberos ; non egrediar liber :
   2081 Exodus	Exo	2	21	6	offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem ejus subula : et erit ei servus in saeculum.
   2082 Exodus	Exo	2	21	7	Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillae exire consueverunt.
   2083 Exodus	Exo	2	21	8	Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam : populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam.
   2084 Exodus	Exo	2	21	9	Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi.
   2085 Exodus	Exo	2	21	10	Quod si alteram ei acceperit, providebit puellae nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiae non negabit.
   2086 Exodus	Exo	2	21	11	Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia.
   2087 Exodus	Exo	2	21	12	Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur.
   2088 Exodus	Exo	2	21	13	Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus ejus, constituam tibi locum in quem fugere debeat.
   2089 Exodus	Exo	2	21	14	Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias : ab altari meo evelles eum, ut moriatur.
   2090 Exodus	Exo	2	21	15	Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.
   2091 Exodus	Exo	2	21	16	Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxae, morte moriatur.
   2092 Exodus	Exo	2	21	17	Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur.
   2093 Exodus	Exo	2	21	18	Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed jacuerit in lectulo :
   2094 Exodus	Exo	2	21	19	si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas ejus et impensas in medicos restituat.
   2095 Exodus	Exo	2	21	20	Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit.
   2096 Exodus	Exo	2	21	21	Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subjacebit poenae, quia pecunia illius est.
   2097 Exodus	Exo	2	21	22	Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem praegnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit : subjacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri judicaverint.
   2098 Exodus	Exo	2	21	23	Sin autem mors ejus fuerit subsecuta, reddet animam pro anima,
   2099 Exodus	Exo	2	21	24	oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,
   2100 Exodus	Exo	2	21	25	adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.
   2101 Exodus	Exo	2	21	26	Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit.
   2102 Exodus	Exo	2	21	27	Dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae, similiter dimittet eos liberos.
   2103 Exodus	Exo	2	21	28	Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur : et non comedentur carnes ejus, dominus quoque bovis innocens erit.
   2104 Exodus	Exo	2	21	29	Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum ejus, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem : et bos lapidibus obruetur, et dominum ejus occident.
   2105 Exodus	Exo	2	21	30	Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus.
   2106 Exodus	Exo	2	21	31	Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiae subjacebit.
   2107 Exodus	Exo	2	21	32	Si servum ancillamque invaserit, triginta siclos argenti domino dabit, bos vero lapidibus opprimetur.
   2108 Exodus	Exo	2	21	33	Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam,
   2109 Exodus	Exo	2	21	34	reddet dominus cisternae pretium jumentorum : quod autem mortuum est, ipsius erit.
   2110 Exodus	Exo	2	21	35	Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit : vendent bovem vivum, et divident pretium, cadaver autem mortui inter se dispertient.
   2111 Exodus	Exo	2	21	36	Sin autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus : reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet.
   2112 Exodus	Exo	2	22	1	Si quis furatus fuerit bovem aut ovem, et occiderit vel vendiderit : quinque boves pro uno bove restituet, et quatuor oves pro una ove.
   2113 Exodus	Exo	2	22	2	Si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus, et accepto vulnere mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguinis.
   2114 Exodus	Exo	2	22	3	Quod si orto sole hoc fecerit, homicidium perpetravit, et ipse morietur. Si non habuerit quod pro furto reddat, ipse venundabitur.
   2115 Exodus	Exo	2	22	4	Si inventum fuerit apud eum quod furatus est, vivens : sive bos, sive asinus, sive ovis, duplum restituet.
   2116 Exodus	Exo	2	22	5	Si laeserit quispiam agrum vel vineam, et dimiserit jumentum suum ut depascatur aliena : quidquid optimum habuerit in agro suo, vel in vinea, pro damni aestimatione restituet.
   2117 Exodus	Exo	2	22	6	Si egressus ignis invenerit spinas, et comprehenderit acervos frugum, sive stantes segetes in agris, reddet damnum qui ignem succenderit.
   2118 Exodus	Exo	2	22	7	Si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam, et ab eo, qui susceperat, furto ablata fuerint : si invenitur fur, duplum reddet :
   2119 Exodus	Exo	2	22	8	si latet fur, dominus domus applicabitur ad deos, et jurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui,
   2120 Exodus	Exo	2	22	9	ad perpetrandam fraudem, tam in bove quam in asino, et ove ac vestimento, et quidquid damnum inferre potest : ad deos utriusque causa perveniet, et si illi judicaverint, duplum restituet proximo suo.
   2121 Exodus	Exo	2	22	10	Si quis commendaverit proximo suo asinum, bovem, ovem, et omne jumentum ad custodiam, et mortuum fuerit, aut debilitatum, vel captum ab hostibus, nullusque hoc viderit :
   2122 Exodus	Exo	2	22	11	jusjurandum erit in medio, quod non extenderit manum ad rem proximi sui : suscipietque dominus juramentum, et ille reddere non cogetur.
   2123 Exodus	Exo	2	22	12	Quod si furto ablatum fuerit, restituet damnum domino ;
   2124 Exodus	Exo	2	22	13	si comestum a bestia, deferat ad eum quod occisum est, et non restituet.
   2125 Exodus	Exo	2	22	14	Qui a proximo suo quidquam horum mutuo postulaverit, et debilitatum aut mortuum fuerit domino non praesente, reddere compelletur.
   2126 Exodus	Exo	2	22	15	Quod si impraesentiarum dominus fuerit, non restituet, maxime si conductum venerat pro mercede operis sui.
   2127 Exodus	Exo	2	22	16	Si seduxerit quis virginem necdum desponsatam, dormieritque cum ea : dotabit eam, et habebit eam uxorem.
   2128 Exodus	Exo	2	22	17	Si pater virginis dare noluerit, reddet pecuniam juxta modum dotis, quam virgines accipere consueverunt.
   2129 Exodus	Exo	2	22	18	Maleficos non patieris vivere.
   2130 Exodus	Exo	2	22	19	Qui coierit cum jumento, morte moriatur.
   2131 Exodus	Exo	2	22	20	Qui immolat diis, occidetur, praeterquam Domino soli.
   2132 Exodus	Exo	2	22	21	Advenam non contristabis, neque affliges eum : advenae enim et ipsi fuistis in terra Aegypti.
   2133 Exodus	Exo	2	22	22	Viduae et pupillo non nocebitis.
   2134 Exodus	Exo	2	22	23	Si laeseritis eos, vociferabuntur ad me, et ego audiam clamorem eorum :
   2135 Exodus	Exo	2	22	24	et indignabitur furor meus, percutiamque vos gladio, et erunt uxores vestrae viduae, et filii vestri pupilli.
   2136 Exodus	Exo	2	22	25	Si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum, non urgebis eum quasi exactor, nec usuris opprimes.
   2137 Exodus	Exo	2	22	26	Si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum, ante solis occasum reddes ei.
   2138 Exodus	Exo	2	22	27	Ipsum enim est solum, quo operitur, indumentum carnis ejus, nec habet aliud in quo dormiat : si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum.
   2139 Exodus	Exo	2	22	28	Diis non detrahes, et principi populi tui non maledices.
   2140 Exodus	Exo	2	22	29	Decimas tuas et primitias tuas non tardabis reddere : primogenitum filiorum tuorum dabis mihi.
   2141 Exodus	Exo	2	22	30	De bobus quoque, et ovibus similiter facies : septem diebus sit cum matre sua, die octava reddes illum mihi.
   2142 Exodus	Exo	2	22	31	Viri sancti eritis mihi : carnem, quae a bestiis fuerit praegustata, non comedetis, sed projicietis canibus.
   2143 Exodus	Exo	2	23	1	Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium.
   2144 Exodus	Exo	2	23	2	Non sequeris turbam ad faciendum malum : nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiae, ut a vero devies.
   2145 Exodus	Exo	2	23	3	Pauperis quoque non misereberis in judicio.
   2146 Exodus	Exo	2	23	4	Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum.
   2147 Exodus	Exo	2	23	5	Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo.
   2148 Exodus	Exo	2	23	6	Non declinabis in judicium pauperis.
   2149 Exodus	Exo	2	23	7	Mendacium fugies. Insontem et justum non occides : quia aversor impium.
   2150 Exodus	Exo	2	23	8	Nec accipies munera, quae etiam excaecant prudentes, et subvertunt verba justorum.
   2151 Exodus	Exo	2	23	9	Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas : quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti.
   2152 Exodus	Exo	2	23	10	Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges ejus :
   2153 Exodus	Exo	2	23	11	anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui : et quidquid reliquum fuerit, edant bestiae agri : ita facies in vinea et in oliveto tuo.
   2154 Exodus	Exo	2	23	12	Sex diebus operaberis : septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillae tuae, et advena.
   2155 Exodus	Exo	2	23	13	Omnia quae dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro.
   2156 Exodus	Exo	2	23	14	Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis.
   2157 Exodus	Exo	2	23	15	Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut praecepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Aegypto : non apparebis in conspectu meo vacuus.
   2158 Exodus	Exo	2	23	16	Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quaecumque seminaveris in agro : solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro.
   2159 Exodus	Exo	2	23	17	Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo.
   2160 Exodus	Exo	2	23	18	Non immolabis super fermento sanguinem victimae meae, nec remanebit adeps solemnitatis meae usque mane.
   2161 Exodus	Exo	2	23	19	Primitias frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui. Non coques haedum in lacte matris suae.
   2162 Exodus	Exo	2	23	20	Ecce ego mittam angelum meum, qui praecedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem paravi.
   2163 Exodus	Exo	2	23	21	Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes : quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo.
   2164 Exodus	Exo	2	23	22	Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia quae loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te.
   2165 Exodus	Exo	2	23	23	Praecedetque te angelus meus, et introducet te ad Amorrhaeum, et Hethaeum, et Pherezaeum, Chananaeumque, et Hevaeum, et Jebusaeum, quos ego conteram.
   2166 Exodus	Exo	2	23	24	Non adorabis deos eorum, nec coles eos : non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum.
   2167 Exodus	Exo	2	23	25	Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui.
   2168 Exodus	Exo	2	23	26	Non erit infoecunda, nec sterilis in terra tua : numerum dierum tuorum implebo.
   2169 Exodus	Exo	2	23	27	Terrorem meum mittam in praecursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris : cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam :
   2170 Exodus	Exo	2	23	28	emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevaeum, et Chananaeum, et Hethaeum, antequam introëas.
   2171 Exodus	Exo	2	23	29	Non ejiciam eos a facie tua anno uno : ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te bestiae.
   2172 Exodus	Exo	2	23	30	Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis, et possideas terram.
   2173 Exodus	Exo	2	23	31	Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palaestinorum, et a deserto usque ad fluvium : tradam in manibus vestris habitatores terrae, et ejiciam eos de conspectu vestro.
   2174 Exodus	Exo	2	23	32	Non inibis cum eis foedus, nec cum diis eorum.
   2175 Exodus	Exo	2	23	33	Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum : quod tibi certe erit in scandalum.
   2176 Exodus	Exo	2	24	1	Moysi quoque dixit : Ascende ad Dominum tu, et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta senes ex Israël, et adorabitis procul.
   2177 Exodus	Exo	2	24	2	Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt : nec populus ascendet cum eo.
   2178 Exodus	Exo	2	24	3	Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini, atque judicia : responditque omnis populus una voce : Omnia verba Domini, quae locutus est, faciemus.
   2179 Exodus	Exo	2	24	4	Scripsit autem Moyses universos sermones Domini : et mane consurgens, aedificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israël.
   2180 Exodus	Exo	2	24	5	Misitque juvenes de filiis Israël, et obtulerunt holocausta, immolaveruntque victimas pacificas Domino, vitulos.
   2181 Exodus	Exo	2	24	6	Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis, et misit in crateras : partem autem residuam fudit super altare.
   2182 Exodus	Exo	2	24	7	Assumensque volumen foederis, legit audiente populo : qui dixerunt : Omnia quae locutus est Dominus, faciemus, et erimus obedientes.
   2183 Exodus	Exo	2	24	8	Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum, et ait : Hic est sanguis foederis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his.
   2184 Exodus	Exo	2	24	9	Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta de senioribus Israël :
   2185 Exodus	Exo	2	24	10	et viderunt Deum Israël : et sub pedibus ejus quasi opus lapidis sapphirini, et quasi caelum, cum serenum est.
   2186 Exodus	Exo	2	24	11	Nec super eos qui procul recesserant de filiis Israël, misit manum suam, videruntque Deum, et comederunt, ac biberunt.
   2187 Exodus	Exo	2	24	12	Dixit autem Dominus ad Moysen : Ascende ad me in montem, et esto ibi : daboque tibi tabulas lapideas, et legem, ac mandata quae scripsi : ut doceas eos.
   2188 Exodus	Exo	2	24	13	Surrexerunt Moyses et Josue minister ejus : ascendensque Moyses in montem Dei,
   2189 Exodus	Exo	2	24	14	senioribus ait : Expectate hic donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum : si quid natum fuerit quaestionis, referetis ad eos.
   2190 Exodus	Exo	2	24	15	Cumque ascendisset Moyses, operuit nubes montem,
   2191 Exodus	Exo	2	24	16	et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus : septimo autem die vocavit eum de medio caliginis.
   2192 Exodus	Exo	2	24	17	Erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israël.
   2193 Exodus	Exo	2	24	18	Ingressusque Moyses medium nebulae, ascendit in montem : et fuit ibi quadraginta diebus, et quadraginta noctibus.
   2194 Exodus	Exo	2	25	1	Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
   2195 Exodus	Exo	2	25	2	Loquere filiis Israël, ut tollant mihi primitias : ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas.
   2196 Exodus	Exo	2	25	3	Haec sunt autem quae accipere debeatis : aurum, et argentum, et aes,
   2197 Exodus	Exo	2	25	4	hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,
   2198 Exodus	Exo	2	25	5	et pelles arietum rubricatas, pellesque janthinas, et ligna setim :
   2199 Exodus	Exo	2	25	6	oleum ad luminaria concinnanda : aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris :
   2200 Exodus	Exo	2	25	7	lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod, ac rationale.
   2201 Exodus	Exo	2	25	8	Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum :
   2202 Exodus	Exo	2	25	9	juxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum ejus. Sicque facietis illud :
   2203 Exodus	Exo	2	25	10	arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos : latitudo, cubitum et dimidium : altitudo, cubitum similiter ac semissem.
   2204 Exodus	Exo	2	25	11	Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris : faciesque supra, coronam auream per circuitum :
   2205 Exodus	Exo	2	25	12	et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arcae angulos : duo circuli sint in latere uno, et duo in altero.
   2206 Exodus	Exo	2	25	13	Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro.
   2207 Exodus	Exo	2	25	14	Inducesque per circulos qui sunt in arcae lateribus, ut portetur in eis :
   2208 Exodus	Exo	2	25	15	qui semper erunt in circulis, nec umquam extrahentur ab eis.
   2209 Exodus	Exo	2	25	16	Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi.
   2210 Exodus	Exo	2	25	17	Facies et propitiatorium de auro mundissimo : duos cubitos et dimidium tenebit longitudo ejus, et cubitum ac semissem latitudo.
   2211 Exodus	Exo	2	25	18	Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi.
   2212 Exodus	Exo	2	25	19	Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero.
   2213 Exodus	Exo	2	25	20	Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca,
   2214 Exodus	Exo	2	25	21	in qua pones testimonium quod dabo tibi.
   2215 Exodus	Exo	2	25	22	Inde praecipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quae mandabo per te filiis Israël.
   2216 Exodus	Exo	2	25	23	Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem.
   2217 Exodus	Exo	2	25	24	Et inaurabis eam auro purissimo : faciesque illi labium aureum per circuitum,
   2218 Exodus	Exo	2	25	25	et ipsi labio coronam interrasilem altam quatuor digitis : et super illam, alteram coronam aureolam.
   2219 Exodus	Exo	2	25	26	Quatuor quoque circulos aureos praeparabis, et pones eis in quatuor angulis ejusdem mensae per singulos pedes.
   2220 Exodus	Exo	2	25	27	Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari.
   2221 Exodus	Exo	2	25	28	Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam.
   2222 Exodus	Exo	2	25	29	Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo.
   2223 Exodus	Exo	2	25	30	Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.
   2224 Exodus	Exo	2	25	31	Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile ejus, et calamos, scyphos, et sphaerulas, ac lilia ex ipso procedentia.
   2225 Exodus	Exo	2	25	32	Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero.
   2226 Exodus	Exo	2	25	33	Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphaerulaque simul, et lilium : et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphaerulaque simul et lilium. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili :
   2227 Exodus	Exo	2	25	34	in ipso autem candelabro erunt quatuor scyphi in nucis modum, sphaerulaeque per singulos, et lilia.
   2228 Exodus	Exo	2	25	35	Sphaerulae sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno.
   2229 Exodus	Exo	2	25	36	Et sphaerulae igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo.
   2230 Exodus	Exo	2	25	37	Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso.
   2231 Exodus	Exo	2	25	38	Emunctoria quoque, et ubi quae emuncta sunt extinguantur, fiant de auro purissimo.
   2232 Exodus	Exo	2	25	39	Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi.
   2233 Exodus	Exo	2	25	40	Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.
   2234 Exodus	Exo	2	26	1	Tabernaculum vero ita facies : decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies.
   2235 Exodus	Exo	2	26	2	Longitudo cortinae unius habebit viginti octo cubitos : latitudo, quatuor cubitorum erit. Unius mensurae fient universa tentoria.
   2236 Exodus	Exo	2	26	3	Quinque cortinae sibi jungentur mutuo, et aliae quinque nexu simili cohaerebunt.
   2237 Exodus	Exo	2	26	4	Ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum, ut possint invicem copulari.
   2238 Exodus	Exo	2	26	5	Quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte, ita insertas ut ansa contra ansam veniat, et altera alteri possit aptari.
   2239 Exodus	Exo	2	26	6	Facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela jungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat.
   2240 Exodus	Exo	2	26	7	Facies et saga cilicina undecim, ad operiendum tectum tabernaculi.
   2241 Exodus	Exo	2	26	8	Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos, et latitudo, quatuor : aequa erit mensura sagorum omnium.
   2242 Exodus	Exo	2	26	9	E quibus quinque junges seorsum, et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices.
   2243 Exodus	Exo	2	26	10	Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius, ut conjungi cum altero queat, et quinquaginta ansas in ora sagi alterius, ut cum altero copuletur.
   2244 Exodus	Exo	2	26	11	Facies et quinquaginta fibulas aeneas quibus jungantur ansae, ut unum ex omnibus operimentum fiat.
   2245 Exodus	Exo	2	26	12	Quod autem superfuerit in sagis quae parantur tecto, id est unum sagum quod amplius est, ex medietate ejus operies posteriora tabernaculi.
   2246 Exodus	Exo	2	26	13	Et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine, utrumque latus tabernaculi protegens.
   2247 Exodus	Exo	2	26	14	Facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis : et super hoc rursum aliud operimentum de janthinis pellibus.
   2248 Exodus	Exo	2	26	15	Facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setim,
   2249 Exodus	Exo	2	26	16	quae singulae denos cubitos in longitudine habeant, et in latitudine singulos ac semissem.
   2250 Exodus	Exo	2	26	17	In lateribus tabulae, duae incastraturae fient, quibus tabula alteri tabulae connectatur : atque in hunc modum cunctae tabulae parabuntur.
   2251 Exodus	Exo	2	26	18	Quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum.
   2252 Exodus	Exo	2	26	19	Quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binae bases singulis tabulis per duos angulos subjiciantur.
   2253 Exodus	Exo	2	26	20	In latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem, viginti tabulae erunt,
   2254 Exodus	Exo	2	26	21	quadraginta habentes bases argenteas, binae bases singulis tabulis supponentur.
   2255 Exodus	Exo	2	26	22	Ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas,
   2256 Exodus	Exo	2	26	23	et rursum alias duas quae in angulis erigantur post tergum tabernaculi.
   2257 Exodus	Exo	2	26	24	Eruntque conjunctae a deorsum usque sursum, et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis quae in angulis ponendae sunt, similis junctura servabitur.
   2258 Exodus	Exo	2	26	25	Et erunt simul tabulae octo, bases earum argenteae sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis.
   2259 Exodus	Exo	2	26	26	Facies et vectes de lignis setim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi,
   2260 Exodus	Exo	2	26	27	et quinque alios in altero, et ejusdem numeri ad occidentalem plagam :
   2261 Exodus	Exo	2	26	28	qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum.
   2262 Exodus	Exo	2	26	29	Ipsas quoque tabulas deaurabis, et fundes in eis annulos aureos per quos vectes tabulata contineant : quos operies laminis aureis.
   2263 Exodus	Exo	2	26	30	Et eriges tabernaculum juxta exemplar quod tibi in monte monstratum est.
   2264 Exodus	Exo	2	26	31	Facies et velum de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario et pulchra varietate contextum :
   2265 Exodus	Exo	2	26	32	quod appendes ante quatuor columnas de lignis setim, quae ipsae quidem deauratae erunt, et habebunt capita aurea, sed bases argenteas.
   2266 Exodus	Exo	2	26	33	Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et sanctuarium, et sanctuarii sanctuaria dividentur.
   2267 Exodus	Exo	2	26	34	Pones et propitiatorium super arcam testimonii in Sancto sanctorum,
   2268 Exodus	Exo	2	26	35	mensamque extra velum, et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano : mensa enim stabit in parte aquilonis.
   2269 Exodus	Exo	2	26	36	Facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii.
   2270 Exodus	Exo	2	26	37	Et quinque columnas deaurabis lignorum setim, ante quas ducetur tentorium : quarum erunt capita aurea, et bases aeneae.
   2271 Exodus	Exo	2	27	1	Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine.
   2272 Exodus	Exo	2	27	2	Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt : et operies illud aere.
   2273 Exodus	Exo	2	27	3	Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula ; omnia vasa ex aere fabricabis.
   2274 Exodus	Exo	2	27	4	Craticulamque in modum retis aeneam : per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli aenei.
   2275 Exodus	Exo	2	27	5	Quos pones subter arulam altaris : eritque craticula usque ad altaris medium.
   2276 Exodus	Exo	2	27	6	Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis aeneis :
   2277 Exodus	Exo	2	27	7	et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum.
   2278 Exodus	Exo	2	27	8	Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est.
   2279 Exodus	Exo	2	27	9	Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta : centum cubitos unum latus tenebit in longitudine.
   2280 Exodus	Exo	2	27	10	Et columnas viginti cum basibus totidem aeneis, quae capita cum caelaturis suis habebunt argentea.
   2281 Exodus	Exo	2	27	11	Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnae viginti, et bases aeneae ejusdem numeri, et capita earum cum caelaturis suis argentea.
   2282 Exodus	Exo	2	27	12	In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnae decem, basesque totidem.
   2283 Exodus	Exo	2	27	13	In ea quoque atrii latitudine, quae respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt.
   2284 Exodus	Exo	2	27	14	In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnaeque tres et bases totidem :
   2285 Exodus	Exo	2	27	15	et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnae tres, et bases totidem.
   2286 Exodus	Exo	2	27	16	In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii : columnas habebit quatuor, cum basibus totidem.
   2287 Exodus	Exo	2	27	17	Omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus aeneis.
   2288 Exodus	Exo	2	27	18	In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit : fietque de bysso retorta, et habebit bases aeneas.
   2289 Exodus	Exo	2	27	19	Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et caeremonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex aere facies.
   2290 Exodus	Exo	2	27	20	Praecipe filiis Israël ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper
   2291 Exodus	Exo	2	27	21	in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël.
   2292 Exodus	Exo	2	28	1	Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israël, ut sacerdotio fungantur mihi : Aaron, Nadab, et Abiu, Eleazar, et Ithamar.
   2293 Exodus	Exo	2	28	2	Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo in gloriam et decorem.
   2294 Exodus	Exo	2	28	3	Et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiae, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi.
   2295 Exodus	Exo	2	28	4	Haec autem erunt vestimenta quae faciet : rationale et superhumerale, tunicam et lineam strictam, cidarim et balteum. Facient vestimenta sancta fratri tuo Aaron et filiis ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.
   2296 Exodus	Exo	2	28	5	Accipientque aurum, et hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum.
   2297 Exodus	Exo	2	28	6	Facient autem superhumerale de auro et hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere polymito.
   2298 Exodus	Exo	2	28	7	Duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum, ut in unum redeant.
   2299 Exodus	Exo	2	28	8	Ipsa quoque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.
   2300 Exodus	Exo	2	28	9	Sumesque duos lapides onychinos, et sculpes in eis nomina filiorum Israël :
   2301 Exodus	Exo	2	28	10	sex nomina in lapide uno, et sex reliqua in altero, juxta ordinem nativitatis eorum.
   2302 Exodus	Exo	2	28	11	Opere sculptoris et caelatura gemmarii, sculpes eos nominibus filiorum Israël, inclusos auro atque circumdatos :
   2303 Exodus	Exo	2	28	12	et pones in utroque latere superhumeralis, memoriale filiis Israël. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum, ob recordationem.
   2304 Exodus	Exo	2	28	13	Facies et uncinos ex auro,
   2305 Exodus	Exo	2	28	14	et duas catenulas ex auro purissimo sibi invicem cohaerentes, quas inseres uncinis.
   2306 Exodus	Exo	2	28	15	Rationale quoque judicii facies opere polymito juxta texturam superhumeralis, ex auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.
   2307 Exodus	Exo	2	28	16	Quadrangulum erit et duplex : mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine.
   2308 Exodus	Exo	2	28	17	Ponesque in eo quatuor ordines lapidum : in primo versu erit lapis sardius, et topazius, et smaragdus :
   2309 Exodus	Exo	2	28	18	in secundo carbunculus, sapphirus, et jaspis :
   2310 Exodus	Exo	2	28	19	in tertio ligurius, achates, et amethystus :
   2311 Exodus	Exo	2	28	20	in quarto chrysolithus, onychinus, et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos.
   2312 Exodus	Exo	2	28	21	Habebuntque nomina filiorum Israël : duodecim nominibus caelabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus.
   2313 Exodus	Exo	2	28	22	Facies in rationali catenas sibi invicem cohaerentes ex auro purissimo,
   2314 Exodus	Exo	2	28	23	et duos annulos aureos, quos pones in utraque rationalis summitate :
   2315 Exodus	Exo	2	28	24	catenasque aureas junges annulis, qui sunt in marginibus ejus,
   2316 Exodus	Exo	2	28	25	et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superhumeralis quod rationale respicit.
   2317 Exodus	Exo	2	28	26	Facies et duos annulos aureos, quos pones in summitatibus rationalis, in oris, quae e regione sunt superhumeralis, et posteriora ejus aspiciunt.
   2318 Exodus	Exo	2	28	27	Necnon et alios duos annulos aureos, qui ponendi sunt in utroque latere superhumeralis deorsum, quod respicit contra faciem juncturae inferioris, ut aptari possit cum superhumerali,
   2319 Exodus	Exo	2	28	28	et stringatur rationale annulis suis cum annulis superhumeralis vitta hyacinthina, ut maneat junctura fabrefacta, et a se invicem rationale et superhumerale nequeant separari.
   2320 Exodus	Exo	2	28	29	Portabitque Aaron nomina filiorum Israël in rationali judicii super pectus suum, quando ingredietur Sanctuarium, memoriale coram Domino in aeternum.
   2321 Exodus	Exo	2	28	30	Pones autem in rationali judicii Doctrinam et Veritatem, quae erunt in pectore Aaron, quando ingredietur coram Domino : et gestabit judicium filiorum Israël in pectore suo, in conspectu Domini semper.
   2322 Exodus	Exo	2	28	31	Facies et tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,
   2323 Exodus	Exo	2	28	32	in cujus medio supra erit capitium, et ora per gyrum ejus textilis, sicut fieri solet in extremis vestium partibus, ne facile rumpatur.
   2324 Exodus	Exo	2	28	33	Deorsum vero, ad pedes ejusdem tunicae, per circuitum, quasi mala punica facies, ex hyacintho, et purpura, et cocco bis tincto, mistis in medio tintinnabulis,
   2325 Exodus	Exo	2	28	34	ita ut tintinnabulum sit aureum et malum punicum : rursumque tintinnabulum aliud aureum et malum punicum.
   2326 Exodus	Exo	2	28	35	Et vestietur ea Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur.
   2327 Exodus	Exo	2	28	36	Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere caelatoris, Sanctum Domino.
   2328 Exodus	Exo	2	28	37	Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram,
   2329 Exodus	Exo	2	28	38	imminens fronti pontificis. Portabitque Aaron iniquitates eorum, quae obtulerunt et sanctificaverunt filii Israël, in cunctis muneribus et donariis suis. Erit autem lamina semper in fronte ejus, ut placatus sit eis Dominus.
   2330 Exodus	Exo	2	28	39	Stringesque tunicam bysso, et tiaram byssinam facies, et balteum opere plumarii.
   2331 Exodus	Exo	2	28	40	Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem :
   2332 Exodus	Exo	2	28	41	vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios ejus cum eo. Et cunctorum consecrabis manus, sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi.
   2333 Exodus	Exo	2	28	42	Facies et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suae, a renibus usque ad femora :
   2334 Exodus	Exo	2	28	43	et utentur eis Aaron et filii ejus quando ingredientur tabernaculum testimonii, vel quando appropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur. Legitimum sempiternum erit Aaron, et semini ejus post eum.
   2335 Exodus	Exo	2	29	1	Sed et hoc facies, ut mihi in sacerdotio consecrentur. Tolle vitulum de armento, et arietes duos immaculatos,
   2336 Exodus	Exo	2	29	2	panesque azymos, et crustulam absque fermento, quae conspersa sit oleo, lagana quoque azyma oleo lita : de simila triticea cuncta facies.
   2337 Exodus	Exo	2	29	3	Et posita in canistro offeres : vitulum autem et duos arietes.
   2338 Exodus	Exo	2	29	4	Et Aaron ac filios ejus applicabis ad ostium tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua,
   2339 Exodus	Exo	2	29	5	indues Aaron vestimentis suis, id est, linea et tunica, et superhumerali et rationali, quod constringes balteo.
   2340 Exodus	Exo	2	29	6	Et pones tiaram in capite ejus, et laminam sanctam super tiaram,
   2341 Exodus	Exo	2	29	7	et oleum unctionis fundes super caput ejus : atque hoc ritu consecrabitur.
   2342 Exodus	Exo	2	29	8	Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo,
   2343 Exodus	Exo	2	29	9	Aaron scilicet et liberos ejus, et impones eis mitras : eruntque sacerdotes mihi religione perpetua. Postquam initiaveris manus eorum,
   2344 Exodus	Exo	2	29	10	applicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii. Imponentque Aaron et filii ejus manus super caput illius,
   2345 Exodus	Exo	2	29	11	et mactabis eum in conspectu Domini, juxta ostium tabernaculi testimonii.
   2346 Exodus	Exo	2	29	12	Sumptumque de sanguine vituli, pones super cornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes juxta basim ejus.
   2347 Exodus	Exo	2	29	13	Sumes et adipem totum qui operit intestina, et reticulum jecoris, ac duos renes, et adipem qui super eos est, et offeres incensum super altare :
   2348 Exodus	Exo	2	29	14	carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit.
   2349 Exodus	Exo	2	29	15	Unum quoque arietem sumes, super cujus caput ponent Aaron et filii ejus manus.
   2350 Exodus	Exo	2	29	16	Quem cum mactaveris, tolles de sanguine ejus, et fundes circa altare.
   2351 Exodus	Exo	2	29	17	Ipsum autem arietem secabis in frustra : lotaque intestina ejus ac pedes, pones super concisas carnes, et super caput illius.
   2352 Exodus	Exo	2	29	18	Et offeres totum arietem in incensum super altare : oblatio est Domino, odor suavissimus victimae Domini.
   2353 Exodus	Exo	2	29	19	Tolles quoque arietem alterum, super cujus caput Aaron et filii ejus ponent manus.
   2354 Exodus	Exo	2	29	20	Quem cum immolaveris, sumes de sanguine ejus, et pones super extremum auriculae dextrae Aaron et filiorum ejus, et super pollices manus eorum ac pedis dextri, fundesque sanguinem super altare per circuitum.
   2355 Exodus	Exo	2	29	21	Cumque tuleris de sanguine qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes ejus, filios et vestimenta eorum. Consecratisque ipsis et vestibus,
   2356 Exodus	Exo	2	29	22	tolles adipem de ariete, et caudam et arvinam, quae operit vitalia, ac reticulum jecoris, et duos renes, atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis :
   2357 Exodus	Exo	2	29	23	tortamque panis unius, crustulam conspersam oleo, laganum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini :
   2358 Exodus	Exo	2	29	24	ponesque omnia super manus Aaron et filiorum ejus, et sanctificabis eos elevans coram Domino.
   2359 Exodus	Exo	2	29	25	Suscipiesque universa de manibus eorum : et incendes super altare in holocaustum, odorem suavissimum in conspectu Domini, quia oblatio ejus est.
   2360 Exodus	Exo	2	29	26	Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, sanctificabisque illud elevatum coram Domino, et cedet in partem tuam.
   2361 Exodus	Exo	2	29	27	Sanctificabisque et pectusculum consecratum, et armum quem de ariete separasti,
   2362 Exodus	Exo	2	29	28	quo initiatus est Aaron et filii ejus, cedentque in partem Aaron et filiorum ejus jure perpetuo a filiis Israël : quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quae offerunt Domino.
   2363 Exodus	Exo	2	29	29	Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii ejus post eum, ut ungantur in ea, et consecrantur manus eorum.
   2364 Exodus	Exo	2	29	30	Septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis ejus, et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario.
   2365 Exodus	Exo	2	29	31	Arietem autem consecrationis tolles, et coques carnes ejus in loco sancto :
   2366 Exodus	Exo	2	29	32	quibus vescetur Aaron et filii ejus. Panes quoque, qui sunt in canistro, in vestibulo tabernaculi testimonii comedent,
   2367 Exodus	Exo	2	29	33	ut sit placabile sacrificium, et sanctificentur offerentium manus. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancti sunt.
   2368 Exodus	Exo	2	29	34	Quod si remanserit de carnibus consecratis, sive de panibus usque mane, combures reliquias igni : non comedentur, quia sanctificata sunt.
   2369 Exodus	Exo	2	29	35	Omnia, quae praecepi tibi, facies super Aaron et filiis ejus. Septem diebus consecrabis manus eorum :
   2370 Exodus	Exo	2	29	36	et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare cum immolaveris expiationis hostiam, et unges illud in sanctificationem.
   2371 Exodus	Exo	2	29	37	Septem diebus expiabis altare, et sanctificabis, et erit Sanctum sanctorum : omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur.
   2372 Exodus	Exo	2	29	38	Hoc est quod facies in altari : agnos anniculos duos per singulos dies jugiter,
   2373 Exodus	Exo	2	29	39	unum agnum mane, et alterum vespere,
   2374 Exodus	Exo	2	29	40	decimam partem similae conspersae oleo tuso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum ejusdem mensurae in agno uno.
   2375 Exodus	Exo	2	29	41	Alterum vero agnum offeres ad vesperam juxta ritum matutinae oblationis, et juxta ea quae diximus, in odorem suavitatis :
   2376 Exodus	Exo	2	29	42	sacrificium est Domino, oblatione perpetua in generationes vestras, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ubi constituam ut loquar ad te.
   2377 Exodus	Exo	2	29	43	Ibique praecipiam filiis Israël, et sanctificabitur altare in gloria mea.
   2378 Exodus	Exo	2	29	44	Sanctificabo et tabernaculum testimonii cum altari, et Aaron cum filiis suis, ut sacerdotio fungantur mihi.
   2379 Exodus	Exo	2	29	45	Et habitabo in medio filiorum Israël, eroque eis Deus,
   2380 Exodus	Exo	2	29	46	et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de terra Aegypti, ut manerem inter illos, ego Dominus Deus ipsorum.
   2381 Exodus	Exo	2	30	1	Facies quoque altare ad adolendum thymiama, de lignis setim,
   2382 Exodus	Exo	2	30	2	habens cubitum longitudinis, et alterum latitudinis, id est, quadrangulum, et duos cubitos in altitudine. Cornua ex ipso procedent.
   2383 Exodus	Exo	2	30	3	Vestiesque illud auro purissimo, tam craticulam ejus, quam parietes per circuitum, et cornua. Faciesque ei coronam aureolam per gyrum,
   2384 Exodus	Exo	2	30	4	et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et altare portetur.
   2385 Exodus	Exo	2	30	5	Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et inaurabis.
   2386 Exodus	Exo	2	30	6	Ponesque altare contra velum, quod ante arcum pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium, ubi loquar tibi.
   2387 Exodus	Exo	2	30	7	Et adolebit incensum super eo Aaron, suave fragrans, mane. Quando componet lucernas, incendet illud :
   2388 Exodus	Exo	2	30	8	et quando collocabit eas ad vesperum, uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras.
   2389 Exodus	Exo	2	30	9	Non offeretis super eo thymiama compositionis alterius, nec oblationem, et victimam, nec libabitis libamina.
   2390 Exodus	Exo	2	30	10	Et deprecabitur Aaron super cornua ejus semel per annum, in sanguine quod oblatum est pro peccato, et placabit super eo in generationibus vestris. Sanctum sanctorum erit Domino.
   2391 Exodus	Exo	2	30	11	Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
   2392 Exodus	Exo	2	30	12	Quando tuleris summam filiorum Israël juxta numerum, dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino, et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti.
   2393 Exodus	Exo	2	30	13	Hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen, dimidium sicli juxta mensuram templi (siclus viginti obolos habet) ; media pars sicli offeretur Domino.
   2394 Exodus	Exo	2	30	14	Qui habetur in numero, a viginti annis et supra, dabit pretium.
   2395 Exodus	Exo	2	30	15	Dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet.
   2396 Exodus	Exo	2	30	16	Susceptamque pecuniam, quae collata est a filiis Israël, trades in usus tabernaculi testimonii, ut sit monimentum eorum coram Domino, et propitietur animabus eorum.
   2397 Exodus	Exo	2	30	17	Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
   2398 Exodus	Exo	2	30	18	Facies et labrum aeneum cum basi sua ad lavandum : ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare. Et missa aqua,
   2399 Exodus	Exo	2	30	19	lavabunt in ea Aaron et filii ejus manus suas ac pedes,
   2400 Exodus	Exo	2	30	20	quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii, et quando accessuri sunt ad altare, ut offerant in eo thymiama Domino,
   2401 Exodus	Exo	2	30	21	ne forte moriantur ; legitimum sempiternum erit ipsi, et semini ejus per successiones.
   2402 Exodus	Exo	2	30	22	Locutusque est Dominus ad Moysen,
   2403 Exodus	Exo	2	30	23	dicens : Sume tibi aromata, primae myrrhae et electae quingentos siclos, et cinnamomi medium, id est, ducentos quinquaginta siclos, calami similiter ducentos quinquaginta,
   2404 Exodus	Exo	2	30	24	casiae autem quingentos siclos, in pondere sanctuarii, olei de olivetis mensuram hin :
   2405 Exodus	Exo	2	30	25	faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii,
   2406 Exodus	Exo	2	30	26	et unges ex eo tabernaculum testimonii, et arcam testamenti,
   2407 Exodus	Exo	2	30	27	mensamque cum vasis suis, et candelabrum, et utensilia ejus, altaria thymiamatis,
   2408 Exodus	Exo	2	30	28	et holocausti, et universam supellectilem quae ad cultum eorum pertinet.
   2409 Exodus	Exo	2	30	29	Sanctificabisque omnia, et erunt Sancta sanctorum ; qui tetigerit ea, sanctificabitur.
   2410 Exodus	Exo	2	30	30	Aaron et filios ejus unges, sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi.
   2411 Exodus	Exo	2	30	31	Filiis quoque Israël dices : Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras.
   2412 Exodus	Exo	2	30	32	Caro hominis non ungetur ex eo, et juxta compositionem ejus non facietis aliud, quia sanctificatum est, et sanctum erit vobis.
   2413 Exodus	Exo	2	30	33	Homo quicumque tale composuerit, et dederit ex eo alieno, exterminabitur de populo suo.
   2414 Exodus	Exo	2	30	34	Dixitque Dominus ad Moysen : Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris, et thus lucidissimum ; aequalis ponderis erunt omnia :
   2415 Exodus	Exo	2	30	35	faciesque thymiama compositum opere unguentarii, mistum diligenter, et purum, et sanctificatione dignissimum.
   2416 Exodus	Exo	2	30	36	Cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis, pones ex eo coram tabernaculo testimonii, in quo loco apparebo tibi. Sanctum sanctorum erit vobis thymiama.
   2417 Exodus	Exo	2	30	37	Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia sanctum est Domino.
   2418 Exodus	Exo	2	30	38	Homo quicumque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis.
   2419 Exodus	Exo	2	31	1	Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
   2420 Exodus	Exo	2	31	2	Ecce, vocavi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Juda,
   2421 Exodus	Exo	2	31	3	et implevi spiritu Dei, sapientia, et intelligentia et scientia in omni opere,
   2422 Exodus	Exo	2	31	4	ad excogitandum quidquid fabrefieri potest ex auro, et argento, et aere,
   2423 Exodus	Exo	2	31	5	marmore, et gemmis, et diversitate lignorum.
   2424 Exodus	Exo	2	31	6	Dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de tribu Dan. Et in corde omnis eruditi posui sapientiam : ut faciant cuncta quae praecepi tibi,
   2425 Exodus	Exo	2	31	7	tabernaculum foederis, et arcam testimonii, et propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi,
   2426 Exodus	Exo	2	31	8	mensamque et vasa ejus, candelabrum purissimum cum vasis suis, et altaris thymiamatis,
   2427 Exodus	Exo	2	31	9	et holocausti, et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua,
   2428 Exodus	Exo	2	31	10	vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti, et filiis ejus, ut fungantur officio suo in sacris :
   2429 Exodus	Exo	2	31	11	oleum unctionis, et thymiama aromatum in sanctuario, omnia quae praecepi tibi, facient.
   2430 Exodus	Exo	2	31	12	Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
   2431 Exodus	Exo	2	31	13	Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Videte ut sabbatum meum custodiatis : quia signum est inter me et vos in generationibus vestris : ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos.
   2432 Exodus	Exo	2	31	14	Custodite sabbatum meum, sanctum est enim vobis : qui polluerit illud, morte morietur ; qui fecerit in eo opus, peribit anima illius de medio populi sui.
   2433 Exodus	Exo	2	31	15	Sex diebus facietis opus : in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino ; omnis qui fecerit opus in hac die, morietur.
   2434 Exodus	Exo	2	31	16	Custodiant filii Israël sabbatum, et celebrent illud in generationibus suis. Pactum est sempiternum
   2435 Exodus	Exo	2	31	17	inter me et filios Israël, signumque perpetuum ; sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram, et in septimo ab opere cessavit.
   2436 Exodus	Exo	2	31	18	Deditque Dominus Moysi, completis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei.
   2437 Exodus	Exo	2	32	1	Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus adversus Aaron, dixit : Surge, fac nobis deos, qui nos praecedant : Moysi enim huic viro, qui nos eduxit de terra Aegypti, ignoramus quid acciderit.
   2438 Exodus	Exo	2	32	2	Dixitque ad eos Aaron : Tollite inaures aureas de uxorum, filiorumque et filiarum vestrarum auribus, et afferte ad me.
   2439 Exodus	Exo	2	32	3	Fecitque populus quae jusserat, deferens inaures ad Aaron.
   2440 Exodus	Exo	2	32	4	Quas cum ille accepisset, formavit opere fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem : dixeruntque : Hi sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Aegypti.
   2441 Exodus	Exo	2	32	5	Quod cum vidisset Aaron, aedificavit altare coram eo, et praeconis voce clamavit dicens : Cras solemnitas Domini est.
   2442 Exodus	Exo	2	32	6	Surgentesque mane, obtulerunt holocausta, et hostias pacificas, et sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.
   2443 Exodus	Exo	2	32	7	Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens : Vade, descende : peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti.
   2444 Exodus	Exo	2	32	8	Recesserunt cito de via, quam ostendisti eis : feceruntque sibi vitulum conflatilem, et adoraverunt, atque immolantes ei hostias, dixerunt : Isti sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Aegypti.
   2445 Exodus	Exo	2	32	9	Rursumque ait Dominus ad Moysen : Cerno quod populus iste durae cervicis sit :
   2446 Exodus	Exo	2	32	10	dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam.
   2447 Exodus	Exo	2	32	11	Moyses autem orabat Dominum Deum suum, dicens : Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Aegypti, in fortitudine magna, et in manu robusta ?
   2448 Exodus	Exo	2	32	12	Ne quaeso dicant Aegyptii : Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret e terra : quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui.
   2449 Exodus	Exo	2	32	13	Recordare Abraham, Isaac, et Israël servorum tuorum, quibus jurasti per temetipsum, dicens : Multiplicabo semen vestrum sicut stellas caeli ; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper.
   2450 Exodus	Exo	2	32	14	Placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum.
   2451 Exodus	Exo	2	32	15	Et reversus est Moyses de monte, portans duas tabulas testimonii in manu sua, scriptas ex utraque parte,
   2452 Exodus	Exo	2	32	16	et factas opere Dei : scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis.
   2453 Exodus	Exo	2	32	17	Audiens autem Josue tumultum populi vociferantis, dixit ad Moysen : Ululatus pugnae auditur in castris.
   2454 Exodus	Exo	2	32	18	Qui respondit : Non est clamor adhortantium ad pugnam, neque vociferatio compellentium ad fugam : sed vocem cantantium ego audio.
   2455 Exodus	Exo	2	32	19	Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum, et choros : iratusque valde, projecit de manu tabulas, et confregit eas ad radicem montis :
   2456 Exodus	Exo	2	32	20	arripiensque vitulum quem fecerant, combussit, et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israël.
   2457 Exodus	Exo	2	32	21	Dixitque ad Aaron : Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum ?
   2458 Exodus	Exo	2	32	22	Cui ille respondit : Ne indignetur dominus meus : tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum :
   2459 Exodus	Exo	2	32	23	dixerunt mihi : Fac nobis deos, qui nos praecedant : huic enim Moysi, qui nos eduxit de terra Aegypti, nescimus quid acciderit.
   2460 Exodus	Exo	2	32	24	Quibus ego dixi : Quis vestrum habet aurum ? Tulerunt, et dederunt mihi : et projeci illud in ignem, egressusque est hic vitulus.
   2461 Exodus	Exo	2	32	25	Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus (spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat),
   2462 Exodus	Exo	2	32	26	et stans in porta castrorum, ait : Si quis est Domini, jungatur mihi. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi :
   2463 Exodus	Exo	2	32	27	quibus ait : Haec dicit Dominus Deus Israël : Ponat vir gladium super femur suum : ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum.
   2464 Exodus	Exo	2	32	28	Feceruntque filii Levi juxta sermonem Moysi, cecideruntque in die illa quasi viginti tria millia hominum.
   2465 Exodus	Exo	2	32	29	Et ait Moyses : Consecrastis manus vestras hodie Domino, unusquisque in filio, et in fratre suo, ut detur vobis benedictio.
   2466 Exodus	Exo	2	32	30	Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum : Peccastis peccatum maximum : ascendam ad Dominum, si quomodo quivero eum deprecari pro scelere vestro.
   2467 Exodus	Exo	2	32	31	Reversusque ad Dominum, ait : Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos : aut dimitte eis hanc noxam,
   2468 Exodus	Exo	2	32	32	aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti.
   2469 Exodus	Exo	2	32	33	Cui respondit Dominus : Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo :
   2470 Exodus	Exo	2	32	34	tu autem vade, et duc populum istum quo locutus sum tibi : angelus meus praecedet te. Ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum.
   2471 Exodus	Exo	2	32	35	Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron.
   2472 Exodus	Exo	2	33	1	Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : Vade, ascende de loco isto tu, et populus tuus quem eduxisti de terra Aegypti, in terram quam juravi Abraham, Isaac et Jacob, dicens : Semini tuo dabo eam :
   2473 Exodus	Exo	2	33	2	et mittam praecursorem tui angelum, ut ejiciam Chananaeum, et Amorrhaeum, et Hethaeum, et Pherezaeum, et Hevaeum, et Jebusaeum,
   2474 Exodus	Exo	2	33	3	et intres in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus durae cervicis es : ne forte disperdam te in via.
   2475 Exodus	Exo	2	33	4	Audiensque populus sermonem hunc pessimum, luxit : et nullus ex more indutus est cultu suo.
   2476 Exodus	Exo	2	33	5	Dixitque Dominus ad Moysen : Loquere filiis Israël : Populus durae cervicis es : semel ascendam in medio tui, et delebo te. Jam nunc depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi.
   2477 Exodus	Exo	2	33	6	Deposuerunt ergo filii Israël ornatum suum a monte Horeb.
   2478 Exodus	Exo	2	33	7	Moyses quoque tollens tabernaculum, tetendit extra castra procul, vocavitque nomen ejus, Tabernaculum foederis. Et omnis populus, qui habebat aliquam quaestionem, egrediebatur ad tabernaculum foederis, extra castra.
   2479 Exodus	Exo	2	33	8	Cumque egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui, aspiciebantque tergum Moysi, donec ingrederetur tentorium.
   2480 Exodus	Exo	2	33	9	Ingresso autem illo tabernaculum foederis, descendebat columna nubis, et stabat ad ostium, loquebaturque cum Moyse,
   2481 Exodus	Exo	2	33	10	cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi. Stabantque ipsi, et adorabant per fores tabernaculorum suorum.
   2482 Exodus	Exo	2	33	11	Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister ejus Josue filius Nun, puer, non recedebat de tabernaculo.
   2483 Exodus	Exo	2	33	12	Dixit autem Moyses ad Dominum : Praecipis ut educam populum istum : et non indicas mihi quem missurus es mecum, praesertim cum dixeris : Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me.
   2484 Exodus	Exo	2	33	13	Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam, ut sciam te, et inveniam gratiam ante oculos tuos : respice populum tuum gentem hanc.
   2485 Exodus	Exo	2	33	14	Dixitque Dominus : Facies mea praecedet te, et requiem dabo tibi.
   2486 Exodus	Exo	2	33	15	Et ait Moyses : Si non tu ipse praecedas, ne educas nos de loco isto.
   2487 Exodus	Exo	2	33	16	In quo enim scire poterimus ego et populus tuus invenisse nos gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum, ut glorificemur ab omnibus populis qui habitant super terram ?
   2488 Exodus	Exo	2	33	17	Dixit autem Dominus ad Moysen : Et verbum istud, quod locutus es, faciam : invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine.
   2489 Exodus	Exo	2	33	18	Qui ait : Ostende mihi gloriam tuam.
   2490 Exodus	Exo	2	33	19	Respondit : Ego ostendam omne bonum tibi, et vocabo in nomine Domini coram te : et miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit.
   2491 Exodus	Exo	2	33	20	Rursumque ait : Non poteris videre faciem meam : non enim videbit me homo et vivet.
   2492 Exodus	Exo	2	33	21	Et iterum : Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram.
   2493 Exodus	Exo	2	33	22	Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petrae, et protegam dextera mea, donec transeam :
   2494 Exodus	Exo	2	33	23	tollamque manum meam, et videbis posteriora mea : faciem autem meam videre non poteris.
   2495 Exodus	Exo	2	34	1	Ac deinceps : Praecide, ait, tibi duas tabulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quae habuerunt tabulae quas fregisti.
   2496 Exodus	Exo	2	34	2	Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis.
   2497 Exodus	Exo	2	34	3	Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem : boves quoque et oves non pascantur e contra.
   2498 Exodus	Exo	2	34	4	Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant : et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut praeceperat ei Dominus, portans secum tabulas.
   2499 Exodus	Exo	2	34	5	Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit Moyses cum eo, invocans nomen Domini.
   2500 Exodus	Exo	2	34	6	Quo transeunte coram eo, ait : Dominator Domine Deus, misericors et clemens, patiens et multae miserationis, ac verax,
   2501 Exodus	Exo	2	34	7	qui custodis misericordiam in millia ; qui aufers iniquitatem, et scelera, atque peccata, nullusque apud te per se innocens est ; qui reddis iniquitatem patrum filiis, ac nepotibus in tertiam et quartam progeniem.
   2502 Exodus	Exo	2	34	8	Festinusque Moyses, curvatus est pronus in terram, et adorans
   2503 Exodus	Exo	2	34	9	ait : Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris nobiscum (populus enim durae cervicis est) et auferas iniquitates nostras atque peccata, nosque possideas.
   2504 Exodus	Exo	2	34	10	Respondit Dominus : Ego inibo pactum videntibus cunctis : signa faciam quae numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus, ut cernat populus iste, in cujus es medio, opus Domini terribile quod facturus sum.
   2505 Exodus	Exo	2	34	11	Observa cuncta quae hodie mando tibi : ego ipse ejiciam ante faciem tuam Amorrhaeum, et Chananaeum, et Hethaeum, Pherezaeum quoque, et Hevaeum, et Jebusaeum.
   2506 Exodus	Exo	2	34	12	Cave ne umquam cum habitatoribus terrae illius jungas amicitias, quae sint tibi in ruinam :
   2507 Exodus	Exo	2	34	13	sed aras eorum destrue, confringe statuas, lucosque succide :
   2508 Exodus	Exo	2	34	14	noli adorare deum alienum. Dominus zelotes nomen ejus ; Deus est aemulator.
   2509 Exodus	Exo	2	34	15	Ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum : ne, cum fornicati fuerint cum diis suis, et adoraverint simulacra eorum, vocet te quispiam ut comedas de immolatis.
   2510 Exodus	Exo	2	34	16	Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis : ne, postquam ipsae fuerint fornicatae, fornicari faciant et filios tuos in deos suos.
   2511 Exodus	Exo	2	34	17	Deos conflatiles non facies tibi.
   2512 Exodus	Exo	2	34	18	Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut praecepi tibi, in tempore mensis novorum : mense enim verni temporis egressus es de Aegypto.
   2513 Exodus	Exo	2	34	19	Omne quod aperit vulvam generis masculini, meum erit. De cunctis animantibus, tam de bobus, quam de ovibus, meum erit.
   2514 Exodus	Exo	2	34	20	Primogenitum asini redimes ove : sin autem nec pretium pro eo dederis, occidetur. Primogenitum filiorum tuorum redimes : nec apparebis in conspectu meo vacuus.
   2515 Exodus	Exo	2	34	21	Sex diebus operaberis ; die septimo cessabis arare et metere.
   2516 Exodus	Exo	2	34	22	Solemnitatem hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tuae triticeae, et solemnitatem, quando redeunte anni tempore cuncta conduntur.
   2517 Exodus	Exo	2	34	23	Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israël.
   2518 Exodus	Exo	2	34	24	Cum enim tulero gentes a facie tua, et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terrae tuae, ascendente te, et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno.
   2519 Exodus	Exo	2	34	25	Non immolabis super fermento sanguinem hostiae meae : neque residebit mane de victima solemnitatis Phase.
   2520 Exodus	Exo	2	34	26	Primitias frugum terrae tuae offeres in domo Domini Dei tui. Non coques haedum in lacte matris suae.
   2521 Exodus	Exo	2	34	27	Dixitque Dominus ad Moysen : Scribe tibi verba haec, quibus et tecum et cum Israël pepigi foedus.
   2522 Exodus	Exo	2	34	28	Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes : panem non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba foederis decem.
   2523 Exodus	Exo	2	34	29	Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini.
   2524 Exodus	Exo	2	34	30	Videntes autem Aaron et filii Israël cornutam Moysi faciem, timuerunt prope accedere.
   2525 Exodus	Exo	2	34	31	Vocatique ab eo, reversi sunt tam Aaron, quam principes synagogae. Et postquam locutus est ad eos,
   2526 Exodus	Exo	2	34	32	venerunt ad eum etiam omnes filii Israël : quibus praecepit cuncta quae audierat a Domino in monte Sinai.
   2527 Exodus	Exo	2	34	33	Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam.
   2528 Exodus	Exo	2	34	34	Quod ingressus ad Dominum, et loquens cum eo, auferebat donec exiret, et tunc loquebatur ad filios Israël omnia quae sibi fuerant imperata.
   2529 Exodus	Exo	2	34	35	Qui videbant faciem egredientis Moysi esse cornutam, sed operiebat ille rursus faciem suam, siquando loquebatur ad eos.
   2530 Exodus	Exo	2	35	1	Igitur congregata omni turba filiorum Israël, dixit ad eos : Haec sunt quae jussit Dominus fieri.
   2531 Exodus	Exo	2	35	2	Sex diebus facietis opus : septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini : qui fecerit opus in eo, occidetur.
   2532 Exodus	Exo	2	35	3	Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati.
   2533 Exodus	Exo	2	35	4	Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israël : Iste est sermo quem praecepit Dominus, dicens :
   2534 Exodus	Exo	2	35	5	Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino : aurum et argentum, et aes,
   2535 Exodus	Exo	2	35	6	hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,
   2536 Exodus	Exo	2	35	7	pellesque arietum rubricatas, et janthinas, ligna setim,
   2537 Exodus	Exo	2	35	8	et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum,
   2538 Exodus	Exo	2	35	9	lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis.
   2539 Exodus	Exo	2	35	10	Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit :
   2540 Exodus	Exo	2	35	11	tabernaculum scilicet, et tectum ejus, atque operimentum, annulos, et tabulata cum vectibus, paxillos, et bases :
   2541 Exodus	Exo	2	35	12	arcam et vectes, propitiatorium, et velum, quod ante illud oppanditur :
   2542 Exodus	Exo	2	35	13	mensam cum vectibus et vasis, et propositionis panibus :
   2543 Exodus	Exo	2	35	14	candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas, et oleum ad nutrimenta ignium :
   2544 Exodus	Exo	2	35	15	altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus : tentorium ad ostium tabernaculi :
   2545 Exodus	Exo	2	35	16	altare holocausti, et craticulam ejus aeneam cum vectibus et vasis suis : labrum et basim ejus :
   2546 Exodus	Exo	2	35	17	cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus vestibuli,
   2547 Exodus	Exo	2	35	18	paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis :
   2548 Exodus	Exo	2	35	19	vestimenta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.
   2549 Exodus	Exo	2	35	20	Egressaque omnis multitudo filiorum Israël de conspectu Moysi,
   2550 Exodus	Exo	2	35	21	obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat,
   2551 Exodus	Exo	2	35	22	viri cum mulieribus praebuerunt, armillas et inaures, annulos et dextralia : omne vas aureum in donaria Domini separatum est.
   2552 Exodus	Exo	2	35	23	Si quis habebat hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas, et janthinas,
   2553 Exodus	Exo	2	35	24	argenti, aerisque metalla, obtulerunt Domino, lignaque setim in varios usus.
   2554 Exodus	Exo	2	35	25	Sed et mulieres doctae, quae neverant, dederunt hyacinthum, purpuram, et vermiculum, ac byssum,
   2555 Exodus	Exo	2	35	26	et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes.
   2556 Exodus	Exo	2	35	27	Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad superhumerale et rationale,
   2557 Exodus	Exo	2	35	28	aromataque et oleum ad luminaria concinnanda, et ad praeparandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi componendum.
   2558 Exodus	Exo	2	35	29	Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera, quae jusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israël voluntaria Domino dedicaverunt.
   2559 Exodus	Exo	2	35	30	Dixitque Moyses ad filios Israël : Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri, filii Hur de tribu Juda,
   2560 Exodus	Exo	2	35	31	implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina,
   2561 Exodus	Exo	2	35	32	ad excogitandum, et faciendum opus in auro, et argento, et aere,
   2562 Exodus	Exo	2	35	33	sculpendisque lapidibus, et opere carpentario, quidquid fabre adinveniri potest,
   2563 Exodus	Exo	2	35	34	dedit in corde ejus : Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan :
   2564 Exodus	Exo	2	35	35	ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, polymitarii, ac plumarii, de hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova quaeque reperiant.
   2565 Exodus	Exo	2	36	1	Fecit ergo Beseleel, et Ooliab, et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari quae in usus sanctuarii necessaria sunt, et quae praecepit Dominus.
   2566 Exodus	Exo	2	36	2	Cumque vocasset eos Moyses et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus,
   2567 Exodus	Exo	2	36	3	tradidit eis universa donaria filiorum Israël. Qui cum instarent operi, quotidie mane vota populus offerebat.
   2568 Exodus	Exo	2	36	4	Unde artifices venire compulsi,
   2569 Exodus	Exo	2	36	5	dixerunt Moysi : Plus offert populus quam necessarium est.
   2570 Exodus	Exo	2	36	6	Jussit ergo Moyses praeconis voce cantari : Nec vir, nec mulier quidquam offerat ultra in opere sanctuarii. Sicque cessatum est a muneribus offerendis,
   2571 Exodus	Exo	2	36	7	eo quod oblata sufficerent et superabundarent.
   2572 Exodus	Exo	2	36	8	Feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi, cortinas decem de bysso retorta, et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, opere vario, et arte polymita :
   2573 Exodus	Exo	2	36	9	quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos, et in latitudine quatuor ; una mensura erat omnium cortinarum.
   2574 Exodus	Exo	2	36	10	Conjunxitque cortinas quinque, alteram alteri, et alias quinque sibi invicem copulavit.
   2575 Exodus	Exo	2	36	11	Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius ex utroque latere, et in ora cortinae alterius similiter,
   2576 Exodus	Exo	2	36	12	ut contra se invicem venirent ansae, et mutuo jungerentur.
   2577 Exodus	Exo	2	36	13	Unde et quinquaginta fudit circulos aureos, qui morderent cortinarum ansas, et fieret unum tabernaculum.
   2578 Exodus	Exo	2	36	14	Fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi :
   2579 Exodus	Exo	2	36	15	unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta, et in latitudine cubitos quatuor : unius mensurae erant omnia saga :
   2580 Exodus	Exo	2	36	16	quorum quinque junxit seorsum, et sex alia separatim.
   2581 Exodus	Exo	2	36	17	Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius, et quinquaginta in ora sagi alterius, ut sibi invicem jungerentur.
   2582 Exodus	Exo	2	36	18	Et fibulas aeneas quinquaginta, quibus necteretur tectum, ut unum pallium ex omnibus sagis fieret.
   2583 Exodus	Exo	2	36	19	Fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis : aliudque desuper velamentum de pellibus janthinis.
   2584 Exodus	Exo	2	36	20	Fecit et tabulas tabernaculi de lignis setim stantes.
   2585 Exodus	Exo	2	36	21	Decem cubitorum erat longitudo tabulae unius : et unum ac semis cubitum latitudo retinebat.
   2586 Exodus	Exo	2	36	22	Binae incastraturae erant per singulas tabulas, ut altera alteri jungeretur. Sic fecit in omnibus tabernaculi tabulis.
   2587 Exodus	Exo	2	36	23	E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum,
   2588 Exodus	Exo	2	36	24	cum quadraginta basibus argenteis. Duae bases sub una tabula ponebantur ex utraque parte angulorum, ubi incastraturae laterum in angulis terminantur.
   2589 Exodus	Exo	2	36	25	Ad plagam quoque tabernaculi, quae respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas,
   2590 Exodus	Exo	2	36	26	cum quadraginta basibus argenteis, duas bases per singulas tabulas.
   2591 Exodus	Exo	2	36	27	Contra occidentem vero, id est, ad eam partem tabernaculi quae mare respicit, fecit sex tabulas,
   2592 Exodus	Exo	2	36	28	et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro :
   2593 Exodus	Exo	2	36	29	quae junctae erant a deorsum usque sursum, et in unam compaginem pariter ferebantur. Ita fecit ex utraque parte per angulos :
   2594 Exodus	Exo	2	36	30	ut octo essent simul tabulae, et haberent bases argenteas sedecim, binas scilicet bases sub singulis tabulis.
   2595 Exodus	Exo	2	36	31	Fecit et vectes de lignis setim, quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi,
   2596 Exodus	Exo	2	36	32	et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas : et extra hos, quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare.
   2597 Exodus	Exo	2	36	33	Fecit quoque vectem alium, qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret.
   2598 Exodus	Exo	2	36	34	Ipsa autem tabulata deauravit, fusis basibus earum argenteis. Et circulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent : quos et ipsos laminis aureis operuit.
   2599 Exodus	Exo	2	36	35	Fecit et velum de hyacintho, et purpura, vermiculo, ac bysso retorta, opere polymitario, varium atque distinctum :
   2600 Exodus	Exo	2	36	36	et quatuor columnas de lignis setim, quas cum capitibus deauravit, fusis basibus earum argenteis.
   2601 Exodus	Exo	2	36	37	Fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, vermiculo, byssoque retorta, opere plumarii :
   2602 Exodus	Exo	2	36	38	et columnas quinque cum capitibus suis, quas operuit auro, basesque earum fudit aeneas.
   2603 Exodus	Exo	2	37	1	Fecit autem Beseleel et arcam de lignis setim, habentem duos semis cubitos in longitudine, et cubitum ac semissem in latitudine, altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii : vestivitque eam auro purissimo intus ac foris.
   2604 Exodus	Exo	2	37	2	Et fecit illi coronam auream per gyrum,
   2605 Exodus	Exo	2	37	3	conflans quatuor annulos aureos per quatuor angulos ejus : duos annulos in latere uno, et duos in altero.
   2606 Exodus	Exo	2	37	4	Vectes quoque fecit de lignis setim, quos vestivit auro,
   2607 Exodus	Exo	2	37	5	et quos misit in annulos, qui erant in lateribus arcae ad portandum eam.
   2608 Exodus	Exo	2	37	6	Fecit et propitiatorium, id est, oraculum, de auro mundissimo, duorum cubitorum et dimidii in longitudine, et cubiti ac semis in latitudine.
   2609 Exodus	Exo	2	37	7	Duos etiam cherubim ex auro ductili, quos posuit ex utraque parte propitiatorii :
   2610 Exodus	Exo	2	37	8	cherub unum in summitate unius partis, et cherub alterum in summitate partis alterius : duos cherubim in singulis summitatibus propitiatorii,
   2611 Exodus	Exo	2	37	9	extendentes alas, et tegentes propitiatorium, seque mutuo et illud respicientes.
   2612 Exodus	Exo	2	37	10	Fecit et mensam de lignis setim in longitudine duorum cubitorum, et in latitudine unius cubiti, quae habebat in altitudine cubitum ac semissem.
   2613 Exodus	Exo	2	37	11	Circumdeditque eam auro mundissimo, et fecit illi labium aureum per gyrum,
   2614 Exodus	Exo	2	37	12	ipsique labio coronam auream interrasilem quatuor digitorum, et super eamdem, alteram coronam auream.
   2615 Exodus	Exo	2	37	13	Fudit et quatuor circulos aureos, quos posuit in quatuor angulis per singulos pedes mensae
   2616 Exodus	Exo	2	37	14	contra coronam : misitque in eos vectes, ut possit mensa portari.
   2617 Exodus	Exo	2	37	15	Ipsos quoque vectes fecit de lignis setim, et circumdedit eos auro.
   2618 Exodus	Exo	2	37	16	Et vasa ad diversos usus mensae, acetabula, phialas, et cyathos, et thuribula, ex auro puro, in quibus offerenda sunt libamina.
   2619 Exodus	Exo	2	37	17	Fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo, de cujus vecte calami, scyphi, sphaerulaeque, ac lilia procedebant :
   2620 Exodus	Exo	2	37	18	sex in utroque latere, tres calami ex parte una, et tres ex altera :
   2621 Exodus	Exo	2	37	19	tres scyphi in nucis modum per calamos singulos, sphaerulaeque simul et lilia : et tres scyphi instar nucis in calamo altero, sphaerulaeque simul et lilia. Aequum erat opus sex calamorum, qui procedebant de stipite candelabri.
   2622 Exodus	Exo	2	37	20	In ipso autem vecte erant quatuor scyphi in nucis modum, sphaerulaeque per singulos simul et lilia :
   2623 Exodus	Exo	2	37	21	et sphaerulae sub duobus calamis per loca tria, qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno.
   2624 Exodus	Exo	2	37	22	Et sphaerulae igitur, et calami ex ipso erant, universa ductilia ex auro purissimo.
   2625 Exodus	Exo	2	37	23	Fecit et lucernas septem cum emunctoriis suis, et vasa ubi ea, quae emuncta sunt, extinguantur, de auro mundissimo.
   2626 Exodus	Exo	2	37	24	Talentum auri appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis.
   2627 Exodus	Exo	2	37	25	Fecit et altare thymiamatis de lignis setim, per quadrum singulos habens cubitos, et in altitudine duos : e cujus angulis procedebant cornua.
   2628 Exodus	Exo	2	37	26	Vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus.
   2629 Exodus	Exo	2	37	27	Fecitque ei coronam aureolam per gyrum, et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et possit altare portari.
   2630 Exodus	Exo	2	37	28	Ipsos autem vectes fecit de lignis setim, et operuit laminis aureis.
   2631 Exodus	Exo	2	37	29	Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum, et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentarii.
   2632 Exodus	Exo	2	38	1	Fecit et altare holocausti de lignis setim, quinque cubitorum per quadrum, et trium in altitudine :
   2633 Exodus	Exo	2	38	2	cujus cornua de angulis procedebant, operuitque illum laminis aeneis.
   2634 Exodus	Exo	2	38	3	Et in usus ejus paravit ex aere vasa diversa, lebetes, forcipes, fuscinulas, uncinos, et ignium receptacula.
   2635 Exodus	Exo	2	38	4	Craticulamque ejus in modum retis fecit aeneam, et subter eam in altaris medio arulam,
   2636 Exodus	Exo	2	38	5	fusis quatuor annulis per totidem retiaculi summitates, ad immittendos vectes ad portandum :
   2637 Exodus	Exo	2	38	6	quos et ipsos fecit de lignis setim, et operuit laminis aeneis :
   2638 Exodus	Exo	2	38	7	induxitque in circulos, qui in lateribus altaris eminebant. Ipsum autem altare non erat solidum, sed cavum ex tabulis, et intus vacuum.
   2639 Exodus	Exo	2	38	8	Fecit et labrum aeneum cum basi sua de speculis mulierum, quae excubabant in ostio tabernaculi.
   2640 Exodus	Exo	2	38	9	Fecit et atrium, in cujus australi plaga erant tentoria de bysso retorta, cubitorum centum,
   2641 Exodus	Exo	2	38	10	columnae aeneae viginti cum basibus suis, capita columnarum, et tota operis caelatura, argentea.
   2642 Exodus	Exo	2	38	11	Aeque ad septentrionalem plagam tentoria columnae, basesque et capita columnarum ejusdem mensurae, et operis ac metalli, erant.
   2643 Exodus	Exo	2	38	12	In ea vero plaga, quae ad occidentem respicit, fuerunt tentoria cubitorum quinquaginta, columnae decem cum basibus suis aeneae, et capita columnarum, et tota operis caelatura, argentea.
   2644 Exodus	Exo	2	38	13	Porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria :
   2645 Exodus	Exo	2	38	14	e quibus, quindecim cubitos columnarum trium, cum basibus suis, unum tenebat latus :
   2646 Exodus	Exo	2	38	15	et in parte altera (quia inter utraque introitum tabernaculi fecit) quindecim aeque cubitorum erant tentoria, columnaeque tres, et bases totidem.
   2647 Exodus	Exo	2	38	16	Cuncta atrii tentoria byssus retorta texuerat.
   2648 Exodus	Exo	2	38	17	Bases columnarum fuere aeneae, capita autem earum cum cunctis caelaturis suis argentea : sed et ipsas columnas atrii vestivit argento.
   2649 Exodus	Exo	2	38	18	Et in introitu ejus opere plumario fecit tentorium ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta, quod habebat viginti cubitos in longitudine, altitudo vero quinque cubitorum erat juxta mensuram, quam cuncta atrii tentoria habebant.
   2650 Exodus	Exo	2	38	19	Columnae autem in ingressu fuere quatuor cum basibus aeneis, capitaque earum et caelaturae argenteae.
   2651 Exodus	Exo	2	38	20	Paxillos quoque tabernaculi et atrii per gyrum fecit aeneos.
   2652 Exodus	Exo	2	38	21	Haec sunt instrumenta tabernaculi testimonii, quae enumerata sunt juxta praeceptum Moysi in caeremoniis Levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis :
   2653 Exodus	Exo	2	38	22	quae Beseleel filius Uri filii Hur de tribu Juda, Domino per Moysen jubente, compleverat,
   2654 Exodus	Exo	2	38	23	juncto sibi socio Ooliab filio Achisamech de tribu Dan : qui et ipse artifex lignorum egregius fuit, et polymitarius atque plumarius ex hyacintho, purpura, vermiculo et bysso.
   2655 Exodus	Exo	2	38	24	Omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii, et quod oblatum est in donariis, viginti novem talentorum fuit, et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii.
   2656 Exodus	Exo	2	38	25	Oblatum est autem ab his qui transierunt ad numerum a viginti annis et supra, de sexcentis tribus millibus et quingentis quinquaginta armatorum.
   2657 Exodus	Exo	2	38	26	Fuerunt praeterea centum talenta argenti e quibus conflatae sunt bases sanctuarii, et introitus, ubi velum pendet.
   2658 Exodus	Exo	2	38	27	Centum bases factae sunt de talentis centum, singulis talentis per bases singulas supputatis.
   2659 Exodus	Exo	2	38	28	De mille autem septingentis et septuaginta quinque, fecit capita columnarum, quas et ipsas vestivit argento.
   2660 Exodus	Exo	2	38	29	Aeris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo millia, et quadringenti supra sicli,
   2661 Exodus	Exo	2	38	30	ex quibus fusae sunt bases in introitu tabernaculi testimonii, et altare aeneum cum craticula sua, omniaque vasa quae ad usum ejus pertinent,
   2662 Exodus	Exo	2	38	31	et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu ejus, et paxilli tabernaculi atque atrii per gyrum.
   2663 Exodus	Exo	2	39	1	De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso, fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut praecepit Dominus Moysi.
   2664 Exodus	Exo	2	39	2	Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta,
   2665 Exodus	Exo	2	39	3	opere polymitario : inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine,
   2666 Exodus	Exo	2	39	4	duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum,
   2667 Exodus	Exo	2	39	5	et balteum ex eisdem coloribus, sicut praeceperat Dominus Moysi.
   2668 Exodus	Exo	2	39	6	Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israël :
   2669 Exodus	Exo	2	39	7	posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Israël, sicut praeceperat Dominus Moysi.
   2670 Exodus	Exo	2	39	8	Fecit et rationale opere polymito juxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta :
   2671 Exodus	Exo	2	39	9	quadrangulum, duplex, mensurae palmi.
   2672 Exodus	Exo	2	39	10	Et posuit in eo gemmarum ordines quatuor. In primo versu erat sardius, topazius, smaragdus.
   2673 Exodus	Exo	2	39	11	In secundo, carbunculus, sapphirus, et jaspis.
   2674 Exodus	Exo	2	39	12	In tertio, ligurius, achates, et amethystus.
   2675 Exodus	Exo	2	39	13	In quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos.
   2676 Exodus	Exo	2	39	14	Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israël, singuli per nomina singulorum.
   2677 Exodus	Exo	2	39	15	Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohaerentes, de auro purissimo :
   2678 Exodus	Exo	2	39	16	et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis,
   2679 Exodus	Exo	2	39	17	e quibus penderent duae catenae aureae, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant.
   2680 Exodus	Exo	2	39	18	Haec et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur,
   2681 Exodus	Exo	2	39	19	stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos jungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut praecepit Dominus Moysi.
   2682 Exodus	Exo	2	39	20	Feceruntque quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,
   2683 Exodus	Exo	2	39	21	et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem :
   2684 Exodus	Exo	2	39	22	deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta :
   2685 Exodus	Exo	2	39	23	et tintinnabula de auro purissimo, quae posuerunt inter malogranata, in extrema parte tunicae per gyrum :
   2686 Exodus	Exo	2	39	24	tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut praeceperat Dominus Moysi.
   2687 Exodus	Exo	2	39	25	Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus :
   2688 Exodus	Exo	2	39	26	et mitras cum coronulis suis ex bysso :
   2689 Exodus	Exo	2	39	27	feminalia quoque linea, byssina :
   2690 Exodus	Exo	2	39	28	cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, arte plumaria, sicut praeceperat Dominus Moysi.
   2691 Exodus	Exo	2	39	29	Fecerunt et laminam sacrae venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini :
   2692 Exodus	Exo	2	39	30	et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut praeceperat Dominus Moysi.
   2693 Exodus	Exo	2	39	31	Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii : feceruntque filii Israël cuncta quae praeceperat Dominus Moysi.
   2694 Exodus	Exo	2	39	32	Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases,
   2695 Exodus	Exo	2	39	33	opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de janthinis pellibus,
   2696 Exodus	Exo	2	39	34	velum ; arcam, vectes, propitiatorium,
   2697 Exodus	Exo	2	39	35	mensam cum vasis suis et propositionis panibus ;
   2698 Exodus	Exo	2	39	36	candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo ;
   2699 Exodus	Exo	2	39	37	altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus,
   2700 Exodus	Exo	2	39	38	et tentorium in introitu tabernaculi ;
   2701 Exodus	Exo	2	39	39	altare aeneum, retiaculum, vectes, et vasa ejus omnia ; labrum cum basi sua ; tentoria atrii, et columnas cum basibus suis ;
   2702 Exodus	Exo	2	39	40	tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quae in ministerium tabernaculi, et in tectum foederis jussa sunt fieri.
   2703 Exodus	Exo	2	39	41	Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, Aaron scilicet et filii ejus,
   2704 Exodus	Exo	2	39	42	obtulerunt filii Israël, sicut praeceperat Dominus.
   2705 Exodus	Exo	2	39	43	Quae postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.
   2706 Exodus	Exo	2	40	1	Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
   2707 Exodus	Exo	2	40	2	Mense primo, prima die mensis, eriges tabernaculum testimonii,
   2708 Exodus	Exo	2	40	3	et pones in eo arcam, dimittesque ante illam velum :
   2709 Exodus	Exo	2	40	4	et illata mensa, pones super eam quae rite praecepta sunt. Candelabrum stabit cum lucernis suis,
   2710 Exodus	Exo	2	40	5	et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca testimonii. Tentorium in introitu tabernaculi pones,
   2711 Exodus	Exo	2	40	6	et ante illud altare holocausti :
   2712 Exodus	Exo	2	40	7	labrum inter altare et tabernaculum, quod implebis aqua.
   2713 Exodus	Exo	2	40	8	Circumdabisque atrium tentoriis, et ingressum ejus.
   2714 Exodus	Exo	2	40	9	Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur :
   2715 Exodus	Exo	2	40	10	altare holocausti et omnia vasa ejus,
   2716 Exodus	Exo	2	40	11	labrum cum basi sua : omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint Sancta sanctorum.
   2717 Exodus	Exo	2	40	12	Applicabisque Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua
   2718 Exodus	Exo	2	40	13	indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium sempiternum proficiat.
   2719 Exodus	Exo	2	40	14	Fecitque Moyses omnia quae praeceperat Dominus.
   2720 Exodus	Exo	2	40	15	Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis, collocatum est tabernaculum.
   2721 Exodus	Exo	2	40	16	Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas,
   2722 Exodus	Exo	2	40	17	et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat.
   2723 Exodus	Exo	2	40	18	Posuit et testimonium in arca, subditis infra vectibus, et oraculum desuper.
   2724 Exodus	Exo	2	40	19	Cumque intulisset arcam in tabernaculum, appendit ante eam velum ut expleret Domini jussionem.
   2725 Exodus	Exo	2	40	20	Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum,
   2726 Exodus	Exo	2	40	21	ordinatis coram propositionis panibus, sicut praeceperat Dominus Moysi.
   2727 Exodus	Exo	2	40	22	Posuit et candelabrum in tabernaculo testimonii e regione mensae in parte australi,
   2728 Exodus	Exo	2	40	23	locatis per ordinem lucernis, juxta praeceptum Domini.
   2729 Exodus	Exo	2	40	24	Posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum,
   2730 Exodus	Exo	2	40	25	et adolevit super eo incensum aromatum, sicut jusserat Dominus Moysi.
   2731 Exodus	Exo	2	40	26	Posuit et tentorium in introitu tabernaculi testimonii,
   2732 Exodus	Exo	2	40	27	et altare holocausti in vestibulo testimonii, offerens in eo holocaustum, et sacrificia, ut Dominus imperaverat.
   2733 Exodus	Exo	2	40	28	Labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare, implens illud aqua.
   2734 Exodus	Exo	2	40	29	Laveruntque Moyses et Aaron ac filii ejus manus suas et pedes,
   2735 Exodus	Exo	2	40	30	cum ingrederentur tectum foederis, et accederent ad altare, sicut praeceperat Dominus Moysi.
   2736 Exodus	Exo	2	40	31	Erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris, ducto in introitu ejus tentorio. Postquam omnia perfecta sunt,
   2737 Exodus	Exo	2	40	32	operuit nubes tabernaculum testimonii, et gloria Domini implevit illud.
   2738 Exodus	Exo	2	40	33	Nec poterat Moyses ingredi tectum foederis, nube operiente omnia, et majestate Domini coruscante, quia cuncta nubes operuerat.
   2739 Exodus	Exo	2	40	34	Siquando nubes tabernaculum deserebat, proficiscebantur filii Israël per turmas suas :
   2740 Exodus	Exo	2	40	35	si pendebat desuper, manebant in eodem loco.
   2741 Exodus	Exo	2	40	36	Nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo, et ignis in nocte, videntibus cunctis populis Israël per cunctas mansiones suas.
   2742 Leviticus	Lev	3	1	1	Vocavit autem Moysen, et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii, dicens :
   2743 Leviticus	Lev	3	1	2	Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Homo, qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus, id est, de bobus et ovibus offerens victimas,
   2744 Leviticus	Lev	3	1	3	si holocaustum fuerit ejus oblatio, ac de armento : masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii, ad placandum sibi Dominum :
   2745 Leviticus	Lev	3	1	4	ponetque manum super caput hostiae, et acceptabilis erit, atque in expiationem ejus proficiens.
   2746 Leviticus	Lev	3	1	5	Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem ejus, fundentes per altaris circuitum, quod est ante ostium tabernaculi :
   2747 Leviticus	Lev	3	1	6	detractaque pelle hostiae, artus in frusta concident.
   2748 Leviticus	Lev	3	1	7	Et subjicient in altari ignem, strue lignorum ante composita :
   2749 Leviticus	Lev	3	1	8	et membra quae sunt caesa, desuper ordinantes, caput videlicet, et cuncta quae adhaerent jecori,
   2750 Leviticus	Lev	3	1	9	intestinis et pedibus lotis aqua : adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino.
   2751 Leviticus	Lev	3	1	10	Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret :
   2752 Leviticus	Lev	3	1	11	immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad aquilonem, coram Domino : sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum :
   2753 Leviticus	Lev	3	1	12	dividentque membra, caput, et omnia quae adhaerent jecori, et ponent super ligna, quibus subjiciendus est ignis :
   2754 Leviticus	Lev	3	1	13	intestina vero et pedes lavabunt aqua. Et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino.
   2755 Leviticus	Lev	3	1	14	Si autem de avibus, holocausti oblatio fuerit Domino, de turturibus, aut pullis columbae,
   2756 Leviticus	Lev	3	1	15	offeret eam sacerdos ad altare : et retorto ad collum capite, ac rupto vulneris loco, decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris :
   2757 Leviticus	Lev	3	1	16	vesiculam vero gutturis, et plumas projiciet prope altare ad orientalem plagam, in loco in quo cineres effundi solent,
   2758 Leviticus	Lev	3	1	17	confringetque ascellas ejus, et non secabit, neque ferro dividet eam, et adolebit super altare, lignis igne supposito. Holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino.
   2759 Leviticus	Lev	3	2	1	Anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino, simila erit ejus oblatio ; fundetque super eam oleum, et ponet thus,
   2760 Leviticus	Lev	3	2	2	ac deferet ad filios Aaron sacerdotes : quorum unus tollet pugillum plenum similae et olei, ac totum thus, et ponet memoriale super altare in odorem suavissimum Domino.
   2761 Leviticus	Lev	3	2	3	Quod autem reliquum fuerit de sacrificio, erit Aaron et filiorum ejus, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini.
   2762 Leviticus	Lev	3	2	4	Cum autem obtuleris sacrificium coctum in clibano : de simila, panes scilicet absque fermento, conspersos oleo, et lagana azyma oleo lita.
   2763 Leviticus	Lev	3	2	5	Si oblatio tua fuerit de sartagine, similae conspersae oleo et absque fermento,
   2764 Leviticus	Lev	3	2	6	divides eam minutatim, et fundes super eam oleum.
   2765 Leviticus	Lev	3	2	7	Sin autem de craticula fuerit sacrificium, aeque simila oleo conspergetur :
   2766 Leviticus	Lev	3	2	8	quam offerens Domino, trades manibus sacerdotis.
   2767 Leviticus	Lev	3	2	9	Qui cum obtulerit eam, tollet memoriale de sacrificio, et adolebit super altare in odorem suavitatis Domino :
   2768 Leviticus	Lev	3	2	10	quidquid autem reliquum est, erit Aaron, et filiorum ejus, Sanctum sanctorum de oblationibus Domini.
   2769 Leviticus	Lev	3	2	11	Omnis oblatio quae offeretur Domino, absque fermento fiet, nec quidquam fermenti ac mellis adolebitur in sacrificio Domino.
   2770 Leviticus	Lev	3	2	12	Primitias tantum eorum offeretis ac munera : super altare vero non imponentur in odorem suavitatis.
   2771 Leviticus	Lev	3	2	13	Quidquid obtuleris sacrificii, sale condies, nec auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo : in omni oblatione tua offeres sal.
   2772 Leviticus	Lev	3	2	14	Si autem obtuleris munus primarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus, torrebis igni, et confringes in morem farris, et sic offeres primitias tuas Domino,
   2773 Leviticus	Lev	3	2	15	fundens supra oleum, et thus imponens, quia oblatio Domini est :
   2774 Leviticus	Lev	3	2	16	de qua adolebit sacerdos in memoriam muneris partem farris fracti, et olei, ac totum thus.
   2775 Leviticus	Lev	3	3	1	Quod si hostia pacificorum fuerit ejus oblatio, et de bobus voluerit offerre, marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino.
   2776 Leviticus	Lev	3	3	2	Ponetque manum super caput victimae suae, quae immolabitur in introitu tabernaculi testimonii, fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per altaris circuitum.
   2777 Leviticus	Lev	3	3	3	Et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domino, adipem qui operit vitalia, et quidquid pinguedinis est intrinsecus :
   2778 Leviticus	Lev	3	3	4	duos renes cum adipe quo teguntur ilia, et reticulum jecoris cum renunculis.
   2779 Leviticus	Lev	3	3	5	Adolebuntque ea super altare in holocaustum, lignis igne supposito, in oblationem suavissimi odoris Domino.
   2780 Leviticus	Lev	3	3	6	Si vero de ovibus fuerit ejus oblatio et pacificorum hostia, sive masculum obtulerit, sive feminam, immaculata erunt.
   2781 Leviticus	Lev	3	3	7	Si agnum obtulerit coram Domino,
   2782 Leviticus	Lev	3	3	8	ponet manum suam super caput victimae suae : quae immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii : fundentque filii Aaron sanguinem ejus per circuitum altaris.
   2783 Leviticus	Lev	3	3	9	Et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino : adipem et caudam totam
   2784 Leviticus	Lev	3	3	10	cum renibus, et pinguedinem quae operit ventrem atque universa vitalia, et utrumque renunculum cum adipe qui est juxta ilia, reticulumque jecoris cum renunculis.
   2785 Leviticus	Lev	3	3	11	Et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini.
   2786 Leviticus	Lev	3	3	12	Si capra fuerit ejus oblatio, et obtulerit eam Domino,
   2787 Leviticus	Lev	3	3	13	ponet manum suam super caput ejus : immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii, et fundent filii Aaron sanguinem ejus per altaris circuitum.
   2788 Leviticus	Lev	3	3	14	Tollentque ex ea in pastum ignis dominici, adipem qui operit ventrem, et qui tegit universa vitalia :
   2789 Leviticus	Lev	3	3	15	duos renunculos cum reticulo, quod est super eos juxta ilia, et arvinam jecoris cum renunculis :
   2790 Leviticus	Lev	3	3	16	adolebitque ea super altare sacerdos in alimoniam ignis, et suavissimi odoris. Omnis adeps, Domini erit
   2791 Leviticus	Lev	3	3	17	jure perpetuo in generationibus, et cunctis habitaculis vestris : nec sanguinem nec adipem omnino comedetis.
   2792 Leviticus	Lev	3	4	1	Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
   2793 Leviticus	Lev	3	4	2	Loquere filiis Israël : Anima, quae peccaverit per ignorantiam, et de universis mandatis Domini, quae praecepit ut non fierent, quippiam fecerit :
   2794 Leviticus	Lev	3	4	3	si sacerdos, qui unctus est, peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo vitulum immaculatum Domino :
   2795 Leviticus	Lev	3	4	4	et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino, ponetque manum super caput ejus, et immolabit eum Domino.
   2796 Leviticus	Lev	3	4	5	Hauriet quoque de sanguine vituli, inferens illum in tabernaculum testimonii.
   2797 Leviticus	Lev	3	4	6	Cumque intinxerit digitum in sanguine, asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii.
   2798 Leviticus	Lev	3	4	7	Ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino, quod est in tabernaculo testimonii : omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi.
   2799 Leviticus	Lev	3	4	8	Et adipem vituli auferet pro peccato, tam eum qui vitalia operit quam omnia quae intrinsecus sunt :
   2800 Leviticus	Lev	3	4	9	duos renunculos et reticulum quod est super eos juxta ilia, et adipem jecoris cum renunculis,
   2801 Leviticus	Lev	3	4	10	sicut aufertur de vitulo hostiae pacificorum : et adolebit ea super altare holocausti.
   2802 Leviticus	Lev	3	4	11	Pellem vero et omnes carnes, cum capite et pedibus et intestinis et fimo,
   2803 Leviticus	Lev	3	4	12	et reliquo corpore, efferet extra castra in locum mundum, ubi cineres effundi solent : incendetque ea super lignorum struem, quae in loco effusorum cinerum cremabuntur.
   2804 Leviticus	Lev	3	4	13	Quod si omnis turba Israël ignoraverit, et per imperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est,
   2805 Leviticus	Lev	3	4	14	et postea intellexerit peccatum suum, offeret pro peccato suo vitulum, adducetque eum ad ostium tabernaculi.
   2806 Leviticus	Lev	3	4	15	Et ponent seniores populi manus super caput ejus coram Domino. Immolatoque vitulo in conspectu Domini,
   2807 Leviticus	Lev	3	4	16	inferet sacerdos, qui unctus est, de sanguine ejus in tabernaculum testimonii,
   2808 Leviticus	Lev	3	4	17	tincto digito aspergens septies contra velum.
   2809 Leviticus	Lev	3	4	18	Ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo testimonii : reliquum autem sanguinem fundet juxta basim altaris holocaustorum, quod est in ostio tabernaculi testimonii.
   2810 Leviticus	Lev	3	4	19	Omnemque ejus adipem tollet, et adolebit super altare :
   2811 Leviticus	Lev	3	4	20	sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius : et rogante pro eis sacerdote, propitius erit eis Dominus.
   2812 Leviticus	Lev	3	4	21	Ipsum autem vitulum efferet extra castra, atque comburet sicut et priorem vitulum : quia est pro peccato multitudinis.
   2813 Leviticus	Lev	3	4	22	Si peccaverit princeps, et fecerit unum e pluribus per ignorantiam, quod Domini lege prohibetur :
   2814 Leviticus	Lev	3	4	23	et postea intellexerit peccatum suum, offeret hostiam Domino, hircum de capris immaculatum.
   2815 Leviticus	Lev	3	4	24	Ponetque manum suam super caput ejus : cumque immolaverit eum loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino, quia pro peccato est,
   2816 Leviticus	Lev	3	4	25	tinget sacerdos digitum in sanguine hostiae pro peccato, tangens cornua altaris holocausti, et reliquum fundens ad basim ejus.
   2817 Leviticus	Lev	3	4	26	Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet : rogabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus, et dimittetur ei.
   2818 Leviticus	Lev	3	4	27	Quod si peccaverit anima per ignorantiam, de populo terrae, ut faciat quidquam de his, quae Domini lege prohibentur, atque delinquat,
   2819 Leviticus	Lev	3	4	28	et cognoverit peccatum suum, offeret capram immaculatam.
   2820 Leviticus	Lev	3	4	29	Ponetque manum super caput hostiae quae pro peccato est, et immolabit eam in loco holocausti.
   2821 Leviticus	Lev	3	4	30	Tolletque sacerdos de sanguine in digito suo : et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus.
   2822 Leviticus	Lev	3	4	31	Omnem autem adipem auferens, sicut auferri solet de victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino : rogabitque pro eo, et dimittetur ei.
   2823 Leviticus	Lev	3	4	32	Sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato, ovem scilicet immaculatam :
   2824 Leviticus	Lev	3	4	33	ponet manum super caput ejus, et immolabit eam in loco ubi solent caedi holocaustorum hostiae.
   2825 Leviticus	Lev	3	4	34	Sumetque sacerdos de sanguine ejus digito suo, et tangens cornua altaris holocausti, reliquum fundet ad basim ejus.
   2826 Leviticus	Lev	3	4	35	Omnem quoque adipem auferens, sicut auferri solet adeps arietis, qui immolatur pro pacificis, cremabit super altare in incensum Domini : rogabitque pro eo, et pro peccato ejus, et dimittetur ei.
   2827 Leviticus	Lev	3	5	1	Si peccaverit anima, et audierit vocem jurantis, testisque fuerit quod aut ipse vidit, aut conscius est : nisi indicaverit, portabit iniquitatem suam.
   2828 Leviticus	Lev	3	5	2	Anima quae tetigerit aliquid immundum, sive quod occisum a bestia est, aut per se mortuum, aut quodlibet aliud reptile : et oblita fuerit immunditiae suae, rea est, et deliquit :
   2829 Leviticus	Lev	3	5	3	et si tetigerit quidquam de immunditia hominis juxta omnem impuritatem, qua pollui solet, oblitaque cognoverit postea, subjacebit delicto.
   2830 Leviticus	Lev	3	5	4	Anima, quae juraverit, et protulerit labiis suis, ut vel male quid faceret, vel bene, et idipsum juramento et sermone firmaverit, oblitaque postea intellexerit delictum suum,
   2831 Leviticus	Lev	3	5	5	agat poenitentiam pro peccato,
   2832 Leviticus	Lev	3	5	6	et offerat de gregibus agnam sive capram, orabitque pro ea sacerdos et pro peccato ejus.
   2833 Leviticus	Lev	3	5	7	Sin autem non potuerit offerre pecus, offerat duos turtures, vel duos pullos columbarum Domino, unum pro peccato, et alterum in holocaustum,
   2834 Leviticus	Lev	3	5	8	dabitque eos sacerdoti : qui primum offerens pro peccato, retorquebit caput ejus ad pennulas, ita ut collo haereat, et non penitus abrumpatur.
   2835 Leviticus	Lev	3	5	9	Et asperget de sanguine ejus parietem altaris ; quidquid autem reliquum fuerit, faciet distillare ad fundamentum ejus, quia pro peccato est.
   2836 Leviticus	Lev	3	5	10	Alterum vero adolebit in holocaustum, ut fieri solet : rogabitque pro eo sacerdos et pro peccato ejus, et dimittetur ei.
   2837 Leviticus	Lev	3	5	11	Quod si non quiverit manus ejus duos offerre turtures, aut duos pullos columbarum, offeret pro peccato suo similae partem ephi decimam : non mittet in eam oleum, nec thuris aliquid imponet, quia pro peccato est.
   2838 Leviticus	Lev	3	5	12	Tradetque eam sacerdoti : qui plenum ex ea pugillum hauriens, cremabit super altare in monimentum ejus qui obtulerit,
   2839 Leviticus	Lev	3	5	13	rogans pro illo et expians : reliquam vero partem ipse habebit in munere.
   2840 Leviticus	Lev	3	5	14	Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
   2841 Leviticus	Lev	3	5	15	Anima si praevaricans caeremonias, per errorem, in his quae Domino sunt sanctificata, peccaverit, offeret pro delicto suo arietem immaculatum de gregibus, qui emi potest duobus siclis, juxta pondus sanctuarii :
   2842 Leviticus	Lev	3	5	16	ipsumque quod intulit damni restituet, et quintam partem ponet supra, tradens sacerdoti, qui rogabit pro eo offerens arietem, et dimittetur ei.
   2843 Leviticus	Lev	3	5	17	Anima si peccaverit per ignorantiam, feceritque unum ex his quae Domini lege prohibentur, et peccati rea intellexerit iniquitatem suam,
   2844 Leviticus	Lev	3	5	18	offeret arietem immaculatum de gregibus sacerdoti, juxta mensuram aestimationemque peccati : qui orabit pro eo, quia nesciens fecerit : et dimittetur ei,
   2845 Leviticus	Lev	3	5	19	quia per errorem deliquit in Dominum.
   2846 Leviticus	Lev	3	6	1	Locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
   2847 Leviticus	Lev	3	6	2	Anima quae peccaverit, et contempto Domino, negaverit proximo suo depositum quod fidei ejus creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit, aut calumniam fecerit,
   2848 Leviticus	Lev	3	6	3	sive rem perditam invenerit, et inficians insuper pejeraverit, et quodlibet aliud ex pluribus fecerit, in quibus solent peccare homines,
   2849 Leviticus	Lev	3	6	4	convicta delicti,
   2850 Leviticus	Lev	3	6	5	reddet omnia, quae per fraudem voluit obtinere, integra, et quintam insuper partem domino cui damnum intulerat.
   2851 Leviticus	Lev	3	6	6	Pro peccato autem suo offeret arietem immaculatum de grege, et dabit eum sacerdoti, juxta aestimationem mensuramque delicti :
   2852 Leviticus	Lev	3	6	7	qui rogabit pro eo coram Domino, et dimittetur illi pro singulis quae faciendo peccavit.
   2853 Leviticus	Lev	3	6	8	Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
   2854 Leviticus	Lev	3	6	9	Praecipe Aaron et filiis ejus : Haec est lex holocausti : cremabitur in altari tota nocte usque mane : ignis ex eodem altari erit.
   2855 Leviticus	Lev	3	6	10	Vestietur tunica sacerdos et feminalibus lineis : tolletque cineres, quos vorans ignis exussit, et ponens juxta altare,
   2856 Leviticus	Lev	3	6	11	spoliabitur prioribus vestimentis, indutusque aliis, efferret eos extra castra, et in loco mundissimo usque ad favillam consumi faciet.
   2857 Leviticus	Lev	3	6	12	Ignis autem in altari semper ardebit, quem nutriet sacerdos subjiciens ligna mane per singulos dies, et imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum.
   2858 Leviticus	Lev	3	6	13	Ignis est iste perpetuus, qui numquam deficiet in altari.
   2859 Leviticus	Lev	3	6	14	Haec est lex sacrificii et libamentorum, quae offerent filii Aaron coram Domino, et coram altari.
   2860 Leviticus	Lev	3	6	15	Tollet sacerdos pugillum similae, quae conspersa est oleo, et totum thus, quod super similam positum est : adolebitque illud in altari in monimentum odoris suavissimi Domino :
   2861 Leviticus	Lev	3	6	16	reliquam autem partem similae comedet Aaron cum filiis suis, absque fermento : et comedet in loco sancto atrii tabernaculi.
   2862 Leviticus	Lev	3	6	17	Ideo autem non fermentabitur, quia pars ejus in Domini offertur incensum. Sanctum sanctorum erit, sicut pro peccato atque delicto.
   2863 Leviticus	Lev	3	6	18	Mares tantum stirpis Aaron comedent illud. Legitimum ac sempiternum erit in generationibus vestris de sacrificiis Domini : omnis qui tetigerit illa, sanctificabitur.
   2864 Leviticus	Lev	3	6	19	Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
   2865 Leviticus	Lev	3	6	20	Haec est oblatio Aaron, et filiorum ejus, quam offerre debent Domino in die unctionis suae. Decimam partem ephi offerent similae in sacrificio sempiterno, medium ejus mane, et medium ejus vespere :
   2866 Leviticus	Lev	3	6	21	quae in sartagine oleo conspersa frigetur. Offeret autem eam calidam in odorem suavissimum Domino
   2867 Leviticus	Lev	3	6	22	sacerdos, qui jure patri successerit, et tota cremabitur in altari.
   2868 Leviticus	Lev	3	6	23	Omne enim sacrificium sacerdotum igne consumetur, nec quisquam comedet ex eo.
   2869 Leviticus	Lev	3	6	24	Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens :
   2870 Leviticus	Lev	3	6	25	Loquere Aaron et filiis ejus : Ista est lex hostiae pro peccato : in loco ubi offertur holocaustum, immolabitur coram Domino. Sanctum sanctorum est.
   2871 Leviticus	Lev	3	6	26	Sacerdos, qui offert, comedet eam in loco sancto, in atrio tabernaculi.
   2872 Leviticus	Lev	3	6	27	Quidquid tetigerit carnes ejus, sanctificabitur. Si de sanguine illius vestis fuerit aspersa, lavabitur in loco sancto.
   2873 Leviticus	Lev	3	6	28	Vas autem fictile, in quo cocta est, confringetur ; quod si vas aeneum fuerit, defricabitur, et lavabitur aqua.
   2874 Leviticus	Lev	3	6	29	Omnis masculus de genere sacerdotali vescetur de carnibus ejus, quia Sanctum sanctorum est.
   2875 Leviticus	Lev	3	6	30	Hostia enim quae caeditur pro peccato, cujus sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario, non comedetur, sed comburetur igni.
   2876 Leviticus	Lev	3	7	1	Haec quoque lex hostiae pro delicto, Sancta sanctorum est :
   2877 Leviticus	Lev	3	7	2	idcirco ubi immolabitur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto : sanguis ejus per gyrum altaris fundetur.
   2878 Leviticus	Lev	3	7	3	Offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia :
   2879 Leviticus	Lev	3	7	4	duos renunculos, et pinguedinem quae juxta ilia est, reticulumque jecoris cum renunculis.
   2880 Leviticus	Lev	3	7	5	Et adolebit ea sacerdos super altare : incensum est Domini pro delicto.
   2881 Leviticus	Lev	3	7	6	Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est.
   2882 Leviticus	Lev	3	7	7	Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto : utriusque hostiae lex una erit : ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit.
   2883 Leviticus	Lev	3	7	8	Sacerdos qui offert holocausti victimam, habebit pellem ejus.
   2884 Leviticus	Lev	3	7	9	Et omne sacrificium similae, quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula, vel in sartagine praeparatur, ejus erit sacerdotis a quo offertur :
   2885 Leviticus	Lev	3	7	10	sive oleo conspersa, sive arida fuerint, cunctis filiis Aaron mensura aequa per singulos dividetur.
   2886 Leviticus	Lev	3	7	11	Haec est lex hostiae pacificorum quae offertur Domino.
   2887 Leviticus	Lev	3	7	12	Si pro gratiarum actione oblatio fuerit, offerent panes absque fermento conspersos oleo, et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam, et collyridas olei admistione conspersas :
   2888 Leviticus	Lev	3	7	13	panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum, quae immolatur pro pacificis :
   2889 Leviticus	Lev	3	7	14	ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino, et erit sacerdotis qui fundet hostiae sanguinem,
   2890 Leviticus	Lev	3	7	15	cujus carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane.
   2891 Leviticus	Lev	3	7	16	Si voto, vel sponte quispiam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die : sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est :
   2892 Leviticus	Lev	3	7	17	quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet.
   2893 Leviticus	Lev	3	7	18	Si quis de carnibus victimae pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti : quin potius quaecumque anima tali se edulio contaminaverit, praevaricationis rea erit.
   2894 Leviticus	Lev	3	7	19	Caro, quae aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni : qui fuerit mundus, vescetur ex ea.
   2895 Leviticus	Lev	3	7	20	Anima polluta quae ederit de carnibus hostiae pacificorum, quae oblata est Domino, peribit de populis suis.
   2896 Leviticus	Lev	3	7	21	Et quae tetigerit immunditiam hominis, vel jumenti, sive omnis rei quae polluere potest, et comederit de hujuscemodi carnibus, interibit de populis suis.
   2897 Leviticus	Lev	3	7	22	Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
   2898 Leviticus	Lev	3	7	23	Loquere filiis Israël : Adipem ovis, et bovis, et caprae non comedetis.
   2899 Leviticus	Lev	3	7	24	Adipem cadaveris morticini, et ejus animalis, quod a bestia captum est, habebitis in varios usus.
   2900 Leviticus	Lev	3	7	25	Si quis adipem, qui offerri debet in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo.
   2901 Leviticus	Lev	3	7	26	Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus.
   2902 Leviticus	Lev	3	7	27	Omnis anima, quae ederit sanguinem, peribit de populis suis.
   2903 Leviticus	Lev	3	7	28	Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
   2904 Leviticus	Lev	3	7	29	Loquere filiis Israël, dicens : Qui offert victimam pacificorum Domino, offerat simul et sacrificium, id est, libamenta ejus.
   2905 Leviticus	Lev	3	7	30	Tenebit manibus adipem hostiae, et pectusculum : cumque ambo oblata Domino consecraverit, tradet sacerdoti,
   2906 Leviticus	Lev	3	7	31	qui adolebit adipem super altare, pectusculum autem erit Aaron et filiorum ejus.
   2907 Leviticus	Lev	3	7	32	Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis.
   2908 Leviticus	Lev	3	7	33	Qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron, ipse habebit et armum dextrum in portione sua.
   2909 Leviticus	Lev	3	7	34	Pectusculum enim elevationis, et armum separationis, tuli a filiis Israël de hostiis eorum pacificis, et dedi Aaron sacerdoti, et filiis ejus, lege perpetua, ab omni populo Israël.
   2910 Leviticus	Lev	3	7	35	Haec est unctio Aaron et filiorum ejus in caeremoniis Domini die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur,
   2911 Leviticus	Lev	3	7	36	et quae praecepit eis dari Dominus a filiis Israël religione perpetua in generationibus suis.
   2912 Leviticus	Lev	3	7	37	Ista est lex holocausti, et sacrificii pro peccato atque delicto, et pro consecratione et pacificorum victimis,
   2913 Leviticus	Lev	3	7	38	quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandabit filiis Israël ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai.
   2914 Leviticus	Lev	3	8	1	Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
   2915 Leviticus	Lev	3	8	2	Tolle Aaron cum filiis suis, vestes eorum, et unctionis oleum, vitulum pro peccato, duos arietes, canistrum cum azymis :
   2916 Leviticus	Lev	3	8	3	et congregabis omnem coetum ad ostium tabernaculi.
   2917 Leviticus	Lev	3	8	4	Fecit Moyses ut Dominus imperaverat. Congregataque omni turba ante fores tabernaculi,
   2918 Leviticus	Lev	3	8	5	ait : Iste est sermo, quem jussit Dominus fieri.
   2919 Leviticus	Lev	3	8	6	Statimque obtulit Aaron et filios ejus. Cumque lavisset eos,
   2920 Leviticus	Lev	3	8	7	vestivit pontificem subucula linea, accingens eum balteo, et induens eum tunica hyacinthina, et desuper humerale imposuit,
   2921 Leviticus	Lev	3	8	8	quod astringens cingulo aptavit rationali, in quo erat Doctrina et Veritas.
   2922 Leviticus	Lev	3	8	9	Cidari quoque texit caput : et super eam, contra frontem, posuit laminam auream consecratam in sanctificatione, sicut praeceperat ei Dominus.
   2923 Leviticus	Lev	3	8	10	Tulit et unctionis oleum, quo linivit tabernaculum cum omni supellectili sua.
   2924 Leviticus	Lev	3	8	11	Cumque sanctificans aspersisset altare septem vicibus, unxit illud, et omnia vasa ejus, labrumque cum basi sua sanctificavit oleo.
   2925 Leviticus	Lev	3	8	12	Quod fundens super caput Aaron, unxit eum, et consecravit :
   2926 Leviticus	Lev	3	8	13	filios quoque ejus oblatos vestivit tunicis lineis, et cinxit balteis, imposuitque mitras, ut jusserat Dominus.
   2927 Leviticus	Lev	3	8	14	Obtulit et vitulum pro peccato : cumque super caput ejus posuisset Aaron et filii ejus manus suas,
   2928 Leviticus	Lev	3	8	15	immolavit eum, hauriens sanguinem, et tincto digito, tetigit cornua altaris per gyrum : quo expiato et sanctificato, fudit reliquum sanguinem ad fundamenta ejus.
   2929 Leviticus	Lev	3	8	16	Adipem vero qui erat super vitalia, et reticulum jecoris, duosque renunculos, cum arvinulis suis, adolevit super altare :
   2930 Leviticus	Lev	3	8	17	vitulum cum pelle, et carnibus, et fimo, cremans extra castra, sicut praeceperat Dominus.
   2931 Leviticus	Lev	3	8	18	Obtulit et arietem in holocaustum : super cujus caput cum imposuissent Aaron et filii ejus manus suas,
   2932 Leviticus	Lev	3	8	19	immolavit eum, et fudit sanguinem ejus per circuitum altaris.
   2933 Leviticus	Lev	3	8	20	Ipsumque arietem in frusta concidens, caput ejus, et artus, et adipem adolevit igni,
   2934 Leviticus	Lev	3	8	21	lotis prius intestinis et pedibus : totumque simul arietem incendit super altare, eo quod esset holocaustum suavissimi odoris Domino, sicut praeceperat ei.
   2935 Leviticus	Lev	3	8	22	Obtulit et arietem secundum in consecratione sacerdotum, posueruntque super caput ejus Aaron et filii ejus manus suas :
   2936 Leviticus	Lev	3	8	23	quem cum immolasset Moyses, sumens de sanguine ejus, tetigit extremum auriculae dextrae Aaron, et pollicem manus ejus dextrae, similiter et pedis.
   2937 Leviticus	Lev	3	8	24	Obtulit et filios Aaron : cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculae singulorum dextrae, et pollices manus ac pedis dextri, reliquum fudit super altare per circuitum :
   2938 Leviticus	Lev	3	8	25	adipem vero, et caudam, omnemque pinguedinem quae operit intestina, reticulumque jecoris, et duos renes cum adipibus suis et armo dextro separavit.
   2939 Leviticus	Lev	3	8	26	Tollens autem de canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento, et collyridam conspersam oleo, laganumque, posuit super adipes, et armum dextrum,
   2940 Leviticus	Lev	3	8	27	tradens simul omnia Aaron et filiis ejus. Qui postquam levaverunt ea coram Domino,
   2941 Leviticus	Lev	3	8	28	rursum suscepta de manibus eorum, adolevit super altare holocausti, eo quod consecrationis esset oblatio, in odorem suavitatis, sacrificii Domino.
   2942 Leviticus	Lev	3	8	29	Tulitque pectusculum, elevans illud coram Domino, de ariete consecrationis in partem suam, sicut praeceperat ei Dominus.
   2943 Leviticus	Lev	3	8	30	Assumensque unguentum, et sanguinem qui erat in altari, aspersit super Aaron et vestimenta ejus, et super filios illius ac vestes eorum.
   2944 Leviticus	Lev	3	8	31	Cumque sanctificasset eos in vestitu suo, praecepit eis, dicens : Coquite carnes ante fores tabernaculi, et ibi comedite eas ; panes quoque consecrationis edite, qui positi sunt in canistro, sicut praecepit mihi Dominus, dicens : Aaron et filii ejus comedent eos :
   2945 Leviticus	Lev	3	8	32	quidquid autem reliquum fuerit de carne et panibus, ignis absumet.
   2946 Leviticus	Lev	3	8	33	De ostio quoque tabernaculi non exibitis septem diebus, usque ad diem quo complebitur tempus consecrationis vestrae ; septem enim diebus finitur consecratio :
   2947 Leviticus	Lev	3	8	34	sicut et impraesentiarum factum est, ut ritus sacrificii compleretur.
   2948 Leviticus	Lev	3	8	35	Die ac nocte manebitis in tabernaculo observantes custodias Domini, ne moriamini : sic enim mihi praeceptum est.
   2949 Leviticus	Lev	3	8	36	Feceruntque Aaron et filii ejus cuncta quae locutus est Dominus per manum Moysi.
   2950 Leviticus	Lev	3	9	1	Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron, et filios ejus, ac majores natu Israël, dixitque ad Aaron :
   2951 Leviticus	Lev	3	9	2	Tolle de armento vitulum pro peccato, et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et offer illos coram Domino.
   2952 Leviticus	Lev	3	9	3	Et ad filios Israël loqueris : Tollite hircum pro peccato, et vitulum, atque agnum, anniculos, et sine macula in holocaustum,
   2953 Leviticus	Lev	3	9	4	bovem et arietem pro pacificis : et immolate eos coram Domino, in sacrificio singulorum similam conspersam oleo offerentes : hodie enim Dominus apparebit vobis.
   2954 Leviticus	Lev	3	9	5	Tulerunt ergo cuncta quae jusserat Moyses ad ostium tabernaculi : ubi cum omnis multitudo astaret,
   2955 Leviticus	Lev	3	9	6	ait Moyses : Iste est sermo, quem praecepit Dominus : facite, et apparebit vobis gloria ejus.
   2956 Leviticus	Lev	3	9	7	Et dixit ad Aaron : Accede ad altare, et immola pro peccato tuo : offer holocaustum, et deprecare pro te et pro populo : cumque mactaveris hostiam populi, ora pro eo, sicut praecepit Dominus.
   2957 Leviticus	Lev	3	9	8	Statimque Aaron accedens ad altare, immolavit vitulum pro peccato suo :
   2958 Leviticus	Lev	3	9	9	cujus sanguinem obtulerunt ei filii sui : in quo tingens digitum, tetigit cornua altaris, et fudit residuum ad basim ejus.
   2959 Leviticus	Lev	3	9	10	Adipemque, et renunculos, ac reticulum jecoris, quae sunt pro peccato, adolevit super altare, sicut praeceperat Dominus Moysi :
   2960 Leviticus	Lev	3	9	11	carnes vero et pellem ejus extra castra combussit igni.
   2961 Leviticus	Lev	3	9	12	Immolavit et holocausti victimam : obtuleruntque ei filii sui sanguinem ejus, quem fudit per altaris circuitum.
   2962 Leviticus	Lev	3	9	13	Ipsam etiam hostiam in frusta concisam, cum capite et membris singulis obtulerunt ; quae omnia super altare cremavit igni,
   2963 Leviticus	Lev	3	9	14	lotis aqua prius intestinis et pedibus.
   2964 Leviticus	Lev	3	9	15	Et pro peccato populi offerens, mactavit hircum : expiatoque altari,
   2965 Leviticus	Lev	3	9	16	fecit holocaustum,
   2966 Leviticus	Lev	3	9	17	addens in sacrificio libamenta, quae pariter offeruntur, et adolens ea super altare, absque caeremoniis holocausti matutini.
   2967 Leviticus	Lev	3	9	18	Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi : obtuleruntque ei filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitum.
   2968 Leviticus	Lev	3	9	19	Adipem autem bovis, et caudam arietis, renunculosque cum adipibus suis, et reticulum jecoris,
   2969 Leviticus	Lev	3	9	20	posuerunt super pectora : cumque cremati essent adipes super altare,
   2970 Leviticus	Lev	3	9	21	pectora eorum, et armos dextros separavit Aaron, elevans coram Domino, sicut praeceperat Moyses.
   2971 Leviticus	Lev	3	9	22	Et extendens manus ad populum, benedixit ei. Sicque completis hostiis pro peccato, et holocaustis, et pacificis, descendit.
   2972 Leviticus	Lev	3	9	23	Ingressi autem Moyses et Aaron in tabernaculum testimonii, et deinceps egressi, benedixerunt populo. Apparuitque gloria Domini omni multitudini :
   2973 Leviticus	Lev	3	9	24	et ecce egressus ignis a Domino, devoravit holocaustum, et adipes qui erant super altare. Quod cum vidissent turbae, laudaverunt Dominum, ruentes in facies suas.
   2974 Leviticus	Lev	3	10	1	Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron thuribulis, posuerunt ignem, et incensum desuper, offerentes coram Domino ignem alienum : quod eis praeceptum non erat.
   2975 Leviticus	Lev	3	10	2	Egressusque ignis a Domino, devoravit eos, et mortui sunt coram Domino.
   2976 Leviticus	Lev	3	10	3	Dixitque Moyses ad Aaron : Hoc est quod locutus est Dominus : Sanctificabor in iis qui appropinquant mihi, et in conspectu omnis populi glorificabor. Quod audiens tacuit Aaron.
   2977 Leviticus	Lev	3	10	4	Vocatis autem Moyses Misaële et Elisaphan filiis Oziel, patrui Aaron, ait ad eos : Ite, et tollite fratres vestros de conspectu sanctuarii, et asportate extra castra.
   2978 Leviticus	Lev	3	10	5	Confestimque pergentes, tulerunt eos sicut jacebant, vestitos lineis tunicis, et ejecerunt foras, ut sibi fuerat imperatum.
   2979 Leviticus	Lev	3	10	6	Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus : Capita vestra nolite nudare, et vestimenta nolite scindere, ne forte moriamini, et super omnem coetum oriatur indignatio. Fratres vestri, et omnis domus Israël, plangant incendium quod Dominus suscitavit :
   2980 Leviticus	Lev	3	10	7	vos autem non egrediemini fores tabernaculi, alioquin peribitis : oleum quippe sanctae unctionis est super vos. Qui fecerunt omnia juxta praeceptum Moysi.
   2981 Leviticus	Lev	3	10	8	Dixit quoque Dominus ad Aaron :
   2982 Leviticus	Lev	3	10	9	Vinum, et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intratis in tabernaculum testimonii, ne moriamini : quia praeceptum sempiternum est in generationes vestras :
   2983 Leviticus	Lev	3	10	10	et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum, inter pollutum et mundum ;
   2984 Leviticus	Lev	3	10	11	doceatisque filios Israël omnia legitima mea quae locutus est Dominus ad eos per manum Moysi.
   2985 Leviticus	Lev	3	10	12	Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus, qui erant residui : Tollite sacrificium, quod remansit de oblatione Domini, et comedite illud absque fermento juxta altare, quia Sanctum sanctorum est.
   2986 Leviticus	Lev	3	10	13	Comedetis autem in loco sancto : quod datum est tibi et filiis tuis de oblationibus Domini, sicut praeceptum est mihi.
   2987 Leviticus	Lev	3	10	14	Pectusculum quoque quod oblatum est, et armum qui separatus est, edetis in loco mundissimo tu et filii tui, et filiae tuae tecum : tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Israël :
   2988 Leviticus	Lev	3	10	15	eo quod armum et pectus, et adipes qui cremantur in altari, elevaverunt coram Domino, et pertineant ad te, et ad filios tuos, lege perpetua, sicut praecepit Dominus.
   2989 Leviticus	Lev	3	10	16	Inter haec, hircum, qui oblatus fuerat pro peccato, cum quaereret Moyses, exustum reperit : iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron, qui remanserant, ait :
   2990 Leviticus	Lev	3	10	17	Cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto, quae Sancta sanctorum est, et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis, et rogetis pro ea in conspectu Domini,
   2991 Leviticus	Lev	3	10	18	praesertim cum de sanguine illius non sit illatum intra sancta, et comedere debueritis eam in Sanctuario, sicut praeceptum est mihi ?
   2992 Leviticus	Lev	3	10	19	Respondit Aaron : Oblata est hodie victima pro peccato, et holocaustum coram Domino : mihi autem accidit quod vides ; quomodo potui comedere eam, aut placere Domino in caeremoniis mente lugubri ?
   2993 Leviticus	Lev	3	10	20	Quod cum audisset Moyses, recepit satisfactionem.
   2994 Leviticus	Lev	3	11	1	Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :
   2995 Leviticus	Lev	3	11	2	Dicite filiis Israël : Haec sunt animalia quae comedere debetis de cunctis animantibus terrae :
   2996 Leviticus	Lev	3	11	3	omne quod habet divisam ungulam, et ruminat in pecoribus, comedetis.
   2997 Leviticus	Lev	3	11	4	Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis.
   2998 Leviticus	Lev	3	11	5	Choerogryllus qui ruminat, ungulamque non dividit, immundus est.
   2999 Leviticus	Lev	3	11	6	Lepus quoque : nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit.
   3000 Leviticus	Lev	3	11	7	Et sus : qui cum ungulam dividat, non ruminat.
   3001 Leviticus	Lev	3	11	8	Horum carnibus non vescemini, nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis.
   3002 Leviticus	Lev	3	11	9	Haec sunt quae gignuntur in aquis, et vesci licitum est : omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari quam in fluminibus et stagnis, comedetis.
   3003 Leviticus	Lev	3	11	10	Quidquid autem pinnulas et squamas non habet, eorum quae in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis,
   3004 Leviticus	Lev	3	11	11	execrandumque erit : carnes eorum non comedetis, et morticina vitabitis.
   3005 Leviticus	Lev	3	11	12	Cuncta quae non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt.
   3006 Leviticus	Lev	3	11	13	Haec sunt quae de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis : aquilam, et gryphem, et haliaeetum,
   3007 Leviticus	Lev	3	11	14	et milvum ac vulturem juxta genus suum,
   3008 Leviticus	Lev	3	11	15	et omne corvini generis in similitudinem suam,
   3009 Leviticus	Lev	3	11	16	struthionem, et noctuam, et larum, et accipitrem juxta genus suum :
   3010 Leviticus	Lev	3	11	17	bubonem, et mergulum, et ibin,
   3011 Leviticus	Lev	3	11	18	et cygnum, et onocrotalum, et porphyrionem,
   3012 Leviticus	Lev	3	11	19	herodionem, et charadrion juxta genus suum, upupam quoque, et vespertilionem.
   3013 Leviticus	Lev	3	11	20	Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, abominabile erit vobis.
   3014 Leviticus	Lev	3	11	21	Quidquid autem ambulat quidem super quatuor pedes, sed habet longiora retro crura, per quae salit super terram,
   3015 Leviticus	Lev	3	11	22	comedere debetis, ut est bruchus in genere suo, et attacus atque ophiomachus, ac locusta, singula juxta genus suum.
   3016 Leviticus	Lev	3	11	23	Quidquid autem ex volucribus quatuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis :
   3017 Leviticus	Lev	3	11	24	et quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur, et erit immundus usque ad vesperum :
   3018 Leviticus	Lev	3	11	25	et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad occasum solis.
   3019 Leviticus	Lev	3	11	26	Omne animal quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam, nec ruminat, immundum erit : et qui tetigerit illud, contaminabitur.
   3020 Leviticus	Lev	3	11	27	Quod ambulat super manus ex cunctis animantibus, quae incedunt quadrupedia, immundum erit : qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque ad vesperum.
   3021 Leviticus	Lev	3	11	28	Et qui portaverit hujuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum : quia omnia haec immunda sunt vobis.
   3022 Leviticus	Lev	3	11	29	Haec quoque inter polluta reputabuntur de his quae moventur in terra, mustela et mus et crocodilus, singula juxta genus suum,
   3023 Leviticus	Lev	3	11	30	mygale, et chamaeleon, et stellio, et lacerta, et talpa.
   3024 Leviticus	Lev	3	11	31	Omnia haec immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad vesperum :
   3025 Leviticus	Lev	3	11	32	et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum, polluetur, tam vas ligneum et vestimentum, quam pelles et cilicia : et in quocumque fit opus, tingentur aqua, et polluta erunt usque ad vesperum, et sic postea mundabuntur.
   3026 Leviticus	Lev	3	11	33	Vas autem fictile, in quod horum quidquam intro cecidit, polluetur, et idcirco frangendum est.
   3027 Leviticus	Lev	3	11	34	Omnis cibus, quem comedetis, si fusa fuerit super eum aqua, immundus erit : et omne liquens quod bibitur de universo vase, immundum erit.
   3028 Leviticus	Lev	3	11	35	Et quidquid de morticinis hujuscemodi ceciderit super illud, immundum erit : sive clibani, sive chytropodes, destruentur, et immundi erunt.
   3029 Leviticus	Lev	3	11	36	Fontes vero et cisternae, et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui morticinum eorum tetigerit, polluetur.
   3030 Leviticus	Lev	3	11	37	Si ceciderit super sementem, non polluet eam.
   3031 Leviticus	Lev	3	11	38	Si autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, illico polluetur.
   3032 Leviticus	Lev	3	11	39	Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver ejus tetigerit, immundus erit usque ad vesperum :
   3033 Leviticus	Lev	3	11	40	et qui comederit ex eo quippiam, sive portaverit, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum.
   3034 Leviticus	Lev	3	11	41	Omne quod reptat super terram, abominabile erit, nec assumetur in cibum.
   3035 Leviticus	Lev	3	11	42	Quidquid super pectus quadrupes graditur, et multos habet pedes, sive per humum trahitur, non comedetis, quia abominabile est.
   3036 Leviticus	Lev	3	11	43	Nolite contaminare animas vestras, nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis.
   3037 Leviticus	Lev	3	11	44	Ego enim sum Dominus Deus vester : sancti estote, quia ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram.
   3038 Leviticus	Lev	3	11	45	Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut essem vobis in Deum. Sancti eritis, quia ego sanctus sum.
   3039 Leviticus	Lev	3	11	46	Ista est lex animantium ac volucrum, et omnis animae viventis, quae movetur in aqua, et reptat in terra,
   3040 Leviticus	Lev	3	11	47	ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis.
   3041 Leviticus	Lev	3	12	1	Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
   3042 Leviticus	Lev	3	12	2	Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Mulier, si suscepto semine pepererit masculum, immunda erit septem diebus juxta dies separationis menstruae.
   3043 Leviticus	Lev	3	12	3	Et die octavo circumcidetur infantulus :
   3044 Leviticus	Lev	3	12	4	ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suae. Omne sanctum non tanget, nec ingredietur in sanctuarium, donec impleantur dies purificationis suae.
   3045 Leviticus	Lev	3	12	5	Sin autem feminam pepererit, immunda erit duabus hebdomadibus juxta ritum fluxus menstrui, et sexaginta sex diebus manebit in sanguine purificationis suae.
   3046 Leviticus	Lev	3	12	6	Cumque expleti fuerint dies purificationis suae, pro filio sive pro filia, deferet agnum anniculum in holocaustum, et pullum columbae sive turturem pro peccato, ad ostium tabernaculi testimonii, et tradet sacerdoti,
   3047 Leviticus	Lev	3	12	7	qui offeret illa coram Domino, et orabit pro ea, et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui : ista est lex parientis masculum aut feminam.
   3048 Leviticus	Lev	3	12	8	Quod si non invenerit manus ejus, nec potuerit offerre agnum, sumet duos turtures vel duos pullos columbarum, unum in holocaustum, et alterum pro peccato : orabitque pro ea sacerdos, et sic mundabitur.
   3049 Leviticus	Lev	3	13	1	Locutusque est Dominus ad Moysen, et Aaron, dicens :
   3050 Leviticus	Lev	3	13	2	Homo, in cujus cute et carne ortus fuerit diversus color, sive pustula, aut quasi lucens quippiam, id est, plaga leprae, adducetur ad Aaron sacerdotem, vel ad unum quemlibet filiorum ejus.
   3051 Leviticus	Lev	3	13	3	Qui cum viderit lepram in cute, et pilos in album mutatos colorem, ipsamque speciem leprae humiliorem cute et carne reliqua : plaga leprae est, et ad arbitrium ejus separabitur.
   3052 Leviticus	Lev	3	13	4	Sin autem lucens candor fuerit in cute, nec humilior carne reliqua, et pili coloris pristini, recludet eum sacerdos septem diebus :
   3053 Leviticus	Lev	3	13	5	et considerabit die septimo : et si quidem lepra ultra non creverit, nec transierit in cute priores terminos, rursum recludet eum septem diebus aliis.
   3054 Leviticus	Lev	3	13	6	Et die septimo contemplabitur : si obscurior fuerit lepra, et non creverit in cute, mundabit eum, quia scabies est : lavabitque homo vestimenta sua, et mundus erit.
   3055 Leviticus	Lev	3	13	7	Quod si postquam a sacerdote visus est, et redditus munditiae, iterum lepra creverit : adducetur ad eum,
   3056 Leviticus	Lev	3	13	8	et immunditiae condemnabitur.
   3057 Leviticus	Lev	3	13	9	Plaga leprae si fuerit in homine, adducetur ad sacerdotem,
   3058 Leviticus	Lev	3	13	10	et videbit eum. Cumque color albus in cute fuerit, et capillorum mutaverit aspectum, ipsa quoque caro viva apparuerit :
   3059 Leviticus	Lev	3	13	11	lepra vetustissima judicabitur, atque inolita cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos, et non recludet, quia perspicuae immunditiae est.
   3060 Leviticus	Lev	3	13	12	Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute, et operuerit omnem cutem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectum oculorum cadit,
   3061 Leviticus	Lev	3	13	13	considerabit eum sacerdos, et teneri lepra mundissima judicabit : eo quod omnis in candorem versa sit, et idcirco homo mundus erit.
   3062 Leviticus	Lev	3	13	14	Quando vero caro vivens in eo apparuerit,
   3063 Leviticus	Lev	3	13	15	tunc sacerdotis judicio polluetur, et inter immundos reputabitur : caro enim viva, si lepra aspergitur, immunda est.
   3064 Leviticus	Lev	3	13	16	Quod si rursum versa fuerit in alborem, et totum hominem operuerit,
   3065 Leviticus	Lev	3	13	17	considerabit eum sacerdos, et mundum esse decernet.
   3066 Leviticus	Lev	3	13	18	Caro autem et cutis in qua ulcus natum est, et sanatum,
   3067 Leviticus	Lev	3	13	19	et in loco ulceris cicatrix alba apparuerit, sive subrufa, adducetur homo ad sacerdotem.
   3068 Leviticus	Lev	3	13	20	Qui cum viderit locum leprae humiliorem carne reliqua, et pilos versos in candorem, contaminabit eum : plaga enim leprae orta est in ulcere.
   3069 Leviticus	Lev	3	13	21	Quod si pilus coloris est pristini, et cicatrix subobscura, et vicina carne non est humilior, recludet eum septem diebus :
   3070 Leviticus	Lev	3	13	22	et si quidem creverit, adjudicabit eum leprae ;
   3071 Leviticus	Lev	3	13	23	sin autem steterit in loco suo, ulceris est cicatrix, et homo mundus erit.
   3072 Leviticus	Lev	3	13	24	Caro autem et cutis, quam ignis exusserit, et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem,
   3073 Leviticus	Lev	3	13	25	considerabit eam sacerdos : et ecce versa est in alborem, et locus ejus reliqua cute est humilior, contaminabit eum, quia plaga leprae in cicatrice orta est.
   3074 Leviticus	Lev	3	13	26	Quod si pilorum color non fuerit immutatus, nec humilior plaga carne reliqua, et ipsa leprae species fuerit subobscura, recludet eum septem diebus,
   3075 Leviticus	Lev	3	13	27	et die septimo contemplabitur : si creverit in cute lepra, contaminabit eum.
   3076 Leviticus	Lev	3	13	28	Sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus, plaga combustionis est, et idcirco mundabitur, quia cicatrix est combusturae.
   3077 Leviticus	Lev	3	13	29	Vir, sive mulier, in cujus capite vel barba germinaverit lepra, videbit eos sacerdos.
   3078 Leviticus	Lev	3	13	30	Et si quidem humilior fuerit locus carne reliqua, et capillus flavus, solitoque subtilior, contaminabit eos, quia lepra capitis ac barbae est.
   3079 Leviticus	Lev	3	13	31	Sin autem viderit locum maculae aequalem vicinae carni, et capillum nigrum : recludet eum septem diebus,
   3080 Leviticus	Lev	3	13	32	et die septimo intuebitur. Si non creverit macula, et capillus sui coloris est, et locus plagae carni reliquae aequalis :
   3081 Leviticus	Lev	3	13	33	radetur homo absque loco maculae, et includetur septem diebus aliis.
   3082 Leviticus	Lev	3	13	34	Si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo, nec humilior carne reliqua, mundabit eum : lotisque vestibus suis, mundus erit.
   3083 Leviticus	Lev	3	13	35	Sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute,
   3084 Leviticus	Lev	3	13	36	non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit immutatus, quia aperte immundus est.
   3085 Leviticus	Lev	3	13	37	Porro si steterit macula, et capilli nigri fuerint, noverit hominem sanatum esse, et confidenter eum pronuntiet mundum.
   3086 Leviticus	Lev	3	13	38	Vir, sive mulier, in cujus cute candor apparuerit,
   3087 Leviticus	Lev	3	13	39	intuebitur eos sacerdos. Si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute, sciat non esse lepram, sed maculam coloris candidi, et hominem mundum.
   3088 Leviticus	Lev	3	13	40	Vir, de cujus capite capilli fluunt, calvus et mundus est :
   3089 Leviticus	Lev	3	13	41	et si a fronte ceciderint pili, recalvaster et mundus est.
   3090 Leviticus	Lev	3	13	42	Sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus,
   3091 Leviticus	Lev	3	13	43	et hoc sacerdos viderit, condemnabit eum haud dubiae leprae, quae orta est in calvitio.
   3092 Leviticus	Lev	3	13	44	Quicumque ergo maculatus fuerit lepra, et separatus est ad arbitrium sacerdotis,
   3093 Leviticus	Lev	3	13	45	habebit vestimenta dissuta, caput nudum, os veste contectum, contaminatum ac sordidum se clamabit.
   3094 Leviticus	Lev	3	13	46	Omni tempore quo leprosus est et immundus, solus habitabit extra castra.
   3095 Leviticus	Lev	3	13	47	Vestis lanea sive linea, quae lepram habuerit,
   3096 Leviticus	Lev	3	13	48	in stamine atque subtegmine, aut certe pellis, vel quidquid ex pelle confectum est,
   3097 Leviticus	Lev	3	13	49	si alba vel rufa macula fuerit infecta, lepra reputabitur, ostendeturque sacerdoti :
   3098 Leviticus	Lev	3	13	50	qui consideratam recludet septem diebus :
   3099 Leviticus	Lev	3	13	51	et die septimo rursus aspiciens, si deprehenderit crevisse, lepra perseverans est : pollutum judicabit vestimentum, et omne in quo fuerit inventa :
   3100 Leviticus	Lev	3	13	52	et idcirco comburetur flammis.
   3101 Leviticus	Lev	3	13	53	Quod si eam viderit non crevisse,
   3102 Leviticus	Lev	3	13	54	praecipiet, et lavabunt id in quo lepra est, recludetque illud septem diebus aliis.
   3103 Leviticus	Lev	3	13	55	Et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam, nec tamen crevisse lepram, immundum judicabit, et igne comburet, eo quod infusa sit in superficie vestimenti, vel per totum, lepra.
   3104 Leviticus	Lev	3	13	56	Sin autem obscurior fuerit locus leprae, postquam vestis est lota, abrumpet eum, et a solido dividet.
   3105 Leviticus	Lev	3	13	57	Quod si ultra apparuerit in his locis, quae prius immaculata erant, lepra volatilis et vaga, debet igne comburi.
   3106 Leviticus	Lev	3	13	58	Si cessaverit, lavabit aqua ea, quae pura sunt, secundo, et munda erunt.
   3107 Leviticus	Lev	3	13	59	Ista est lex leprae vestimenti lanei et linei, staminis, atque subtegminis, omnisque supellectilis pelliceae, quomodo mundari debeat, vel contaminari.
   3108 Leviticus	Lev	3	14	1	Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
   3109 Leviticus	Lev	3	14	2	Hic est ritus leprosi, quando mundandus est. Adducetur ad sacerdotem :
   3110 Leviticus	Lev	3	14	3	qui egressus de castris, cum invenerit lepram esse mundatam,
   3111 Leviticus	Lev	3	14	4	praecipiet ei, qui purificatur, ut offerat duos passeres vivos pro se, quibus vesci licitum est, et lignum cedrinum, vermiculumque et hyssopum.
   3112 Leviticus	Lev	3	14	5	Et unum ex passeribus immolari jubebit in vase fictili super aquas viventes :
   3113 Leviticus	Lev	3	14	6	alium autem vivum cum ligno cedrino, et cocco et hyssopo, tinget in sanguine passeris immolati,
   3114 Leviticus	Lev	3	14	7	quo asperget illum, qui mundandus est, septies, ut jure purgetur : et dimittet passerem vivum, ut in agrum avolet.
   3115 Leviticus	Lev	3	14	8	Cumque laverit homo vestimenta sua, radet omnes pilos corporis, et lavabitur aqua : purificatusque ingredietur castra, ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus,
   3116 Leviticus	Lev	3	14	9	et die septimo radet capillos capitis, barbamque et supercilia, ac totius corporis pilos. Et lotis rursum vestibus et corpore,
   3117 Leviticus	Lev	3	14	10	die octavo assumet duos agnos immaculatos, et ovem anniculam absque macula, et tres decimas similae in sacrificium, quae conspersa sit oleo, et seorsum olei sextarium.
   3118 Leviticus	Lev	3	14	11	Cumque sacerdos purificans hominem, statuerit eum, et haec omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii,
   3119 Leviticus	Lev	3	14	12	tollet agnum et offeret eum pro delicto, oleique sextarium : et oblatis ante Dominum omnibus,
   3120 Leviticus	Lev	3	14	13	immolabit agnum, ubi solet immolari hostia pro peccato, et holocaustum, id est, in loco sancto. Sicut enim pro peccato, ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia : Sancta sanctorum est.
   3121 Leviticus	Lev	3	14	14	Assumensque sacerdos de sanguine hostiae, quae immolata est pro delicto, ponet super extremum auriculae dextrae ejus qui mundatur, et super pollices manus dextrae et pedis :
   3122 Leviticus	Lev	3	14	15	et de olei sextario mittet in manum suam sinistram,
   3123 Leviticus	Lev	3	14	16	tingetque digitum dextrum in eo, et asperget coram Domino septies.
   3124 Leviticus	Lev	3	14	17	Quod autem reliquum est olei in laeva manu, fundet super extremum auriculae dextrae ejus qui mundatur, et super pollices manus ac pedis dextri, et super sanguinem qui effusus est pro delicto,
   3125 Leviticus	Lev	3	14	18	et super caput ejus.
   3126 Leviticus	Lev	3	14	19	Rogabitque pro eo coram Domino, et faciet sacrificium pro peccato : tunc immolabit holocaustum,
   3127 Leviticus	Lev	3	14	20	et ponet illud in altari cum libamentis suis, et homo rite mundabitur.
   3128 Leviticus	Lev	3	14	21	Quod si pauper est, et non potest manus ejus invenire quae dicta sunt pro delicto, assumet agnum ad oblationem, ut roget pro eo sacerdos, decimamque partem similae conspersae oleo in sacrificium, et olei sextarium,
   3129 Leviticus	Lev	3	14	22	duosque turtures sive duos pullos columbae, quorum unus sit pro peccato, et alter in holocaustum :
   3130 Leviticus	Lev	3	14	23	offeretque ea die octavo purificationis suae sacerdoti, ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino.
   3131 Leviticus	Lev	3	14	24	Qui suscipiens agnum pro delicto et sextarium olei, levabit simul :
   3132 Leviticus	Lev	3	14	25	immolatoque agno, de sanguine ejus ponet super extremum auriculae dextrae illius qui mundatur, et super pollices manus ejus ac pedis dextri :
   3133 Leviticus	Lev	3	14	26	olei vero partem mittet in manum suam sinistram,
   3134 Leviticus	Lev	3	14	27	in quo tingens digitum dextrae manus asperget septies coram Domino :
   3135 Leviticus	Lev	3	14	28	tangetque extremum dextrae auriculae illius qui mundatur, et pollices manus ac pedis dextri, in loco sanguinis qui effusus est pro delicto :
   3136 Leviticus	Lev	3	14	29	reliquam autem partem olei, quae est in sinistra manu, mittet super caput purificati, ut placet pro eo Dominum :
   3137 Leviticus	Lev	3	14	30	et turturem sive pullum columbae offeret,
   3138 Leviticus	Lev	3	14	31	unum pro delicto, et alterum in holocaustum cum libamentis suis.
   3139 Leviticus	Lev	3	14	32	Hoc est sacrificium leprosi, qui habere non potest omnia in emundationem sui.
   3140 Leviticus	Lev	3	14	33	Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :
   3141 Leviticus	Lev	3	14	34	Cum ingressi fueritis terram Chanaan, quam ego dabo vobis in possessionem, si fuerit plaga leprae in aedibus,
   3142 Leviticus	Lev	3	14	35	ibit cujus est domus, nuntians sacerdoti, et dicet : Quasi plaga leprae videtur mihi esse in domo mea.
   3143 Leviticus	Lev	3	14	36	At ille praecipiet ut efferant universa de domo, priusquam ingrediatur eam, et videat utrum leprosa sit, ne immunda fiant omnia quae in domo sunt. Intrabitque postea ut consideret lepram domus :
   3144 Leviticus	Lev	3	14	37	et cum viderit in parietibus illius quasi valliculas pallore sive rubore deformes, et humiliores superficie reliqua,
   3145 Leviticus	Lev	3	14	38	egredietur ostium domus, et statim claudet illam septem diebus.
   3146 Leviticus	Lev	3	14	39	Reversusque die septimo, considerabit eam : si invenerit crevisse lepram,
   3147 Leviticus	Lev	3	14	40	jubebit erui lapides in quibus lepra est, et projici eos extra civitatem in locum immundum :
   3148 Leviticus	Lev	3	14	41	domum autem ipsam radi intrinsecus per circuitum, et spargi pulverem rasurae extra urbem in locum immundum,
   3149 Leviticus	Lev	3	14	42	lapidesque alios reponi pro his qui ablati fuerint, et luto alio liniri domum.
   3150 Leviticus	Lev	3	14	43	Sin autem postquam eruti sunt lapides, et pulvis erasus, et alia terra lita,
   3151 Leviticus	Lev	3	14	44	ingressus sacerdos viderit reversam lepram, et parietes respersos maculis, lepra est perseverans, et immunda domus :
   3152 Leviticus	Lev	3	14	45	quam statim destruent, et lapides ejus ac ligna, atque universum pulverem projicient extra oppidum in locum immundum.
   3153 Leviticus	Lev	3	14	46	Qui intraverit domum quando clausa est, immundus erit usque ad vesperum :
   3154 Leviticus	Lev	3	14	47	et qui dormierit in ea, et comederit quippiam, lavabit vestimenta sua.
   3155 Leviticus	Lev	3	14	48	Quod si introiens sacerdos viderit lepram non crevisse in domo, postquam denuo lita fuerit, purificabit eam reddita sanitate :
   3156 Leviticus	Lev	3	14	49	et in purificationem ejus sumet duos passeres, lignumque cedrinum, et vermiculum atque hyssopum :
   3157 Leviticus	Lev	3	14	50	et immolato uno passere in vase fictili super aquas vivas,
   3158 Leviticus	Lev	3	14	51	tollet lignum cedrinum, et hyssopum, et coccum, et passerem vivum, et tinget omnia in sanguine passeris immolati, atque in aquis viventibus, et asperget domum septies,
   3159 Leviticus	Lev	3	14	52	purificabitque eam tam in sanguine passeris quam in aquis viventibus, et in passere vivo, lignoque cedrino et hyssopo atque vermiculo.
   3160 Leviticus	Lev	3	14	53	Cumque dimiserit passerem avolare in agrum libere, orabit pro domo, et jure mundabitur.
   3161 Leviticus	Lev	3	14	54	Ista est lex omnis leprae et percussurae,
   3162 Leviticus	Lev	3	14	55	leprae vestium et domorum,
   3163 Leviticus	Lev	3	14	56	cicatricis et erumpentium papularum, lucentis maculae, et in varias species, coloribus immutatis,
   3164 Leviticus	Lev	3	14	57	ut possit sciri quo tempore mundum quid, vel immundum sit.
   3165 Leviticus	Lev	3	15	1	Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :
   3166 Leviticus	Lev	3	15	2	Loquimini filiis Israël, et dicite eis : Vir, qui patitur fluxum seminis, immundus erit.
   3167 Leviticus	Lev	3	15	3	Et tunc judicabitur huic vitio subjacere, cum per singula momenta adhaeserit carni ejus, atque concreverit foedus humor.
   3168 Leviticus	Lev	3	15	4	Omne stratum, in quo dormierit, immundum erit, et ubicumque sederit.
   3169 Leviticus	Lev	3	15	5	Si quis hominum tetigerit lectum ejus, lavabit vestimenta sua, et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
   3170 Leviticus	Lev	3	15	6	Si sederit ubi ille sederat, et ipse lavabit vestimenta sua : et lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
   3171 Leviticus	Lev	3	15	7	Qui tetigerit carnem ejus, lavabit vestimenta sua : et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
   3172 Leviticus	Lev	3	15	8	Si salivam hujuscemodi homo jecerit super eum qui mundus est, lavabit vestimenta sua : et lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
   3173 Leviticus	Lev	3	15	9	Sagma, super quo sederit, immundum erit :
   3174 Leviticus	Lev	3	15	10	et quidquid sub eo fuerit, qui fluxum seminis patitur, pollutum erit usque ad vesperum. Qui portaverit horum aliquid, lavabit vestimenta sua : et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
   3175 Leviticus	Lev	3	15	11	Omnis, quem tetigerit qui talis est, non lotis ante manibus, lavabit vestimenta sua, et lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
   3176 Leviticus	Lev	3	15	12	Vas fictile quod tetigerit confringetur : vas autem ligneum lavabitur aqua.
   3177 Leviticus	Lev	3	15	13	Si sanatus fuerit qui hujuscemodi sustinet passionem, numerabit septem dies post emundationem sui, et lotis vestibus et toto corpore in aquis viventibus, erit mundus.
   3178 Leviticus	Lev	3	15	14	Die autem octavo sumet duos turtures, aut duos pullos columbae, et veniet in conspectum Domini ad ostium tabernaculi testimonii, dabitque eos sacerdoti :
   3179 Leviticus	Lev	3	15	15	qui faciet unum pro peccato et alterum in holocaustum : rogabitque pro eo coram Domino, ut emundetur a fluxi seminis sui.
   3180 Leviticus	Lev	3	15	16	Vir de quo egreditur semen coitus, lavabit aqua omne corpus suum : et immundus erit usque ad vesperum.
   3181 Leviticus	Lev	3	15	17	Vestem et pellem, quam habuerit, lavabit aqua, et immunda erit usque ad vesperum.
   3182 Leviticus	Lev	3	15	18	Mulier, cum qua coierit, lavabitur aqua, et immunda erit usque ad vesperum.
   3183 Leviticus	Lev	3	15	19	Mulier, quae redeunte mense patitur fluxum sanguinis, septem diebus separabitur.
   3184 Leviticus	Lev	3	15	20	Omnis qui tetigerit eam, immundus erit usque ad vesperum :
   3185 Leviticus	Lev	3	15	21	et in quo dormierit vel sederit diebus separationis suae, polluetur.
   3186 Leviticus	Lev	3	15	22	Qui tetigerit lectum ejus, lavabit vestimenta sua : et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
   3187 Leviticus	Lev	3	15	23	Omne vas, super quo illa sederit, quisquis attigerit, lavabit vestimenta sua : et ipse lotus aqua, pollutus erit usque ad vesperum.
   3188 Leviticus	Lev	3	15	24	Si coierit cum ea vir tempore sanguinis menstrualis, immundus erit septem diebus : et omne stratum, in quo dormierit, polluetur.
   3189 Leviticus	Lev	3	15	25	Mulier, quae patitur multis diebus fluxum sanguinis non in tempore menstruali, vel quae post menstruum sanguinem fluere non cessat, quamdiu subjacet huic passioni, immunda erit quasi sit in tempore menstruo.
   3190 Leviticus	Lev	3	15	26	Omne stratum, in quo dormierit, et vas in quo sederit, pollutum erit.
   3191 Leviticus	Lev	3	15	27	Quicumque tetigerit ea, lavabit vestimenta sua : et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperam.
   3192 Leviticus	Lev	3	15	28	Si steterit sanguis, et fluere cessaverit, numerabit septem dies purificationis suae :
   3193 Leviticus	Lev	3	15	29	et die octavo offeret pro se sacerdoti duos turtures, aut duos pullos columbarum, ad ostium tabernaculi testimonii :
   3194 Leviticus	Lev	3	15	30	qui unum faciet pro peccato, et alterum in holocaustum, rogabitque pro ea coram Domino, et pro fluxu immunditiae ejus.
   3195 Leviticus	Lev	3	15	31	Docebitis ergo filios Israël ut caveant immunditiam, et non moriantur in sordibus suis, cum polluerint tabernaculum meum quod est inter eos.
   3196 Leviticus	Lev	3	15	32	Ista est lex ejus, qui patitur fluxum seminis, et qui polluitur coitu,
   3197 Leviticus	Lev	3	15	33	et quae menstruis temporibus separatur, vel quae jugi fluit sanguine, et hominis qui dormierit cum ea.
   3198 Leviticus	Lev	3	16	1	Locutusque est Dominus ad Moysen post mortem duorum filiorum Aaron, quando offerentes ignem alienum interfecti sunt :
   3199 Leviticus	Lev	3	16	2	et praecepit ei, dicens : Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca, ut non moriatur (quia in nube apparebo super oraculum),
   3200 Leviticus	Lev	3	16	3	nisi haec ante fecerit : vitulum pro peccato offeret, et arietem in holocaustum.
   3201 Leviticus	Lev	3	16	4	Tunica linea vestietur, feminalibus lineis verenda celabit : accingetur zona linea, cidarim lineam imponet capiti : haec enim vestimenta sunt sancta : quibus cunctis, cum lotus fuerit, induetur.
   3202 Leviticus	Lev	3	16	5	Suscipietque ab universa multitudine filiorum Israël duos hircos pro peccato, et unum arietem in holocaustum.
   3203 Leviticus	Lev	3	16	6	Cumque obtulerit vitulum, et oraverit pro se et pro domo sua,
   3204 Leviticus	Lev	3	16	7	duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimonii :
   3205 Leviticus	Lev	3	16	8	mittensque super utrumque sortem, unam Domino, alteram capro emissario :
   3206 Leviticus	Lev	3	16	9	cujus exierit sors Domino, offeret illum pro peccato :
   3207 Leviticus	Lev	3	16	10	cujus autem in caprum emissarium, statuet eum vivum coram Domino, ut fundat preces super eo, et emittat eum in solitudinem.
   3208 Leviticus	Lev	3	16	11	His rite celebratis, offeret vitulum, et rogans pro se, et pro domo sua, immolabit eum :
   3209 Leviticus	Lev	3	16	12	assumptoque thuribulo, quod de prunis altaris impleverit, et hauriens manu compositum thymiama in incensum, ultra velum intrabit in sancta :
   3210 Leviticus	Lev	3	16	13	ut, positis super ignem aromatibus, nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est supra testimonium, et non moriatur.
   3211 Leviticus	Lev	3	16	14	Tollet quoque de sanguine vituli, et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem.
   3212 Leviticus	Lev	3	16	15	Cumque mactaverit hircum pro peccato populi, inferet sanguinem ejus intra velum, sicut praeceptum est de sanguine vituli, ut aspergat e regione oraculi,
   3213 Leviticus	Lev	3	16	16	et expiet sanctuarium ab immunditiis filiorum Israël, et a praevaricationibus eorum, cunctisque peccatis. Juxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii, quod fixum est inter eos, in medio sordium habitationis eorum.
   3214 Leviticus	Lev	3	16	17	Nullus hominum sit in tabernaculo, quando pontifex sanctuarium ingreditur, ut roget pro se, et pro domo sua, et pro universo coetu Israël, donec egrediatur.
   3215 Leviticus	Lev	3	16	18	Cum autem exierit ad altare quod coram Domino est, oret pro se, et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua ejus per gyrum :
   3216 Leviticus	Lev	3	16	19	aspergensque digito septies, expiet, et sanctificet illud ab immunditiis filiorum Israël.
   3217 Leviticus	Lev	3	16	20	Postquam emundaverit sanctuarium, et tabernaculum, et altare, tunc offerat hircum viventem :
   3218 Leviticus	Lev	3	16	21	et posita utraque manu super caput ejus, confiteatur omnes iniquitates filiorum Israël, et universa delicta atque peccata eorum : quae imprecans capiti ejus, emittet illum per hominem paratum, in desertum.
   3219 Leviticus	Lev	3	16	22	Cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam, et dimissus fuerit in deserto,
   3220 Leviticus	Lev	3	16	23	revertetur Aaron in tabernaculum testimonii, et depositis vestibus, quibus prius indutus erat, cum intraret sanctuarium, relictisque ibi,
   3221 Leviticus	Lev	3	16	24	lavabit carnem suam in loco sancto, indueturque vestibus suis. Et postquam egressus obtulerit holocaustum suum, ac plebis, rogabit tam pro se quam pro populo :
   3222 Leviticus	Lev	3	16	25	et adipem, qui oblatus est pro peccatis, adolebit super altare.
   3223 Leviticus	Lev	3	16	26	Ille vero, qui dimiserit caprum emissarium, lavabit vestimenta sua, et corpus aqua, et sic ingredietur in castra.
   3224 Leviticus	Lev	3	16	27	Vitulum autem, et hircum, qui pro peccato fuerant immolati, et quorum sanguis illatus est in sanctuarium, ut expiatio compleretur, asportabunt foras castra, et comburent igni tam pelles quam carnes eorum, ac fimum :
   3225 Leviticus	Lev	3	16	28	et quicumque combusserit ea, lavabit vestimenta sua et carnem aqua, et sic ingredietur in castra.
   3226 Leviticus	Lev	3	16	29	Eritque vobis hoc legitimum sempiternum : mense septimo, decima die mensis, affligetis animas vestras, nullumque opus facietis, sive indigena, sive advena qui peregrinatur inter vos.
   3227 Leviticus	Lev	3	16	30	In hac die expiatio erit vestri, atque mundatio ab omnibus peccatis vestris : coram Domino mundabimini.
   3228 Leviticus	Lev	3	16	31	Sabbatum enim requietionis est, et affligetis animas vestras religione perpetua.
   3229 Leviticus	Lev	3	16	32	Expiabit autem sacerdos, qui unctus fuerit, et cujus manus initiatae sunt ut sacerdotio fungatur pro patre suo : indueturque stola linea et vestibus sanctis,
   3230 Leviticus	Lev	3	16	33	et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare, sacerdotes quoque et universum populum.
   3231 Leviticus	Lev	3	16	34	Eritque vobis hoc legitimum sempiternum, ut oretis pro filiis Israël, et pro cunctis peccatis eorum semel in anno. Fecit igitur sicut praeceperat Dominus Moysi.
   3232 Leviticus	Lev	3	17	1	Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
   3233 Leviticus	Lev	3	17	2	Loquere Aaron et filiis ejus, et cunctis filiis Israël, dicens ad eos : Iste est sermo quem mandavit Dominus, dicens :
   3234 Leviticus	Lev	3	17	3	Homo quilibet de domo Israël, si occiderit bovem aut ovem, sive capram, in castris vel extra castra,
   3235 Leviticus	Lev	3	17	4	et non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino, sanguinis reus erit : quasi si sanguinem fuderit, sic peribit de medio populi sui.
   3236 Leviticus	Lev	3	17	5	Ideo sacerdoti offerre debent filii Israël hostias suas, quas occident in agro, ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii, et immolent eas hostias pacificas Domino.
   3237 Leviticus	Lev	3	17	6	Fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi testimonii, et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino :
   3238 Leviticus	Lev	3	17	7	et nequaquam ultra immolabunt hostias suas daemonibus, cum quibus fornicati sunt. Legitimum sempiternum erit illis et posteris eorum.
   3239 Leviticus	Lev	3	17	8	Et ad ipsos dices : Homo de domo Israël, et de advenis qui peregrinantur apud vos, qui obtulerit holocaustum sive victimam,
   3240 Leviticus	Lev	3	17	9	et ad ostium tabernaculi testimonii non adduxerit eam, ut offeratur Domino, interibit de populo suo.
   3241 Leviticus	Lev	3	17	10	Homo quilibet de domo Israël et de advenis qui peregrinantur inter eos, si comederit sanguinem, obfirmabo faciem meam contra animam illius, et disperdam eam de populo suo,
   3242 Leviticus	Lev	3	17	11	quia anima carnis in sanguine est : et ego dedi illum vobis, ut super altare in eo expietis pro animabus vestris, et sanguis pro animae piaculo sit.
   3243 Leviticus	Lev	3	17	12	Idcirco dixi filiis Israël : Omnis anima ex vobis non comedet sanguinem, nec ex advenis qui peregrinantur apud vos.
   3244 Leviticus	Lev	3	17	13	Homo quicumque de filiis Israël, et de advenis qui peregrinantur apud vos, si venatione atque aucupio ceperit feram, vel avem, quibus vesci licitum est, fundat sanguinem ejus, et operiat illum terra.
   3245 Leviticus	Lev	3	17	14	Anima enim omnis carnis in sanguine est : unde dixi filiis Israël : Sanguinem universae carnis non comedetis, quia anima carnis in sanguine est : et quicumque comederit illum, interibit.
   3246 Leviticus	Lev	3	17	15	Anima, quae comederit morticinum, vel captum a bestia, tam de indigenis, quam de advenis, lavabit vestimenta sua et semetipsum aqua, et contaminatus erit usque ad vesperum : et hoc ordine mundus fiet.
   3247 Leviticus	Lev	3	17	16	Quod si non laverit vestimenta sua et corpus, portabit iniquitatem suam.
   3248 Leviticus	Lev	3	18	1	Locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
   3249 Leviticus	Lev	3	18	2	Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Ego Dominus Deus vester :
   3250 Leviticus	Lev	3	18	3	juxta consuetudinem terrae Aegypti, in qua habitastis, non facietis : et juxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis, nec in legitimis eorum ambulabitis.
   3251 Leviticus	Lev	3	18	4	Facietis judicia mea, et praecepta mea servabitis, et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester.
   3252 Leviticus	Lev	3	18	5	Custodite leges meas atque judicia, quae faciens homo, vivet in eis. Ego Dominus.
   3253 Leviticus	Lev	3	18	6	Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem ejus. Ego Dominus.
   3254 Leviticus	Lev	3	18	7	Turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuae non discooperies : mater tua est : non revelabis turpitudinem ejus.
   3255 Leviticus	Lev	3	18	8	Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies : turpitudo enim patris tui est.
   3256 Leviticus	Lev	3	18	9	Turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre, quae domi vel foris genita est, non revelabis.
   3257 Leviticus	Lev	3	18	10	Turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis : quia turpitudo tua est.
   3258 Leviticus	Lev	3	18	11	Turpitudinem filiae uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non revelabis.
   3259 Leviticus	Lev	3	18	12	Turpitudinem sororis patris tui non discooperies : quia caro est patris tui.
   3260 Leviticus	Lev	3	18	13	Turpitudinem sororis matris tuae non revelabis, eo quod caro sit matris tuae.
   3261 Leviticus	Lev	3	18	14	Turpitudinem patrui tui non revelabis, nec accedes ad uxorem ejus, quae tibi affinitate conjungitur.
   3262 Leviticus	Lev	3	18	15	Turpitudinem nurus tuae non revelabis, quia uxor filii tui est : nec discooperies ignominiam ejus.
   3263 Leviticus	Lev	3	18	16	Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis : quia turpitudo fratris tui est.
   3264 Leviticus	Lev	3	18	17	Turpitudinem uxoris tuae et filiae ejus non revelabis. Filiam filii ejus, et filiam filiae illius non sumes, ut reveles ignominiam ejus : quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est.
   3265 Leviticus	Lev	3	18	18	Sororem uxoris tuae in pellicatum illius non accipies, nec revelabis turpitudinem ejus adhuc illa vivente.
   3266 Leviticus	Lev	3	18	19	Ad mulierem quae patitur menstrua non accedes, nec revelabis foeditatem ejus.
   3267 Leviticus	Lev	3	18	20	Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commistione maculaberis.
   3268 Leviticus	Lev	3	18	21	De semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.
   3269 Leviticus	Lev	3	18	22	Cum masculo non commiscearis coitu femineo, quia abominatio est.
   3270 Leviticus	Lev	3	18	23	Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet jumento, nec miscebitur ei, quia scelus est.
   3271 Leviticus	Lev	3	18	24	Nec polluamini in omnibus his quibus contaminatae sunt universae gentes, quas ego ejiciam ante conspectum vestrum,
   3272 Leviticus	Lev	3	18	25	et quibus polluta est terra : cujus ego scelera visitabo, ut evomat habitatores suos.
   3273 Leviticus	Lev	3	18	26	Custodite legitima mea atque judicia, et non faciatis ex omnibus abominationibus istis, tam indigena quam colonus qui peregrinantur apud vos.
   3274 Leviticus	Lev	3	18	27	Omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam.
   3275 Leviticus	Lev	3	18	28	Cavete ergo ne et vos similiter evomat, cum paria feceritis, sicut evomuit gentem, quae fuit ante vos.
   3276 Leviticus	Lev	3	18	29	Omnis anima, quae fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui.
   3277 Leviticus	Lev	3	18	30	Custodite mandata mea. Nolite facere quae fecerunt hi qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester.
   3278 Leviticus	Lev	3	19	1	Locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
   3279 Leviticus	Lev	3	19	2	Loquere ad omnem coetum filiorum Israël, et dices ad eos : Sancti estote, quia ego sanctus sum, Dominus Deus vester.
   3280 Leviticus	Lev	3	19	3	Unusquisque patrem suum, et matrem suam timeat. Sabbata mea custodite. Ego Dominus Deus vester.
   3281 Leviticus	Lev	3	19	4	Nolite converti ad idola, nec deos conflatiles faciatis vobis. Ego Dominus Deus vester.
   3282 Leviticus	Lev	3	19	5	Si immolaveritis hostiam pacificorum Domino, ut sit placabilis,
   3283 Leviticus	Lev	3	19	6	eo die quo fuerit immolata, comedetis eam, et die altero : quidquid autem residuum fuerit in diem tertium, igne comburetis.
   3284 Leviticus	Lev	3	19	7	Si quis post biduum comederit ex ea, profanus erit, et impietatis reus :
   3285 Leviticus	Lev	3	19	8	portabitque iniquitatem suam, quia sanctum Domini polluit, et peribit anima illa de populo suo.
   3286 Leviticus	Lev	3	19	9	Cumque messueris segetes terrae tuae, non tondebis usque ad solum superficiem terrae, nec remanentes spicas colliges,
   3287 Leviticus	Lev	3	19	10	neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis : sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes. Ego Dominus Deus vester.
   3288 Leviticus	Lev	3	19	11	Non facietis furtum. Non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum.
   3289 Leviticus	Lev	3	19	12	Non perjurabis in nomine meo, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.
   3290 Leviticus	Lev	3	19	13	Non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum. Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane.
   3291 Leviticus	Lev	3	19	14	Non maledices surdo, nec coram caeco pones offendiculum : sed timebis Dominum Deum tuum, quia ego sum Dominus.
   3292 Leviticus	Lev	3	19	15	Non facies quod iniquum est, nec injuste judicabis. Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Juste judica proximo tuo.
   3293 Leviticus	Lev	3	19	16	Non eris criminator, nec susurro in populo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus.
   3294 Leviticus	Lev	3	19	17	Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum.
   3295 Leviticus	Lev	3	19	18	Non quaeras ultionem, nec memor eris injuriae civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. Ego Dominus.
   3296 Leviticus	Lev	3	19	19	Leges meas custodite. Jumentum tuum non facies coire cum alterius generis animantibus. Agrum tuum non seres diverso semine. Veste, quae ex duobus texta est, non indueris.
   3297 Leviticus	Lev	3	19	20	Homo, si dormierit cum muliere coitu seminis, quae sit ancilla etiam nubilis, et tamen pretio non redempta, nec libertate donata : vapulabunt ambo, et non morientur, quia non fuit libera.
   3298 Leviticus	Lev	3	19	21	Pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi testimonii arietem :
   3299 Leviticus	Lev	3	19	22	orabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus coram Domino, et repropitiabitur ei, dimitteturque peccatum.
   3300 Leviticus	Lev	3	19	23	Quando ingressi fueritis terram, et plantaveritis in ea ligna pomifera, auferetis praeputia eorum : poma, quae germinant, immunda erunt vobis, nec edetis ex eis.
   3301 Leviticus	Lev	3	19	24	Quarto autem anno omnis fructus eorum sanctificabitur, laudabilis Domino.
   3302 Leviticus	Lev	3	19	25	Quinto autem anno comedetis fructus, congregantes poma, quae proferunt. Ego Dominus Deus vester.
   3303 Leviticus	Lev	3	19	26	Non comedetis cum sanguine. Non augurabimini, nec observabitis somnia.
   3304 Leviticus	Lev	3	19	27	Neque in rotundum attondebitis comam, nec radetis barbam.
   3305 Leviticus	Lev	3	19	28	Et super mortuo non incidetis carnem vestram, neque figuras aliquas aut stigmata facietis vobis. Ego Dominus.
   3306 Leviticus	Lev	3	19	29	Ne prostituas filiam tuam, ne contaminetur terra et impleatur piaculo.
   3307 Leviticus	Lev	3	19	30	Sabbata mea custodite, et sanctuarium meum metuite. Ego Dominus.
   3308 Leviticus	Lev	3	19	31	Non declinetis ad magos, nec ab ariolis aliquid sciscitemini, ut polluamini per eos. Ego Dominus Deus vester.
   3309 Leviticus	Lev	3	19	32	Coram cano capite consurge, et honora personam senis : et time Dominum Deum tuum. Ego sum Dominus.
   3310 Leviticus	Lev	3	19	33	Si habitaverit advena in terra vestra, et moratus fuerit inter vos, non exprobretis ei :
   3311 Leviticus	Lev	3	19	34	sed sit inter vos quasi indigena, et diligetis eum quasi vosmetipsos : fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester.
   3312 Leviticus	Lev	3	19	35	Nolite facere iniquum aliquid in judicio, in regula, in pondere, in mensura.
   3313 Leviticus	Lev	3	19	36	Statera justa, et aequa sint pondera, justus modius, aequusque sextarius. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti.
   3314 Leviticus	Lev	3	19	37	Custodite omnia praecepta mea, et universa judicia, et facite ea. Ego Dominus.
   3315 Leviticus	Lev	3	20	1	Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
   3316 Leviticus	Lev	3	20	2	Haec loqueris filiis Israël : Homo de filiis Israël, et de advenis qui habitant in Israël, si quis dederit de semine suo idolo Moloch, morte moriatur : populus terrae lapidabit eum.
   3317 Leviticus	Lev	3	20	3	Et ego ponam faciem meam contra illum : succidamque eum de medio populi sui, eo quod dederit de semine suo Moloch, et contaminaverit sanctuarium meum, ac polluerit nomen sanctum meum.
   3318 Leviticus	Lev	3	20	4	Quod si negligens populus terrae, et quasi parvipendens imperium meum, dimiserit hominem qui dedit de semine suo Moloch, nec voluerit eum occidere :
   3319 Leviticus	Lev	3	20	5	ponam faciem meam super hominem illum, et super cognationem ejus, succidamque et ipsum, et omnes qui consenserunt ei ut fornicarentur cum Moloch, de medio populi sui.
   3320 Leviticus	Lev	3	20	6	Anima, quae declinaverit ad magos et ariolos, et fornicata fuerit cum eis, ponam faciem meam contra eam, et interficiam illam de medio populi sui.
   3321 Leviticus	Lev	3	20	7	Sanctificamini et estote sancti, quia ego sum Dominus Deus vester.
   3322 Leviticus	Lev	3	20	8	Custodite praecepta mea, et facite ea : ego Dominus qui sanctifico vos.
   3323 Leviticus	Lev	3	20	9	Qui maledixerit patri suo, aut matri, morte moriatur : patri matrique maledixit : sanguis ejus sit super eum.
   3324 Leviticus	Lev	3	20	10	Si moechatus quis fuerit cum uxore alterius, et adulterium perpetraverit cum conjuge proximi sui, morte moriantur et moechus et adultera.
   3325 Leviticus	Lev	3	20	11	Qui dormierit cum noverca sua, et revelaverit ignominiam patris sui, morte moriantur ambo : sanguis eorum sit super eos.
   3326 Leviticus	Lev	3	20	12	Si quis dormierit cum nuru sua, uterque moriatur, quia scelus operati sunt : sanguis eorum sit super eos.
   3327 Leviticus	Lev	3	20	13	Qui dormierit cum masculo coitu femineo, uterque operatus est nefas : morte moriantur : sit sanguis eorum super eos.
   3328 Leviticus	Lev	3	20	14	Qui supra uxorem filiam, duxerit matrem ejus, scelus operatus est : vivus ardebit cum eis, nec permanebit tantum nefas in medio vestri.
   3329 Leviticus	Lev	3	20	15	Qui cum jumento et pecore coierit, morte moriatur : pecus quoque occidite.
   3330 Leviticus	Lev	3	20	16	Mulier, quae succubuerit cuilibet jumento, simul interficietur cum eo : sanguis eorum sit super eos.
   3331 Leviticus	Lev	3	20	17	Qui acceperit sororem suam filiam patris sui, vel filiam matris suae, et viderit turpitudinem ejus, illaque conspexerit fratris ignominiam, nefariam rem operati sunt : occidentur in conspectu populi sui, eo quod turpitudinem suam mutuo revelaverint, et portabunt iniquitatem suam.
   3332 Leviticus	Lev	3	20	18	Qui coierit cum muliere in fluxu menstruo, et revelaverit turpitudinem ejus, ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui, interficientur ambo de medio populi sui.
   3333 Leviticus	Lev	3	20	19	Turpitudinem materterae et amitae tuae non discooperies : qui hoc fecerit, ignominiam carnis suae nudavit ; portabunt ambo iniquitatem suam.
   3334 Leviticus	Lev	3	20	20	Qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui, et revelaverit ignominiam cognationis suae, portabunt ambo peccatum suum : absque liberis morientur.
   3335 Leviticus	Lev	3	20	21	Qui duxerit uxorem fratris sui, rem facit illicitam : turpitudinem fratris sui revelavit : absque liberis erunt.
   3336 Leviticus	Lev	3	20	22	Custodite leges meas, atque judicia, et facite ea : ne et vos evomat terra quam intraturi estis et habitaturi.
   3337 Leviticus	Lev	3	20	23	Nolite ambulare in legitimis nationum, quas ego expulsurus sum ante vos. Omnia enim haec fecerunt, et abominatus sum eas.
   3338 Leviticus	Lev	3	20	24	Vobis autem loquor. Possidete terram eorum, quam dabo vobis in haereditatem, terram fluentem lacte et melle. Ego Dominus Deus vester, qui separavi vos a ceteris populis.
   3339 Leviticus	Lev	3	20	25	Separate ergo et vos jumentum mundum ab immundo, et avem mundam ab immunda : ne polluatis animas vestras in pecore, et avibus, et cunctis quae moventur in terra, et quae vobis ostendi esse polluta.
   3340 Leviticus	Lev	3	20	26	Eritis mihi sancti, quia sanctus sum ego Dominus, et separavi vos a ceteris populis, ut essetis mei.
   3341 Leviticus	Lev	3	20	27	Vir, sive mulier, in quibus pythonicus, vel divinationis fuerit spiritus, morte moriantur : lapidibus obruent eos : sanguis eorum sit super illos.
   3342 Leviticus	Lev	3	21	1	Dixit quoque Dominus ad Moysen : Loquere ad sacerdotes filios Aaron, et dices ad eos : Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum,
   3343 Leviticus	Lev	3	21	2	nisi tantum in consanguineis, ac propinquis, id est, super patre et matre, et filio, et filia, fratre quoque,
   3344 Leviticus	Lev	3	21	3	et sorore virgine quae non est nupta viro :
   3345 Leviticus	Lev	3	21	4	sed nec in principe populi sui contaminabitur.
   3346 Leviticus	Lev	3	21	5	Non radent caput, nec barbam, neque in carnibus suis facient incisuras.
   3347 Leviticus	Lev	3	21	6	Sancti erunt Deo suo, et non polluent nomen ejus : incensum enim Domini, et panes Dei sui offerunt, et ideo sancti erunt.
   3348 Leviticus	Lev	3	21	7	Scortum et vile prostibulum non ducent uxorem, nec eam quae repudiata est a marito : quia consecrati sunt Deo suo,
   3349 Leviticus	Lev	3	21	8	et panes propositionis offerunt. Sint ergo sancti, quia et ego sanctus sum, Dominus qui sanctifico eos.
   3350 Leviticus	Lev	3	21	9	Sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro, et violaverit nomen patris sui, flammis exuretur.
   3351 Leviticus	Lev	3	21	10	Pontifex, id est, sacerdos maximus inter fratres suos, super cujus caput fusum est unctionis oleum, et cujus manus in sacerdotio consecratae sunt, vestitusque est sanctis vestibus, caput suum non discooperiet, vestimenta non scindet :
   3352 Leviticus	Lev	3	21	11	et ad omnem mortuum non ingredietur omnino : super patre quoque suo et matre non contaminabitur.
   3353 Leviticus	Lev	3	21	12	Nec egredietur de sanctis, ne polluat sanctuarium Domini, quia oleum sanctae unctionis Dei sui super eum est. Ego Dominus.
   3354 Leviticus	Lev	3	21	13	Virginem ducet uxorem :
   3355 Leviticus	Lev	3	21	14	viduam autem et repudiatam, et sordidam, atque meretricem non accipiet, sed puellam de populo suo :
   3356 Leviticus	Lev	3	21	15	ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suae : quia ego Dominus, qui sanctifico eum.
   3357 Leviticus	Lev	3	21	16	Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
   3358 Leviticus	Lev	3	21	17	Loquere ad Aaron : Homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam, non offeret panes Deo suo,
   3359 Leviticus	Lev	3	21	18	nec accedet ad ministerium ejus : si caecus fuerit, si claudus, si parvo vel grandi, vel torto naso,
   3360 Leviticus	Lev	3	21	19	si fracto pede, si manu,
   3361 Leviticus	Lev	3	21	20	si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo, si jugem scabiem, si impetiginem in corpore, vel herniosus.
   3362 Leviticus	Lev	3	21	21	Omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre hostias Domino, nec panes Deo suo :
   3363 Leviticus	Lev	3	21	22	vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario,
   3364 Leviticus	Lev	3	21	23	ita dumtaxat, ut intra velum non ingrediatur, nec accedat ad altare, quia maculam habet, et contaminare non debet sanctuarium meum. Ego Dominus qui sanctifico eos.
   3365 Leviticus	Lev	3	21	24	Locutus est ergo Moyses ad Aaron, et ad filios ejus, et ad omnem Israël cuncta quae fuerant sibi imperata.
   3366 Leviticus	Lev	3	22	1	Locutus quoque est Dominus ad Moysen, dicens :
   3367 Leviticus	Lev	3	22	2	Loquere ad Aaron et ad filios ejus, ut caveant ab his quae consecrata sunt filiorum Israël, et non contaminent nomen sanctificatorum mihi, quae ipsi offerunt. Ego Dominus.
   3368 Leviticus	Lev	3	22	3	Dic ad eos, et ad posteros eorum : Omnis homo qui accesserit de stirpe vestra ad ea quae consecrata sunt, et quae obtulerunt filii Israël Domino, in quo est immunditia, peribit coram Domino. Ego sum Dominus.
   3369 Leviticus	Lev	3	22	4	Homo de semine Aaron, qui fuerit leprosus, aut patiens fluxum seminis, non vescetur de his quae sanctificata sunt mihi, donec sanetur. Qui tetigerit immundum super mortuo, et ex quo egreditur semen quasi coitus,
   3370 Leviticus	Lev	3	22	5	et qui tangit reptile, et quodlibet immundum cujus tactus est sordidus,
   3371 Leviticus	Lev	3	22	6	immundus erit usque ad vesperum, et non vescetur his quae sanctificata sunt : sed cum laverit carnem suam aqua,
   3372 Leviticus	Lev	3	22	7	et occubuerit sol, tunc mundatus vescetur de sanctificatis, quia cibus illius est.
   3373 Leviticus	Lev	3	22	8	Morticinum et captum a bestia non comedent, nec polluentur in eis. Ego sum Dominus.
   3374 Leviticus	Lev	3	22	9	Custodiant praecepta mea, ut non subjaceant peccato, et moriantur in sanctuario, cum polluerint illud. Ego Dominus qui sanctifico eos.
   3375 Leviticus	Lev	3	22	10	Omnis alienigena non comedet de sanctificatis ; inquilinus sacerdotis et mercenarius non vescentur ex eis.
   3376 Leviticus	Lev	3	22	11	Quem autem sacerdos emerit, et qui vernaculus domus ejus fuerit, his comedent ex eis.
   3377 Leviticus	Lev	3	22	12	Si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta fuerit, de his quae sanctificata sunt, et de primitiis non vescetur.
   3378 Leviticus	Lev	3	22	13	Sin autem vidua, vel repudiata, et absque liberis reversa fuerit ad domum patris sui : sicut puella consueverat, aletur cibis patris sui. Omnis alienigena comedendi ex eis non habet potestatem.
   3379 Leviticus	Lev	3	22	14	Qui comederit de sanctificatis per ignorantiam, addet quintam partem cum eo quod comedit, et dabit sacerdoti in sanctuarium.
   3380 Leviticus	Lev	3	22	15	Nec contaminabunt sanctificata filiorum Israël, quae offerunt Domino :
   3381 Leviticus	Lev	3	22	16	ne forte sustineant iniquitatem delicti sui, cum sanctificata comederint. Ego Dominus qui sanctifico eos.
   3382 Leviticus	Lev	3	22	17	Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
   3383 Leviticus	Lev	3	22	18	Loquere ad Aaron et filios ejus, et ad omnes filios Israël, dicesque ad eos : Homo de domo Israël, et de advenis qui habitant apud vos, qui obtulerit oblationem suam, vel vota solvens, vel sponte offerens, quidquid illud obtulerit in holocaustum Domini,
   3384 Leviticus	Lev	3	22	19	ut offeratur per vos, masculus immaculatus erit ex bobus, et ovibus, et ex capris :
   3385 Leviticus	Lev	3	22	20	si maculam habuerit, non offeretis, neque erit acceptabile.
   3386 Leviticus	Lev	3	22	21	Homo qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens, vel sponte offerens, tam de bobus quam de ovibus, immaculatum offeret ut acceptabile sit : omnis macula non erit in eo.
   3387 Leviticus	Lev	3	22	22	Si caecum fuerit, si fractum, si cicatricem habens, si papulas, aut scabiem, aut impetiginem : non offeretis ea Domino, nec adolebitis ex eis super altare Domini.
   3388 Leviticus	Lev	3	22	23	Bovem et ovem, aure et cauda amputatis, voluntarie offerre potes, votum autem ex eis solvi non potest.
   3389 Leviticus	Lev	3	22	24	Omne animal, quod vel contritis, vel tusis, vel sectis ablatisque testiculis est, non offeretis Domino, et in terra vestra hoc omnino ne faciatis.
   3390 Leviticus	Lev	3	22	25	De manu alienigenae non offeretis panes Deo vestro, et quidquid aliud dare voluerit, quia corrupta, et maculata sunt omnia : non suscipietis ea.
   3391 Leviticus	Lev	3	22	26	Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
   3392 Leviticus	Lev	3	22	27	Bos, ovis et capra, cum genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris suae : die autem octavo, et deinceps, offerri poterunt Domino.
   3393 Leviticus	Lev	3	22	28	Sive illa bos, sive ovis, non immolabuntur una die cum foetibus suis.
   3394 Leviticus	Lev	3	22	29	Si immolaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino, ut possit esse placabilis,
   3395 Leviticus	Lev	3	22	30	eodem die comedetis eam : non remanebit quidquam in mane alterius diei. Ego Dominus.
   3396 Leviticus	Lev	3	22	31	Custodite mandata mea, et facite ea. Ego Dominus.
   3397 Leviticus	Lev	3	22	32	Ne polluatis nomen meum sanctum, ut sanctificer in medio filiorum Israël. Ego Dominus qui sanctifico vos,
   3398 Leviticus	Lev	3	22	33	et eduxi de terra Aegypti, ut essem vobis in Deum. Ego Dominus.
   3399 Leviticus	Lev	3	23	1	Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
   3400 Leviticus	Lev	3	23	2	Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Hae sunt feriae Domini, quas vocabitis sanctas.
   3401 Leviticus	Lev	3	23	3	Sex diebus facietis opus : dies septimus, quia sabbati requies est, vocabitur sanctus : omne opus non facietis in eo : sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris.
   3402 Leviticus	Lev	3	23	4	Hae sunt ergo feriae Domini sanctae, quas celebrare debetis temporibus suis.
   3403 Leviticus	Lev	3	23	5	Mense primo, quartadecima die mensis ad vesperum, Phase Domini est :
   3404 Leviticus	Lev	3	23	6	et quintadecima die mensis hujus, solemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis.
   3405 Leviticus	Lev	3	23	7	Dies primus erit vobis celeberrimus, sanctusque : omne opus servile non facietis in eo,
   3406 Leviticus	Lev	3	23	8	sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus. Dies autem septimus erit celebrior et sanctior : nullumque servile opus facietis in eo.
   3407 Leviticus	Lev	3	23	9	Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
   3408 Leviticus	Lev	3	23	10	Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulos spicarum, primitias messis vestrae, ad sacerdotem :
   3409 Leviticus	Lev	3	23	11	qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis, altero die sabbati, et sanctificabit illum.
   3410 Leviticus	Lev	3	23	12	Atque in eodem die quo manipulus consecratur, caedetur agnus immaculatus anniculus in holocaustum Domini.
   3411 Leviticus	Lev	3	23	13	Et libamenta offerentur cum eo, duae decimae similae conspersae oleo in incensum Domini, odoremque suavissimum : liba quoque vini, quarta pars hin.
   3412 Leviticus	Lev	3	23	14	Panem, et polentam, et pultes non comedetis ex segete, usque ad diem qua offeretis ex ea Deo vestro. Praeceptum est sempiternum in generationibus, cunctisque habitaculis vestris.
   3413 Leviticus	Lev	3	23	15	Numerabitis ergo ab altero die sabbati, in quo obtulistis manipulum primitiarum, septem hebdomadas plenas,
   3414 Leviticus	Lev	3	23	16	usque ad alteram diem expletionis hebdomadae septimae, id est, quinquaginta dies : et sic offeretis sacrificium novum Domino
   3415 Leviticus	Lev	3	23	17	ex omnibus habitaculis vestris, panes primitiarum duos de duabus decimis similae fermentatae, quos coquetis in primitias Domini.
   3416 Leviticus	Lev	3	23	18	Offeretisque cum panibus septem agnos immaculatos anniculos, et vitulum de armento unum, et arietes duos, et erunt in holocaustum cum libamentis suis, in odorem suavissimum Domini.
   3417 Leviticus	Lev	3	23	19	Facietis et hircum pro peccato, duosque agnos anniculos hostias pacificorum.
   3418 Leviticus	Lev	3	23	20	Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino, cedent in usum ejus.
   3419 Leviticus	Lev	3	23	21	Et vocabitis hunc diem celeberrimum, atque sanctissimum : omne opus servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis, et generationibus vestris.
   3420 Leviticus	Lev	3	23	22	Postquam autem messueritis segetem terrae vestrae, nec secabitis eam usque ad solum, nec remanentes spicas colligetis : sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas. Ego sum Dominus Deus vester.
   3421 Leviticus	Lev	3	23	23	Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
   3422 Leviticus	Lev	3	23	24	Loquere filiis Israël : Mense septimo, prima die mensis, erit vobis sabbatum, memoriale, clangentibus tubis, et vocabitur sanctum :
   3423 Leviticus	Lev	3	23	25	omne opus servile non facietis in eo, et offeretis holocaustum Domino.
   3424 Leviticus	Lev	3	23	26	Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
   3425 Leviticus	Lev	3	23	27	Decimo die mensis hujus septimi, dies expiationum erit celeberrimus, et vocabitur sanctus : affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino.
   3426 Leviticus	Lev	3	23	28	Omne opus servile non facietis in tempore diei hujus : quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester.
   3427 Leviticus	Lev	3	23	29	Omnis anima, quae afflicta non fuerit die hac, peribit de populis suis :
   3428 Leviticus	Lev	3	23	30	et quae operis quippiam fecerit, delebo eam de populo suo.
   3429 Leviticus	Lev	3	23	31	Nihil ergo operis facietis in eo : legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus, et habitationibus vestris.
   3430 Leviticus	Lev	3	23	32	Sabbatum requietionis est, et affligetis animas vestras die nono mensis : a vespera usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra.
   3431 Leviticus	Lev	3	23	33	Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
   3432 Leviticus	Lev	3	23	34	Loquere filiis Israël : A quintodecimo die mensis hujus septimi, erunt feriae tabernaculorum septem diebus Domino.
   3433 Leviticus	Lev	3	23	35	Dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus : omne opus servile non facietis in eo.
   3434 Leviticus	Lev	3	23	36	Et septem diebus offeretis holocausta Domino. Dies quoque octavus erit celeberrimus, atque sanctissimus, et offeretis holocaustum Domino : est enim coetus atque collectae : omne opus servile non facietis in eo.
   3435 Leviticus	Lev	3	23	37	Hae sunt feriae Domini, quas vocabitis celeberrimas atque sanctissimas, offeretisque in eis oblationes Domino, holocausta et libamenta juxta ritum uniuscujusque diei :
   3436 Leviticus	Lev	3	23	38	exceptis sabbatis Domini, donisque vestris, et quae offeretis ex voto, vel quae sponte tribuetis Domino.
   3437 Leviticus	Lev	3	23	39	A quintodecimo ergo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terrae vestrae, celebrabitis ferias Domini septem diebus : die primo et die octavo erit sabbatum, id est, requies.
   3438 Leviticus	Lev	3	23	40	Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimae, spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et laetabimini coram Domino Deo vestro.
   3439 Leviticus	Lev	3	23	41	Celebrabitisque solemnitatem ejus septem diebus per annum : legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Mense septimo festa celebrabitis,
   3440 Leviticus	Lev	3	23	42	et habitabitis in umbraculis septem diebus : omnis, qui de genere est Israël, manebit in tabernaculis,
   3441 Leviticus	Lev	3	23	43	ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israël, cum educerem eos de terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester.
   3442 Leviticus	Lev	3	23	44	Locutusque est Moyses super solemnitatibus Domini ad filios Israël.
   3443 Leviticus	Lev	3	24	1	Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
   3444 Leviticus	Lev	3	24	2	Praecipe filiis Israël, ut afferant tibi oleum de olivis purissimum, ac lucidum, ad concinnandas lucernas jugiter,
   3445 Leviticus	Lev	3	24	3	extra velum testimonii in tabernaculo foederis. Ponetque eas Aaron a vespere usque ad mane coram Domino, cultu rituque perpetuo in generationibus vestris.
   3446 Leviticus	Lev	3	24	4	Super candelabrum mundissimum ponentur semper in conspectu Domini.
   3447 Leviticus	Lev	3	24	5	Accipies quoque similam, et coques ex ea duodecim panes, qui singuli habebunt duas decimas :
   3448 Leviticus	Lev	3	24	6	quorum senos altrinsecus super mensam purissimam coram Domino statues :
   3449 Leviticus	Lev	3	24	7	et pones super eos thus lucidissimum, ut sit panis in monimentum oblationis Domini.
   3450 Leviticus	Lev	3	24	8	Per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israël foedere sempiterno :
   3451 Leviticus	Lev	3	24	9	eruntque Aaron et filiorum ejus, ut comedant eos in loco sancto : quia Sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini jure perpetuo.
   3452 Leviticus	Lev	3	24	10	Ecce autem egressus filius mulieris Israëlitidis, quem pepererat de viro aegyptio inter filios Israël, jurgatus est in castris cum viro Israëlita.
   3453 Leviticus	Lev	3	24	11	Cumque blasphemasset nomen, et maledixisset ei, adductus est ad Moysen. (Vocabatur autem mater ejus Salumith, filia Dabri de tribu Dan.)
   3454 Leviticus	Lev	3	24	12	Miseruntque eum in carcerem, donec nossent quid juberet Dominus.
   3455 Leviticus	Lev	3	24	13	Qui locutus est ad Moysen,
   3456 Leviticus	Lev	3	24	14	dicens : Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt, manus suas super caput ejus, et lapidet eum populus universus.
   3457 Leviticus	Lev	3	24	15	Et ad filios Israël loqueris : Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum ;
   3458 Leviticus	Lev	3	24	16	et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur : lapidibus opprimet eum omnis multitudo, sive ille civis, sive peregrinus fuerit. Qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur.
   3459 Leviticus	Lev	3	24	17	Qui percusserit, et occiderit hominem, morte moriatur.
   3460 Leviticus	Lev	3	24	18	Qui percusserit animal, reddet vicarium, id est, animam pro anima.
   3461 Leviticus	Lev	3	24	19	Qui irrogaverit maculam cuilibet civium suorum, sicut fecit, sic fiet ei :
   3462 Leviticus	Lev	3	24	20	fracturam pro fractura, oculum pro oculo, dentem pro dente restituet : qualem inflixerit maculam, talem sustinere cogetur.
   3463 Leviticus	Lev	3	24	21	Qui percusserit jumentum, reddet aliud. Qui percusserit hominem, punietur.
   3464 Leviticus	Lev	3	24	22	Aequum judicium sit inter vos, sive peregrinus, sive civis peccaverit : quia ego sum Dominus Deus vester.
   3465 Leviticus	Lev	3	24	23	Locutusque est Moyses ad filios Israël : et eduxerunt eum, qui blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii Israël sicut praeceperat Dominus Moysi.
   3466 Leviticus	Lev	3	25	1	Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai, dicens :
   3467 Leviticus	Lev	3	25	2	Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domino.
   3468 Leviticus	Lev	3	25	3	Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus ejus :
   3469 Leviticus	Lev	3	25	4	septimo autem anno sabbatum erit terrae, requietionis Domini : agrum non seres, et vineam non putabis.
   3470 Leviticus	Lev	3	25	5	Quae sponte gignet humus, non metes : et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam : annus enim requietionis terrae est :
   3471 Leviticus	Lev	3	25	6	sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillae et mercenario tuo, et advenae qui peregrinantur apud te :
   3472 Leviticus	Lev	3	25	7	jumentis tuis et pecoribus, omnia quae nascuntur praebebunt cibum.
   3473 Leviticus	Lev	3	25	8	Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quae simul faciunt annos quadraginta novem :
   3474 Leviticus	Lev	3	25	9	et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra.
   3475 Leviticus	Lev	3	25	10	Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terrae tuae : ipse est enim jubilaeus. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam :
   3476 Leviticus	Lev	3	25	11	quia jubilaeus est, et quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis sponte in agro nascentia, et primitias vindemiae non colligetis,
   3477 Leviticus	Lev	3	25	12	ob sanctificationem jubilaei : sed statim oblata comedetis.
   3478 Leviticus	Lev	3	25	13	Anno jubilaei, redient omnes ad possessiones suas.
   3479 Leviticus	Lev	3	25	14	Quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed juxta numerum annorum jubilaei emes ab eo,
   3480 Leviticus	Lev	3	25	15	et juxta supputationem frugum vendet tibi.
   3481 Leviticus	Lev	3	25	16	Quanto plures anni remanserint post jubilaeum, tanto crescet et pretium : et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit : tempus enim frugum vendet tibi.
   3482 Leviticus	Lev	3	25	17	Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester.
   3483 Leviticus	Lev	3	25	18	Facite praecepta mea, et judicia custodite, et implete ea : ut habitare possitis in terra absque ullo pavore,
   3484 Leviticus	Lev	3	25	19	et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes.
   3485 Leviticus	Lev	3	25	20	Quod si dixeritis : Quid comedemus anno septimo, si non severimus, neque collegerimus fruges nostras ?
   3486 Leviticus	Lev	3	25	21	dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum :
   3487 Leviticus	Lev	3	25	22	seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum : donec nova nascantur, edetis vetera.
   3488 Leviticus	Lev	3	25	23	Terra quoque non vendetur in perpetuum, quia mea est, et vos advenae et coloni mei estis :
   3489 Leviticus	Lev	3	25	24	unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis conditione vendetur.
   3490 Leviticus	Lev	3	25	25	Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, et voluerit propinquus ejus, potest redimere quod ille vendiderat.
   3491 Leviticus	Lev	3	25	26	Sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire,
   3492 Leviticus	Lev	3	25	27	computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit : et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam.
   3493 Leviticus	Lev	3	25	28	Quod si non invenerit manus ejus ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum jubilaeum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum et ad possessorem pristinum.
   3494 Leviticus	Lev	3	25	29	Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus.
   3495 Leviticus	Lev	3	25	30	Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et posteri ejus in perpetuum, et redimi non poterit, etiam in jubilaeo.
   3496 Leviticus	Lev	3	25	31	Sin autem in villa domus, quae muros non habet, agrorum jure vendetur : si ante redempta non fuerit, in jubilaeo revertetur ad dominum.
   3497 Leviticus	Lev	3	25	32	Aedes Levitarum quae in urbibus sunt, semper possunt redimi :
   3498 Leviticus	Lev	3	25	33	si redemptae non fuerint, in jubilaeo revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios Israël.
   3499 Leviticus	Lev	3	25	34	Suburbana autem eorum non veneant, quia possessio sempiterna est.
   3500 Leviticus	Lev	3	25	35	Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum,
   3501 Leviticus	Lev	3	25	36	ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti : time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te.
   3502 Leviticus	Lev	3	25	37	Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges.
   3503 Leviticus	Lev	3	25	38	Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut darem vobis terram Chanaan, et essem vester Deus.
   3504 Leviticus	Lev	3	25	39	Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum,
   3505 Leviticus	Lev	3	25	40	sed quasi mercenarius et colonus erit : usque ad annum jubilaeum operabitur apud te,
   3506 Leviticus	Lev	3	25	41	et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem, ad possessionem patrum suorum.
   3507 Leviticus	Lev	3	25	42	Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Aegypti : non veneant conditione servorum :
   3508 Leviticus	Lev	3	25	43	ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum.
   3509 Leviticus	Lev	3	25	44	Servus et ancilla sint vobis de nationibus quae in circuitu vestro sunt :
   3510 Leviticus	Lev	3	25	45	et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos :
   3511 Leviticus	Lev	3	25	46	et haereditario jure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in aeternum : fratres autem vestros filios Israël ne opprimatis per potentiam.
   3512 Leviticus	Lev	3	25	47	Si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe ejus :
   3513 Leviticus	Lev	3	25	48	post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet eum,
   3514 Leviticus	Lev	3	25	49	et patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimet se,
   3515 Leviticus	Lev	3	25	50	supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suae usque ad annum jubilaeum : et pecunia, qua venditus fuerat, juxta annorum numerum, et rationem mercenarii supputata.
   3516 Leviticus	Lev	3	25	51	Si plures fuerint anni qui remanent usque ad jubilaeum, secundum hos reddet et pretium :
   3517 Leviticus	Lev	3	25	52	si pauci, ponet rationem cum eo juxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum,
   3518 Leviticus	Lev	3	25	53	quibus ante servivit mercedibus imputatis : non affliget eum violenter in conspectu tuo.
   3519 Leviticus	Lev	3	25	54	Quod si per haec redimi non potuerit, anno jubilaeo egredietur cum liberis suis.
   3520 Leviticus	Lev	3	25	55	Mei enim sunt servi filii Israël, quos eduxi de terra Aegypti.
   3521 Leviticus	Lev	3	26	1	Ego Dominus Deus vester : non facietis vobis idolum, et sculptile, nec titulos erigetis, nec insignem lapidem ponetis in terra vestra, ut adoretis eum. Ego enim sum Dominus Deus vester.
   3522 Leviticus	Lev	3	26	2	Custodite sabbata mea, et pavete ad sanctuarium meum. Ego Dominus.
   3523 Leviticus	Lev	3	26	3	Si in praeceptis meis ambulaveritis, et mandata mea custodieritis, et feceritis ea, dabo vobis pluvias temporibus suis,
   3524 Leviticus	Lev	3	26	4	et terra gignet germen suum, et pomis arbores replebuntur.
   3525 Leviticus	Lev	3	26	5	Apprehendet messium tritura vindemiam, et vindemia occupabit sementem : et comedetis panem vestrum in saturitate, et absque pavore habitabitis in terra vestra.
   3526 Leviticus	Lev	3	26	6	Dabo pacem in finibus vestris : dormietis, et non erit qui exterreat. Auferam malas bestias, et gladius non transibit terminos vestros.
   3527 Leviticus	Lev	3	26	7	Persequemini inimicos vestros, et corruent coram vobis.
   3528 Leviticus	Lev	3	26	8	Persequentur quinque de vestris centum alienos, et centum de vobis decem millia : cadent inimici vestri gladio in conspectu vestro.
   3529 Leviticus	Lev	3	26	9	Respiciam vos, et crescere faciam : multiplicabimini, et firmabo pactum meum vobiscum.
   3530 Leviticus	Lev	3	26	10	Comedetis vetustissima veterum, et vetera novis supervenientibus projicietis.
   3531 Leviticus	Lev	3	26	11	Ponam tabernaculum meum in medio vestri, et non abjiciet vos anima mea.
   3532 Leviticus	Lev	3	26	12	Ambulabo inter vos, et ero Deus vester, vosque eritis populus meus.
   3533 Leviticus	Lev	3	26	13	Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegyptiorum, ne serviretis eis : et qui confregi catenas cervicum vestrarum, ut incederetis erecti.
   3534 Leviticus	Lev	3	26	14	Quod si non audieritis me, nec feceritis omnia mandata mea,
   3535 Leviticus	Lev	3	26	15	si spreveritis leges meas, et judicia mea contempseritis, ut non faciatis ea quae a me constituta sunt, et ad irritum perducatis pactum meum :
   3536 Leviticus	Lev	3	26	16	ego quoque haec faciam vobis : visitabo vos velociter in egestate, et ardore, qui conficiat oculos vestros, et consumat animas vestras. Frustra seretis sementem, quae ab hostibus devorabitur.
   3537 Leviticus	Lev	3	26	17	Ponam faciem meam contra vos, et corruetis coram hostibus vestris, et subjiciemini his qui oderunt vos : fugietis, nemine persequente.
   3538 Leviticus	Lev	3	26	18	Sin autem nec sic obedieritis mihi, addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra,
   3539 Leviticus	Lev	3	26	19	et conteram superbiam duritiae vestrae. Daboque vobis caelum desuper sicut ferrum, et terram aeneam.
   3540 Leviticus	Lev	3	26	20	Consumetur incassum labor vester, non proferet terra germen, nec arbores poma praebebunt.
   3541 Leviticus	Lev	3	26	21	Si ambulaveritis ex adverso mihi, nec volueritis audire me, addam plagas vestras in septuplum propter peccata vestra :
   3542 Leviticus	Lev	3	26	22	immittamque in vos bestias agri, quae consumant vos, et pecora vestra, et ad paucitatem cuncta redigant, desertaeque fiant viae vestrae.
   3543 Leviticus	Lev	3	26	23	Quod si nec sic volueritis recipere disciplinam, sed ambulaveritis ex adverso mihi :
   3544 Leviticus	Lev	3	26	24	ego quoque contra vos adversus incedam, et percutiam vos septies propter peccata vestra,
   3545 Leviticus	Lev	3	26	25	inducamque super vos gladium ultorem foederis mei. Cumque confugeritis in urbes, mittam pestilentiam in medio vestri, et trademini in manibus hostium,
   3546 Leviticus	Lev	3	26	26	postquam confregero baculum panis vestri : ita ut decem mulieres in uno clibano coquant panes, et reddant eos ad pondus : et comedetis, et non saturabimini.
   3547 Leviticus	Lev	3	26	27	Sin autem nec per haec audieritis me, sed ambulaveritis contra me :
   3548 Leviticus	Lev	3	26	28	et ego incedam adversus vos in furore contrario, et corripiam vos septem plagis propter peccata vestra :
   3549 Leviticus	Lev	3	26	29	ita ut comedatis carnes filiorum vestrorum et filiarum vestrarum.
   3550 Leviticus	Lev	3	26	30	Destruam excelsa vestra, et simulacra confringam. Cadetis inter ruinas idolorum vestrorum, et abominabitur vos anima mea,
   3551 Leviticus	Lev	3	26	31	in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem, et deserta faciam sanctuaria vestra, nec recipiam ultra odorem suavissimum.
   3552 Leviticus	Lev	3	26	32	Disperdamque terram vestram, et stupebunt super ea inimici vestri, cum habitatores illius fuerint.
   3553 Leviticus	Lev	3	26	33	Vos autem dispergam in gentes, et evaginabo post vos gladium, eritque terra vestra deserta, et civitates vestrae dirutae.
   3554 Leviticus	Lev	3	26	34	Tunc placebunt terrae sabbata sua cunctis diebus solitudinis suae : quando fueritis
   3555 Leviticus	Lev	3	26	35	in terra hostili, sabbatizabit, et requiescet in sabbatis solitudinis suae, eo quod non requieverit in sabbatis vestris quando habitabatis in ea.
   3556 Leviticus	Lev	3	26	36	Et qui de vobis remanserint, dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus hostium, terrebit eos sonitus folii volantis, et ita fugient quasi gladium : cadent, nullo persequente,
   3557 Leviticus	Lev	3	26	37	et corruent singuli super fratres suos, quasi bella fugientes, nemo vestrum inimicis audebit resistere.
   3558 Leviticus	Lev	3	26	38	Peribitis inter gentes, et hostilis vos terra consumet.
   3559 Leviticus	Lev	3	26	39	Quod si et de iis aliqui remanserint, tabescent in iniquitatibus suis, in terra inimicorum suorum, et propter peccata patrum suorum et sua affligentur :
   3560 Leviticus	Lev	3	26	40	donec confiteantur iniquitates suas, et majorum suorum, quibus praevaricati sunt in me, et ambulaverunt ex adverso mihi.
   3561 Leviticus	Lev	3	26	41	Ambulabo igitur et ego contra eos, et inducam illos in terram hostilem, donec erubescat incircumcisa mens eorum : tunc orabunt pro impietatibus suis.
   3562 Leviticus	Lev	3	26	42	Et recordabor foederis mei, quod pepigi cum Jacob, et Isaac, et Abraham. Terrae quoque memor ero :
   3563 Leviticus	Lev	3	26	43	quae cum relicta fuerit ab eis, complacebit sibi in sabbatis suis, patiens solitudinem propter illos. Ipsi vero rogabunt pro peccatis suis, eo quod abjecerint judicia mea, et leges meas despexerint.
   3564 Leviticus	Lev	3	26	44	Et tamen etiam cum essent in terra hostili, non penitus abjeci eos, neque sic despexi ut consumerentur, et irritum facerent pactum meum cum eis. Ego enim sum Dominus Deus eorum,
   3565 Leviticus	Lev	3	26	45	et recordabor foederis mei pristini, quando eduxi eos de terra Aegypti in conspectu gentium, ut essem Deus eorum. Ego Dominus. Haec sunt judicia atque praecepta et leges quas dedit Dominus inter se et filios Israël in monte Sinai per manum Moysi.
   3566 Leviticus	Lev	3	27	1	Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
   3567 Leviticus	Lev	3	27	2	Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Homo qui votum fecerit, et spoponderit Deo animam suam, sub aestimatione dabit pretium.
   3568 Leviticus	Lev	3	27	3	Si fuerit masculus a vigesimo anno usque ad sexagesimum annum, dabit quinquaginta siclos argenti ad mensuram sanctuarii :
   3569 Leviticus	Lev	3	27	4	si mulier, triginta.
   3570 Leviticus	Lev	3	27	5	A quinto autem anno usque ad vigesimum, masculus dabit viginti siclos : femina, decem.
   3571 Leviticus	Lev	3	27	6	Ab uno mense usque ad annum quintum, pro masculo dabuntur quinque sicli : pro femina, tres.
   3572 Leviticus	Lev	3	27	7	Sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos : femina, decem.
   3573 Leviticus	Lev	3	27	8	Si pauper fuerit, et aestimationem reddere non valebit, stabit coram sacerdote : et quantum ille aestimaverit, et viderit eum posse reddere, tantum dabit.
   3574 Leviticus	Lev	3	27	9	Animal autem, quod immolari potest Domino, si quis voverit, sanctum erit,
   3575 Leviticus	Lev	3	27	10	et mutari non poterit, id est, nec melius malo, nec pejus bono : quod si mutaverit, et ipsum quod mutatum est, et illud pro quo mutatum est, consecratum erit Domino.
   3576 Leviticus	Lev	3	27	11	Animal immundum, quod immolari Domino non potest, si quis voverit, adducetur ante sacerdotem :
   3577 Leviticus	Lev	3	27	12	qui judicans utrum bonum an malum sit, statuet pretium.
   3578 Leviticus	Lev	3	27	13	Quod si dare voluerit is qui offert, addet supra aestimationem quintam partem.
   3579 Leviticus	Lev	3	27	14	Homo si voverit domum suam, et sanctificaverit Domino, considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit, et juxta pretium, quod ab eo fuerit constitutum, venundabitur :
   3580 Leviticus	Lev	3	27	15	sin autem ille qui voverat, voluerit redimere eam, dabit quintam partem aestimationis supra, et habebit domum.
   3581 Leviticus	Lev	3	27	16	Quod si agrum possessionis suae voverit, et consecraverit Domino, juxta mensuram sementis aestimabitur pretium : si triginta modiis hordei seritur terra, quinquaginta siclis venundetur argenti.
   3582 Leviticus	Lev	3	27	17	Si statim ab anno incipientis jubilaei voverit agrum, quanto valere potest, tanto aestimabitur.
   3583 Leviticus	Lev	3	27	18	Sin autem post aliquantum temporis, supputabit sacerdos pecuniam juxta annorum, qui reliqui sunt, numerum usque ad jubilaeum, et detrahetur ex pretio.
   3584 Leviticus	Lev	3	27	19	Quod si voluerit redimere agrum ille qui voverat, addet quintam partem aestimatae pecuniae, et possidebit eum.
   3585 Leviticus	Lev	3	27	20	Sin autem noluerit redimere, sed alteri cuilibet fuerit venundatus, ultra eum qui voverat redimere non poterit.
   3586 Leviticus	Lev	3	27	21	Quia cum jubilaei venerit dies, sanctificatus erit Domino, et possessio consecrata ad jus pertinet sacerdotum.
   3587 Leviticus	Lev	3	27	22	Si ager emptus est, et non de possessione majorum sanctificatus fuerit Domino,
   3588 Leviticus	Lev	3	27	23	supputabit sacerdos juxta annorum numerum usque ad jubilaeum, pretium : et dabit ille qui voverat eum, Domino.
   3589 Leviticus	Lev	3	27	24	In jubilaeo autem revertetur ad priorem dominum, qui vendiderat eum, et habuerat in sorte possessionis suae.
   3590 Leviticus	Lev	3	27	25	Omnis aestimatio siclo sanctuarii ponderabitur. Siclus viginti obolos habet.
   3591 Leviticus	Lev	3	27	26	Primogenita, quae ad Dominum pertinent, nemo sanctificare poterit et vovere : sive bos, sive ovis fuerit, Domini sunt.
   3592 Leviticus	Lev	3	27	27	Quod si immundum est animal, redimet qui obtulit, juxta aestimationem tuam, et addet quintam partem pretii : si redimere noluerit, vendetur alteri quantocumque a te fuerit aestimatum.
   3593 Leviticus	Lev	3	27	28	Omne quod Domino consecratur, sive homo fuerit, sive animal, sive ager, non vendetur, nec redimi poterit. Quidquid semel fuerit consecratum, Sanctum sanctorum erit Domino :
   3594 Leviticus	Lev	3	27	29	et omnis consecratio, quae offertur ab homine, non redimetur, sed morte morietur.
   3595 Leviticus	Lev	3	27	30	Omnes decimae terrae, sive de frugibus, sive de pomis arborum, Domini sunt, et illi sanctificantur.
   3596 Leviticus	Lev	3	27	31	Si quis autem voluerit redimere decimas suas, addet quintam partem earum.
   3597 Leviticus	Lev	3	27	32	Omnium decimarum bovis et ovis et caprae, quae sub pastoris virga transeunt, quidquid decimum venerit, sanctificabitur Domino.
   3598 Leviticus	Lev	3	27	33	Non eligetur nec bonum nec malum, nec altero commutabitur, si quis mutaverit : et quod mutatum est, et pro quo mutatum est, sanctificabitur Domino, et non redimetur.
   3599 Leviticus	Lev	3	27	34	Haec sunt praecepta, quae mandavit Dominus Moysi ad filios Israël in monte Sinai.
   3600 Numbers	Num	4	1	1	Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai in tabernaculo foederis, prima die mensis secundi, anno altero egressionis eorum ex Aegypto, dicens :
   3601 Numbers	Num	4	1	2	Tollite summam universae congregationis filiorum Israël per cognationes et domos suas, et nomina singulorum, quidquid sexus est masculini
   3602 Numbers	Num	4	1	3	a vigesimo anno et supra, omnium virorum fortium ex Israël, et numerabitis eos per turmas suas, tu et Aaron.
   3603 Numbers	Num	4	1	4	Eruntque vobiscum principes tribuum ac domorum in cognationibus suis,
   3604 Numbers	Num	4	1	5	quorum ista sunt nomina : de Ruben, Elisur, filius Sedeur ;
   3605 Numbers	Num	4	1	6	de Simeon, Salamiel filius Surisaddai ;
   3606 Numbers	Num	4	1	7	de Juda, Nahasson filius Aminadab ;
   3607 Numbers	Num	4	1	8	de Issachar, Nathanaël filius Suar ;
   3608 Numbers	Num	4	1	9	de Zabulon, Eliab filius Helon ;
   3609 Numbers	Num	4	1	10	filiorum autem Joseph, de Ephraim, Elisama filius Ammiud ; de Manasse, Gamaliel filius Phadassur ;
   3610 Numbers	Num	4	1	11	de Benjamin, Abidan filius Gedeonis ;
   3611 Numbers	Num	4	1	12	de Dan, Ahiezer filius Ammisaddai ;
   3612 Numbers	Num	4	1	13	de Aser, Phegiel filius Ochran ;
   3613 Numbers	Num	4	1	14	de Gad, Eliasaph filius Duel ;
   3614 Numbers	Num	4	1	15	de Nephthali, Ahira filius Enan.
   3615 Numbers	Num	4	1	16	Hi nobilissimi principes multitudinis per tribus et cognationes suas, et capita exercitus Israël,
   3616 Numbers	Num	4	1	17	quos tulerunt Moyses et Aaron cum omni vulgi multitudine :
   3617 Numbers	Num	4	1	18	et congregaverunt primo die mensis secundi, recensentes eos per cognationes, et domos, ac familias, et capita, et nomina singulorum a vigesimo anno et supra,
   3618 Numbers	Num	4	1	19	sicut praeceperat Dominus Moysi. Numeratique sunt in deserto Sinai.
   3619 Numbers	Num	4	1	20	De Ruben primogenito Israëlis per generationes et familias ac domos suas, et nomina capitum singulorum, omne quod sexus est masculini a vigesimo anno et supra, procedentium ad bellum,
   3620 Numbers	Num	4	1	21	quadraginta sex millia quingenti.
   3621 Numbers	Num	4	1	22	De filiis Simeon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina et capita singulorum, omne quod sexus est masculini a vigesimo anno et supra, procedentium ad bellum,
   3622 Numbers	Num	4	1	23	quinquaginta novem millia trecenti.
   3623 Numbers	Num	4	1	24	De filiis Gad per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra, omnes qui ad bella procederent,
   3624 Numbers	Num	4	1	25	quadraginta quinque millia sexcenti quinquaginta.
   3625 Numbers	Num	4	1	26	De filiis Juda per generationes et familias ac domos cognationum suarum, per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,
   3626 Numbers	Num	4	1	27	recensiti sunt septuaginta quatuor millia sexcenti.
   3627 Numbers	Num	4	1	28	De filiis Issachar, per generationes et familias ac domos cognationum suarum, per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui ad bella procederent,
   3628 Numbers	Num	4	1	29	recensiti sunt quinquaginta quatuor millia quadringenti.
   3629 Numbers	Num	4	1	30	De filiis Zabulon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,
   3630 Numbers	Num	4	1	31	quinquaginta septem millia quadringenti.
   3631 Numbers	Num	4	1	32	De filiis Joseph, filiorum Ephraim per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,
   3632 Numbers	Num	4	1	33	quadraginta millia quingenti.
   3633 Numbers	Num	4	1	34	Porro filiorum Manasse per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a viginti annis et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,
   3634 Numbers	Num	4	1	35	triginta duo millia ducenti.
   3635 Numbers	Num	4	1	36	De filiis Benjamin per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,
   3636 Numbers	Num	4	1	37	triginta quinque millia quadringenti.
   3637 Numbers	Num	4	1	38	De filiis Dan per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,
   3638 Numbers	Num	4	1	39	sexaginta duo millia septingenti.
   3639 Numbers	Num	4	1	40	De filiis Aser per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,
   3640 Numbers	Num	4	1	41	quadraginta millia et mille quingenti.
   3641 Numbers	Num	4	1	42	De filiis Nephthali per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt nominibus singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,
   3642 Numbers	Num	4	1	43	quinquaginta tria millia quadringenti.
   3643 Numbers	Num	4	1	44	Hi sunt, quos numeraverunt Moyses et Aaron, et duodecim principes Israël, singulos per domos cognationum suarum.
   3644 Numbers	Num	4	1	45	Fueruntque omnis numerus filiorum Israël per domos et familias suas a vigesimo anno et supra, qui poterant ad bella procedere,
   3645 Numbers	Num	4	1	46	sexcenta tria millia virorum quingenti quinquaginta.
   3646 Numbers	Num	4	1	47	Levitae autem in tribu familiarum suarum non sunt numerati cum eis.
   3647 Numbers	Num	4	1	48	Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
   3648 Numbers	Num	4	1	49	Tribum Levi noli numerare, neque pones summam eorum cum filiis Israël :
   3649 Numbers	Num	4	1	50	sed constitue eos super tabernaculum testimonii et cuncta vasa ejus, et quidquid ad caeremonias pertinet. Ipsi portabunt tabernaculum et omnia utensilia ejus : et erunt in ministerio, ac per gyrum tabernaculi metabuntur.
   3650 Numbers	Num	4	1	51	Cum proficiscendum fuerit, deponent Levitae tabernaculum ; cum castrametandum, erigent. Quisquis externorum accesserit, occidetur.
   3651 Numbers	Num	4	1	52	Metabuntur autem castra filii Israël unusquisque per turmas et cuneos atque exercitum suum.
   3652 Numbers	Num	4	1	53	Porro Levitae per gyrum tabernaculi figent tentoria, ne fiat indignatio super multitudinem filiorum Israël, et excubabunt in custodiis tabernaculi testimonii.
   3653 Numbers	Num	4	1	54	Fecerunt ergo filii Israël juxta omnia quae praeceperat Dominus Moysi.
   3654 Numbers	Num	4	2	1	Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :
   3655 Numbers	Num	4	2	2	Singuli per turmas, signa, atque vexilla, et domos cognationum suarum, castrametabuntur filii Israël, per gyrum tabernaculi foederis.
   3656 Numbers	Num	4	2	3	Ad orientem Judas figet tentoria per turmas exercitus sui : eritque princeps filiorum ejus Nahasson filius Aminadab.
   3657 Numbers	Num	4	2	4	Et omnis de stirpe ejus summa pugnantium, septuaginta quatuor millia sexcenti.
   3658 Numbers	Num	4	2	5	Juxta eum castrametati sunt de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanaël filius Suar.
   3659 Numbers	Num	4	2	6	Et omnis numerus pugnatorum ejus quinquaginta quatuor millia quadringenti.
   3660 Numbers	Num	4	2	7	In tribu Zabulon princeps fuit Eliab filius Helon.
   3661 Numbers	Num	4	2	8	Omnis de stirpe ejus exercitus pugnatorum, quinquaginta septem millia quadringenti.
   3662 Numbers	Num	4	2	9	Universi qui in castris Judae enumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex millia quadringenti : et per turmas suas primi egredientur.
   3663 Numbers	Num	4	2	10	In castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur.
   3664 Numbers	Num	4	2	11	Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quadraginta sex millia quingenti.
   3665 Numbers	Num	4	2	12	Juxta eum castrametati sunt de tribu Simeon : quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.
   3666 Numbers	Num	4	2	13	Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quinquaginta novem millia trecenti.
   3667 Numbers	Num	4	2	14	In tribu Gad princeps fuit Eliasaph filius Duel.
   3668 Numbers	Num	4	2	15	Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta quinque millia sexcenti quinquaginta.
   3669 Numbers	Num	4	2	16	Omnes qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta millia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas : in secundo loco proficiscentur.
   3670 Numbers	Num	4	2	17	Levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum, et turmas eorum : quomodo erigetur, ita et deponetur. Singuli per loca et ordines suos proficiscentur.
   3671 Numbers	Num	4	2	18	Ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud.
   3672 Numbers	Num	4	2	19	Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia quingenti.
   3673 Numbers	Num	4	2	20	Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur.
   3674 Numbers	Num	4	2	21	Cunctusque exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, triginta duo millia ducenti.
   3675 Numbers	Num	4	2	22	In tribu filiorum Benjamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis.
   3676 Numbers	Num	4	2	23	Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui recensiti sunt, triginta quinque millia quadringenti.
   3677 Numbers	Num	4	2	24	Omnes qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo millia centum per turmas suas : tertii proficiscentur.
   3678 Numbers	Num	4	2	25	Ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan : quorum princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.
   3679 Numbers	Num	4	2	26	Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, sexaginta duo millia septingenti.
   3680 Numbers	Num	4	2	27	Juxta eum fixere tentoria de tribu Aser : quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran.
   3681 Numbers	Num	4	2	28	Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia et mille quingenti.
   3682 Numbers	Num	4	2	29	De tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.
   3683 Numbers	Num	4	2	30	Cunctus exercitus pugnatorum ejus, quinquaginta tria millia quadringenti.
   3684 Numbers	Num	4	2	31	Omnes qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem millia sexcenti : et novissimi proficiscentur.
   3685 Numbers	Num	4	2	32	Hic numerus filiorum Israël, per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus, sexcenta tria millia quingenti quinquaginta.
   3686 Numbers	Num	4	2	33	Levitae autem non sunt numerati inter filios Israël : sic enim praeceperat Dominus Moysi.
   3687 Numbers	Num	4	2	34	Feceruntque filii Israël juxta omnia quae mandaverat Dominus. Castrametati sunt per turmas suas, et profecti per familias ac domos patrum suorum.
   3688 Numbers	Num	4	3	1	Hae sunt generationes Aaron et Moysi in die qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai.
   3689 Numbers	Num	4	3	2	Et haec nomina filiorum Aaron : primogenitus ejus Nadab, deinde Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
   3690 Numbers	Num	4	3	3	Haec nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt, et quorum repletae et consecratae manus ut sacerdotio fungerentur.
   3691 Numbers	Num	4	3	4	Mortui sunt enim Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis : functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo.
   3692 Numbers	Num	4	3	5	Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
   3693 Numbers	Num	4	3	6	Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent,
   3694 Numbers	Num	4	3	7	et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii,
   3695 Numbers	Num	4	3	8	et custodiant vasa tabernaculi, servientes in ministerio ejus.
   3696 Numbers	Num	4	3	9	Dabisque dono Levitas
   3697 Numbers	Num	4	3	10	Aaron et filiis ejus, quibus traditi sunt a filiis Israël. Aaron autem et filios ejus constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur.
   3698 Numbers	Num	4	3	11	Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
   3699 Numbers	Num	4	3	12	Ego tuli Levitas a filiis Israël pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israël, eruntque Levitae mei.
   3700 Numbers	Num	4	3	13	Meum est enim omne primogenitum : ex quo percussi primogenitos in terra Aegypti, sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Israël : ab homine usque ad pecus, mei sunt. Ego Dominus.
   3701 Numbers	Num	4	3	14	Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, dicens :
   3702 Numbers	Num	4	3	15	Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias, omnem masculum ab uno mense et supra.
   3703 Numbers	Num	4	3	16	Numeravit Moyses, ut praeceperat Dominus,
   3704 Numbers	Num	4	3	17	et inventi sunt filii Levi per nomina sua, Gerson et Caath et Merari.
   3705 Numbers	Num	4	3	18	Filii Gerson : Lebni et Semei.
   3706 Numbers	Num	4	3	19	Filii Caath : Amram et Jesaar, Hebron et Oziel.
   3707 Numbers	Num	4	3	20	Filii Merari : Moholi et Musi.
   3708 Numbers	Num	4	3	21	De Gerson fuere familiae duae, Lebnitica, et Semeitica :
   3709 Numbers	Num	4	3	22	quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra, septem millia quingenti.
   3710 Numbers	Num	4	3	23	Hi post tabernaculum metabuntur ad occidentem,
   3711 Numbers	Num	4	3	24	sub principe Eliasaph filio Laël.
   3712 Numbers	Num	4	3	25	Et habebunt excubias in tabernaculo foederis,
   3713 Numbers	Num	4	3	26	ipsum tabernaculum et operimentum ejus, tentorium quod trahitur ante fores tecti foederis, et cortinas atrii : tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia utensilia ejus.
   3714 Numbers	Num	4	3	27	Cognatio Caath habebit populos Amramitas et Jesaaritas et Hebronitas et Ozielitas. Hae sunt familiae Caathitarum recensitae per nomina sua.
   3715 Numbers	Num	4	3	28	Omnes generis masculini ab uno mense et supra, octo millia sexcenti habebunt excubias sanctuarii,
   3716 Numbers	Num	4	3	29	et castrametabuntur ad meridianam plagam.
   3717 Numbers	Num	4	3	30	Princepsque eorum erit Elisaphan filius Oziel :
   3718 Numbers	Num	4	3	31	et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum, cunctamque hujuscemodi supellectilem.
   3719 Numbers	Num	4	3	32	Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodiae sanctuarii.
   3720 Numbers	Num	4	3	33	At vero de Merari erunt populi Moholitae et Musitae recensiti per nomina sua :
   3721 Numbers	Num	4	3	34	omnes generis masculini ab uno mense et supra, sex millia ducenti.
   3722 Numbers	Num	4	3	35	Princeps eorum Suriel filius Abihaiel : in plaga septentrionali castrametabuntur.
   3723 Numbers	Num	4	3	36	Erunt sub custodia eorum tabulae tabernaculi et vectes, et columnae ac bases earum, et omnia quae ad cultum hujuscemodi pertinent :
   3724 Numbers	Num	4	3	37	columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis, et paxilli cum funibus.
   3725 Numbers	Num	4	3	38	Castrametabuntur ante tabernaculum foederis, id est, ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israël. Quisquis alienus accesserit, morietur.
   3726 Numbers	Num	4	3	39	Omnes Levitae, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo millia.
   3727 Numbers	Num	4	3	40	Et ait Dominus ad Moysen : Numera primogenitos sexus masculini de filiis Israël ab uno mense et supra, et habebis summam eorum.
   3728 Numbers	Num	4	3	41	Tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israël : ego sum Dominus : et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israël.
   3729 Numbers	Num	4	3	42	Recensuit Moyses, sicut praeceperat Dominus, primogenitos filiorum Israël :
   3730 Numbers	Num	4	3	43	et fuerunt masculi per nomina sua, a mense uno et supra, viginti duo millia ducenti septuaginta tres.
   3731 Numbers	Num	4	3	44	Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
   3732 Numbers	Num	4	3	45	Tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israël, et pecora Levitarum pro pecoribus eorum, eruntque Levitae mei. Ego sum Dominus.
   3733 Numbers	Num	4	3	46	In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israël,
   3734 Numbers	Num	4	3	47	accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii (siclus habet viginti obolos) :
   3735 Numbers	Num	4	3	48	dabisque pecuniam Aaron et filiis ejus pretium eorum qui supra sunt.
   3736 Numbers	Num	4	3	49	Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui fuerant amplius, et quos redemerant a Levitis,
   3737 Numbers	Num	4	3	50	pro primogenitis filiorum Israël, mille trecentorum sexaginta quinque siclorum juxta pondus sanctuarii :
   3738 Numbers	Num	4	3	51	et dedit eam Aaron et filiis ejus juxta verbum quod praeceperat sibi Dominus.
   3739 Numbers	Num	4	4	1	Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :
   3740 Numbers	Num	4	4	2	Tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et familias suas,
   3741 Numbers	Num	4	4	3	a trigesimo anno et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnium qui ingrediuntur ut stent et ministrent in tabernaculo foederis.
   3742 Numbers	Num	4	4	4	Hic est cultus filiorum Caath : tabernaculum foederis, et Sanctum sanctorum
   3743 Numbers	Num	4	4	5	ingredientur Aaron et filii ejus, quando movenda sunt castra, et deponent velum quod pendet ante fores, involventque eo arcam testimonii,
   3744 Numbers	Num	4	4	6	et operient rursum velamine janthinarum pellium, extendentque desuper pallium totum hyacinthinum, et inducent vectes.
   3745 Numbers	Num	4	4	7	Mensam quoque propositionis involvent hyacinthino pallio, et ponent cum ea thuribula et mortariola, cyathos et crateras ad liba fundenda : panes semper in ea erunt :
   3746 Numbers	Num	4	4	8	extendentque desuper pallium coccineum, quod rursum operient velamento janthinarum pellium, et inducent vectes.
   3747 Numbers	Num	4	4	9	Sument et pallium hyacinthinum, quo operient candelabrum cum lucernis et forcipibus suis et emunctoriis et cunctis vasis olei, quae ad concinnandas lucernas necessaria sunt :
   3748 Numbers	Num	4	4	10	et super omnia ponent operimentum janthinarum pellium, et inducent vectes.
   3749 Numbers	Num	4	4	11	Necnon et altare aureum involvent hyacinthino vestimento, et extendent desuper operimentum janthinarum pellium, inducentque vectes.
   3750 Numbers	Num	4	4	12	Omnia vasa, quibus ministratur in sanctuario, involvent hyacinthino pallio, et extendent desuper operimentum janthinarum pellium, inducentque vectes.
   3751 Numbers	Num	4	4	13	Sed et altare mundabunt cinere, et involvent illud purpureo vestimento,
   3752 Numbers	Num	4	4	14	ponentque cum eo omnia vasa, quibus in ministerio ejus utuntur, id est, ignium receptacula, fuscinulas ac tridentes, uncinos et batilla. Cuncta vasa altaris operient simul velamine janthinarum pellium, et inducent vectes.
   3753 Numbers	Num	4	4	15	Cumque involverint Aaron et filii ejus sanctuarium et omnia vasa ejus in commotione castrorum, tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta : et non tangent vasa sanctuarii, ne moriantur. Ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo foederis :
   3754 Numbers	Num	4	4	16	super quos erit Eleazar filius Aaron sacerdotis, ad cujus curam pertinet oleum ad concinnandas lucernas, et compositionis incensum, et sacrificium, quod semper offertur, et oleum unctionis, et quidquid ad cultum tabernaculi pertinet, omniumque vasorum, quae in sanctuario sunt.
   3755 Numbers	Num	4	4	17	Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :
   3756 Numbers	Num	4	4	18	Nolite perdere populum Caath de medio Levitarum :
   3757 Numbers	Num	4	4	19	sed hoc facite eis, ut vivant, et non moriantur, si tetigerint Sancta sanctorum. Aaron et filii ejus intrabunt, ipsique disponent opera singulorum, et divident quid portare quis debeat.
   3758 Numbers	Num	4	4	20	Alii nulla curiositate videant quae sunt in sanctuario priusquam involvantur, alioquin morientur.
   3759 Numbers	Num	4	4	21	Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
   3760 Numbers	Num	4	4	22	Tolle summam etiam filiorum Gerson per domos ac familias et cognationes suas,
   3761 Numbers	Num	4	4	23	a triginta annis et supra, usque ad annos quinquaginta. Numera omnes qui ingrediuntur et ministrant in tabernaculo foederis.
   3762 Numbers	Num	4	4	24	Hoc est officium familiae Gersonitarum,
   3763 Numbers	Num	4	4	25	ut portent cortinas tabernaculi et tectum foederis, operimentum aliud, et super omnia velamen janthinum tentoriumque quod pendet in introitu tabernaculi foederis,
   3764 Numbers	Num	4	4	26	cortinas atrii, et velum in introitu quod est ante tabernaculum. Omnia quae ad altare pertinent, funiculos, et vasa ministerii,
   3765 Numbers	Num	4	4	27	jubente Aaron et filiis ejus, portabunt filii Gerson : et scient singuli cui debeant oneri mancipari.
   3766 Numbers	Num	4	4	28	Hic est cultus familiae Gersonitarum in tabernaculo foederis, eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.
   3767 Numbers	Num	4	4	29	Filios quoque Merari per familias et domos patrum suorum recensebis,
   3768 Numbers	Num	4	4	30	a triginta annis et supra, usque ad annos quinquaginta, omnes qui ingrediuntur ad officium ministerii sui et cultum foederis testimonii.
   3769 Numbers	Num	4	4	31	Haec sunt onera eorum : portabunt tabulas tabernaculi et vectes ejus, columnas ac bases earum,
   3770 Numbers	Num	4	4	32	columnas quoque atrii per circuitum cum basibus et paxillis et funibus suis. Omnia vasa et supellectilem ad numerum accipient, sicque portabunt.
   3771 Numbers	Num	4	4	33	Hoc est officium familiae Meraritarum et ministerium in tabernaculo foederis : eruntque sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.
   3772 Numbers	Num	4	4	34	Recensuerunt igitur Moyses et Aaron et principes synagogae filios Caath per cognationes et domos patrum suorum,
   3773 Numbers	Num	4	4	35	a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, omnes qui ingrediuntur ad ministerium tabernaculi foederis :
   3774 Numbers	Num	4	4	36	et inventi sunt duo millia septingenti quinquaginta.
   3775 Numbers	Num	4	4	37	Hic est numerus populi Caath qui intrant tabernaculum foederis : hos numeravit Moyses et Aaron juxta sermonem Domini per manum Moysi.
   3776 Numbers	Num	4	4	38	Numerati sunt et filii Gerson per cognationes et domos patrum suorum,
   3777 Numbers	Num	4	4	39	a triginta annos et supra, usque ad quinquagesimum annum, omnes qui ingrediuntur ut ministrent in tabernaculo foederis :
   3778 Numbers	Num	4	4	40	et inventi sunt duo millia sexcenti triginta.
   3779 Numbers	Num	4	4	41	Hic est populus Gersonitarum, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta verbum Domini.
   3780 Numbers	Num	4	4	42	Numerati sunt et filii Merari per cognationes et domos patrum suorum,
   3781 Numbers	Num	4	4	43	a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, omnes qui ingrediuntur ad explendos ritus tabernaculi foederis :
   3782 Numbers	Num	4	4	44	et inventi sunt tria millia ducenti.
   3783 Numbers	Num	4	4	45	Hic est numerus filiorum Merari, quos recensuerunt Moyses et Aaron juxta imperium Domini per manum Moysi.
   3784 Numbers	Num	4	4	46	Omnes qui recensiti sunt de Levitis, et quos recenseri fecit ad nomen Moyses et Aaron, et principes Israël per cognationes et domos patrum suorum,
   3785 Numbers	Num	4	4	47	a triginta annis et supra, usque ad annum quinquagesimum, ingredientes ad ministerium tabernaculi, et onera portanda,
   3786 Numbers	Num	4	4	48	fuerunt simul octo millia quingenti octoginta.
   3787 Numbers	Num	4	4	49	Juxta verbum Domini recensuit eos Moyses, unumquemque juxta officium et onera sua, sicut praeceperat ei Dominus.
   3788 Numbers	Num	4	5	1	Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
   3789 Numbers	Num	4	5	2	Praecipe filiis Israël, ut ejiciant de castris omnem leprosum, et qui semine fluit, pollutusque est super mortuo :
   3790 Numbers	Num	4	5	3	tam masculum quam feminam ejicite de castris, ne contaminent ea cum habitaverint vobiscum.
   3791 Numbers	Num	4	5	4	Feceruntque ita filii Israël, et ejecerunt eos extra castra, sicut locutus erat Dominus Moysi.
   3792 Numbers	Num	4	5	5	Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
   3793 Numbers	Num	4	5	6	Loquere ad filios Israël : Vir, sive mulier, cum fecerint ex omnibus peccatis, quae solent hominibus accidere, et per negligentiam transgressi fuerint mandatum Domini, atque deliquerint,
   3794 Numbers	Num	4	5	7	confitebuntur peccatum suum, et reddent ipsum caput, quintamque partem desuper, ei in quem peccaverint.
   3795 Numbers	Num	4	5	8	Sin autem non fuerit qui recipiat, dabunt Domino, et erit sacerdotis, excepto ariete, qui offertur pro expiatione, ut sit placabilis hostia.
   3796 Numbers	Num	4	5	9	Omnes quoque primitiae, quas offerunt filii Israël, ad sacerdotem pertinent :
   3797 Numbers	Num	4	5	10	et quidquid in sanctuarium offertur a singulis, et traditur manibus sacerdotis, ipsius erit.
   3798 Numbers	Num	4	5	11	Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
   3799 Numbers	Num	4	5	12	Loquere ad filios Israël, et dices ad eos : Vir cujus uxor erraverit, maritumque contemnens
   3800 Numbers	Num	4	5	13	dormierit cum altero viro, et hoc maritus deprehendere non quiverit, sed latet adulterium, et testibus argui non potest, quia non est inventa in stupro :
   3801 Numbers	Num	4	5	14	si spiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem suam, quae vel polluta est, vel falsa suspicione appetitur :
   3802 Numbers	Num	4	5	15	adducet eam ad sacerdotem, et offeret oblationem pro illa, decimam partem sati farinae hordeaceae : non fundet super eam oleum, nec imponet thus : quia sacrificium zelotypiae est, et oblatio investigans adulterium.
   3803 Numbers	Num	4	5	16	Offeret igitur eam sacerdos, et statuet coram Domino,
   3804 Numbers	Num	4	5	17	assumetque aquam sanctam in vase fictili, et pauxillum terrae de pavimento tabernaculi mittet in eam.
   3805 Numbers	Num	4	5	18	Cumque steterit mulier in conspectu Domini, discooperiet caput ejus, et ponet super manus illius sacrificium recordationis, et oblationem zelotypiae : ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum execratione maledicta congessit.
   3806 Numbers	Num	4	5	19	Adjurabitque eam, et dicet : Si non dormivit vir alienus tecum, et si non polluta es deserto mariti thoro, non te nocebunt aquae istae amarissimae, in quas maledicta congessi.
   3807 Numbers	Num	4	5	20	Sin autem declinasti a viro tuo, atque polluta es, et concubuisti cum altero viro :
   3808 Numbers	Num	4	5	21	his maledictionibus subjacebis : det te Dominus in maledictionem, exemplumque cunctorum in populo suo : putrescere faciat femur tuum, et tumens uterus tuus disrumpatur.
   3809 Numbers	Num	4	5	22	Ingrediantur aquae maledictae in ventrem tuum, et utero tumescente putrescat femur. Et respondebit mulier : Amen, amen.
   3810 Numbers	Num	4	5	23	Scribetque sacerdos in libello ista maledicta, et delebit ea aquis amarissimis, in quas maledicta congessit,
   3811 Numbers	Num	4	5	24	et dabit ei bibere. Quas cum exhauserit,
   3812 Numbers	Num	4	5	25	tollet sacerdos de manu ejus sacrificium zelotypiae, et elevabit illud coram Domino, imponetque illud super altare, ita dumtaxat ut prius :
   3813 Numbers	Num	4	5	26	pugillum sacrificii tollat de eo, quod offertur, et incendat super altare : et sic potum det mulieri aquas amarissimas.
   3814 Numbers	Num	4	5	27	Quas cum biberit, si polluta est, et contempto viro adulterii rea, pertransibunt eam aquae maledictionis, et inflato ventre, computrescet femur : eritque mulier in maledictionem, et in exemplum omni populo.
   3815 Numbers	Num	4	5	28	Quod si polluta non fuerit, erit innoxia, et faciet liberos.
   3816 Numbers	Num	4	5	29	Ista est lex zelotypiae. Si declinaverit mulier a viro suo, et si polluta fuerit,
   3817 Numbers	Num	4	5	30	maritusque zelotypiae spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini, et fecerit ei sacerdos juxta omnia quae scripta sunt :
   3818 Numbers	Num	4	5	31	maritus absque culpa erit, et illa recipiet iniquitatem suam.
   3819 Numbers	Num	4	6	1	Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
   3820 Numbers	Num	4	6	2	Loquere ad filios Israël, et dices ad eos : Vir, sive mulier, cum fecerint votum ut sanctificentur, et se voluerint Domino consecrare :
   3821 Numbers	Num	4	6	3	a vino, et omni quod inebriare potest, abstinebunt. Acetum ex vino, et ex qualibet alia potione, et quidquid de uva exprimitur, non bibent : uvas recentes siccasque non comedent
   3822 Numbers	Num	4	6	4	cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur : quidquid ex vinea esse potest, ab uva passa usque ad acinum non comedent.
   3823 Numbers	Num	4	6	5	Omni tempore separationis suae novacula non transibit per caput ejus usque ad completum diem, quo Domino consecratur. Sanctus erit, crescente caesarie capitis ejus.
   3824 Numbers	Num	4	6	6	Omni tempore consecrationis suae, super mortuum non ingredietur,
   3825 Numbers	Num	4	6	7	nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur, quia consecratio Dei sui super caput ejus est.
   3826 Numbers	Num	4	6	8	Omnibus diebus separationis suae sanctus erit Domino.
   3827 Numbers	Num	4	6	9	Sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo, polluetur caput consecrationis ejus : quod radet illico in eadem die purgationis suae, et rursum septima.
   3828 Numbers	Num	4	6	10	In octava autem die offeret duos turtures, vel duos pullos columbae sacerdoti in introitu foederis testimonii.
   3829 Numbers	Num	4	6	11	Facietque sacerdos unum pro peccato, et alterum in holocaustum, et deprecabitur pro eo, quia peccavit super mortuo : sanctificabitque caput ejus in die illo :
   3830 Numbers	Num	4	6	12	et consecrabit Domino dies separationis illius, offerens agnum anniculum pro peccato : ita tamen ut dies priores irriti fiant, quoniam polluta est sanctificatio ejus.
   3831 Numbers	Num	4	6	13	Ista est lex consecrationis. Cum dies, quos ex voto decreverat, complebuntur, adducet eum ad ostium tabernaculi foederis,
   3832 Numbers	Num	4	6	14	et offeret oblationes ejus Domino, agnum anniculum immaculatum in holocaustum, et ovem anniculam immaculatam pro peccato, et arietem immaculatum, hostiam pacificam,
   3833 Numbers	Num	4	6	15	canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sint oleo, et lagana absque fermento uncta oleo, ac libamina singulorum :
   3834 Numbers	Num	4	6	16	quae offeret sacerdos coram Domino, et faciet tam pro peccato, quam in holocaustum.
   3835 Numbers	Num	4	6	17	Arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino, offerens simul canistrum azymorum, et libamenta quae ex more debentur.
   3836 Numbers	Num	4	6	18	Tunc radetur nazaraeus ante ostium tabernaculi foederis caesarie consecrationis suae : tolletque capillos ejus, et ponet super ignem, qui est suppositus sacrificio pacificorum :
   3837 Numbers	Num	4	6	19	et armum coctum arietis, tortamque absque fermento unam de canistro, et laganum azymum unum, et tradet in manus nazaraei, postquam rasum fuerit caput ejus.
   3838 Numbers	Num	4	6	20	Susceptaque rursum ab eo, elevabit in conspectu Domini : et sanctificata sacerdotis erunt, sicut pectusculum, quod separari jussum est, et femur. Post haec, potest bibere nazaraeus vinum.
   3839 Numbers	Num	4	6	21	Ista est lex nazaraei, cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suae, exceptis his, quae invenerit manus ejus : juxta quod mente devoverat, ita faciet ad perfectionem sanctificationis suae.
   3840 Numbers	Num	4	6	22	Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
   3841 Numbers	Num	4	6	23	Loquere Aaron et filiis ejus : Sic benedicetis filiis Israël, et dicetis eis :
   3842 Numbers	Num	4	6	24	Benedicat tibi Dominus, et custodiat te.
   3843 Numbers	Num	4	6	25	Ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui.
   3844 Numbers	Num	4	6	26	Convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem.
   3845 Numbers	Num	4	6	27	Invocabuntque nomen meum super filios Israël, et ego benedicam eis.
   3846 Numbers	Num	4	7	1	Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa ejus :
   3847 Numbers	Num	4	7	2	obtulerunt principes Israël et capita familiarum, qui erant per singulas tribus, praefectique eorum, qui numerati fuerant,
   3848 Numbers	Num	4	7	3	munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces, et unum bovem singuli, obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi.
   3849 Numbers	Num	4	7	4	Ait autem Dominus ad Moysen :
   3850 Numbers	Num	4	7	5	Suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi, et trades ea Levitis juxta ordinem ministerii sui.
   3851 Numbers	Num	4	7	6	Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis.
   3852 Numbers	Num	4	7	7	Duo plaustra et quatuor boves dedit filiis Gerson, juxta id quod habebant necessarium.
   3853 Numbers	Num	4	7	8	Quatuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum, sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis.
   3854 Numbers	Num	4	7	9	Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves : quia in sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris.
   3855 Numbers	Num	4	7	10	Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris, die qua unctum est, oblationem suam ante altare.
   3856 Numbers	Num	4	7	11	Dixitque Dominus ad Moysen : Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris.
   3857 Numbers	Num	4	7	12	Primo die obtulit oblationem suam Nahasson filius Aminadab de tribu Juda :
   3858 Numbers	Num	4	7	13	fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium :
   3859 Numbers	Num	4	7	14	mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso :
   3860 Numbers	Num	4	7	15	bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
   3861 Numbers	Num	4	7	16	hircumque pro peccato :
   3862 Numbers	Num	4	7	17	et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec est oblatio Nahasson filii Aminadab.
   3863 Numbers	Num	4	7	18	Secundo die obtulit Nathanaël filius Suar, dux de tribu Issachar,
   3864 Numbers	Num	4	7	19	acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium :
   3865 Numbers	Num	4	7	20	mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso :
   3866 Numbers	Num	4	7	21	bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
   3867 Numbers	Num	4	7	22	hircumque pro peccato :
   3868 Numbers	Num	4	7	23	et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Nathanaël filii Suar.
   3869 Numbers	Num	4	7	24	Tertio die princeps filiorum Zabulon, Eliab filius Helon,
   3870 Numbers	Num	4	7	25	obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium :
   3871 Numbers	Num	4	7	26	mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
   3872 Numbers	Num	4	7	27	bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
   3873 Numbers	Num	4	7	28	hircumque pro peccato :
   3874 Numbers	Num	4	7	29	et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec est oblatio Eliab filii Helon.
   3875 Numbers	Num	4	7	30	Die quarto princeps filiorum Ruben, Elisur filius Sedeur,
   3876 Numbers	Num	4	7	31	obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :
   3877 Numbers	Num	4	7	32	mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
   3878 Numbers	Num	4	7	33	bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
   3879 Numbers	Num	4	7	34	hircumque pro peccato :
   3880 Numbers	Num	4	7	35	et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Elisur filii Sedeur.
   3881 Numbers	Num	4	7	36	Die quinto princeps filiorum Simeon, Salamiel filius Surisaddai,
   3882 Numbers	Num	4	7	37	obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :
   3883 Numbers	Num	4	7	38	mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
   3884 Numbers	Num	4	7	39	bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
   3885 Numbers	Num	4	7	40	hircumque pro peccato :
   3886 Numbers	Num	4	7	41	et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Salamiel filii Surisaddai.
   3887 Numbers	Num	4	7	42	Die sexto princeps filiorum Gad, Eliasaph filius Duel,
   3888 Numbers	Num	4	7	43	obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :
   3889 Numbers	Num	4	7	44	mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
   3890 Numbers	Num	4	7	45	bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
   3891 Numbers	Num	4	7	46	hircumque pro peccato :
   3892 Numbers	Num	4	7	47	et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Eliasaph filii Duel.
   3893 Numbers	Num	4	7	48	Die septimo princeps filiorum Ephraim, Elisama filius Ammiud,
   3894 Numbers	Num	4	7	49	obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :
   3895 Numbers	Num	4	7	50	mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
   3896 Numbers	Num	4	7	51	bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
   3897 Numbers	Num	4	7	52	hircumque pro peccato :
   3898 Numbers	Num	4	7	53	et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Elisama filii Ammiud.
   3899 Numbers	Num	4	7	54	Die octavo, princeps filiorum Manasse, Gamaliel filius Phadassur,
   3900 Numbers	Num	4	7	55	obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :
   3901 Numbers	Num	4	7	56	mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
   3902 Numbers	Num	4	7	57	bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
   3903 Numbers	Num	4	7	58	hircumque pro peccato :
   3904 Numbers	Num	4	7	59	et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur.
   3905 Numbers	Num	4	7	60	Die nono princeps filiorum Benjamin, Abidan filius Gedeonis,
   3906 Numbers	Num	4	7	61	obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :
   3907 Numbers	Num	4	7	62	et mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
   3908 Numbers	Num	4	7	63	bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
   3909 Numbers	Num	4	7	64	hircumque pro peccato :
   3910 Numbers	Num	4	7	65	et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Abidan filii Gedeonis.
   3911 Numbers	Num	4	7	66	Die decimo princeps filiorum Dan, Ahiezer filius Ammisaddai,
   3912 Numbers	Num	4	7	67	obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :
   3913 Numbers	Num	4	7	68	mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
   3914 Numbers	Num	4	7	69	bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
   3915 Numbers	Num	4	7	70	hircumque pro peccato :
   3916 Numbers	Num	4	7	71	et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Ahiezer filii Ammisaddai.
   3917 Numbers	Num	4	7	72	Die undecimo princeps filiorum Aser, Phegiel filius Ochran,
   3918 Numbers	Num	4	7	73	obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum :
   3919 Numbers	Num	4	7	74	mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
   3920 Numbers	Num	4	7	75	bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
   3921 Numbers	Num	4	7	76	hircumque pro peccato :
   3922 Numbers	Num	4	7	77	et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Phegiel filii Ochran.
   3923 Numbers	Num	4	7	78	Die duodecimo princeps filiorum Nephthali, Ahira filius Enan,
   3924 Numbers	Num	4	7	79	obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila oleo conspersa in sacrificum :
   3925 Numbers	Num	4	7	80	mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso :
   3926 Numbers	Num	4	7	81	bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum :
   3927 Numbers	Num	4	7	82	hircumque pro peccato :
   3928 Numbers	Num	4	7	83	et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Haec fuit oblatio Ahira filii Enan.
   3929 Numbers	Num	4	7	84	Haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israël, in die qua consecratum est : acetabula argentea duodecim : phialae argenteae duodecim : mortariola aurea duodecim :
   3930 Numbers	Num	4	7	85	ita ut centum triginta siclos argenti haberet unum acetabulum, et septuaginta siclos haberet una phiala : id est, in commune vasorum omnium ex argento sicli duo millia quadringenti, pondere sanctuarii :
   3931 Numbers	Num	4	7	86	mortariola aurea duodecim plena incenso, denos siclos appendentia pondere sanctuarii : id est, simul auri sicli centum viginti :
   3932 Numbers	Num	4	7	87	boves de armento in holocaustum duodecim, arietes duodecim, agni anniculi duodecim, et libamenta eorum : hirci duodecim pro peccato.
   3933 Numbers	Num	4	7	88	In hostias pacificorum, boves viginti quatuor, arietes sexaginta, hirci sexaginta, agni anniculi sexaginta. Haec oblata sunt in dedicatione altaris, quando unctum est.
   3934 Numbers	Num	4	7	89	Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum foederis, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei.
   3935 Numbers	Num	4	8	1	Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
   3936 Numbers	Num	4	8	2	Loquere Aaron, et dices ad eum : Cum posueris septem lucernas, candelabrum in australi parte erigatur. Hoc igitur praecipe ut lucernae contra boream e regione respiciant ad mensam panum propositionis, contra eam partem, quam candelabrum respicit, lucere debebunt.
   3937 Numbers	Num	4	8	3	Fecitque Aaron, et imposuit lucernas super candelabrum, ut praeceperat Dominus Moysi.
   3938 Numbers	Num	4	8	4	Haec autem erat factura candelabri, ex auro ductili, tam medius stipes, quam cuncta quae ex utroque calamorum latere nascebantur : juxta exemplum quod ostendit Dominus Moysi, ita operatus est candelabrum.
   3939 Numbers	Num	4	8	5	Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
   3940 Numbers	Num	4	8	6	Tolle Levitas de medio filiorum Israël, et purificabis eos
   3941 Numbers	Num	4	8	7	juxta hunc ritum : aspergantur aqua lustrationis, et radant omnes pilos carnis suae. Cumque laverint vestimenta sua, et mundati fuerint,
   3942 Numbers	Num	4	8	8	tollent bovem de armentis, et libamentum ejus similam oleo conspersam : bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato :
   3943 Numbers	Num	4	8	9	et applicabis Levitas coram tabernaculo foederis, convocata omni multitudine filiorum Israël.
   3944 Numbers	Num	4	8	10	Cumque Levitae fuerint coram Domino, ponent filii Israël manus suas super eos.
   3945 Numbers	Num	4	8	11	Et offeret Aaron Levitas, munus in conspectu Domini a filiis Israël, ut serviant in ministerio ejus.
   3946 Numbers	Num	4	8	12	Levitae quoque ponent manus suas super capita boum, e quibus unum facies pro peccato, et alterum in holocaustum Domini, ut depreceris pro eis.
   3947 Numbers	Num	4	8	13	Statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum ejus, et consecrabis oblatos Domino,
   3948 Numbers	Num	4	8	14	ac separabis de medio filiorum Israël, ut sint mei.
   3949 Numbers	Num	4	8	15	Et postea ingredientur tabernaculum foederis, ut serviant mihi. Sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini : quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israël.
   3950 Numbers	Num	4	8	16	Pro primogenitis quae aperiunt omnem vulvam in Israël, accepi eos.
   3951 Numbers	Num	4	8	17	Mea sunt enim omnia primogenita filiorum Israël, tam ex hominibus quam ex jumentis. Ex die quo percussi omne primogenitum in terra Aegypti, sanctificavi eos mihi :
   3952 Numbers	Num	4	8	18	et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israël,
   3953 Numbers	Num	4	8	19	tradidique eos dono Aaron et filiis ejus de medio populi, ut serviant mihi pro Israël in tabernaculo foederis, et orent pro eis ne sit in populo plaga, si ausi fuerint accedere ad sanctuarium.
   3954 Numbers	Num	4	8	20	Feceruntque Moyses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israël super Levitas quae praeceperat Dominus Moysi :
   3955 Numbers	Num	4	8	21	purificatique sunt, et laverunt vestimenta sua. Elevavitque eos Aaron in conspectu Domini, et oravit pro eis,
   3956 Numbers	Num	4	8	22	ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum foederis coram Aaron et filiis ejus. Sicut praeceperat Dominus Moysi de Levitis, ita factum est.
   3957 Numbers	Num	4	8	23	Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
   3958 Numbers	Num	4	8	24	Haec est lex Levitarum : a viginti quinque annis et supra, ingredientur ut ministrent in tabernaculo foederis.
   3959 Numbers	Num	4	8	25	Cumque quinquagesimum annum aetatis impleverint, servire cessabunt,
   3960 Numbers	Num	4	8	26	eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo foederis, ut custodiant quae sibi fuerunt commendata : opera autem ipsa non faciant. Sic dispones Levitis in custodiis suis.
   3961 Numbers	Num	4	9	1	Locutus est Dominus ad Moysen in deserto Sinai anno secundo, postquam egressi sunt de terra Aegypti, mense primo, dicens :
   3962 Numbers	Num	4	9	2	Faciant filii Israël Phase in tempore suo,
   3963 Numbers	Num	4	9	3	quartadecima die mensis hujus ad vesperam, juxta omnes caeremonias et justificationes ejus.
   3964 Numbers	Num	4	9	4	Praecepitque Moyses filiis Israël ut facerent Phase.
   3965 Numbers	Num	4	9	5	Qui fecerunt tempore suo, quartadecima die mensis ad vesperam, in monte Sinai. Juxta omnia quae mandaverat Dominus Moysi, fecerunt filii Israël.
   3966 Numbers	Num	4	9	6	Ecce autem quidam immundi super anima hominis, qui non poterant facere Phase in die illo, accedentes ad Moysen et Aaron,
   3967 Numbers	Num	4	9	7	dixerunt eis : Immundi sumus super anima hominis : quare fraudamur ut non valeamus oblationem offerre Domino in tempore suo inter filios Israël ?
   3968 Numbers	Num	4	9	8	Quibus respondit Moyses : State ut consulam quid praecipiat Dominus de vobis.
   3969 Numbers	Num	4	9	9	Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
   3970 Numbers	Num	4	9	10	Loquere filiis Israël : Homo, qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Phase Domino
   3971 Numbers	Num	4	9	11	in mense secundo, quartadecima die mensis ad vesperam. Cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud :
   3972 Numbers	Num	4	9	12	non relinquent ex eo quippiam usque mane, et os ejus non confringent : omnem ritum Phase observabunt.
   3973 Numbers	Num	4	9	13	Si quis autem et mundus est, et in itinere non fuit, et tamen non fecit Phase, exterminabitur anima illa de populis suis, quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo : peccatum suum ipse portabit.
   3974 Numbers	Num	4	9	14	Peregrinus quoque et advena si fuerint apud vos, facient Phase Domino juxta caeremonias et justificationes ejus. Praeceptum idem erit apud vos tam advenae quam indigenae.
   3975 Numbers	Num	4	9	15	Igitur die qua erectum est tabernaculum, operuit illud nubes. A vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane.
   3976 Numbers	Num	4	9	16	Sic fiebat jugiter : per diem operiebat illud nubes, et per noctem quasi species ignis.
   3977 Numbers	Num	4	9	17	Cumque ablata fuisset nubes, quae tabernaculum protegebat, tunc proficiscebantur filii Israël : et in loco ubi stetisset nubes, ibi castrametabantur.
   3978 Numbers	Num	4	9	18	Ad imperium Domini proficiscebantur, et ad imperium illius figebant tabernaculum. Cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum, manebant in eodem loco :
   3979 Numbers	Num	4	9	19	et si evenisset ut multo tempore maneret super illud, erant filii Israël in excubiis Domini, et non proficiscebantur
   3980 Numbers	Num	4	9	20	quot diebus fuisset nubes super tabernaculum. Ad imperium Domini erigebant tentoria, et ad imperium illius deponebant.
   3981 Numbers	Num	4	9	21	Si fuisset nubes a vespere usque mane, et statim diluculo tabernaculum reliquisset, proficiscebantur : et si post diem et noctem recessisset, dissipabant tentoria.
   3982 Numbers	Num	4	9	22	Si vero biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum, manebant filii Israël in eodem loco, et non proficiscebantur : statim autem ut recessisset, movebant castra.
   3983 Numbers	Num	4	9	23	Per verbum Domini figebant tentoria, et per verbum illius proficiscebantur : erantque in excubiis Domini juxta imperium ejus per manum Moysi.
   3984 Numbers	Num	4	10	1	Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
   3985 Numbers	Num	4	10	2	Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra.
   3986 Numbers	Num	4	10	3	Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi foederis.
   3987 Numbers	Num	4	10	4	Si semel clangueris, venient ad te principes, et capita multitudinis Israël.
   3988 Numbers	Num	4	10	5	Si autem prolixior atque concisus clangor increpuerit, movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam.
   3989 Numbers	Num	4	10	6	In secundo autem sonitu et pari ululatu tubae, levabunt tentoria qui habitant ad meridiem ; et juxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem.
   3990 Numbers	Num	4	10	7	Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non concise ululabunt.
   3991 Numbers	Num	4	10	8	Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis : eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris.
   3992 Numbers	Num	4	10	9	Si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum.
   3993 Numbers	Num	4	10	10	Siquando habebitis epulum, et dies festos, et calendas, canetis tubis super holocaustis, et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester.
   3994 Numbers	Num	4	10	11	Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis, elevata est nubes de tabernaculo foederis :
   3995 Numbers	Num	4	10	12	profectique sunt filii Israël per turmas suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan.
   3996 Numbers	Num	4	10	13	Moveruntque castra primi juxta imperium Domini in manu Moysi.
   3997 Numbers	Num	4	10	14	Filii Juda per turmas suas : quorum princeps erat Nahasson filius Aminadab.
   3998 Numbers	Num	4	10	15	In tribu filiorum Issachar fuit princeps Nathanaël filius Suar.
   3999 Numbers	Num	4	10	16	In tribu Zabulon erat princeps Eliab filius Helon.
   4000 Numbers	Num	4	10	17	Depositumque est tabernaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari.
   4001 Numbers	Num	4	10	18	Profectique sunt et filii Ruben, per turmas et ordinem suum : quorum princeps erat Helisur filius Sedeur.
   4002 Numbers	Num	4	10	19	In tribu autem filiorum Simeon, princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.
   4003 Numbers	Num	4	10	20	Porro in tribu Gad erat princeps Eliasaph filius Duel.
   4004 Numbers	Num	4	10	21	Profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium. Tamdiu tabernaculum portabatur, donec venirent ad erectionis locum.
   4005 Numbers	Num	4	10	22	Moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud.
   4006 Numbers	Num	4	10	23	In tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur.
   4007 Numbers	Num	4	10	24	Et in tribu Benjamin erat dux Abidan filius Gedeonis.
   4008 Numbers	Num	4	10	25	Novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.
   4009 Numbers	Num	4	10	26	In tribu autem filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran.
   4010 Numbers	Num	4	10	27	Et in tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.
   4011 Numbers	Num	4	10	28	Haec sunt castra, et profectiones filiorum Israël per turmas suas quando egrediebantur.
   4012 Numbers	Num	4	10	29	Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitae, cognato suo : Proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis : veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israëli.
   4013 Numbers	Num	4	10	30	Cui ille respondit : Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum.
   4014 Numbers	Num	4	10	31	Et ille : Noli, inquit, nos relinquere : tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster.
   4015 Numbers	Num	4	10	32	Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi.
   4016 Numbers	Num	4	10	33	Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum, arcaque foederis Domini praecedebat eos, per dies tres providens castrorum locum.
   4017 Numbers	Num	4	10	34	Nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent.
   4018 Numbers	Num	4	10	35	Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses : Surge, Domine, et dissipentur inimici tui, et fugiant qui oderunt te, a facie tua.
   4019 Numbers	Num	4	10	36	Cum autem deponeretur, aiebat : Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israël.
   4020 Numbers	Num	4	11	1	Interea ortum est murmur populi, quasi dolentium pro labore, contra Dominum. Quod cum audisset Dominus, iratus est. Et accensus in eos ignis Domini, devoravit extremam castrorum partem.
   4021 Numbers	Num	4	11	2	Cumque clamasset populus ad Moysen, oravit Moyses ad Dominum, et absorptus est ignis.
   4022 Numbers	Num	4	11	3	Vocavitque nomen loci illius, Incensio : eo quod incensus fuisset contra eos ignis Domini.
   4023 Numbers	Num	4	11	4	Vulgus quippe promiscuum, quod ascenderat cum eis, flagravit desiderio, sedens et flens, junctis sibi pariter filiis Israël, et ait : Quis dabit nobis ad vescendum carnes ?
   4024 Numbers	Num	4	11	5	recordamur piscium quos comedebamus in Aegypto gratis : in mentem nobis veniunt cucumeres, et pepones, porrique, et caepe, et allia.
   4025 Numbers	Num	4	11	6	Anima nostra arida est : nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi man.
   4026 Numbers	Num	4	11	7	Erat autem man quasi semen coriandri, coloris bdellii.
   4027 Numbers	Num	4	11	8	Circuibatque populus, et colligens illud, frangebat mola, sive terebat in mortario, coquens in olla, et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati.
   4028 Numbers	Num	4	11	9	Cumque descenderet nocte super castra ros, descendebat pariter et man.
   4029 Numbers	Num	4	11	10	Audivit ergo Moyses flentem populum per familias, singulos per ostia tentorii sui. Iratusque est furor Domini valde : sed et Moysi intoleranda res visa est,
   4030 Numbers	Num	4	11	11	et ait ad Dominum : Cur afflixisti servum tuum ? quare non invenio gratiam coram te ? et cur imposuisti pondus universi populi hujus super me ?
   4031 Numbers	Num	4	11	12	Numquid ego concepi omnem hanc multitudinem, vel genui eam, ut dicas mihi : Porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum, et defer in terram, pro qua jurasti patribus eorum ?
   4032 Numbers	Num	4	11	13	Unde mihi carnes ut dem tantae multitudini ? flent contra me, dicentes : Da nobis carnes ut comedamus.
   4033 Numbers	Num	4	11	14	Non possum solus sustinere omnem hunc populum, quia gravis est mihi.
   4034 Numbers	Num	4	11	15	Sin aliter tibi videtur, obsecro ut interficias me, et inveniam gratiam in oculis tuis, ne tantis afficiar malis.
   4035 Numbers	Num	4	11	16	Et dixit Dominus ad Moysen : Congrega mihi septuaginta viros de senibus Israël, quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri : et duces eos ad ostium tabernaculi foederis, faciesque ibi stare tecum,
   4036 Numbers	Num	4	11	17	ut descendam et loquar tibi : et auferam de spiritu tuo, tradamque eis, ut sustentent tecum onus populi, et non tu solus graveris.
   4037 Numbers	Num	4	11	18	Populo quoque dices : Sanctificamini (cras comedetis carnes : ego enim audivi vos dicere : Quis dabit nobis escas carnium ? bene nobis erat in Aegypto), ut det vobis Dominus carnes, et comedatis :
   4038 Numbers	Num	4	11	19	non uno die, nec duobus, vel quinque aut decem, nec viginti quidem,
   4039 Numbers	Num	4	11	20	sed usque ad mensem dierum, donec exeat per nares vestras, et vertatur in nauseam, eo quod repuleritis Dominum, qui in medio vestri est, et fleveritis coram eo, dicentes : Quare egressi sumus ex Aegypto ?
   4040 Numbers	Num	4	11	21	Et ait Moyses : Sexcenta millia peditum hujus populi sunt : et tu dicis : Dabo eis esum carnium mense integro ?
   4041 Numbers	Num	4	11	22	numquid ovium et boum multitudo caedetur, ut possit sufficere ad cibum ? vel omnes pisces maris in unum congregabuntur, ut eos satient ?
   4042 Numbers	Num	4	11	23	Cui respondit Dominus : Numquid manus Domini invalida est ? jam nunc videbis utrum meus sermo opere compleatur.
   4043 Numbers	Num	4	11	24	Venit igitur Moyses, et narravit populo verba Domini, congregans septuaginta viros de senibus Israël, quos stare fecit circa tabernaculum.
   4044 Numbers	Num	4	11	25	Descenditque Dominus per nubem, et locutus est ad eum, auferens de spiritu qui erat in Moyse, et dans septuaginta viris. Cumque requievisset in eis spiritus, prophetaverunt, nec ultra cessaverunt.
   4045 Numbers	Num	4	11	26	Remanserat autem in castris duo viri, quorum unus vocabatur Eldad, et alter Medad, super quos requievit spiritus. Nam et ipsi descripti fuerant, et non exierant ad tabernaculum.
   4046 Numbers	Num	4	11	27	Cumque prophetarent in castris, cucurrit puer, et nuntiavit Moysi, dicens : Eldad et Medad prophetant in castris.
   4047 Numbers	Num	4	11	28	Statim Josue filius Nun, minister Moysi, et electus e pluribus, ait : Domine mi Moyses, prohibe eos.
   4048 Numbers	Num	4	11	29	At ille : Quid, inquit aemularis pro me ? quis tribuat ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus spiritum suum ?
   4049 Numbers	Num	4	11	30	Reversusque est Moyses, et majores natu Israël in castra.
   4050 Numbers	Num	4	11	31	Ventus autem egrediens a Domino, arreptans trans mare coturnices detulit, et demisit in castra itinere quantum uno die confici potest, ex omni parte castrorum per circuitum, volabantque in aëre duobus cubitis altitudine super terram.
   4051 Numbers	Num	4	11	32	Surgens ergo populus toto die illo, et nocte, ac die altero, congregavit coturnicum : qui parum, decem coros : et siccaverunt eas per gyrum castrorum.
   4052 Numbers	Num	4	11	33	Adhuc carnes erant in dentibus eorum, nec defecerat hujuscemodi cibus : et ecce furor Domini concitatus in populum, percussit eum plaga magna nimis.
   4053 Numbers	Num	4	11	34	Vocatusque est ille locus, Sepulchra concupiscentiae : ibi enim sepelierunt populum qui desideraverat. Egressi autem de Sepulchris concupiscentiae, venerunt in Haseroth, et manserunt ibi.
   4054 Numbers	Num	4	12	1	Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem ejus Aethiopissam,
   4055 Numbers	Num	4	12	2	et dixerunt : Num per solum Moysen locutus est Dominus ? nonne et nobis similiter est locutus ? Quod cum audisset Dominus
   4056 Numbers	Num	4	12	3	(erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra),
   4057 Numbers	Num	4	12	4	statim locutus est ad eum, et ad Aaron et Mariam : Egredimini vos tantum tres ad tabernaculum foederis. Cumque fuissent egressi,
   4058 Numbers	Num	4	12	5	descendit Dominus in columna nubis, et stetit in introitu tabernaculi, vocans Aaron et Mariam. Qui cum issent,
   4059 Numbers	Num	4	12	6	dixit ad eos : Audite sermones meos : si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum.
   4060 Numbers	Num	4	12	7	At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est :
   4061 Numbers	Num	4	12	8	ore enim ad os loquor ei : et palam, et non per aenigmata et figuras Dominum videt. Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Moysi ?
   4062 Numbers	Num	4	12	9	Iratusque contra eos, abiit :
   4063 Numbers	Num	4	12	10	nubes quoque recessit quae erat super tabernaculum : et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque respexisset eam Aaron, et vidisset perfusam lepra,
   4064 Numbers	Num	4	12	11	ait ad Moysen : Obsecro, domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus,
   4065 Numbers	Num	4	12	12	ne fiat haec quasi mortua, et ut abortivum quod projicitur de vulva matris suae : ecce jam medium carnis ejus devoratum est a lepra.
   4066 Numbers	Num	4	12	13	Clamavitque Moyses ad Dominum, dicens : Deus, obsecro, sana eam.
   4067 Numbers	Num	4	12	14	Cui respondit Dominus : Si pater ejus spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi ? separetur septem diebus extra castra, et postea revocabitur.
   4068 Numbers	Num	4	12	15	Exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus : et populus non est motus de loco illo, donec revocata est Maria.
   4069 Numbers	Num	4	13	1	Profectusque est populus de Haseroth, fixis tentoriis in deserto Pharan.
   4070 Numbers	Num	4	13	2	Ibique locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
   4071 Numbers	Num	4	13	3	Mitte viros, qui considerent terram Chanaan, quam daturus sum filiis Israël, singulos de singulis tribubus, ex principibus.
   4072 Numbers	Num	4	13	4	Fecit Moyses quod Dominus imperaverat, de deserto Pharan mittens principes viros, quorum ista sunt nomina.
   4073 Numbers	Num	4	13	5	De tribu Ruben, Sammua filium Zechur.
   4074 Numbers	Num	4	13	6	De tribu Simeon, Saphat filium Huri.
   4075 Numbers	Num	4	13	7	De tribu Juda, Caleb filium Jephone.
   4076 Numbers	Num	4	13	8	De tribu Issachar, Igal filium Joseph.
   4077 Numbers	Num	4	13	9	De tribu Ephraim, Osee filium Nun.
   4078 Numbers	Num	4	13	10	De tribu Benjamin, Phalti filium Raphu.
   4079 Numbers	Num	4	13	11	De tribu Zabulon, Geddiel filium Sodi.
   4080 Numbers	Num	4	13	12	De tribu Joseph, sceptri Manasse, Gaddi filium Susi.
   4081 Numbers	Num	4	13	13	De tribu Dan, Ammiel filium Gemalli.
   4082 Numbers	Num	4	13	14	De tribu Aser, Sthur filium Michaël.
   4083 Numbers	Num	4	13	15	De tribu Nephthali, Nahabi filium Vapsi.
   4084 Numbers	Num	4	13	16	De tribu Gad, Guel filium Machi.
   4085 Numbers	Num	4	13	17	Haec sunt nomina virorum, quos misit Moyses ad considerandam terram : vocavitque Osee filium Nun, Josue.
   4086 Numbers	Num	4	13	18	Misit ergo eos Moyses ad considerandam terram Chanaan, et dixit ad eos : Ascendite per meridianam plagam. Cumque veneritis ad montes,
   4087 Numbers	Num	4	13	19	considerate terram, qualis sit : et populum qui habitator est ejus, utrum fortis sit an infirmus : si pauci numero an plures :
   4088 Numbers	Num	4	13	20	ipsa terra, bona an mala : urbes quales, muratae an absque muris :
   4089 Numbers	Num	4	13	21	humus, pinguis an sterilis, nemorosa an absque arboribus. Confortamini, et afferte nobis de fructibus terrae. Erat autem tempus quando jam praecoquae uvae vesci possunt.
   4090 Numbers	Num	4	13	22	Cumque ascendissent, exploraverunt terram a deserto Sin, usque Rohob intrantibus Emath.
   4091 Numbers	Num	4	13	23	Ascenderuntque ad meridiem, et venerunt in Hebron, ubi erant Achiman et Sisai et Tholmai filii Enac : nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est.
   4092 Numbers	Num	4	13	24	Pergentesque usque ad Torrentem botri, absciderunt palmitem cum uva sua, quem portaverunt in vecte duo viri. De malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt :
   4093 Numbers	Num	4	13	25	qui appellatus est Nehelescol, id est Torrens botri, eo quod botrum portassent inde filii Israël.
   4094 Numbers	Num	4	13	26	Reversique exploratores terrae post quadraginta dies, omni regione circuita,
   4095 Numbers	Num	4	13	27	venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israël in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terrae :
   4096 Numbers	Num	4	13	28	et narraverunt, dicentes : Venimus in terram, ad quam misisti nos, quae revera fluit lacte et melle, ut ex his fructibus cognosci potest :
   4097 Numbers	Num	4	13	29	sed cultores fortissimos habet, et urbes grandes atque muratas. Stirpem Enac vidimus ibi.
   4098 Numbers	Num	4	13	30	Amalec habitat in meridie, Hethaeus et Jebusaeus et Amorrhaeus in montanis : Chananaeus vero moratur juxta mare et circa fluenta Jordanis.
   4099 Numbers	Num	4	13	31	Inter haec Caleb compescens murmur populi, qui oriebatur contra Moysen, ait : Ascendamus, et possideamus terram, quoniam poterimus obtinere eam.
   4100 Numbers	Num	4	13	32	Alii vero, qui fuerant cum eo, dicebant : Nequaquam ad hunc populum valemus ascendere, quia fortior nobis est.
   4101 Numbers	Num	4	13	33	Detraxeruntque terrae, quam inspexerant, apud filios Israël, dicentes : Terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos : populus, quem aspeximus, procerae staturae est.
   4102 Numbers	Num	4	13	34	Ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enac de genere giganteo : quibus comparati, quasi locustae videbamur.
   4103 Numbers	Num	4	14	1	Igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa,
   4104 Numbers	Num	4	14	2	et murmurati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israël, dicentes :
   4105 Numbers	Num	4	14	3	Utinam mortui essemus in Aegypto : et in hac vasta solitudine utinam pereamus, et non inducat nos Dominus in terram istam, ne cadamus gladio, et uxores ac liberi nostri ducantur captivi. Nonne melius est reverti in Aegyptum ?
   4106 Numbers	Num	4	14	4	Dixeruntque alter ad alterum : Constituamus nobis ducem, et revertamur in Aegyptum.
   4107 Numbers	Num	4	14	5	Quo audito, Moyses et Aaron ceciderunt proni in terram coram omni multitudine filiorum Israël.
   4108 Numbers	Num	4	14	6	At vero Josue filius Nun et Caleb filius Jephone, qui et ipsi lustraverant terram, sciderunt vestimenta sua,
   4109 Numbers	Num	4	14	7	et ad omnem multitudinem filiorum Israël locuti sunt : Terra, quam circuivimus, valde bona est.
   4110 Numbers	Num	4	14	8	Si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam, et tradet humum lacte et melle manantem.
   4111 Numbers	Num	4	14	9	Nolite rebelles esse contra Dominum : neque timeatis populum terrae hujus, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab eis omne praesidium : Dominus nobiscum est, nolite metuere.
   4112 Numbers	Num	4	14	10	Cumque clamaret omnis multitudo, et lapidibus eos vellet opprimere, apparuit gloria Domini super tectum foederis cunctis filiis Israël.
   4113 Numbers	Num	4	14	11	Et dixit Dominus ad Moysen : Usquequo detrahet mihi populus iste ? quousque non credent mihi, in omnibus signis quae feci coram eis ?
   4114 Numbers	Num	4	14	12	Feriam igitur eos pestilentia, atque consumam : te autem faciam principem super gentem magnam, et fortiorem quam haec est.
   4115 Numbers	Num	4	14	13	Et ait Moyses ad Dominum : Ut audiant Aegyptii, de quorum medio eduxisti populum istum,
   4116 Numbers	Num	4	14	14	et habitatores terrae hujus, qui audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis, et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis praecedas eos per diem, et in columna ignis per noctem :
   4117 Numbers	Num	4	14	15	quod occideris tantam multitudinem quasi unum hominem, et dicant :
   4118 Numbers	Num	4	14	16	Non poterat introducere populum in terram pro qua juraverat : idcirco occidit eos in solitudine ?
   4119 Numbers	Num	4	14	17	Magnificetur ergo fortitudo Domini sicut jurasti, dicens :
   4120 Numbers	Num	4	14	18	Dominus patiens et multae misericordiae, auferens iniquitatem et scelera, nullumque innoxium derelinquens, qui visitas peccata patrum in filios in tertiam et quartam generationem.
   4121 Numbers	Num	4	14	19	Dimitte, obsecro, peccatum populi hujus secundum magnitudinem misericordiae tuae, sicut propitius fuisti egredientibus de Aegypto usque ad locum istum.
   4122 Numbers	Num	4	14	20	Dixitque Dominus : Dimisi juxta verbum tuum.
   4123 Numbers	Num	4	14	21	Vivo ego : et implebitur gloria Domini universa terra.
   4124 Numbers	Num	4	14	22	Attamen omnes homines qui viderunt majestatem meam, et signa quae feci in Aegypto et in solitudine, et tentaverunt me jam per decem vices, nec obedierunt voci meae,
   4125 Numbers	Num	4	14	23	non videbunt terram pro qua juravi patribus eorum, nec quisquam ex illis qui detraxit mihi, intuebitur eam.
   4126 Numbers	Num	4	14	24	Servum meum Caleb, qui plenus alio spiritu secutus est me, inducam in terram hanc, quam circuivit ; et semen ejus possidebit eam.
   4127 Numbers	Num	4	14	25	Quoniam Amalecites et Chananaeus habitant in vallibus. Cras movete castra, et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri.
   4128 Numbers	Num	4	14	26	Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :
   4129 Numbers	Num	4	14	27	Usquequo multitudo haec pessima murmurat contra me ? querelas filiorum Israël audivi.
   4130 Numbers	Num	4	14	28	Dic ergo eis : Vivo ego, ait Dominus : sicut locuti estis audiente me, sic faciam vobis.
   4131 Numbers	Num	4	14	29	In solitudine hac jacebunt cadavera vestra. Omnes qui numerati estis a viginti annis et supra, et murmurastis contra me,
   4132 Numbers	Num	4	14	30	non intrabitis terram, super quam levavi manum meam ut habitare vos facerem, praeter Caleb filium Jephone, et Josue filium Nun.
   4133 Numbers	Num	4	14	31	Parvulos autem vestros, de quibus dixistis quod praedae hostibus forent, introducam, ut videant terram, quae vobis displicuit.
   4134 Numbers	Num	4	14	32	Vestra cadavera jacebunt in solitudine.
   4135 Numbers	Num	4	14	33	Filii vestri erunt vagi in deserto annis quadraginta, et portabunt fornicationem vestram, donec consumantur cadavera patrum in deserto,
   4136 Numbers	Num	4	14	34	juxta numerum quadraginta dierum, quibus considerastis terram : annus pro die imputabitur. Et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras, et scietis ultionem meam :
   4137 Numbers	Num	4	14	35	quoniam sicut locutus sum, ita faciam omni multitudini huic pessimae, quae consurrexit adversum me : in solitudine hac deficiet, et morietur.
   4138 Numbers	Num	4	14	36	Igitur omnes viri, quos miserat Moyses ad contemplandam terram, et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem, detrahentes terrae quod esset mala,
   4139 Numbers	Num	4	14	37	mortui sunt atque percussi in conspectu Domini.
   4140 Numbers	Num	4	14	38	Josue autem filius Nun, et Caleb filius Jephone, vixerunt ex omnibus qui perrexerant ad considerandam terram.
   4141 Numbers	Num	4	14	39	Locutusque est Moyses universa verba haec ad omnes filios Israël, et luxit populus nimis.
   4142 Numbers	Num	4	14	40	Et ecce mane primo surgentes ascenderunt verticem montis, atque dixerunt : Parati sumus ascendere ad locum, de quo Dominus locutus est : quia peccavimus.
   4143 Numbers	Num	4	14	41	Quibus Moyses : Cur, inquit, transgredimini verbum Domini, quod vobis non cedet in prosperum ?
   4144 Numbers	Num	4	14	42	nolite ascendere : non enim est Dominus vobiscum : ne corruatis coram inimicis vestris.
   4145 Numbers	Num	4	14	43	Amalecites et Chananaeus ante vos sunt, quorum gladio corruetis, eo quod nolueritis acquiescere Domino : nec erit Dominus vobiscum.
   4146 Numbers	Num	4	14	44	At illi contenebrati ascenderunt in verticem montis. Arca autem testamenti Domini et Moyses non recesserunt de castris.
   4147 Numbers	Num	4	14	45	Descenditque Amalecites et Chananaeus, qui habitabat in monte : et percutiens eos atque concidens, persecutus est eos usque Horma.
   4148 Numbers	Num	4	15	1	Locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
   4149 Numbers	Num	4	15	2	Loquere ad filios Israël, et dices ad eos : Cum ingressi fueritis terram habitationis vestrae, quam ego dabo vobis,
   4150 Numbers	Num	4	15	3	et feceritis oblationem Domino in holocaustum, aut victimam, vota solventes, vel sponte offerentes munera, aut in solemnitatibus vestris adolentes odorem suavitatis Domino, de bobus sive de ovibus :
   4151 Numbers	Num	4	15	4	offeret quicumque immolaverit victimam, sacrificium similae, decimam partem ephi, conspersae oleo, quod mensuram habebit quartam partem hin :
   4152 Numbers	Num	4	15	5	et vinum ad liba fundenda ejusdem mensurae dabit in holocaustum sive in victimam. Per agnos singulos
   4153 Numbers	Num	4	15	6	et arietes erit sacrificium similae duarum decimarum, quae conspersa sit oleo tertiae partis hin :
   4154 Numbers	Num	4	15	7	et vinum ad libamentum tertiae partis ejusdem mensurae offeret in odorem suavitatis Domino.
   4155 Numbers	Num	4	15	8	Quando vero de bobus feceris holocaustum aut hostiam, ut impleas votum vel pacificas victimas,
   4156 Numbers	Num	4	15	9	dabis per singulos boves similae tres decimas conspersae oleo, quod habeat medium mensurae hin :
   4157 Numbers	Num	4	15	10	et vinum ad liba fundenda ejusdem mensurae in oblationem suavissimi odoris Domino.
   4158 Numbers	Num	4	15	11	Sic facies
   4159 Numbers	Num	4	15	12	per singulos boves et arietis et agnos et haedos.
   4160 Numbers	Num	4	15	13	Tam indigenae quam peregrini
   4161 Numbers	Num	4	15	14	eodem ritu offerent sacrificia.
   4162 Numbers	Num	4	15	15	Unum praeceptum erit atque judicium tam vobis quam advenis terrae.
   4163 Numbers	Num	4	15	16	Locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
   4164 Numbers	Num	4	15	17	Loquere filiis Israël, et dices ad eos :
   4165 Numbers	Num	4	15	18	Cum veneritis in terram, quam dabo vobis,
   4166 Numbers	Num	4	15	19	et comederitis de panibus regionis illius, separabitis primitias Domino
   4167 Numbers	Num	4	15	20	de cibis vestris. Sicut de areis primitias separatis,
   4168 Numbers	Num	4	15	21	ita et de pulmentis dabitis primitiva Domino.
   4169 Numbers	Num	4	15	22	Quod si per ignorantiam praeterieritis quidquam horum, quae locutus est Dominus ad Moysen,
   4170 Numbers	Num	4	15	23	et mandavit per eum ad vos, a die qua coepit jubere et ultra,
   4171 Numbers	Num	4	15	24	oblitaque fuerit facere multitudo : offeret vitulum de armento, holocaustum in odorem suavissimum Domino, et sacrificum ejus ac liba, ut caeremoniae postulant, hircumque pro peccato :
   4172 Numbers	Num	4	15	25	et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israël, et dimittetur eis, quoniam non sponte peccaverunt, nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo :
   4173 Numbers	Num	4	15	26	et dimittetur universae plebi filiorum Israël, et advenis qui peregrinantur inter eos : quoniam culpa est omnis populi per ignorantiam.
   4174 Numbers	Num	4	15	27	Quod si anima una nesciens peccaverit, offeret capram anniculam pro peccato suo :
   4175 Numbers	Num	4	15	28	et deprecabitur pro ea sacerdos, quod inscia peccaverit coram Domino : impetrabitque ei veniam, et dimittetur illi.
   4176 Numbers	Num	4	15	29	Tam indigenis quam advenis una lex erit omnium, qui peccaverint ignorantes.
   4177 Numbers	Num	4	15	30	Anima vero, quae per superbiam aliquid commiserit, sive civis sit ille, sive peregrinus (quoniam adversus Dominum rebellis fuit), peribit de populo suo :
   4178 Numbers	Num	4	15	31	verbum enim Domini contempsit, et praeceptum illius fecit irritum : idcirco delebitur, et portabit iniquitatem suam.
   4179 Numbers	Num	4	15	32	Factum est autem, cum essent filii Israël in solitudine, et invenissent hominem colligentem ligna in die sabbati,
   4180 Numbers	Num	4	15	33	obtulerunt eum Moysi et Aaron et universae multitudini.
   4181 Numbers	Num	4	15	34	Qui recluserunt eum in carcerem, nescientes quid super eo facere deberent.
   4182 Numbers	Num	4	15	35	Dixitque Dominus ad Moysen : Morte moriatur homo iste : obruat eum lapidibus omnis turba extra castra.
   4183 Numbers	Num	4	15	36	Cumque eduxissent eum foras, obruerunt lapidibus, et mortuus est, sicut praeceperat Dominus.
   4184 Numbers	Num	4	15	37	Dixit quoque Dominus ad Moysen :
   4185 Numbers	Num	4	15	38	Loquere filiis Israël, et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum, ponentes in eis vittas hyacinthinas :
   4186 Numbers	Num	4	15	39	quas cum viderint, recordentur omnium mandatorum Domini, nec sequantur cogitationes suas et oculos per res varias fornicantes,
   4187 Numbers	Num	4	15	40	sed magis memores praeceptorum Domini faciant ea, sintque sancti Deo suo.
   4188 Numbers	Num	4	15	41	Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut essem Deus vester.
   4189 Numbers	Num	4	16	1	Ecce autem Core filius Isaar, filii Caath, filii Levi, et Dathan atque Abiron filii Eliab, Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben,
   4190 Numbers	Num	4	16	2	surrexerunt contra Moysen, aliique filiorum Israël ducenti quinquaginta viri proceres synagogae, et qui tempore concilii per nomina vocabantur.
   4191 Numbers	Num	4	16	3	Cumque stetissent adversum Moysen et Aaron, dixerunt : Sufficiat vobis, quia omnis multitudo sanctorum est, et in ipsis est Dominus : cur elevamini super populum Domini ?
   4192 Numbers	Num	4	16	4	Quod cum audisset Moyses, cecidit pronus in faciem :
   4193 Numbers	Num	4	16	5	locutusque ad Core et ad omnem multitudinem : Mane, inquit, notum faciet Dominus qui ad se pertineant, et sanctos applicabit sibi : et quos elegerit, appropinquabunt ei.
   4194 Numbers	Num	4	16	6	Hoc igitur facite : tollat unusquisque thuribula sua, tu Core, et omne concilium tuum :
   4195 Numbers	Num	4	16	7	et hausto cras igne, ponite desuper thymiama coram Domino : et quemcumque elegerit, ipse erit sanctus : multum erigimini filii Levi.
   4196 Numbers	Num	4	16	8	Dixitque rursum ad Core : Audite, filii Levi :
   4197 Numbers	Num	4	16	9	num parum vobis est quod separavit vos Deus Israël ab omni populo, et junxit sibi, ut serviretis ei in cultu tabernaculi, et staretis coram frequentia populi, et ministraretis ei ?
   4198 Numbers	Num	4	16	10	idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi, ut vobis etiam sacerdotium vindicetis,
   4199 Numbers	Num	4	16	11	et omnis globus tuus stet contra Dominum ? quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum ?
   4200 Numbers	Num	4	16	12	Misit ergo Moyses ut vocaret Dathan et Abiron filios Eliab. Qui responderunt : Non venimus.
   4201 Numbers	Num	4	16	13	Numquid parum est tibi quod eduxisti nos de terra, quae lacte et melle manabat, ut occideres in deserto, nisi et dominatus fueris nostri ?
   4202 Numbers	Num	4	16	14	Revera induxisti nos in terram, quae fluit rivis lactis et mellis, et dedisti nobis possessiones agrorum et vinearum : an et oculos nostros vis eruere ? non venimus.
   4203 Numbers	Num	4	16	15	Iratusque Moyses valde, ait ad Dominum : Ne respicias sacrificia eorum : tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis, nec afflixerim quempiam eorum.
   4204 Numbers	Num	4	16	16	Dixitque ad Core : Tu, et omnis congregatio tua, state seorsum coram Domino, et Aaron die crastino separatim.
   4205 Numbers	Num	4	16	17	Tollite singuli thuribula vestra, et ponite super ea incensum, offerentes Domino ducenta quinquaginta thuribula : Aaron quoque teneat thuribulum suum.
   4206 Numbers	Num	4	16	18	Quod cum fecissent, stantibus Moyses et Aaron,
   4207 Numbers	Num	4	16	19	et coacervassent adversum eos omnem multitudinem ad ostium tabernaculi, apparuit cunctis gloria Domini.
   4208 Numbers	Num	4	16	20	Locutusque Dominus ad Moysen et Aaron, ait :
   4209 Numbers	Num	4	16	21	Separamini de medio congregationis hujus, ut eos repente disperdam.
   4210 Numbers	Num	4	16	22	Qui ceciderunt proni in faciem, atque dixerunt : Fortissime Deus spirituum universae carnis, num uno peccante, contra omnes ira tua desaeviet ?
   4211 Numbers	Num	4	16	23	Et ait Dominus ad Moysen :
   4212 Numbers	Num	4	16	24	Praecipe universo populo ut separetur a tabernaculis Core et Dathan et Abiron.
   4213 Numbers	Num	4	16	25	Surrexitque Moyses, et abiit ad Dathan et Abiron : et sequentibus eum senioribus Israël,
   4214 Numbers	Num	4	16	26	dixit ad turbam : Recedite a tabernaculis hominum impiorum, et nolite tangere quae ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum.
   4215 Numbers	Num	4	16	27	Cumque recessissent a tentoriis eorum per circuitum, Dathan et Abiron egressi stabant in introitu papilionum suorum cum uxoribus et liberis, omnique frequentia.
   4216 Numbers	Num	4	16	28	Et ait Moyses : In hoc scietis quod Dominus miserit me ut facerem universa quae cernitis, et non ex proprio ea corde protulerim :
   4217 Numbers	Num	4	16	29	si consueta hominum morte interierint, et visitaverit eos plaga, qua et ceteri visitari solent, non misit me Dominus :
   4218 Numbers	Num	4	16	30	sin autem novam rem fecerit Dominus, ut aperiens terra os suum deglutiat eos et omnia quae ad illos pertinent, descenderintque viventes in infernum, scietis quod blasphemaverint Dominum.
   4219 Numbers	Num	4	16	31	Confestim igitur ut cessavit loqui, dirupta est terra sub pedibus eorum :
   4220 Numbers	Num	4	16	32	et aperiens os suum, devoravit illos cum tabernaculis suis et universa substantia eorum,
   4221 Numbers	Num	4	16	33	descenderuntque vivi in infernum operti humo, et perierunt de medio multitudinis.
   4222 Numbers	Num	4	16	34	At vero omnis Israël, qui stabat per gyrum, fugit ad clamorem pereuntium, dicens : Ne forte et nos terra deglutiat.
   4223 Numbers	Num	4	16	35	Sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros, qui offerebant incensum.
   4224 Numbers	Num	4	16	36	Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
   4225 Numbers	Num	4	16	37	Praecipe Eleazaro filio Aaron sacerdoti ut tollat thuribula quae jacent in incendio, et ignem huc illucque dispergat : quoniam sanctificata sunt
   4226 Numbers	Num	4	16	38	in mortibus peccatorum : producatque ea in laminas, et affigat altari, eo quod oblatum sit in eis incensum Domino, et sanctificata sint, ut cernant ea pro signo et monimento filii Israël.
   4227 Numbers	Num	4	16	39	Tulit ergo Eleazar sacerdos thuribula aenea, in quibus obtulerant hi quos incendium devoravit, et produxit ea in laminas, affigens altari :
   4228 Numbers	Num	4	16	40	ut haberent postea filii Israël, quibus commonerentur ne quis accedat alienigena, et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core, et omnis congregatio ejus, loquente Domino ad Moysen.
   4229 Numbers	Num	4	16	41	Murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israël sequenti die contra Moysen et Aaron, dicens : Vos interfecistis populum Domini.
   4230 Numbers	Num	4	16	42	Cumque oriretur seditio, et tumultus incresceret,
   4231 Numbers	Num	4	16	43	Moyses et Aaron fugerunt ad tabernaculum foederis. Quod, postquam ingressi sunt, operuit nubes, et apparuit gloria Domini.
   4232 Numbers	Num	4	16	44	Dixitque Dominus ad Moysen :
   4233 Numbers	Num	4	16	45	Recedite de medio hujus multitudinis, etiam nunc delebo eos. Cumque jacerent in terra,
   4234 Numbers	Num	4	16	46	dixit Moyses ad Aaron : Tolle thuribulum, et hausto igne de altari, mitte incensum desuper, pergens cito ad populum, ut roges pro eis : jam enim egressa est ira a Domino, et plaga desaevit.
   4235 Numbers	Num	4	16	47	Quod cum fecisset Aaron, et cucurrisset ad mediam multitudinem, quam jam vastabat incendium, obtulit thymiama :
   4236 Numbers	Num	4	16	48	et stans inter mortuos ac viventes, pro populo deprecatus est, et plaga cessavit.
   4237 Numbers	Num	4	16	49	Fuerunt autem qui percussi sunt, quatuordecim millia hominum, et septingenti, absque his qui perierant in seditione Core.
   4238 Numbers	Num	4	16	50	Reversusque est Aaron ad Moysen ad ostium tabernaculi foederis postquam quievit interitus.
   4239 Numbers	Num	4	17	1	Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
   4240 Numbers	Num	4	17	2	Loquere ad filios Israël, et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum, virgas duodecim, et uniuscujusque nomen superscribes virgae suae.
   4241 Numbers	Num	4	17	3	Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit :
   4242 Numbers	Num	4	17	4	ponesque eas in tabernaculo foederis coram testimonio, ubi loquar ad te.
   4243 Numbers	Num	4	17	5	Quem ex his elegero, germinabit virga ejus : et cohibebo a me querimonias filiorum Israël, quibus contra vos murmurant.
   4244 Numbers	Num	4	17	6	Locutusque est Moyses ad filios Israël : et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus : fueruntque virgae duodecim absque virga Aaron.
   4245 Numbers	Num	4	17	7	Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii,
   4246 Numbers	Num	4	17	8	sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi : et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt.
   4247 Numbers	Num	4	17	9	Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israël : videruntque, et receperunt singuli virgas suas.
   4248 Numbers	Num	4	17	10	Dixitque Dominus ad Moysen : Refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israël, et quiescant querelae eorum a me, ne moriantur.
   4249 Numbers	Num	4	17	11	Fecitque Moyses sicut praeceperat Dominus.
   4250 Numbers	Num	4	17	12	Dixerunt autem filii Israël ad Moysen : Ecce consumpti sumus, omnes perivimus.
   4251 Numbers	Num	4	17	13	Quicumque accedit ad tabernaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus ?
   4252 Numbers	Num	4	18	1	Dixitque Dominus ad Aaron : Tu, et filii tui, et domus patris tui tecum, portabitis iniquitatem sanctuarii : et tu et filii tui simul sustinebitis peccata sacerdotii vestri.
   4253 Numbers	Num	4	18	2	Sed et fratres tuos de tribu Levi, et sceptrum patris tui sume tecum, praestoque sint, et ministrent tibi : tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii.
   4254 Numbers	Num	4	18	3	Excubabuntque Levitae ad praecepta tua, et ad cuncta opera tabernaculi : ita dumtaxat ut ad vasa sanctuarii et ad altare non accedant, ne et illi moriantur, et vos pereatis simul.
   4255 Numbers	Num	4	18	4	Sint autem tecum, et excubent in custodiis tabernaculi, et in omnibus caeremoniis ejus. Alienigena non miscebitur vobis.
   4256 Numbers	Num	4	18	5	Excubate in custodia sanctuarii, et in ministerio altaris : ne oriatur indignatio super filios Israël.
   4257 Numbers	Num	4	18	6	Ego dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Israël, et tradidi donum Domino, ut serviant in ministeriis tabernaculi ejus.
   4258 Numbers	Num	4	18	7	Tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum : et omnia quae ad cultum altaris pertinent, et intra velum sunt, per sacerdotes administrabuntur : si quis externus accesserit, occidetur.
   4259 Numbers	Num	4	18	8	Locutusque est Dominus ad Aaron : Ecce dedi tibi custodiam primitiarum mearum. Omnia quae sanctificantur a filiis Israël, tradidi tibi et filiis tuis pro officio sacerdotali legitima sempiterna.
   4260 Numbers	Num	4	18	9	Haec ergo accipies de his, quae sanctificantur et oblata sunt Domino. Omnis oblatio, et sacrificium, et quidquid pro peccato atque delicto redditur mihi, et cedit in Sancta sanctorum, tuum erit, et filiorum tuorum.
   4261 Numbers	Num	4	18	10	In sanctuario comedes illud : mares tantum edent ex eo, quia consecratum est tibi.
   4262 Numbers	Num	4	18	11	Primitias autem, quas voverint et obtulerint filii Israël, tibi dedi, et filiis tuis, ac filiabus tuis, jure perpetuo : qui mundus est in domo tua, vescetur eis.
   4263 Numbers	Num	4	18	12	Omnem medullam olei, et vini, ac frumenti, quidquid offerunt primitiarum Domino, tibi dedi.
   4264 Numbers	Num	4	18	13	Universa frugum initia, quas gignit humus, et Domino deportantur, cedent in usus tuos : qui mundus est in domo tua, vescetur eis.
   4265 Numbers	Num	4	18	14	Omne quod ex voto reddiderint filii Israël, tuum erit.
   4266 Numbers	Num	4	18	15	Quidquid primum erumpit e vulva cunctae carnis, quam offerunt Domino, sive ex hominibus, sive de pecoribus fuerit, tui juris erit : ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium accipias, et omne animal quod immundum est redimi facias,
   4267 Numbers	Num	4	18	16	cujus redemptio erit post unum mensem, siclis argenti quinque, pondere sanctuarii. Siclus viginti obolos habet.
   4268 Numbers	Num	4	18	17	Primogenitum autem bovis, et ovis, et caprae, non facies redimi, quia sanctificata sunt Domino. Sanguinem tantum eorum fundes super altare, et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino.
   4269 Numbers	Num	4	18	18	Carnes vero in usum tuum cedent, sicut pectusculum consecratum, et armus dexter : tua erunt.
   4270 Numbers	Num	4	18	19	Omnes primitias sanctuarii, quas offerunt filii Israël Domino, tibi dedi, et filiis, ac filiabus tuis, jure perpetuo. Pactum salis est sempiternum coram Domino, tibi ac filiis tuis.
   4271 Numbers	Num	4	18	20	Dixitque Dominus ad Aaron : In terra eorum nihil possidebitis, nec habebitis partem inter eos : ego pars et haereditas tua in medio filiorum Israël.
   4272 Numbers	Num	4	18	21	Filiis autem Levi dedi omnes decimas Israëlis in possessionem, pro ministerio, quo serviunt mihi in tabernaculo foederis :
   4273 Numbers	Num	4	18	22	ut non accedant ultra filii Israël ad tabernaculum, nec committant peccatum mortiferum,
   4274 Numbers	Num	4	18	23	solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus, et portantibus peccata populi. Legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Nihil aliud possidebunt,
   4275 Numbers	Num	4	18	24	decimarum oblatione contenti, quas in usus eorum et necessaria separavi.
   4276 Numbers	Num	4	18	25	Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
   4277 Numbers	Num	4	18	26	Praecipe Levitis, atque denuntia : Cum acceperitis a filiis Israël decimas, quas dedi vobis, primitias earum offerte Domino, id est, decimam partem decimae,
   4278 Numbers	Num	4	18	27	ut reputetur vobis in oblationem primitivorum, tam de areis quam de torcularibus :
   4279 Numbers	Num	4	18	28	et universis quorum accipitis primitias, offerte Domino, et date Aaron sacerdoti.
   4280 Numbers	Num	4	18	29	Omnia quae offeretis ex decimis, et in donaria Domini separabitis, optima et electa erunt.
   4281 Numbers	Num	4	18	30	Dicesque ad eos : Si praeclara et meliora quaeque obtuleritis ex decimis, reputabitur vobis quasi de area, et torculari dederitis primitias :
   4282 Numbers	Num	4	18	31	et comedetis eas in omnibus locis vestris, tam vos quam familiae vestrae : quia pretium est pro ministerio, quo servitis in tabernaculo testimonii.
   4283 Numbers	Num	4	18	32	Et non peccabitis super hoc, egregia vobis et pinguia reservantes, ne polluatis oblationes filiorum Israël, et moriamini.
   4284 Numbers	Num	4	19	1	Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :
   4285 Numbers	Num	4	19	2	Ista est religio victimae, quam constituit Dominus. Praecipe filiis Israël, ut adducant ad te vaccam rufam aetatis integrae, in qua nulla sit macula, nec portaverit jugum :
   4286 Numbers	Num	4	19	3	tradetisque eam Eleazaro sacerdoti, qui eductam extra castra, immolabit in conspectu omnium :
   4287 Numbers	Num	4	19	4	et tingens digitum in sanguine ejus, asperget contra fores tabernaculi septem vicibus,
   4288 Numbers	Num	4	19	5	comburetque eam cunctis videntibus, tam pelle et carnibus ejus quam sanguine et fimo flammae traditis.
   4289 Numbers	Num	4	19	6	Lignum quoque cedrinum, et hyssopum, coccumque bis tinctum sacerdos mittet in flammam, quae vaccam vorat.
   4290 Numbers	Num	4	19	7	Et tunc demum, lotis vestibus et corpore suo, ingredietur in castra, commaculatusque erit usque ad vesperum.
   4291 Numbers	Num	4	19	8	Sed et ille qui combusserit eam, lavabit vestimenta sua et corpus, et immundus erit usque ad vesperum.
   4292 Numbers	Num	4	19	9	Colliget autem vir mundus cineres vaccae, et effundet eos extra castra in loco purissimo, ut sint multitudini filiorum Israël in custodiam, et in aquam aspersionis : quia pro peccato vacca combusta est.
   4293 Numbers	Num	4	19	10	Cumque laverit qui vaccae portaverat cineres vestimenta sua, immundus erit usque ad vesperum. Habebunt hoc filii Israël, et advenae qui habitant inter eos, sanctum jure perpetuo.
   4294 Numbers	Num	4	19	11	Qui tetigerit cadaver hominis, et propter hoc septem diebus fuerit immundus,
   4295 Numbers	Num	4	19	12	aspergetur ex hac aqua die tertio et septimo, et sic mundabitur. Si die tertio aspersus non fuerit, septimo non poterit emundari.
   4296 Numbers	Num	4	19	13	Omnis qui tetigerit humanae animae morticinum, et aspersus hac commistione non fuerit, polluet tabernaculum Domini et peribit ex Israël : quia aqua expiationis non est aspersus, immundus erit, et manebit spurcitia ejus super eum.
   4297 Numbers	Num	4	19	14	Ista est lex hominis qui moritur in tabernaculo : omnes qui ingrediuntur tentorium illius, et universa vasa quae ibi sunt, polluta erunt septem diebus.
   4298 Numbers	Num	4	19	15	Vas, quod non habuerit operculum nec ligaturam desuper, immundum erit.
   4299 Numbers	Num	4	19	16	Si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis, aut per se mortui, sive os illius, vel sepulchrum, immundus erit septem diebus.
   4300 Numbers	Num	4	19	17	Tollentque de cineribus combustionis atque peccati, et mittent aquas vivas super eos in vas :
   4301 Numbers	Num	4	19	18	in quibus cum homo mundus tinxerit hyssopum, asperget ex eo omne tentorium, et cunctam supellectilem, et homines hujuscemodi contagione pollutos :
   4302 Numbers	Num	4	19	19	atque hoc modo mundus lustrabit immundum tertio et septimo die : expiatusque die septimo, lavabit et se et vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum.
   4303 Numbers	Num	4	19	20	Si quis hoc ritu non fuerit expiatus, peribit anima illius de medio ecclesiae : quia sanctuarium Domini polluit, et non est aqua lustrationis aspersus.
   4304 Numbers	Num	4	19	21	Erit hoc praeceptum legitimum sempiternum. Ipse quoque qui aspergit aquas, lavabit vestimenta sua. Omnis qui tetigerit aquas expiationis, immundus erit usque ad vesperum.
   4305 Numbers	Num	4	19	22	Quidquid tetigerit immundus, immundum faciet : et anima, quae horum quippiam tetigerit, immunda erit usque ad vesperum.
   4306 Numbers	Num	4	20	1	Veneruntque filii Israël et omnis multitudo in desertum Sin, mense primo, et mansit populus in Cades. Mortuaque est ibi Maria, et sepulta in eodem loco.
   4307 Numbers	Num	4	20	2	Cumque indigeret aqua populus, convenerunt adversum Moysen et Aaron :
   4308 Numbers	Num	4	20	3	et versi in seditionem, dixerunt : Utinam periissemus inter fratres nostros coram Domino.
   4309 Numbers	Num	4	20	4	Cur eduxistis ecclesiam Domini in solitudinem, ut et nos et nostra jumenta moriamur ?
   4310 Numbers	Num	4	20	5	quare nos fecistis ascendere de Aegypto, et adduxistis in locum istum pessimum, qui seri non potest, qui nec ficum gignit, nec vineas, nec malogranata, insuper et aquam non habet ad bibendum ?
   4311 Numbers	Num	4	20	6	Ingressusque Moyses et Aaron, dimissa multitudine, tabernaculum foederis, corruerunt proni in terram, clamaveruntque ad Dominum, atque dixerunt : Domine Deus, audi clamorem hujus populi, et aperi eis thesaurum tuum fontem aquae vivae, ut satiati, cesset murmuratio eorum. Et apparuit gloria Domini super eos.
   4312 Numbers	Num	4	20	7	Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
   4313 Numbers	Num	4	20	8	Tolle virgam, et congrega populum, tu et Aaron frater tuus, et loquimini ad petram coram eis, et illa dabit aquas. Cumque eduxeris aquam de petra, bibet omnis multitudo et jumenta ejus.
   4314 Numbers	Num	4	20	9	Tulit igitur Moyses virgam, quae erat in conspectu Domini, sicut praeceperat ei,
   4315 Numbers	Num	4	20	10	congregata multitudine ante petram : dixitque eis : Audite, rebelles et increduli : num de petra hac vobis aquam poterimus ejicere ?
   4316 Numbers	Num	4	20	11	Cumque elevasset Moyses manum, percutiens virga bis silicem, egressae sunt aquae largissimae, ita ut populus biberet et jumenta.
   4317 Numbers	Num	4	20	12	Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron : Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israël, non introducetis hos populos in terram, quam dabo eis.
   4318 Numbers	Num	4	20	13	Haec est aqua contradictionis, ubi jurgati sunt filii Israël contra Dominum, et sanctificatus est in eis.
   4319 Numbers	Num	4	20	14	Misit interea nuntios Moyses de Cades ad regem Edom, qui dicerent : Haec mandat frater tuus Israël : Nosti omnem laborem qui apprehendit nos,
   4320 Numbers	Num	4	20	15	quomodo descenderint patres nostri in Aegyptum, et habitaverimus ibi multo tempore, afflixerintque nos Aegyptii, et patres nostros :
   4321 Numbers	Num	4	20	16	et quomodo clamaverimus ad Dominum, et exaudierit nos, miseritque angelum, qui eduxerit nos de Aegypto. Ecce in urbe Cades, quae est in extremis finibus tuis, positi,
   4322 Numbers	Num	4	20	17	obsecramus ut nobis transire liceat per terram tuam. Non ibimus per agros, nec per vineas ; non bibemus aquas de puteis tuis : sed gradiemur via publica, nec ad dexteram nec ad sinistram declinantes, donec transeamus terminos tuos.
   4323 Numbers	Num	4	20	18	Cui respondit Edom : Non transibis per me, alioquin armatus occurram tibi.
   4324 Numbers	Num	4	20	19	Dixeruntque filii Israël : Per tritam gradiemur viam : et si biberimus aquas tuas, nos et pecora nostra, dabimus quod justum est : nulla erit in pretio difficultas, tantum velociter transeamus.
   4325 Numbers	Num	4	20	20	At ille respondit : Non transibis. Statimque egressus est obvius, cum infinita multitudo, et manu forti,
   4326 Numbers	Num	4	20	21	nec voluit acquiescere deprecanti, ut concederet transitum per fines suos. Quam ob rem divertit ab eo Israël.
   4327 Numbers	Num	4	20	22	Cumque castra movissent de Cades, venerunt in montem Hor, qui est in finibus terrae Edom :
   4328 Numbers	Num	4	20	23	ubi locutus est Dominus ad Moysen :
   4329 Numbers	Num	4	20	24	Pergat, inquit, Aaron ad populos suos : non enim intrabit terram, quam dedi filiis Israël, eo quod incredulus fuerit ori meo, ad aquas contradictionis.
   4330 Numbers	Num	4	20	25	Tolle Aaron et filium ejus cum eo, et duces eos in montem Hor.
   4331 Numbers	Num	4	20	26	Cumque nudaveris patrem veste sua, indues ea Eleazarum filium ejus : Aaron colligetur, et morietur ibi.
   4332 Numbers	Num	4	20	27	Fecit Moyses ut praeceperat Dominus : et ascenderunt in montem Hor coram omni multitudine.
   4333 Numbers	Num	4	20	28	Cumque Aaron spoliasset vestibus suis, induit eis Eleazarum filium ejus.
   4334 Numbers	Num	4	20	29	Illo mortuo in montis supercilio, descendit cum Eleazaro.
   4335 Numbers	Num	4	20	30	Omnis autem multitudo videns occubuisse Aaron, flevit super eo triginta diebus per cunctas familias suas.
   4336 Numbers	Num	4	21	1	Quod cum audisset Chananaeus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, venisse scilicet Israël per exploratorum viam, pugnavit contra illum, et victor existens, duxit ex eo praedam.
   4337 Numbers	Num	4	21	2	At Israël voto se Domino obligans, ait : Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes ejus.
   4338 Numbers	Num	4	21	3	Exaudivitque Dominus preces Israël, et tradidit Chananaeum, quem ille interfecit subversis urbibus ejus : et vocavit nomen loci illius Horma, id est, anathema.
   4339 Numbers	Num	4	21	4	Profecti sunt autem et de monte Hor, per viam quae ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et taedere coepit populum itineris ac laboris :
   4340 Numbers	Num	4	21	5	locutusque contra Deum et Moysen, ait : Cur eduxisti nos de Aegypto, ut moreremur in solitudine ? deest panis, non sunt aquae : anima nostra jam nauseat super cibo isto levissimo.
   4341 Numbers	Num	4	21	6	Quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes, ad quorum plagas et mortes plurimorum,
   4342 Numbers	Num	4	21	7	venerunt ad Moysen, atque dixerunt : Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te : ora ut tollat a nobis serpentes. Oravitque Moyses pro populo,
   4343 Numbers	Num	4	21	8	et locutus est Dominus ad eum : Fac serpentem aeneum, et pone eum pro signo : qui percussus aspexerit eum, vivet.
   4344 Numbers	Num	4	21	9	Fecit ergo Moyses serpentem aeneum, et posuit eum pro signo : quem cum percussi aspicerent, sanabantur.
   4345 Numbers	Num	4	21	10	Profectique filii Israël castrametati sunt in Oboth.
   4346 Numbers	Num	4	21	11	Unde egressi fixere tentoria in Jeabarim, in solitudine quae respicit Moab contra orientalem plagam.
   4347 Numbers	Num	4	21	12	Et inde moventes, venerunt ad torrentem Zared.
   4348 Numbers	Num	4	21	13	Quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon, quae est in deserto, et prominet in finibus Amorrhaei. Siquidem Arnon terminus est Moab, dividens Moabitas et Amorrhaeos.
   4349 Numbers	Num	4	21	14	Unde dicitur in libro bellorum Domini : [Sicut fecit in mari Rubro, sic faciet in torrentibus Arnon.
   4350 Numbers	Num	4	21	15	Scopuli torrentium inclinati sunt, ut requiescerent in Ar, et recumberent in finibus Moabitarum.]
   4351 Numbers	Num	4	21	16	Ex eo loco apparuit puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen : Congrega populum, et dabo ei aquam.
   4352 Numbers	Num	4	21	17	Tunc cecinit Israël carmen istud : [Ascendat puteus.] Concinebant :
   4353 Numbers	Num	4	21	18	[Puteus, quem foderunt principes et paraverunt duces multitudinis in datore legis, et in baculis suis.] De solitudine, Matthana.
   4354 Numbers	Num	4	21	19	De Matthana in Nahaliel : de Nahaliel in Bamoth.
   4355 Numbers	Num	4	21	20	De Bamoth, vallis est in regione Moab, in vertice Phasga, quod respicit contra desertum.
   4356 Numbers	Num	4	21	21	Misit autem Israël nuntios ad Sehon regem Amorrhaeorum, dicens :
   4357 Numbers	Num	4	21	22	Obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam : non declinabimus in agros et vineas ; non bibemus aquas ex puteis : via regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos.
   4358 Numbers	Num	4	21	23	Qui concedere noluit ut transiret Israël per fines suos : quin potius exercitu congregato, egressus est obviam in desertum, et venit in Jasa, pugnavitque contra eum.
   4359 Numbers	Num	4	21	24	A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra ejus ab Arnon usque Jeboc, et filios Ammon : quia forti praesidio tenebantur termini Ammonitarum.
   4360 Numbers	Num	4	21	25	Tulit ergo Israël omnes civitates ejus, et habitavit in urbibus Amorrhaei, in Hesebon scilicet, et viculis ejus.
   4361 Numbers	Num	4	21	26	Urbs Hesebon fuit Sehon regis Amorrhaei, qui pugnavit contra regem Moab : et tulit omnem terram, quae ditionis illius fuerat usque Arnon.
   4362 Numbers	Num	4	21	27	Idcirco dicitur in proverbio : [Venite in Hesebon : aedificetur, et construatur civitas Sehon :
   4363 Numbers	Num	4	21	28	ignis egressus est de Hesebon, flamma de oppido Sehon, et devoravit Ar Moabitarum, et habitatores excelsorum Arnon.
   4364 Numbers	Num	4	21	29	Vae tibi Moab ; peristi popule Chamos. Dedit filios ejus in fugam, et filias in captivitatem regi Amorrhaeorum Sehon.
   4365 Numbers	Num	4	21	30	Jugum ipsorum disperiit ad Hesebon usque Dibon : lassi pervenerunt in Nophe, et usque Medaba.]
   4366 Numbers	Num	4	21	31	Habitavit itaque Israël in terra Amorrhaei.
   4367 Numbers	Num	4	21	32	Misitque Moyses qui explorarent Jazer : cujus ceperunt viculos, et possederunt habitatores.
   4368 Numbers	Num	4	21	33	Verteruntque se, et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og, rex Basan, cum omni populo suo, pugnaturus in Edrai.
   4369 Numbers	Num	4	21	34	Dixitque Dominus ad Moysen : Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum, et omnem populum ac terram ejus : faciesque illi sicut fecisti Sehon, regi Amorrhaeorum habitatori Hesebon.
   4370 Numbers	Num	4	21	35	Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis, universumque populum ejus usque ad internecionem, et possederunt terram illius.
   4371 Numbers	Num	4	22	1	Profectique castrametati sunt in campestribus Moab, ubi trans Jordanem Jericho sita est.
   4372 Numbers	Num	4	22	2	Videns autem Balac filius Sephor omnia quae fecerat Israël Amorrhaeo,
   4373 Numbers	Num	4	22	3	et quod pertimuissent eum Moabitae, et impetum ejus ferre non possent,
   4374 Numbers	Num	4	22	4	dixit ad majores natu Madian : Ita delebit hic populus omnes, qui in nostris finibus commorantur, quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere. Ipse erat eo tempore rex in Moab.
   4375 Numbers	Num	4	22	5	Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum, qui habitabat super flumen terrae filiorum Ammon, ut vocarent eum, et dicerent : Ecce egressus est populus ex Aegypto, qui operuit superficiem terrae, sedens contra me.
   4376 Numbers	Num	4	22	6	Veni igitur, et maledic populo huic, quia fortior me est : si quomodo possim percutere et ejicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit cui benedixeris, et maledictus in quem maledicta congesseris.
   4377 Numbers	Num	4	22	7	Perrexeruntque seniores Moab, et majores natu Madian, habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam, et narrassent ei omnia verba Balac,
   4378 Numbers	Num	4	22	8	ille respondit : Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus. Manentibus illis apud Balaam, venit Deus, et ait ad eum :
   4379 Numbers	Num	4	22	9	Quid sibi volunt homines isti apud te ?
   4380 Numbers	Num	4	22	10	Respondit : Balac filius Sephor rex Moabitarum misit ad me,
   4381 Numbers	Num	4	22	11	dicens : Ecce populus qui egressus est de Aegypto, operuit superficiem terrae : veni, et maledic ei, si quomodo possim pugnans abigere eum.
   4382 Numbers	Num	4	22	12	Dixitque Deus ad Balaam : Noli ire cum eis, neque maledicas populo : quia benedictus est.
   4383 Numbers	Num	4	22	13	Qui mane consurgens dixit ad principes : Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum.
   4384 Numbers	Num	4	22	14	Reversi principes dixerunt ad Balac : Noluit Balaam venire nobiscum.
   4385 Numbers	Num	4	22	15	Rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat, misit.
   4386 Numbers	Num	4	22	16	Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt : Sic dicit Balac filius Sephor : Ne cuncteris venire ad me :
   4387 Numbers	Num	4	22	17	paratus sum honorare te, et quidquid volueris, dabo tibi : veni, et maledic populo isti.
   4388 Numbers	Num	4	22	18	Respondit Balaam : Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero immutare verbum Domini Dei mei, ut vel plus, vel minus loquar.
   4389 Numbers	Num	4	22	19	Obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus.
   4390 Numbers	Num	4	22	20	Venit ergo Deus ad Balaam nocte, et ait ei : Si vocare te venerunt homines isti, surge, et vade cum eis : ita dumtaxat, ut quod tibi praecepero, facias.
   4391 Numbers	Num	4	22	21	Surrexit Balaam mane, et strata asina sua profectus est cum eis.
   4392 Numbers	Num	4	22	22	Et iratus est Deus. Stetitque angelus Domini in via contra Balaam, qui insidebat asinae, et duos pueros habebat secum.
   4393 Numbers	Num	4	22	23	Cernens asina angelum stantem in via, evaginato gladio, avertit se de itinere, et ibat per agrum. Quam cum verberaret Balaam, et vellet ad semitam reducere,
   4394 Numbers	Num	4	22	24	stetit angelus in angustiis duarum maceriarum, quibus vineae cingebantur.
   4395 Numbers	Num	4	22	25	Quem videns asina, junxit se parieti, et attrivit sedentis pedem. At ille iterum verberabat eam :
   4396 Numbers	Num	4	22	26	et nihilominus angelus ad locum angustum transiens, ubi nec ad dexteram, nec ad sinistram poterat deviare, obvius stetit.
   4397 Numbers	Num	4	22	27	Cumque vidisset asina stantem angelum, concidit sub pedibus sedentis : qui iratus, vehementius caedebat fuste latera ejus.
   4398 Numbers	Num	4	22	28	Aperuitque Dominus os asinae, et locuta est : Quid feci tibi ? cur percutis me ecce jam tertio ?
   4399 Numbers	Num	4	22	29	Respondit Balaam : Quia commeruisti, et illusisti mihi : utinam haberem gladium, ut te percuterem !
   4400 Numbers	Num	4	22	30	Dixit asina : Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in praesentem diem ? dic quid simile umquam fecerim tibi. At ille ait : Numquam.
   4401 Numbers	Num	4	22	31	Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit angelum stantem in via, evaginato gladio, adoravitque eum pronus in terram.
   4402 Numbers	Num	4	22	32	Cui angelus : Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam ? ego veni ut adversarer tibi, quia perversa est via tua, mihique contraria :
   4403 Numbers	Num	4	22	33	et nisi asina declinasset de via, dans locum resistenti, te occidissem, et illa viveret.
   4404 Numbers	Num	4	22	34	Dixit Balaam : Peccavi, nesciens quod tu stares contra me : et nunc si displicet tibi ut vadam, revertar.
   4405 Numbers	Num	4	22	35	Ait angelus : Vade cum istis, et cave ne aliud quam praecepero tibi loquaris. Ivit igitur cum principibus.
   4406 Numbers	Num	4	22	36	Quod cum audisset Balac, egressus est in occursum ejus in oppido Moabitarum, quod situm est in extremis finibus Arnon.
   4407 Numbers	Num	4	22	37	Dixitque ad Balaam : Misi nuntios ut vocarent te : cur non statim venisti ad me ? an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo ?
   4408 Numbers	Num	4	22	38	Cui ille respondit : Ecce adsum : numquid loqui potero aliud, nisi quod Deus posuerit in ore meo ?
   4409 Numbers	Num	4	22	39	Perrexerunt ergo simul, et venerunt in urbem, quae in extremis regni ejus finibus erat.
   4410 Numbers	Num	4	22	40	Cumque occidisset Balac boves et oves, misit ad Balaam, et principes qui cum eo erant, munera.
   4411 Numbers	Num	4	22	41	Mane autem facto, duxit eum ad excelsa Baal, et intuitus est extremam partem populi.
   4412 Numbers	Num	4	23	1	Dixitque Balaam ad Balac : Aedifica mihi hic septem aras, et para totidem vitulos, ejusdemque numeri arietes.
   4413 Numbers	Num	4	23	2	Cumque fecisset juxta sermonem Balaam, imposuerunt simul vitulum et arietem super aram.
   4414 Numbers	Num	4	23	3	Dixitque Balaam ad Balac : Sta paulisper juxta holocaustum tuum, donec vadam, si forte occurrat mihi Dominus, et quodcumque imperaverit, loquar tibi.
   4415 Numbers	Num	4	23	4	Cumque abiisset velociter, occurrit illi Deus. Locutusque ad eum Balaam : Septem, inquit, aras erexi, et imposui vitulum et arietem desuper.
   4416 Numbers	Num	4	23	5	Dominus autem posuit verbum in ore ejus, et ait : Revertere ad Balac, et haec loqueris.
   4417 Numbers	Num	4	23	6	Reversus invenit stantem Balac juxta holocaustum suum, et omnes principes Moabitarum :
   4418 Numbers	Num	4	23	7	assumptaque parabola sua, dixit : [De Aram adduxit me Balac rex Moabitarum, de montibus orientis : Veni, inquit, et maledic Jacob ; propera, et detestare Israël.
   4419 Numbers	Num	4	23	8	Quomodo maledicam, cui non maledixit Deus ? qua ratione detester, quem Dominus non detestatur ?
   4420 Numbers	Num	4	23	9	De summis silicibus videbo eum, et de collibus considerabo illum. Populus solus habitabit, et inter gentes non reputabitur.
   4421 Numbers	Num	4	23	10	Quis dinumerare possit pulverem Jacob, et nosse numerum stirpis Israël ? Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia.]
   4422 Numbers	Num	4	23	11	Dixitque Balac ad Balaam : Quid est hoc quod agis ? ut malediceres inimicis meis vocavi te, et tu e contrario benedicis eis.
   4423 Numbers	Num	4	23	12	Cui ille respondit : Num aliud possum loqui, nisi quod jusserit Dominus ?
   4424 Numbers	Num	4	23	13	Dixit ergo Balac : Veni mecum in alterum locum unde partem Israël videas, et totum videre non possis : inde maledicito ei.
   4425 Numbers	Num	4	23	14	Cumque duxisset eum in locum sublimem, super verticem montis Phasga, aedificavit Balaam septem aras, et impositis supra vitulo atque ariete,
   4426 Numbers	Num	4	23	15	dixit ad Balac : Sta hic juxta holocaustum tuum, donec ego obvius pergam.
   4427 Numbers	Num	4	23	16	Cui cum Dominus occurrisset, posuissetque verbum in ore ejus, ait : Revertere ad Balac, et haec loqueris ei.
   4428 Numbers	Num	4	23	17	Reversus invenit eum stantem juxta holocaustum suum, et principes Moabitarum cum eo. Ad quem Balac : Quid, inquit, locutus est Dominus ?
   4429 Numbers	Num	4	23	18	At ille, assumpta parabola sua, ait : [Sta, Balac, et ausculta ; audi, fili Sephor :
   4430 Numbers	Num	4	23	19	non est Deus quasi homo, ut mentiatur, nec ut filius hominis, ut mutetur. Dixit ergo, et non faciet ? locutus est, et non implebit ?
   4431 Numbers	Num	4	23	20	Ad benedicendum adductus sum : benedictionem prohibere non valeo.
   4432 Numbers	Num	4	23	21	Non est idolum in Jacob, nec videtur simulacrum in Israël. Dominus Deus ejus cum eo est, et clangor victoriae regis in illo.
   4433 Numbers	Num	4	23	22	Deus eduxit illum de Aegypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis.
   4434 Numbers	Num	4	23	23	Non est augurium in Jacob, nec divinatio in Israël : temporibus suis dicetur Jacob et Israëli quid operatus sit Deus.
   4435 Numbers	Num	4	23	24	Ecce populus ut leaena consurget, et quasi leo erigetur : non accubabit donec devoret praedam, et occisorum sanguinem bibat.]
   4436 Numbers	Num	4	23	25	Dixitque Balac ad Balaam : Nec maledicas ei, nec benedicas.
   4437 Numbers	Num	4	23	26	Et ille ait : Nonne dixi tibi quod quidquid mihi Deus imperaret, hoc facerem ?
   4438 Numbers	Num	4	23	27	Et ait Balac ad eum : Veni, et ducam te ad alium locum : si forte placeat Deo ut inde maledicas eis.
   4439 Numbers	Num	4	23	28	Cumque duxisset eum super verticem montis Phogor, qui respicit solitudinem,
   4440 Numbers	Num	4	23	29	dixit ei Balaam : Aedifica mihi hic septem aras, et para totidem vitulos, ejusdemque numeri arietes.
   4441 Numbers	Num	4	23	30	Fecit Balac ut Balaam dixerat : imposuitque vitulos et arietes per singulas aras.
   4442 Numbers	Num	4	24	1	Cumque vidisset Balaam quod placeret Domino ut benediceret Israëli, nequaquam abiit ut ante perrexerat, ut augurium quaereret : sed dirigens contra desertum vultum suum,
   4443 Numbers	Num	4	24	2	et elevans oculos, vidit Israël in tentoriis commorantem per tribus suas : et irruente in se spiritu Dei,
   4444 Numbers	Num	4	24	3	assumpta parabola, ait : [Dixit Balaam filius Beor : dixit homo, cujus obturatus est oculus :
   4445 Numbers	Num	4	24	4	dixit auditor sermonum Dei, qui visionem Omnipotentis intuitus est, qui cadit, et sic aperiuntur oculi ejus :
   4446 Numbers	Num	4	24	5	Quam pulchra tabernacula tua, Jacob, et tentoria tua, Israël !
   4447 Numbers	Num	4	24	6	ut valles nemorosae, ut horti juxta fluvios irrigui, ut tabernacula quae fixit Dominus, quasi cedri prope aquas.
   4448 Numbers	Num	4	24	7	Fluet aqua de situla ejus, et semen illius erit in aquas multas. Tolletur propter Agag, rex ejus, et auferetur regnum illius.
   4449 Numbers	Num	4	24	8	Deus eduxit illum de Aegypto, cujus fortitudo similis est rhinocerotis. Devorabunt gentes hostes illius, ossaque eorum confringent, et perforabunt sagittis.
   4450 Numbers	Num	4	24	9	Accubans dormivit ut leo, et quasi leaena, quam suscitare nullus audebit. Qui benedixerit tibi, erit et ipse benedictus : qui maledixerit, in maledictione reputabitur.]
   4451 Numbers	Num	4	24	10	Iratusque Balac contra Balaam, complosis manibus ait : Ad maledicendum inimicis meis vocavi te, quibus e contrario tertio benedixisti :
   4452 Numbers	Num	4	24	11	revertere ad locum tuum. Decreveram quidem magnifice honorare te, sed Dominus privavit te honore disposito.
   4453 Numbers	Num	4	24	12	Respondit Balaam ad Balac : Nonne nuntiis tuis, quos misisti ad me, dixi :
   4454 Numbers	Num	4	24	13	Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero praeterire sermonem Domini Dei mei, ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo : sed quidquid Dominus dixerit, hoc loquar ?
   4455 Numbers	Num	4	24	14	verumtamen pergens ad populum meum, dabo consilium, quid populus tuus populo huic faciat extremo tempore.
   4456 Numbers	Num	4	24	15	Sumpta igitur parabola, rursum ait : [Dixit Balaam filius Beor : dixit homo, cujus obturatus est oculus :
   4457 Numbers	Num	4	24	16	dixit auditor sermonum Dei, qui novit doctrinam Altissimi, et visiones Omnipotentis videt, qui cadens apertos habet oculos :
   4458 Numbers	Num	4	24	17	Videbo eum, sed non modo : intuebor illum, sed non prope. Orietur stella ex Jacob, et consurget virga de Israël : et percutiet duces Moab, vastabitque omnes filios Seth.
   4459 Numbers	Num	4	24	18	Et erit Idumaea possessio ejus : haereditas Seir cedet inimicis suis : Israël vero fortiter aget.
   4460 Numbers	Num	4	24	19	De Jacob erit qui dominetur, et perdat reliquias civitatis.]
   4461 Numbers	Num	4	24	20	Cumque vidisset Amalec, assumens parabolam, ait : [Principium gentium Amalec, cujus extrema perdentur.]
   4462 Numbers	Num	4	24	21	Vidit quoque Cinaeum : et assumpta parabola, ait : [Robustum quidem est habitaculum tuum : sed si in petra posueris nidum tuum,
   4463 Numbers	Num	4	24	22	et fueris electus de stirpe Cin, quamdiu poteris permanere ? Assur enim capiet te.]
   4464 Numbers	Num	4	24	23	Assumptaque parabola iterum locutus est : [Heu ! quis victurus est, quando ista faciet Deus ?
   4465 Numbers	Num	4	24	24	Venient in trieribus de Italia : superabunt Assyrios, vastabuntque Hebraeos, et ad extremum etiam ipsi peribunt.]
   4466 Numbers	Num	4	24	25	Surrexitque Balaam, et reversus est in locum suum : Balac quoque via, qua venerat, rediit.
   4467 Numbers	Num	4	25	1	Morabatur autem eo tempore Israël in Settim, et fornicatus est populus cum filiabus Moab,
   4468 Numbers	Num	4	25	2	quae vocaverunt eos ad sacrificia sua. At ille comederunt et adoraverunt deos earum.
   4469 Numbers	Num	4	25	3	Initiatusque est Israël Beelphegor : et iratus Dominus,
   4470 Numbers	Num	4	25	4	ait ad Moysen : Tolle cunctos principes populi, et suspende eos contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israël.
   4471 Numbers	Num	4	25	5	Dixitque Moyses ad judices Israël : Occidat unusquisque proximos suos, qui initiati sunt Beelphegor.
   4472 Numbers	Num	4	25	6	Et ecce unus de filiis Israël intravit coram fratribus suis ad scortum Madianitidem, vidente Moyse, et omni turba filiorum Israël, qui flebant ante fores tabernaculi.
   4473 Numbers	Num	4	25	7	Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio multitudinis, et arrepto pugione,
   4474 Numbers	Num	4	25	8	ingressus est post virum Israëlitem in lupanar, et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem in locis genitalibus. Cessavitque plaga a filiis Israël :
   4475 Numbers	Num	4	25	9	et occisi sunt viginti quatuor millia hominum.
   4476 Numbers	Num	4	25	10	Dixitque Dominus ad Moysen :
   4477 Numbers	Num	4	25	11	Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israël : quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Israël in zelo meo.
   4478 Numbers	Num	4	25	12	Idcirco loquere ad eum : Ecce do ei pacem foederis mei,
   4479 Numbers	Num	4	25	13	et erit tam ipsi quam semini ejus pactum sacerdotii sempiternum : quia zelatus est pro Deo suo, et expiavit scelus filiorum Israël.
   4480 Numbers	Num	4	25	14	Erat autem nomen viri Israëlitae, qui occisus est cum Madianitide, Zambri filius Salu, dux de cognatione et tribu Simeonis.
   4481 Numbers	Num	4	25	15	Porro mulier Madianitis, quae pariter interfecta est, vocabatur Cozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum.
   4482 Numbers	Num	4	25	16	Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
   4483 Numbers	Num	4	25	17	Hostes vos sentiant Madianitae, et percutite eos :
   4484 Numbers	Num	4	25	18	quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos, et decepere insidiis per idolum Phogor, et Cozbi filiam ducis Madian sororem suam, quae percussa est in die plagae pro sacrilegio Phogor.
   4485 Numbers	Num	4	26	1	Postquam noxiorum sanguis effusus est, dixit Dominus ad Moysen et Eleazarum filium Aaron sacerdotem :
   4486 Numbers	Num	4	26	2	Numerate omnem summam filiorum Israël a viginti annis et supra, per domos et cognationes suas, cunctos qui possunt ad bella procedere.
   4487 Numbers	Num	4	26	3	Locuti sunt itaque Moyses et Eleazar sacerdos, in campestribus Moab super Jordanem contra Jericho, ad eos qui erant
   4488 Numbers	Num	4	26	4	a viginti annis et supra, sicut Dominus imperaverat, quorum iste est numerus.
   4489 Numbers	Num	4	26	5	Ruben primogenitus Israël : hujus filius, Henoch, a quo familia Henochitarum : et Phallu, a quo familia Phalluitarum :
   4490 Numbers	Num	4	26	6	et Hesron, a quo familia Hesronitarum : et Charmi, a quo familia Charmitarum.
   4491 Numbers	Num	4	26	7	Hae sunt familiae de stirpe Ruben : quarum numerus inventus est quadraginta tria millia, et septingenti triginta.
   4492 Numbers	Num	4	26	8	Filius Phallu, Eliab :
   4493 Numbers	Num	4	26	9	hujus filii, Namuel et Dathan et Abiron : isti sunt Dathan et Abiron principes populi, qui surrexerunt contra Moysen et Aaron in seditione Core, quando adversus Dominum rebellaverunt :
   4494 Numbers	Num	4	26	10	et aperiens terra os suum devoravit Core, morientibus plurimis, quando combussit ignis ducentos quinquaginta viros. Et factum est grande miraculum,
   4495 Numbers	Num	4	26	11	ut, Core pereunte, filii illius non perirent.
   4496 Numbers	Num	4	26	12	Filii Simeon per cognationes suas : Namuel, ab hoc familia Namuelitarum : Jamin, ab hoc familia Jaminitarum : Jachin, ab hoc familia Jachinitarum :
   4497 Numbers	Num	4	26	13	Zare, ab hoc familia Zareitarum : Saul, ab hoc familia Saulitarum.
   4498 Numbers	Num	4	26	14	Hae sunt familiae de stirpe Simeon, quarum omnis numerus fuit viginti duo millia ducenti.
   4499 Numbers	Num	4	26	15	Filii Gad per cognationes suas : Sephon, ab hoc familia Sephonitarum : Aggi, ab hoc familia Aggitarum : Suni, ab hoc familia Sunitarum :
   4500 Numbers	Num	4	26	16	Ozni, ab hoc familia Oznitarum : Her, ab hoc familia Heritarum :
   4501 Numbers	Num	4	26	17	Arod, ab hoc familia Aroditarum : Ariel, ab hoc familia Arielitarum.
   4502 Numbers	Num	4	26	18	Istae sunt familiae Gad, quarum omnis numerus fuit quadraginta millia quingenti.
   4503 Numbers	Num	4	26	19	Filii Juda, Her et Onan, qui ambo mortui sunt in terra Chanaan.
   4504 Numbers	Num	4	26	20	Fueruntque filii Juda per cognationes suas : Sela, a quo familia Selaitarum : Phares, a quo familia Pharesitarum : Zare, a quo familia Zareitarum.
   4505 Numbers	Num	4	26	21	Porro filii Phares : Hesron, a quo familia Hesronitarum : et Hamul, a quo familia Hamulitarum.
   4506 Numbers	Num	4	26	22	Istae sunt familiae Juda, quarum omnis numerus fuit septuaginta sex millia quingenti.
   4507 Numbers	Num	4	26	23	Filii Issachar per cognationes suas : Thola, a quo familia Tholaitarum : Phua, a quo familia Phuaitarum :
   4508 Numbers	Num	4	26	24	Jasub, a quo familia Jasubitarum : Semran, a quo familia Semranitarum.
   4509 Numbers	Num	4	26	25	Hae sunt cognationes Issachar, quarum numerus fuit sexaginta quatuor millia trecenti.
   4510 Numbers	Num	4	26	26	Filii Zabulon per cognationes suas : Sared, a quo familia Sareditarum : Elon, a quo familia Elonitarum : Jalel, a quo familia Jalelitarum.
   4511 Numbers	Num	4	26	27	Hae sunt cognationes Zabulon, quarum numerus fuit sexaginta millia quingenti.
   4512 Numbers	Num	4	26	28	Filii Joseph per cognationes suas, Manasse et Ephraim.
   4513 Numbers	Num	4	26	29	De Manasse ortus est Machir, a quo familia Machiritarum. Machir genuit Galaad, a quo familia Galaaditarum.
   4514 Numbers	Num	4	26	30	Galaad habuit filios : Jezer, a quo familia Jezeritarum : et Helec, a quo familia Helecitarum :
   4515 Numbers	Num	4	26	31	et Asriel, a quo familia Asrielitarum : et Sechem, a quo familia Sechemitarum :
   4516 Numbers	Num	4	26	32	et Semida, a quo familia Semidaitarum : et Hepher, a quo familia Hepheritarum.
   4517 Numbers	Num	4	26	33	Fuit autem Hepher pater Salphaad, qui filios non habebat, sed tantum filias : quarum ista sunt nomina : Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa.
   4518 Numbers	Num	4	26	34	Hae sunt familiae Manasse, et numerus earum quinquaginta duo millia septingenti.
   4519 Numbers	Num	4	26	35	Filii autem Ephraim per cognationes suas fuerunt hi : Suthala, a quo familia Suthalaitarum : Becher, a quo familia Becheritarum : Thehen, a quo familia Thehenitarum.
   4520 Numbers	Num	4	26	36	Porro filius Suthala fuit Heran, a quo familia Heranitarum.
   4521 Numbers	Num	4	26	37	Hae sunt cognationes filiorum Ephraim : quarum numerus fuit triginta duo millia quingenti.
   4522 Numbers	Num	4	26	38	Isti sunt filii Joseph per familias suas. Filii Benjamin in cognationibus suis : Bela, a quo familia Belaitarum : Asbel, a quo familia Asbelitarum : Ahiram, a quo familia Ahiramitarum :
   4523 Numbers	Num	4	26	39	Supham, a quo familia Suphamitarum : Hupham, a quo familia Huphamitarum.
   4524 Numbers	Num	4	26	40	Filii Bela : Hered, et Noëman. De Hered, familia Hereditarum : de Noëman, familia Noëmanitarum.
   4525 Numbers	Num	4	26	41	Hi sunt filii Benjamin per cognationes suas : quorum numerus fuit quadraginta quinque millia sexcenti.
   4526 Numbers	Num	4	26	42	Filii Dan per cognationes suas : Suham, a quo familia Suhamitarum. Hae sunt cognationes Dan per familias suas.
   4527 Numbers	Num	4	26	43	Omnes fuere Suhamitae, quorum numerus erat sexaginta quatuor millia quadringenti.
   4528 Numbers	Num	4	26	44	Filii Aser per cognationes suas : Jemna, a quo familia Jemnaitarum : Jessui, a quo familia Jessuitarum : Brie, a quo familia Brieitarum.
   4529 Numbers	Num	4	26	45	Filii Brie : Heber, a quo familia Heberitarum : et Melchiel, a quo familia Melchielitarum.
   4530 Numbers	Num	4	26	46	Nomen autem filiae Aser fuit Sara.
   4531 Numbers	Num	4	26	47	Hae cognationes filiorum Aser, et numerus eorum quinquaginta tria millia quadringenti.
   4532 Numbers	Num	4	26	48	Filii Nephthali per cognationes suas : Jesiel, a quo familia Jesielitarum : Guni, a quo familia Gunitarum :
   4533 Numbers	Num	4	26	49	Jeser, a quo familia Jeseritarum : Sellem, a quo familia Sellemitarum.
   4534 Numbers	Num	4	26	50	Hae sunt cognationes filiorum Nephthali per familias suas : quorum numerus quadraginta quinque millia quadringenti.
   4535 Numbers	Num	4	26	51	Ista est summa filiorum Israël, qui recensiti sunt, sexcenta millia, et mille septingenti triginta.
   4536 Numbers	Num	4	26	52	Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
   4537 Numbers	Num	4	26	53	Istis dividetur terra juxta numerum vocabulorum in possessiones suas.
   4538 Numbers	Num	4	26	54	Pluribus majorem partem dabis, et paucioribus minorem : singulis, sicut nunc recensiti sunt, tradetur possessio :
   4539 Numbers	Num	4	26	55	ita dumtaxat ut sors terram tribubus dividat et familiis.
   4540 Numbers	Num	4	26	56	Quidquid sorte contigerit, hoc vel plures accipiant, vel pauciores.
   4541 Numbers	Num	4	26	57	Hic quoque est numerus filiorum Levi per familias suas : Gerson, a quo familia Gersonitarum : Caath, a quo familia Caathitarum : Merari, a quo familia Meraritarum.
   4542 Numbers	Num	4	26	58	Hae sunt familiae Levi : familia Lobni, familia Hebroni, familia Moholi, familia Musi, familia Core. At vero Caath genuit Amram :
   4543 Numbers	Num	4	26	59	qui habuit uxorem Jochabed filiam Levi, quae nata est ei in Aegypto. Haec genuit Amram viro suo filios, Aaron, et Moysen, et Mariam sororem eorum.
   4544 Numbers	Num	4	26	60	De Aaron orti sunt Nadab et Abiu, et Eleazar et Ithamar :
   4545 Numbers	Num	4	26	61	quorum Nadab et Abiu mortui sunt, cum obtulissent ignem alienum coram Domino.
   4546 Numbers	Num	4	26	62	Fueruntque omnes qui numerati sunt, viginti tria millia generis masculini ab uno mense et supra : quia non sunt recensiti inter filios Israël, nec eis cum ceteris data possessio est.
   4547 Numbers	Num	4	26	63	Hic est numerus filiorum Israël, qui descripti sunt a Moyse et Eleazaro sacerdote, in campestribus Moab supra Jordanem contra Jericho :
   4548 Numbers	Num	4	26	64	inter quos, nullus fuit eorum qui ante numerati sunt a Moyse et Aaron in deserto Sinai :
   4549 Numbers	Num	4	26	65	praedixerat enim Dominus quod omnes morerentur in solitudine. Nullusque remansit ex eis, nisi Caleb filius Jephone, et Josue filius Nun.
   4550 Numbers	Num	4	27	1	Accesserunt autem filiae Salphaad, filii Hepher, filii Galaad, filii Machir, filii Manasse, qui fuit filius Joseph : quarum sunt nomina, Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa.
   4551 Numbers	Num	4	27	2	Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi foederis, atque dixerunt :
   4552 Numbers	Num	4	27	3	Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quae concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est : hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium ? date nobis possessionem inter cognatos patris nostri.
   4553 Numbers	Num	4	27	4	Retulitque Moyses causam earum ad judicium Domini.
   4554 Numbers	Num	4	27	5	Qui dixit ad eum :
   4555 Numbers	Num	4	27	6	Justam rem postulant filiae Salphaad : da eis possessionem inter cognatos patris sui, et ei in haereditatem succedant.
   4556 Numbers	Num	4	27	7	Ad filios autem Israël loqueris haec :
   4557 Numbers	Num	4	27	8	Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam ejus transibit haereditas.
   4558 Numbers	Num	4	27	9	Si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos.
   4559 Numbers	Num	4	27	10	Quod si et fratres non fuerint, dabitis haereditatem fratribus patris ejus.
   4560 Numbers	Num	4	27	11	Sin autem nec patruos habuerit, dabitur haereditas his qui ei proximi sunt. Eritque hoc filiis Israël sanctum lege perpetua, sicut praecepit Dominus Moysi.
   4561 Numbers	Num	4	27	12	Dixit quoque Dominus ad Moysen : Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israël.
   4562 Numbers	Num	4	27	13	Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron :
   4563 Numbers	Num	4	27	14	quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas. Hae sunt aquae contradictionis in Cades deserti Sin.
   4564 Numbers	Num	4	27	15	Cui respondit Moyses :
   4565 Numbers	Num	4	27	16	Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem, qui sit super multitudinem hanc :
   4566 Numbers	Num	4	27	17	et possit exire et intrare ante eos, et educere eos vel introducere : ne sit populus Domini sicut oves absque pastore.
   4567 Numbers	Num	4	27	18	Dixitque Dominus ad eum : Tolle Josue filium Nun, virum in quo est spiritus, et pone manum tuam super eum.
   4568 Numbers	Num	4	27	19	Qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine :
   4569 Numbers	Num	4	27	20	et dabis ei praecepta cunctis videntibus, et partem gloriae tuae, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israël.
   4570 Numbers	Num	4	27	21	Pro hoc, si quid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum ejus egredietur et ingredietur ipse, et omnes filii Israël cum eo, et cetera multitudo.
   4571 Numbers	Num	4	27	22	Fecit Moyses ut praeceperat Dominus : cumque tulisset Josue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi.
   4572 Numbers	Num	4	27	23	Et impositis capiti ejus manibus, cuncta replicavit quae mandaverat Dominus.
   4573 Numbers	Num	4	28	1	Dixit quoque Dominus ad Moysen :
   4574 Numbers	Num	4	28	2	Praecipe filiis Israël, et dices ad eos : Oblationem meam et panes, et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua.
   4575 Numbers	Num	4	28	3	Haec sunt sacrificia quae offerre debetis : agnos anniculos immaculatos duos quotidie in holocaustum sempiternum :
   4576 Numbers	Num	4	28	4	unum offeretis mane, et alterum ad vesperum :
   4577 Numbers	Num	4	28	5	decimam partem ephi similae, quae conspersa sit oleo purissimo, et habeat quartam partem hin.
   4578 Numbers	Num	4	28	6	Holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini.
   4579 Numbers	Num	4	28	7	Et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini.
   4580 Numbers	Num	4	28	8	Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam juxta omnem ritum sacrificii matutini, et libamentorum ejus, oblationem suavissimi odoris Domino.
   4581 Numbers	Num	4	28	9	Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos, et duas decimas similae oleo conspersae in sacrificio, et liba :
   4582 Numbers	Num	4	28	10	quae rite funduntur per singula sabbata in holocaustum sempiternum.
   4583 Numbers	Num	4	28	11	In calendis autem offeretis holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos,
   4584 Numbers	Num	4	28	12	et tres decimas similae oleo conspersae in sacrificio per singulos vitulos : et duas decimas similae oleo conspersae per singulos arietes :
   4585 Numbers	Num	4	28	13	et decimam decimae similae ex oleo in sacrificio per agnos singulos : holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino.
   4586 Numbers	Num	4	28	14	Libamenta autem vini, quae per singulas fundenda sunt victimas, ista erunt : media pars hin per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt.
   4587 Numbers	Num	4	28	15	Hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis.
   4588 Numbers	Num	4	28	16	Mense autem primo, quartadecima die mensis, Phase Domini erit,
   4589 Numbers	Num	4	28	17	et quintadecima die solemnitas : septem diebus vescentur azymis.
   4590 Numbers	Num	4	28	18	Quarum dies prima venerabilis et sancta erit : omne opus servile non facietis in ea.
   4591 Numbers	Num	4	28	19	Offeretisque incensum holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem :
   4592 Numbers	Num	4	28	20	et sacrificia singulorum ex simila quae conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos, et duas decimas per arietem,
   4593 Numbers	Num	4	28	21	et decimam decimae per agnos singulos, id est, per septem agnos.
   4594 Numbers	Num	4	28	22	Et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis,
   4595 Numbers	Num	4	28	23	praeter holocaustum matutinum, quod semper offeretis.
   4596 Numbers	Num	4	28	24	Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum.
   4597 Numbers	Num	4	28	25	Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis : omne opus servile non facietis in eo.
   4598 Numbers	Num	4	28	26	Dies etiam primitivorum, quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit : omne opus servile non facietis in ea.
   4599 Numbers	Num	4	28	27	Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem :
   4600 Numbers	Num	4	28	28	atque in sacrificiis eorum, similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos, per arietes duas,
   4601 Numbers	Num	4	28	29	per agnos decimam decimae, qui simul sunt agni septem. Hircum quoque,
   4602 Numbers	Num	4	28	30	qui mactatur pro expiatione : praeter holocaustum sempiternum et liba ejus.
   4603 Numbers	Num	4	28	31	Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.
   4604 Numbers	Num	4	29	1	Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum.
   4605 Numbers	Num	4	29	2	Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum de armento unum, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem :
   4606 Numbers	Num	4	29	3	et in sacrificiis eorum, similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,
   4607 Numbers	Num	4	29	4	unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem :
   4608 Numbers	Num	4	29	5	et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem populi,
   4609 Numbers	Num	4	29	6	praeter holocaustum calendarum cum sacrificiis suis, et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis : eisdem caeremoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino.
   4610 Numbers	Num	4	29	7	Decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras : omne opus servile non facietis in ea.
   4611 Numbers	Num	4	29	8	Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum, vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem :
   4612 Numbers	Num	4	29	9	et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem,
   4613 Numbers	Num	4	29	10	decimam decimae per agnos singulos, qui sunt simul agni septem :
   4614 Numbers	Num	4	29	11	et hircum pro peccato, absque his quae offerri pro delicto solent in expiationem, et holocaustum sempiternum, cum sacrificio et libaminibus eorum.
   4615 Numbers	Num	4	29	12	Quintadecima vero die mensis septimi, quae vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis solemnitatem Domino septem diebus.
   4616 Numbers	Num	4	29	13	Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :
   4617 Numbers	Num	4	29	14	et in libamentis eorum, similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim, et duas decimas arieti uno, id est, simul arietibus duobus,
   4618 Numbers	Num	4	29	15	et decimam decimae agnis singulis, qui sunt simul agni quatuordecim :
   4619 Numbers	Num	4	29	16	et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, et sacrificio, et libamine ejus.
   4620 Numbers	Num	4	29	17	In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :
   4621 Numbers	Num	4	29	18	sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :
   4622 Numbers	Num	4	29	19	et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus.
   4623 Numbers	Num	4	29	20	Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :
   4624 Numbers	Num	4	29	21	sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :
   4625 Numbers	Num	4	29	22	et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus.
   4626 Numbers	Num	4	29	23	Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :
   4627 Numbers	Num	4	29	24	sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :
   4628 Numbers	Num	4	29	25	et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
   4629 Numbers	Num	4	29	26	Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :
   4630 Numbers	Num	4	29	27	sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :
   4631 Numbers	Num	4	29	28	et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
   4632 Numbers	Num	4	29	29	Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :
   4633 Numbers	Num	4	29	30	sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :
   4634 Numbers	Num	4	29	31	et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
   4635 Numbers	Num	4	29	32	Die septimo offeretis vitulos septem, et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim :
   4636 Numbers	Num	4	29	33	sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :
   4637 Numbers	Num	4	29	34	et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
   4638 Numbers	Num	4	29	35	Die octavo, qui est celeberrimus, omne opus servile non facietis,
   4639 Numbers	Num	4	29	36	offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem :
   4640 Numbers	Num	4	29	37	sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis :
   4641 Numbers	Num	4	29	38	et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine.
   4642 Numbers	Num	4	29	39	Haec offeretis Domino in solemnitatibus vestris : praeter vota et oblationes spontaneas in holocausto, in sacrificio, in libamine, et in hostiis pacificis.
   4643 Numbers	Num	4	30	1	Narravitque Moyses filiis Israël omnia quae ei Dominus imperarat.
   4644 Numbers	Num	4	30	2	Et locutus est ad principes tribuum filiorum Israël : Iste est sermo quem praecepit Dominus :
   4645 Numbers	Num	4	30	3	Si quis virorum votum Domino voverit, aut se constrinxerit juramento : non faciet irritum verbum suum, sed omne quod promisit, implebit.
   4646 Numbers	Num	4	30	4	Mulier si quippiam voverit, et se constrinxerit juramento, quae est in domo patris sui, et in aetate adhuc puellari : si cognoverit pater votum quod pollicita est, et juramentum quo obligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit :
   4647 Numbers	Num	4	30	5	quidquid pollicita est, et juravit, opere complebit.
   4648 Numbers	Num	4	30	6	Sin autem statim ut audierit, contradixerit pater : et vota et juramenta ejus irrita erunt, nec obnoxia tenebitur sponsioni, eo quod contradixerit pater.
   4649 Numbers	Num	4	30	7	Si maritum habuerit, et voverit aliquid, et semel de ore ejus verbum egrediens animam ejus obligaverit juramento :
   4650 Numbers	Num	4	30	8	quo die audierit vir, et non contradixerit, voti rea erit, reddetque quodcumque promiserat.
   4651 Numbers	Num	4	30	9	Sin autem audiens statim contradixerit, et irritas fecerit pollicitationes ejus, verbaque quibus obstrinxerat animam suam, propitius erit ei Dominus.
   4652 Numbers	Num	4	30	10	Vidua et repudiata quidquid voverint, reddent.
   4653 Numbers	Num	4	30	11	Uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et juramento,
   4654 Numbers	Num	4	30	12	si audierit vir, et tacuerit, nec contradixerit sponsioni, reddet quodcumque promiserat.
   4655 Numbers	Num	4	30	13	Sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis rea : quia maritus contradixit, et Dominus ei propitius erit.
   4656 Numbers	Num	4	30	14	Si voverit, et juramento se constrinxerit, ut per jejunium, vel ceterarum rerum abstinentiam affligat animam suam, in arbitrio viri erit ut faciat, sive non faciat.
   4657 Numbers	Num	4	30	15	Quod si audiens vir tacuerit, et in alteram diem distulerit sententiam, quidquid voverat atque promiserat, reddet : quia statim ut audivit, tacuit.
   4658 Numbers	Num	4	30	16	Sin autem contradixerit postquam rescivit, portabit ipse iniquitatem ejus.
   4659 Numbers	Num	4	30	17	Istae sunt leges, quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem, inter patrem et filiam, quae in puellari adhuc aetate est, vel quae manet in parentis domo.
   4660 Numbers	Num	4	31	1	Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
   4661 Numbers	Num	4	31	2	Ulciscere prius filios Israël de Madianitis, et sic colligeris ad populum tuum.
   4662 Numbers	Num	4	31	3	Statimque Moyses : Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis.
   4663 Numbers	Num	4	31	4	Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israël qui mittantur ad bellum.
   4664 Numbers	Num	4	31	5	Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est, duodecim millia expeditorum ad pugnam :
   4665 Numbers	Num	4	31	6	quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis, vasa quoque sancta, et tubas ad clangendum tradidit ei.
   4666 Numbers	Num	4	31	7	Cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent, omnes mares occiderunt,
   4667 Numbers	Num	4	31	8	et reges eorum, Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque principes gentis : Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio.
   4668 Numbers	Num	4	31	9	Ceperuntque mulieres eorum, et parvulos, omniaque pecora, et cunctam supellectilem : quidquid habere potuerant depopulati sunt :
   4669 Numbers	Num	4	31	10	tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit.
   4670 Numbers	Num	4	31	11	Et tulerunt praedam, et universa quae ceperant tam ex hominibus quam ex jumentis,
   4671 Numbers	Num	4	31	12	et adduxerunt ad Moysen, et Eleazarum sacerdotem, et ad omnem multitudinem filiorum Israël : reliqua autem utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab juxta Jordanem contra Jericho.
   4672 Numbers	Num	4	31	13	Egressi sunt autem Moyses et Eleazar sacerdos, et omnes principes synagogae, in occursum eorum extra castra.
   4673 Numbers	Num	4	31	14	Iratusque Moyses principibus exercitus, tribunis, et centurionibus qui venerant de bello,
   4674 Numbers	Num	4	31	15	ait : Cur feminas reservastis ?
   4675 Numbers	Num	4	31	16	nonne istae sunt, quae deceperunt filios Israël ad suggestionem Balaam, et praevaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor, unde et percussus est populus ?
   4676 Numbers	Num	4	31	17	ergo cunctos interficite quidquid est generis masculini, etiam in parvulis : et mulieres, quae noverunt viros in coitu, jugulate :
   4677 Numbers	Num	4	31	18	puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis :
   4678 Numbers	Num	4	31	19	et manete extra castra septem diebus. Qui occiderit hominem, vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo.
   4679 Numbers	Num	4	31	20	Et de omni praeda, sive vestimentum fuerit, sive vas, et aliquid in utensilia praeparatum, de caprarum pellibus, et pilis, et ligno, expiabitur.
   4680 Numbers	Num	4	31	21	Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverunt, sic locutus est : Hoc est praeceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi :
   4681 Numbers	Num	4	31	22	aurum, et argentum, et aes, et ferrum, et plumbum, et stannum,
   4682 Numbers	Num	4	31	23	et omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur : quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur :
   4683 Numbers	Num	4	31	24	et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati postea castra intrabitis.
   4684 Numbers	Num	4	31	25	Dixit quoque Dominus ad Moysen :
   4685 Numbers	Num	4	31	26	Tollite summam eorum quae capta sunt, ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi :
   4686 Numbers	Num	4	31	27	dividesque ex aequo praedam inter eos qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem reliquam multitudinem.
   4687 Numbers	Num	4	31	28	Et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis, tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus,
   4688 Numbers	Num	4	31	29	et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia primitiae Domini sunt.
   4689 Numbers	Num	4	31	30	Ex media quoque parte filiorum Israël accipies quinquagesimum caput hominum, et boum, et asinorum, et ovium, cunctorum animantium, et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis tabernaculi Domini.
   4690 Numbers	Num	4	31	31	Feceruntque Moyses et Eleazar sicut praeceperat Dominus.
   4691 Numbers	Num	4	31	32	Fuit autem praeda, quam exercitus ceperat, ovium sexcenta septuaginta quinque millia,
   4692 Numbers	Num	4	31	33	boum septuaginta duo millia,
   4693 Numbers	Num	4	31	34	asinorum sexaginta millia et mille :
   4694 Numbers	Num	4	31	35	animae hominum sexus feminei, quae non cognoverant viros, triginta duo millia.
   4695 Numbers	Num	4	31	36	Dataque est media pars his qui in praelio fuerant, ovium trecenta triginta septem millia quingentae :
   4696 Numbers	Num	4	31	37	e quibus in partem Domini supputatae sunt oves sexcentae septuaginta quinque :
   4697 Numbers	Num	4	31	38	et de bobus triginta sex millibus, boves septuaginta et duo :
   4698 Numbers	Num	4	31	39	de asinis triginta millibus quingentis, asini sexaginta unus :
   4699 Numbers	Num	4	31	40	de animabus hominum sedecim millibus, cesserunt in partem Domini triginta duae animae.
   4700 Numbers	Num	4	31	41	Tradiditque Moyses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti, sicut fuerat ei imperatum,
   4701 Numbers	Num	4	31	42	ex media parte filiorum Israël, quam separaverat his qui in praelio fuerant.
   4702 Numbers	Num	4	31	43	De media vero parte, quae contigerat reliquae multitudini, id est, de ovibus trecentis triginta septem millibus quingentis,
   4703 Numbers	Num	4	31	44	et de bobus triginta sex millibus,
   4704 Numbers	Num	4	31	45	et de asinis triginta millibus quingentis,
   4705 Numbers	Num	4	31	46	et de hominibus sedecim millibus,
   4706 Numbers	Num	4	31	47	tulit Moyses quinquagesimum caput, et dedit Levitis, qui excubabant in tabernaculo Domini, sicut praeceperat Dominus.
   4707 Numbers	Num	4	31	48	Cumque accessissent principes exercitus ad Moysen, et tribuni, centurionesque, dixerunt :
   4708 Numbers	Num	4	31	49	Nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum, quos habuimus sub manu nostra : et ne unus quidem defuit.
   4709 Numbers	Num	4	31	50	Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in praeda auri potuimus invenire, periscelides et armillas, annulos et dextralia, ac muraenulas, ut depreceris pro nobis Dominum.
   4710 Numbers	Num	4	31	51	Susceperuntque Moyses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus,
   4711 Numbers	Num	4	31	52	pondo sedecim millia septingentos quinquaginta siclos, a tribunis et centurionibus.
   4712 Numbers	Num	4	31	53	Unusquisque enim quod in praeda rapuerat, suum erat.
   4713 Numbers	Num	4	31	54	Et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii, in monimentum filiorum Israël coram Domino.
   4714 Numbers	Num	4	32	1	Filii autem Ruben et Gad habebant pecora multa, et erat illis in jumentis infinita substantia. Cumque vidissent Jazer et Galaad aptas animalibus alendis terras,
   4715 Numbers	Num	4	32	2	venerunt ad Moysen, et ad Elezarum sacerdotem, et principes multitudinis, atque dixerunt :
   4716 Numbers	Num	4	32	3	Ataroth, et Dibon, et Jazer, et Nemra, Hesebon, et Eleale, et Saban, et Nebo, et Beon,
   4717 Numbers	Num	4	32	4	terra, quam percussit Dominus in conspectu filiorum Israël, regio uberrima est ad pastum animalium : et nos servi tui habemus jumenta plurima,
   4718 Numbers	Num	4	32	5	precamurque si invenimus gratiam coram te, ut des nobis famulis tuis eam in possessionem, nec facias nos transire Jordanem.
   4719 Numbers	Num	4	32	6	Quibus respondit Moyses : Numquid fratres vestri ibunt ad pugnam, et vos hic sedebitis ?
   4720 Numbers	Num	4	32	7	cur subvertitis mentes filiorum Israël, ne transire audeant in locum, quem eis daturus est Dominus ?
   4721 Numbers	Num	4	32	8	Nonne ita egerunt patres vestri, quando misi de Cadesbarne ad explorandam terram ?
   4722 Numbers	Num	4	32	9	cumque venissent usque ad Vallem botri, lustrata omni regione, subverterunt cor filiorum Israël, ut non intrarent fines, quos eis Dominus dedit.
   4723 Numbers	Num	4	32	10	Qui iratus juravit, dicens :
   4724 Numbers	Num	4	32	11	Si videbunt homines isti, qui ascenderunt ex Aegypto a viginti annis et supra, terram, quam sub juramento pollicitus sum Abraham, Isaac, et Jacob : et noluerunt sequi me,
   4725 Numbers	Num	4	32	12	praeter Caleb filium Jephone Cenezaeum, et Josue filium Nun : isti impleverunt voluntatem meam.
   4726 Numbers	Num	4	32	13	Iratusque Dominus adversum Israël, circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, quae fecerat malum in conspectu ejus.
   4727 Numbers	Num	4	32	14	Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris, incrementa et alumni hominum peccatorum, ut augeretis furorem Domini contra Israël.
   4728 Numbers	Num	4	32	15	Quod si nolueritis sequi eum, in solitudine populum derelinquet, et vos causa eritis necis omnium.
   4729 Numbers	Num	4	32	16	At illi prope accedentes, dixerunt : Caulas ovium fabricabimus, et stabula jumentorum, parvulis quoque nostris urbes munitas :
   4730 Numbers	Num	4	32	17	nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad praelium ante filios Israël, donec introducamus eos ad loca sua. Parvuli nostri, et quidquid habere possumus, erunt in urbibus muratis, propter habitatorum insidias.
   4731 Numbers	Num	4	32	18	Non revertemur in domos nostras, usque dum possideant filii Israël haereditatem suam :
   4732 Numbers	Num	4	32	19	nec quidquam quaeremus trans Jordanem, quia jam habemus nostram possessionem in orientali ejus plaga.
   4733 Numbers	Num	4	32	20	Quibus Moyses ait : Si facitis quod promittitis, expediti pergite coram Domino ad pugnam :
   4734 Numbers	Num	4	32	21	et omnis vir bellator armatus Jordanem transeat, donec subvertat Dominus inimicos suos,
   4735 Numbers	Num	4	32	22	et subjiciatur ei omnis terra : tunc eritis inculpabiles apud Dominum et apud Israël, et obtinebitis regiones, quas vultis, coram Domino.
   4736 Numbers	Num	4	32	23	Sin autem quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin peccetis in Deum : et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos.
   4737 Numbers	Num	4	32	24	Aedificate ergo urbes parvulis vestris, et caulas, et stabula ovibus ac jumentis : et quod polliciti estis, implete.
   4738 Numbers	Num	4	32	25	Dixeruntque filii Gad et Ruben ad Moysen : Servi tui sumus : faciemus quod jubet dominus noster.
   4739 Numbers	Num	4	32	26	Parvulos nostros, et mulieres, et pecora, ac jumenta relinquemus in urbibus Galaad :
   4740 Numbers	Num	4	32	27	nos autem famuli tui omnes expediti pergemus ad bellum, sicut tu, domine, loqueris.
   4741 Numbers	Num	4	32	28	Praecepit ergo Moyses Eleazaro sacerdoti, et Josue filio Nun, et principibus familiarum per tribus Israël, et dixit ad eos :
   4742 Numbers	Num	4	32	29	Si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Jordanem omnes armati ad bellum coram Domino, et vobis fuerit terra subjecta, date eis Galaad in possessionem.
   4743 Numbers	Num	4	32	30	Sin autem noluerint transire armati vobiscum in terram Chanaan, inter vos habitandi accipiant loca.
   4744 Numbers	Num	4	32	31	Responderuntque filii Gad et filii Ruben : Sicut locutus est Dominus servis suis, ita faciemus :
   4745 Numbers	Num	4	32	32	ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan, et possessionem jam suscepisse nos confitemur trans Jordanem.
   4746 Numbers	Num	4	32	33	Dedit itaque Moyses filiis Gad et Ruben, et dimidiae tribui Manasse filii Joseph, regnum Sehon regis Amorrhaei, et regnum Og regis Basan, et terram eorum cum urbibus suis per circuitum.
   4747 Numbers	Num	4	32	34	Igitur exstruxerunt filii Gad, Dibon, et Ataroth, et Aroër,
   4748 Numbers	Num	4	32	35	et Etroth, et Sophan, et Jazer, et Jegbaa,
   4749 Numbers	Num	4	32	36	et Bethnemra, et Betharan, urbes munitas, et caulas pecoribus suis.
   4750 Numbers	Num	4	32	37	Filii vero Ruben aedificaverunt Hesebon, et Eleale, et Cariathaim,
   4751 Numbers	Num	4	32	38	et Nabo, et Baalmeon versis nominibus, Sabama quoque : imponentes vocabula urbibus, quas exstruxerunt.
   4752 Numbers	Num	4	32	39	Porro filii Machir filii Manasse, perrexerunt in Galaad, et vastaverunt eam interfecto Amorrhaeo habitatore ejus.
   4753 Numbers	Num	4	32	40	Dedit ergo Moyses terram Galaad Machir filio Manasse, qui habitavit in ea.
   4754 Numbers	Num	4	32	41	Jair autem filius Manasse abiit, et occupavit vicos ejus, quos appellavit Havoth Jair, id est, Villas Jair.
   4755 Numbers	Num	4	32	42	Nobe quoque perrexit, et apprehendit Chanath cum viculis suis : vocavitque eam ex nomine suo Nobe.
   4756 Numbers	Num	4	33	1	Hae sunt mansiones filiorum Israël, qui egressi sunt de Aegypto per turmas suas in manu Moysi et Aaron,
   4757 Numbers	Num	4	33	2	quas descripsit Moyses juxta castrorum loca, quae Domini jussione mutabant.
   4758 Numbers	Num	4	33	3	Profecti igitur de Ramesse mense primo, quintadecima die mensis primi, altera die Phase, filii Israël in manu excelsa, videntibus cunctis Aegyptiis,
   4759 Numbers	Num	4	33	4	et sepelientibus primogenitos, quos percusserat Dominus (nam et in diis eorum exercuerat ultionem),
   4760 Numbers	Num	4	33	5	castrametati sunt in Soccoth.
   4761 Numbers	Num	4	33	6	Et de Soccoth venerunt in Etham, quae est in extremis finibus solitudinis.
   4762 Numbers	Num	4	33	7	Inde egressi venerunt contra Phihahiroth, quae respicit Beelsephon, et castrametati sunt ante Magdalum.
   4763 Numbers	Num	4	33	8	Profectique de Phihahiroth, transierunt per medium mare in solitudinem : et ambulantes tribus diebus per desertum Etham, castrametati sunt in Mara.
   4764 Numbers	Num	4	33	9	Profectique de Mara, venerunt in Elim, ubi erant duodecim fontes aquarum, et palmae septuaginta : ibique castrametati sunt.
   4765 Numbers	Num	4	33	10	Sed et inde egressi, fixerunt tentoria super mare Rubrum. Profectique de mari Rubro,
   4766 Numbers	Num	4	33	11	castrametati sunt in deserto Sin.
   4767 Numbers	Num	4	33	12	Unde egressi, venerunt in Daphca.
   4768 Numbers	Num	4	33	13	Profectique de Daphca, castrametati sunt in Alus.
   4769 Numbers	Num	4	33	14	Egressique de Alus, in Raphidim fixere tentoria, ubi populo defuit aqua ad bibendum.
   4770 Numbers	Num	4	33	15	Profectique de Raphidim, castrametati sunt in deserto Sinai.
   4771 Numbers	Num	4	33	16	Sed et de solitudine Sinai egressi, venerunt ad sepulchra concupiscentiae.
   4772 Numbers	Num	4	33	17	Profectique de sepulchris concupiscentiae, castrametati sunt in Haseroth.
   4773 Numbers	Num	4	33	18	Et de Haseroth venerunt in Rethma.
   4774 Numbers	Num	4	33	19	Profectique de Rethma, castrametati sunt in Remmomphares.
   4775 Numbers	Num	4	33	20	Unde egressi venerunt in Lebna.
   4776 Numbers	Num	4	33	21	De Lebna castrametati sunt in Ressa.
   4777 Numbers	Num	4	33	22	Egressique de Ressa, venerunt in Ceelatha.
   4778 Numbers	Num	4	33	23	Unde profecti, castrametati sunt in monte Sepher.
   4779 Numbers	Num	4	33	24	Egressi de monte Sepher, venerunt in Arada.
   4780 Numbers	Num	4	33	25	Inde proficiscentes, castrametati sunt in Maceloth.
   4781 Numbers	Num	4	33	26	Profectique de Maceloth, venerunt in Thahath.
   4782 Numbers	Num	4	33	27	De Thahath, castrametati sunt in Thare.
   4783 Numbers	Num	4	33	28	Unde egressi, fixere tentoria in Methca.
   4784 Numbers	Num	4	33	29	Et de Methca, castrametati sunt in Hesmona.
   4785 Numbers	Num	4	33	30	Profectique de Hesmona, venerunt in Moseroth.
   4786 Numbers	Num	4	33	31	Et de Moseroth, castrametati sunt in Benejaacan.
   4787 Numbers	Num	4	33	32	Profectique de Benejaacan, venerunt in montem Gadgad.
   4788 Numbers	Num	4	33	33	Unde profecti, castrametati sunt in Jetebatha.
   4789 Numbers	Num	4	33	34	Et de Jetebatha venerunt in Hebrona.
   4790 Numbers	Num	4	33	35	Egressique de Hebrona, castrametati sunt in Asiongaber.
   4791 Numbers	Num	4	33	36	Inde profecti, venerunt in desertum Sin, haec est Cades.
   4792 Numbers	Num	4	33	37	Egressique de Cades, castrametati sunt in monte Hor, in extremis finibus terrae Edom.
   4793 Numbers	Num	4	33	38	Ascenditque Aaron sacerdos in montem Hor jubente Domino : et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israël ex Aegypto, mense quinto, prima die mensis,
   4794 Numbers	Num	4	33	39	cum esset annorum centum viginti trium.
   4795 Numbers	Num	4	33	40	Audivitque Chananaeus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, in terram Chanaan venisse filios Israël.
   4796 Numbers	Num	4	33	41	Et profecti de monte Hor, castrametati sunt in Salmona.
   4797 Numbers	Num	4	33	42	Unde egressi, venerunt in Phunon.
   4798 Numbers	Num	4	33	43	Profectique de Phunon, castrametati sunt in Oboth.
   4799 Numbers	Num	4	33	44	Et de Oboth venerunt in Ijeabarim, quae est in finibus Moabitarum.
   4800 Numbers	Num	4	33	45	Profectique de Ijeabarim, fixere tentoria in Dibongad.
   4801 Numbers	Num	4	33	46	Unde egressi, castrametati sunt in Helmondeblathaim.
   4802 Numbers	Num	4	33	47	Egressique de Helmondeblathaim, venerunt ad montes Abarim contra Nabo.
   4803 Numbers	Num	4	33	48	Profectique de montibus Abarim, transierunt ad campestria Moab, supra Jordanem, contra Jericho.
   4804 Numbers	Num	4	33	49	Ibique castrametati sunt de Bethsimoth usque ad Abelsatim in planioribus locis Moabitarum.
   4805 Numbers	Num	4	33	50	Ubi locutus est Dominus ad Moysen :
   4806 Numbers	Num	4	33	51	Praecipe filiis Israël, et dic ad eos : Quando transieritis Jordanem, intrantes terram Chanaan,
   4807 Numbers	Num	4	33	52	disperdite cunctos habitatores terrae illius : confringite titulos, et statuas comminuite, atque omnia excelsa vastate,
   4808 Numbers	Num	4	33	53	mundantes terram, et habitantes in ea. Ego enim dedi vobis illam in possessionem,
   4809 Numbers	Num	4	33	54	quam dividetis vobis sorte. Pluribus dabitis latiorem, et paucis angustiorem. Singulis ut sors ceciderit, ita tribuetur haereditas. Per tribus et familias possessio dividetur.
   4810 Numbers	Num	4	33	55	Sin autem nolueritis interficere habitatores terrae : qui remanserint, erunt vobis quasi clavi in oculis, et lanceae in lateribus, et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae :
   4811 Numbers	Num	4	33	56	et quidquid illis cogitaveram facere, vobis faciam.
   4812 Numbers	Num	4	34	1	Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :
   4813 Numbers	Num	4	34	2	Praecipe filiis Israël, et dices ad eos : Cum ingressi fueritis terram Chanaan, et in possessionem vobis sorte ceciderit, his finibus terminabitur.
   4814 Numbers	Num	4	34	3	Pars meridiana incipiet a solitudine Sin, quae est juxta Edom : et habebit terminos contra orientem mare salsissimum.
   4815 Numbers	Num	4	34	4	Qui circuibunt australem plagam per ascensum Scorpionis, ita ut transeant in Senna, et perveniant a meridie usque ad Cadesbarne, unde egredientur confinia ad villam nomine Adar, et tendent usque ad Asemona.
   4816 Numbers	Num	4	34	5	Ibitque per gyrum terminus ab Asemona usque ad torrentem Aegypti, et maris magni littore finietur.
   4817 Numbers	Num	4	34	6	Plaga autem occidentalis a mari magno incipiet, et ipso fine claudetur.
   4818 Numbers	Num	4	34	7	Porro ad septentrionalem plagam a mari magno termini incipient, pervenientes usque ad montem altissimum,
   4819 Numbers	Num	4	34	8	a quo venient in Emath usque ad terminos Sedada :
   4820 Numbers	Num	4	34	9	ibuntque confinia usque ad Zephrona, et villam Enan. Hi erunt termini in parte aquilonis.
   4821 Numbers	Num	4	34	10	Inde metabuntur fines contra orientalem plagam de villa Enan usque Sephama,
   4822 Numbers	Num	4	34	11	et de Sephama descendent termini in Rebla contra fontem Daphnim : inde pervenient contra orientem ad mare Cenereth,
   4823 Numbers	Num	4	34	12	et tendent usque ad Jordanem, et ad ultimum salsissimo claudentur mari. Hanc habebitis terram per fines suos in circuitu.
   4824 Numbers	Num	4	34	13	Praecepitque Moyses filiis Israël, dicens : Haec erit terra, quam possidebitis sorte, et quam jussit Dominus dari novem tribubus, et dimidiae tribui.
   4825 Numbers	Num	4	34	14	Tribus enim filiorum Ruben per familias suas, et tribus filiorum Gad juxta cognationum numerum, media quoque tribus Manasse,
   4826 Numbers	Num	4	34	15	id est, duae semis tribus, acceperunt partem suam trans Jordanem contra Jericho ad orientalem plagam.
   4827 Numbers	Num	4	34	16	Et ait Dominus ad Moysen :
   4828 Numbers	Num	4	34	17	Haec sunt nomina virorum qui terram vobis divident, Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun,
   4829 Numbers	Num	4	34	18	et singuli principes de tribubus singulis,
   4830 Numbers	Num	4	34	19	quorum ista sunt vocabula. De tribu Juda, Caleb filius Jephone.
   4831 Numbers	Num	4	34	20	De tribu Simeon, Samuel filius Ammiud.
   4832 Numbers	Num	4	34	21	De tribu Benjamin, Elidad filius Chaselon.
   4833 Numbers	Num	4	34	22	De tribu filiorum Dan, Bocci filius Jogli.
   4834 Numbers	Num	4	34	23	Filiorum Joseph de tribu Manasse, Hanniel filius Ephod.
   4835 Numbers	Num	4	34	24	De tribu Ephraim, Camuel filius Sephthan.
   4836 Numbers	Num	4	34	25	De tribu Zabulon, Elisaphan filius Pharnach.
   4837 Numbers	Num	4	34	26	De tribu Issachar, dux Phaltiel filius Ozan.
   4838 Numbers	Num	4	34	27	De tribu Aser, Ahiud filius Salomi.
   4839 Numbers	Num	4	34	28	De tribu Nephthali, Phedaël filius Ammiud.
   4840 Numbers	Num	4	34	29	Hi sunt, quibus praecepit Dominus ut dividerent filiis Israël terram Chanaan.
   4841 Numbers	Num	4	35	1	Haec quoque locutus est Dominus ad Moysen in campestribus Moab supra Jordanem, contra Jericho :
   4842 Numbers	Num	4	35	2	Praecipe filiis Israël ut dent Levitis de possessionibus suis
   4843 Numbers	Num	4	35	3	urbes ad habitandum, et suburbana earum per circuitum : ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana sint pecoribus ac jumentis :
   4844 Numbers	Num	4	35	4	quae a muris civitatum forinsecus, per circuitum, mille passuum spatio tendentur.
   4845 Numbers	Num	4	35	5	Contra orientem duo millia erunt cubiti, et contra meridiem similiter erunt duo millia : ad mare quoque, quod respicit ad occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga aequali termino finietur, eruntque urbes in medio, et foris suburbana.
   4846 Numbers	Num	4	35	6	De ipsis autem oppidis, quae Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem : et exceptis his, alia quadraginta duo oppida,
   4847 Numbers	Num	4	35	7	id est, simul quadraginta octo cum suburbanis suis.
   4848 Numbers	Num	4	35	8	Ipsaeque urbes, quae dabuntur de possessionibus filiorum Israël, ab his qui plus habent, plures auferentur : et qui minus, pauciores : singuli juxta mensuram haereditatis suae dabunt oppida Levitis.
   4849 Numbers	Num	4	35	9	Ait Dominus ad Moysen :
   4850 Numbers	Num	4	35	10	Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Quando transgressi fueritis Jordanem in terram Chanaan,
   4851 Numbers	Num	4	35	11	decernite quae urbes esse debeant in praesidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint :
   4852 Numbers	Num	4	35	12	in quibus cum fuerit profugus, cognatus occisi non poterit eum occidere, donec stet in conspectu multitudinis, et causa illius judicetur.
   4853 Numbers	Num	4	35	13	De ipsis autem urbibus, quae ad fugitivorum subsidia separantur,
   4854 Numbers	Num	4	35	14	tres erunt trans Jordanem, et tres in terra Chanaan,
   4855 Numbers	Num	4	35	15	tam filiis Israël quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit.
   4856 Numbers	Num	4	35	16	Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit qui percussus est, reus erit homicidii, et ipse morietur.
   4857 Numbers	Num	4	35	17	Si lapidem jecerit, et ictus occubuerit, similiter punietur.
   4858 Numbers	Num	4	35	18	Si ligno percussus interierit, percussoris sanguine vindicabitur.
   4859 Numbers	Num	4	35	19	Propinquus occisi, homicidam interficiet : statim ut apprehenderit eum, interficiet.
   4860 Numbers	Num	4	35	20	Si per odium quis hominem impulerit, vel jecerit quippiam in eum per insidias :
   4861 Numbers	Num	4	35	21	aut cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuerit : percussor homicidii reus erit : cognatus occisi statim ut invenerit eum, jugulabit.
   4862 Numbers	Num	4	35	22	Quod si fortuitu, et absque odio
   4863 Numbers	Num	4	35	23	et inimicitiis quidquam horum fecerit,
   4864 Numbers	Num	4	35	24	et hoc audiente populo fuerit comprobatum, atque inter percussorem et propinquum sanguinis quaestio ventilata :
   4865 Numbers	Num	4	35	25	liberabitur innocens de ultoris manu, et reducetur per sententiam in urbem, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur.
   4866 Numbers	Num	4	35	26	Si interfector extra fines urbium, quae exulibus deputatae sunt,
   4867 Numbers	Num	4	35	27	fuerit inventus, et percussus ab eo qui ultor est sanguinis : absque noxa erit qui eum occiderit.
   4868 Numbers	Num	4	35	28	Debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam.
   4869 Numbers	Num	4	35	29	Haec sempiterna erunt, et legitima in cunctis habitationibus vestris.
   4870 Numbers	Num	4	35	30	Homicida sub testibus punietur : ad unius testimonium nullus condemnabitur.
   4871 Numbers	Num	4	35	31	Non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis, statim et ipse morietur.
   4872 Numbers	Num	4	35	32	Exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt,
   4873 Numbers	Num	4	35	33	ne polluatis terram habitationis vestrae, quae insontium cruore maculatur : nec aliter expiari potest, nisi per ejus sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit.
   4874 Numbers	Num	4	35	34	Atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israël.
   4875 Numbers	Num	4	36	1	Accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse, de stirpe filiorum Joseph : locutique sunt Moysi coram principibus Israël, atque dixerunt :
   4876 Numbers	Num	4	36	2	Tibi domino nostro praecepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israël, et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri :
   4877 Numbers	Num	4	36	3	quas si alterius tribus homines uxores acceperint, sequetur possessio sua, et translata ad aliam tribum, de nostra haereditate minuetur.
   4878 Numbers	Num	4	36	4	Atque ita fiet, ut cum jubilaeus, id est, quinquagesimus annus remissionis advenerit, confundatur sortium distributio, et aliorum possessio ad alios transeat.
   4879 Numbers	Num	4	36	5	Respondit Moyses filiis Israël, et Domino praecipiente ait : Recte tribus filiorum Joseph locuta est.
   4880 Numbers	Num	4	36	6	Et haec lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est : nubant quibus volunt, tantum ut suae tribus hominibus :
   4881 Numbers	Num	4	36	7	ne commisceatur possessio filiorum Israël de tribu in tribum. Omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua :
   4882 Numbers	Num	4	36	8	et cunctae feminae de eadem tribu maritos accipient : ut haereditas permaneat in familiis,
   4883 Numbers	Num	4	36	9	nec sibi misceantur tribus, sed ita maneant
   4884 Numbers	Num	4	36	10	ut a Domino separatae sunt. Feceruntque filiae Salphaad ut fuerat imperatum :
   4885 Numbers	Num	4	36	11	et nupserunt Maala, et Thersa, et Hegla, et Melcha, et Noa, filiis patrui sui
   4886 Numbers	Num	4	36	12	de familia Manasse, qui fuit filius Joseph : et possessio, quae illis fuerat attributa, mansit in tribu et familia patris earum.
   4887 Numbers	Num	4	36	13	Haec sunt mandata atque judicia, quae mandavit Dominus per manum Moysi ad filios Israël, in campestribus Moab supra Jordanem contra Jericho.
   4888 Deuteronomy	Deu	5	1	1	Haec sunt verba quae locutus est Moyses ad omnem Israël trans Jordanem in solitudine campestri, contra mare Rubrum, inter Pharan et Tophel et Laban et Haseroth, ubi auri est plurimum :
   4889 Deuteronomy	Deu	5	1	2	undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque ad Cadesbarne.
   4890 Deuteronomy	Deu	5	1	3	Quadragesimo anno, undecimo mense, prima die mensis, locutus est Moyses ad filios Israël omnia quae praeceperat illi Dominus, ut diceret eis,
   4891 Deuteronomy	Deu	5	1	4	postquam percussit Sehon regem Amorrhaeorum, qui habitabat in Hesebon, et Og regem Basan, qui mansit in Astaroth, et in Edrai,
   4892 Deuteronomy	Deu	5	1	5	trans Jordanem in terra Moab. Coepitque Moyses explanare legem, et dicere :
   4893 Deuteronomy	Deu	5	1	6	Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb, dicens : Sufficit vobis quod in hoc monte mansistis :
   4894 Deuteronomy	Deu	5	1	7	revertimini, et venite ad montem Amorrhaeorum, et ad cetera quae ei proxima sunt campestria atque montana et humiliora loca contra meridiem, et juxta littus maris, terram Chananaeorum, et Libani usque ad flumen magnum Euphraten.
   4895 Deuteronomy	Deu	5	1	8	En, inquit, tradidi vobis : ingredimini et possidete eam, super qua juravit Dominus patribus vestris Abraham, Isaac, et Jacob, ut daret illam eis, et semini eorum post eos.
   4896 Deuteronomy	Deu	5	1	9	Dixique vobis illo in tempore :
   4897 Deuteronomy	Deu	5	1	10	Non possum solus sustinere vos : quia Dominus Deus vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stellae caeli, plurimi.
   4898 Deuteronomy	Deu	5	1	11	(Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa millia, et benedicat vobis sicut locutus est.)
   4899 Deuteronomy	Deu	5	1	12	Non valeo solus negotia vestra sustinere, et pondus ac jurgia.
   4900 Deuteronomy	Deu	5	1	13	Date ex vobis viros sapientes et gnaros, et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris, ut ponam eos vobis principes.
   4901 Deuteronomy	Deu	5	1	14	Tunc respondistis mihi : Bona res est, quam vis facere.
   4902 Deuteronomy	Deu	5	1	15	Tulique de tribubus vestris viros sapientes et nobiles, et constitui eos principes, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios ac decanos, qui docerent vos singula.
   4903 Deuteronomy	Deu	5	1	16	Praecepique eis, dicens : Audite illos, et quod justum est judicate : sive civis sit ille, sive peregrinus.
   4904 Deuteronomy	Deu	5	1	17	Nulla erit distantia personarum : ita parvum audietis ut magnum, nec accipietis cujusquam personam, quia Dei judicium est. Quod si difficile vobis visum aliquid fuerit, referte ad me, et ego audiam.
   4905 Deuteronomy	Deu	5	1	18	Praecepique omnia quae facere deberetis.
   4906 Deuteronomy	Deu	5	1	19	Profecti autem de Horeb, transivimus per eremum terribilem et maximam, quam vidistis, per viam montis Amorrhaei, sicut praeceperat Dominus Deus noster nobis. Cumque venissemus in Cadesbarne,
   4907 Deuteronomy	Deu	5	1	20	dixi vobis : Venistis ad montem Amorrhaei, quem Dominus Deus noster daturus est nobis :
   4908 Deuteronomy	Deu	5	1	21	vide terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi : ascende et posside eam, sicut locutus est Dominus Deus noster patribus tuis : noli timere, nec quidquam paveas.
   4909 Deuteronomy	Deu	5	1	22	Et accessistis ad me omnes, atque dixistis : Mittamus viros qui considerent terram : et renuntient per quod iter debeamus ascendere, et ad quas pergere civitates.
   4910 Deuteronomy	Deu	5	1	23	Cumque mihi sermo placuisset, misi ex vobis duodecim viros, singulos de tribubus suis.
   4911 Deuteronomy	Deu	5	1	24	Qui cum perrexissent, et ascendissent in montana, venerunt usque ad Vallem botri : et considerata terra,
   4912 Deuteronomy	Deu	5	1	25	sumentes de fructibus ejus, ut ostenderent ubertatem, attulerunt ad nos, atque dixerunt : Bona est terra, quam Dominus Deus noster daturus est nobis.
   4913 Deuteronomy	Deu	5	1	26	Et noluistis ascendere, sed increduli ad sermonem Domini Dei nostri,
   4914 Deuteronomy	Deu	5	1	27	murmurastis in tabernaculis vestris, atque dixistis : Odit nos Dominus, et idcirco eduxit nos de terra Aegypti, ut traderet nos in manu Amorrhaei, atque deleret.
   4915 Deuteronomy	Deu	5	1	28	Quo ascendemus ? nuntii terruerunt cor nostrum, dicentes : Maxima multitudo est, et nobis statura procerior ; urbes magnae, et ad caelum usque munitae : filios Enacim vidimus ibi.
   4916 Deuteronomy	Deu	5	1	29	Et dixi vobis : Nolite metuere, nec timeatis eos :
   4917 Deuteronomy	Deu	5	1	30	Dominus Deus, qui ductor est vester, pro vobis ipse pugnabit, sicut fecit in Aegypto cunctis videntibus.
   4918 Deuteronomy	Deu	5	1	31	Et in solitudine (ipse vidisti) portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum, in omni via per quam ambulastis, donec veniretis ad locum istum.
   4919 Deuteronomy	Deu	5	1	32	Et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestro,
   4920 Deuteronomy	Deu	5	1	33	qui praecessit vos in via, et metatus est locum in quo tentoria figere deberetis, nocte ostendens vobis iter per ignem, et die per columnam nubis.
   4921 Deuteronomy	Deu	5	1	34	Cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum, iratus juravit, et ait :
   4922 Deuteronomy	Deu	5	1	35	Non videbit quispiam de hominibus generationis hujus pessimae terram bonam, quam sub juramento pollicitus sum patribus vestris,
   4923 Deuteronomy	Deu	5	1	36	praeter Caleb filium Jephone : ipse enim videbit eam, et ipsi dabo terram, quam calcavit, et filiis ejus, quia secutus est Dominum.
   4924 Deuteronomy	Deu	5	1	37	Nec miranda indignatio in populum, cum mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit : Nec tu ingredieris illuc :
   4925 Deuteronomy	Deu	5	1	38	sed Josue filius Nun minister tuus, ipse intrabit pro te. Hunc exhortare et robora, et ipse sorte terram dividet Israëli.
   4926 Deuteronomy	Deu	5	1	39	Parvuli vestri, de quibus dixistis quod captivi ducerentur, et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam, ipsi ingredientur : et ipsis dabo terram, et possidebunt eam.
   4927 Deuteronomy	Deu	5	1	40	Vos autem revertimini, et abite in solitudinem per viam maris Rubri.
   4928 Deuteronomy	Deu	5	1	41	Et respondistis mihi : Peccavimus Domino : ascendemus et pugnabimus, sicut praecepit Dominus Deus noster. Cumque instructi armis pergeretis in montem,
   4929 Deuteronomy	Deu	5	1	42	ait mihi Dominus : Dic ad eos : Nolite ascendere, neque pugnetis : non enim sum vobiscum : ne cadatis coram inimicis vestris.
   4930 Deuteronomy	Deu	5	1	43	Locutus sum, et non audistis : sed adversantes imperio Domini, et tumentes superbia, ascendistis in montem.
   4931 Deuteronomy	Deu	5	1	44	Itaque egressus Amorrhaeus, qui habitabat in montibus, et obviam veniens, persecutus est vos, sicut solent apes persequi : et cecidit de Seir usque Horma.
   4932 Deuteronomy	Deu	5	1	45	Cumque reversi ploraretis coram Domino, non audivit vos, nec voci vestrae voluit acquiescere.
   4933 Deuteronomy	Deu	5	1	46	Sedistis ergo in Cadesbarne multo tempore.
   4934 Deuteronomy	Deu	5	2	1	Profectique inde, venimus in solitudinem, quae ducit ad mare Rubrum, sicut mihi dixerat Dominus : et circuivimus montem Seir longo tempore.
   4935 Deuteronomy	Deu	5	2	2	Dixitque Dominus ad me :
   4936 Deuteronomy	Deu	5	2	3	Sufficit vobis circuire montem istum : ite contra aquilonem :
   4937 Deuteronomy	Deu	5	2	4	et populo praecipe, dicens : Transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau, qui habitant in Seir, et timebunt vos.
   4938 Deuteronomy	Deu	5	2	5	Videte ergo diligenter ne moveamini contra eos. Neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium, quia in possessionem Esau dedi montem Seir.
   4939 Deuteronomy	Deu	5	2	6	Cibos emetis ab eis pecunia, et comedetis : aquam emptam haurietis, et bibetis.
   4940 Deuteronomy	Deu	5	2	7	Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum : novit iter tuum, quomodo transieris solitudinem hanc magnam, per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus, et nihil tibi defuit.
   4941 Deuteronomy	Deu	5	2	8	Cumque transissemus fratres nostros filios Esau, qui habitabant in Seir, per viam campestrem de Elath, et de Asiongaber, venimus ad iter quod ducit in desertum Moab.
   4942 Deuteronomy	Deu	5	2	9	Dixitque Dominus ad me : Non pugnes contra Moabitas, nec ineas adversus eos praelium : non enim dabo tibi quidquam de terra eorum, quia filiis Loth tradidi Ar in possessionem.
   4943 Deuteronomy	Deu	5	2	10	Emim primi fuerunt habitatores ejus, populus magnus, et validus, et tam excelsus ut de Enacim stirpe,
   4944 Deuteronomy	Deu	5	2	11	quasi gigantes crederentur, et essent similes filiorum Enacim. Denique Moabitae appellant eos Emim.
   4945 Deuteronomy	Deu	5	2	12	In Seir autem prius habitaverunt Horrhaei : quibus expulsis atque deletis, habitaverunt filii Esau, sicut fecit Israël in terra possessionis suae, quam dedit illi Dominus.
   4946 Deuteronomy	Deu	5	2	13	Surgentes ergo ut transiremus torrentem Zared, venimus ad eum.
   4947 Deuteronomy	Deu	5	2	14	Tempus autem, quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared, triginta et octo annorum fuit : donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris, sicut juraverat Dominus :
   4948 Deuteronomy	Deu	5	2	15	cujus manus fuit adversum eos, ut interirent de castrorum medio.
   4949 Deuteronomy	Deu	5	2	16	Postquam autem universi ceciderunt pugnatores,
   4950 Deuteronomy	Deu	5	2	17	locutus est Dominus ad me, dicens :
   4951 Deuteronomy	Deu	5	2	18	Tu transibis hodie terminos Moab, urbem nomine Ar :
   4952 Deuteronomy	Deu	5	2	19	et accedens in vicina filiorum Ammon, cave ne pugnes contra eos, nec movearis ad praelium : non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon, quia filiis Loth dedi eam in possessionem.
   4953 Deuteronomy	Deu	5	2	20	Terra gigantum reputata est : et in ipsa olim habitaverunt gigantes, quos Ammonitae vocant Zomzommim,
   4954 Deuteronomy	Deu	5	2	21	populus magnus, et multus, et procerae longitudinis, sicut Enacim, quos delevit Dominus a facie eorum : et fecit illos habitare pro eis,
   4955 Deuteronomy	Deu	5	2	22	sicut fecerat filiis Esau, qui habitant in Seir, delens Horrhaeos, et terram eorum illis tradens, quam possident usque in praesens.
   4956 Deuteronomy	Deu	5	2	23	Hevaeos quoque, qui habitabant in Haserim usque Gazan, Cappadoces expulerunt : qui egressi de Cappadocia deleverunt eos, et habitaverunt pro illis.
   4957 Deuteronomy	Deu	5	2	24	Surgite, et transite torrentem Arnon : ecce tradidi in manu tua Sehon regem Hesebon Amorrhaeum, et terram ejus incipe possidere, et committe adversus eum praelium.
   4958 Deuteronomy	Deu	5	2	25	Hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos, qui habitant sub omni caelo : ut audito nomine tuo paveant, et in morem parturientium contremiscant, et dolore teneantur.
   4959 Deuteronomy	Deu	5	2	26	Misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Sehon regem Hesebon verbis pacificis, dicens :
   4960 Deuteronomy	Deu	5	2	27	Transibimus per terram tuam : publica gradiemur via ; non declinabimus neque ad dexteram, neque ad sinistram.
   4961 Deuteronomy	Deu	5	2	28	Alimenta pretio vende nobis, ut vescamur : aquam pecunia tribue, et sic bibemus. Tantum est ut nobis concedas transitum,
   4962 Deuteronomy	Deu	5	2	29	sicut fecerunt filii Esau, qui habitant in Seir, et Moabitae, qui morantur in Ar : donec veniamus ad Jordanem, et transeamus ad terram, quam Dominus Deus noster daturus est nobis.
   4963 Deuteronomy	Deu	5	2	30	Noluitque Sehon rex Hesebon dare nobis transitum : quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum ejus, et obfirmaverat cor illius, ut traderetur in manus tuas, sicut nunc vides.
   4964 Deuteronomy	Deu	5	2	31	Dixitque Dominus ad me : Ecce coepi tibi tradere Sehon, et terram ejus : incipe possidere eam.
   4965 Deuteronomy	Deu	5	2	32	Egressusque est Sehon obviam nobis cum omni populo suo ad praelium in Jasa.
   4966 Deuteronomy	Deu	5	2	33	Et tradidit eum Dominus Deus noster nobis : percussimusque eum cum filiis suis et omni populo suo.
   4967 Deuteronomy	Deu	5	2	34	Cunctasque urbes in tempore illo cepimus, interfectis habitatoribus earum, viris ac mulieribus et parvulis : non reliquimus in eis quidquam,
   4968 Deuteronomy	Deu	5	2	35	absque jumentis, quae in partem venere praedantium : et spoliis urbium, quas cepimus
   4969 Deuteronomy	Deu	5	2	36	ab Aroër, quae est super ripam torrentis Arnon, oppido quod in valle situm est, usque Galaad. Non fuit vicus et civitas, quae nostras effugeret manus : omnes tradidit Dominus Deus noster nobis,
   4970 Deuteronomy	Deu	5	2	37	absque terra filiorum Ammon, ad quam non accessimus : et cunctis quae adjacent torrenti Jeboc, et urbibus montanis, universisque locis, a quibus nos prohibuit Dominus Deus noster.
   4971 Deuteronomy	Deu	5	3	1	Itaque conversi ascendimus per iter Basan : egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in Edrai.
   4972 Deuteronomy	Deu	5	3	2	Dixitque Dominus ad me : Ne timeas eum : quia in manu tua traditus est cum omni populo ac terra sua : faciesque ei sicut fecisti Sehon regi Amorrhaeorum, qui habitavit in Hesebon.
   4973 Deuteronomy	Deu	5	3	3	Tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan, et universum populum ejus : percussimusque eos usque ad internecionem,
   4974 Deuteronomy	Deu	5	3	4	vastantes cunctas civitates illius uno tempore. Non fuit oppidum, quod nos effugeret : sexaginta urbes, omnem regionem Argob regni Og in Basan.
   4975 Deuteronomy	Deu	5	3	5	Cunctae urbes erant munitae muris altissimis, portisque et vectibus, absque oppidis innumeris, quae non habebant muros.
   4976 Deuteronomy	Deu	5	3	6	Et delevimus eos, sicut feceramus Sehon regi Hesebon, disperdentes omnem civitatem, virosque ac mulieres et parvulos :
   4977 Deuteronomy	Deu	5	3	7	jumenta autem et spolia urbium diripuimus.
   4978 Deuteronomy	Deu	5	3	8	Tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorrhaeorum, qui erant trans Jordanem : a torrente Arnon usque ad montem Hermon,
   4979 Deuteronomy	Deu	5	3	9	quem Sidonii Sarion vocant, et Amorrhaei Sanir :
   4980 Deuteronomy	Deu	5	3	10	omnes civitates, quae sitae sunt in planitie, et universam terram Galaad et Basan usque ad Selcha, et Edrai civitates regni Og in Basan.
   4981 Deuteronomy	Deu	5	3	11	Solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum. Monstratur lectus ejus ferreus, qui est in Rabbath filiorum Ammon, novem cubitos habens longitudinis, et quatuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis manus.
   4982 Deuteronomy	Deu	5	3	12	Terramque possedimus tempore illo ab Aroër, quae est super ripam torrentis Arnon, usque ad mediam partem montis Galaad : et civitates illius dedi Ruben et Gad.
   4983 Deuteronomy	Deu	5	3	13	Reliquam autem partem Galaad, et omnem Basan regni Og, tradidi mediae tribui Manasse, omnem regionem Argob : cunctaque Basan vocatur Terra gigantum.
   4984 Deuteronomy	Deu	5	3	14	Jair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad terminos Gessuri et Machati. Vocavitque ex nomine suo Basan, Havoth Jair, id est, Villas Jair, usque in praesentem diem.
   4985 Deuteronomy	Deu	5	3	15	Machir quoque dedi Galaad.
   4986 Deuteronomy	Deu	5	3	16	Et tribubus Ruben et Gad dedi de terra Galaad usque ad torrentem Arnon medium torrentis, et confinium usque ad torrentem Jeboc, qui est terminus filiorum Ammon :
   4987 Deuteronomy	Deu	5	3	17	et planitiem solitudinis, atque Jordanem, et terminos Cenereth usque ad mare deserti, quod est salsissimum, ad radices montis Phasga contra orientem.
   4988 Deuteronomy	Deu	5	3	18	Praecepique vobis in tempore illo, dicens : Dominus Deus vester dat vobis terram hanc in haereditatem : expediti praecedite fratres vestros filios Israël omnes viri robusti,
   4989 Deuteronomy	Deu	5	3	19	absque uxoribus, et parvulis, atque jumentis. Novi enim quod plura habeatis pecora, et in urbibus remanere debebunt, quas tradidi vobis,
   4990 Deuteronomy	Deu	5	3	20	donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris, sicut vobis tribuit : et possideant ipsi etiam terram, quam daturus est eis trans Jordanem : tunc revertetur unusquisque in possessionem suam, quam dedi vobis.
   4991 Deuteronomy	Deu	5	3	21	Josue quoque in tempore illo praecepi, dicens : Oculi tui viderunt quae fecit Dominus Deus vester duobus his regibus : sic faciet omnibus regnis, ad quae transiturus es.
   4992 Deuteronomy	Deu	5	3	22	Ne timeas eos : Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis.
   4993 Deuteronomy	Deu	5	3	23	Precatusque sum Dominum in tempore illo, dicens :
   4994 Deuteronomy	Deu	5	3	24	Domine Deus, tu coepisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam, manumque fortissimam : neque enim est alius deus vel in caelo, vel in terra, qui possit facere opera tua, et comparari fortitudini tuae.
   4995 Deuteronomy	Deu	5	3	25	Transibo igitur, et videbo terram hanc optimam trans Jordanem, et montem istum egregium, et Libanum.
   4996 Deuteronomy	Deu	5	3	26	Iratusque est Dominus mihi propter vos, nec exaudivit me, sed dixit mihi : Sufficit tibi : nequaquam ultra loquaris de hac re ad me.
   4997 Deuteronomy	Deu	5	3	27	Ascende cacumen Phasgae, et oculos tuos circumfer ad occidentem, et ad aquilonem, austrumque et orientem, et aspice ; nec enim transibis Jordanem istum.
   4998 Deuteronomy	Deu	5	3	28	Praecipe Josue, et corrobora eum atque conforta : quia ipse praecedet populum istum, et dividet eis terram quam visurus es.
   4999 Deuteronomy	Deu	5	3	29	Mansimusque in valle contra fanum Phogor.
   5000 Deuteronomy	Deu	5	4	1	Et nunc, Israël, audi praecepta et judicia, quae ego doceo te : ut faciens ea, vivas, et ingrediens possideas terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum daturus est vobis.
   5001 Deuteronomy	Deu	5	4	2	Non addetis ad verbum, quod vobis loquor, nec auferetis ex eo : custodite mandata Domini Dei vestri, quae ego praecipio vobis.
   5002 Deuteronomy	Deu	5	4	3	Oculi vestri viderunt omnia quae fecit Dominus contra Beelphegor, quomodo contriverit omnes cultores ejus de medio vestri.
   5003 Deuteronomy	Deu	5	4	4	Vos autem qui adhaeretis Domino Deo vestro, vivitis universi usque in praesentem diem.
   5004 Deuteronomy	Deu	5	4	5	Scitis quod docuerim vos praecepta atque justitias, sicut mandavit mihi Dominus Deus meus : sic facietis ea in terra, quam possessuri estis :
   5005 Deuteronomy	Deu	5	4	6	et observabitis et implebitis opere. Haec est enim vestra sapientia, et intellectus coram populis, ut audientes universa praecepta haec, dicant : En populus sapiens et intelligens, gens magna.
   5006 Deuteronomy	Deu	5	4	7	Nec est alia natio tam grandis, quae habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris.
   5007 Deuteronomy	Deu	5	4	8	Quae est enim alia gens sic inclyta, ut habeat caeremonias, justaque judicia, et universam legem, quam ego proponam hodie ante oculos vestros ?
   5008 Deuteronomy	Deu	5	4	9	Custodi igitur temetipsum, et animam tuam sollicite. Ne obliviscaris verborum, quae viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitae tuae. Docebis ea filios ac nepotes tuos,
   5009 Deuteronomy	Deu	5	4	10	a die in quo stetisti coram Domino Deo tuo in Horeb, quando Dominus locutus est mihi, dicens : Congrega ad me populum, ut audiant sermones meos, et discant timere me omni tempore quo vivunt in terra, doceantque filios suos.
   5010 Deuteronomy	Deu	5	4	11	Et accessistis ad radices montis, qui ardebat usque ad caelum : erantque in eo tenebrae, et nubes, et caligo.
   5011 Deuteronomy	Deu	5	4	12	Locutusque est Dominus ad vos de medio ignis. Vocem verborum ejus audistis, et formam penitus non vidistis.
   5012 Deuteronomy	Deu	5	4	13	Et ostendit vobis pactum suum, quod praecepit ut faceretis, et decem verba, quae scripsit in duabus tabulis lapideis.
   5013 Deuteronomy	Deu	5	4	14	Mihique mandavit in illo tempore ut docerem vos caeremonias et judicia, quae facere deberetis in terra, quam possessuri estis.
   5014 Deuteronomy	Deu	5	4	15	Custodite igitur sollicite animas vestras. Non vidistis aliquam similitudinem in die, qua locutus est vobis Dominus in Horeb de medio ignis :
   5015 Deuteronomy	Deu	5	4	16	ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem, aut imaginem masculi vel feminae :
   5016 Deuteronomy	Deu	5	4	17	similitudinem omnium jumentorum, quae sunt super terram, vel avium sub caelo volantium,
   5017 Deuteronomy	Deu	5	4	18	atque reptilium, quae moventur in terra, sive piscium qui sub terra morantur in aquis :
   5018 Deuteronomy	Deu	5	4	19	ne forte elevatis oculis ad caelum, videas solem et lunam, et omnia astra caeli, et errore deceptus adores ea, et colas quae creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus, quae sub caelo sunt.
   5019 Deuteronomy	Deu	5	4	20	Vos autem tulit Dominus, et eduxit de fornace ferrea Aegypti, ut haberet populum haereditarium, sicut est in praesenti die.
   5020 Deuteronomy	Deu	5	4	21	Iratusque est Dominus contra me propter sermones vestros, et juravit ut non transirem Jordanem, nec ingrederer terram optimam, quam daturus est vobis.
   5021 Deuteronomy	Deu	5	4	22	Ecce morior in hac humo ; non transibo Jordanem : vos transibitis, et possidebitis terram egregiam.
   5022 Deuteronomy	Deu	5	4	23	Cave nequando obliviscaris pacti Domini Dei tui, quod pepigit tecum, et facias tibi sculptam similitudinem eorum, quae fieri Dominus prohibuit :
   5023 Deuteronomy	Deu	5	4	24	quia Dominus Deus tuus ignis consumens est, Deus aemulator.
   5024 Deuteronomy	Deu	5	4	25	Si genueritis filios ac nepotes, et morati fueritis in terra, deceptique feceritis vobis aliquam similitudinem, patrantes malum coram Domino Deo vestro, ut eum ad iracundiam provocetis :
   5025 Deuteronomy	Deu	5	4	26	testes invoco hodie caelum et terram, cito perituros vos esse de terra, quam transito Jordane possessuri estis : non habitabitis in ea longo tempore, sed delebit vos Dominus,
   5026 Deuteronomy	Deu	5	4	27	atque disperget in omnes gentes, et remanebitis pauci in nationibus, ad quas vos ducturus est Dominus.
   5027 Deuteronomy	Deu	5	4	28	Ibique servietis diis, qui hominum manu fabricati sunt, ligno et lapidi qui non vident, nec audiunt, nec comedunt, nec odorantur.
   5028 Deuteronomy	Deu	5	4	29	Cumque quaesieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum : si tamen toto corde quaesieris, et tota tribulatione animae tuae.
   5029 Deuteronomy	Deu	5	4	30	Postquam te invenerint omnia quae praedicta sunt, novissimo tempore reverteris ad Dominum Deum tuum, et audies vocem ejus.
   5030 Deuteronomy	Deu	5	4	31	Quia Deus misericors Dominus Deus tuus est : non dimittet te, nec omnino delebit, neque obliviscetur pacti, in quo juravit patribus tuis.
   5031 Deuteronomy	Deu	5	4	32	Interroga de diebus antiquis, qui fuerunt ante te ex die quo creavit Deus hominem super terram, a summo caelo usque ad summum ejus, si facta est aliquando hujuscemodi res, aut umquam cognitum est,
   5032 Deuteronomy	Deu	5	4	33	ut audiret populus vocem Dei loquentis de medio ignis, sicut tu audisti, et vixisti :
   5033 Deuteronomy	Deu	5	4	34	si fecit Deus ut ingrederetur, et tolleret sibi gentem de medio nationum, per tentationes, signa atque portenta, per pugnam et robustam manum, extentumque brachium, et horribiles visiones juxta omnia quae fecit pro vobis Dominus Deus vester in Aegypto, videntibus oculis tuis :
   5034 Deuteronomy	Deu	5	4	35	ut scires quoniam Dominus ipse est Deus, et non est alius praeter eum.
   5035 Deuteronomy	Deu	5	4	36	De caelo te fecit audire vocem suam, ut doceret te, et in terra ostendit tibi ignem suum maximum, et audisti verba illius de medio ignis :
   5036 Deuteronomy	Deu	5	4	37	quia dilexit patres tuos, et elegit semen eorum post eos. Eduxitque te praecedens in virtute sua magna ex Aegypto,
   5037 Deuteronomy	Deu	5	4	38	ut deleret nationes maximas et fortiores te in introitu tuo : et introduceret te, daretque tibi terram earum in possessionem, sicut cernis in praesenti die.
   5038 Deuteronomy	Deu	5	4	39	Scito ergo hodie, et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in caelo sursum, et in terra deorsum, et non sit alius.
   5039 Deuteronomy	Deu	5	4	40	Custodi praecepta ejus atque mandata, quae ego praecipio tibi : ut bene sit tibi, et filiis tuis post te, et permaneas multo tempore super terram, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi.
   5040 Deuteronomy	Deu	5	4	41	Tunc separavit Moyses tres civitates trans Jordanem ad orientalem plagam,
   5041 Deuteronomy	Deu	5	4	42	ut confugiat ad eas qui occiderit nolens proximum suum, nec sibi fuerit inimicus ante unum et alterum diem, et ad harum aliquam urbium possit evadere :
   5042 Deuteronomy	Deu	5	4	43	Bosor in solitudine, quae sita est in terra campestri de tribu Ruben : et Ramoth in Galaad, quae est in tribu Gad : et Golan in Basan, quae est in tribu Manasse.
   5043 Deuteronomy	Deu	5	4	44	Ista est lex, quam proposuit Moyses coram filiis Israël :
   5044 Deuteronomy	Deu	5	4	45	et haec testimonia et caeremoniae atque judicia, quae locutus est ad filios Israël, quando egressi sunt de Aegypto,
   5045 Deuteronomy	Deu	5	4	46	trans Jordanem in valle contra fanum Phogor in terra Sehon regis Amorrhaei, qui habitavit in Hesebon, quem percussit Moyses. Filii quoque Israël egressi ex Aegypto
   5046 Deuteronomy	Deu	5	4	47	possederunt terram ejus, et terram Og regis Basan, duorum regum Amorrhaeorum, qui erant trans Jordanem ad solis ortum :
   5047 Deuteronomy	Deu	5	4	48	ab Aroër, quae sita est super ripam torrentis Arnon, usque ad montem Sion, qui est et Hermon,
   5048 Deuteronomy	Deu	5	4	49	omnem planitiem trans Jordanem ad orientalem plagam, usque ad mare solitudinis, et usque ad radices montis Phasga.
   5049 Deuteronomy	Deu	5	5	1	Vocavitque Moyses omnem Israëlem, et dixit ad eum : Audi, Israël, caeremonias atque judicia, quae ego loquor in auribus vestris hodie : discite ea, et opere complete.
   5050 Deuteronomy	Deu	5	5	2	Dominus Deus noster pepigit nobiscum foedus in Horeb.
   5051 Deuteronomy	Deu	5	5	3	Non cum patribus nostris iniit pactum, sed nobiscum qui in praesentiarum sumus, et vivimus.
   5052 Deuteronomy	Deu	5	5	4	Facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis.
   5053 Deuteronomy	Deu	5	5	5	Ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba ejus : timuistis enim ignem, et non ascendistis in montem. Et ait :
   5054 Deuteronomy	Deu	5	5	6	Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis.
   5055 Deuteronomy	Deu	5	5	7	Non habebis deos alienos in conspectu meo.
   5056 Deuteronomy	Deu	5	5	8	Non facies tibi sculptile, nec similitudinem omnium, quae in caelo sunt desuper, et quae in terra deorsum, et quae versantur in aquis sub terra.
   5057 Deuteronomy	Deu	5	5	9	Non adorabis ea, et non coles. Ego enim sum Dominus Deus tuus : Deus aemulator, reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me :
   5058 Deuteronomy	Deu	5	5	10	et faciens misericordiam in multa millia diligentibus me, et custodientibus praecepta mea.
   5059 Deuteronomy	Deu	5	5	11	Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra : quia non erit impunitus qui super re vana nomen ejus assumpserit.
   5060 Deuteronomy	Deu	5	5	12	Observa diem sabbati, ut sanctifices eum, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus.
   5061 Deuteronomy	Deu	5	5	13	Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.
   5062 Deuteronomy	Deu	5	5	14	Septimus dies sabbati est, id est, requies Domini Dei tui. Non facies in eo quidquam operis tu, et filius tuus, et filia, servus et ancilla, et bos, et asinus, et omne jumentum tuum, et peregrinus qui est intra portas tuas : ut requiescat servus tuus, et ancilla tua, sicut et tu.
   5063 Deuteronomy	Deu	5	5	15	Memento quod et ipse servieris in Aegypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti, et brachio extento. Idcirco praecepit tibi ut observares diem sabbati.
   5064 Deuteronomy	Deu	5	5	16	Honora patrem tuum et matrem, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore, et bene sit tibi in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi.
   5065 Deuteronomy	Deu	5	5	17	Non occides,
   5066 Deuteronomy	Deu	5	5	18	neque moechaberis,
   5067 Deuteronomy	Deu	5	5	19	furtumque non facies :
   5068 Deuteronomy	Deu	5	5	20	nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
   5069 Deuteronomy	Deu	5	5	21	Non concupisces uxorem proximi tui : non domum, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, et universa quae illius sunt.
   5070 Deuteronomy	Deu	5	5	22	Haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis et nubis, et caliginis, voce magna, nihil addens amplius : et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi.
   5071 Deuteronomy	Deu	5	5	23	Vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum, et montem ardere vidistis, accessistis ad me omnes principes tribuum et majores natu, atque dixistis :
   5072 Deuteronomy	Deu	5	5	24	Ecce ostendit nobis Dominus Deus noster majestatem et magnitudinem suam : vocem ejus audivimus de medio ignis, et probavimus hodie, quod loquente Deo cum homine, vixerit homo.
   5073 Deuteronomy	Deu	5	5	25	Cur ergo moriemur, et devorabit nos ignis hic maximus ? si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri, moriemur.
   5074 Deuteronomy	Deu	5	5	26	Quid est omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis, qui de medio ignis loquitur sicut nos audivimus, et possit vivere ?
   5075 Deuteronomy	Deu	5	5	27	Tu magis accede : et audi cuncta quae dixerit Dominus Deus noster tibi : loquerisque ad nos, et nos audientes faciemus ea.
   5076 Deuteronomy	Deu	5	5	28	Quod cum audisset Dominus, ait ad me : Audivi vocem verborum populi hujus quae locuti sunt tibi : bene omnia sunt locuti.
   5077 Deuteronomy	Deu	5	5	29	Quis det talem eos habere mentem, ut timeant me, et custodiant universa mandata mea in omni tempore, ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum ?
   5078 Deuteronomy	Deu	5	5	30	Vade et dic eis : Revertimini in tentoria vestra.
   5079 Deuteronomy	Deu	5	5	31	Tu vero hic sta mecum, et loquar tibi omnia mandata mea, et caeremonias atque judicia : quae docebis eos, ut faciant ea in terra, quam dabo illis in possessionem.
   5080 Deuteronomy	Deu	5	5	32	Custodite igitur et facite quae praecepit Dominus Deus vobis : non declinabitis neque ad dexteram, neque ad sinistram :
   5081 Deuteronomy	Deu	5	5	33	sed per viam, quam praecepit Dominus Deus vester, ambulabitis, ut vivatis, et bene sit vobis, et protelentur dies in terra possessionis vestrae.
   5082 Deuteronomy	Deu	5	6	1	Haec sunt praecepta, et caeremoniae, atque judicia, quae mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos, et faciatis ea in terra, ad quam transgredimini possidendam :
   5083 Deuteronomy	Deu	5	6	2	ut timeas Dominum Deum tuum, et custodias omnia mandata et praecepta ejus, quae ego praecipio tibi, et filiis, ac nepotibus tuis, cunctis diebus vitae tuae, ut prolongentur dies tui.
   5084 Deuteronomy	Deu	5	6	3	Audi, Israël, et observa ut facias quae praecepit tibi Dominus, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem.
   5085 Deuteronomy	Deu	5	6	4	Audi, Israël : Dominus Deus noster, Dominus unus est.
   5086 Deuteronomy	Deu	5	6	5	Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua.
   5087 Deuteronomy	Deu	5	6	6	Eruntque verba haec, quae ego praecipio tibi hodie, in corde tuo :
   5088 Deuteronomy	Deu	5	6	7	et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens.
   5089 Deuteronomy	Deu	5	6	8	Et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos,
   5090 Deuteronomy	Deu	5	6	9	scribesque ea in limine, et ostiis domus tuae.
   5091 Deuteronomy	Deu	5	6	10	Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, pro qua juravit patribus tuis Abraham, Isaac, et Jacob, et dederit tibi civitates magnas et optimas, quas non aedificasti,
   5092 Deuteronomy	Deu	5	6	11	domos plenas cunctarum opum, quas non exstruxisti, cisternas, quas non fodisti, vineta et oliveta, quae non plantasti,
   5093 Deuteronomy	Deu	5	6	12	et comederis, et saturatus fueris :
   5094 Deuteronomy	Deu	5	6	13	cave diligenter ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis. Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies, ac per nomen illius jurabis.
   5095 Deuteronomy	Deu	5	6	14	Non ibitis post deos alienos cunctarum gentium, quae in circuitu vestro sunt :
   5096 Deuteronomy	Deu	5	6	15	quoniam Deus aemulator Dominus Deus tuus in medio tui : nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te, et auferat te de superficie terrae.
   5097 Deuteronomy	Deu	5	6	16	Non tentabis Dominum Deum tuum, sicut tentasti in loco tentationis.
   5098 Deuteronomy	Deu	5	6	17	Custodi praecepta Domini Dei tui, ac testimonia et caeremonias, quas praecepit tibi :
   5099 Deuteronomy	Deu	5	6	18	et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi : et ingressus possideas terram optimam, de qua juravit Dominus patribus tuis,
   5100 Deuteronomy	Deu	5	6	19	ut deleret omnes inimicos tuos coram te, sicut locutus est.
   5101 Deuteronomy	Deu	5	6	20	Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens : Quid sibi volunt testimonia haec, et caeremoniae, atque judicia, quae praecepit Dominus Deus noster nobis ?
   5102 Deuteronomy	Deu	5	6	21	dices ei : Servi eramus Pharaonis in Aegypto, et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu forti :
   5103 Deuteronomy	Deu	5	6	22	fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Aegypto contra Pharaonem, et omnem domum illius in conspectu nostro,
   5104 Deuteronomy	Deu	5	6	23	et eduxit nos inde, ut introductis daret terram, super qua juravit patribus nostris.
   5105 Deuteronomy	Deu	5	6	24	Praecepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima haec, et timeamus Dominum Deum nostrum, ut bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae, sicut est hodie.
   5106 Deuteronomy	Deu	5	6	25	Eritque nostri misericors, si custodierimus et fecerimus omnia praecepta ejus coram Domino Deo nostro, sicut mandavit nobis.
   5107 Deuteronomy	Deu	5	7	1	Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, quam possessurus ingrederis, et deleverit gentes multas coram te, Hethaeum, et Gergezaeum, et Amorrhaeum, Chananaeum, et Pherezaeum, et Hevaeum, et Jebusaeum, septem gentes multo majoris numeri quam tu es, et robustiores te :
   5108 Deuteronomy	Deu	5	7	2	tradideritque eas Dominus Deus tuus tibi, percuties eas usque ad internecionem. Non inibis cum eis foedus, nec misereberis earum,
   5109 Deuteronomy	Deu	5	7	3	neque sociabis cum eis conjugia. Filiam tuam non dabis filio ejus, nec filiam illius accipies filio tuo :
   5110 Deuteronomy	Deu	5	7	4	quia seducet filium tuum, ne sequatur me, et ut magis serviat diis alienis : irasceturque furor Domini, et delebit te cito.
   5111 Deuteronomy	Deu	5	7	5	Quin potius haec facietis eis : aras eorum subvertite, et confringite statuas, lucosque succidite, et sculptilia comburite :
   5112 Deuteronomy	Deu	5	7	6	quia populus sanctus es Domino Deo tuo. Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram.
   5113 Deuteronomy	Deu	5	7	7	Non quia cunctas gentes numero vincebatis, vobis junctus est Dominus, et elegit vos, cum omnibus sitis populis pauciores :
   5114 Deuteronomy	Deu	5	7	8	sed quia dilexit vos Dominus, et custodivit juramentum, quod juravit patribus vestris : eduxitque vos in manu forti, et redemit de domo servitutis, de manu Pharaonis regis Aegypti.
   5115 Deuteronomy	Deu	5	7	9	Et scies, quia Dominus Deus tuus, ipse est Deus fortis et fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se, et his qui custodiunt praecepta ejus in mille generationes :
   5116 Deuteronomy	Deu	5	7	10	et reddens odientibus se statim, ita ut disperdat eos, et ultra non differat, protinus eis restituens quod merentur.
   5117 Deuteronomy	Deu	5	7	11	Custodi ergo praecepta et caeremonias atque judicia, quae ego mando tibi hodie ut facias.
   5118 Deuteronomy	Deu	5	7	12	Si postquam audieris haec judicia, custodieris ea, et feceris, custodiet et Dominus Deus tuus pactum tibi, et misericordiam quam juravit patribus tuis :
   5119 Deuteronomy	Deu	5	7	13	et diliget te, ac multiplicabit, benedicetque fructui ventris tui, et fructui terrae tuae, frumento tuo, atque vindemiae, oleo, et armentis, gregibus ovium tuarum super terram, pro qua juravit patribus tuis ut daret eam tibi.
   5120 Deuteronomy	Deu	5	7	14	Benedictus eris inter omnes populos. Non erit apud te sterilis utriusque sexus, tam in hominibus quam in gregibus tuis.
   5121 Deuteronomy	Deu	5	7	15	Auferet Dominus a te omnem languorem : et infirmitates Aegypti pessimas, quas novisti, non inferet tibi, sed cunctis hostibus tuis.
   5122 Deuteronomy	Deu	5	7	16	Devorabis omnes populos, quos Dominus Deus tuus daturus est tibi. Non parcet eis oculus tuus, nec servies diis eorum, ne sint in ruinam tui.
   5123 Deuteronomy	Deu	5	7	17	Si dixeris in corde tuo : Plures sunt gentes istae quam ego : quomodo potero delere eas ?
   5124 Deuteronomy	Deu	5	7	18	noli metuere, sed recordare quae fecerit Dominus Deus tuus Pharaoni, et cunctis Aegyptiis,
   5125 Deuteronomy	Deu	5	7	19	plagas maximas, quas viderunt oculi tui, et signa atque portenta, manumque robustam, et extentum brachium, ut educeret te Dominus Deus tuus : sic faciet cunctis populis, quos metuis.
   5126 Deuteronomy	Deu	5	7	20	Insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos, donec deleat omnes atque disperdat qui te fugerint, et latere potuerint.
   5127 Deuteronomy	Deu	5	7	21	Non timebis eos, quia Dominus Deus tuus in medio tui est, Deus magnus et terribilis :
   5128 Deuteronomy	Deu	5	7	22	ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes. Non poteris eas delere pariter : ne forte multiplicentur contra te bestiae terrae.
   5129 Deuteronomy	Deu	5	7	23	Dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo : et interficiet illos, donec penitus deleantur.
   5130 Deuteronomy	Deu	5	7	24	Tradetque reges eorum in manus tuas, et disperdes nomina eorum sub caelo : nullus poterit resistere tibi, donec conteras eos.
   5131 Deuteronomy	Deu	5	7	25	Sculptilia eorum igne combures : non concupisces argentum et aurum, de quibus facta sunt, neque assumes ex eis tibi quidquam, ne offendas, propterea quia abominatio est Domini tui :
   5132 Deuteronomy	Deu	5	7	26	nec inferes quippiam ex idolo in domum tuam, ne fias anathema, sicut et illud est. Quasi spurcitiam detestaberis, et velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis, quia anathema est.
   5133 Deuteronomy	Deu	5	8	1	Omne mandatum, quod ego praecipio tibi hodie, cave diligenter ut facias, ut possitis vivere, et multiplicemini, ingressique possideatis terram, pro qua juravit Dominus patribus vestris.
   5134 Deuteronomy	Deu	5	8	2	Et recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum, ut affligeret te, atque tentaret, et nota fierent quae in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius, an non.
   5135 Deuteronomy	Deu	5	8	3	Afflixit te penuria, et dedit tibi cibum manna, quod ignorabas tu et patres tui : ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei.
   5136 Deuteronomy	Deu	5	8	4	Vestimentum tuum, quo operiebaris, nequaquam vetustate defecit, et pes tuus non est subtritus, en quadragesimus annus est :
   5137 Deuteronomy	Deu	5	8	5	ut recogites in corde tuo, quia sicut erudit filium suum homo, sic Dominus Deus tuus erudivit te,
   5138 Deuteronomy	Deu	5	8	6	ut custodias mandata Domini Dei tui, et ambules in viis ejus, et timeas eum.
   5139 Deuteronomy	Deu	5	8	7	Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam, terram rivorum, aquarumque et fontium, in cujus campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi :
   5140 Deuteronomy	Deu	5	8	8	terram frumenti, hordei ac vinearum, in qua ficus, et malogranata, et oliveta nascuntur : terram olei ac mellis,
   5141 Deuteronomy	Deu	5	8	9	ubi absque ulla penuria comedes panem tuum, et rerum omnium abundantia perfrueris : cujus lapides ferrum sunt, et de montibus ejus aeris metalla fodiuntur :
   5142 Deuteronomy	Deu	5	8	10	ut cum comederis, et satiatus fueris, benedicas Domino Deo tuo pro terra optima, quam dedit tibi.
   5143 Deuteronomy	Deu	5	8	11	Observa, et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui, et negligas mandata ejus atque judicia et caeremonias, quas ego praecipio tibi hodie :
   5144 Deuteronomy	Deu	5	8	12	ne postquam comederis et satiatus fueris, domos pulchras aedificaveris, et habitaveris in eis,
   5145 Deuteronomy	Deu	5	8	13	habuerisque armenta boum, et ovium greges, argenti et auri, cunctarumque rerum copiam,
   5146 Deuteronomy	Deu	5	8	14	elevetur cor tuum, et non reminiscaris Domini Dei tui, qui eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis,
   5147 Deuteronomy	Deu	5	8	15	et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili, in qua erat serpens flatu adurens, et scorpio, ac dipsas, et nullae omnino aquae : qui eduxit rivos de petra durissima,
   5148 Deuteronomy	Deu	5	8	16	et cibavit te manna in solitudine, quod nescierunt patres tui. Et postquam afflixit ac probavit, ad extremum misertus est tui,
   5149 Deuteronomy	Deu	5	8	17	ne diceres in corde tuo : Fortitudo mea, et robur manus meae, haec mihi omnia praestiterunt :
   5150 Deuteronomy	Deu	5	8	18	sed recorderis Domini Dei tui, quod ipse vires tibi praebuerit, ut impleret pactum suum, super quo juravit patribus tuis, sicut praesens indicat dies.
   5151 Deuteronomy	Deu	5	8	19	Sin autem oblitus Domini Dei tui, secutus fueris deos alienos, coluerisque illos et adoraveris : ecce nunc praedico tibi quod omnino dispereas.
   5152 Deuteronomy	Deu	5	8	20	Sicut gentes, quas delevit Dominus in introitu tuo, ita et vos peribitis, si inobedientes fueritis voci Domini Dei vestri.
   5153 Deuteronomy	Deu	5	9	1	Audi, Israël : tu transgredieris hodie Jordanem, ut possideas nationes maximas et fortiores te, civitates ingentes, et ad caelum usque muratas,
   5154 Deuteronomy	Deu	5	9	2	populum magnum atque sublimem, filios Enacim, quos ipse vidisti et audisti, quibus nullus potest ex adverso resistere.
   5155 Deuteronomy	Deu	5	9	3	Scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante te, ignis devorans atque consumens, qui conterat eos, et deleat atque disperdat ante faciem tuam velociter, sicut locutus est tibi :
   5156 Deuteronomy	Deu	5	9	4	ne dicas in corde tuo, cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo : Propter justitiam meam introduxit me Dominus ut terram hanc possiderem, cum propter impietates suas istae deletae sint nationes.
   5157 Deuteronomy	Deu	5	9	5	Neque enim propter justitias tuas, et aequitatem cordis tui ingredieris, ut possideas terras earum : sed quia illae egerunt impie, introëunte te deletae sunt : et ut compleret verbum suum Dominus, quod sub juramento pollicitus est patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob.
   5158 Deuteronomy	Deu	5	9	6	Scito ergo quod non propter justitias tuas Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc optimam in possessionem, cum durissimae cervicis sis populus.
   5159 Deuteronomy	Deu	5	9	7	Memento, et ne obliviscaris, quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum in solitudine. Ex eo die, quo egressus es ex Aegypto usque ad locum istum, semper adversum Dominum contendisti.
   5160 Deuteronomy	Deu	5	9	8	Nam et in Horeb provocasti eum, et iratus delere te voluit,
   5161 Deuteronomy	Deu	5	9	9	quando ascendi in montem, ut acciperem tabulas lapideas, tabulas pacti quod pepigit vobiscum Dominus : et perseveravi in monte quadraginta diebus ac noctibus, panem non comedens, et aquam non bibens.
   5162 Deuteronomy	Deu	5	9	10	Deditque mihi Dominus duas tabulas lapideas scriptas digito Dei, et continentes omnia verba quae vobis locutus est in monte de medio ignis, quando concio populi congregata est.
   5163 Deuteronomy	Deu	5	9	11	Cumque transissent quadraginta dies, et totidem noctes, dedit mihi Dominus duas tabulas lapideas, tabulas foederis,
   5164 Deuteronomy	Deu	5	9	12	dixitque mihi : Surge, et descende hinc cito : quia populus tuus, quem eduxisti de Aegypto, deseruerunt velociter viam, quam demonstrasti eis, feceruntque sibi conflatile.
   5165 Deuteronomy	Deu	5	9	13	Rursumque ait Dominus ad me : Cerno quod populus iste durae cervicis sit :
   5166 Deuteronomy	Deu	5	9	14	dimitte me ut conteram eum, et deleam nomen ejus de sub caelo, et constituam te super gentem, quae hac major et fortior sit.
   5167 Deuteronomy	Deu	5	9	15	Cumque de monte ardente descenderem, et duas tabulas foederis utraque tenerem manu,
   5168 Deuteronomy	Deu	5	9	16	vidissemque vos peccasse Domino Deo vestro, et fecisse vobis vitulum conflatilem, ac deseruisse velociter viam ejus, quam vobis ostenderat :
   5169 Deuteronomy	Deu	5	9	17	projeci tabulas de manibus meis, confregique eas in conspectu vestro.
   5170 Deuteronomy	Deu	5	9	18	Et procidi ante Dominum sicut prius, quadraginta diebus et noctibus panem non comedens, et aquam non bibens, propter omnia peccata vestra quae gessistis contra Dominum, et eum ad iracundiam provocastis :
   5171 Deuteronomy	Deu	5	9	19	timui enim indignationem et iram illius, qua adversum vos concitatus, delere vos voluit. Et exaudivit me Dominus etiam hac vice.
   5172 Deuteronomy	Deu	5	9	20	Adversum Aaron quoque vehementer iratus, voluit eum conterere, et pro illo similiter deprecatus sum.
   5173 Deuteronomy	Deu	5	9	21	Peccatum autem vestrum quod feceratis, id est, vitulum, arripiens, igne combussi, et in frusta comminuens, omninoque in pulverem redigens, projeci in torrentem, qui de monte descendit.
   5174 Deuteronomy	Deu	5	9	22	In incendio quoque, et in tentatione, et in Sepulchris concupiscentiae provocastis Dominum :
   5175 Deuteronomy	Deu	5	9	23	et quando misit vos de Cadesbarne, dicens : Ascendite, et possidete terram, quam dedi vobis, et contempsistis imperium Domini Dei vestri, et non credidistis ei, neque vocem ejus audire voluistis :
   5176 Deuteronomy	Deu	5	9	24	sed semper fuistis rebelles a die qua nosse vos coepi.
   5177 Deuteronomy	Deu	5	9	25	Et jacui coram Domino quadraginta diebus ac noctibus, quibus eum suppliciter deprecabar, ne deleret vos ut fuerat comminatus :
   5178 Deuteronomy	Deu	5	9	26	et orans dixi : Domine Deus, ne disperdas populum tuum, et haereditatem tuam, quam redemisti in magnitudine tua, quos eduxisti de Aegypto in manu forti.
   5179 Deuteronomy	Deu	5	9	27	Recordare servorum tuorum Abraham, Isaac, et Jacob : ne aspicias duritiam populi hujus, et impietatem atque peccatum :
   5180 Deuteronomy	Deu	5	9	28	ne forte dicant habitatores terrae, de qua eduxisti nos : Non poterat Dominus introducere eos in terram, quam pollicitus est eis, et oderat illos : idcirco eduxit, ut interficeret eos in solitudine :
   5181 Deuteronomy	Deu	5	9	29	qui sunt populus tuus et haereditas tua, quos eduxisti in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento.
   5182 Deuteronomy	Deu	5	10	1	In tempore illo dixit Dominus ad me : Dola tibi duas tabulas lapideas, sicut priores fuerunt, et ascende ad me in montem : faciesque arcam ligneam,
   5183 Deuteronomy	Deu	5	10	2	et scribam in tabulis verba quae fuerunt in his qui ante confregisti : ponesque eas in arca.
   5184 Deuteronomy	Deu	5	10	3	Feci igitur arcam de lignis setim. Cumque dolassem duas tabulas lapideas instar priorum, ascendi in montem, habens eas in manibus.
   5185 Deuteronomy	Deu	5	10	4	Scripsitque in tabulis, juxta id quod prius scripserat, verba decem, quae locutus est Dominus ad vos in monte de medio ignis, quando populus congregatus est : et dedit eas mihi.
   5186 Deuteronomy	Deu	5	10	5	Reversusque de monte, descendi, et posui tabulas in arcam, quam feceram, quae hucusque ibi sunt, sicut mihi praecepit Dominus.
   5187 Deuteronomy	Deu	5	10	6	Filii autem Israël moverunt castra ex Beroth filiorum Jacan in Mosera, ubi Aaron mortuus ac sepultus est, pro quo sacerdotio functus est Eleazar filius ejus.
   5188 Deuteronomy	Deu	5	10	7	Inde venerunt in Gadgad : de quo loco profecti, castrametati sunt in Jetebatha, in terra aquarum atque torrentium.
   5189 Deuteronomy	Deu	5	10	8	Eo tempore separavit tribum Levi, ut portaret arcam foederis Domini, et staret coram eo in ministerio, ac benediceret in nomine illius usque in praesentem diem.
   5190 Deuteronomy	Deu	5	10	9	Quam ob rem non habuit Levi partem, neque possessionem cum fratribus suis : quia ipse Dominus possessio ejus est, sicut promisit ei Dominus Deus tuus.
   5191 Deuteronomy	Deu	5	10	10	Ego autem steti in monte, sicut prius, quadraginta diebus ac noctibus : exaudivitque me Dominus etiam hac vice, et te perdere noluit.
   5192 Deuteronomy	Deu	5	10	11	Dixitque mihi : Vade, et praecede populum, ut ingrediatur, et possideat terram, quam juravi patribus eorum ut traderem eis.
   5193 Deuteronomy	Deu	5	10	12	Et nunc Israël, quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et diligas eum, ac servias Domino Deo tuo in toto corde tuo, et in tota anima tua :
   5194 Deuteronomy	Deu	5	10	13	custodiasque mandata Domini, et caeremonias ejus, quas ego hodie praecipio tibi, ut bene sit tibi ?
   5195 Deuteronomy	Deu	5	10	14	En Domini Dei tui caelum est, et caelum caeli, terra, et omnia quae in ea sunt :
   5196 Deuteronomy	Deu	5	10	15	et tamen patribus tuis conglutinatus est Dominus, et amavit eos, elegitque semen eorum post eos, id est, vos, de cunctis gentibus, sicut hodie comprobatur.
   5197 Deuteronomy	Deu	5	10	16	Circumcidite igitur praeputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius :
   5198 Deuteronomy	Deu	5	10	17	quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum, et Dominus dominantium, Deus magnus, et potens, et terribilis, qui personam non accipit, nec munera.
   5199 Deuteronomy	Deu	5	10	18	Facit judicium pupillo et viduae ; amat peregrinum, et dat ei victum atque vestitum.
   5200 Deuteronomy	Deu	5	10	19	Et vos ergo amate peregrinos, quia et ipsi fuistis advenae in terra Aegypti.
   5201 Deuteronomy	Deu	5	10	20	Dominum Deum tuum timebis, et ei soli servies : ipsi adhaerebis, jurabisque in nomine illius.
   5202 Deuteronomy	Deu	5	10	21	Ipse est laus tua, et Deus tuus, qui fecit tibi haec magnalia et terribilia, quae viderunt oculi tui.
   5203 Deuteronomy	Deu	5	10	22	In septuaginta animabus descenderunt patres tui in Aegyptum, et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra caeli.
   5204 Deuteronomy	Deu	5	11	1	Ama itaque Dominum Deum tuum, et observa praecepta ejus et caeremonias, judicia atque mandata, omni tempore.
   5205 Deuteronomy	Deu	5	11	2	Cognoscite hodie quae ignorant filii vestri, qui non viderunt disciplinam Domini Dei vestri, magnalia ejus et robustam manum, extentumque brachium,
   5206 Deuteronomy	Deu	5	11	3	signa et opera quae fecit in medio Aegypti Pharaoni regi, et universae terrae ejus,
   5207 Deuteronomy	Deu	5	11	4	omnique exercitui Aegyptiorum, et equis ac curribus : quomodo operuerint eos aquae maris Rubri, cum vos persequerentur, et deleverit eos Dominus usque in praesentem diem :
   5208 Deuteronomy	Deu	5	11	5	vobisque quae fecerit in solitudine donec veniretis ad hunc locum :
   5209 Deuteronomy	Deu	5	11	6	et Dathan atque Abiron filiis Eliab, qui fuit filius Ruben : quos aperto ore suo terra absorbuit, cum domibus et tabernaculis, et universa substantia eorum, quam habebant in medio Israël.
   5210 Deuteronomy	Deu	5	11	7	Oculi vestri viderunt opera Domini magna quae fecit,
   5211 Deuteronomy	Deu	5	11	8	ut custodiatis universa mandata illius, quae ego hodie praecipio vobis, et possitis introire, et possidere terram, ad quam ingredimini,
   5212 Deuteronomy	Deu	5	11	9	multoque in ea vivatis tempore : quam sub juramento pollicitus est Dominus patribus vestris, et semini eorum, lacte et melle manantem.
   5213 Deuteronomy	Deu	5	11	10	Terra enim, ad quam ingrederis possidendam, non est sicut terra Aegypti, de qua existi, ubi jacto semine in hortorum morem aquae ducuntur irriguae :
   5214 Deuteronomy	Deu	5	11	11	sed montuosa est et campestris, de caelo expectans pluvias,
   5215 Deuteronomy	Deu	5	11	12	quam Dominus Deus tuus semper invisit, et oculi illius in ea sunt a principio anni usque ad finem ejus.
   5216 Deuteronomy	Deu	5	11	13	Si ergo obedieritis mandatis meis, quae ego hodie praecipio vobis, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et serviatis ei in toto corde vestro, et in tota anima vestra :
   5217 Deuteronomy	Deu	5	11	14	dabit pluviam terrae vestrae temporaneam et serotinam, ut colligatis frumentum, et vinum, et oleum,
   5218 Deuteronomy	Deu	5	11	15	foenumque ex agris ad pascenda jumenta, et ut ipsi comedatis ac saturemini.
   5219 Deuteronomy	Deu	5	11	16	Cavete ne forte decipiatur cor vestrum, et recedatis a Domino, serviatisque diis alienis, et adoretis eos :
   5220 Deuteronomy	Deu	5	11	17	iratusque Dominus claudat caelum, et pluviae non descendant, nec terra det germen suum, pereatisque velociter de terra optima, quam Dominus daturus est vobis.
   5221 Deuteronomy	Deu	5	11	18	Ponite haec verba mea in cordibus et in animis vestris, et suspendite ea pro signo in manibus, et inter oculos vestros collocate.
   5222 Deuteronomy	Deu	5	11	19	Docete filios vestros ut illa meditentur : quando sederis in domo tua, et ambulaveris in via, et accubueris atque surrexeris.
   5223 Deuteronomy	Deu	5	11	20	Scribes ea super postes et januas domus tuae,
   5224 Deuteronomy	Deu	5	11	21	ut multiplicentur dies tui, et filiorum tuorum in terra, quam juravit Dominus patribus tuis, ut daret eis quamdiu caelum imminet terrae.
   5225 Deuteronomy	Deu	5	11	22	Si enim custodieritis mandata quae ego praecipio vobis, et feceritis ea, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis ejus, adhaerentes ei,
   5226 Deuteronomy	Deu	5	11	23	disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram, et possidebitis eas, quae majores et fortiores vobis sunt.
   5227 Deuteronomy	Deu	5	11	24	Omnis locus, quem calcaverit pes vester, vester erit. A deserto, et a Libano, a flumine magno Euphrate usque ad mare occidentale erunt termini vestri.
   5228 Deuteronomy	Deu	5	11	25	Nullus stabit contra vos : terrorem vestrum et formidinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram quam calcaturi estis, sicut locutus est vobis.
   5229 Deuteronomy	Deu	5	11	26	En propono in conspectu vestro hodie benedictionem et maledictionem :
   5230 Deuteronomy	Deu	5	11	27	benedictionem, si obedieritis mandatis Domini Dei vestri, quae ego hodie praecipio vobis :
   5231 Deuteronomy	Deu	5	11	28	maledictionem, si non obedieritis mandatis Domini Dei vestri, sed recesseritis de via, quam ego nunc ostendo vobis, et ambulaveritis post deos alienos, quos ignoratis.
   5232 Deuteronomy	Deu	5	11	29	Cum vero introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, ad quam pergis habitandam, pones benedictionem super montem Garizim, maledictionem super montem Hebal :
   5233 Deuteronomy	Deu	5	11	30	qui sunt trans Jordanem, post viam quae vergit ad solis occubitum in terra Chananaei, qui habitat in campestribus contra Galgalam, quae est juxta vallem tendentem et intrantem procul.
   5234 Deuteronomy	Deu	5	11	31	Vos enim transibitis Jordanem, ut possideatis terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis, ut habeatis et possideatis illam.
   5235 Deuteronomy	Deu	5	11	32	Videte ergo ut impleatis caeremonias atque judicia, quae ego hodie ponam in conspectu vestro.
   5236 Deuteronomy	Deu	5	12	1	Haec sunt praecepta atque judicia, quae facere debetis in terra, quam Dominus Deus patrum tuorum daturus est tibi, ut possideas eam cunctis diebus, quibus super humum gradieris.
   5237 Deuteronomy	Deu	5	12	2	Subvertite omnia loca, in quibus coluerunt gentes, quas possessuri estis, deos suos super montes excelsos, et colles, et subter omne lignum frondosum.
   5238 Deuteronomy	Deu	5	12	3	Dissipate aras eorum, et confringite statuas : lucos igne comburite, et idola comminuite : disperdite nomina eorum de locis illis.
   5239 Deuteronomy	Deu	5	12	4	Non facietis ita Domino Deo vestro :
   5240 Deuteronomy	Deu	5	12	5	sed ad locum, quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris, ut ponat nomen suum ibi, et habitet in eo, venietis :
   5241 Deuteronomy	Deu	5	12	6	et offeretis in loco illo holocausta et victimas vestras, decimas et primitias manuum vestrarum, et vota atque donaria, primogenita boum et ovium.
   5242 Deuteronomy	Deu	5	12	7	Et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri : ac laetabimini in cunctis, ad quae miseritis manum vos et domus vestrae, in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vester.
   5243 Deuteronomy	Deu	5	12	8	Non facietis ibi quae nos hic facimus hodie, singuli quod sibi rectum videtur :
   5244 Deuteronomy	Deu	5	12	9	neque enim usque in praesens tempus venistis ad requiem, et possessionem, quam Dominus Deus vester daturus est vobis.
   5245 Deuteronomy	Deu	5	12	10	Transibitis Jordanem, et habitabitis in terra, quam Dominus Deus vester daturus est vobis, ut requiescatis a cunctis hostibus per circuitum : et absque ullo timore habitetis
   5246 Deuteronomy	Deu	5	12	11	in loco, quem elegerit Dominus Deus vester, ut sit nomen ejus in eo : illuc omnia, quae praecipio, conferetis, holocausta, et hostias, ac decimas, et primitias manuum vestrarum : et quidquid praecipuum est in muneribus, quae vovebitis Domino.
   5247 Deuteronomy	Deu	5	12	12	Ibi epulabimini coram Domino Deo vestro, vos et filii ac filiae vestrae, famuli et famulae, atque Levites qui in urbibus vestris commoratur : neque enim habet aliam partem et possessionem inter vos.
   5248 Deuteronomy	Deu	5	12	13	Cave ne offeras holocausta tua in omni loco, quem videris :
   5249 Deuteronomy	Deu	5	12	14	sed in eo, quem elegerit Dominus, in una tribuum tuarum offeres hostias, et facies quaecumque praecipio tibi.
   5250 Deuteronomy	Deu	5	12	15	Sin autem comedere volueris, et te esus carnium delectaverit, occide, comede juxta benedictionem Domini Dei tui, quam dedit tibi in urbibus tuis : sive immundum fuerit, hoc est, maculatum et debile : sive mundum, hoc est, integrum et sine macula, quod offerri licet, sicut capream et cervum, comedes :
   5251 Deuteronomy	Deu	5	12	16	absque esu dumtaxat sanguinis, quem super terram quasi aquam effundes.
   5252 Deuteronomy	Deu	5	12	17	Non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti, et vini, et olei tui, primogenita armentorum et pecorum, et omnia quae voveris, et sponte offerre volueris, et primitias manuum tuarum :
   5253 Deuteronomy	Deu	5	12	18	sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, tu et filius tuus, et filia tua, et servus et famula, atque Levites qui manet in urbibus tuis : et laetaberis et reficieris coram Domino Deo tuo in cunctis ad quae extenderis manum tuam.
   5254 Deuteronomy	Deu	5	12	19	Cave ne derelinquas Levitem in omni tempore quo versaris in terra.
   5255 Deuteronomy	Deu	5	12	20	Quando dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos, sicut locutus est tibi, et volueris vesci carnibus, quas desiderat anima tua :
   5256 Deuteronomy	Deu	5	12	21	locus autem, quem elegerit Dominus Deus tuus ut sit nomen ejus ibi, si procul fuerit, occides de armentis et pecoribus, quae habueris, sicut praecepi tibi, et comedes in oppidis tuis, ut tibi placet.
   5257 Deuteronomy	Deu	5	12	22	Sicut comeditur caprea et cervus, ita vesceris eis : et mundus et immundus in commune vescentur.
   5258 Deuteronomy	Deu	5	12	23	Hoc solum cave, ne sanguinem comedas : sanguis enim eorum pro anima est, et idcirco non debes animam comedere cum carnibus :
   5259 Deuteronomy	Deu	5	12	24	sed super terram fundes quasi aquam,
   5260 Deuteronomy	Deu	5	12	25	ut bene sit tibi et filiis tuis post te, cum feceris quod placet in conspectu Domini.
   5261 Deuteronomy	Deu	5	12	26	Quae autem sanctificaveris, et voveris Domino, tolles, et venies ad locum, quem elegerit Dominus :
   5262 Deuteronomy	Deu	5	12	27	et offeres oblationes tuas carnem et sanguinem super altare Domini Dei tui : sanguinem hostiarum fundes in altari ; carnibus autem ipse vesceris.
   5263 Deuteronomy	Deu	5	12	28	Observa et audi omnia quae ego praecipio tibi, ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum, cum feceris quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui.
   5264 Deuteronomy	Deu	5	12	29	Quando disperdiderit Dominus Deus tuus ante faciem tuam gentes, ad quas ingredieris possidendas, et possederis eas, atque habitaveris in terra earum :
   5265 Deuteronomy	Deu	5	12	30	cave ne imiteris eas, postquam te fuerint introëunte subversae, et requiras caeremonias earum, dicens : Sicut coluerunt gentes istae deos suos, ita et ego colam.
   5266 Deuteronomy	Deu	5	12	31	Non facies similiter Domino Deo tuo. Omnes enim abominationes, quas aversatur Dominus, fecerunt diis suis, offerentes filios et filias, et comburentes igni.
   5267 Deuteronomy	Deu	5	12	32	Quod praecipio tibi, hoc tantum facito Domino : nec addas quidquam, nec minuas.
   5268 Deuteronomy	Deu	5	13	1	Si surrexerit in medio tui prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat, et praedixerit signum atque portentum,
   5269 Deuteronomy	Deu	5	13	2	et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi : Eamus, et sequamur deos alienos quos ignoras, et serviamus eis :
   5270 Deuteronomy	Deu	5	13	3	non audies verba prophetae illius aut somniatoris : quia tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum an non, in toto corde, et in tota anima vestra.
   5271 Deuteronomy	Deu	5	13	4	Dominum Deum vestrum sequimini, et ipsum timete, et mandata illius custodite, et audite vocem ejus : ipsi servietis, et ipsi adhaerebitis.
   5272 Deuteronomy	Deu	5	13	5	Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur : quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de terra Aegypti, et redemit vos de domo servitutis : ut errare te faceret de via, quam tibi praecepit Dominus Deus tuus : et auferes malum de medio tui.
   5273 Deuteronomy	Deu	5	13	6	Si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuae, aut filius tuus vel filia, sive uxor quae est in sinu tuo, aut amicus, quem diligis ut animam tuam, clam dicens : Eamus, et serviamus diis alienis, quos ignoras tu, et patres tui,
   5274 Deuteronomy	Deu	5	13	7	cunctarum in circuitu gentium, quae juxta vel procul sunt, ab initio usque ad finem terrae,
   5275 Deuteronomy	Deu	5	13	8	non acquiescas ei, nec audias, neque parcat ei oculus tuus ut miserearis et occultes eum,
   5276 Deuteronomy	Deu	5	13	9	sed statim interficies : sit primum manus tua super eum, et postea omnis populus mittat manum.
   5277 Deuteronomy	Deu	5	13	10	Lapidibus obrutus necabitur : quia voluit te abstrahere a Domino Deo tuo, qui eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis :
   5278 Deuteronomy	Deu	5	13	11	ut omnis Israël audiens timeat, et nequaquam ultra faciat quippiam hujus rei simile.
   5279 Deuteronomy	Deu	5	13	12	Si audieris in una urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum, dicentes aliquos :
   5280 Deuteronomy	Deu	5	13	13	Egressi sunt filii Belial de medio tui, et averterunt habitatores urbis suae, atque dixerunt : Eamus, et serviamus diis alienis quos ignoratis :
   5281 Deuteronomy	Deu	5	13	14	quaere sollicite et diligenter, rei veritate perspecta, si inveneris certum esse quod dicitur, et abominationem hanc opere perpetratam,
   5282 Deuteronomy	Deu	5	13	15	statim percuties habitatores urbis illius in ore gladii, et delebis eam ac omnia quae in illa sunt, usque ad pecora.
   5283 Deuteronomy	Deu	5	13	16	Quidquid etiam supellectilis fuerit, congregabis in medio platearum ejus, et cum ipsa civitate succendes, ita ut universa consumas Domino Deo tuo, et sit tumulus sempiternus. Non aedificabitur amplius,
   5284 Deuteronomy	Deu	5	13	17	et non adhaerebit de illo anathemate quidquam in manu tua : ut avertatur Dominus ab ira furoris sui, et misereatur tui, multiplicetque te sicut juravit patribus tuis,
   5285 Deuteronomy	Deu	5	13	18	quando audieris vocem Domini Dei tui custodiens omnia praecepta ejus, quae ego praecipio tibi hodie, ut facias quod placitum est in conspectu Domini Dei tui.
   5286 Deuteronomy	Deu	5	14	1	Filii estote Domini Dei vestri : non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo :
   5287 Deuteronomy	Deu	5	14	2	quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quae sunt super terram.
   5288 Deuteronomy	Deu	5	14	3	Ne comedatis quae immunda sunt.
   5289 Deuteronomy	Deu	5	14	4	Hoc est animal quod comedere debetis : bovem, et ovem, et capram,
   5290 Deuteronomy	Deu	5	14	5	cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, camelopardalum.
   5291 Deuteronomy	Deu	5	14	6	Omne animal, quod in duas partes findit ungulam, et ruminat, comedetis.
   5292 Deuteronomy	Deu	5	14	7	De his autem, quae ruminant, et ungulam non findunt, comedere non debetis, ut camelum, leporem, choerogryllum : haec, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis.
   5293 Deuteronomy	Deu	5	14	8	Sus quoque, quoniam dividat ungulam et non ruminat, immunda erit. Carnibus eorum non vescemini, et cadavera non tangetis.
   5294 Deuteronomy	Deu	5	14	9	Haec comedetis ex omnibus quae morantur in aquis : quae habent pinnulas et squamas, comedite :
   5295 Deuteronomy	Deu	5	14	10	quae absque pinnulis et squamis sunt, ne comedatis, quia immunda sunt.
   5296 Deuteronomy	Deu	5	14	11	Omnes aves mundas comedite.
   5297 Deuteronomy	Deu	5	14	12	Immundas ne comedatis : aquilam scilicet, et gryphem, et haliaeetum,
   5298 Deuteronomy	Deu	5	14	13	ixion et vulturem ac milvum juxta genus suum :
   5299 Deuteronomy	Deu	5	14	14	et omne corvini generis,
   5300 Deuteronomy	Deu	5	14	15	et struthionem, ac noctuam, et larum, atque accipitrem juxta genus suum :
   5301 Deuteronomy	Deu	5	14	16	herodium ac cygnum, et ibin,
   5302 Deuteronomy	Deu	5	14	17	ac mergulum, porphyrionem, et nycticoracem,
   5303 Deuteronomy	Deu	5	14	18	onocrotalum, et charadrium, singula in genere suo : upupam quoque et vespertilionem.
   5304 Deuteronomy	Deu	5	14	19	Et omne quod reptat et pennulas habet, immundum erit, et non comedetur.
   5305 Deuteronomy	Deu	5	14	20	Omne quod mundum est, comedite.
   5306 Deuteronomy	Deu	5	14	21	Quidquid autem morticinum est, ne vescamini ex eo. Peregrino, qui intra portas tuas est, da ut comedat, aut vende ei : quia tu populus sanctus Domini Dei tui es. Non coques haedum in lacte matris suae.
   5307 Deuteronomy	Deu	5	14	22	Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis qui nascuntur in terra per annos singulos,
   5308 Deuteronomy	Deu	5	14	23	et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit, ut in eo nomen illius invocetur, decimam frumenti tui, et vini, et olei, et primogenita de armentis et ovibus tuis : ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore.
   5309 Deuteronomy	Deu	5	14	24	Cum autem longior fuerit via, et locus quem elegerit Dominus Deus tuus, tibique benedixerit, nec potueris ad eum haec cuncta portare,
   5310 Deuteronomy	Deu	5	14	25	vendes omnia, et in pretium rediges, portabisque manu tua, et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus :
   5311 Deuteronomy	Deu	5	14	26	et emes ex eadem pecunia quidquid tibi placuerit, sive ex armentis, sive ex ovibus, vinum quoque et siceram, et omne quod desiderat anima tua : et comedes coram Domino Deo tuo, et epulaberis tu et domus tua :
   5312 Deuteronomy	Deu	5	14	27	et Levites qui intra portas tuas est, cave ne derelinquas eum, quia non habet aliam partem in possessione tua.
   5313 Deuteronomy	Deu	5	14	28	Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quae nascuntur tibi eo tempore, et repones intra januas tuas.
   5314 Deuteronomy	Deu	5	14	29	Venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus et vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur : ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quae feceris.
   5315 Deuteronomy	Deu	5	15	1	Septimo anno facies remissionem,
   5316 Deuteronomy	Deu	5	15	2	quae hoc ordine celebrabitur. Cui debetur aliquid ab amico vel proximo ac fratre suo, repetere non poterit, quia annus remissionis est Domini.
   5317 Deuteronomy	Deu	5	15	3	A peregrino et advena exiges : civem et propinquum repetendi non habebis potestatem.
   5318 Deuteronomy	Deu	5	15	4	Et omnino indigens et mendicus non erit inter vos : ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in terra, quam traditurus est tibi in possessionem.
   5319 Deuteronomy	Deu	5	15	5	Si tamen audieris vocem Domini Dei tui, et custodieris universa quae jussit, et quae ego hodie praecipio tibi, benedicet tibi, ut pollicitus est.
   5320 Deuteronomy	Deu	5	15	6	Foenerabis gentibus multis, et ipse a nullo accipies mutuum. Dominaberis nationibus plurimis, et tui nemo dominabitur.
   5321 Deuteronomy	Deu	5	15	7	Si unus de fratribus tuis, qui morantur intra portas civitatis tuae in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, ad paupertatem venerit, non obdurabis cor tuum, nec contrahes manum,
   5322 Deuteronomy	Deu	5	15	8	sed aperies eam pauperi, et dabis mutuum, quo eum indigere perspexeris.
   5323 Deuteronomy	Deu	5	15	9	Cave ne forte subrepat tibi impia cogitatio, et dicas in corde tuo : Appropinquat septimus annus remissionis : et avertas oculos tuos a paupere fratre tuo, nolens ei quod postulat mutuum commodare : ne clamet contra te ad Dominum, et fiat tibi in peccatum.
   5324 Deuteronomy	Deu	5	15	10	Sed dabis ei : nec ages quippiam callide in ejus necessitatibus sublevandis, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni tempore, et in cunctis ad quae manum miseris.
   5325 Deuteronomy	Deu	5	15	11	Non deerunt pauperes in terra habitationis tuae : idcirco ego praecipio tibi, ut aperias manum fratri tuo egeno et pauperi, qui tecum versatur in terra.
   5326 Deuteronomy	Deu	5	15	12	Cum tibi venditus fuerit frater tuus Hebraeus aut Hebraea, et sex annis servierit tibi, in septimo anno dimittes eum liberum :
   5327 Deuteronomy	Deu	5	15	13	et quem libertate donaveris, nequaquam vacuum abire patieris :
   5328 Deuteronomy	Deu	5	15	14	sed dabis viaticum de gregibus, et de area, et torculari tuo, quibus Dominus Deus tuus benedixerit tibi.
   5329 Deuteronomy	Deu	5	15	15	Memento quod et ipse servieris in terra Aegypti, et liberaverit te Dominus Deus tuus, et idcirco ego nunc praecipio tibi.
   5330 Deuteronomy	Deu	5	15	16	Sin autem dixerit : Nolo egredi : eo quod diligat te, et domum tuam, et bene sibi apud te esse sentiat :
   5331 Deuteronomy	Deu	5	15	17	assumes subulam, et perforabis aurem ejus in janua domus tuae, et serviet tibi usque in aeternum. Ancillae quoque similiter facies.
   5332 Deuteronomy	Deu	5	15	18	Non avertas ab eis oculos tuos, quando dimiseris eos liberos, quoniam juxta mercedem mercenarii per sex annos servivit tibi : ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus quae agis.
   5333 Deuteronomy	Deu	5	15	19	De primogenitis, quae nascuntur in armentis, et in ovibus tuis, quidquid est sexus masculini, sanctificabis Domino Deo tuo. Non operaberis in primogenito bovis, et non tondebis primogenita ovium.
   5334 Deuteronomy	Deu	5	15	20	In conspectu Domini Dei tui comedes ea per annos singulos in loco quem elegerit Dominus, tu et domus tua.
   5335 Deuteronomy	Deu	5	15	21	Sin autem habuerit maculam, vel claudum fuerit, vel caecum, aut in aliqua parte deforme vel debile, non immolabitur Domino Deo tuo :
   5336 Deuteronomy	Deu	5	15	22	sed intra portas urbis tuae comedes illud : tam mundus quam immundus similiter vescentur eis, quasi caprea et cervo.
   5337 Deuteronomy	Deu	5	15	23	Hoc solum observabis, ut sanguinem eorum non comedas, sed effundes in terram quasi aquam.
   5338 Deuteronomy	Deu	5	16	1	Observa mensem novarum frugum, et verni primum temporis, ut facias Phase Domino Deo tuo : quoniam in isto mense eduxit te Dominus Deus tuus de Aegypto nocte.
   5339 Deuteronomy	Deu	5	16	2	Immolabisque Phase Domino Deo tuo de ovibus, et de bobus, in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ejus ibi.
   5340 Deuteronomy	Deu	5	16	3	Non comedes in eo panem fermentatum : septem diebus comedes absque fermento afflictionis panem, quoniam in pavore egressus es de Aegypto : ut memineris diei egressionis tuae de Aegypto, omnibus diebus vitae tuae.
   5341 Deuteronomy	Deu	5	16	4	Non apparebit fermentum in omnibus terminis tuis septem diebus, et non remanebit de carnibus ejus, quod immolatum est vespere in die primo, usque mane.
   5342 Deuteronomy	Deu	5	16	5	Non poteris immolare Phase in qualibet urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus daturus est tibi,
   5343 Deuteronomy	Deu	5	16	6	sed in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ejus ibi : immolabis Phase vespere ad solis occasum, quando egressus es de Aegypto.
   5344 Deuteronomy	Deu	5	16	7	Et coques, et comedes in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, maneque consurgens vades in tabernacula tua.
   5345 Deuteronomy	Deu	5	16	8	Sex diebus comedes azyma : et in die septima, quia collecta est Domini Dei tui, non facies opus.
   5346 Deuteronomy	Deu	5	16	9	Septem hebdomadas numerabis tibi ab ea die qua falcem in segetem miseris.
   5347 Deuteronomy	Deu	5	16	10	Et celebrabis diem festum hebdomadarum Domino Deo tuo, oblationem spontaneam manus tuae, quam offeres juxta benedictionem Domini Dei tui :
   5348 Deuteronomy	Deu	5	16	11	et epulaberis coram Domino Deo tuo, tu, filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, et Levites qui est intra portas tuas, advena ac pupillus et vidua, qui morantur vobiscum : in loco quem elegerit Dominus Deus tuus, ut habitet nomen ejus ibi.
   5349 Deuteronomy	Deu	5	16	12	Et recordaberis quoniam servus fueris in Aegypto : custodiesque ac facies quae praecepta sunt.
   5350 Deuteronomy	Deu	5	16	13	Solemnitatem quoque tabernaculorum celebrabis per septem dies, quando collegeris de area et torculari fruges tuas :
   5351 Deuteronomy	Deu	5	16	14	et epulaberis in festivitate tua, tu, filius tuus et filia, servus tuus et ancilla, Levites quoque et advena, pupillus et vidua qui intra portas tuas sunt.
   5352 Deuteronomy	Deu	5	16	15	Septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco quem elegerit Dominus : benedicetque tibi Dominus Deus tuus in cunctis frugibus tuis, et in omni opere manuum tuarum, erisque in laetitia.
   5353 Deuteronomy	Deu	5	16	16	Tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit : in solemnitate azymorum, in solemnitate hebdomadarum, et in solemnitate tabernaculorum. Non apparebit ante Dominum vacuus :
   5354 Deuteronomy	Deu	5	16	17	sed offeret unusquisque secundum quod habuerit juxta benedictionem Domini Dei sui, quam dederit ei.
   5355 Deuteronomy	Deu	5	16	18	Judices et magistros constitues in omnibus portis tuis, quas Dominus Deus tuus dederit tibi, per singulas tribus tuas : ut judicent populum justo judicio,
   5356 Deuteronomy	Deu	5	16	19	nec in alteram partem declinent. Non accipies personam, nec munera : quia munera excaecant oculos sapientum, et mutant verba justorum.
   5357 Deuteronomy	Deu	5	16	20	Juste quod justum est persequeris : ut vivas, et possideas terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi.
   5358 Deuteronomy	Deu	5	16	21	Non plantabis lucum, et omnem arborem juxta altare Domini Dei tui.
   5359 Deuteronomy	Deu	5	16	22	Nec facies tibi, neque constitues statuam : quae odit Dominus Deus tuus.
   5360 Deuteronomy	Deu	5	17	1	Non immolabis Domino Deo tuo ovem, et bovem, in quo est macula, aut quippiam vitii : quia abominatio est Domino Deo tuo.
   5361 Deuteronomy	Deu	5	17	2	Cum reperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi, vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui, et transgrediantur pactum illius,
   5362 Deuteronomy	Deu	5	17	3	ut vadant et servant diis alienis, et adorent eos, solem et lunam, et omnem militiam caeli, quae non praecepi :
   5363 Deuteronomy	Deu	5	17	4	et hoc tibi fuerit nuntiatum, audiensque inquisieris diligenter et verum esse repereris, et abominatio facta est in Israël :
   5364 Deuteronomy	Deu	5	17	5	educes virum ac mulierem, qui rem sceleratissimam perpetrarunt, ad portas civitatis tuae, et lapidibus obruentur.
   5365 Deuteronomy	Deu	5	17	6	In ore duorum aut trium testium peribit qui interficietur. Nemo occidatur, uno contra se dicente testimonium.
   5366 Deuteronomy	Deu	5	17	7	Manus testium prima interficiet eum, et manus reliqui populi extrema mittetur : ut auferas malum de medio tui.
   5367 Deuteronomy	Deu	5	17	8	Si difficile et ambiguum apud te judicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et lepram : et judicum intra portas tuas videris verba variari : surge, et ascende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus.
   5368 Deuteronomy	Deu	5	17	9	Veniesque ad sacerdotes Levitici generis, et ad judicem qui fuerit illo tempore : quaeresque ab eis, qui indicabunt tibi judicii veritatem.
   5369 Deuteronomy	Deu	5	17	10	Et facies quodcumque dixerint qui praesunt loco quem elegerit Dominus, et docuerint te
   5370 Deuteronomy	Deu	5	17	11	juxta legem ejus, sequerisque sententiam eorum, nec declinabis ad dexteram neque ad sinistram.
   5371 Deuteronomy	Deu	5	17	12	Qui autem superbierit, nolens obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, et decreto judicis, morietur homo ille, et auferes malum de Israël :
   5372 Deuteronomy	Deu	5	17	13	cunctusque populus audiens timebit, ut nullus deinceps intumescat superbia.
   5373 Deuteronomy	Deu	5	17	14	Cum ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, et possederis eam, habitaverisque in illa, et dixeris : Constituam super me regem, sicut habent omnes per circuitum nationes :
   5374 Deuteronomy	Deu	5	17	15	eum constitues, quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum. Non poteris alterius gentis hominem regem facere, qui non sit frater tuus.
   5375 Deuteronomy	Deu	5	17	16	Cumque fuerit constitutus, non multiplicabit sibi equos, nec reducet populum in Aegyptum, equitatus numero sublevatus, praesertim cum Dominus praeceperit vobis ut nequaquam amplius per eamdem viam revertamini.
   5376 Deuteronomy	Deu	5	17	17	Non habebit uxores plurimas, quae alliciant animum ejus, neque argenti et auri immensa pondera.
   5377 Deuteronomy	Deu	5	17	18	Postquam autem sederit in solio regni sui, describet sibi Deuteronomium legis hujus in volumine, accipiens exemplar a sacerdotibus Leviticae tribus,
   5378 Deuteronomy	Deu	5	17	19	et habebit secum, legetque illud omnibus diebus vitae suae, ut discat timere Dominum Deum suum, et custodire verba et caeremonias ejus, quae in lege praecepta sunt.
   5379 Deuteronomy	Deu	5	17	20	Nec elevetur cor ejus in superbiam super fratres suos, neque declinet in partem dexteram vel sinistram, ut longo tempore regnet ipse et filii ejus super Israël.
   5380 Deuteronomy	Deu	5	18	1	Non habebunt sacerdotes et Levitae, et omnes qui de eadem tribu sunt, partem et haereditatem cum reliquo Israël, quia sacrificia Domini, et oblationes ejus comedent,
   5381 Deuteronomy	Deu	5	18	2	et nihil aliud accipient de possessione fratrum suorum : Dominus enim ipse est haereditas eorum, sicut locutus est illis.
   5382 Deuteronomy	Deu	5	18	3	Hoc erit judicium sacerdotum a populo, et ab his qui offerunt victimas : sive bovem, sive ovem immolaverint, dabunt sacerdoti armum ac ventriculum :
   5383 Deuteronomy	Deu	5	18	4	primitias frumenti, vini, et olei, et lanarum partem ex ovium tonsione.
   5384 Deuteronomy	Deu	5	18	5	Ipsum enim elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis, ut stet, et ministret nomini Domini, ipse, et filii ejus in sempiternum.
   5385 Deuteronomy	Deu	5	18	6	Si exierit Levites ex una urbium tuarum ex omni Israël in qua habitat, et voluerit venire, desiderans locum quem elegerit Dominus,
   5386 Deuteronomy	Deu	5	18	7	ministrabit in nomine Domini Dei sui, sicut omnes fratres ejus Levitae, qui stabunt eo tempore coram Domino.
   5387 Deuteronomy	Deu	5	18	8	Partem ciborum eamdem accipiet, quam et ceteri : excepto eo, quod in urbe sua ex paterna ei successione debetur.
   5388 Deuteronomy	Deu	5	18	9	Quando ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, cave ne imitari velis abominationes illarum gentium.
   5389 Deuteronomy	Deu	5	18	10	Nec inveniatur in te qui lustret filium suum, aut filiam, ducens per ignem : aut qui ariolos sciscitetur, et observet somnia atque auguria, nec sit maleficus,
   5390 Deuteronomy	Deu	5	18	11	nec incantator, nec qui pythones consulat, nec divinos, aut quaerat a mortuis veritatem.
   5391 Deuteronomy	Deu	5	18	12	Omnia enim haec abominatur Dominus, et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo.
   5392 Deuteronomy	Deu	5	18	13	Perfectus eris, et absque macula cum Domino Deo tuo.
   5393 Deuteronomy	Deu	5	18	14	Gentes istae, quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt : tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es.
   5394 Deuteronomy	Deu	5	18	15	Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus : ipsum audies,
   5395 Deuteronomy	Deu	5	18	16	ut petisti a Domino Deo tuo in Horeb, quando concio congregata est, atque dixisti : Ultra non audiam vocem Domini Dei mei, et ignem hunc maximum amplius non videbo, ne moriar.
   5396 Deuteronomy	Deu	5	18	17	Et ait Dominus mihi : Bene omnia sunt locuti.
   5397 Deuteronomy	Deu	5	18	18	Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui : et ponam verba mea in ore ejus, loqueturque ad eos omnia quae praecepero illi.
   5398 Deuteronomy	Deu	5	18	19	Qui autem verba ejus, quae loquetur in nomine meo, audire noluerit, ego ultor existam.
   5399 Deuteronomy	Deu	5	18	20	Propheta autem qui arrogantia depravatus voluerit loqui in nomine meo, quae ego non praecepi illi ut diceret, aut ex nomine alienorum deorum, interficietur.
   5400 Deuteronomy	Deu	5	18	21	Quod si tacita cogitatione responderis : Quomodo possum intelligere verbum, quod Dominus non est locutus ?
   5401 Deuteronomy	Deu	5	18	22	hoc habebis signum : quod in nomine Domini propheta ille praedixerit, et non evenerit : hoc Dominus non est locutus, sed per tumorem animi sui propheta confinxit : et idcirco non timebis eum.
   5402 Deuteronomy	Deu	5	19	1	Cum disperdiderit Dominus Deus tuus gentes, quarum tibi traditurus est terram, et possederis eam, habitaverisque in urbibus ejus et in aedibus :
   5403 Deuteronomy	Deu	5	19	2	tres civitates separabis tibi in medio terrae, quam Dominus Deus tuus dabit tibi in possessionem,
   5404 Deuteronomy	Deu	5	19	3	sternens diligenter viam : et in tres aequaliter partes totam terrae tuae provinciam divides : ut habeat e vicino qui propter homicidium profugus est, quo possit evadere.
   5405 Deuteronomy	Deu	5	19	4	Haec erit lex homicidae fugientis, cujus vita servanda est : qui percusserit proximum suum nesciens, et qui heri et nudiustertius nullum contra eum odium habuisse comprobatur :
   5406 Deuteronomy	Deu	5	19	5	sed abiisse cum eo simpliciter in silvam ad ligna caedenda, et in succisione lignorum securis fugerit manu, ferrumque lapsum de manubrio amicum ejus percusserit, et occiderit : hic ad unam supradictarum urbium confugiet, et vivet :
   5407 Deuteronomy	Deu	5	19	6	ne forsitan proximus ejus, cujus effusus est sanguis, dolore stimulatus, persequatur, et apprehendat eum si longior via fuerit, et percutiat animam ejus, qui non est reus mortis : quia nullum contra eum, qui occisus est, odium prius habuisse monstratur.
   5408 Deuteronomy	Deu	5	19	7	Idcirco praecipio tibi, ut tres civitates aequalis inter se spatii dividas.
   5409 Deuteronomy	Deu	5	19	8	Cum autem dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos, sicut juravit patribus tuis, et dederit tibi cunctam terram, quam eis pollicitus est
   5410 Deuteronomy	Deu	5	19	9	(si tamen custodieris mandata ejus, et feceris, quae hodie praecipio tibi, ut diligas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus omni tempore), addes tibi tres alias civitates, et supradictarum trium urbium numerum duplicabis :
   5411 Deuteronomy	Deu	5	19	10	ut non effundatur sanguis innoxius in medio terrae, quam Dominus Deus tuus dabit tibi possidendam, ne sis sanguinis reus.
   5412 Deuteronomy	Deu	5	19	11	Si quis autem, odio habens proximum suum, insidiatus fuerit vitae ejus, surgensque percusserit illum, et mortuus fuerit, fugeritque ad unam de supradictis urbibus,
   5413 Deuteronomy	Deu	5	19	12	mittent seniores civitatis illius, et arripient eum de loco effugii, tradentque in manu proximi, cujus sanguis effusus est, et morietur.
   5414 Deuteronomy	Deu	5	19	13	Non miseraberis ejus, et auferes innoxium sanguinem de Israël, ut bene sit tibi.
   5415 Deuteronomy	Deu	5	19	14	Non assumes, et transferes terminos proximi tui, quos fixerunt priores in possessione tua, quam Dominus Deus tuus dabit tibi in terra quam acceperis possidendam.
   5416 Deuteronomy	Deu	5	19	15	Non stabit testis unus contra aliquem, quidquid illud peccati, et facinoris fuerit : sed in ore duorum aut trium testium stabit omne verbum.
   5417 Deuteronomy	Deu	5	19	16	Si steterit testis mendax contra hominem, accusans eum praevaricationis,
   5418 Deuteronomy	Deu	5	19	17	stabunt ambo, quorum causa est, ante Dominum in conspectu sacerdotum et judicum qui fuerint in diebus illis.
   5419 Deuteronomy	Deu	5	19	18	Cumque diligentissime perscrutantes, invenerint falsum testem dixisse contra fratrem suum mendacium,
   5420 Deuteronomy	Deu	5	19	19	reddent ei sicut fratri suo facere cogitavit, et auferes malum de medio tui :
   5421 Deuteronomy	Deu	5	19	20	ut audientes ceteri timorem habeant, et nequaquam talia audeant facere.
   5422 Deuteronomy	Deu	5	19	21	Non misereberis ejus, sed animam pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede exiges.
   5423 Deuteronomy	Deu	5	20	1	Si exieris ad bellum contra hostes tuos, et videris equitatus et currus, et majorem quam tu habeas adversarii exercitus multitudinem, non timebis eos : quia Dominus Deus tuus tecum est, qui eduxit te de terra Aegypti.
   5424 Deuteronomy	Deu	5	20	2	Appropinquante autem jam praelio, stabit sacerdos ante aciem, et sic loquetur ad populum :
   5425 Deuteronomy	Deu	5	20	3	Audi, Israël : vos hodie contra inimicos vestros pugnam committitis : non pertimescat cor vestrum, nolite metuere, nolite cedere, nec formidetis eos :
   5426 Deuteronomy	Deu	5	20	4	quia Dominus Deus vester in medio vestri est, et pro vobis contra adversarios dimicabit, ut eruat vos de periculo.
   5427 Deuteronomy	Deu	5	20	5	Duces quoque per singulas turmas audiente exercitu proclamabunt : Quis est homo qui aedificavit domum novam, et non dedicavit eam ? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius dedicet eam.
   5428 Deuteronomy	Deu	5	20	6	Quis est homo qui plantavit vineam, et necdum fecit eam esse communem, de qua vesci omnibus liceat ? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo ejus fungatur officio.
   5429 Deuteronomy	Deu	5	20	7	Quis est homo, qui despondit uxorem, et non accepit eam ? vadat, et revertatur in domum suam, ne forte moriatur in bello, et alius homo accipiat eam.
   5430 Deuteronomy	Deu	5	20	8	His dictis addent reliqua, et loquentur ad populum : Quis est homo formidolosus, et corde pavido ? vadat, et revertatur in domum suam, ne pavere faciat corda fratrum suorum, sicut ipse timore perterritus est.
   5431 Deuteronomy	Deu	5	20	9	Cumque siluerint duces exercitus, et finem loquendi fecerint, unusquisque suos ad bellandum cuneos praeparabit.
   5432 Deuteronomy	Deu	5	20	10	Siquando accesseris ad expugnandam civitatem, offeres ei primum pacem.
   5433 Deuteronomy	Deu	5	20	11	Si receperit, et aperuerit tibi portas, cunctus populus, qui in ea est, salvabitur, et serviet tibi sub tributo.
   5434 Deuteronomy	Deu	5	20	12	Sin autem foedus inire noluerit, et coeperit contra te bellum, oppugnabis eam.
   5435 Deuteronomy	Deu	5	20	13	Cumque tradiderit Dominus Deus tuus illam in manu tua, percuties omne quod in ea generis masculini est, in ore gladii,
   5436 Deuteronomy	Deu	5	20	14	absque mulieribus et infantibus, jumentis et ceteris quae in civitate sunt. Omnem praedam exercitui divides, et comedes de spoliis hostium tuorum, quae Dominus Deus tuus dederit tibi.
   5437 Deuteronomy	Deu	5	20	15	Sic facies cunctis civitatibus, quae a te procul valde sunt, et non sunt de his urbibus, quas in possessionem accepturus es.
   5438 Deuteronomy	Deu	5	20	16	De his autem civitatibus, quae dabuntur tibi, nullum omnino permittes vivere :
   5439 Deuteronomy	Deu	5	20	17	sed interficies in ore gladii, Hethaeum videlicet, et Amorrhaeum, et Chananaeum, Pherezaeum, et Hevaeum, et Jebusaeum, sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus :
   5440 Deuteronomy	Deu	5	20	18	ne forte doceant vos facere cunctas abominationes, quas ipsi operati sunt diis suis, et peccetis in Dominum Deum vestrum.
   5441 Deuteronomy	Deu	5	20	19	Quando obsederis civitatem multo tempore, et munitionibus circumdederis ut expugnes eam, non succides arbores, de quibus vesci potest, nec securibus per circuitum debes vastare regionem : quoniam lignum est, et non homo, nec potest bellantium contra te augere numerum.
   5442 Deuteronomy	Deu	5	20	20	Si qua autem ligna non sunt pomifera, sed agrestia, et in ceteros apta usus, succide, et instrue machinas, donec capias civitatem, quae contra te dimicat.
   5443 Deuteronomy	Deu	5	21	1	Quando inventum fuerit in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi, hominis cadaver occisi, et ignorabitur caedis reus,
   5444 Deuteronomy	Deu	5	21	2	egredientur majores natu, et judices tui, et metientur a loco cadaveris singularum per circuitum spatia civitatum :
   5445 Deuteronomy	Deu	5	21	3	et quam viciniorem ceteris esse perspexerint, seniores civitatis illius tollent vitulam de armento, quae non traxit jugum, nec terram scidit vomere,
   5446 Deuteronomy	Deu	5	21	4	et ducent eam ad vallem asperam atque saxosam, quae numquam arata est, nec sementem recepit : et caedent in ea cervices vitulae :
   5447 Deuteronomy	Deu	5	21	5	accedentque sacerdotes filii Levi, quos elegerit Dominus Deus tuus ut ministrent ei, et benedicant in nomine ejus, et ad verbum eorum omne negotium, et quidquid mundum, vel immundum est, judicetur.
   5448 Deuteronomy	Deu	5	21	6	Et venient majores natu civitatis illius ad interfectum, lavabuntque manus suas super vitulam, quae in valle percussa est,
   5449 Deuteronomy	Deu	5	21	7	et dicent : Manus nostrae non effuderunt sanguinem hunc, nec oculi viderunt :
   5450 Deuteronomy	Deu	5	21	8	propitius esto populo tuo Israël, quem redemisti, Domine, et ne reputes sanguinem innocentem in medio populi tui Israël. Et auferetur ab eis reatus sanguinis :
   5451 Deuteronomy	Deu	5	21	9	tu autem alienus eris ab innocentis cruore, qui fusus est, cum feceris quod praecepit Dominus.
   5452 Deuteronomy	Deu	5	21	10	Si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos, et tradiderit eos Dominus Deus tuus in manu tua, captivosque duxeris,
   5453 Deuteronomy	Deu	5	21	11	et videris in numero captivorum mulierem pulchram, et adamaveris eam, voluerisque habere uxorem,
   5454 Deuteronomy	Deu	5	21	12	introduces eam in domum tuam : quae radet caesariem, et circumcidet ungues,
   5455 Deuteronomy	Deu	5	21	13	et deponet vestem, in qua capta est : sedensque in domo tua, flebit patrem et matrem suam uno mense : et postea intrabis ad eam, dormiesque cum illa, et erit uxor tua.
   5456 Deuteronomy	Deu	5	21	14	Si autem postea non sederit animo tuo, dimittes eam liberam, nec vendere poteris pecunia, nec opprimere per potentiam : quia humiliasti eam.
   5457 Deuteronomy	Deu	5	21	15	Si habuerit homo uxores duas, unam dilectam, et alteram odiosam, genuerintque ex eo liberos, et fuerit filius odiosae primogenitus,
   5458 Deuteronomy	Deu	5	21	16	volueritque substantiam inter filios suos dividere, non poterit filium dilectae facere primogenitum, et praeferre filio odiosae :
   5459 Deuteronomy	Deu	5	21	17	sed filium odiosae agnoscet primogenitum, dabitque ei de his quae habuerit cuncta duplicia : iste est enim principium liberorum ejus, et huic debentur primogenita.
   5460 Deuteronomy	Deu	5	21	18	Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris aut matris imperium, et coërcitus obedire contempserit :
   5461 Deuteronomy	Deu	5	21	19	apprehendent eum, et ducent ad seniores civitatis illius, et ad portam judicii,
   5462 Deuteronomy	Deu	5	21	20	dicentque ad eos : Filius noster iste protervus et contumax est : monita nostra audire contemnit, comessationibus vacat, et luxuriae atque conviviis :
   5463 Deuteronomy	Deu	5	21	21	lapidibus eum obruet populus civitatis, et morietur, ut auferatis malum de medio vestri, et universus Israël audiens pertimescat.
   5464 Deuteronomy	Deu	5	21	22	Quando peccaverit homo quod morte plectendum est, et adjudicatus morti appensus fuerit in patibulo :
   5465 Deuteronomy	Deu	5	21	23	non permanebit cadaver ejus in ligno, sed in eadem die sepelietur : quia maledictus a Deo est qui pendet in ligno : et nequaquam contaminabis terram tuam, quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem.
   5466 Deuteronomy	Deu	5	22	1	Non videbis bovem fratris tui, aut ovem errantem, et praeteribis : sed reduces fratri tuo,
   5467 Deuteronomy	Deu	5	22	2	etiamsi non est propinquus frater tuus, nec nosti eum : duces in domum tuam, et erunt apud te quamdiu quaerat ea frater tuus, et recipiat.
   5468 Deuteronomy	Deu	5	22	3	Similiter facies de asino, et de vestimento, et de omni re fratris tui, quae perierit : si inveneris eam, ne negligas quasi alienam.
   5469 Deuteronomy	Deu	5	22	4	Si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via, non despicies, sed sublevabis cum eo.
   5470 Deuteronomy	Deu	5	22	5	Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea : abominabilis enim apud Deum est qui facit haec.
   5471 Deuteronomy	Deu	5	22	6	Si ambulans per viam, in arbore vel in terra nidum avis inveneris, et matrem pullis vel ovis desuper incubantem : non tenebis eam cum filiis,
   5472 Deuteronomy	Deu	5	22	7	sed abire patieris, captos tenens filios : ut bene sit tibi, et longo vivas tempore.
   5473 Deuteronomy	Deu	5	22	8	Cum aedificaveris domum novam, facies murum tecti per circuitum : ne effundatur sanguis in domo tua, et sis reus labente alio, et in praeceps ruente.
   5474 Deuteronomy	Deu	5	22	9	Non seres vineam tuam altero semine : ne et sementis quam sevisti, et quae nascuntur ex vinea, pariter sanctificentur.
   5475 Deuteronomy	Deu	5	22	10	Non arabis in bove simul et asino.
   5476 Deuteronomy	Deu	5	22	11	Non indueris vestimento, quod ex lana linoque contextum est.
   5477 Deuteronomy	Deu	5	22	12	Funiculos in fimbriis facies per quatuor angulos pallii tui, quo operieris.
   5478 Deuteronomy	Deu	5	22	13	Si duxerit vir uxorem, et postea odio habuerit eam,
   5479 Deuteronomy	Deu	5	22	14	quaesieritque occasiones quibus dimittat eam, objiciens ei nomen pessimum, et dixerit : Uxorem hanc accepi, et ingressus ad eam non inveni virginem :
   5480 Deuteronomy	Deu	5	22	15	tollent eam pater et mater ejus, et ferent secum signa virginitatis ejus ad seniores urbis qui in porta sunt :
   5481 Deuteronomy	Deu	5	22	16	et dicet pater : Filiam meam dedi huic uxorem : quam quia odit,
   5482 Deuteronomy	Deu	5	22	17	imponit ei nomen pessimum, ut dicat : Non inveni filiam tuam virginem : et ecce haec sunt signa virginitatis filiae meae. Expandent vestimentum coram senioribus civitatis :
   5483 Deuteronomy	Deu	5	22	18	apprehendentque senes urbis illius virum, et verberabunt illum,
   5484 Deuteronomy	Deu	5	22	19	condemnantes insuper centum siclis argenti, quos dabit patri puellae, quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israël : habebitque eam uxorem, et non poterit dimittere eam omnibus diebus vitae suae.
   5485 Deuteronomy	Deu	5	22	20	Quod si verum est quod objicit, et non est in puella inventa virginitas,
   5486 Deuteronomy	Deu	5	22	21	ejicient eam extra fores domus patris sui, et lapidibus obruent viri civitatis illius, et morietur : quoniam fecit nefas in Israël, ut fornicaretur in domo patris sui : et auferes malum de medio tui.
   5487 Deuteronomy	Deu	5	22	22	Si dormierit vir cum uxore alterius, uterque morietur, id est, adulter et adultera : et auferes malum de Israël.
   5488 Deuteronomy	Deu	5	22	23	Si puellam virginem desponderit vir, et invenerit eam aliquis in civitate, et concubuerit cum ea,
   5489 Deuteronomy	Deu	5	22	24	educes utrumque ad portam civitatis illius, et lapidibus obruentur : puella, quia non clamavit, cum esset in civitate : vir, quia humiliavit uxorem proximi sui : et auferes malum de medio tui.
   5490 Deuteronomy	Deu	5	22	25	Sin autem in agro repererit vir puellam, quae desponsata est, et apprehendens concubuerit cum ea, ipse morietur solus :
   5491 Deuteronomy	Deu	5	22	26	puella nihil patietur, nec est rea mortis : quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum, et occidit animam ejus, ita et puella perpessa est.
   5492 Deuteronomy	Deu	5	22	27	Sola erat in agro : clamavit, et nullus affuit qui liberaret eam.
   5493 Deuteronomy	Deu	5	22	28	Si invenerit vir puellam virginem, quae non habet sponsum, et apprehendens concubuerit cum illa, et res ad judicium venerit :
   5494 Deuteronomy	Deu	5	22	29	dabit qui dormivit cum ea, patri puellae quinquaginta siclos argenti, et habebit eam uxorem, quia humiliavit illam : non poterit dimittere eam cunctis diebus vitae suae.
   5495 Deuteronomy	Deu	5	22	30	Non accipiet homo uxorem patris sui, nec revelabit operimentum ejus.
   5496 Deuteronomy	Deu	5	23	1	Non intravit eunuchus, attritis vel amputatis testiculis et abscisso veretro, ecclesiam Domini.
   5497 Deuteronomy	Deu	5	23	2	Non ingredietur mamzer, hoc est, de scorto natus, in ecclesiam Domini, usque ad decimam generationem.
   5498 Deuteronomy	Deu	5	23	3	Ammonites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini in aeternum :
   5499 Deuteronomy	Deu	5	23	4	quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Aegypto : et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamia Syriae, ut malediceret tibi :
   5500 Deuteronomy	Deu	5	23	5	et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam, vertitque maledictionem ejus in benedictionem tuam, eo quod diligeret te.
   5501 Deuteronomy	Deu	5	23	6	Non facies cum eis pacem, nec quaeras eis bona cunctis diebus vitae tuae in sempiternum.
   5502 Deuteronomy	Deu	5	23	7	Non abominaberis Idumaeum, quia frater tuus est : nec Aegyptium, quia advena fuisti in terra ejus.
   5503 Deuteronomy	Deu	5	23	8	Qui nati fuerint ex eis, tertia generatione intrabunt in ecclesiam Domini.
   5504 Deuteronomy	Deu	5	23	9	Quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam, custodies te ab omni re mala.
   5505 Deuteronomy	Deu	5	23	10	Si fuerit inter vos homo, qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra,
   5506 Deuteronomy	Deu	5	23	11	et non revertetur, priusquam ad vesperam lavetur aqua : et post solis occasum regredietur in castra.
   5507 Deuteronomy	Deu	5	23	12	Habebis locum extra castra, ad quem egrediaris ad requisita naturae,
   5508 Deuteronomy	Deu	5	23	13	gerens paxillum in balteo : cumque sederis, fodies per circuitum, et egesta humo operies
   5509 Deuteronomy	Deu	5	23	14	quo revelatus es : Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum, ut eruat te, et tradat tibi inimicos tuos : et sint castra tua sancta, et nihil in eis appareat foeditatis, ne derelinquat te.
   5510 Deuteronomy	Deu	5	23	15	Non trades servum domino suo, qui ad te confugerit.
   5511 Deuteronomy	Deu	5	23	16	Habitabit tecum in loco, qui ei placuerit, et in una urbium tuarum requiescet : ne contristes eum.
   5512 Deuteronomy	Deu	5	23	17	Non erit meretrix de filiabus Israël, nec scortator de filiis Israël.
   5513 Deuteronomy	Deu	5	23	18	Non offeres mercedem prostibuli, nec pretium canis in domo Domini Dei tui, quidquid illud est quod voveris : quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum.
   5514 Deuteronomy	Deu	5	23	19	Non foenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam, nec fruges, nec quamlibet aliam rem :
   5515 Deuteronomy	Deu	5	23	20	sed alieno. Fratri autem tuo absque usura id quo indiget, commodabis : ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra, ad quam ingredieris possidendam.
   5516 Deuteronomy	Deu	5	23	21	Cum votum voveris Domino Deo tuo, non tardabis reddere : quia requiret illud Dominus Deus tuus, et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum.
   5517 Deuteronomy	Deu	5	23	22	Si nolueris polliceri, absque peccato eris.
   5518 Deuteronomy	Deu	5	23	23	Quod autem semel egressum est de labiis tuis, observabis, et facies sicut promisisti Domino Deo tuo, et propria voluntate et ore tuo locutus es.
   5519 Deuteronomy	Deu	5	23	24	Ingressus vineam proximi tui, comede uvas, quantum tibi placuerit : foras autem ne efferas tecum.
   5520 Deuteronomy	Deu	5	23	25	Si intraveris in segetem amici tui, franges spicas, et manu conteres : falce autem non metes.
   5521 Deuteronomy	Deu	5	24	1	Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam, et non invenerit gratiam ante oculos ejus propter aliquam foeditatem : scribet libellum repudii, et dabit in manu illius, et dimittet eam de domo sua.
   5522 Deuteronomy	Deu	5	24	2	Cumque egressa alterum maritum duxerit,
   5523 Deuteronomy	Deu	5	24	3	et ille quoque oderit eam, dederitque ei libellum repudii, et dimiserit de domo sua, vel certe mortuus fuerit :
   5524 Deuteronomy	Deu	5	24	4	non poterit prior maritus recipere eam in uxorem : quia polluta est, et abominabilis facta est coram Domino : ne peccare facias terram tuam, quam Dominus Deus tuus tradiderit tibi possidendam.
   5525 Deuteronomy	Deu	5	24	5	Cum acceperit homo nuper uxorem, non procedet ad bellum, nec ei quippiam necessitatis injungetur publicae, sed vacabit absque culpa domi suae, ut uno anno laetetur cum uxore sua.
   5526 Deuteronomy	Deu	5	24	6	Non accipies loco pignoris inferiorem, et superiorem molam : quia animam suam opposuit tibi.
   5527 Deuteronomy	Deu	5	24	7	Si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israël, et vendito eo acceperit pretium, interficietur, et auferes malum de medio tui.
   5528 Deuteronomy	Deu	5	24	8	Observa diligenter ne incurras plagam leprae, sed facies quaecumque docuerint te sacerdotes Levitici generis, juxta id quod praecepi eis, et imple sollicite.
   5529 Deuteronomy	Deu	5	24	9	Mementote quae fecerit Dominus Deus vester Mariae in via cum egrederemini de Aegypto.
   5530 Deuteronomy	Deu	5	24	10	Cum repetes a proximo tuo rem aliquam, quam debet tibi, non ingredieris domum ejus ut pignus auferas :
   5531 Deuteronomy	Deu	5	24	11	sed stabis foris, et ille tibi proferet quod habuerit.
   5532 Deuteronomy	Deu	5	24	12	Sin autem pauper est, non pernoctabit apud te pignus,
   5533 Deuteronomy	Deu	5	24	13	sed statim reddes ei ante solis occasum : ut dormiens in vestimento suo, benedicat tibi, et habeas justitiam coram Domino Deo tuo.
   5534 Deuteronomy	Deu	5	24	14	Non negabis mercedem indigentis, et pauperis fratris tui, sive advenae, qui tecum moratur in terra, et intra portas tuas est :
   5535 Deuteronomy	Deu	5	24	15	sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum, quia pauper est, et ex eo sustentat animam suam : ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum.
   5536 Deuteronomy	Deu	5	24	16	Non occidentur patres pro filiis, nec filii pro patribus, sed unusquisque pro peccato suo morietur.
   5537 Deuteronomy	Deu	5	24	17	Non pervertes judicium advenae et pupilli, nec auferes pignoris loco viduae vestimentum.
   5538 Deuteronomy	Deu	5	24	18	Memento quod servieris in Aegypto, et eruerit te Dominus Deus tuus inde. Idcirco praecipio tibi ut facias hanc rem.
   5539 Deuteronomy	Deu	5	24	19	Quando messueris segetem in agro tuo, et oblitus manipulum reliqueris, non reverteris, ut tollas illum : sed advenam, et pupillum, et viduam auferre patieris, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum.
   5540 Deuteronomy	Deu	5	24	20	Si fruges collegeris olivarum, quidquid remanserit in arboribus, non reverteris ut colligas : sed relinques advenae, pupillo, ac viduae.
   5541 Deuteronomy	Deu	5	24	21	Si vindemiaveris vineam tuam, non colliges remanentes racemos : sed cedent in usus advenae, pupilli, ac viduae.
   5542 Deuteronomy	Deu	5	24	22	Memento quod et tu servieris in Aegypto, et idcirco praecipio tibi ut facias hanc rem.
   5543 Deuteronomy	Deu	5	25	1	Si fuerit causa inter aliquos, et interpellaverint judices : quem justum esse perspexerint, illi justitiae palmam dabunt : quem impium, condemnabunt impietatis.
   5544 Deuteronomy	Deu	5	25	2	Sin autem eum, qui peccavit, dignum viderint plagis : prosternent, et coram se facient verberari. Pro mensura peccati erit et plagarum modus :
   5545 Deuteronomy	Deu	5	25	3	ita dumtaxat, ut quadragenarium numerum non excedant : ne foede laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus.
   5546 Deuteronomy	Deu	5	25	4	Non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas.
   5547 Deuteronomy	Deu	5	25	5	Quando habitaverint fratres simul, et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit, uxor defuncti non nubet alteri : sed accipiet eam frater ejus, et suscitabit semen fratris sui :
   5548 Deuteronomy	Deu	5	25	6	et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit, ut non deleatur nomen ejus ex Israël.
   5549 Deuteronomy	Deu	5	25	7	Sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui, quae ei lege debetur, perget mulier ad portam civitatis, et interpellabit majores natu, dicetque : Non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israël, nec me in conjugem sumere.
   5550 Deuteronomy	Deu	5	25	8	Statimque accersiri eum facient, et interrogabunt. Si responderit : Nolo eam uxorem accipere :
   5551 Deuteronomy	Deu	5	25	9	accedet mulier ad eum coram senioribus, et tollet calceamentum de pede ejus, spuetque in faciem illius, et dicet : Sic fiet homini, qui non aedificat domum fratris sui.
   5552 Deuteronomy	Deu	5	25	10	Et vocabitur nomen illius in Israël, Domus discalceati.
   5553 Deuteronomy	Deu	5	25	11	Si habuerint inter se jurgium viri duo, et unus contra alterum rixari coeperit, volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris, miseritque manum, et apprehenderit verenda ejus :
   5554 Deuteronomy	Deu	5	25	12	abscides manum illius, nec flecteris super eam ulla misericordia.
   5555 Deuteronomy	Deu	5	25	13	Non habebis in sacculo diversa pondera, majus et minus :
   5556 Deuteronomy	Deu	5	25	14	nec erit in domo tua modius major, et minor.
   5557 Deuteronomy	Deu	5	25	15	Pondus habebis justum et verum, et modius aequalis et verus erit tibi : ut multo vivas tempore super terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi.
   5558 Deuteronomy	Deu	5	25	16	Abominatur enim Dominus tuus eum qui facit haec, et aversatur omnem injustitiam.
   5559 Deuteronomy	Deu	5	25	17	Memento quae fecerit tibi Amalec in via quando egrediebaris ex Aegypto :
   5560 Deuteronomy	Deu	5	25	18	quomodo occurrerit tibi, et extremos agminis tui, qui lassi residebant, ceciderit, quando tu eras fame et labore confectus : et non timuerit Deum.
   5561 Deuteronomy	Deu	5	25	19	Cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem, et subjecerit cunctas per circuitum nationes in terra, quam tibi pollicitus est : delebis nomen ejus sub caelo. Cave ne obliviscaris.
   5562 Deuteronomy	Deu	5	26	1	Cumque intraveris terram, quam Dominus Deus tuus tibi daturus est possidendam, et obtinueris eam, atque habitaveris in ea :
   5563 Deuteronomy	Deu	5	26	2	tolles de cunctis frugibus tuis primitias, et pones in cartallo, pergesque ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit, ut ibi invocetur nomen ejus :
   5564 Deuteronomy	Deu	5	26	3	accedesque ad sacerdotem, qui fuerit in diebus illis, et dices ad eum : Profiteor hodie coram Domino Deo tuo, quod ingressus sum in terram, pro qua juravit patribus nostris, ut daret eam nobis.
   5565 Deuteronomy	Deu	5	26	4	Suscipiensque sacerdos cartallum de manu tua, ponet ante altare Domini Dei tui :
   5566 Deuteronomy	Deu	5	26	5	et loqueris in conspectu Domini Dei tui : Syrus persequebatur patrem meum, qui descendit in Aegyptum, et ibi peregrinatus est in paucissimo numero : crevitque in gentem magnam ac robustam et infinitae multitudinis.
   5567 Deuteronomy	Deu	5	26	6	Afflixeruntque nos Aegyptii, et persecuti sunt, imponentes onera gravissima :
   5568 Deuteronomy	Deu	5	26	7	et clamavimus ad Dominum Deum patrum nostrorum : qui exaudivit nos, et respexit humilitatem nostram, et laborem, atque angustiam :
   5569 Deuteronomy	Deu	5	26	8	et eduxit nos de Aegypto in manu forti, et brachio extento, in ingenti pavore, in signis atque portentis :
   5570 Deuteronomy	Deu	5	26	9	et introduxit ad locum istum, et tradidit nobis terram lacte et melle manantem.
   5571 Deuteronomy	Deu	5	26	10	Et idcirco nunc offero primitias frugum terrae, quam Dominus dedit mihi. Et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui, et adorato Domino Deo tuo.
   5572 Deuteronomy	Deu	5	26	11	Et epulaberis in omnibus bonis, quae Dominus Deus tuus dederit tibi et domui tuae, tu et Levites, et advena qui tecum est.
   5573 Deuteronomy	Deu	5	26	12	Quando compleveris decimam cunctarum frugum tuarum, anno decimarum tertio, dabis Levitae, et advenae, et pupillo et viduae, ut comedant intra portas tuas, et saturentur :
   5574 Deuteronomy	Deu	5	26	13	loquerisque in conspectu Domini Deo tui : Abstuli quod sanctificatum est de domo mea, et dedi illud Levitae et advenae, et pupillo ac viduae, sicut jussisti mihi : non praeterivi mandata tua, nec sum oblitus imperii tui.
   5575 Deuteronomy	Deu	5	26	14	Non comedi ex eis in luctu meo, nec separavi ea in qualibet immunditia, nec expendi ex his quidquam in re funebri. Obedivi voci Domini Dei mei, et feci omnia sicut praecepisti mihi.
   5576 Deuteronomy	Deu	5	26	15	Respice de sanctuario tuo, et de excelso caelorum habitaculo, et benedic populo tuo Israël, et terrae, quam dedisti nobis, sicut jurasti patribus nostris, terrae lacte et melle mananti.
   5577 Deuteronomy	Deu	5	26	16	Hodie Dominus Deus tuus praecepit tibi ut facias mandata haec atque judicia : et custodias et impleas ex toto corde tuo, et ex tota anima tua.
   5578 Deuteronomy	Deu	5	26	17	Dominum elegisti hodie, ut sit tibi Deus, et ambules in viis ejus, et custodias caeremonias illius, et mandata atque judicia, et obedias ejus imperio.
   5579 Deuteronomy	Deu	5	26	18	Et Dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris, sicut locutus est tibi, et custodias omnia praecepta illius :
   5580 Deuteronomy	Deu	5	26	19	et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit, in laudem, et nomen, et gloriam suam : ut sis populus sanctus Domini Dei tui, sicut locutus est.
   5581 Deuteronomy	Deu	5	27	1	Praecepit autem Moyses et seniores Israël populo, dicentes : Custodite omne mandatum quod praecipio vobis hodie.
   5582 Deuteronomy	Deu	5	27	2	Cumque transieritis Jordanem in terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapides, et calce laevigabis eos,
   5583 Deuteronomy	Deu	5	27	3	ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus, Jordane transmisso : ut introëas terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut juravit patribus tuis.
   5584 Deuteronomy	Deu	5	27	4	Quando ergo transieritis Jordanem, erigite lapides, quos ego hodie praecipio vobis in monte Hebal, et laevigabis eos calce :
   5585 Deuteronomy	Deu	5	27	5	et aedificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit,
   5586 Deuteronomy	Deu	5	27	6	et de saxis informibus et impolitis : et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo,
   5587 Deuteronomy	Deu	5	27	7	et immolabis hostias pacificas, comedesque ibi, et epulaberis coram Domino Deo tuo.
   5588 Deuteronomy	Deu	5	27	8	Et scribes super lapides omnia verba legis hujus plane et lucide.
   5589 Deuteronomy	Deu	5	27	9	Dixeruntque Moyses et sacerdotes Levitici generis ad omnem Israëlem : Attende, et audi, Israël : hodie factus es populus Domini Dei tui :
   5590 Deuteronomy	Deu	5	27	10	audies vocem ejus, et facies mandata atque justitias, quas ego praecipio tibi.
   5591 Deuteronomy	Deu	5	27	11	Praecepitque Moyses populo in die illo, dicens :
   5592 Deuteronomy	Deu	5	27	12	Hi stabunt ad benedicendum populo super montem Garizim, Jordane transmisso : Simeon, Levi, Judas, Issachar, Joseph, et Benjamin.
   5593 Deuteronomy	Deu	5	27	13	Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal : Ruben, Gad, et Aser, et Zabulon, Dan, et Nephthali.
   5594 Deuteronomy	Deu	5	27	14	Et pronuntiabunt Levitae, dicentque ad omnes viros Israël excelsa voce :
   5595 Deuteronomy	Deu	5	27	15	Maledictus homo qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito : et respondebit omnis populus, et dicet : Amen.
   5596 Deuteronomy	Deu	5	27	16	Maledictus qui non honorat patrem suum, et matrem : et dicet omnis populus : Amen.
   5597 Deuteronomy	Deu	5	27	17	Maledictus qui transfert terminos proximi sui : et dicet omnis populus : Amen.
   5598 Deuteronomy	Deu	5	27	18	Maledictus qui errare facit caecum in itinere : et dicet omnis populus : Amen.
   5599 Deuteronomy	Deu	5	27	19	Maledictus qui pervertit judicium advenae, pupilli et viduae : et dicet omnis populus : Amen.
   5600 Deuteronomy	Deu	5	27	20	Maledictus qui dormit cum uxore patris sui, et revelat operimentum lectuli ejus : et dicet omnis populus : Amen.
   5601 Deuteronomy	Deu	5	27	21	Maledictus qui dormit cum omni jumento : et dicet omnis populus : Amen.
   5602 Deuteronomy	Deu	5	27	22	Maledictus qui dormit cum sorore sua, filia patris sui, vel matris suae : et dicet omnis populus : Amen.
   5603 Deuteronomy	Deu	5	27	23	Maledictus qui dormit cum socru sua : et dicet omnis populus : Amen.
   5604 Deuteronomy	Deu	5	27	24	Maledictus qui clam percusserit proximum suum : et dicet omnis populus : Amen.
   5605 Deuteronomy	Deu	5	27	25	Maledictus qui accipit munera, ut percutiat animam sanguinis innocentis : et dicet omnis populus : Amen.
   5606 Deuteronomy	Deu	5	27	26	Maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus, nec eos opere perficit : et dicet omnis populus : Amen.
   5607 Deuteronomy	Deu	5	28	1	Si autem audieris vocem Domini Dei tui, ut facias atque custodias omnia mandata ejus, quae ego praecipio tibi hodie, faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus, quae versantur in terra.
   5608 Deuteronomy	Deu	5	28	2	Venientque super te universae benedictiones istae, et apprehendent te : si tamen praecepta ejus audieris.
   5609 Deuteronomy	Deu	5	28	3	Benedictus tu in civitate, et benedictus in agro.
   5610 Deuteronomy	Deu	5	28	4	Benedictus fructus ventris tui, et fructus terrae tuae, fructusque jumentorum tuorum, greges armentorum tuorum, et caulae ovium tuarum.
   5611 Deuteronomy	Deu	5	28	5	Benedicta horrea tua, et benedictae reliquiae tuae.
   5612 Deuteronomy	Deu	5	28	6	Benedictus eris tu ingrediens et egrediens.
   5613 Deuteronomy	Deu	5	28	7	Dabit Dominus inimicos tuos, qui consurgunt adversum te, corruentes in conspectu tuo : per unam viam venient contra te, et per septem fugient a facie tua.
   5614 Deuteronomy	Deu	5	28	8	Emittet Dominus benedictionem super cellaria tua, et super omnia opera manuum tuarum : benedicetque tibi in terra, quam acceperis.
   5615 Deuteronomy	Deu	5	28	9	Suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum, sicut juravit tibi : si custodieris mandata Domini Dei tui, et ambulaveris in viis ejus.
   5616 Deuteronomy	Deu	5	28	10	Videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit super te, et timebunt te.
   5617 Deuteronomy	Deu	5	28	11	Abundare te faciet Dominus omnibus bonis, fructu uteri tui, et fructu jumentorum tuorum, fructu terrae tuae, quam juravit Dominus patribus tuis ut daret tibi.
   5618 Deuteronomy	Deu	5	28	12	Aperiet Dominus thesaurum suum optimum, caelum, ut tribuat pluviam terrae tuae in tempore suo : benedicetque cunctis operibus manuum tuarum. Et foenerabis gentibus multis, et ipse a nullo foenus accipies.
   5619 Deuteronomy	Deu	5	28	13	Constituet te Dominus in caput, et non in caudam : et eris semper supra, et non subter : si tamen audieris mandata Domini Dei tui quae ego praecipio tibi hodie, et custodieris et feceris,
   5620 Deuteronomy	Deu	5	28	14	ac non declinaveris ab eis nec ad dexteram, nec ad sinistram, nec secutus fueris deos alienos, neque colueris eos.
   5621 Deuteronomy	Deu	5	28	15	Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, ut custodias, et facias omnia mandata ejus et caeremonias, quas ego praecipio tibi hodie, venient super te omnes maledictiones istae, et apprehendent te.
   5622 Deuteronomy	Deu	5	28	16	Maledictus eris in civitate, maledictus in agro.
   5623 Deuteronomy	Deu	5	28	17	Maledictum horreum tuum, et maledictae reliquiae tuae.
   5624 Deuteronomy	Deu	5	28	18	Maledictus fructus ventris tui, et fructus terrae tuae, armenta boum tuorum, et greges ovium tuarum.
   5625 Deuteronomy	Deu	5	28	19	Maledictus eris ingrediens, et maledictus egrediens.
   5626 Deuteronomy	Deu	5	28	20	Mittet Dominus super te famem et esuriem, et increpationem in omnia opera tua, quae tu facies : donec conterat te, et perdat velociter, propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me.
   5627 Deuteronomy	Deu	5	28	21	Adjungat tibi Dominus pestilentiam, donec consumat te de terra ad quam ingredieris possidendam.
   5628 Deuteronomy	Deu	5	28	22	Percutiat te Dominus egestate, febri et frigore, ardore et aestu, et aëre corrupto ac rubigine, et persequatur donec pereas.
   5629 Deuteronomy	Deu	5	28	23	Sit caelum, quod supra te est, aeneum : et terra, quam calcas, ferrea.
   5630 Deuteronomy	Deu	5	28	24	Det Dominus imbrem terrae tuae pulverem, et de caelo descendat super te cinis, donec conteraris.
   5631 Deuteronomy	Deu	5	28	25	Tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos : per unam viam egrediaris contra eos, et per septem fugias, et dispergaris per omnia regna terrae,
   5632 Deuteronomy	Deu	5	28	26	sitque cadaver tuum in escam cunctis volatilibus caeli, et bestiis terrae, et non sit qui abigat.
   5633 Deuteronomy	Deu	5	28	27	Percutiat te Dominus ulcere Aegypti, et partem corporis, per quam stercora egeruntur, scabie quoque et prurigine : ita ut curari nequeas.
   5634 Deuteronomy	Deu	5	28	28	Percutiat te Dominus amentia et caecitate ac furore mentis,
   5635 Deuteronomy	Deu	5	28	29	et palpes in meridie sicut palpare solet caecus in tenebris, et non dirigas vias tuas. Omnique tempore calumniam sustineas, et opprimaris violentia, nec habeas qui liberet te.
   5636 Deuteronomy	Deu	5	28	30	Uxorem accipias, et alius dormiat cum ea. Domum aedifices, et non habites in ea. Plantes vineam, et non vindemies eam.
   5637 Deuteronomy	Deu	5	28	31	Bos tuus immoletur coram te, et non comedas ex eo. Asinus tuus rapiatur in conspectu tuo, et non reddatur tibi. Oves tuae dentur inimicis tuis, et non sit qui te adjuvet.
   5638 Deuteronomy	Deu	5	28	32	Filii tui et filiae tuae tradantur alteri populo, videntibus oculis tuis, et deficientibus ad conspectum eorum tota die, et non sit fortitudo in manu tua.
   5639 Deuteronomy	Deu	5	28	33	Fructus terrae tuae, et omnes labores tuos, comedat populus quem ignoras : et sis semper calumniam sustinens, et oppressus cunctis diebus,
   5640 Deuteronomy	Deu	5	28	34	et stupens ad terrorem eorum quae videbunt oculi tui.
   5641 Deuteronomy	Deu	5	28	35	Percutiat te Dominus ulcere pessimo in genibus et in suris, sanarique non possis a planta pedis usque ad verticem tuum.
   5642 Deuteronomy	Deu	5	28	36	Ducet te Dominus, et regem tuum, quem constitueris super te, in gentem, quam ignoras tu et patres tui : et servies ibi diis alienis, ligno et lapidi.
   5643 Deuteronomy	Deu	5	28	37	Et eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis, ad quos te introduxerit Dominus.
   5644 Deuteronomy	Deu	5	28	38	Sementem multam jacies in terram, et modicum congregabis : quia locustae devorabunt omnia.
   5645 Deuteronomy	Deu	5	28	39	Vineam plantabis, et fodies : et vinum non bibes, nec colliges ex ea quippiam : quoniam vastabitur vermibus.
   5646 Deuteronomy	Deu	5	28	40	Olivas habebis in omnibus terminis tuis, et non ungeris oleo : quia defluent, et peribunt.
   5647 Deuteronomy	Deu	5	28	41	Filios generabis et filias, et non frueris eis : quoniam ducentur in captivitatem.
   5648 Deuteronomy	Deu	5	28	42	Omnes arbores tuas et fruges terrae tuae rubigo consumet.
   5649 Deuteronomy	Deu	5	28	43	Advena, qui tecum versatur in terra, ascendet super te, eritque sublimior : tu autem descendes, et eris inferior.
   5650 Deuteronomy	Deu	5	28	44	Ipse foenerabit tibi, et tu non foenerabis ei. Ipse erit in caput, et tu eris in caudam.
   5651 Deuteronomy	Deu	5	28	45	Et venient super te omnes maledictiones istae, et persequentes apprehendent te, donec intereas : quia non audisti vocem Domini Dei tui, nec servasti mandata ejus et caeremonias, quas praecepit tibi.
   5652 Deuteronomy	Deu	5	28	46	Et erunt in te signa atque prodigia, et in semine tuo usque in sempiternum :
   5653 Deuteronomy	Deu	5	28	47	eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio, cordisque laetitia, propter rerum omnium abundantiam.
   5654 Deuteronomy	Deu	5	28	48	Servies inimico tuo, quem immittet tibi Dominus, in fame, et siti, et nuditate, et omni penuria : et ponet jugum ferreum super cervicem tuam, donec te conterat.
   5655 Deuteronomy	Deu	5	28	49	Adducet Dominus super te gentem de longinquo, et de extremis terrae finibus in similitudinem aquilae volantis cum impetu, cujus linguam intelligere non possis :
   5656 Deuteronomy	Deu	5	28	50	gentem procacissimam, quae non deferat seni, nec misereatur parvuli,
   5657 Deuteronomy	Deu	5	28	51	et devoret fructum jumentorum tuorum, ac fruges terrae tuae : donec intereas, et non relinquat tibi triticum, vinum, et oleum, armenta boum, et greges ovium : donec te disperdat,
   5658 Deuteronomy	Deu	5	28	52	et conterat in cunctis urbibus tuis, et destruantur muri tui firmi atque sublimes, in quibus habebas fiduciam in omni terra tua. Obsideberis intra portas tuas in omni terra tua, quam dabit tibi Dominus Deus tuus :
   5659 Deuteronomy	Deu	5	28	53	et comedes fructum uteri tui, et carnes filiorum tuorum et filiarum tuarum, quas dederit tibi Dominus Deus tuus, in angustia et vastitate qua opprimet te hostis tuus.
   5660 Deuteronomy	Deu	5	28	54	Homo delicatus in te, et luxuriosus valde, invidebit fratri suo, et uxori, quae cubat in sinu suo,
   5661 Deuteronomy	Deu	5	28	55	ne det eis de carnibus filiorum suorum, quas comedet : eo quod nihil aliud habeat in obsidione et penuria, qua vastaverint te inimici tui intra omnes portas tuas.
   5662 Deuteronomy	Deu	5	28	56	Tenera mulier et delicata, quae super terram ingredi non valebat, nec pedis vestigium figere, propter mollitiem et teneritudinem nimiam, invidebit viro suo, qui cubat in sinu ejus, super filii et filiae carnibus,
   5663 Deuteronomy	Deu	5	28	57	et illuvie secundarum, quae egrediuntur de medio feminum ejus, et super liberis qui eadem hora nati sunt. Comedent enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et vastitate, qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas.
   5664 Deuteronomy	Deu	5	28	58	Nisi custodieris et feceris omnia verba legis hujus, quae scripta sunt in hoc volumine, et timueris nomen ejus gloriosum et terribile, hoc est, Dominum Deum tuum :
   5665 Deuteronomy	Deu	5	28	59	augebit Dominus plagas tuas, et plagas seminis tui, plagas magnas et perseverantes, infirmitates pessimas et perpetuas :
   5666 Deuteronomy	Deu	5	28	60	et convertet in te omnes afflictiones Aegypti, quas timuisti, et adhaerebunt tibi.
   5667 Deuteronomy	Deu	5	28	61	Insuper et universos languores, et plagas, quae non sunt scriptae in volumine legis hujus, inducet Dominus super te, donec te conterat :
   5668 Deuteronomy	Deu	5	28	62	et remanebitis pauci numero, qui prius eratis sicut astra caeli prae multitudine, quoniam non audisti vocem Domini Dei tui.
   5669 Deuteronomy	Deu	5	28	63	Et sicut ante laetatus est Dominus super vos, bene vobis faciens, vosque multiplicans : sic laetabitur disperdens vos atque subvertens, ut auferamini de terra, ad quam ingredieris possidendam.
   5670 Deuteronomy	Deu	5	28	64	Disperget te Dominus in omnes populos, a summitate terrae usque ad terminos ejus : et servies ibi diis alienis, quos et tu ignoras et patres tui, lignis et lapidibus.
   5671 Deuteronomy	Deu	5	28	65	In gentibus quoque illis non quiesces, neque erit requies vestigio pedis tui. Dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum, et deficientes oculos, et animam consumptam moerore :
   5672 Deuteronomy	Deu	5	28	66	et erit vita tua quasi pendens ante te. Timebis nocte et die, et non credes vitae tuae.
   5673 Deuteronomy	Deu	5	28	67	Mane dices : Quis mihi det vesperum ? et vespere : Quis mihi det mane ? propter cordis tui formidinem, qua terreberis, et propter ea, quae tuis videbis oculis.
   5674 Deuteronomy	Deu	5	28	68	Reducet te Dominus classibus in Aegyptum per viam de qua dixit tibi ut eam amplius non videres. Ibi venderis inimicis tuis in servos et ancillas, et non erit qui emat.
   5675 Deuteronomy	Deu	5	29	1	Haec sunt verba foederis quod praecepit Dominus Moysi ut feriret cum filiis Israël in terra Moab : praeter illud foedus, quod cum eis pepigit in Horeb.
   5676 Deuteronomy	Deu	5	29	2	Vocavitque Moyses omnem Israël, et dixit ad eos : Vos vidistis universa, quae fecit Dominus coram vobis in terra Aegypti Pharaoni, et omnibus servis ejus, universaeque terrae illius,
   5677 Deuteronomy	Deu	5	29	3	tentationes magnas, quas viderunt oculi tui, signa illa, portentaque ingentia,
   5678 Deuteronomy	Deu	5	29	4	et non dedit vobis Dominus cor intelligens, et oculos videntes, et aures quae possunt audire, usque in praesentem diem.
   5679 Deuteronomy	Deu	5	29	5	Adduxit vos quadraginta annis per desertum : non sunt attrita vestimenta vestra, nec calceamenta pedum vestrorum vetustate consumpta sunt.
   5680 Deuteronomy	Deu	5	29	6	Panem non comedistis, vinum et siceram non bibistis : ut sciretis quia ego sum Dominus Deus vester.
   5681 Deuteronomy	Deu	5	29	7	Et venistis ad hunc locum : egressusque est Sehon rex Hesebon, et Og rex Basan, occurrentes nobis ad pugnam. Et percussimus eos,
   5682 Deuteronomy	Deu	5	29	8	et tulimus terram eorum, ac tradidimus possidendam Ruben et Gad, et dimidiae tribui Manasse.
   5683 Deuteronomy	Deu	5	29	9	Custodite ergo verba pacti hujus, et implete ea : ut intelligatis universa quae facitis.
   5684 Deuteronomy	Deu	5	29	10	Vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro, principes vestri, et tribus, ac majores natu, atque doctores, omnis populus Israël,
   5685 Deuteronomy	Deu	5	29	11	liberi et uxores vestrae, et advena qui tecum moratur in castris, exceptis lignorum caesoribus, et his qui comportant aquas :
   5686 Deuteronomy	Deu	5	29	12	ut transeas in foedere Domini Dei tui, et in jurejurando quod hodie Dominus Deus tuus percutit tecum :
   5687 Deuteronomy	Deu	5	29	13	ut suscitet te sibi in populum, et ipse sit Deus tuus sicut locutus est tibi, et sicut juravit patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob.
   5688 Deuteronomy	Deu	5	29	14	Nec vobis solis ego hoc foedus ferio, et haec juramenta confirmo,
   5689 Deuteronomy	Deu	5	29	15	sed cunctis praesentibus et absentibus.
   5690 Deuteronomy	Deu	5	29	16	Vos enim nostis quomodo habitaverimus in terra Aegypti, et quomodo transierimus per medium nationum, quas transeuntes
   5691 Deuteronomy	Deu	5	29	17	vidistis abominationes et sordes, id est, idola eorum, lignum et lapidem, argentum et aurum, quae colebant.
   5692 Deuteronomy	Deu	5	29	18	Ne forte sit inter vos vir aut mulier, familia aut tribus, cujus cor aversum est hodie a Domino Deo nostro, ut vadat et serviat diis illarum gentium : et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem.
   5693 Deuteronomy	Deu	5	29	19	Cumque audierit verba juramenti hujus, benedicat sibi in corde suo, dicens : Pax erit mihi, et ambulabo in pravitate cordis mei : et absumat ebria sitientem,
   5694 Deuteronomy	Deu	5	29	20	et Dominus non ignoscat ei : sed tunc quam maxime furor ejus fumet, et zelus contra hominem illum, et sedeant super eum omnia maledicta, quae scripta sunt in hoc volumine : et deleat Dominus nomen ejus sub caelo,
   5695 Deuteronomy	Deu	5	29	21	et consumat eum in perditionem ex omnibus tribubus Israël, juxta maledictiones, quae in libro legis hujus ac foederis continentur.
   5696 Deuteronomy	Deu	5	29	22	Dicetque sequens generatio, et filii qui nascentur deinceps, et peregrini qui de longe venerint, videntes plagas terrae illius, et infirmitates, quibus eam afflixerit Dominus,
   5697 Deuteronomy	Deu	5	29	23	sulphure, et salis ardore comburens, ita ut ultra non seratur, nec virens quippiam germinet, in exemplum subversionis Sodomae et Gomorrhae, Adamae et Seboim, quas subvertit Dominus in ira et furore suo.
   5698 Deuteronomy	Deu	5	29	24	Et dicent omnes gentes : Quare sic fecit Dominus terrae huic ? quae est haec ira furoris ejus immensa ?
   5699 Deuteronomy	Deu	5	29	25	Et respondebunt : Quia dereliquerunt pactum Domini, quod pepigit cum patribus eorum, quando eduxit eos de terra Aegypti :
   5700 Deuteronomy	Deu	5	29	26	et servierunt diis alienis, et adoraverunt eos, quos nesciebant, et quibus non fuerant attributi :
   5701 Deuteronomy	Deu	5	29	27	idcirco iratus est furor Domini contra terram istam, ut induceret super eam omnia maledicta, quae in hoc volumine scripta sunt :
   5702 Deuteronomy	Deu	5	29	28	et ejecit eos de terra sua in ira et in furore, et in indignatione maxima, projecitque in terram alienam, sicut hodie comprobatur.
   5703 Deuteronomy	Deu	5	29	29	Abscondita, Domino Deo nostro ; quae manifesta sunt, nobis et filiis nostris usque in sempiternum, ut faciamus universa verba legis hujus.
   5704 Deuteronomy	Deu	5	30	1	Cum ergo venerint super te omnes sermones isti, benedictio sive maledictio, quam proposui in conspectu tuo : et ductus poenitudine cordis tui in universis gentibus, in quas disperserit te Dominus Deus tuus,
   5705 Deuteronomy	Deu	5	30	2	et reversus fueris ad eum, et obedieris ejus imperiis, sicut ego hodie praecipio tibi, cum filiis tuis, in toto corde tuo, et in tota anima tua :
   5706 Deuteronomy	Deu	5	30	3	reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam, ac miserebitur tui, et rursum congregabit te de cunctis populis, in quos te ante dispersit.
   5707 Deuteronomy	Deu	5	30	4	Si ad cardines caeli fueris dissipatus, inde te retrahet Dominus Deus tuus,
   5708 Deuteronomy	Deu	5	30	5	et assumet, atque introducet in terram, quam possederunt patres tui, et obtinebis eam : et benedicens tibi, majoris numeri te esse faciat quam fuerunt patres tui.
   5709 Deuteronomy	Deu	5	30	6	Circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum, et cor seminis tui, ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, ut possis vivere.
   5710 Deuteronomy	Deu	5	30	7	Omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos, et eos qui oderunt te et persequuntur.
   5711 Deuteronomy	Deu	5	30	8	Tu autem reverteris, et audies vocem Domini Dei tui, faciesque universa mandata quae ego praecipio tibi hodie :
   5712 Deuteronomy	Deu	5	30	9	et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, in sobole uteri tui, et in fructu jumentorum tuorum, in ubertate terrae tuae, et in rerum omnium largitate. Revertetur enim Dominus, ut gaudeat super te in omnibus bonis, sicut gavisus est in patribus tuis :
   5713 Deuteronomy	Deu	5	30	10	si tamen audieris vocem Domini Dei tui, et custodieris praecepta ejus et caeremonias, quae in hac lege conscripta sunt : et revertaris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua.
   5714 Deuteronomy	Deu	5	30	11	Mandatum hoc, quod ego praecipio tibi hodie, non supra te est, neque procul positum,
   5715 Deuteronomy	Deu	5	30	12	nec in caelo situm, ut possis dicere : Quis nostrum valet ad caelum ascendere, ut deferat illud ad nos, et audiamus atque opere compleamus ?
   5716 Deuteronomy	Deu	5	30	13	neque trans mare positum : ut causeris, et dicas : Quis ex nobis poterit transfretare mare, et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod praeceptum est ?
   5717 Deuteronomy	Deu	5	30	14	sed juxta te est sermo valde, in ore tuo, et in corde tuo, ut facias illum.
   5718 Deuteronomy	Deu	5	30	15	Considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo, vitam et bonum, et e contrario mortem et malum :
   5719 Deuteronomy	Deu	5	30	16	ut diligas Dominum Deum tuum, et ambules in viis ejus, et custodias mandata illius ac caeremonias atque judicia : et vivas, atque multiplicet te, benedicatque tibi in terra, ad quam ingredieris possidendam.
   5720 Deuteronomy	Deu	5	30	17	Si autem aversum fuerit cor tuum, et audire nolueris, atque errore deceptus adoraveris deos alienos, et servieris eis :
   5721 Deuteronomy	Deu	5	30	18	praedico tibi hodie quod pereas, et parvo tempore moreris in terra, ad quam, Jordane transmisso, ingredieris possidendam.
   5722 Deuteronomy	Deu	5	30	19	Testes invoco hodie caelum et terram, quod proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem. Elige ergo vitam, ut et tu vivas, et semen tuum :
   5723 Deuteronomy	Deu	5	30	20	et diligas Dominum Deum tuum, atque obedias voci ejus, et illi adhaereas (ipse est enim vita tua, et longitudo dierum tuorum), ut habites in terra, pro qua juravit Dominus patribus tuis, Abraham, Isaac, et Jacob, ut daret eam illis.
   5724 Deuteronomy	Deu	5	31	1	Abiit itaque Moyses, et locutus est omnia verba haec ad universum Israël,
   5725 Deuteronomy	Deu	5	31	2	et dixit ad eos : Centum viginti annorum sum hodie ; non possum ultra egredi et ingredi, praesertim cum et Dominus dixerit mihi : Non transibis Jordanem istum.
   5726 Deuteronomy	Deu	5	31	3	Dominus ergo Deus tuus transibit ante te : ipse delebit omnes gentes has in conspectu tuo, et possidebis eas : et Josue iste transibit ante te, sicut locutus est Dominus.
   5727 Deuteronomy	Deu	5	31	4	Facietque Dominus eis sicut fecit Sehon et Og regibus Amorrhaeorum, et terrae eorum, delebitque eos.
   5728 Deuteronomy	Deu	5	31	5	Cum ergo et hos tradiderit vobis, similiter facietis eis, sicut praecepi vobis.
   5729 Deuteronomy	Deu	5	31	6	Viriliter agite, et confortamini : nolite timere, nec paveatis ad conspectum eorum : quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus, et non dimittet, nec derelinquet te.
   5730 Deuteronomy	Deu	5	31	7	Vocavitque Moyses Josue, et dixit ei coram omni Israël : Confortare, et esto robustus : tu enim introduces populum istum in terram, quam daturum se patribus eorum juravit Dominus, et tu eam sorte divides.
   5731 Deuteronomy	Deu	5	31	8	Et Dominus qui ductor est vester, ipse erit tecum : non dimittet, nec derelinquet te : noli timere, nec paveas.
   5732 Deuteronomy	Deu	5	31	9	Scripsit itaque Moyses legem hanc, et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi, qui portabant arcam foederis Domini, et cunctis senioribus Israël.
   5733 Deuteronomy	Deu	5	31	10	Praecepitque eis, dicens : Post septem annos, anno remissionis, in solemnitate tabernaculorum,
   5734 Deuteronomy	Deu	5	31	11	convenientibus cunctis ex Israël, ut appareant in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit Dominus, leges verba legis hujus coram omni Israël, audientibus eis,
   5735 Deuteronomy	Deu	5	31	12	et in unum omni populo congregato, tam viris quam mulieribus, parvulis, et advenis, qui sunt intra portas tuas : ut audientes discant, et timeant Dominum Deum vestrum, et custodiant, impleantque omnes sermones legis hujus.
   5736 Deuteronomy	Deu	5	31	13	Filii quoque eorum qui nunc ignorant, ut audire possint, et timeant Dominum Deum suum cunctis diebus quibus versantur in terra, ad quam vos, Jordane transmisso, pergitis obtinendam.
   5737 Deuteronomy	Deu	5	31	14	Et ait Dominus ad Moysen : Ecce prope sunt dies mortis tuae : voca Josue, et state in tabernaculo testimonii, ut praecipiam ei. Abierunt ergo Moyses et Josue, et steterunt in tabernaculo testimonii :
   5738 Deuteronomy	Deu	5	31	15	apparuitque Dominus ibi in columna nubis, quae stetit in introitu tabernaculi.
   5739 Deuteronomy	Deu	5	31	16	Dixitque Dominus ad Moysen : Ecce tu dormies cum patribus tuis, et populus iste consurgens fornicabitur post deos alienos in terra, ad quam ingreditur ut habitet in ea : ibi derelinquet me, et irritum faciet foedus, quod pepigi cum eo.
   5740 Deuteronomy	Deu	5	31	17	Et irascetur furor meus contra eum in die illo : et derelinquam eum, et abscondam faciem meam ab eo, et erit in devorationem : invenient eum omnia mala et afflictiones, ita ut dicat in illo die : Vere quia non est Deus mecum, invenerunt me haec mala.
   5741 Deuteronomy	Deu	5	31	18	Ego autem abscondam, et celabo faciem meam in die illo propter omnia mala, quae fecit, quia secutus est deos alienos.
   5742 Deuteronomy	Deu	5	31	19	Nunc itaque scribite vobis canticum istud, et docete filios Israël : ut memoriter teneant, et ore decantent, et sit mihi carmen istud pro testimonio inter filios Israël.
   5743 Deuteronomy	Deu	5	31	20	Introducam enim eum in terram, pro qua juravi patribus ejus, lacte et melle manantem. Cumque comederint, et saturati, crassique fuerint, avertentur ad deos alienos, et servient eis : detrahentque mihi, et irritum facient pactum meum.
   5744 Deuteronomy	Deu	5	31	21	Postquam invenerint eum mala multa et afflictiones, respondebit ei canticum istud pro testimonio, quod nulla delebit oblivio ex ore seminis sui. Scio enim cogitationes ejus, quae facturus sit hodie, antequam introducam eum in terram, quam ei pollicitus sum.
   5745 Deuteronomy	Deu	5	31	22	Scripsit ergo Moyses canticum, et docuit filios Israël.
   5746 Deuteronomy	Deu	5	31	23	Praecepitque Dominus Josue filio Nun, et ait : Confortare, et esto robustus : tu enim introduces filios Israël in terram, quam pollicitus sum, et ego ero tecum.
   5747 Deuteronomy	Deu	5	31	24	Postquam ergo scripsit Moyses verba legis hujus in volumine, atque complevit,
   5748 Deuteronomy	Deu	5	31	25	praecepit Levitis, qui portabant arcam foederis Domini, dicens :
   5749 Deuteronomy	Deu	5	31	26	Tollite librum istum, et ponite eum in latere arcae foederis Domini Dei vestri : ut sit ibi contra te in testimonium.
   5750 Deuteronomy	Deu	5	31	27	Ego enim scio contentionem tuam, et cervicem tuam durissimam. Adhuc vivente me et ingrediente vobiscum, semper contentiose egistis contra Dominum : quanto magis cum mortuus fuero ?
   5751 Deuteronomy	Deu	5	31	28	Congregate ad me omnes majores natu per tribus vestras, atque doctores, et loquar audientibus eis sermones istos, et invocabo contra eos caelum et terram.
   5752 Deuteronomy	Deu	5	31	29	Novi enim quod post mortem meam inique agetis, et declinabitis cito de via, quam praecepi vobis : et occurrent vobis mala in extremo tempore, quando feceritis malum in conspectu Domini, ut irritetis eum per opera manuum vestrarum.
   5753 Deuteronomy	Deu	5	31	30	Locutus est ergo Moyses, audiente universo coetu Israël, verba carminis hujus, et ad finem usque complevit.
   5754 Deuteronomy	Deu	5	32	1	[Audite, caeli, quae loquor : audiat terra verba oris mei.
   5755 Deuteronomy	Deu	5	32	2	Concrescat ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum, quasi imber super herbam, et quasi stillae super gramina.
   5756 Deuteronomy	Deu	5	32	3	Quia nomen Domini invocabo : date magnificentiam Deo nostro.]
   5757 Deuteronomy	Deu	5	32	4	[Dei perfecta sunt opera, et omnes viae ejus judicia : Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus.
   5758 Deuteronomy	Deu	5	32	5	Peccaverunt ei, et non filii ejus in sordibus : generatio prava atque perversa.
   5759 Deuteronomy	Deu	5	32	6	Haeccine reddis Domino, popule stulte et insipiens ? numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te ?
   5760 Deuteronomy	Deu	5	32	7	Memento dierum antiquorum, cogita generationes singulas : interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi : majores tuos, et dicent tibi.
   5761 Deuteronomy	Deu	5	32	8	Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israël.
   5762 Deuteronomy	Deu	5	32	9	Pars autem Domini, populus ejus : Jacob funiculus haereditatis ejus.
   5763 Deuteronomy	Deu	5	32	10	Invenit eum in terra deserta, in loco horroris, et vastae solitudinis : circumduxit eum, et docuit : et custodivit quasi pupillam oculi sui.
   5764 Deuteronomy	Deu	5	32	11	Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans, expandit alas suas, et assumpsit eum, atque portavit in humeris suis.
   5765 Deuteronomy	Deu	5	32	12	Dominus solus dux ejus fuit, et non erat cum eo deus alienus :
   5766 Deuteronomy	Deu	5	32	13	constituit eum super excelsam terram, ut comederet fructus agrorum : ut sugeret mel de petra, oleumque de saxo durissimo ;
   5767 Deuteronomy	Deu	5	32	14	butyrum de armento, et lac de ovibus cum adipe agnorum, et arietum filiorum Basan : et hircos cum medulla tritici, et sanguinem uvae biberet meracissimum.]
   5768 Deuteronomy	Deu	5	32	15	[Incrassatus est dilectus, et recalcitravit : incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo.
   5769 Deuteronomy	Deu	5	32	16	Provocaverunt eum in diis alienis, et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt.
   5770 Deuteronomy	Deu	5	32	17	Immolaverunt daemoniis et non Deo, diis quos ignorabant : novi recentesque venerunt, quos non coluerunt patres eorum :
   5771 Deuteronomy	Deu	5	32	18	Deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui.]
   5772 Deuteronomy	Deu	5	32	19	[Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus est : quia provocaverunt eum filii sui et filiae.
   5773 Deuteronomy	Deu	5	32	20	Et ait : Abscondam faciem meam ab eis, et considerabo novissima eorum : generatio enim perversa est, et infideles filii.
   5774 Deuteronomy	Deu	5	32	21	Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis : et ego provocabo eos in eo qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos.
   5775 Deuteronomy	Deu	5	32	22	Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima : devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet.
   5776 Deuteronomy	Deu	5	32	23	Congregabo super eos mala, et sagittas meas complebo in eis.
   5777 Deuteronomy	Deu	5	32	24	Consumentur fame, et devorabunt eos aves morsu amarissimo : dentes bestiarum immittam in eos, cum furore trahentium super terram, atque serpentium.
   5778 Deuteronomy	Deu	5	32	25	Foris vastabit eos gladius, et intus pavor, juvenem simul ac virginem, lactentem cum homine sene.]
   5779 Deuteronomy	Deu	5	32	26	[Dixi : Ubinam sunt ? cessare faciam ex hominibus memoriam eorum.
   5780 Deuteronomy	Deu	5	32	27	Sed propter iram inimicorum distuli : ne forte superbirent hostes eorum, et dicerent : Manus nostra excelsa, et non Dominus, fecit haec omnia.
   5781 Deuteronomy	Deu	5	32	28	Gens absque consilio est, et sine prudentia.
   5782 Deuteronomy	Deu	5	32	29	Utinam saperent, et intelligerent, ac novissima providerent.
   5783 Deuteronomy	Deu	5	32	30	Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem millia ? nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos, et Dominus conclusit illos ?
   5784 Deuteronomy	Deu	5	32	31	Non enim est Deus noster ut dii eorum : et inimici nostri sunt judices.
   5785 Deuteronomy	Deu	5	32	32	De vinea Sodomorum, vinea eorum, et de suburbanis Gomorrhae : uva eorum, uva fellis, et botri amarissimi.
   5786 Deuteronomy	Deu	5	32	33	Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile.
   5787 Deuteronomy	Deu	5	32	34	Nonne haec condita sunt apud me, et signata in thesauris meis ?
   5788 Deuteronomy	Deu	5	32	35	Mea est ultio, et ego retribuam in tempore, ut labatur pes eorum : juxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora.
   5789 Deuteronomy	Deu	5	32	36	Judicabit Dominus populum suum, et in servis suis miserebitur : videbit quod infirmata sit manus, et clausi quoque defecerunt, residuique consumpti sunt.]
   5790 Deuteronomy	Deu	5	32	37	[Et dicet : Ubi sunt dii eorum, in quibus habebant fiduciam ?
   5791 Deuteronomy	Deu	5	32	38	de quorum victimis comedebant adipes, et bibebant vinum libaminum : surgant, et opitulentur vobis, et in necessitate vos protegant.
   5792 Deuteronomy	Deu	5	32	39	Videte quod ego sim solus, et non sit alius deus praeter me : ego occidam, et ego vivere faciam : percutiam, et ego sanabo, et non est qui de manu mea possit eruere.
   5793 Deuteronomy	Deu	5	32	40	Levabo ad caelum manum meam, et dicam : Vivo ego in aeternum.
   5794 Deuteronomy	Deu	5	32	41	Si acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit judicium manus mea : reddam ultionem hostibus meis, et his qui oderunt me retribuam.
   5795 Deuteronomy	Deu	5	32	42	Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus devorabit carnes ; de cruore occisorum et de captivitate, nudati inimicorum capitis.
   5796 Deuteronomy	Deu	5	32	43	Laudate, gentes, populum ejus, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur : et vindictam retribuet in hostes eorum, et propitius erit terrae populi sui.]
   5797 Deuteronomy	Deu	5	32	44	Venit ergo Moyses, et locutus est omnia verba cantici hujus in auribus populi, ipse et Josue filius Nun.
   5798 Deuteronomy	Deu	5	32	45	Complevitque omnes sermones istos, loquens ad universum Israël,
   5799 Deuteronomy	Deu	5	32	46	et dixit ad eos : Ponite corda vestra in omnia verba, quae ego testificor vobis hodie : ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere, et implere universa quae scripta sunt legis hujus :
   5800 Deuteronomy	Deu	5	32	47	quia non incassum praecepta sunt vobis, sed ut singuli in eis viverent : quae facientes longo perseveretis tempore in terra, ad quam, Jordane transmisso, ingredimini possidendam.
   5801 Deuteronomy	Deu	5	32	48	Locutusque est Dominus ad Moysen in eadem die, dicens :
   5802 Deuteronomy	Deu	5	32	49	Ascende in montem istum Abarim, id est, transitum, in montem Nebo, qui est in terra Moab contra Jericho : et vide terram Chanaan, quam ego tradam filiis Israël obtinendam, et morere in monte.
   5803 Deuteronomy	Deu	5	32	50	Quem conscendens jungeris populis tuis, sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor, et appositus populis suis :
   5804 Deuteronomy	Deu	5	32	51	quia praevaricati estis contra me in medio filiorum Israël ad aquas contradictionis in Cades deserti Sin : et non sanctificastis me inter filios Israël.
   5805 Deuteronomy	Deu	5	32	52	E contra videbis terram, et non ingredieris in eam, quam ego dabo filiis Israël.
   5806 Deuteronomy	Deu	5	33	1	Haec est benedictio, qua benedixit Moyses, homo Dei, filiis Israël ante mortem suam.
   5807 Deuteronomy	Deu	5	33	2	Et ait : [Dominus de Sinai venit, et de Seir ortus est nobis : apparuit de monte Pharan, et cum eo sanctorum millia. In dextera ejus ignea lex.
   5808 Deuteronomy	Deu	5	33	3	Dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt : et qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius.
   5809 Deuteronomy	Deu	5	33	4	Legem praecepit nobis Moyses, haereditatem multitudinis Jacob.
   5810 Deuteronomy	Deu	5	33	5	Erit apud rectissimum rex, congregatis principibus populi cum tribubus Israël.
   5811 Deuteronomy	Deu	5	33	6	Vivat Ruben, et non moriatur, et sit parvus in numero.]
   5812 Deuteronomy	Deu	5	33	7	Haec est Judae benedictio : [Audi, Domine, vocem Judae, et ad populum suum introduc eum : manus ejus pugnabunt pro eo, et adjutor illius contra adversarios ejus erit.]
   5813 Deuteronomy	Deu	5	33	8	Levi quoque ait : [Perfectio tua, et doctrina tua viro sancto tuo, quem probasti in tentatione, et judicasti ad aquas contradictionis.
   5814 Deuteronomy	Deu	5	33	9	Qui dixit patri suo et matri suae : Nescio vos : et fratribus suis : Ignoro vos : et nescierunt filios suos. Hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt.
   5815 Deuteronomy	Deu	5	33	10	Judicia tua, o Jacob, et legem tuam, o Israël : ponent thymiama in furore tuo, et holocaustum super altare tuum.
   5816 Deuteronomy	Deu	5	33	11	Benedic, Domine, fortitudini ejus : et opera manuum illius suscipe. Percute dorsa inimicorum ejus : et qui oderunt eum, non consurgant.]
   5817 Deuteronomy	Deu	5	33	12	Et Benjamin ait : [Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo : quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet.]
   5818 Deuteronomy	Deu	5	33	13	Joseph quoque ait : [De benedictione Domini terra ejus, de pomis caeli, et rore, atque abysso subjacente.
   5819 Deuteronomy	Deu	5	33	14	De pomis fructuum solis ac lunae,
   5820 Deuteronomy	Deu	5	33	15	de vertice antiquorum montium, de pomis collium aeternorum :
   5821 Deuteronomy	Deu	5	33	16	et de frugibus terrae, et de plenitudine ejus. Benedictio illius qui apparuit in rubo, veniat super caput Joseph, et super verticem nazaraei inter fratres suos.
   5822 Deuteronomy	Deu	5	33	17	Quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus, cornua rhinocerotis cornua illius : in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae. Hae sunt multitudines Ephraim : et haec millia Manasse.]
   5823 Deuteronomy	Deu	5	33	18	Et Zabulon ait : [Laetare, Zabulon, in exitu tuo, et Issachar in tabernaculis tuis.
   5824 Deuteronomy	Deu	5	33	19	Populos vocabunt ad montem : ibi immolabunt victimas justitiae. Qui inundationem maris quasi lac sugent, et thesauros absconditos arenarum.]
   5825 Deuteronomy	Deu	5	33	20	Et Gad ait : [Benedictus in latitudine Gad : quasi leo requievit, cepitque brachium et verticem.
   5826 Deuteronomy	Deu	5	33	21	Et vidit principatum suum, quod in parte sua doctor esset repositus : qui fuit cum principibus populi, et fecit justitias Domini, et judicium suum cum Israël.]
   5827 Deuteronomy	Deu	5	33	22	Dan quoque ait : [Dan catulus leonis, fluet largiter de Basan.]
   5828 Deuteronomy	Deu	5	33	23	Et Nephthali dixit : [Nephthali abundantia perfruetur, et plenus erit benedictionibus Domini : mare et meridiem possidebit.]
   5829 Deuteronomy	Deu	5	33	24	Aser quoque ait : [Benedictus in filiis Aser, sit placens fratribus suis, et tingat in oleo pedem suum :
   5830 Deuteronomy	Deu	5	33	25	ferrum et aes calceamentum ejus. Sicut dies juventutis tuae, ita et senectus tua.
   5831 Deuteronomy	Deu	5	33	26	Non est deus alius ut Deus rectissimi, ascensor caeli, auxiliator tuus. Magnificentia ejus discurrunt nubes,
   5832 Deuteronomy	Deu	5	33	27	habitaculum ejus sursum, et subter brachia sempiterna ejiciet a facie tua inimicum, dicetque : Conterere.
   5833 Deuteronomy	Deu	5	33	28	Habitabit Israël confidenter, et solus. Oculus Jacob in terra frumenti et vini, caelique caligabunt rore.
   5834 Deuteronomy	Deu	5	33	29	Beatus es tu, Israël : quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino ? Scutum auxilii tui, et gladius gloriae tuae : negabunt te inimici tui, et tu eorum colla calcabis.]
   5835 Deuteronomy	Deu	5	34	1	Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nebo, in verticem Phasga contra Jericho : ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan,
   5836 Deuteronomy	Deu	5	34	2	et universum Nephthali, terramque Ephraim et Manasse, et omnem terram Juda usque ad mare novissimum,
   5837 Deuteronomy	Deu	5	34	3	et australem partem, et latitudinem campi Jericho civitatis palmarum usque Segor.
   5838 Deuteronomy	Deu	5	34	4	Dixitque Dominus ad eum : Haec est terra, pro qua juravi Abraham, Isaac, et Jacob, dicens : Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis, et non transibis ad illam.
   5839 Deuteronomy	Deu	5	34	5	Mortuusque est ibi Moyses servus Domini, in terra Moab, jubente Domino :
   5840 Deuteronomy	Deu	5	34	6	et sepelivit eum in valle terrae Moab contra Phogor : et non cognovit homo sepulchrum ejus usque in praesentem diem.
   5841 Deuteronomy	Deu	5	34	7	Moyses centum et viginti annorum erat quando mortuus est : non caligavit oculus ejus, nec dentes illius moti sunt.
   5842 Deuteronomy	Deu	5	34	8	Fleveruntque eum filii Israël in campestribus Moab triginta diebus : et completi sunt dies planctus lugentium Moysen.
   5843 Deuteronomy	Deu	5	34	9	Josue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiae, quia Moyses posuit super eum manus suas. Et obedierunt ei filii Israël, feceruntque sicut praecepit Dominus Moysi.
   5844 Deuteronomy	Deu	5	34	10	Et non surrexit ultra propheta in Israël sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem,
   5845 Deuteronomy	Deu	5	34	11	in omnibus signis atque portentis, quae misit per eum, ut faceret in terra Aegypti Pharaoni, et omnibus servis ejus, universaeque terrae illius,
   5846 Deuteronomy	Deu	5	34	12	et cunctam manum robustam, magnaque mirabilia, quae fecit Moyses coram universo Israël.
   5847 Joshua	Josh	6	1	1	Et factum est post mortem Moysi servi Domini, ut loqueretur Dominus ad Josue filium Nun, ministrum Moysi, et diceret ei :
   5848 Joshua	Josh	6	1	2	Moyses servus meus mortuus est : surge, et transi Jordanem istum tu, et omnis populus tecum, in terram quam ego dabo filiis Israël.
   5849 Joshua	Josh	6	1	3	Omnem locum, quem calcaverit vestigium pedis vestri, vobis tradam, sicut locutus sum Moysi.
   5850 Joshua	Josh	6	1	4	A deserto et Libano usque ad fluvium magnum Euphraten, omnis terra Hethaeorum usque ad mare magnum contra solis occasum erit terminus vester.
   5851 Joshua	Josh	6	1	5	Nullus poterit vobis resistere cunctis diebus vitae tuae : sicut fui cum Moyse, ita ero tecum : non dimittam, nec derelinquam te.
   5852 Joshua	Josh	6	1	6	Confortare, et esto robustus : tu enim sorte divides populo huic terram, pro qua juravi patribus suis, ut traderem eam illis.
   5853 Joshua	Josh	6	1	7	Confortare igitur, et esto robustus valde, ut custodias, et facias omnem legem, quam praecepit tibi Moyses servus meus : ne declines ab ea ad dexteram vel ad sinistram, ut intelligas cuncta quae agis.
   5854 Joshua	Josh	6	1	8	Non recedat volumen legis hujus ab ore tuo : sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias et facias omnia quae scripta sunt in eo : tunc diriges viam tuam, et intelliges eam.
   5855 Joshua	Josh	6	1	9	Ecce praecipio tibi : confortare, et esto robustus. Noli metuere, et noli timere : quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quaecumque perrexeris.
   5856 Joshua	Josh	6	1	10	Praecepitque Josue principibus populi, dicens : Transite per medium castrorum, et imperate populo, ac dicite :
   5857 Joshua	Josh	6	1	11	Praeparate vobis cibaria : quoniam post diem tertium transibitis Jordanem, et intrabitis ad possidendam terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis.
   5858 Joshua	Josh	6	1	12	Rubenitis quoque et Gaditis, et dimidiae tribui Manasse, ait :
   5859 Joshua	Josh	6	1	13	Mementote sermonis, quem praecepit vobis Moyses famulus Domini, dicens : Dominus Deus vester dedit vobis requiem, et omnem terram.
   5860 Joshua	Josh	6	1	14	Uxores vestrae, et filii, ac jumenta manebunt in terra, quam tradidit vobis Moyses trans Jordanem : vos autem transite armati ante fratres vestros, omnes fortes manu, et pugnate pro eis,
   5861 Joshua	Josh	6	1	15	donec det Dominus requiem fratribus vestris sicut et vobis dedit, et possideant ipsi quoque terram quam Dominus Deus vester daturus est eis : et sic revertimini in terram possessionis vestrae, et habitabitis in ea, quam vobis dedit Moyses famulus Domini trans Jordanem contra solis ortum.
   5862 Joshua	Josh	6	1	16	Responderuntque ad Josue, atque dixerunt : Omnia quae praecepisti nobis, faciemus : et quocumque miseris, ibimus.
   5863 Joshua	Josh	6	1	17	Sicut obedivimus in cunctis Moysi, ita obediemus et tibi : tantum sit Dominus Deus tuus tecum, sicut fuit cum Moyse.
   5864 Joshua	Josh	6	1	18	Qui contradixerit ori tuo, et non obedierit cunctis sermonibus, quos praeceperis ei, moriatur. Tu tantum confortare, et viriliter age.
   5865 Joshua	Josh	6	2	1	Misit igitur Josue filius Nun de Setim duos viros exploratores in abscondito : et dixit eis : Ite, et considerate terram, urbemque Jericho. Qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis, nomine Rahab, et quieverunt apud eam.
   5866 Joshua	Josh	6	2	2	Nuntiatumque est regi Jericho, et dictum : Ecce viri ingressi sunt huc per noctem de filiis Israël, ut explorarent terram.
   5867 Joshua	Josh	6	2	3	Misitque rex Jericho ad Rahab, dicens : Educ viros, qui venerunt ad te, et ingressi sunt domum tuam : exploratores quippe sunt, et omnem terram considerare venerunt.
   5868 Joshua	Josh	6	2	4	Tollensque mulier viros, abscondit, et ait : Fateor, venerunt ad me, sed nesciebam unde essent :
   5869 Joshua	Josh	6	2	5	cumque porta clauderetur in tenebris, et illi pariter exierunt ; nescio quo abierunt : persequimini cito, et comprehendetis eos.
   5870 Joshua	Josh	6	2	6	Ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus suae, operuitque eos stipula lini, quae ibi erat.
   5871 Joshua	Josh	6	2	7	Hi autem, qui missi fuerant, secuti sunt eos per viam, quae ducit ad vadum Jordanis : illisque egressis statim porta clausa est.
   5872 Joshua	Josh	6	2	8	Necdum obdormierant qui latebant, et ecce mulier ascendit ad eos, et ait :
   5873 Joshua	Josh	6	2	9	Novi quod Dominus tradiderit vobis terram : etenim irruit in nos terror vester, et elanguerunt omnes habitatores terrae.
   5874 Joshua	Josh	6	2	10	Audivimus quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum, quando egressi estis ex Aegypto : et quae feceritis duobus Amorrhaeorum regibus, qui erant trans Jordanem, Sehon et Og, quos interfecistis.
   5875 Joshua	Josh	6	2	11	Et haec audientes pertimuimus, et elanguit cor nostrum, nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum : Dominus enim Deus vester ipse est Deus in caelo sursum et in terra deorsum.
   5876 Joshua	Josh	6	2	12	Nunc ergo jurate mihi per Dominum, ut quomodo ego misericordiam feci vobiscum, ita et vos faciatis cum domo patris mei : detisque mihi verum signum,
   5877 Joshua	Josh	6	2	13	ut salvetis patrem meum et matrem, et fratres ac sorores meas, et omnia quae illorum sunt, et eruatis animas nostras a morte.
   5878 Joshua	Josh	6	2	14	Qui responderunt ei : Anima nostra sit pro vobis in mortem, si tamen non prodideris nos : cumque tradiderit nobis Dominus terram, faciemus in te misericordiam et veritatem.
   5879 Joshua	Josh	6	2	15	Demisit ergo eos per funem de fenestra : domus enim ejus haerebat muro.
   5880 Joshua	Josh	6	2	16	Dixitque ad eos : Ad montana conscendite, ne forte occurrant vobis revertentes : ibique latitate tribus diebus, donec redeant, et sic ibitis per viam vestram.
   5881 Joshua	Josh	6	2	17	Qui dixerunt ad eam : Innoxii erimus a juramento hoc, quo adjurasti nos :
   5882 Joshua	Josh	6	2	18	si ingredientibus nobis terram, signum fuerit funiculus iste coccineus, et ligaveris eum in fenestra, per quam demisisti nos : et patrem tuum ac matrem, fratresque et omnem cognationem tuam congregaveris in domum tuam.
   5883 Joshua	Josh	6	2	19	Qui ostium domus tuae egressus fuerit, sanguis ipsius erit in caput ejus, et nos erimus alieni. Cunctorum autem sanguis, qui tecum in domo fuerint, redundabit in caput nostrum, si eos aliquis tetigerit.
   5884 Joshua	Josh	6	2	20	Quod si nos prodere volueris, et sermonem istum proferre in medium, erimus mundi ab hoc juramento, quo adjurasti nos.
   5885 Joshua	Josh	6	2	21	Et illa respondit : Sicut locuti estis, ita fiat : dimittensque eos ut pergerent, appendit funiculum coccineum in fenestra.
   5886 Joshua	Josh	6	2	22	Illi vero ambulantes pervenerunt ad montana, et manserunt ibi tres dies, donec reverterentur qui fuerant persecuti : quaerentes enim per omnem viam, non repererunt eos.
   5887 Joshua	Josh	6	2	23	Quibus urbem ingressis, reversi sunt, et descenderunt exploratores de monte : et, transmisso Jordane, venerunt ad Josue filium Nun, narraveruntque ei omnia quae acciderant sibi,
   5888 Joshua	Josh	6	2	24	atque dixerunt : Tradidit Dominus omnem terram hanc in manus nostras, et timore prostrati sunt cuncti habitatores ejus.
   5889 Joshua	Josh	6	3	1	Igitur Josue de nocte consurgens movit castra : egredientesque de Setim, venerunt ad Jordanem ipse et omnes filii Israël, et morati sunt ibi tres dies.
   5890 Joshua	Josh	6	3	2	Quibus evolutis transierunt praecones per castrorum medium,
   5891 Joshua	Josh	6	3	3	et clamare coeperunt : Quando videritis arcam foederis Domini Dei vestri, et sacerdotes stirpis Leviticae portantes eam, vos quoque consurgite, et sequimini praecedentes :
   5892 Joshua	Josh	6	3	4	sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum millium : ut procul videre possitis, et nosse per quam viam ingrediamini : quia prius non ambulastis per eam : et cavete ne appropinquetis ad arcam.
   5893 Joshua	Josh	6	3	5	Dixitque Josue ad populum : Sanctificamini : cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia.
   5894 Joshua	Josh	6	3	6	Et ait ad sacerdotes : Tollite arcam foederis, et praecedite populum. Qui jussa complentes, tulerunt, et ambulaverunt ante eos.
   5895 Joshua	Josh	6	3	7	Dixitque Dominus ad Josue : Hodie incipiam exaltare te coram omni Israël : ut sciant quod sicut cum Moyse fui, ita et tecum sim.
   5896 Joshua	Josh	6	3	8	Tu autem praecipe sacerdotibus, qui portant arcam foederis, et dic eis : Cum ingressi fueritis partem aquae Jordanis, state in ea.
   5897 Joshua	Josh	6	3	9	Dixitque Josue ad filios Israël : Accedite huc, et audite verbum Domini Dei vestri.
   5898 Joshua	Josh	6	3	10	Et rursum : In hoc, inquit, scietis quod Dominus Deus vivens in medio vestri est, et disperdet in conspectu vestro Chananaeum et Hethaeum, Hevaeum et Pherezaeum, Gergesaeum quoque et Jebusaeum, et Amorrhaeum.
   5899 Joshua	Josh	6	3	11	Ecce arca foederis Domini omnis terrae antecedet vos per Jordanem.
   5900 Joshua	Josh	6	3	12	Parate duodecim viros de tribubus Israël, singulos per singulas tribus.
   5901 Joshua	Josh	6	3	13	Et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam Domini Dei universae terrae in aquis Jordanis, aquae quae inferiores sunt, decurrent atque deficient : quae autem desuper veniunt, in una mole consistent.
   5902 Joshua	Josh	6	3	14	Igitur egressus est populus de tabernaculis suis, ut transiret Jordanem : et sacerdotes, qui portabant arcam foederis, pergebant ante eum.
   5903 Joshua	Josh	6	3	15	Ingressisque eis Jordanem, et pedibus eorum in parte aquae tinctis (Jordanis autem ripas alvei sui tempore messis impleverat),
   5904 Joshua	Josh	6	3	16	steterunt aquae descendentes in loco uno, et ad instar montis intumescentes apparebant procul, ab urbe quae vocatur Adom usque ad locum Sarthan : quae autem inferiores erant, in mare Solitudinis (quod nunc vocatur Mortuum) descenderunt, usquequo omnino deficerent.
   5905 Joshua	Josh	6	3	17	Populus autem incedebat contra Jericho : et sacerdotes qui portabant arcam foederis Domini, stabant super siccam humum in medio Jordanis accincti, omnisque populus per arentem alveum transibat.
   5906 Joshua	Josh	6	4	1	Quibus transgressis, dixit Dominus ad Josue :
   5907 Joshua	Josh	6	4	2	Elige duodecim viros singulos per singulas tribus :
   5908 Joshua	Josh	6	4	3	et praecipe eis ut tollant de medio Jordanis alveo, ubi steterunt pedes sacerdotum, duodecim durissimos lapides, quos ponetis in loco castrorum, ubi fixeritis hac nocte tentoria.
   5909 Joshua	Josh	6	4	4	Vocavitque Josue duodecim viros, quos elegerat de filiis Israël, singulos de singulis tribubus,
   5910 Joshua	Josh	6	4	5	et ait ad eos : Ite ante arcam Domini Dei vestri ad Jordanis medium, et portate inde singuli singulos lapides in humeris vestris, juxta numerum filiorum Israël,
   5911 Joshua	Josh	6	4	6	ut sit signum inter vos : et quando interrogaverint vos filii vestri cras, dicentes : Quid sibi volunt isti lapides ?
   5912 Joshua	Josh	6	4	7	respondebitis eis : Defecerunt aquae Jordanis ante arcam foederis Domini, cum transiret eum : idcirco positi sunt lapides isti in monimentum filiorum Israël usque in aeternum.
   5913 Joshua	Josh	6	4	8	Fecerunt ergo filii Israël sicut praecepit eis Josue, portantes de medio Jordanis alveo duodecim lapides, ut Dominus ei imperarat, juxta numerum filiorum Israël, usque ad locum in quo castrametati sunt, ibique posuerunt eos.
   5914 Joshua	Josh	6	4	9	Alios quoque duodecim lapides posuit Josue in medio Jordanis alveo, ubi steterunt sacerdotes qui portabant arcam foederis : et sunt ibi usque in praesentem diem.
   5915 Joshua	Josh	6	4	10	Sacerdotes autem qui portabant arcam, stabant in Jordanis medio, donec omnia complerentur, quae Josue, ut loqueretur ad populum, praeceperat Dominus, et dixerat ei Moyses. Festinavitque populus, et transiit.
   5916 Joshua	Josh	6	4	11	Cumque transissent omnes, transivit et arca Domini, sacerdotesque pergebant ante populum.
   5917 Joshua	Josh	6	4	12	Filii quoque Ruben, et Gad, et dimidia tribus Manasse, armati praecedebant filios Israël, sicut eis praeceperat Moyses :
   5918 Joshua	Josh	6	4	13	et quadraginta pugnatorum millia per turmas, et cuneos, incedebant per plana atque campestria urbis Jericho.
   5919 Joshua	Josh	6	4	14	In die illo magnificavit Dominus Josue coram omni Israël, ut timerent eum, sicut timuerant Moysen, dum adviveret.
   5920 Joshua	Josh	6	4	15	Dixitque ad eum :
   5921 Joshua	Josh	6	4	16	Praecipe sacerdotibus, qui portant arcam foederis, ut ascendant de Jordane.
   5922 Joshua	Josh	6	4	17	Qui praecepit eis, dicens : Ascendite de Jordane.
   5923 Joshua	Josh	6	4	18	Cumque ascendissent portantes arcam foederis Domini, et siccam humum calcare coepissent, reversae sunt aquae in alveum suum, et fluebant sicut ante consueverant.
   5924 Joshua	Josh	6	4	19	Populus autem ascendit de Jordane decimo die mensis primi, et castrametati sunt in Galgalis contra orientalem plagam urbis Jericho.
   5925 Joshua	Josh	6	4	20	Duodecim quoque lapides, quos de Jordanis alveo sumpserant, posuit Josue in Galgalis,
   5926 Joshua	Josh	6	4	21	et dixit ad filios Israël : Quando interrogaverint filii vestri cras patres suos, et dixerint eis : Quid sibi volunt lapides isti ?
   5927 Joshua	Josh	6	4	22	docebitis eos, atque dicetis : Per arentem alveum transivit Israël Jordanem istum,
   5928 Joshua	Josh	6	4	23	siccante Domino Deo vestro aquas ejus in conspectu vestro, donec transiretis,
   5929 Joshua	Josh	6	4	24	sicut fecerat prius in mari Rubro, quod siccavit donec transiremus :
   5930 Joshua	Josh	6	4	25	ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum, ut et vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore.
   5931 Joshua	Josh	6	5	1	Postquam ergo audierunt omnes reges Amorrhaeorum, qui habitabant trans Jordanem ad occidentalem plagam, et cuncti reges Chanaan, qui propinqua possidebant magni maris loca, quod siccasset Dominus fluenta Jordanis coram filiis Israël donec transirent, dissolutum est cor eorum, et non remansit in eis spiritus, timentium introitum filiorum Israël.
   5932 Joshua	Josh	6	5	2	Eo tempore ait Dominus ad Josue : Fac tibi cultros lapideos, et circumcide secundo filios Israël.
   5933 Joshua	Josh	6	5	3	Fecit quod jusserat Dominus, et circumcidit filios Israël in colle praeputiorum.
   5934 Joshua	Josh	6	5	4	Haec autem causa est secundae circumcisionis : omnis populus, qui egressus est de Aegypto generis masculini, universi bellatores viri, mortui sunt in deserto per longissimos viae circuitus,
   5935 Joshua	Josh	6	5	5	qui omnes circumcisi erant. Populus autem qui natus est in deserto,
   5936 Joshua	Josh	6	5	6	per quadraginta annos itineris latissimae solitudinis incircumcisus fuit : donec consumerentur qui non audierant vocem Domini, et quibus ante juraverat ut non ostenderet eis terram lacte et melle manantem.
   5937 Joshua	Josh	6	5	7	Horum filii in locum successerunt patrum, et circumcisi sunt a Josue : quia sicut nati fuerant, in praeputio erant, nec eos in via aliquis circumciderat.
   5938 Joshua	Josh	6	5	8	Postquam autem omnes circumcisi sunt, manserunt in eodem castrorum loco, donec sanarentur.
   5939 Joshua	Josh	6	5	9	Dixitque Dominus ad Josue : Hodie abstuli opprobrium Aegypti a vobis. Vocatumque est nomen loci illius Galgala, usque in praesentem diem.
   5940 Joshua	Josh	6	5	10	Manseruntque filii Israël in Galgalis, et fecerunt Phase quartadecima die mensis ad vesperum in campestribus Jericho :
   5941 Joshua	Josh	6	5	11	et comederunt de frugibus terrae die altero, azymos panes, et polentam ejusdem anni.
   5942 Joshua	Josh	6	5	12	Defecitque manna postquam comederunt de frugibus terrae, nec usi sunt ultra cibo illo filii Israël, sed comederunt de frugibus praesentis anni terrae Chanaan.
   5943 Joshua	Josh	6	5	13	Cum autem esset Josue in agro urbis Jericho, levavit oculos, et vidit virum stantem contra se, evaginatum tenentem gladium : perrexitque ad eum, et ait : Noster es, an adversariorum ?
   5944 Joshua	Josh	6	5	14	Qui respondit : Nequaquam : sed sum princeps exercitus Domini, et nunc venio.
   5945 Joshua	Josh	6	5	15	Cecidit Josue pronus in terram, et adorans ait : Quid dominus meus loquitur ad servum suum ?
   5946 Joshua	Josh	6	5	16	Solve, inquit, calceamentum tuum de pedibus tuis : locus enim, in quo stas, sanctus est. Fecitque Josue ut sibi fuerat imperatum.
   5947 Joshua	Josh	6	6	1	Jericho autem clausa erat atque munita, timore filiorum Israël, et nullus egredi audebat aut ingredi.
   5948 Joshua	Josh	6	6	2	Dixitque Dominus ad Josue : Ecce dedi in manu tua Jericho, et regem ejus, omnesque fortes viros.
   5949 Joshua	Josh	6	6	3	Circuite urbem cuncti bellatores semel per diem : sic facietis sex diebus.
   5950 Joshua	Josh	6	6	4	Septimo autem die, sacerdotes tollant septem buccinas, quarum usus est in jubilaeo, et praecedant arcam foederis : septiesque circuibitis civitatem, et sacerdotes clangent buccinis.
   5951 Joshua	Josh	6	6	5	Cumque insonuerit vox tubae longior atque concisior, et in auribus vestris increpuerit, conclamabit omnis populus vociferatione maxima, et muri funditus corruent civitatis, ingredienturque singuli per locum contra quem steterint.
   5952 Joshua	Josh	6	6	6	Vocavit ergo Josue filius Nun sacerdotes, et dixit ad eos : Tollite arcam foederis : et septem alii sacerdotes tollant septem jubilaeorum buccinas, et incedant ante arcam Domini.
   5953 Joshua	Josh	6	6	7	Ad populum quoque ait : Ite, et circuite civitatem, armati, praecedentes arcam Domini.
   5954 Joshua	Josh	6	6	8	Cumque Josue verba finisset, et septem sacerdotes septem buccinis clangerent ante arcam foederis Domini,
   5955 Joshua	Josh	6	6	9	omnisque praecederet armatus exercitus, reliquum vulgus arcam sequebatur, ac buccinis omnia concrepabant.
   5956 Joshua	Josh	6	6	10	Praeceperat autem Josue populo, dicens : Non clamabitis, nec audietur vox vestra, neque ullus sermo ex ore vestro egredietur, donec veniat dies in quo dicam vobis : Clamate, et vociferamini.
   5957 Joshua	Josh	6	6	11	Circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem, et reversa in castra mansit ibi.
   5958 Joshua	Josh	6	6	12	Igitur Josue de nocte consurgente, tulerunt sacerdotes arcam Domini,
   5959 Joshua	Josh	6	6	13	et septem ex eis septem buccinas, quarum in jubilaeo usus est : praecedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes : et armatus populus ibat ante eos, vulgus autem reliquum sequebatur arcam, et buccinis personabat.
   5960 Joshua	Josh	6	6	14	Circuieruntque civitatem secundo die semel, et reversi sunt in castra. Sic fecerunt sex diebus.
   5961 Joshua	Josh	6	6	15	Dies autem septimo, diluculo consurgentes, circuierunt urbem, sicut dispositum erat, septies.
   5962 Joshua	Josh	6	6	16	Cumque septimo circuitu clangerent buccinis sacerdotes, dixit Josue ad omnem Israël : Vociferamini : tradidit enim vobis Dominus civitatem.
   5963 Joshua	Josh	6	6	17	Sitque civitas haec anathema, et omnia quae in ea sunt, Domino : sola Rahab meretrix vivat, cum universis qui cum ea in domo sunt : abscondit enim nuntios quos direximus.
   5964 Joshua	Josh	6	6	18	Vos autem cavete ne de his, quae praecepta sunt, quippiam contingatis, et sitis praevaricationis rei, et omnia castra Israël sub peccato sint atque turbentur.
   5965 Joshua	Josh	6	6	19	Quidquid autem auri et argenti fuerit, et vasorum aeneorum ac ferri, Domino consecretur, repositum in thesauris ejus.
   5966 Joshua	Josh	6	6	20	Igitur omni populo vociferante, et clangentibus tubis, postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri illico corruerunt : et ascendit unusquisque per locum qui contra se erat : ceperuntque civitatem,
   5967 Joshua	Josh	6	6	21	et interfecerunt omnia quae erant in ea, a viro usque ad mulierem, ab infante usque ad senem. Boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt.
   5968 Joshua	Josh	6	6	22	Duobus autem viris, qui exploratores missi fuerant, dixit Josue : Ingredimini domum mulieris meretricis, et producite eam, et omnia quae illius sunt, sicut illi juramento firmastis.
   5969 Joshua	Josh	6	6	23	Ingressique juvenes eduxerunt Rahab, et parentes ejus, fratres quoque, et cunctam supellectilem ac cognationem illius, et extra castra Israël manere fecerunt.
   5970 Joshua	Josh	6	6	24	Urbem autem, et omnia quae erant in ea, succenderunt, absque auro et argento, et vasis aeneis, ac ferro, quae in aerarium Domini consecrarunt.
   5971 Joshua	Josh	6	6	25	Rahab vero meretricem, et domum patris ejus, et omnia quae habebat, fecit Josue vivere, et habitaverunt in medio Israël, usque in praesentem diem : eo quod absconderit nuntios, quos miserat ut explorarent Jericho. In tempore illo, imprecatus est Josue, dicens :
   5972 Joshua	Josh	6	6	26	Maledictus vir coram Domino, qui suscitaverit et aedificaverit civitatem Jericho. In primogenito suo fundamenta illius jaciat, et in novissimo liberorum ponat portas ejus.
   5973 Joshua	Josh	6	6	27	Fuit ergo Dominus cum Josue, et nomen ejus vulgatum est in omni terra.
   5974 Joshua	Josh	6	7	1	Filii autem Israël praevaricati sunt mandatum, et usurpaverunt de anathemate. Nam Achan filius Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Juda tulit aliquid de anathemate : iratusque est Dominus contra filios Israël.
   5975 Joshua	Josh	6	7	2	Cumque mitteret Josue de Jericho viros contra Hai, quae est juxta Bethaven, ad orientalem plagam oppidi Bethel, dixit eis : Ascendite, et explorate terram. Qui praecepta complentes exploraverunt Hai.
   5976 Joshua	Josh	6	7	3	Et reversi dixerunt ei : Non ascendat omnis populus, sed duo vel tria millia virorum pergant, et deleant civitatem : quare omnis populus frustra vexabitur contra hostes paucissimos ?
   5977 Joshua	Josh	6	7	4	Ascenderunt ergo tria millia pugnatorum. Qui statim terga vertentes,
   5978 Joshua	Josh	6	7	5	percussi sunt a viris urbis Hai, et corruerunt ex eis triginta sex homines : persecutique sunt eos adversarii de porta usque ad Sabarim, et ceciderunt per prona fugientes : pertimuitque cor populi, et instar aquae liquefactum est.
   5979 Joshua	Josh	6	7	6	Josue vero scidit vestimenta sua, et pronus cecidit in terram coram arca Domini usque ad vesperam, tam ipse quam omnes senes Israël : miseruntque pulverem super capita sua,
   5980 Joshua	Josh	6	7	7	et dixit Josue : Heu Domine Deus, quid voluisti traducere populum istum Jordanem fluvium, ut traderes nos in manus Amorrhaei, et perderes ? utinam ut coepimus, mansissemus trans Jordanem.
   5981 Joshua	Josh	6	7	8	Mi Domine Deus, quid dicam, videns Israëlem hostibus suis terga vertentem ?
   5982 Joshua	Josh	6	7	9	Audient Chananaei, et omnes habitatores terrae, et pariter conglobati circumdabunt nos, atque delebunt nomen nostrum de terra : et quid facies magno nomini tuo ?
   5983 Joshua	Josh	6	7	10	Dixitque Dominus ad Josue : Surge : cur jaces pronus in terra ?
   5984 Joshua	Josh	6	7	11	Peccavit Israël, et praevaricatus est pactum meum : tuleruntque de anathemate, et furati sunt atque mentiti, et absconderunt inter vasa sua.
   5985 Joshua	Josh	6	7	12	Nec poterit Israël stare ante hostes suos, eosque fugiet : quia pollutus est anathemate. Non ero ultra vobiscum, donec conteratis eum qui hujus sceleris reus est.
   5986 Joshua	Josh	6	7	13	Surge, sanctifica populum, et dic eis : Sanctificamini in crastinum : haec enim dicit Dominus Deus Israël : Anathema in medio tui est, Israël : non poteris stare coram hostibus tuis, donec deleatur ex te qui hoc contaminatus est scelere.
   5987 Joshua	Josh	6	7	14	Accedetisque mane singuli per tribus vestras : et quamcumque tribum sors invenerit, accedet per cognationes suas, et cognatio per domos, domusque per viros.
   5988 Joshua	Josh	6	7	15	Et quicumque ille in hoc facinore fuerit deprehensus, comburetur igni cum omni substantia sua : quoniam praevaricatus est pactum Domini, et fecit nefas in Israël.
   5989 Joshua	Josh	6	7	16	Surgens itaque Josue mane, applicuit Israël per tribus suas, et inventa est tribus Juda.
   5990 Joshua	Josh	6	7	17	Quae cum juxta familias suas esset oblata, inventa est familia Zare. Illam quoque per domos offerens, reperit Zabdi :
   5991 Joshua	Josh	6	7	18	cujus domum in singulos dividens viros, invenit Achan filium Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Juda.
   5992 Joshua	Josh	6	7	19	Et ait Josue ad Achan : Fili mi, da gloriam Domino Deo Israël, et confitere, atque indica mihi quid feceris, ne abscondas.
   5993 Joshua	Josh	6	7	20	Responditque Achan Josue, et dixit ei : Vere ego peccavi Domino Deo Israël, et sic et sic feci.
   5994 Joshua	Josh	6	7	21	Vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum, et ducentos siclos argenti, regulamque auream quinquaginta siclorum : et concupiscens abstuli, et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei, argentumque fossa humo operui.
   5995 Joshua	Josh	6	7	22	Misit ergo Josue ministros : qui currentes ad tabernaculum illius, repererunt cuncta abscondita in eodem loco, et argentum simul.
   5996 Joshua	Josh	6	7	23	Auferentesque de tentorio, tulerunt ea ad Josue, et ad omnes filios Israël, projeceruntque ante Dominum.
   5997 Joshua	Josh	6	7	24	Tollens itaque Josue Achan filium Zare, argentumque et pallium, et auream regulam, filios quoque et filias ejus, boves et asinos et oves, ipsumque tabernaculum, et cunctam supellectilem (et omnis Israël cum eo), duxerunt eos ad vallem Achor :
   5998 Joshua	Josh	6	7	25	ubi dixit Josue : Quia turbasti nos, exturbet te Dominus in die hac. Lapidavitque eum omnis Israël : et cuncta quae illius erant, igne consumpta sunt.
   5999 Joshua	Josh	6	7	26	Congregaveruntque super eum acervum magnum lapidum, qui permanet usque in praesentem diem. Et aversus est furor Domini ab eis. Vocatumque est nomen loci illius, vallis Achor, usque hodie.
   6000 Joshua	Josh	6	8	1	Dixit autem Dominus ad Josue : Ne timeas, neque formides : tolle tecum omnem multitudinem pugnatorum, et consurgens ascende in oppidum Hai. Ecce tradidi in manu tua regem ejus et populum, urbemque et terram.
   6001 Joshua	Josh	6	8	2	Faciesque urbi Hai, et regi ejus, sicut fecisti Jericho, et regi illius : praedam vero, et omnia animantia diripietis vobis : pone insidias urbi post eam.
   6002 Joshua	Josh	6	8	3	Surrexitque Josue, et omnis exercitus bellatorum cum eo, ut ascenderent in Hai : et electa triginta millia virorum fortium misit nocte,
   6003 Joshua	Josh	6	8	4	praecepitque eis, dicens : Ponite insidias post civitatem, nec longius recedatis : et eritis omnes parati.
   6004 Joshua	Josh	6	8	5	Ego autem, et reliqua multitudo, quae mecum est, accedemus ex adverso contra urbem. Cumque exierint contra nos, sicut ante fecimus, fugiemus, et terga vertemus,
   6005 Joshua	Josh	6	8	6	donec persequentes ab urbe longius protrahantur : putabunt enim nos fugere sicut prius.
   6006 Joshua	Josh	6	8	7	Nobis ergo fugientibus, et illis persequentibus, consurgetis de insidiis, et vastabitis civitatem : tradetque eam Dominus Deus vester in manus vestras.
   6007 Joshua	Josh	6	8	8	Cumque ceperitis, succendite eam, et sic omnia facietis, ut jussi.
   6008 Joshua	Josh	6	8	9	Dimisitque eos, et perrexerunt ad locum insidiarum, sederuntque inter Bethel et Hai, ad occidentalem plagam urbis Hai : Josue autem nocte illa in medio mansit populi,
   6009 Joshua	Josh	6	8	10	surgensque diluculo recensuit socios, et ascendit cum senioribus in fronte exercitus, vallatus auxilio pugnatorum.
   6010 Joshua	Josh	6	8	11	Cumque venissent et ascendissent ex adverso civitatis, steterunt ad septentrionalem urbis plagam, inter quam et eos erat vallis media.
   6011 Joshua	Josh	6	8	12	Quinque autem millia viros elegerat, et posuerat in insidiis inter Bethel et Hai ex occidentali parte ejusdem civitatis :
   6012 Joshua	Josh	6	8	13	omnis vero reliquus exercitus ad aquilonem aciem dirigebat, ita ut novissimi illius multitudinis occidentalem plagam urbis attingerent. Abiit ergo Josue nocte illa, et stetit in vallis medio.
   6013 Joshua	Josh	6	8	14	Quod cum vidisset rex Hai, festinavit mane, et egressus est cum omni exercitu civitatis, direxitque aciem contra desertum, ignorans quod post tergum laterent insidiae.
   6014 Joshua	Josh	6	8	15	Josue vero et omnis Israël cesserunt loco, simulantes metum, et fugientes per solitudinis viam.
   6015 Joshua	Josh	6	8	16	At illi vociferantes pariter, et se mutuo cohortantes, persecuti sunt eos. Cumque recessissent a civitate,
   6016 Joshua	Josh	6	8	17	et ne unus quidem in urbe Hai et Bethel remansisset qui non persequeretur Israël (sicut eruperant aperta oppida relinquentes),
   6017 Joshua	Josh	6	8	18	dixit Dominus ad Josue : Leva clypeum, qui in manu tua est, contra urbem Hai, quoniam tibi tradam eam.
   6018 Joshua	Josh	6	8	19	Cumque elevasset clypeum ex adverso civitatis, insidiae, quae latebant, surrexerunt confestim : et pergentes ad civitatem, ceperunt, et succenderunt eam.
   6019 Joshua	Josh	6	8	20	Viri autem civitatis, qui persequebantur Josue, respicientes et videntes fumum urbis ad caelum usque conscendere, non potuerunt ultra huc illucque diffugere : praesertim cum hi qui simulaverant fugam, et tendebant ad solitudinem, contra persequentes fortissime restitissent.
   6020 Joshua	Josh	6	8	21	Vidensque Josue et omnis Israël quod capta esset civitas, et fumus urbis ascenderet, reversus percussit viros Hai.
   6021 Joshua	Josh	6	8	22	Siquidem et illi qui ceperant et succenderant civitatem, egressi ex urbe contra suos, medios hostium ferire coeperunt. Cum ergo ex utraque parte adversarii caederentur, ita ut nullus de tanta multitudine salvaretur,
   6022 Joshua	Josh	6	8	23	regem quoque urbis Hai apprehenderunt viventem, et obtulerunt Josue.
   6023 Joshua	Josh	6	8	24	Igitur omnibus interfectis, qui Israëlem ad deserta tendentem fuerant persecuti, et in eodem loco gladio corruentibus, reversi filii Israël percusserunt civitatem.
   6024 Joshua	Josh	6	8	25	Erant autem qui in eodem die conciderant a viro usque ad mulierem, duodecim millia hominum, omnes urbis Hai.
   6025 Joshua	Josh	6	8	26	Josue vero non contraxit manum, quam in sublime porrexerat, tenens clypeum donec interficerentur omnes habitatores Hai.
   6026 Joshua	Josh	6	8	27	Jumenta autem et praedam civitatis diviserunt sibi filii Israël, sicut praeceperat Dominus Josue.
   6027 Joshua	Josh	6	8	28	Qui succendit urbem, et fecit eam tumulum sempiternum :
   6028 Joshua	Josh	6	8	29	regem quoque ejus suspendit in patibulo usque ad vesperam et solis occasum. Praecepitque Josue, et deposuerunt cadaver ejus de cruce : projeceruntque in ipso introitu civitatis, congesto super eum magno acervo lapidum, qui permanet usque in praesentem diem.
   6029 Joshua	Josh	6	8	30	Tunc aedificavit Josue altare Domino Deo Israël in monte Hebal,
   6030 Joshua	Josh	6	8	31	sicut praeceperat Moyses famulus Domini filiis Israël, et scriptum est in volumine legis Moysi : altare vero de lapidibus impolitis, quos ferrum non tetigit : et obtulit super eo holocausta Domino, immolavitque pacificas victimas.
   6031 Joshua	Josh	6	8	32	Et scripsit super lapides Deuteronomium legis Moysi, quod ille digesserat coram filiis Israël.
   6032 Joshua	Josh	6	8	33	Omnis autem populus, et majores natu, ducesque ac judices, stabant ex utraque parte arcae, in conspectu sacerdotum qui portabant arcam foederis Domini, ut advena, ita et indigena. Media pars eorum juxta montem Garizim, et media juxta montem Hebal, sicut praeceperat Moyses famulus Domini. Et primum quidem benedixit populo Israël.
   6033 Joshua	Josh	6	8	34	Post haec legit omnia verba benedictionis et maledictionis, et cuncta quae scripta erant in legis volumine.
   6034 Joshua	Josh	6	8	35	Nihil ex his quae Moyses jusserat, reliquit intactum, sed universa replicavit coram omni multitudine Israël, mulieribus ac parvulis, et advenis qui inter eos morabantur.
   6035 Joshua	Josh	6	9	1	Quibus auditis, cuncti reges trans Jordanem, qui versabantur in montanis et campestribus, in maritimis ac littore magni maris, hi quoque qui habitabant juxta Libanum, Hethaeus et Amorrhaeus, Chananaeus, Pherezaeus, et Hevaeus, et Jebusaeus,
   6036 Joshua	Josh	6	9	2	congregati sunt pariter, ut pugnarent contra Josue et Israël uno animo, eademque sententia.
   6037 Joshua	Josh	6	9	3	At hi qui habitabant in Gabaon, audientes cuncta quae fecerat Josue Jericho, et Hai,
   6038 Joshua	Josh	6	9	4	et callide cogitantes, tulerunt sibi cibaria, saccos veteres asinis imponentes, et utres vinarios scissos atque consutos,
   6039 Joshua	Josh	6	9	5	calceamentaque perantiqua quae ad indicium vetustatis pittaciis consuta erant, induti veteribus vestimentis : panes quoque, quos portabant ob viaticum, duri erant, et in frustra comminuti :
   6040 Joshua	Josh	6	9	6	perrexeruntque ad Josue, qui tunc morabatur in castris Galgalae, et dixerunt ei, atque simul omni Israëli : De terra longinqua venimus, pacem vobiscum facere cupientes. Responderuntque viri Israël ad eos, atque dixerunt :
   6041 Joshua	Josh	6	9	7	Ne forte in terra, quae nobis sorte debetur, habitetis, et non possimus foedus inire vobiscum.
   6042 Joshua	Josh	6	9	8	At illi ad Josue : Servi, inquiunt, tui sumus. Quibus Josue ait : Quinam estis vos ? et unde venistis ?
   6043 Joshua	Josh	6	9	9	Responderunt : De terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui. Audivimus enim famam potentiae ejus, cuncta quae fecit in Aegypto,
   6044 Joshua	Josh	6	9	10	et duobus regibus Amorrhaeorum qui fuerunt trans Jordanem, Sehon regi Hesebon, et Og regi Basan, qui erat in Astaroth :
   6045 Joshua	Josh	6	9	11	dixeruntque nobis seniores, et omnes habitatores terrae nostrae : Tollite in manibus cibaria ob longissimam viam, et occurrite eis, et dicite : Servi vestri sumus : foedus inite nobiscum.
   6046 Joshua	Josh	6	9	12	En panes quando egressi sumus de domibus nostris, ut veniremus ad vos, calidos sumpsimus ; nunc sicci facti sunt, et vetustate nimia comminuti.
   6047 Joshua	Josh	6	9	13	Utres vini novos implevimus ; nunc rupti sunt et soluti. Vestes et calceamenta quibus induimur, et quae habemus in pedibus, ob longitudinem longioris viae trita sunt, et pene consumpta.
   6048 Joshua	Josh	6	9	14	Susceperunt igitur de cibariis eorum, et os Domini non interrogaverunt.
   6049 Joshua	Josh	6	9	15	Fecitque Josue cum eis pacem, et inito foedere pollicitus est quod non occiderentur : principes quoque multitudinis juraverunt eis.
   6050 Joshua	Josh	6	9	16	Post dies autem tres initi foederis, audierunt quod in vicino habitarent, et inter eos futuri essent.
   6051 Joshua	Josh	6	9	17	Moveruntque castra filii Israël, et venerunt in civitates eorum die tertio, quarum haec vocabula sunt : Gabaon, et Caphira, et Beroth, et Cariathiarim.
   6052 Joshua	Josh	6	9	18	Et non percusserunt eos, eo quod jurassent eis principes multitudinis in nomine Domini Dei Israël. Murmuravit itaque omne vulgus contra principes.
   6053 Joshua	Josh	6	9	19	Qui responderunt eis : Juravimus illis in nomine Domini Dei Israël, et idcirco non possumus eos contingere.
   6054 Joshua	Josh	6	9	20	Sed hoc faciemus eis : reserventur quidem ut vivant, ne contra nos ira Domini concitetur, si pejeraverimus :
   6055 Joshua	Josh	6	9	21	sed sic vivant, ut in usus universae multitudinis ligna caedant, aquasque comportent. Quibus haec loquentibus,
   6056 Joshua	Josh	6	9	22	vocavit Gabaonitas Josue, et dixit eis : Cur nos decipere fraude voluistis, ut diceretis : Procul valde habitamus a vobis, cum in medio nostri sitis ?
   6057 Joshua	Josh	6	9	23	itaque sub maledictione eritis, et non deficiet de stirpe vestra ligna caedens, aquasque comportans in domum Dei mei.
   6058 Joshua	Josh	6	9	24	Qui responderunt : Nuntiatum est nobis servis tuis, quod promisisset Dominus Deus tuus Moysi servo suo ut traderet vobis omnem terram, et disperderet cunctos habitatores ejus. Timuimus igitur valde, et providimus animabus nostris, vestro terrore compulsi, et hoc consilium inivimus.
   6059 Joshua	Josh	6	9	25	Nunc autem in manu tua sumus : quod tibi bonum et rectum videtur, fac nobis.
   6060 Joshua	Josh	6	9	26	Fecit ergo Josue ut dixerat, et liberavit eos de manu filiorum Israël, ut non occiderentur.
   6061 Joshua	Josh	6	9	27	Decrevitque in illo die eos esse in ministerio cuncti populi, et altaris Domini, caedentes ligna, et aquas comportantes, usque in praesens tempus, in loco quem Dominus elegisset.
   6062 Joshua	Josh	6	10	1	Quae cum audisset Adonisedec rex Jerusalem, quod scilicet cepisset Josue Hai, et subvertisset eam (sicut enim fecerat Jericho et regi ejus, sic fecit Hai et regi illius), et quod transfugissent Gabaonitae ad Israël, et essent foederati eorum,
   6063 Joshua	Josh	6	10	2	timuit valde. Urbs enim magna erat Gabaon, et una civitatum regalium, et major oppido Hai, omnesque bellatores ejus fortissimi.
   6064 Joshua	Josh	6	10	3	Misit ergo Adonisedec rex Jerusalem ad Oham regem Hebron, et ad Pharam regem Jerimoth, ad Japhia quoque regem Lachis, et ad Dabir regem Eglon, dicens :
   6065 Joshua	Josh	6	10	4	Ad me ascendite, et ferte praesidium, ut expugnemus Gabaon, quare transfugerit ad Josue, et ad filios Israël.
   6066 Joshua	Josh	6	10	5	Congregati igitur ascenderunt quinque reges Amorrhaeorum : rex Jerusalem, rex Hebron, rex Jerimoth, rex Lachis, rex Eglon, simul cum exercitibus suis : et castrametati sunt circa Gabaon, oppugnantes eam.
   6067 Joshua	Josh	6	10	6	Habitatores autem Gabaon urbis obsessae miserunt ad Josue, qui tunc morabatur in castris apud Galgalam, et dixerunt ei : Ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum : ascende cito, et libera nos, ferque praesidium : convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorrhaeorum, qui habitant in montanis.
   6068 Joshua	Josh	6	10	7	Ascenditque Josue de Galgalis, et omnis exercitus bellatorum cum eo, viri fortissimi.
   6069 Joshua	Josh	6	10	8	Dixitque Dominus ad Josue : Ne timeas eos : in manus enim tuas tradidi illos : nullus ex eis tibi resistere poterit.
   6070 Joshua	Josh	6	10	9	Irruit itaque Josue super eos repente, tota nocte ascendens de Galgalis.
   6071 Joshua	Josh	6	10	10	Et conturbavit eos Dominus a facie Israël : contrivitque plaga magna in Gabaon, ac persecutus est eos per viam ascensus Bethoron, et percussit usque Azeca et Maceda.
   6072 Joshua	Josh	6	10	11	Cumque fugerent filios Israël, et essent in descensu Bethoron, Dominus misit super eos lapides magnos de caelo usque ad Azeca : et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis, quam quos gladio percusserant filii Israël.
   6073 Joshua	Josh	6	10	12	Tunc locutus est Josue Domino, in die qua tradidit Amorrhaeum in conspectu filiorum Israël, dixitque coram eis : [Sol, contra Gabaon ne movearis, et luna contra vallem Ajalon.
   6074 Joshua	Josh	6	10	13	Steteruntque sol et luna, donec ulcisceretur se gens de inimicis suis.] Nonne scriptum est hoc in libro justorum ? Stetit itaque sol in medio caeli, et non festinavit occumbere spatio unius diei.
   6075 Joshua	Josh	6	10	14	Non fuit antea nec postea tam longa dies, obediente Domino voci hominis, et pugnante pro Israël.
   6076 Joshua	Josh	6	10	15	Reversusque est Josue cum omni Israël in castra Galgalae.
   6077 Joshua	Josh	6	10	16	Fugerant enim quinque reges et se absconderant in spelunca urbis Maceda.
   6078 Joshua	Josh	6	10	17	Nuntiatumque est Josue quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca urbis Maceda.
   6079 Joshua	Josh	6	10	18	Qui praecepit sociis, et ait : Volvite saxa ingentia ad os speluncae, et ponite viros industrios, qui clausos custodiant :
   6080 Joshua	Josh	6	10	19	vos autem nolite stare, sed persequimini hostes, et extremos quosque fugientium caedite : nec dimittatis eos urbium suarum intrare praesidia, quos tradidit Dominus Deus in manus vestras.
   6081 Joshua	Josh	6	10	20	Caesis ergo adversariis plaga magna, et usque ad internecionem pene consumptis, hi qui Israël effugere potuerunt, ingressi sunt civitates munitas.
   6082 Joshua	Josh	6	10	21	Reversusque est omnis exercitus ad Josue in Maceda, ubi tunc erant castra, sani et integro numero : nullusque contra filios Israël mutire ausus est.
   6083 Joshua	Josh	6	10	22	Praecepitque Josue, dicens : Aperite os speluncae, et producite ad me quinque reges, qui in ea latitant.
   6084 Joshua	Josh	6	10	23	Feceruntque ministri ut sibi fuerat imperatum : et eduxerunt ad eum quinque reges de spelunca, regem Jerusalem, regem Hebron, regem Jerimoth, regem Lachis, regem Eglon.
   6085 Joshua	Josh	6	10	24	Cumque educti essent ad eum, vocavit omnes viros Israël, et ait ad principes exercitus qui secum erant : Ite, et ponite pedes super colla regum istorum. Qui cum perrexissent, et subjectorum colla pedibus calcarent,
   6086 Joshua	Josh	6	10	25	rursum ait ad eos : Nolite timere, nec paveatis : confortamini, et estote robusti : sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris, adversum quos dimicatis.
   6087 Joshua	Josh	6	10	26	Percussitque Josue, et interfecit eos, atque suspendit super quinque stipites : fueruntque suspensi usque ad vesperum.
   6088 Joshua	Josh	6	10	27	Cumque occumberet sol, praecepit sociis ut deponerent eos de patibulis. Qui depositos projecerunt in speluncam in qua latuerant, et posuerunt super os ejus saxa ingentia, quae permanent usque in praesens.
   6089 Joshua	Josh	6	10	28	Eodem quoque die, Macedam cepit Josue, et percussit eam in ore gladii, regemque illius interfecit, et omnes habitatores ejus : non dimisit in ea saltem parvas reliquias. Fecitque regi Maceda sicut fecerat regi Jericho.
   6090 Joshua	Josh	6	10	29	Transivit autem cum omni Israël de Maceda in Lebna, et pugnabat contra eam :
   6091 Joshua	Josh	6	10	30	quam tradidit Dominus cum rege suo in manus Israël : percusseruntque urbem in ore gladii, et omnes habitatores ejus : non dimiserunt in ea ullas reliquias. Feceruntque regi Lebna sicut fecerant regi Jericho.
   6092 Joshua	Josh	6	10	31	De Lebna transivit in Lachis cum omni Israël : et exercitu per gyrum disposito, oppugnabat eam.
   6093 Joshua	Josh	6	10	32	Tradiditque Dominus Lachis in manus Israël, et cepit eam die altero, atque percussit in ore gladii, omnemque animam quae fuerat in ea, sicut fecerat Lebna.
   6094 Joshua	Josh	6	10	33	Eo tempore ascendit Horam rex Gazer, ut auxiliaretur Lachis : quem percussit Josue cum omni populo ejus usque ad internecionem.
   6095 Joshua	Josh	6	10	34	Transivitque de Lachis in Eglon, et circumdedit,
   6096 Joshua	Josh	6	10	35	atque expugnavit eam eadem die : percussitque in ore gladii omnes animas quae erant in ea, juxta omnia quae fecerat Lachis.
   6097 Joshua	Josh	6	10	36	Ascendit quoque cum omni Israël de Eglon in Hebron, et pugnavit contra eam :
   6098 Joshua	Josh	6	10	37	cepit eam, et percussit in ore gladii, regem quoque ejus, et omnia oppida regionis illius, universasque animas quae in ea fuerant commoratae : non reliquit in ea ullas reliquias : sicut fecerat Eglon, sic fecit et Hebron, cuncta quae in ea reperit consumens gladio.
   6099 Joshua	Josh	6	10	38	Inde reversus in Dabir,
   6100 Joshua	Josh	6	10	39	cepit eam atque vastavit : regem quoque ejus atque omnia per circuitum oppida percussit in ore gladii : non dimisit in ea ullas reliquias : sicut fecerat Hebron et Lebna et regibus earum, sic fecit Dabir et regi illius.
   6101 Joshua	Josh	6	10	40	Percussit itaque Josue omnem terram montanam et meridianam atque campestrem, et Asedoth, cum regibus suis : non dimisit in ea ullas reliquias, sed omne quod spirare poterat interfecit, sicut praeceperat ei Dominus Deus Israël,
   6102 Joshua	Josh	6	10	41	a Cadesbarne usque Gazam. Omnem terram Gosen usque Gabaon,
   6103 Joshua	Josh	6	10	42	universosque reges, et regiones eorum uno impetu cepit atque vastavit : Dominus enim Deus Israël pugnavit pro eo.
   6104 Joshua	Josh	6	10	43	Reversusque est cum omni Israël ad locum castrorum in Galgala.
   6105 Joshua	Josh	6	11	1	Quae cum audisset Jabin rex Asor, misit ad Jobab regem Madon, et ad regem Semeron, atque ad regem Achsaph :
   6106 Joshua	Josh	6	11	2	ad reges quoque aquilonis, qui habitabant in montanis et in planitie contra meridiem Ceneroth, in campestribus quoque et in regionibus Dor juxta mare :
   6107 Joshua	Josh	6	11	3	Chananaeum quoque ab oriente et occidente, et Amorrhaeum atque Hethaeum ac Pherezaeum et Jebusaeum in montanis : Hevaeum quoque qui habitabat ad radices Hermon in terra Maspha.
   6108 Joshua	Josh	6	11	4	Egressique sunt omnes cum turmis suis, populus multus nimis sicut arena quae est in littore maris, equi quoque et currus immensae multitudinis.
   6109 Joshua	Josh	6	11	5	Conveneruntque omnes reges isti in unum ad aquas Merom, ut pugnarent contra Israël.
   6110 Joshua	Josh	6	11	6	Dixitque Dominus ad Josue : Ne timeas eos : cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos vulnerandos in conspectu Israël : equos eorum subnervabis, et currus igne combures.
   6111 Joshua	Josh	6	11	7	Venitque Josue, et omnis exercitus cum eo, adversus illos ad aquas Merom subito, et irruerunt super eos,
   6112 Joshua	Josh	6	11	8	tradiditque illos Dominus in manus Israël. Qui percusserunt eos, et persecuti sunt usque ad Sidonem magnam, et aquas Maserephoth, campumque Masphe, qui est ad orientalem illius partem. Ita percussit omnes, ut nullas dimitteret ex eis reliquias :
   6113 Joshua	Josh	6	11	9	fecitque sicut praeceperat ei Dominus : equos eorum subnervavit, currusque combussit igni.
   6114 Joshua	Josh	6	11	10	Reversusque statim cepit Asor, et regem ejus percussit gladio. Asor enim antiquitus inter omnia regna haec principatum tenebat.
   6115 Joshua	Josh	6	11	11	Percussitque omnes animas quae ibidem morabantur : non dimisit in ea ullas reliquias, sed usque ad internecionem universa vastavit, ipsamque urbem peremit incendio.
   6116 Joshua	Josh	6	11	12	Et omnes per circuitum civitates, regesque earum, cepit, percussit atque delevit, sicut praeceperat ei Moyses famulus Domini.
   6117 Joshua	Josh	6	11	13	Absque urbibus, quae erant in collibus et in tumulis sitae, ceteras succendit Israël : unam tantum Asor munitissimam flamma consumpsit.
   6118 Joshua	Josh	6	11	14	Omnemque praedam istarum urbium ac jumenta diviserunt sibi filii Israël, cunctis hominibus interfectis.
   6119 Joshua	Josh	6	11	15	Sicut praeceperat Dominus Moysi servo suo, ita praecepit Moyses Josue, et ille universa complevit : non praeteriit de universis mandatis, nec unum quidem verbum quod jusserat Dominus Moysi.
   6120 Joshua	Josh	6	11	16	Cepit itaque Josue omnem terram montanam et meridianam, terramque Gosen, et planitiem, et occidentalem plagam, montemque Israël, et campestria ejus,
   6121 Joshua	Josh	6	11	17	et partem montis, quae ascendit Seir usque Baalgad, per planitiem Libani subter montem Hermon : omnes reges eorum cepit, percussit, et occidit.
   6122 Joshua	Josh	6	11	18	Multo tempore pugnavit Josue contra reges istos.
   6123 Joshua	Josh	6	11	19	Non fuit civitas quae se traderet filiis Israël, praeter Hevaeum, qui habitabat in Gabaon : omnes enim bellando cepit.
   6124 Joshua	Josh	6	11	20	Domini enim sententia fuerat, ut indurarentur corda eorum, et pugnarent contra Israël, et caderent, et non mererentur ullam clementiam, ac perirent, sicut praeceperat Dominus Moysi.
   6125 Joshua	Josh	6	11	21	In illo tempore venit Josue, et interfecit Enacim de montanis, Hebron, et Dabir, et Anab, et de omni monte Juda et Israël, urbesque eorum delevit.
   6126 Joshua	Josh	6	11	22	Non reliquit ullum de stirpe Enacim, in terra filiorum Israël : absque civitatibus Gaza, et Geth, et Azoto, in quibus solis relicti sunt.
   6127 Joshua	Josh	6	11	23	Cepit ergo Josue omnem terram, sicut locutus est Dominus ad Moysen, et tradidit eam in possessionem filiis Israël secundum partes et tribus suas : quievitque terra a praeliis.
   6128 Joshua	Josh	6	12	1	Hi sunt reges, quos percusserunt filii Israël, et possederunt terram eorum trans Jordanem ad solis ortum, a torrente Arnon usque ad montem Hermon, et omnem orientalem plagam, quae respicit solitudinem.
   6129 Joshua	Josh	6	12	2	Sehon rex Amorrhaeorum, qui habitavit in Hesebon, dominatus est ab Aroër, quae sita est super ripam torrentis Arnon, et mediae partis in valle, dimidiaeque Galaad, usque ad torrentem Jaboc, qui est terminus filiorum Ammon.
   6130 Joshua	Josh	6	12	3	Et a solitudine usque ad mare Ceneroth contra orientem, et usque ad mare deserti, quod est mare salsissimum, ad orientalem plagam per viam quae ducit Bethsimoth : et ab australi parte, quae subjacet Asedoth, Phasga.
   6131 Joshua	Josh	6	12	4	Terminus Og regis Basan, de reliquiis Raphaim, qui habitavit in Astaroth, et in Edrai, et dominatus est in monte Hermon, et in Salecha, atque in universa Basan, usque ad terminos
   6132 Joshua	Josh	6	12	5	Gessuri, et Machati, et dimidiae partis Galaad : terminos Sehon regis Hesebon.
   6133 Joshua	Josh	6	12	6	Moyses famulus Domini et filii Israël percusserunt eos, tradiditque terram eorum Moyses in possessionem Rubenitis, et Gaditis, et dimidiae tribui Manasse.
   6134 Joshua	Josh	6	12	7	Hi sunt reges terrae, quos percussit Josue et filii Israël trans Jordanem ad occidentalem plagam, a Baalgad in campo Libani, usque ad montem cujus pars ascendit in Seir : tradiditque eam Josue in possessionem tribubus Israël, singulis partes suas,
   6135 Joshua	Josh	6	12	8	tam in montanis quam in planis atque campestribus. In Asedoth, et in solitudine, ac in meridie, Hethaeus fuit et Amorrhaeus, Chananaeus, et Pherezaeus, Hevaeus et Jebusaeus.
   6136 Joshua	Josh	6	12	9	Rex Jericho unus : rex Hai, quae est ex latere Bethel, unus :
   6137 Joshua	Josh	6	12	10	rex Jerusalem unus, rex Hebron unus,
   6138 Joshua	Josh	6	12	11	rex Jerimoth unus, rex Lachis unus,
   6139 Joshua	Josh	6	12	12	rex Eglon unus, rex Gazer unus,
   6140 Joshua	Josh	6	12	13	rex Dabir unus, rex Gader unus,
   6141 Joshua	Josh	6	12	14	rex Herma unus, rex Hered unus,
   6142 Joshua	Josh	6	12	15	rex Lebna unus, rex Odullam unus,
   6143 Joshua	Josh	6	12	16	rex Maceda unus, rex Bethel unus,
   6144 Joshua	Josh	6	12	17	rex Taphua unus, rex Opher unus,
   6145 Joshua	Josh	6	12	18	rex Aphec unus, rex Saron unus,
   6146 Joshua	Josh	6	12	19	rex Madon unus, rex Asor unus,
   6147 Joshua	Josh	6	12	20	rex Semeron unus, rex Achsaph unus,
   6148 Joshua	Josh	6	12	21	rex Thenac unus, rex Mageddo unus,
   6149 Joshua	Josh	6	12	22	rex Cades unus, rex Jachanan Carmeli unus,
   6150 Joshua	Josh	6	12	23	rex Dor et provinciae Dor unus, rex gentium Galgal unus,
   6151 Joshua	Josh	6	12	24	rex Thersa unus : omnes reges triginta unus.
   6152 Joshua	Josh	6	13	1	Josue senex provectaeque aetatis erat, et dixit Dominus ad eum : Senuisti, et longaevus es, terraque latissima derelicta est, quae necdum sorte divisa est :
   6153 Joshua	Josh	6	13	2	omnis videlicet Galilaea, Philisthiim, et universa Gessuri.
   6154 Joshua	Josh	6	13	3	A fluvio turbido, qui irrigat Aegyptum, usque ad terminos Accaron contra aquilonem : terra Chanaan, quae in quinque regulos Philisthiim dividitur, Gazaeos, et Azotios, Ascalonitas, Gethaeos, et Accaronitas.
   6155 Joshua	Josh	6	13	4	Ad meridiem vero sunt Hevaei, omnis terra Chanaan, et Maara Sidoniorum, usque Apheca et terminos Amorrhaei,
   6156 Joshua	Josh	6	13	5	ejusque confinia. Libani quoque regio contra orientem, a Baalgad sub monte Hermon, donec ingrediaris Emath ;
   6157 Joshua	Josh	6	13	6	omnium qui habitant in monte a Libano usque ad aquas Maserephoth, universique Sidonii. Ego sum qui delebo eos a facie filiorum Israël. Veniat ergo in partem haereditatis Israël, sicut praecepi tibi.
   6158 Joshua	Josh	6	13	7	Et nunc divide terram in possessionem novem tribubus, et dimidiae tribui Manasse,
   6159 Joshua	Josh	6	13	8	cum qua Ruben et Gad possederunt terram, quam tradidit eis Moyses famulus Domini trans fluenta Jordanis, ad orientalem plagam.
   6160 Joshua	Josh	6	13	9	Ab Aroër, quae sita est in ripa torrentis Arnon, et in vallis medio, universaque campestria Medaba, usque Dibon,
   6161 Joshua	Josh	6	13	10	et cunctas civitates Sehon regis Amorrhaei, qui regnavit in Hesebon, usque ad terminos filiorum Ammon,
   6162 Joshua	Josh	6	13	11	et Galaad, ac terminum Gessuri et Machati, et omnem montem Hermon, et universam Basan, usque ad Salecha,
   6163 Joshua	Josh	6	13	12	omne regnum Og in Basan, qui regnavit in Astaroth et Edrai, ipse fuit de reliquiis Raphaim : percussitque eos Moyses, atque delevit.
   6164 Joshua	Josh	6	13	13	Nolueruntque disperdere filii Israël Gessuri et Machati : et habitaverunt in medio Israël usque in praesentem diem.
   6165 Joshua	Josh	6	13	14	Tribui autem Levi non dedit possessionem : sed sacrificia et victimae Domini Dei Israël, ipsa est ejus haereditas, sicut locutus est illi.
   6166 Joshua	Josh	6	13	15	Dedit ergo Moyses possessionem tribui filiorum Ruben juxta cognationes suas.
   6167 Joshua	Josh	6	13	16	Fuitque terminus eorum ab Aroër, quae sita est in ripa torrentis Arnon, et in valle ejusdem torrentis media : universam planitiem, quae ducit Medaba,
   6168 Joshua	Josh	6	13	17	et Hesebon, cunctosque viculos earum, qui sunt in campestribus : Dibon quoque et Bamothbaal, et oppidum Baalmaon,
   6169 Joshua	Josh	6	13	18	et Jassa, et Cedimoth, et Mephaath,
   6170 Joshua	Josh	6	13	19	et Cariathaim, et Sabama, et Sarathasar in monte convallis.
   6171 Joshua	Josh	6	13	20	Bethphogor et Asedoth, Phasga et Bethiesimoth,
   6172 Joshua	Josh	6	13	21	et omnes urbes campestres, universaque regna Sehon regis Amorrhaei, qui regnavit in Hesebon, quem percussit Moyses cum principibus Madian : Hevaeum, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe duces Sehon habitatores terrae.
   6173 Joshua	Josh	6	13	22	Et Balaam filium Beor ariolum occiderunt filii Israël gladio cum ceteris interfectis.
   6174 Joshua	Josh	6	13	23	Factusque est terminus filiorum Ruben Jordanis fluvius. Haec est possessio Rubenitarum per cognationes suas urbium et viculorum.
   6175 Joshua	Josh	6	13	24	Deditque Moyses tribui Gad et filiis ejus per cognationes suas possessionem, cujus haec divisio est.
   6176 Joshua	Josh	6	13	25	Terminus Jaser, et omnes civitates Galaad, et dimidiam partem terrae filiorum Ammon, usque ad Aroër, quae est contra Rabba,
   6177 Joshua	Josh	6	13	26	et ab Hesebon usque Ramoth, Masphe et Betonim : et a Manaim usque ad terminos Dabir.
   6178 Joshua	Josh	6	13	27	In valle quoque Betharan, et Bethnemra, et Socoth, et Saphon reliquam partem regni Sehon regis Hesebon : hujus quoque finis, Jordanis est, usque ad extremam partem maris Cenereth trans Jordanem ad orientalem plagam.
   6179 Joshua	Josh	6	13	28	Haec est possessio filiorum Gad per familias suas, civitates et villae earum.
   6180 Joshua	Josh	6	13	29	Dedit et dimidiae tribui Manasse, filiisque ejus juxta cognationes suas, possessionem,
   6181 Joshua	Josh	6	13	30	cujus hoc principium est : a Manaim universam Basan, et cuncta regna Og regis Basan, omnesque vicos Jair, qui sunt in Basan, sexaginta oppida :
   6182 Joshua	Josh	6	13	31	et dimidiam partem Galaad, et Astaroth, et Edrai, urbes regni Og in Basan : filiis Machir, filii Manasse, dimidiae parti filiorum Machir juxta cognationes suas.
   6183 Joshua	Josh	6	13	32	Hanc possessionem divisit Moyses in campestribus Moab trans Jordanem contra Jericho ad orientalem plagam.
   6184 Joshua	Josh	6	13	33	Tribui autem Levi non dedit possessionem : quoniam Dominus Deus Israël ipse est possessio ejus, ut locutus est illi.
   6185 Joshua	Josh	6	14	1	Hoc est quod possederunt filii Israël in terra Chanaan, quam dederunt eis Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun, et principes familiarum per tribus Israël :
   6186 Joshua	Josh	6	14	2	sorte omnia dividentes, sicut praeceperat Dominus in manu Moysi, novem tribubus, et dimidiae tribui.
   6187 Joshua	Josh	6	14	3	Duabus enim tribubus, et dimidiae, dederat Moyses trans Jordanem possessionem : absque Levitis, qui nihil terrae acceperunt inter fratres suos :
   6188 Joshua	Josh	6	14	4	sed in eorum successerunt locum filii Joseph in duas divisi tribus, Manasse et Ephraim : nec acceperunt Levitae aliam in terra partem, nisi urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda jumenta et pecora sua.
   6189 Joshua	Josh	6	14	5	Sicut praeceperat Dominus Moysi, ita fecerunt filii Israël, et diviserunt terram.
   6190 Joshua	Josh	6	14	6	Accesserunt itaque filii Juda ad Josue in Galgala, locutusque est ad eum Caleb filius Jephone Cenezaeus : Nosti quid locutus sit Dominus ad Moysen hominem Dei de me et te in Cadesbarne.
   6191 Joshua	Josh	6	14	7	Quadraginta annorum eram quando misit me Moyses famulus Domini de Cadesbarne, ut considerarem terram, nuntiavique ei quod mihi verum videbatur.
   6192 Joshua	Josh	6	14	8	Fratres autem mei, qui ascenderant mecum, dissolverunt cor populi : et nihilominus ego secutus sum Dominum Deum meum.
   6193 Joshua	Josh	6	14	9	Juravitque Moyses in die illo, dicens : Terra, quam calcavit pes tuus, erit possessio tua, et filiorum tuorum in aeternum : quia secutus es Dominum Deum meum.
   6194 Joshua	Josh	6	14	10	Concessit ergo Dominus vitam mihi, sicut pollicitus est, usque in praesentem diem. Quadraginta et quinque anni sunt, ex quo locutus est Dominus verbum istud ad Moysen, quando ambulabat Israël per solitudinem : hodie octoginta quinque annorum sum,
   6195 Joshua	Josh	6	14	11	sic valens ut eo valebam tempore quando ad explorandum missus sum : illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat, tam ad bellandum quam ad gradiendum.
   6196 Joshua	Josh	6	14	12	Da ergo mihi montem istum, quem pollicitus est Dominus, te quoque audiente, in quo Enacim sunt, et urbes magnae atque munitae : si forte sit Dominus mecum, et potuero delere eos, sicut promisit mihi.
   6197 Joshua	Josh	6	14	13	Benedixitque ei Josue, et tradidit ei Hebron in possessionem :
   6198 Joshua	Josh	6	14	14	atque ex eo fuit Hebron Caleb filio Jephone Cenezaeo usque in praesentem diem, quia secutus est Dominum Deum Israël.
   6199 Joshua	Josh	6	14	15	Nomen Hebron ante vocabatur Cariath Arbe : Adam maximus ibi inter Enacim situs est : et terra cessavit a praeliis.
   6200 Joshua	Josh	6	15	1	Igitur sors filiorum Judae per cognationes suas ista fuit : a termino Edom, desertum Sin, contra meridiem, et usque ad extremam partem australis plagae.
   6201 Joshua	Josh	6	15	2	Initium ejus a summitate maris salsissimi, et a lingua ejus, quae respicit meridiem.
   6202 Joshua	Josh	6	15	3	Egrediturque contra ascensum Scorpionis, et pertransit in Sina : ascenditque in Cadesbarne, et pervenit in Esron, ascendens ad Addar, et circuiens Carcaa,
   6203 Joshua	Josh	6	15	4	atque inde pertransiens in Asemona, et perveniens ad torrentem Aegypti : eruntque termini ejus mare magnum. Hic erit finis meridianae plagae.
   6204 Joshua	Josh	6	15	5	Ab oriente vero erit initium, mare salsissimum usque ad extrema Jordanis : et ea quae respiciunt ad aquilonem, a lingua maris usque ad eumdem Jordanis fluvium.
   6205 Joshua	Josh	6	15	6	Ascenditque terminus in Beth Hagla, et transit ab aquilone in Beth Araba, ascendens ad lapidem Boën filii Ruben :
   6206 Joshua	Josh	6	15	7	et tendens usque ad terminos Debera de valle Achor, contra aquilonem respiciens Galgala, quae est ex adverso ascensionis Adommim, ab australi parte torrentis : transitque aquas, quae vocantur fons solis : et erunt exitus ejus ad fontem Rogel.
   6207 Joshua	Josh	6	15	8	Ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Jebusaei ad meridiem, haec est Jerusalem : et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra Geennom ad occidentem in summitate vallis Raphaim contra aquilonem :
   6208 Joshua	Josh	6	15	9	pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquae Nephtoa : et pervenit usque ad vicos montis Ephron : inclinaturque in Baala, quae est Cariathiarim, id est, urbs silvarum.
   6209 Joshua	Josh	6	15	10	Et circuit de Baala contra occidentem, usque ad montem Seir : transitque juxta latus montis Jarim ad aquilonem in Cheslon : et descendit in Bethsames, transitque in Thamna.
   6210 Joshua	Josh	6	15	11	Et pervenit contra aquilonem partis Accaron ex latere : inclinaturque Sechrona, et transit montem Baala : pervenitque in Jebneel, et magni maris contra occidentem fine concluditur.
   6211 Joshua	Josh	6	15	12	Hi sunt termini filiorum Juda per circuitum in cognationibus suis.
   6212 Joshua	Josh	6	15	13	Caleb vero filio Jephone dedit partem in medio filiorum Juda, sicut praeceperat ei Dominus : Cariath Arbe patris Enac, ipsa est Hebron.
   6213 Joshua	Josh	6	15	14	Delevitque ex ea Caleb tres filios Enac, Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac.
   6214 Joshua	Josh	6	15	15	Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, quae prius vocabatur Cariath Sepher, id est, civitas litterarum.
   6215 Joshua	Josh	6	15	16	Dixitque Caleb : Qui percusserit Cariath Sepher, et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem.
   6216 Joshua	Josh	6	15	17	Cepitque eam Othoniel filius Cenez frater Caleb junior : deditque ei Axam filiam suam uxorem.
   6217 Joshua	Josh	6	15	18	Quae, cum pergerent simul, suasa est a viro suo ut peteret a patre suo agrum. Suspiravitque ut sedebat in asino : cui Caleb : Quid habes ? inquit.
   6218 Joshua	Josh	6	15	19	At illa respondit : Da mihi benedictionem : terram australem et arentem dedisti mihi ; junge et irriguam. Dedit itaque ei Caleb irriguum superius et inferius.
   6219 Joshua	Josh	6	15	20	Haec est possessio tribus filiorum Juda per cognationes suas.
   6220 Joshua	Josh	6	15	21	Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Juda juxta terminos Edom a meridie : Cabseel et Eder et Jagur,
   6221 Joshua	Josh	6	15	22	et Cyna et Dimona et Adada,
   6222 Joshua	Josh	6	15	23	et Cades et Asor et Jethnam,
   6223 Joshua	Josh	6	15	24	Ziph et Telem et Baloth,
   6224 Joshua	Josh	6	15	25	Asor nova et Carioth, Hesron, haec est Asor ;
   6225 Joshua	Josh	6	15	26	Amam, Sama, et Molada,
   6226 Joshua	Josh	6	15	27	et Asergadda et Hassemon et Bethphelet,
   6227 Joshua	Josh	6	15	28	et Hasersual et Bersabee et Baziothia,
   6228 Joshua	Josh	6	15	29	et Baala et Jim et Esem,
   6229 Joshua	Josh	6	15	30	et Eltholad et Cesil et Harma,
   6230 Joshua	Josh	6	15	31	et Siceleg et Medemena et Sensenna,
   6231 Joshua	Josh	6	15	32	Lebaoth et Selim et Aën et Remon. Omnes civitates viginti novem, et villae earum.
   6232 Joshua	Josh	6	15	33	In campestribus vero : Estaol et Sarea et Asena,
   6233 Joshua	Josh	6	15	34	et Zanoë et Aengannim et Taphua et Enaim,
   6234 Joshua	Josh	6	15	35	et Jerimoth et Adullam, Socho et Azeca,
   6235 Joshua	Josh	6	15	36	et Saraim et Adithaim et Gedera et Gederothaim : urbes quatuordecim, et villae earum.
   6236 Joshua	Josh	6	15	37	Sanan et Hadassa et Magdalgad,
   6237 Joshua	Josh	6	15	38	Delean et Masepha et Jecthel,
   6238 Joshua	Josh	6	15	39	Lachis et Bascath et Eglon,
   6239 Joshua	Josh	6	15	40	Chebbon et Leheman et Cethlis,
   6240 Joshua	Josh	6	15	41	et Gideroth et Bethdagon et Naama et Maceda : civitates sedecim, et villae earum.
   6241 Joshua	Josh	6	15	42	Labana et Ether et Asan,
   6242 Joshua	Josh	6	15	43	Jephtha et Esna et Nesib,
   6243 Joshua	Josh	6	15	44	et Ceila et Achzib et Maresa : civitates novem, et villae earum.
   6244 Joshua	Josh	6	15	45	Accaron cum vicis et villulis suis.
   6245 Joshua	Josh	6	15	46	Ab Accaron usque ad mare : omnia quae vergunt ad Azotum et viculos ejus.
   6246 Joshua	Josh	6	15	47	Azotus cum vicis et villulis suis. Gaza cum vicis et villulis suis, usque ad torrentem Aegypti, et mare magnum terminus ejus.
   6247 Joshua	Josh	6	15	48	Et in monte : Samir et Jether et Socoth
   6248 Joshua	Josh	6	15	49	et Danna et Cariathsenna, haec est Dabir :
   6249 Joshua	Josh	6	15	50	Anab et Istemo et Anim,
   6250 Joshua	Josh	6	15	51	Gosen et Olon et Gilo : civitates undecim et villae earum.
   6251 Joshua	Josh	6	15	52	Arab et Ruma et Esaan,
   6252 Joshua	Josh	6	15	53	et Janum et Beththaphua et Apheca,
   6253 Joshua	Josh	6	15	54	Athmatha, et Cariath Arbe, haec est Hebron, et Sior : civitates novem, et villae earum.
   6254 Joshua	Josh	6	15	55	Maon et Carmel et Ziph et Jota,
   6255 Joshua	Josh	6	15	56	Jezraël et Jucadam et Zanoë,
   6256 Joshua	Josh	6	15	57	Accain, Gabaa et Thamna : civitates decem et villae earum.
   6257 Joshua	Josh	6	15	58	Halhul, et Besur, et Gedor,
   6258 Joshua	Josh	6	15	59	Mareth, et Bethanoth, et Eltecon : civitates sex et villae earum.
   6259 Joshua	Josh	6	15	60	Cariathbaal, haec est Cariathiarim urbs silvarum, et Arebba : civitates duae, et villae earum.
   6260 Joshua	Josh	6	15	61	In deserto Betharaba, Meddin, et Sachacha,
   6261 Joshua	Josh	6	15	62	et Nebsan, et civitas salis, et Engaddi : civitates sex, et villae earum.
   6262 Joshua	Josh	6	15	63	Jebusaeum autem habitatorem Jerusalem non potuerunt filii Juda delere : habitavitque Jebusaeus cum filiis Juda in Jerusalem usque in praesentem diem.
   6263 Joshua	Josh	6	16	1	Cecidit quoque sors filiorum Joseph ab Jordane contra Jericho et aquas ejus ab oriente : solitudo quae ascendit de Jericho ad montem Bethel :
   6264 Joshua	Josh	6	16	2	et egreditur de Bethel Luza : transitque terminum Archi, Ataroth :
   6265 Joshua	Josh	6	16	3	et descendit ad occidentem juxta terminum Jephleti, usque ad terminos Beth-horon inferioris, et Gazer : finiunturque regiones ejus mari magno :
   6266 Joshua	Josh	6	16	4	possederuntque filii Joseph, Manasses et Ephraim.
   6267 Joshua	Josh	6	16	5	Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas : et possessio eorum contra orientem Ataroth Addar usque Beth-horon superiorem.
   6268 Joshua	Josh	6	16	6	Egrediunturque confinia in mare : Machmethath vero aquilonem respicit, et circuit terminos contra orientem in Thanathselo : et pertransit ab oriente Janoë.
   6269 Joshua	Josh	6	16	7	Descenditque de Janoë in Ataroth et Naaratha : et pervenit in Jericho, egrediturque ad Jordanem.
   6270 Joshua	Josh	6	16	8	De Taphua pertransit contra mare in vallem arundineti, suntque egressus ejus in mare salsissimum. Haec est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas.
   6271 Joshua	Josh	6	16	9	Urbesque separatae sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, et villae earum.
   6272 Joshua	Josh	6	16	10	Et non interfecerunt filii Ephraim Chananaeum, qui habitabat in Gazer : habitavitque Chananaeus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius.
   6273 Joshua	Josh	6	17	1	Cecidit autem sors tribui Manasse (ipse enim est primogenitus Joseph) : Machir primogenito Manasse patri Galaad, qui fuit vir pugnator, habuitque possessionem Galaad et Basan :
   6274 Joshua	Josh	6	17	2	et reliquis filiorum Manasse juxta familias suas, filiis Abiezer, et filiis Helec, et filiis Esriel, et filiis Sechem, et filiis Hepher, et filiis Semida. Isti sunt filii Manasse filii Joseph, mares, per cognationes suas.
   6275 Joshua	Josh	6	17	3	Salphaad vero filio Hepher filii Galaad filii Machir filii Manasse non erant filii, sed solae filiae : quarum ista sunt nomina : Maala et Noa et Hegla et Melcha et Thersa.
   6276 Joshua	Josh	6	17	4	Veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis, et Josue filii Nun, et principum, dicentes : Dominus praecepit per manum Moysi, ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum. Deditque eis juxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum.
   6277 Joshua	Josh	6	17	5	Et ceciderunt funiculi Manasse, decem, absque terra Galaad et Basan trans Jordanem.
   6278 Joshua	Josh	6	17	6	Filiae enim Manasse possederunt haereditatem in medio filiorum ejus. Terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse qui reliqui erant.
   6279 Joshua	Josh	6	17	7	Fuitque terminus Manasse ab Aser, Machmethath quae respicit Sichem : et egreditur ad dexteram juxta habitatores fontis Taphuae.
   6280 Joshua	Josh	6	17	8	Etenim in sorte Manasse ceciderat terra Taphuae, quae est juxta terminos Manasse filiorum Ephraim.
   6281 Joshua	Josh	6	17	9	Descenditque terminus vallis arundineti in meridiem torrentis civitatum Ephraim, quae in medio sunt urbium Manasse : terminus Manasse ab aquilone torrentis, et exitus ejus pergit ad mare :
   6282 Joshua	Josh	6	17	10	ita ut possessio Ephraim sit ab austro, et ab aquilone Manasse, et utramque claudat mare, et conjungantur sibi in tribu Aser ab aquilone, et in tribu Issachar ab oriente.
   6283 Joshua	Josh	6	17	11	Fuitque haereditas Manasse in Issachar et in Aser, Bethsan et viculi ejus, et Jeblaam cum viculis suis, et habitatores Dor cum oppidis suis, habitatores quoque Endor cum viculis suis : similiterque habitatores Thenac cum viculis suis, et habitatores Mageddo cum viculis suis, et tertia pars urbis Nopheth.
   6284 Joshua	Josh	6	17	12	Nec potuerunt filii Manasse has civitates subvertere, sed coepit Chananaeus habitare in terra sua.
   6285 Joshua	Josh	6	17	13	Postquam autem convaluerunt filii Israël, subjecerunt Chananaeos, et fecerunt sibi tributarios, nec interfecerunt eos.
   6286 Joshua	Josh	6	17	14	Locutique sunt filii Joseph ad Josue, et dixerunt : Quare dedisti mihi possessionem sortis et funiculi unius, cum sim tantae multitudinis, et benedixerit mihi Dominus ?
   6287 Joshua	Josh	6	17	15	Ad quos Josue ait : Si populus multus es, ascende in silvam, et succide tibi spatia in terra Pherezaei et Raphaim : quia angusta est tibi possessio montis Ephraim.
   6288 Joshua	Josh	6	17	16	Cui responderunt filii Joseph : Non poterimus ad montana conscendere, cum ferreis curribus utantur Chananaei, qui habitant in terra campestri, in qua sitae sunt Bethsan cum viculis suis, et Jezraël mediam possidens vallem.
   6289 Joshua	Josh	6	17	17	Dixitque Josue ad domum Joseph, Ephraim et Manasse : Populus multus es, et magnae fortitudinis : non habebis sortem unam,
   6290 Joshua	Josh	6	17	18	sed transibis ad montem, et succides tibi, atque purgabis ad habitandum spatia : et poteris ultra procedere cum subverteris Chananaeum, quem dicis ferreos habere currus, et esse fortissimum.
   6291 Joshua	Josh	6	18	1	Congregatique sunt omnes filii Israël in Silo, ibique fixerunt tabernaculum testimonii, et fuit eis terra subjecta.
   6292 Joshua	Josh	6	18	2	Remanserant autem filiorum Israël septem tribus, quae necdum acceperant possessiones suas.
   6293 Joshua	Josh	6	18	3	Ad quos Josue ait : Usquequo marcetis ignavia, et non intratis ad possidendam terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis ?
   6294 Joshua	Josh	6	18	4	Eligite de singulis tribubus ternos viros, ut mittam eos, et pergant atque circumeant terram, et describant eam juxta numerum uniuscujusque multitudinis : referantque ad me quod descripserint.
   6295 Joshua	Josh	6	18	5	Dividite vobis terram in septem partes : Judas sit in terminis suis ab australi plaga, et domus Joseph ab aquilone.
   6296 Joshua	Josh	6	18	6	Mediam inter hos terram in septem partes describite : et huc venietis ad me, ut coram Domino Deo vestro mittam vobis hic sortem :
   6297 Joshua	Josh	6	18	7	quia non est inter vos pars Levitarum, sed sacerdotium Domini est eorum haereditas. Gad autem et Ruben, et dimidia tribus Manasse, jam acceperant possessiones suas trans Jordanem ad orientalem plagam, quas dedit eis Moyses famulus Domini.
   6298 Joshua	Josh	6	18	8	Cumque surrexissent viri, ut pergerent ad describendam terram, praecepit eis Josue, dicens : Circuite terram, et describite eam, ac revertimini ad me : ut hic coram Domino, in Silo, mittam vobis sortem.
   6299 Joshua	Josh	6	18	9	Itaque perrexerunt : et lustrantes eam, in septem partes diviserunt, scribentes in volumine. Reversique sunt ad Josue in castra Silo.
   6300 Joshua	Josh	6	18	10	Qui misit sortes coram Domino in Silo, divisitque terram filiis Israël in septem partes.
   6301 Joshua	Josh	6	18	11	Et ascendit sors prima filiorum Benjamin per familias suas, ut possiderent terram inter filios Juda et filios Joseph.
   6302 Joshua	Josh	6	18	12	Fuitque terminus eorum contra aquilonem a Jordane : pergens juxta latus Jericho septentrionalis plagae, et inde contra occidentem ad montana conscendens et perveniens ad solitudinem Bethaven,
   6303 Joshua	Josh	6	18	13	atque pertransiens juxta Luzam ad meridiem, ipsa est Bethel : descenditque in Ataroth Addar, in montem qui est ad meridiem Beth-horon inferioris :
   6304 Joshua	Josh	6	18	14	et inclinatur circuiens contra mare ad meridiem montis qui respicit Beth-horon contra Africum : suntque exitus ejus in Cariath-baal, quae vocatur et Cariathiarim, urbem filiorum Juda. Haec est plaga contra mare, ad occidentem.
   6305 Joshua	Josh	6	18	15	A meridie autem ex parte Cariathiarim egreditur terminus contra mare, et pervenit usque ad fontem aquarum Nephtoa.
   6306 Joshua	Josh	6	18	16	Descenditque in partem montis, qui respicit vallem filiorum Ennom : et est contra septentrionalem plagam in extrema parte vallis Raphaim. Descenditque in Geennom (id est, vallem Ennom) juxta latus Jebusaei ad austrum : et pervenit ad fontem Rogel,
   6307 Joshua	Josh	6	18	17	transiens ad aquilonem, et egrediens ad Ensemes, id est, fontem solis :
   6308 Joshua	Josh	6	18	18	et pertransit usque ad tumulos, qui sunt e regione ascensus Adommim : descenditque ad Abenboën, id est, lapidem Boën filii Ruben : et pertransit ex latere aquilonis ad campestria : descenditque in planitiem,
   6309 Joshua	Josh	6	18	19	et praetergreditur contra aquilonem Beth Hagla : suntque exitus ejus contra linguam maris salsissimi ab aquilone in fine Jordanis ad australem plagam :
   6310 Joshua	Josh	6	18	20	qui est terminus illius ab oriente. Haec est possessio filiorum Benjamin per terminos suos in circuitu, et familias suas.
   6311 Joshua	Josh	6	18	21	Fueruntque civitates ejus, Jericho et Beth Hagla et vallis Casis,
   6312 Joshua	Josh	6	18	22	Beth Araba et Samaraim et Bethel
   6313 Joshua	Josh	6	18	23	et Avim et Aphara et Ophera,
   6314 Joshua	Josh	6	18	24	villa Emona et Ophni et Gabee : civitates duodecim, et villae earum.
   6315 Joshua	Josh	6	18	25	Gabaon et Rama et Beroth,
   6316 Joshua	Josh	6	18	26	et Mesphe et Caphara, et Amosa
   6317 Joshua	Josh	6	18	27	et Recem, Jarephel et Tharela,
   6318 Joshua	Josh	6	18	28	et Sela, Eleph, et Jebus, quae est Jerusalem, Gabaath et Cariath : civitates quatuordecim, et villae earum. Haec est possessio filiorum Benjamin juxta familias suas.
   6319 Joshua	Josh	6	19	1	Et egressa est sors secunda filiorum Simeon per cognationes suas : fuitque haereditas
   6320 Joshua	Josh	6	19	2	eorum in medio possessionis filiorum Juda : Bersabee et Sabee et Molada
   6321 Joshua	Josh	6	19	3	et Hasersual, Bala et Asem
   6322 Joshua	Josh	6	19	4	et Eltholad, Bethul et Harma
   6323 Joshua	Josh	6	19	5	et Siceleg et Bethmarchaboth et Hasersusa
   6324 Joshua	Josh	6	19	6	et Bethlebaoth et Sarohen : civitates tredecim, et villae earum.
   6325 Joshua	Josh	6	19	7	Ain et Remmon et Athar et Asan : civitates quatuor, et villae earum :
   6326 Joshua	Josh	6	19	8	omnes viculi per circuitum urbium istarum usque ad Baalath Beer Ramath contra australem plagam. Haec est haereditas filiorum Simeon juxta cognationes suas,
   6327 Joshua	Josh	6	19	9	in possessione et funiculo filiorum Juda : quia major erat, et idcirco filii Simeon possederunt in medio haereditatis eorum.
   6328 Joshua	Josh	6	19	10	Ceciditque sors tertia filiorum Zabulon per cognationes suas : factus est terminus possessionis eorum usque Sarid.
   6329 Joshua	Josh	6	19	11	Ascenditque de mari et Merala, et pervenit in Debbaseth, usque ad torrentem qui est contra Jeconam.
   6330 Joshua	Josh	6	19	12	Et revertitur de Sared contra orientem in fines Ceseleththabor : et egreditur ad Dabereth, ascenditque contra Japhie.
   6331 Joshua	Josh	6	19	13	Et inde pertransit usque ad orientalem plagam Gethepher et Thacasin : et egreditur in Remmon, Amthar et Noa.
   6332 Joshua	Josh	6	19	14	Et circuit ad aquilonem Hanathon : suntque egressus ejus vallis Jephthaël,
   6333 Joshua	Josh	6	19	15	et Cateth et Naalol et Semeron et Jerala et Bethlehem : civitates duodecim, et villae earum.
   6334 Joshua	Josh	6	19	16	Haec est haereditas tribus filiorum Zabulon per cognationes suas, urbes et viculi earum.
   6335 Joshua	Josh	6	19	17	Issachar egressa est sors quarta per cognationes suas :
   6336 Joshua	Josh	6	19	18	fuitque ejus haereditas Jezraël et Casaloth et Sunem
   6337 Joshua	Josh	6	19	19	et Hapharaim et Seon, et Anaharath
   6338 Joshua	Josh	6	19	20	et Rabboth et Cesion, Abes,
   6339 Joshua	Josh	6	19	21	et Rameth, et Engannim, et Enhadda et Bethpheses.
   6340 Joshua	Josh	6	19	22	Et pervenit terminus ejus usque Thabor et Sehesima et Bethsames, eruntque exitus ejus Jordanis : civitates sedecim, et villae earum.
   6341 Joshua	Josh	6	19	23	Haec est possessio filiorum Issachar per cognationes suas, urbes et viculi earum.
   6342 Joshua	Josh	6	19	24	Ceciditque sors quinta tribui filiorum Aser per cognationes suas :
   6343 Joshua	Josh	6	19	25	fuitque terminus eorum Halcath et Chali et Beten et Axaph
   6344 Joshua	Josh	6	19	26	et Elmelech et Amaad et Messal : et pervenit usque ad Carmelum maris et Sihor et Labanath,
   6345 Joshua	Josh	6	19	27	ac revertitur contra orientem Bethdagon : et pertransit usque Zabulon et vallem Jephthaël contra aquilonem in Bethemec et Nehiel. Egrediturque ad laevam Cabul,
   6346 Joshua	Josh	6	19	28	et Abran et Rohob et Hamon et Cana, usque ad Sidonem magnam.
   6347 Joshua	Josh	6	19	29	Revertiturque in Horma usque ad civitatem munitissimam Tyrum, et usque Hosa : eruntque exitus ejus in mare de funiculo Achziba :
   6348 Joshua	Josh	6	19	30	et Amma et Aphec et Rohob : civitates viginti duae, et villae earum.
   6349 Joshua	Josh	6	19	31	Haec est possessio filiorum Aser per cognationes suas, urbesque et viculi earum.
   6350 Joshua	Josh	6	19	32	Filiorum Nephthali sexta sors cecidit per familias suas :
   6351 Joshua	Josh	6	19	33	et coepit terminus de Heleph et Elon in Saananim, et Adami, quae est Neceb, et Jebnaël usque Lecum : et egressus eorum usque ad Jordanem :
   6352 Joshua	Josh	6	19	34	revertiturque terminus contra occidentem in Azanotthabor, atque inde egreditur in Hucuca, et pertransit in Zabulon contra meridiem, et in Aser contra occidentem, et in Juda ad Jordanem contra ortum solis :
   6353 Joshua	Josh	6	19	35	civitates munitissimae, Assedim, Ser, et Emath, et Reccath et Cenereth,
   6354 Joshua	Josh	6	19	36	et Edema et Arama, Asor
   6355 Joshua	Josh	6	19	37	et Cedes et Edrai, Enhasor,
   6356 Joshua	Josh	6	19	38	et Jeron et Magdalel, Horem et Bethanath et Bethsames : civitates decem et novem, et villae earum.
   6357 Joshua	Josh	6	19	39	Haec est possessio tribus filiorum Nephthali per cognationes suas, urbes et viculi earum.
   6358 Joshua	Josh	6	19	40	Tribui filiorum Dan per familias suas egressa est sors septima :
   6359 Joshua	Josh	6	19	41	et fuit terminus possessionis ejus Sara et Esthaol, et Hirsemes, id est, civitas solis.
   6360 Joshua	Josh	6	19	42	Selebin et Ajalon et Jethela,
   6361 Joshua	Josh	6	19	43	Elon et Themna et Acron,
   6362 Joshua	Josh	6	19	44	Elthece, Gebbethon et Balaath,
   6363 Joshua	Josh	6	19	45	et Jud et Bane et Barach et Gethremmon :
   6364 Joshua	Josh	6	19	46	et Mejarcon et Arecon, cum termino qui respicit Joppen,
   6365 Joshua	Josh	6	19	47	et ipso fine concluditur. Ascenderuntque filii Dan, et pugnaverunt contra Lesem, ceperuntque eam : et percusserunt eam in ore gladii, et possederunt, et habitaverunt in ea, vocantes nomen ejus Lesem Dan, ex nomine Dan patris sui.
   6366 Joshua	Josh	6	19	48	Haec est possessio tribus filiorum Dan, per cognationes suas, urbes et viculi earum.
   6367 Joshua	Josh	6	19	49	Cumque complesset sorte dividere terram singulis per tribus suas, dederunt filii Israël possessionem Josue filio Nun in medio sui,
   6368 Joshua	Josh	6	19	50	juxta praeceptum Domini, urbem quam postulavit Thamnath Saraa in monte Ephraim : et aedificavit civitatem, habitavitque in ea.
   6369 Joshua	Josh	6	19	51	Hae sunt possessiones, quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos, et Josue filius Nun, et principes familiarum ac tribuum filiorum Israël in Silo, coram Domino ad ostium tabernaculi testimonii : partitique sunt terram.
   6370 Joshua	Josh	6	20	1	Et locutus est Dominus ad Josue, dicens : Loquere filiis Israël, et dic eis :
   6371 Joshua	Josh	6	20	2	Separate urbes fugitivorum, de quibus locutus sum ad vos per manum Moysi :
   6372 Joshua	Josh	6	20	3	ut confugiat ad eas quicumque animam percusserit nescius, et possit evadere iram proximi, qui ultor est sanguinis :
   6373 Joshua	Josh	6	20	4	cum ad unam harum confugerit civitatum, stabit ante portam civitatis, et loquetur senioribus urbis illius ea quae se comprobent innocentem : sicque suscipient eum, et dabunt ei locum ad habitandum.
   6374 Joshua	Josh	6	20	5	Cumque ultor sanguinis eum fuerit persecutus, non tradent in manus ejus : quia ignorans percussit proximum ejus, nec ante biduum triduumve ejus probatur inimicus.
   6375 Joshua	Josh	6	20	6	Et habitabit in civitate illa, donec stet ante judicium, causam reddens facti sui, et moriatur sacerdos magnus, qui fuerit in illo tempore : tunc revertetur homicida, et ingredietur civitatem et domum suam de qua fugerat.
   6376 Joshua	Josh	6	20	7	Decreveruntque Cedes in Galilaea montis Nephthali, et Sichem in monte Ephraim, et Cariatharbe, ipsa est Hebron in monte Juda.
   6377 Joshua	Josh	6	20	8	Et trans Jordanem contra orientalem plagam Jericho, statuerunt Bosor, quae sita est in campestri solitudine de tribu Ruben, et Ramoth in Galaad de tribu Gad, et Gaulon in Basan de tribu Manasse.
   6378 Joshua	Josh	6	20	9	Hae civitates constitutae sunt cunctis filiis Israël, et advenis qui habitabant inter eos, ut fugeret ad eas qui animam nescius percussisset, et non moreretur in manu proximi, effusum sanguinem vindicare cupientis, donec staret ante populum expositurus causam suam.
   6379 Joshua	Josh	6	21	1	Accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazarum sacerdotem, et Josue filium Nun, et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israël :
   6380 Joshua	Josh	6	21	2	locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan, atque dixerunt : Dominus praecepit per manum Moysi, ut darentur nobis urbes ad habitandum, et suburbana earum ad alenda jumenta.
   6381 Joshua	Josh	6	21	3	Dederuntque filii Israël de possessionibus suis juxta imperium Domini, civitates et suburbana earum.
   6382 Joshua	Josh	6	21	4	Egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis, de tribubus Juda, et Simeon, et Benjamin, civitates tredecim :
   6383 Joshua	Josh	6	21	5	et reliquis filiorum Caath, id est Levitis, qui superfuerant, de tribubus Ephraim, et Dan, et dimidia tribu Manasse, civitates decem.
   6384 Joshua	Josh	6	21	6	Porro filii Gerson egressa est sors, ut acciperent de tribubus Issachar et Aser et Nephthali, dimidiaque tribu Manasse in Basan, civitates numero tredecim.
   6385 Joshua	Josh	6	21	7	Et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim.
   6386 Joshua	Josh	6	21	8	Dederuntque filii Israël Levitis civitates et suburbana earum, sicut praecepit Dominus per manum Moysi, singulis sorte tribuentes.
   6387 Joshua	Josh	6	21	9	De tribubus filiorum Juda et Simeon dedit Josue civitates, quarum ista sunt nomina,
   6388 Joshua	Josh	6	21	10	filiis Aaron per familias Caath Levitici generis (prima enim sors illis egressa est),
   6389 Joshua	Josh	6	21	11	Cariatharbe patris Enac, quae vocatur Hebron, in monte Juda, et suburbana ejus per circuitum.
   6390 Joshua	Josh	6	21	12	Agros vero et villas ejus dederat Caleb filio Jephone ad possidendum.
   6391 Joshua	Josh	6	21	13	Dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem, ac suburbana ejus : et Lobnam cum suburbanis suis :
   6392 Joshua	Josh	6	21	14	et Jether, et Esthemo,
   6393 Joshua	Josh	6	21	15	et Holon, et Dabir,
   6394 Joshua	Josh	6	21	16	et Ain, et Jeta, et Bethsames, cum suburbanis suis : civitates novem de tribubus, ut dictum est, duabus.
   6395 Joshua	Josh	6	21	17	De tribu autem filiorum Benjamin, Gabaon, et Gabae,
   6396 Joshua	Josh	6	21	18	et Anathoth et Almon, cum suburbanis suis : civitates quatuor.
   6397 Joshua	Josh	6	21	19	Omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis, tredecim, cum suburbanis suis.
   6398 Joshua	Josh	6	21	20	Reliquis vero per familias filiorum Caath Levitici generis, haec est data possessio.
   6399 Joshua	Josh	6	21	21	De tribu Ephraim urbes confugii, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer
   6400 Joshua	Josh	6	21	22	et Cibsaim et Beth-horon, cum suburbanis suis, civitates quatuor.
   6401 Joshua	Josh	6	21	23	De tribu quoque Dan, Eltheco et Gabathon,
   6402 Joshua	Josh	6	21	24	et Ajalon et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates quatuor.
   6403 Joshua	Josh	6	21	25	Porro de dimidia tribu Manasse, Thanach et Gethremmon, cum suburbanis suis, civitates duae.
   6404 Joshua	Josh	6	21	26	Omnes civitates decem, et suburbana earum, datae sunt filiis Caath inferioris gradus.
   6405 Joshua	Josh	6	21	27	Filiis quoque Gerson Levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitates, Gaulon in Basan, et Bosram, cum suburbanis suis, civitates duas.
   6406 Joshua	Josh	6	21	28	Porro de tribu Issachar, Cesion, et Dabereth,
   6407 Joshua	Josh	6	21	29	et Jaramoth, et Engannim, cum suburbanis suis, civitates quatuor.
   6408 Joshua	Josh	6	21	30	De tribu autem Aser, Masal et Abdon,
   6409 Joshua	Josh	6	21	31	et Helcath, et Rohob, cum suburbanis suis, civitates quatuor.
   6410 Joshua	Josh	6	21	32	De tribu quoque Nephthali civitates confugii, Cedes in Galilaea, et Hammoth Dor, et Carthan, cum suburbanis suis, civitates tres.
   6411 Joshua	Josh	6	21	33	Omnes urbes familiarum Gerson, tredecim, cum suburbanis suis.
   6412 Joshua	Josh	6	21	34	Filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon, Jecnam, et Cartha
   6413 Joshua	Josh	6	21	35	et Damna et Naalol, civitates quatuor cum suburbanis suis.
   6414 Joshua	Josh	6	21	36	De tribu Ruben ultra Jordanem contra Jericho civitates refugii, Bosor in solitudine, Misor et Jaser et Jethson et Mephaath, civitates quatuor cum suburbanis suis.
   6415 Joshua	Josh	6	21	37	De tribu Gad civitates confugii, Ramoth in Galaad, et Manaim et Hesebon et Jazer, civitates quatuor cum suburbanis suis.
   6416 Joshua	Josh	6	21	38	Omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas, duodecim.
   6417 Joshua	Josh	6	21	39	Itaque civitates universae Levitarum in medio possessionis filiorum Israël fuerunt quadraginta octo
   6418 Joshua	Josh	6	21	40	cum suburbanis suis, singulae per familias distributae.
   6419 Joshua	Josh	6	21	41	Deditque Dominus Deus Israëli omnem terram, quam traditurum se patribus eorum juraverat : et possederunt illam, atque habitaverunt in ea.
   6420 Joshua	Josh	6	21	42	Dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes : nullusque eis hostium resistere ausus est, sed cuncti in eorum ditionem redacti sunt.
   6421 Joshua	Josh	6	21	43	Ne unum quidem verbum, quod illis praestiturum se esse promiserat, irritum fuit, sed rebus expleta sunt omnia.
   6422 Joshua	Josh	6	22	1	Eodem tempore vocavit Josue Rubenitas, et Gaditas, et dimidiam tribum Manasse,
   6423 Joshua	Josh	6	22	2	dixitque ad eos : Fecistis omnia quae praecepit vobis Moyses famulus Domini : mihi quoque in omnibus obedistis,
   6424 Joshua	Josh	6	22	3	nec reliquistis fratres vestros longo tempore, usque in praesentem diem, custodientes imperium Domini Dei vestri.
   6425 Joshua	Josh	6	22	4	Quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem et pacem, sicut pollicitus est : revertimini, et ite in tabernacula vestra, et in terram possessionis, quam tradidit vobis Moyses famulus Domini trans Jordanem :
   6426 Joshua	Josh	6	22	5	ita dumtaxat ut custodiatis attente, et opere compleatis mandatum et legem quam praecepit vobis Moyses famulus Domini, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis ejus, et observetis mandata illius, adhaereatisque ei, ac serviatis in omni corde, et in omni anima vestra.
   6427 Joshua	Josh	6	22	6	Benedixitque eis Josue, et dimisit eos. Qui reversi sunt in tabernacula sua.
   6428 Joshua	Josh	6	22	7	Dimidiae autem tribui Manasse possessionem Moyses dederat in Basan : et idcirco mediae, quae superfuit, dedit Josue sortem inter ceteros fratres suos trans Jordanem ad occidentalem plagam. Cumque dimitteret eos in tabernacula sua, et benedixisset eis,
   6429 Joshua	Josh	6	22	8	dixit ad eos : In multa substantia atque divitiis revertimini ad sedes vestras, cum argento et auro, aere ac ferro, et veste multiplici : dividite praedam hostium cum fratribus vestris.
   6430 Joshua	Josh	6	22	9	Reversique sunt, et abierunt filii Ruben, et filii Gad, et dimidia tribus Manasse, a filiis Israël de Silo, quae sita est in Chanaan, ut intrarent Galaad terram possessionis suae, quam obtinuerant juxta imperium Domini in manu Moysi.
   6431 Joshua	Josh	6	22	10	Cumque venissent ad tumulos Jordanis in terram Chanaan, aedificaverunt juxta Jordanem altare infinitae magnitudinis.
   6432 Joshua	Josh	6	22	11	Quod cum audissent filii Israël, et ad eos certi nuntii detulissent, aedificasse filios Ruben, et Gad, et dimidiae tribus Manasse, altare in terra Chanaan, super Jordanis tumulos, contra filios Israël :
   6433 Joshua	Josh	6	22	12	convenerunt omnes in Silo, ut ascenderent, et dimicarent contra eos.
   6434 Joshua	Josh	6	22	13	Et interim miserunt ad illos in terram Galaad Phinees filium Eleazari sacerdotis,
   6435 Joshua	Josh	6	22	14	et decem principes cum eo, singulos de singulis tribubus.
   6436 Joshua	Josh	6	22	15	Qui venerunt ad filios Ruben, et Gad, et dimidiae tribus Manasse in terram Galaad, dixeruntque ad eos :
   6437 Joshua	Josh	6	22	16	Haec mandat omnis populus Domini : Quae est ista transgressio ? cur reliquistis Dominum Deum Israël, aedificantes altare sacrilegum, et a cultu illius recedentes ?
   6438 Joshua	Josh	6	22	17	an parum vobis est quod peccastis in Beelphegor, et usque in praesentem diem macula hujus sceleris in nobis permanet, multique de populo corruerunt ?
   6439 Joshua	Josh	6	22	18	Et vos hodie reliquistis Dominum, et cras in universum Israël ira ejus desaeviet.
   6440 Joshua	Josh	6	22	19	Quod si putatis immundam esse terram possessionis vestrae, transite ad terram, in qua tabernaculum Domini est, et habitate inter nos : tantum ut a Domino et a nostro consortio non recedatis, aedificato altari praeter altare Domini Dei nostri.
   6441 Joshua	Josh	6	22	20	Nonne Achan filius Zare praeteriit mandatum Domini, et super omnem populum Israël ira ejus incubuit ? et ille erat unus homo, atque utinam solum periisset in scelere suo.
   6442 Joshua	Josh	6	22	21	Responderuntque filii Ruben et Gad, et dimidia tribus Manasse, principibus legationis Israël :
   6443 Joshua	Josh	6	22	22	Fortissimus Deus Dominus, fortissimus Deus Dominus, ipse novit, et Israël simul intelliget : si praevaricationis animo hoc altare construximus, non custodiat nos, sed puniat nos in praesenti :
   6444 Joshua	Josh	6	22	23	et si ea mente fecimus ut holocausta, et sacrificium, et pacificas victimas super eo imponeremus, ipse quaerat et judicet :
   6445 Joshua	Josh	6	22	24	et non ea magis cogitatione atque tractatu, ut diceremus : Cras dicent filii vestri filiis nostris : Quid vobis et Domino Deo Israël ?
   6446 Joshua	Josh	6	22	25	terminum posuit Dominus inter nos et vos, o filii Ruben, et filii Gad, Jordanem fluvium, et idcirco partem non habetis in Domino : et per hanc occasionem avertent filii vestri filios nostros a timore Domini. Putavimus itaque melius,
   6447 Joshua	Josh	6	22	26	et diximus : Exstruamus nobis altare, non in holocausta, neque ad victimas offerendas,
   6448 Joshua	Josh	6	22	27	sed in testimonium inter nos et vos, et sobolem nostram vestramque progeniem, ut serviamus Domino, et juris nostri sit offerre et holocausta, et victimas, et pacificas hostias : et nequaquam dicant cras filii vestri filiis nostris : Non est vobis pars in Domino.
   6449 Joshua	Josh	6	22	28	Quod si voluerint dicere, respondebunt eis : Ecce altare Domini, quod fecerunt patres nostri, non in holocausta, neque in sacrificium, sed in testimonium nostrum ac vestrum.
   6450 Joshua	Josh	6	22	29	Absit a nobis hoc scelus, ut recedamus a Domino, et ejus vestigia relinquamus, exstructo altari ad holocausta, et sacrificia, et victimas offerendas, praeter altare Domini Dei nostri, quod exstructum est ante tabernaculum ejus.
   6451 Joshua	Josh	6	22	30	Quibus auditis, Phinees sacerdos, et principes legationis Israël, qui erant cum eo, placati sunt : et verba filiorum Ruben, et Gad, et dimidiae tribus Manasse, libentissime susceperunt.
   6452 Joshua	Josh	6	22	31	Dixitque Phinees filius Eleazari sacerdos ad eos : Nunc scimus quod nobiscum sit Dominus, quoniam alieni estis a praevaricatione hac, et liberastis filios Israël de manu Domini.
   6453 Joshua	Josh	6	22	32	Reversusque est cum principibus a filiis Ruben et Gad de terra Galaad, finium Chanaan, ad filios Israël, et retulit eis.
   6454 Joshua	Josh	6	22	33	Placuitque sermo cunctis audientibus. Et laudaverunt Deum filii Israël, et nequaquam ultra dixerunt, ut ascenderent contra eos, atque pugnarent, et delerent terram possessionis eorum.
   6455 Joshua	Josh	6	22	34	Vocaveruntque filii Ruben, et filii Gad, altare quod exstruxerant, Testimonium nostrum, quod Dominus ipse sit Deus.
   6456 Joshua	Josh	6	23	1	Evoluto autem multo tempore, postquam pacem dederat Dominus Israëli, subjectis in gyro nationibus universis, et Josue jam longaevo, et persenilis aetatis,
   6457 Joshua	Josh	6	23	2	vocavit Josue omnem Israëlem, majoresque natu, et principes ac duces, et magistros, dixitque ad eos : Ego senui, et progressioris aetatis sum :
   6458 Joshua	Josh	6	23	3	vosque cernitis omnia, quae fecerit Dominus Deus vester cunctis per circuitum nationibus, quomodo pro vobis ipse pugnaverit :
   6459 Joshua	Josh	6	23	4	et nunc quia vobis sorte divisit omnem terram, ab orientali parte Jordanis usque ad mare magnum, multaeque adhuc supersunt nationes :
   6460 Joshua	Josh	6	23	5	Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra, et possidebitis terram, sicut vobis pollicitus est.
   6461 Joshua	Josh	6	23	6	Tantum confortamini, et estote solliciti, ut custodiatis cuncta quae scripta sunt in volumine legis Moysi : et non declinetis ab eis neque ad dexteram neque ad sinistram :
   6462 Joshua	Josh	6	23	7	ne postquam intraveritis ad gentes quae inter vos futurae sunt, juretis in nomine deorum earum, et serviatis eis, et adoretis illos :
   6463 Joshua	Josh	6	23	8	sed adhaereatis Domino Deo vestro : quod fecistis usque in diem hanc.
   6464 Joshua	Josh	6	23	9	Et tunc auferet Dominus Deus in conspectu vestro gentes magnas et robustissimas, et nullus vobis resistere poterit.
   6465 Joshua	Josh	6	23	10	Unus e vobis persequetur hostium mille viros : quia Dominus Deus vester pro vobis ipse pugnabit, sicut pollicitus est.
   6466 Joshua	Josh	6	23	11	Hoc tantum diligentissime praecavete : ut diligatis Dominum Deum vestrum.
   6467 Joshua	Josh	6	23	12	Quod si volueritis gentium harum, quae inter vos habitant, erroribus adhaerere, et cum eis miscere connubia, atque amicitias copulare :
   6468 Joshua	Josh	6	23	13	jam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram, sed sint vobis in foveam ac laqueum, et offendiculum ex latere vestro, et sudes in oculis vestris, donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis.
   6469 Joshua	Josh	6	23	14	En ego hodie ingredior viam universae terrae, et toto animo cognoscetis quod de omnibus verbis, quae se Dominus praestiturum vobis esse pollicitus est, unum non praeterierit incassum.
   6470 Joshua	Josh	6	23	15	Sicut ergo implevit opere quod promisit, et prospera cuncta venerunt : sic adducet super vos quidquid malorum comminatus est, donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima, quam tradidit vobis,
   6471 Joshua	Josh	6	23	16	eo quod praeterieritis pactum Domini Dei vestri, quod pepigit vobiscum, et servieritis diis alienis, et adoraveritis eos : cito atque velociter consurget in vos furor Domini, et auferemini ab hac terra optima, quam tradidit vobis.
   6472 Joshua	Josh	6	24	1	Congregavitque Josue omnes tribus Israël in Sichem, et vocavit majores natu, ac principes, et judices, et magistros : steteruntque in conspectu Domini,
   6473 Joshua	Josh	6	24	2	et ad populum sic locutus est : Haec dicit Dominus Deus Israël : Trans fluvium habitaverunt patres vestri ab initio, Thare pater Abraham et Nachor : servieruntque diis alienis.
   6474 Joshua	Josh	6	24	3	Tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiae finibus, et adduxi eum in terram Chanaan, multiplicavique semen ejus,
   6475 Joshua	Josh	6	24	4	et dedi ei Isaac : illique rursum dedi Jacob et Esau. E quibus, Esau dedi montem Seir ad possidendum : Jacob vero et filii ejus descenderunt in Aegyptum.
   6476 Joshua	Josh	6	24	5	Misique Moysen et Aaron, et percussi Aegyptum multis signis atque portentis.
   6477 Joshua	Josh	6	24	6	Eduxique vos et patres vestros de Aegypto, et venistis ad mare : persecutique sunt Aegyptii patres vestros cum curribus et equitatu, usque ad mare Rubrum.
   6478 Joshua	Josh	6	24	7	Clamaverunt autem ad Dominum filii Israël : qui posuit tenebras inter vos et Aegyptios, et adduxit super eos mare, et operuit eos. Viderunt oculi vestri cuncta quae in Aegypto fecerim, et habitastis in solitudine multo tempore :
   6479 Joshua	Josh	6	24	8	et introduxi vos in terram Amorrhaei, qui habitabat trans Jordanem. Cumque pugnarent contra vos, tradidi eos in manus vestras, et possedistis terram eorum, atque interfecistis eos.
   6480 Joshua	Josh	6	24	9	Surrexit autem Balac filius Sephor rex Moab, et pugnavit contra Israëlem. Misitque et vocavit Balaam filium Beor, ut malediceret vobis :
   6481 Joshua	Josh	6	24	10	et ego nolui audire eum, sed e contrario per illum benedixi vobis, et liberavi vos de manu ejus.
   6482 Joshua	Josh	6	24	11	Transistisque Jordanem, et venistis ad Jericho. Pugnaveruntque contra vos viri civitatis ejus, Amorrhaeus et Pherezaeus, et Chananaeus, et Hethaeus, et Gergezaeus, et Hevaeus, et Jebusaeus : et tradidi illos in manus vestras.
   6483 Joshua	Josh	6	24	12	Misique ante vos crabrones : et ejeci eos de locis suis, duos reges Amorrhaeorum, non in gladio nec in arcu tuo.
   6484 Joshua	Josh	6	24	13	Dedique vobis terram, in qua non laborastis, et urbes quas non aedificastis, ut habitaretis in eis : vineas, et oliveta, quae non plantastis.
   6485 Joshua	Josh	6	24	14	Nunc ergo timete Dominum, et servite ei perfecto corde atque verissimo : et auferte deos quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia et in Aegypto, ac servite Domino.
   6486 Joshua	Josh	6	24	15	Sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis, optio vobis datur : eligite hodie quod placet, cui servire potissimum debeatis : utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorrhaeorum, in quorum terra habitatis : ego autem et domus mea serviemus Domino.
   6487 Joshua	Josh	6	24	16	Responditque populus, et ait : Absit a nobis ut relinquamus Dominum, et serviamus diis alienis.
   6488 Joshua	Josh	6	24	17	Dominus Deus noster, ipse eduxit nos et patres nostros de terra Aegypti, de domo servitutis : fecitque videntibus nobis signa ingentia, et custodivit nos in omni via per quam ambulavimus, et in cunctis populis per quos transivimus.
   6489 Joshua	Josh	6	24	18	Et ejecit universas gentes, Amorrhaeum habitatorem terrae quam nos intravimus. Serviemus igitur Domino, quia ipse est Deus noster.
   6490 Joshua	Josh	6	24	19	Dixitque Josue ad populum : Non poteritis servire Domino : Deus enim sanctus et fortis aemulator est, nec ignoscet sceleribus vestris atque peccatis.
   6491 Joshua	Josh	6	24	20	Si dimiseritis Dominum, et servieritis diis alienis, convertet se, et affliget vos atque subvertet, postquam vobis praestiterit bona.
   6492 Joshua	Josh	6	24	21	Dixitque populus ad Josue : Nequaquam ita ut loqueris erit, sed Domino serviemus.
   6493 Joshua	Josh	6	24	22	Et Josue ad populum : Testes, inquit, vos estis, quia ipsi elegeritis vobis Dominum ut serviatis ei. Responderuntque : Testes.
   6494 Joshua	Josh	6	24	23	Nunc ergo, ait, auferte deos alienos de medio vestri, et inclinate corda vestra ad Dominum Deum Israël.
   6495 Joshua	Josh	6	24	24	Dixitque populus ad Josue : Domino Deo nostro serviemus, et obedientes erimus praeceptis ejus.
   6496 Joshua	Josh	6	24	25	Percussit ergo Josue in die illo foedus, et proposuit populo praecepta atque judicia in Sichem.
   6497 Joshua	Josh	6	24	26	Scripsit quoque omnia verba haec in volumine legis Domini : et tulit lapidem pergrandem, posuitque eum subter quercum, quae erat in sanctuario Domini :
   6498 Joshua	Josh	6	24	27	et dixit ad omnem populum : En lapis iste erit vobis in testimonium, quod audierit omnia verba Domini, quae locutus est vobis : ne forte postea negare velitis, et mentiri Domino Deo vestro.
   6499 Joshua	Josh	6	24	28	Dimisitque populum, singulos in possessionem suam.
   6500 Joshua	Josh	6	24	29	Et post haec mortuus est Josue filius Nun servus Domini, centum et decem annorum :
   6501 Joshua	Josh	6	24	30	sepelieruntque eum in finibus possessionis suae in Thamnathsare, quae est sita in monte Ephraim, a septentrionali parte montis Gaas.
   6502 Joshua	Josh	6	24	31	Servivitque Israël Domino cunctis diebus Josue et seniorum, qui longo vixerunt tempore post Josue, et qui noverunt omnia opera Domini quae fecerat in Israël.
   6503 Joshua	Josh	6	24	32	Ossa quoque Joseph, quae tulerant filii Israël de Aegypto, sepelierunt in Sichem, in parte agri quem emerat Jacob a filiis Hemor patris Sichem, centum novellis ovibus, et fuit in possessionem filiorum Joseph.
   6504 Joshua	Josh	6	24	33	Eleazar quoque filius Aaron mortuus est : et sepelierunt eum in Gabaath Phinees filii ejus, quae data est ei in monte Ephraim.
   6505 Judges	Jdgs	7	1	1	Post mortem Josue, consuluerunt filii Israël Dominum, dicentes : Quis ascendet ante nos contra Chananaeum, et erit dux belli ?
   6506 Judges	Jdgs	7	1	2	Dixitque Dominus : Judas ascendet : ecce tradidi terram in manus ejus.
   6507 Judges	Jdgs	7	1	3	Et ait Judas Simeoni fratri suo : Ascende mecum in sortem meam, et pugna contra Chananaeum, ut et ego pergam tecum in sortem tuam. Et abiit cum eo Simeon.
   6508 Judges	Jdgs	7	1	4	Ascenditque Judas, et tradidit Dominus Chananaeum ac Pherezaeum in manus eorum : et percusserunt in Bezec decem millia virorum.
   6509 Judges	Jdgs	7	1	5	Inveneruntque Adonibezec in Bezec, et pugnaverunt contra eum, ac percusserunt Chananaeum et Pherezaeum.
   6510 Judges	Jdgs	7	1	6	Fugit autem Adonibezec : quem persecuti comprehenderunt, caesis summitatibus manuum ejus ac pedum.
   6511 Judges	Jdgs	7	1	7	Dixitque Adonibezec : Septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias : sicut feci, ita reddidit mihi Deus. Adduxeruntque eum in Jerusalem, et ibi mortuus est.
   6512 Judges	Jdgs	7	1	8	Oppugnantes ergo filii Juda Jerusalem, ceperunt eam, et percusserunt in ore gladii, tradentes cunctam incendio civitatem.
   6513 Judges	Jdgs	7	1	9	Et postea descendentes pugnaverunt contra Chananaeum, qui habitabat in montanis, et ad meridiem, et in campestribus.
   6514 Judges	Jdgs	7	1	10	Pergensque Judas contra Chananaeum, qui habitabat in Hebron (cujus nomen fuit antiquitus Cariath Arbe), percussit Sesai, et Ahiman, et Tholmai :
   6515 Judges	Jdgs	7	1	11	atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir, cujus nomen vetus erat Cariath Sepher, id est, civitas litterarum.
   6516 Judges	Jdgs	7	1	12	Dixitque Caleb : Qui percusserit Cariath Sepher, et vastaverit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem.
   6517 Judges	Jdgs	7	1	13	Cumque cepisset eam Othoniel filius Cenez frater Caleb minor, dedit ei Axam filiam suam conjugem.
   6518 Judges	Jdgs	7	1	14	Quam pergentem in itinere monuit vir suus ut peteret a patre suo agrum. Quae cum suspirasset sedens in asino, dixit ei Caleb : Quid habes ?
   6519 Judges	Jdgs	7	1	15	At illa respondit : Da mihi benedictionem, quia terram arentem dedisti mihi : da et irriguam aquis. Dedit ergo ei Caleb irriguum superius, et irriguum inferius.
   6520 Judges	Jdgs	7	1	16	Filii autem Cinaei cognati Moysi ascenderunt de civitate palmarum cum filiis Juda, in desertum sortis ejus, quod est ad meridiem Arad, et habitaverunt cum eo.
   6521 Judges	Jdgs	7	1	17	Abiit autem Judas cum Simeone fratre suo, et percusserunt simul Chananaeum qui habitabat in Sephaath, et interfecerunt eum. Vocatumque est nomen urbis, Horma, id est, anathema.
   6522 Judges	Jdgs	7	1	18	Cepitque Judas Gazam cum finibus suis, et Ascalonem, atque Accaron cum terminis suis.
   6523 Judges	Jdgs	7	1	19	Fuitque Dominus cum Juda, et montana possedit : nec potuit delere habitatores vallis, quia falcatis curribus abundabant.
   6524 Judges	Jdgs	7	1	20	Dederuntque Caleb Hebron, sicut dixerat Moyses, qui delevit ex ea tres filios Enac.
   6525 Judges	Jdgs	7	1	21	Jebusaeum autem habitatorem Jerusalem non deleverunt filii Benjamin : habitavitque Jebusaeus cum filiis Benjamin in Jerusalem, usque in praesentem diem.
   6526 Judges	Jdgs	7	1	22	Domus quoque Joseph ascendit in Bethel, fuitque Dominus cum eis.
   6527 Judges	Jdgs	7	1	23	Nam cum obsiderent urbem, quae prius Luza vocabatur,
   6528 Judges	Jdgs	7	1	24	viderunt hominem egredientem de civitate, dixeruntque ad eum : Ostende nobis introitum civitatis, et faciemus tecum misericordiam.
   6529 Judges	Jdgs	7	1	25	Qui cum ostendisset eis, percusserunt urbem in ore gladii : hominem autem illum, et omnem cognationem ejus, dimiserunt.
   6530 Judges	Jdgs	7	1	26	Qui dimissus, abiit in terram Hetthim, et aedificavit ibi civitatem, vocavitque eam Luzam : quae ita appellatur usque in praesentem diem.
   6531 Judges	Jdgs	7	1	27	Manasses quoque non delevit Bethsan, et Thanac cum viculis suis, et habitatores Dor, et Jeblaam, et Mageddo cum viculis suis, coepitque Chananaeus habitare cum eis.
   6532 Judges	Jdgs	7	1	28	Postquam autem confortatus est Israël, fecit eos tributarios, et delere noluit.
   6533 Judges	Jdgs	7	1	29	Ephraim etiam non interfecit Chananaeum, qui habitabat in Gazer, sed habitavit cum eo.
   6534 Judges	Jdgs	7	1	30	Zabulon non delevit habitatores Cetron, et Naalol : sed habitavit Chananaeus in medio ejus, factusque est ei tributarius.
   6535 Judges	Jdgs	7	1	31	Aser quoque non delevit habitatores Accho, et Sidonis, Ahalab, et Achazib, et Helba, et Aphec, et Rohob :
   6536 Judges	Jdgs	7	1	32	habitavitque in medio Chananaei habitatoris illius terrae, nec interfecit eum.
   6537 Judges	Jdgs	7	1	33	Nephthali quoque non delevit habitatores Bethsames, et Bethanath : et habitavit inter Chananaeum habitatorem terrae, fueruntque ei Bethsamitae et Bethanitae tributarii.
   6538 Judges	Jdgs	7	1	34	Arctavitque Amorrhaeus filios Dan in monte, nec dedit eis locum ut ad planiora descenderent :
   6539 Judges	Jdgs	7	1	35	habitavitque in monte Hares, quod interpretatur testaceo, in Ajalon et Salebim. Et aggravata est manus domus Joseph, factusque est ei tributarius.
   6540 Judges	Jdgs	7	1	36	Fuit autem terminus Amorrhaei ab ascensu Scorpionis, petra, et superiora loca.
   6541 Judges	Jdgs	7	2	1	Ascenditque angelus Domini de Galgalis ad Locum flentium, et ait : Eduxi vos de Aegypto, et introduxi in terram, pro qua juravi patribus vestris : et pollicitus sum ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum,
   6542 Judges	Jdgs	7	2	2	ita dumtaxat ut non feriretis foedus cum habitatoribus terrae hujus, sed aras eorum subverteretis : et noluistis audire vocem meam : cur hoc fecistis ?
   6543 Judges	Jdgs	7	2	3	Quam ob rem nolui delere eos a facie vestra : ut habeatis hostes, et dii eorum sint vobis in ruinam.
   6544 Judges	Jdgs	7	2	4	Cumque loqueretur angelus Domini haec verba ad omnes filios Israël, elevaverunt ipsi vocem suam, et fleverunt.
   6545 Judges	Jdgs	7	2	5	Et vocatum est nomen loci illius, Locus flentium, sive lacrimarum : immolaveruntque ibi hostias Domini.
   6546 Judges	Jdgs	7	2	6	Dimisit ergo Josue populum, et abierunt filii Israël unusquisque in possessionem suam, ut obtinerent eam :
   6547 Judges	Jdgs	7	2	7	servieruntque Domino cunctis diebus ejus, et seniorum, qui longo post eum vixerunt tempore, et noverant omnia opera Domini quae fecerat cum Israël.
   6548 Judges	Jdgs	7	2	8	Mortuus est autem Josue filius Nun, famulus Domini, centum et decem annorum,
   6549 Judges	Jdgs	7	2	9	et sepelierunt eum in finibus possessionis suae in Thamnathsare in monte Ephraim, a septentrionali plaga montis Gaas.
   6550 Judges	Jdgs	7	2	10	Omnisque illa generatio congregata est ad patres suos : et surrexerunt alii, qui non noverant Dominum, et opera quae fecerat cum Israël.
   6551 Judges	Jdgs	7	2	11	Feceruntque filii Israël malum in conspectu Domini, et servierunt Baalim.
   6552 Judges	Jdgs	7	2	12	Ac dimiserunt Dominum Deum patrum suorum, qui eduxerat eos de terra Aegypti, et secuti sunt deos alienos, deosque populorum, qui habitabant in circuitu eorum, et adoraverunt eos : et ad iracundiam concitaverunt Dominum,
   6553 Judges	Jdgs	7	2	13	dimittentes eum, et servientes Baal et Astaroth.
   6554 Judges	Jdgs	7	2	14	Iratusque Dominus contra Israël, tradidit eos in manus diripientium : qui ceperunt eos, et vendiderunt hostibus qui habitabant per gyrum : nec potuerunt resistere adversariis suis,
   6555 Judges	Jdgs	7	2	15	sed quocumque pergere voluissent, manus Domini super eos erat, sicut locutus est, et juravit eis, et vehementer afflicti sunt.
   6556 Judges	Jdgs	7	2	16	Suscitavitque Dominus judices, qui liberarent eos de vastantium manibus : sed nec eos audire voluerunt,
   6557 Judges	Jdgs	7	2	17	fornicantes cum diis alienis, et adorantes eos. Cito deseruerunt viam, per quam ingressi fuerant patres eorum : et audientes mandata Domini, omnia fecere contraria.
   6558 Judges	Jdgs	7	2	18	Cumque Dominus judices suscitaret, in diebus eorum flectebatur misericordia, et audiebat afflictorum gemitus, et liberabat eos de caede vastantium.
   6559 Judges	Jdgs	7	2	19	Postquam autem mortuus esset judex, revertebantur, et multo faciebant pejora quam fecerant patres eorum, sequentes deos alienos, servientes eis, et adorantes illos. Non dimiserunt adinventiones suas, et viam durissimam per quam ambulare consueverunt.
   6560 Judges	Jdgs	7	2	20	Iratusque est furor Domini in Israël, et ait : Quia irritum fecit gens ista pactum meum, quod pepigeram cum patribus eorum, et vocem meam audire contempsit :
   6561 Judges	Jdgs	7	2	21	et ego non delebo gentes, quas dimisit Josue, et mortuus est :
   6562 Judges	Jdgs	7	2	22	ut in ipsis experiar Israël, utrum custodiant viam Domini, et ambulent in ea, sicut custodierunt patres eorum, an non.
   6563 Judges	Jdgs	7	2	23	Dimisit ergo Dominus omnes nationes has, et cito subvertere noluit, nec tradidit in manus Josue.
   6564 Judges	Jdgs	7	3	1	Hae sunt gentes quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Israëlem, et omnes qui non noverant bella Chananaeorum :
   6565 Judges	Jdgs	7	3	2	ut postea discerent filii eorum certare cum hostibus, et habere consuetudinem praeliandi :
   6566 Judges	Jdgs	7	3	3	quinque satrapas Philisthinorum, omnemque Chananaeum, et Sidonium, atque Hevaeum, qui habitabat in monte Libano, de monte Baal Hermon usque ad introitum Emath.
   6567 Judges	Jdgs	7	3	4	Dimisitque eos, ut in ipsis experiretur Israëlem, utrum audiret mandata Domini quae praeceperat patribus eorum per manum Moysi, an non.
   6568 Judges	Jdgs	7	3	5	Itaque filii Israël habitaverunt in medio Chananaei, et Hethaei, et Amorrhaei, et Pherezaei, et Hevaei, et Jebusaei :
   6569 Judges	Jdgs	7	3	6	et duxerunt uxores filias eorum, ipsique filias suas filiis eorum tradiderunt, et servierunt diis eorum.
   6570 Judges	Jdgs	7	3	7	Feceruntque malum in conspectu Domini, et obliti sunt Dei sui, servientes Baalim et Astaroth.
   6571 Judges	Jdgs	7	3	8	Iratusque contra Israël Dominus, tradidit eos in manus Chusan Rasathaim regis Mesopotamiae, servieruntque ei octo annis.
   6572 Judges	Jdgs	7	3	9	Et clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem, et liberavit eos, Othoniel videlicet filium Cenez, fratrem Caleb minorem :
   6573 Judges	Jdgs	7	3	10	fuitque in eo spiritus Domini, et judicavit Israël. Egressusque est ad pugnam, et tradidit Dominus in manus ejus Chusan Rasathaim regem Syriae, et oppressit eum.
   6574 Judges	Jdgs	7	3	11	Quievitque terra quadraginta annis, et mortuus est Othoniel filius Cenez.
   6575 Judges	Jdgs	7	3	12	Addiderunt autem filii Israël facere malum in conspectu Domini : qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab, quia fecerunt malum in conspectu ejus.
   6576 Judges	Jdgs	7	3	13	Et copulavit ei filios Ammon, et Amalec : abiitque et percussit Israël, atque possedit urbem palmarum.
   6577 Judges	Jdgs	7	3	14	Servieruntque filii Israël Eglon regi Moab decem et octo annis.
   6578 Judges	Jdgs	7	3	15	Et postea clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem vocabulo Aod, filium Gera, filii Jemini, qui utraque manu pro dextera utebatur. Miseruntque filii Israël per illum munera Eglon regi Moab.
   6579 Judges	Jdgs	7	3	16	Qui fecit sibi gladium ancipitem, habentem in medio capulum longitudinis palmae manus, et accinctus est eo subter sagum in dextro femore.
   6580 Judges	Jdgs	7	3	17	Obtulitque munera Eglon regi Moab. Erat autem Eglon crassus nimis.
   6581 Judges	Jdgs	7	3	18	Cumque obtulisset ei munera, prosecutus est socios, qui cum eo venerant.
   6582 Judges	Jdgs	7	3	19	Et reversus de Galgalis, ubi erant idola, dixit ad regem : Verbum secretum habeo ad te, o rex. Et ille imperavit silentium : egressisque omnibus qui circa eum erant,
   6583 Judges	Jdgs	7	3	20	ingressus est Aod ad eum : sedebat autem in aestivo coenaculo solus : dixitque : Verbum Dei habeo ad te. Qui statim surrexit de throno.
   6584 Judges	Jdgs	7	3	21	Extenditque Aod sinistram manum, et tulit sicam de dextro femore suo, infixitque eam in ventre ejus
   6585 Judges	Jdgs	7	3	22	tam valide, ut capulus sequeretur ferrum in vulnere, ac pinguissimo adipe stringeretur. Nec eduxit gladium, sed ita ut percusserat, reliquit in corpore : statimque per secreta naturae alvi stercora proruperunt.
   6586 Judges	Jdgs	7	3	23	Aod autem clausis diligentissime ostiis coenaculi, et obfirmatis sera,
   6587 Judges	Jdgs	7	3	24	per posticum egressus est. Servique regis ingressi viderunt clausas fores coenaculi, atque dixerunt : Forsitan purgat alvum in aestivo cubiculo.
   6588 Judges	Jdgs	7	3	25	Expectantesque diu donec erubescerent, et videntes quod nullus aperiret, tulerunt clavem : et aperientes invenerunt dominum suum in terra jacentem mortuum.
   6589 Judges	Jdgs	7	3	26	Aod autem, dum illi turbarentur, effugit, et pertransiit locum idolorum, unde reversus fuerat. Venitque in Seirath :
   6590 Judges	Jdgs	7	3	27	et statim insonuit buccina in monte Ephraim, descenderuntque cum eo filii Israël, ipso in fronte gradiente.
   6591 Judges	Jdgs	7	3	28	Qui dixit ad eos : Sequimini me : tradidit enim Dominus inimicos nostros Moabitas in manus nostras. Descenderuntque post eum, et occupaverunt vada Jordanis quae transmittunt in Moab : et non dimiserunt transire quemquam :
   6592 Judges	Jdgs	7	3	29	sed percusserunt Moabitas in tempore illo, circiter decem millia, omnes robustos et fortes viros. Nullus eorum evadere potuit.
   6593 Judges	Jdgs	7	3	30	Humiliatusque est Moab in die illo sub manu Israël : et quievit terra octoginta annis.
   6594 Judges	Jdgs	7	3	31	Post hunc fuit Samgar filius Anath, qui percussit de Philisthiim sexcentos viros vomere : et ipse quoque defendit Israël.
   6595 Judges	Jdgs	7	4	1	Addideruntque filii Israël facere malum in conspectu Domini post mortem Aod,
   6596 Judges	Jdgs	7	4	2	et tradidit illos Dominus in manus Jabin regis Chanaan, qui regnavit in Asor : habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram, ipse autem habitabat in Haroseth gentium.
   6597 Judges	Jdgs	7	4	3	Clamaveruntque filii Israël ad Dominum : nongentos enim habebat falcatos currus, et per viginti annos vehementer oppresserat eos.
   6598 Judges	Jdgs	7	4	4	Erat autem Debbora prophetis uxor Lapidoth, quae judicabat populum in illo tempore.
   6599 Judges	Jdgs	7	4	5	Et sedebat sub palma, quae nomine illius vocabatur, inter Rama et Bethel in monte Ephraim : ascendebantque ad eam filii Israël in omne judicium.
   6600 Judges	Jdgs	7	4	6	Quae misit et vocavit Barac filium Abinoëm de Cedes Nephthali : dixitque ad eum : Praecepit tibi Dominus Deus Israël : Vade, et duc exercitum in montem Thabor, tollesque tecum decem millia pugnatorum de filiis Nephthali, et de filiis Zabulon :
   6601 Judges	Jdgs	7	4	7	ego autem adducam ad te in loco torrentis Cison, Sisaram principem exercitus Jabin, et currus ejus, atque omnem multitudinem, et tradam eos in manu tua.
   6602 Judges	Jdgs	7	4	8	Dixitque ad eam Barac : Si venis mecum, vadam : si nolueris venire mecum, non pergam.
   6603 Judges	Jdgs	7	4	9	Quae dixit ad eum : Ibo quidem tecum, sed in hac vice victoria non reputabitur tibi, quia in manu mulieris tradetur Sisara. Surrexit itaque Debbora, et perrexit cum Barac in Cedes.
   6604 Judges	Jdgs	7	4	10	Qui, accitis Zabulon et Nephthali, ascendit cum decem millibus pugnatorum, habens Debboram in comitatu suo.
   6605 Judges	Jdgs	7	4	11	Haber autem Cinaeus recesserat quondam a ceteris Cinaeis fratribus suis, filiis Hobab cognati Moysi : et tetenderat tabernacula usque ad vallem, quae vocatur Sennim, et erat juxta Cedes.
   6606 Judges	Jdgs	7	4	12	Nuntiatumque est Sisarae quod ascendisset Barac filius Abinoëm in montem Thabor :
   6607 Judges	Jdgs	7	4	13	et congregavit nongentos falcatos currus, et omnem exercitum de Haroseth gentium ad torrentem Cison.
   6608 Judges	Jdgs	7	4	14	Dixitque Debbora ad Barac : Surge, haec est enim dies, in qua tradidit Dominus Sisaram in manus tuas : en ipse ductor est tuus. Descendit itaque Barac de monte Thabor, et decem millia pugnatorum cum eo.
   6609 Judges	Jdgs	7	4	15	Perterruitque Dominus Sisaram, et omnes currus ejus, universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barac : in tantum, ut Sisara de curru desiliens, pedibus fugeret,
   6610 Judges	Jdgs	7	4	16	et Barac persequeretur fugientes currus, et exercitum usque ad Haroseth gentium, et omnis hostium multitudo usque ad internecionem caderet.
   6611 Judges	Jdgs	7	4	17	Sisara autem fugiens pervenit ad tentorium Jahel uxoris Haber Cinaei. Erat enim pax inter Jabin regem Asor, et domum Haber Cinaei.
   6612 Judges	Jdgs	7	4	18	Egressa igitur Jahel in occursum Sisarae, dixit ad eum : Intra ad me, domine mi : intra, ne timeas. Qui ingressus tabernaculum ejus, et opertus ab ea pallio,
   6613 Judges	Jdgs	7	4	19	dixit ad eam : Da mihi, obsecro, paululum aquae, quia sitio valde. Quae aperuit utrem lactis, et dedit ei bibere, et operuit illum.
   6614 Judges	Jdgs	7	4	20	Dixitque Sisara ad eam : Sta ante ostium tabernaculi : et cum venerit aliquis interrogans te, et dicens : Numquid hic est aliquis ? respondebis : Nullus est.
   6615 Judges	Jdgs	7	4	21	Tulit itaque Jahel uxor Haber clavum tabernaculi, assumens pariter et malleum : et ingressa abscondite et cum silentio, posuit supra tempus capitis ejus clavum, percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram : qui soporem morti consocians defecit, et mortuus est.
   6616 Judges	Jdgs	7	4	22	Et ecce Barac sequens Sisaram veniebat : egressaque Jahel in occursum ejus, dixit ei : Veni, et ostendam tibi virum quem quaeris. Qui cum intrasset ad eam, vidit Sisaram jacentem mortuum, et clavum infixum in tempore ejus.
   6617 Judges	Jdgs	7	4	23	Humiliavit ergo Deus in die illo Jabin regem Chanaan coram filiis Israël :
   6618 Judges	Jdgs	7	4	24	qui crescebant quotidie, et forti manu opprimebant Jabin regem Chanaan, donec delerent eum.
   6619 Judges	Jdgs	7	5	1	Cecineruntque Debbora et Barac filius Abinoëm in illo die, dicentes :
   6620 Judges	Jdgs	7	5	2	[Qui sponte obtulistis de Israël animas vestras ad periculum, benedicite Domino.
   6621 Judges	Jdgs	7	5	3	Audite, reges ; auribus percipite, principes : ego sum, ego sum, quae Domino canam, psallam Domino Deo Israël.
   6622 Judges	Jdgs	7	5	4	Domine, cum exires de Seir, et transires per regiones Edom, terra mota est, caelique ac nubes distillaverunt aquis.
   6623 Judges	Jdgs	7	5	5	Montes fluxerunt a facie Domini, et Sinai a facie Domini Dei Israël.
   6624 Judges	Jdgs	7	5	6	In diebus Samgar filii Anath, in diebus Jahel quieverunt semitae : et qui ingrediebantur per eas, ambulaverunt per calles devios.
   6625 Judges	Jdgs	7	5	7	Cessaverunt fortes in Israël, et quieverunt : donec surgeret Debbora, surgeret mater in Israël.
   6626 Judges	Jdgs	7	5	8	Nova bella elegit Dominus, et portas hostium ipse subvertit : clypeus et hasta si apparuerint in quadraginta millibus Israël.]
   6627 Judges	Jdgs	7	5	9	[Cor meum diligit principes Israël : qui propria voluntate obtulistis vos discrimini, benedicite Domino.
   6628 Judges	Jdgs	7	5	10	Qui ascenditis super nitentes asinos, et sedetis in judicio, et ambulatis in via, loquimini.
   6629 Judges	Jdgs	7	5	11	Ubi collisi sunt currus, et hostium suffocatus est exercitus, ibi narrentur justitiae Domini, et clementia in fortes Israël : tunc descendit populus Domini ad portas, et obtinuit principatum.
   6630 Judges	Jdgs	7	5	12	Surge, surge Debbora ; surge, surge, et loquere canticum : surge Barac, et apprehende captivos tuos, fili Abinoëm.
   6631 Judges	Jdgs	7	5	13	Salvatae sunt reliquiae populi : Dominus in fortibus dimicavit.
   6632 Judges	Jdgs	7	5	14	Ex Ephraim delevit eos in Amalec, et post eum ex Benjamin in populos tuos, o Amalec : de Machir principes descenderunt, et de Zabulon qui exercitum ducerent ad bellandum.
   6633 Judges	Jdgs	7	5	15	Duces Issachar fuere cum Debbora, et Barac vestigia sunt secuti, qui quasi in praeceps ac barathrum se discrimini dedit : diviso contra se Ruben, magnanimorum reperta est contentio.
   6634 Judges	Jdgs	7	5	16	Quare habitas inter duos terminos, ut audias sibilos gregum ? diviso contra se Ruben, magnanimorum reperta est contentio.
   6635 Judges	Jdgs	7	5	17	Galaad trans Jordanem quiescebat, et Dan vacabat navibus : Aser habitabat in littore maris, et in portubus morabatur.
   6636 Judges	Jdgs	7	5	18	Zabulon vero et Nephthali obtulerunt animas suas morti in regione Merome.]
   6637 Judges	Jdgs	7	5	19	[Venerunt reges et pugnaverunt : pugnaverunt reges Chanaan in Thanach juxta aquas Mageddo, et tamen nihil tulere praedantes.
   6638 Judges	Jdgs	7	5	20	De caelo dimicatum est contra eos : stellae manentes in ordine et cursu suo, adversus Sisaram pugnaverunt.
   6639 Judges	Jdgs	7	5	21	Torrens Cison traxit cadavera eorum, torrens Cadumim, torrens Cison : conculca, anima mea, robustos.
   6640 Judges	Jdgs	7	5	22	Ungulae equorum ceciderunt, fugientibus impetu, et per praeceps ruentibus fortissimis hostium.
   6641 Judges	Jdgs	7	5	23	Maledicite terrae Meroz, dixit angelus Domini : maledicite habitatoribus ejus, quia non venerunt ad auxilium Domini, in adjutorium fortissimorum ejus.]
   6642 Judges	Jdgs	7	5	24	[Benedicta inter mulieres Jahel uxor Haber Cinaei, et benedicatur in tabernaculo suo.
   6643 Judges	Jdgs	7	5	25	Aquam petenti lac dedit, et in phiala principum obtulit butyrum.
   6644 Judges	Jdgs	7	5	26	Sinistram manum misit ad clavum, et dexteram ad fabrorum malleos. Percussitque Sisaram quaerens in capite vulneri locum, et tempus valide perforans :
   6645 Judges	Jdgs	7	5	27	inter pedes ejus ruit ; defecit, et mortuus est : volvebatur ante pedes ejus, et jacebat exanimis et miserabilis.
   6646 Judges	Jdgs	7	5	28	Per fenestram respiciens, ululabat mater ejus : et de coenaculo loquebatur : Cur moratur regredi currus ejus ? quare tardaverunt pedes quadrigarum illius ?
   6647 Judges	Jdgs	7	5	29	Una sapientior ceteris uxoribus ejus, haec socrui verba respondit :
   6648 Judges	Jdgs	7	5	30	Forsitan nunc dividit spolia, et pulcherrima feminarum eligitur ei : vestes diversorum colorum Sisarae traduntur in praedam, et supellex varia ad ornanda colla congeritur.
   6649 Judges	Jdgs	7	5	31	Sic pereant omnes inimici tui, Domine : qui autem diligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilent.]
   6650 Judges	Jdgs	7	5	32	Quievitque terra per quadraginta annos.
   6651 Judges	Jdgs	7	6	1	Fecerunt autem filii Israël malum in conspectu Domini : qui tradidit illos in manu Madian septem annis,
   6652 Judges	Jdgs	7	6	2	et oppressi sunt valde ab eis. Feceruntque sibi antra et speluncas in montibus, et munitissima ad repugnandum loca.
   6653 Judges	Jdgs	7	6	3	Cumque sevisset Israël, ascendebat Madian et Amalec, ceterique orientalium nationum :
   6654 Judges	Jdgs	7	6	4	et apud eos figentes tentoria, sicut erant in herbis cuncta vastabant usque ad introitum Gazae : nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israël, non oves, non boves, non asinos.
   6655 Judges	Jdgs	7	6	5	Ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis suis, et instar locustarum universa complebant, innumera multitudo hominum et camelorum, quidquid tetigerant devastantes.
   6656 Judges	Jdgs	7	6	6	Humiliatusque est Israël valde in conspectu Madian.
   6657 Judges	Jdgs	7	6	7	Et clamavit ad Dominum postulans auxilium contra Madianitas.
   6658 Judges	Jdgs	7	6	8	Qui misit ad eos virum prophetam, et locutus est : Haec dicit Dominus Deus Israël : Ego vos feci conscendere de Aegypto, et eduxi vos de domo servitutis,
   6659 Judges	Jdgs	7	6	9	et liberavi de manu Aegyptiorum, et omnium inimicorum qui affligebant vos : ejecique eos ad introitum vestrum, et tradidi vobis terram eorum.
   6660 Judges	Jdgs	7	6	10	Et dixi : Ego Dominus Deus vester : ne timeatis deos Amorrhaeorum, in quorum terra habitatis. Et noluistis audire vocem meam.
   6661 Judges	Jdgs	7	6	11	Venit autem angelus Domini, et sedit sub quercu, quae erat in Ephra, et pertinebat ad Joas patrem familiae Ezri. Cumque Gedeon filius ejus excuteret atque purgaret frumenta in torculari, ut fugeret Madian,
   6662 Judges	Jdgs	7	6	12	apparuit ei angelus Domini, et ait : Dominus tecum, virorum fortissime.
   6663 Judges	Jdgs	7	6	13	Dixitque ei Gedeon : Obsecro, mi domine, si Dominus nobiscum est, cur apprehenderunt nos haec omnia ? ubi sunt mirabilia ejus, quae narraverunt patres nostri, atque dixerunt : De Aegypto eduxit nos Dominus ? nunc autem dereliquit nos Dominus, et tradidit in manu Madian.
   6664 Judges	Jdgs	7	6	14	Respexitque ad eum Dominus, et ait : Vade in hac fortitudine tua, et liberabis Israël de manu Madian : scito quod miserim te.
   6665 Judges	Jdgs	7	6	15	Qui respondens ait : Obsecro, mi domine, in quo liberabo Israël ? ecce familia mea infima est in Manasse, et ego minimus in domo patris mei.
   6666 Judges	Jdgs	7	6	16	Dixitque ei Dominus : Ego ero tecum : et percuties Madian quasi unum virum.
   6667 Judges	Jdgs	7	6	17	Et ille : Si inveni, inquit, gratiam coram te, da mihi signum quod tu sis qui loqueris ad me :
   6668 Judges	Jdgs	7	6	18	nec recedas hinc, donec revertar ad te, portans sacrificium, et offerens tibi. Qui respondit : Ego praestolabor adventum tuum.
   6669 Judges	Jdgs	7	6	19	Ingressus est itaque Gedeon, et coxit haedum, et de farinae modio azymos panes : carnesque ponens in canistro, et jus carnium mittens in ollam, tulit omnia sub quercu, et obtulit ei.
   6670 Judges	Jdgs	7	6	20	Cui dixit angelus Domini : Tolle carnes et azymos panes, et pone supra petram illam, et jus desuper funde. Cumque fecisset ita,
   6671 Judges	Jdgs	7	6	21	extendit angelus Domini summitatem virgae, quam tenebat in manu, et tetigit carnes et panes azymos : ascenditque ignis de petra, et carnes azymosque panes consumpsit : angelus autem Domini evanuit ex oculis ejus.
   6672 Judges	Jdgs	7	6	22	Vidensque Gedeon quod esset angelus Domini, ait : Heu mi Domine Deus : quia vidi angelum Domini facie ad faciem.
   6673 Judges	Jdgs	7	6	23	Dixitque ei Dominus : Pax tecum : ne timeas, non morieris.
   6674 Judges	Jdgs	7	6	24	Aedificavit ergo ibi Gedeon altare Domino, vocavitque illud, Domini pax, usque in praesentem diem. Cumque adhuc esset in Ephra, quae est familiae Ezri,
   6675 Judges	Jdgs	7	6	25	nocte illa dixit Dominus ad eum : Tolle taurum patris tui, et alterum taurum annorum septem, destruesque aram Baal, quae est patris tui, et nemus, quod circa aram est, succide.
   6676 Judges	Jdgs	7	6	26	Et aedificabis altare Domino Deo tuo in summitate petrae hujus, super quam ante sacrificium posuisti : tollesque taurum secundum, et offeres holocaustum super struem lignorum, quae de nemore succideris.
   6677 Judges	Jdgs	7	6	27	Assumptis ergo Gedeon decem viris de servis suis, fecit sicut praeceperat ei Dominus. Timens autem domum patris sui, et homines illius civitatis, per diem noluit id facere, sed omnia nocte complevit.
   6678 Judges	Jdgs	7	6	28	Cumque surrexissent viri oppidi ejus mane, viderunt destructam aram Baal, lucumque succisum, et taurum alterum impositum super altare, quod tunc aedificatum erat.
   6679 Judges	Jdgs	7	6	29	Dixeruntque ad invicem : Quis hoc fecit ? Cumque perquirerent auctorem facti, dictum est : Gedeon filius Joas fecit haec omnia.
   6680 Judges	Jdgs	7	6	30	Et dixerunt ad Joas : Produc filium tuum huc, ut moriatur : quia destruxit aram Baal, et succidit nemus.
   6681 Judges	Jdgs	7	6	31	Quibus ille respondit : Numquid ultores estis Baal, ut pugnetis pro eo ? qui adversarius est ejus, moriatur antequam lux crastina veniat : si deus est, vindicet se de eo, qui suffodit aram ejus.
   6682 Judges	Jdgs	7	6	32	Ex illo die vocatus est Gedeon Jerobaal, eo quod dixisset Joas : Ulciscatur se de eo Baal, qui suffodit aram ejus.
   6683 Judges	Jdgs	7	6	33	Igitur omnis Madian, et Amalec, et orientales populi, congregati sunt simul : et transeuntes Jordanem, castrametati sunt in valle Jezraël.
   6684 Judges	Jdgs	7	6	34	Spiritus autem Domini induit Gedeon, qui clangens buccina convocavit domum Abiezer, ut sequeretur se.
   6685 Judges	Jdgs	7	6	35	Misitque nuntios in universum Manassen, qui et ipse secutus est eum : et alios nuntios in Aser et Zabulon et Nephthali, qui occurrerunt ei.
   6686 Judges	Jdgs	7	6	36	Dixitque Gedeon ad Deum : Si salvum facis per manum meam Israël, sicut locutus es,
   6687 Judges	Jdgs	7	6	37	ponam hoc vellus lanae in area : si ros in solo vellere fuerit, et in omni terra siccitas, sciam quod per manum meam, sicut locutus es, liberabis Israël.
   6688 Judges	Jdgs	7	6	38	Factumque est ita. Et de nocte consurgens expresso vellere, concham rore implevit.
   6689 Judges	Jdgs	7	6	39	Dixitque rursus ad Deum : Ne irascatur furor tuus contra me si adhuc semel tentavero, signum quaerens in vellere. Oro ut solum vellus siccum sit, et omnis terra rore madens.
   6690 Judges	Jdgs	7	6	40	Fecitque Deus nocte illa ut postulaverat : et fuit siccitas in solo vellere, et ros in omni terra.
   6691 Judges	Jdgs	7	7	1	Igitur Jerobaal qui et Gedeon, de nocte consurgens, et omnis populus cum eo, venit ad fontem qui vocatur Harad. Erant autem castra Madian in valle ad septentrionalem plagam collis excelsi.
   6692 Judges	Jdgs	7	7	2	Dixitque Dominus ad Gedeon : Multus tecum est populus, nec tradetur Madian in manus ejus : ne glorietur contra me Israël, et dicat : Meis viribus liberatus sum.
   6693 Judges	Jdgs	7	7	3	Loquere ad populum, et cunctis audientibus praedica : Qui formidolosus et timidus est, revertatur. Recesseruntque de monte Galaad, et reversi sunt de populo viginti duo millia virorum, et tantum decem millia remanserunt.
   6694 Judges	Jdgs	7	7	4	Dixitque Dominus ad Gedeon : Adhuc populus multus est : duc eos ad aquas et ibi probabo illos : et de quo dixero tibi ut tecum vadat, ipse pergat ; quem ire prohibuero, revertatur.
   6695 Judges	Jdgs	7	7	5	Cumque descendisset populus ad aquas, dixit Dominus ad Gedeon : Qui lingua lambuerint aquas, sicut solent canes lambere, separabis eos seorsum : qui autem curvatis genibus biberint, in altera parte erunt.
   6696 Judges	Jdgs	7	7	6	Fuit itaque numerus eorum qui manu ad os projiciente lambuerunt aquas, trecenti viri : omnis autem reliqua multitudo flexo poplite biberat.
   6697 Judges	Jdgs	7	7	7	Et ait Dominus ad Gedeon : In trecentis viris qui lambuerunt aquas, liberabo vos, et tradam in manu tua Madian : omnis autem reliqua multitudo revertatur in locum suum.
   6698 Judges	Jdgs	7	7	8	Sumptis itaque pro numero cibariis et tubis, omnem reliquam multitudinem abire praecepit ad tabernacula sua : et ipse cum trecentis viris se certamini dedit. Castra autem Madian erant subter in valle.
   6699 Judges	Jdgs	7	7	9	Eadem nocte dixit Dominus ad eum : Surge, et descende in castra : quia tradidi eos in manu tua.
   6700 Judges	Jdgs	7	7	10	Sin autem solus ire formidas, descendat tecum Phara puer tuus.
   6701 Judges	Jdgs	7	7	11	Et cum audieris quid loquantur, tunc confortabuntur manus tuae, et securior ad hostium castra descendes. Descendit ergo ipse et Phara puer ejus in partem castrorum, ubi erant armatorum vigiliae.
   6702 Judges	Jdgs	7	7	12	Madian autem et Amalec, et omnes orientales populi, fusi jacebant in valle, ut locustarum multitudo : cameli quoque innumerabiles erant, sicut arena quae jacet in littore maris.
   6703 Judges	Jdgs	7	7	13	Cumque venisset Gedeon, narrabat aliquis somnium proximo suo : et in hunc modum referebat quod viderat : Vidi somnium, et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi, et in castra Madian descendere : cumque pervenisset ad tabernaculum, percussit illud, atque subvertit, et terrae funditus coaequavit.
   6704 Judges	Jdgs	7	7	14	Respondit is, cui loquebatur : Non est hoc aliud, nisi gladius Gedeonis filii Joas viri Israëlitae : tradidit enim Dominus in manus ejus Madian, et omnia castra ejus.
   6705 Judges	Jdgs	7	7	15	Cumque audisset Gedeon somnium, et interpretationem ejus, adoravit : et reversus est ad castra Israël, et ait : Surgite, tradidit enim Dominus in manus nostras castra Madian.
   6706 Judges	Jdgs	7	7	16	Divisitque trecentos viros in tres partes, et dedit tubas in manibus eorum, lagenasque vacuas, ac lampades in medio lagenarum.
   6707 Judges	Jdgs	7	7	17	Et dixit ad eos : Quod me facere videritis, hoc facite : ingrediar partem castrorum, et quod fecero, sectamini.
   6708 Judges	Jdgs	7	7	18	Quando personuerit tuba in manu mea, vos quoque per castrorum circuitum clangite, et conclamate : Domino et Gedeoni.
   6709 Judges	Jdgs	7	7	19	Ingressusque est Gedeon, et trecenti viri qui erant cum eo, in partem castrorum, incipientibus vigiliis noctis mediae : et custodibus suscitatis, coeperunt buccinis clangere, et complodere inter se lagenas.
   6710 Judges	Jdgs	7	7	20	Cumque per gyrum castrorum in tribus personarent locis, et hydrias confregissent, tenuerunt sinistris manibus lampades, et dextris sonantes tubas, clamaveruntque : Gladius Domini et Gedeonis :
   6711 Judges	Jdgs	7	7	21	stantes singuli in loco suo per circuitum castrorum hostilium. Omnia itaque castra turbata sunt, et vociferantes ululantesque fugerunt :
   6712 Judges	Jdgs	7	7	22	et nihilominus insistebant trecenti viri buccinis personantes. Immisitque Dominus gladium omnibus castris, et mutua se caede truncabant,
   6713 Judges	Jdgs	7	7	23	fugientes usque ad Bethsetta, et crepidinem Abelmehula in Tebbath. Conclamantes autem viri Israël de Nephthali, et Aser, et omni Manasse, persequebantur Madian.
   6714 Judges	Jdgs	7	7	24	Misitque Gedeon nuntios in omnem montem Ephraim, dicens : Descendite in occursum Madian, et occupate aquas usque Bethbera atque Jordanem. Clamavitque omnis Ephraim, et praeoccupavit aquas atque Jordanem usque Bethbera.
   6715 Judges	Jdgs	7	7	25	Apprehensosque duos viros Madian, Oreb et Zeb, interfecit Oreb in petra Oreb, Zeb vero in torculari Zeb. Et persecuti sunt Madian, capita Oreb et Zeb portantes ad Gedeon trans fluenta Jordanis.
   6716 Judges	Jdgs	7	8	1	Dixeruntque ad eum viri Ephraim : Quid est hoc quod facere voluisti, ut nos non vocares, cum ad pugnam pergeres contra Madian ? jurgantes fortiter, et prope vim inferentes.
   6717 Judges	Jdgs	7	8	2	Quibus ille respondit : Quod enim tale facere potui, quale vos fecistis ? nonne melior est racemus Ephraim, vindemiis Abiezer ?
   6718 Judges	Jdgs	7	8	3	In manus vestras Dominus tradidit principes Madian, Oreb et Zeb : quid tale facere potui, quale vos fecistis ? Quod cum locutus esset, requievit spiritus eorum, quo tumebant contra eum.
   6719 Judges	Jdgs	7	8	4	Cumque venisset Gedeon ad Jordanem, transivit eum cum trecentis viris, qui secum erant : et prae lassitudine, fugientes persequi non poterant.
   6720 Judges	Jdgs	7	8	5	Dixitque ad viros Soccoth : Date, obsecro, panes populo qui mecum est, quia valde defecerunt : ut possimus persequi Zebee et Salmana reges Madian.
   6721 Judges	Jdgs	7	8	6	Responderunt principes Soccoth : Forsitan palmae manuum Zebee et Salmana in manu tua sunt, et idcirco postulas ut demus exercitui tuo panes.
   6722 Judges	Jdgs	7	8	7	Quibus ille ait : Cum ergo tradiderit Dominus Zebee et Salmana in manus meas, conteram carnes vestras cum spinis tribulisque deserti.
   6723 Judges	Jdgs	7	8	8	Et inde conscendens, venit in Phanuel : locutusque est ad viros loci illius similia. Cui et illi responderunt, sicut responderant viri Soccoth.
   6724 Judges	Jdgs	7	8	9	Dixit itaque et eis : Cum reversus fuero victor in pace, destruam turrim hanc.
   6725 Judges	Jdgs	7	8	10	Zebee autem et Salmana requiescebant cum omni exercitu suo. Quindecim enim millia viri remanserant ex omnibus turmis orientalium populorum, caesis centum viginti millibus bellatorum educentium gladium.
   6726 Judges	Jdgs	7	8	11	Ascendensque Gedeon per viam eorum, qui in tabernaculis morabantur, ad orientalem partem Nobe et Jegbaa, percussit castra hostium, qui securi erant, et nihil adversi suspicabantur.
   6727 Judges	Jdgs	7	8	12	Fugeruntque Zebee et Salmana, quos persequens Gedeon comprehendit, turbato omni exercitu eorum.
   6728 Judges	Jdgs	7	8	13	Revertensque de bello ante solis ortum,
   6729 Judges	Jdgs	7	8	14	apprehendit puerum de viris Soccoth : interrogavitque eum nomina principum et seniorum Soccoth, et descripsit septuaginta septem viros.
   6730 Judges	Jdgs	7	8	15	Venitque ad Soccoth, et dixit eis : En Zebee et Salmana, super quibus exprobrastis mihi, dicentes : Forsitan manus Zebee et Salmana in manibus tuis sunt, et idcirco postulas ut demus viris, qui lassi sunt et defecerunt, panes.
   6731 Judges	Jdgs	7	8	16	Tulit ergo seniores civitatis et spinas deserti ac tribulos, et contrivit cum eis atque comminuit viros Soccoth.
   6732 Judges	Jdgs	7	8	17	Turrim quoque Phanuel subvertit, occisis habitatoribus civitatis.
   6733 Judges	Jdgs	7	8	18	Dixitque ad Zebee et Salmana : Quales fuerunt viri, quos occidistis in Thabor ? Qui responderunt : Similes tui, et unus ex eis quasi filius regis.
   6734 Judges	Jdgs	7	8	19	Quibus ille respondit : Fratres mei fuerunt, filii matris meae. Vivit Dominus, quia si servassetis eos, non vos occiderem.
   6735 Judges	Jdgs	7	8	20	Dixitque Jether primogenito suo : Surge, et interfice eos. Qui non eduxit gladium : timebat enim, quia adhuc puer erat.
   6736 Judges	Jdgs	7	8	21	Dixeruntque Zebee et Salmana : Tu surge, et irrue in nos : quia juxta aetatem robur est hominis. Surrexit Gedeon, et interfecit Zebee et Salmana : et tulit ornamenta ac bullas quibus colla regalium camelorum decorari solent.
   6737 Judges	Jdgs	7	8	22	Dixeruntque omnes viri Israël ad Gedeon : Dominare nostri tu, et filius tuus, et filius filii tui : quia liberasti nos de manu Madian.
   6738 Judges	Jdgs	7	8	23	Quibus ille ait : Non dominabor vestri, nec dominabitur in vos filius meus, sed dominabitur vobis Dominus.
   6739 Judges	Jdgs	7	8	24	Dixitque ad eos : Unam petitionem postulo a vobis : date mihi inaures ex praeda vestra. Inaures enim aureas Ismaëlitae habere consueverant.
   6740 Judges	Jdgs	7	8	25	Qui responderunt : Libentissime dabimus. Expandentesque super terram pallium, projecerunt in eo inaures de praeda :
   6741 Judges	Jdgs	7	8	26	et fuit pondus postulatarum inaurium, mille septingenti auri sicli, absque ornamentis, et monilibus, et veste purpurea, quibus reges Madian uti soliti erant, et praeter torques aureas camelorum.
   6742 Judges	Jdgs	7	8	27	Fecitque ex eo Gedeon ephod, et posuit illud in civitate sua Ephra. Fornicatusque est omnis Israël in eo, et factum est Gedeoni et omni domui ejus in ruinam.
   6743 Judges	Jdgs	7	8	28	Humiliatus est autem Madian coram filiis Israël, nec potuerunt ultra cervices elevare : sed quievit terra per quadraginta annos, quibus Gedeon praefuit.
   6744 Judges	Jdgs	7	8	29	Abiit itaque Jerobaal filius Joas, et habitavit in domo sua :
   6745 Judges	Jdgs	7	8	30	habuitque septuaginta filios, qui egressi sunt de femore ejus : eo quod plures haberet uxores.
   6746 Judges	Jdgs	7	8	31	Concubina autem illius, quam habebat in Sichem, genuit ei filium nomine Abimelech.
   6747 Judges	Jdgs	7	8	32	Mortuusque est Gedeon filius Joas in senectute bona, et sepultus est in sepulchro Joas patris sui in Ephra de familia Ezri.
   6748 Judges	Jdgs	7	8	33	Postquam autem mortuus est Gedeon, aversi sunt filii Israël, et fornicati sunt cum Baalim. Percusseruntque cum Baal foedus, ut esset eis in deum :
   6749 Judges	Jdgs	7	8	34	nec recordati sunt Domini Dei sui, qui eruit eos de manibus inimicorum suorum omnium per circuitum :
   6750 Judges	Jdgs	7	8	35	nec fecerunt misericordiam cum domo Jerobaal Gedeon, juxta omnia bona quae fecerat Israëli.
   6751 Judges	Jdgs	7	9	1	Abiit autem Abimelech filius Jerobaal in Sichem ad fratres matris suae, et locutus est ad eos, et ad omnem cognationem domus patris matris suae, dicens :
   6752 Judges	Jdgs	7	9	2	Loquimini ad omnes viros Sichem : Quid vobis est melius, ut dominentur vestri septuaginta viri omnes filii Jerobaal, an ut dominetur unus vir ? simulque considerate quod os vestrum et caro vestra sum.
   6753 Judges	Jdgs	7	9	3	Locutique sunt fratres matris ejus de eo ad omnes viros Sichem universos sermones istos, et inclinaverunt cor eorum post Abimelech, dicentes : Frater noster est.
   6754 Judges	Jdgs	7	9	4	Dederuntque illi septuaginta pondo argenti de fano Baalberit. Qui conduxit sibi ex eo viros inopes et vagos, secutique sunt eum.
   6755 Judges	Jdgs	7	9	5	Et venit in domum patris sui in Ephra, et occidit fratres suos filios Jerobaal, septuaginta viros super lapidem unum : remansitque Joatham filius Jerobaal minimus, et absconditus est.
   6756 Judges	Jdgs	7	9	6	Congregati sunt autem omnes viri Sichem, et universae familiae urbis Mello : abieruntque et constituerunt regem Abimelech, juxta quercum quae stabat in Sichem.
   6757 Judges	Jdgs	7	9	7	Quod cum nuntiatum esset Joatham, ivit, et stetit in vertice montis Garizim : elevataque voce, clamavit, et dixit : Audite me, viri Sichem ; ita audiat vos Deus.
   6758 Judges	Jdgs	7	9	8	Ierunt ligna, ut ungerent super se regem : dixeruntque olivae : Impera nobis.
   6759 Judges	Jdgs	7	9	9	Quae respondit : Numquid possum deserere pinguedinem meam, qua et dii utuntur et homines, et venire ut inter ligna promovear ?
   6760 Judges	Jdgs	7	9	10	Dixeruntque ligna ad arborem ficum : Veni, et super nos regnum accipe.
   6761 Judges	Jdgs	7	9	11	Quae respondit eis : Numquid possum deserere dulcedinem meam, fructusque suavissimos, et ire ut inter cetera ligna promovear ?
   6762 Judges	Jdgs	7	9	12	Locutaque sunt ligna ad vitem : Veni, et impera nobis.
   6763 Judges	Jdgs	7	9	13	Quae respondit eis : Numquid possum deserere vinum meum, quod laetificat Deum et homines, et inter ligna cetera promoveri ?
   6764 Judges	Jdgs	7	9	14	Dixeruntque omnia ligna ad rhamnum : Veni, et impera super nos.
   6765 Judges	Jdgs	7	9	15	Quae respondit eis : Si vere me regem vobis constituitis, venite, et sub umbra mea requiescite : si autem non vultis, egrediatur ignis de rhamno, et devoret cedros Libani.
   6766 Judges	Jdgs	7	9	16	Nunc igitur, si recte et absque peccato constituistis super vos regem Abimelech, et bene egistis cum Jerobaal, et cum domo ejus, et reddidistis vicem beneficiis ejus, qui pugnavit pro vobis,
   6767 Judges	Jdgs	7	9	17	et animam suam dedit periculis, ut erueret vos de manu Madian,
   6768 Judges	Jdgs	7	9	18	qui nunc surrexistis contra domum patris mei, et interfecistis filios ejus septuaginta viros super unum lapidem, et constituistis regem Abimelech filium ancillae ejus super habitatores Sichem, eo quod frater vester sit :
   6769 Judges	Jdgs	7	9	19	si ergo recte et absque vitio egistis cum Jerobaal et domo ejus, hodie laetamini in Abimelech, et ille laetetur in vobis.
   6770 Judges	Jdgs	7	9	20	Sin autem perverse : egrediatur ignis ex eo, et consumat habitatores Sichem, et oppidum Mello : egrediaturque ignis de viris Sichem, et de oppido Mello, et devoret Abimelech.
   6771 Judges	Jdgs	7	9	21	Quae cum dixisset, fugit, et abiit in Bera : habitavitque ibi ob metum Abimelech fratris sui.
   6772 Judges	Jdgs	7	9	22	Regnavit itaque Abimelech super Israël tribus annis.
   6773 Judges	Jdgs	7	9	23	Misitque Dominus spiritum pessimum inter Abimelech et habitatores Sichem : qui coeperunt eum detestari,
   6774 Judges	Jdgs	7	9	24	et scelus interfectionis septuaginta filiorum Jerobaal, et effusionem sanguinis eorum conferre in Abimelech fratrem suum, et in ceteros Sichimorum principes, qui eum adjuverant.
   6775 Judges	Jdgs	7	9	25	Posueruntque insidias adversus eum in summitate montium : et dum illius praestolabantur adventum, exercebant latrocinia, agentes praedas de praetereuntibus : nuntiatumque est Abimelech.
   6776 Judges	Jdgs	7	9	26	Venit autem Gaal filius Obed cum fratribus suis, et transivit in Sichimam. Ad cujus adventum erecti habitatores Sichem,
   6777 Judges	Jdgs	7	9	27	egressi sunt in agros, vastantes vineas, uvasque calcantes : et factis cantantium choris, ingressi sunt fanum dei sui, et inter epulas et pocula maledicebant Abimelech,
   6778 Judges	Jdgs	7	9	28	clamante Gaal filio Obed : Quis est Abimelech, et quae est Sichem, ut serviamus ei ? numquid non est filius Jerobaal, et constituit principem Zebul servum suum super viros Emor patris Sichem ? cur ergo serviemus ei ?
   6779 Judges	Jdgs	7	9	29	utinam daret aliquis populum istum sub manu mea, ut auferrem de medio Abimelech. Dictumque est Abimelech : Congrega exercitus multitudinem, et veni.
   6780 Judges	Jdgs	7	9	30	Zebul enim princeps civitatis, auditis sermonibus Gaal filii Obed, iratus est valde,
   6781 Judges	Jdgs	7	9	31	et misit clam ad Abimelech nuntios, dicens : Ecce Gaal filius Obed venit in Sichimam cum fratribus suis, et oppugnat adversum te civitatem.
   6782 Judges	Jdgs	7	9	32	Surge itaque nocte cum populo qui tecum est, et latita in agro :
   6783 Judges	Jdgs	7	9	33	et primo mane, oriente sole, irrue super civitatem. Illo autem egrediente adversum te cum populo suo, fac ei quod potueris.
   6784 Judges	Jdgs	7	9	34	Surrexit itaque Abimelech cum omni exercitu suo nocte, et tetendit insidias juxta Sichimam in quatuor locis.
   6785 Judges	Jdgs	7	9	35	Egressusque est Gaal filius Obed, et stetit in introitu portae civitatis. Surrexit autem Abimelech, et omnis exercitus cum eo, de insidiarum loco.
   6786 Judges	Jdgs	7	9	36	Cumque vidisset populum Gaal, dixit ad Zebul : Ecce de montibus multitudo descendit. Cui ille respondit : Umbras montium vides quasi capita hominum, et hoc errore deciperis.
   6787 Judges	Jdgs	7	9	37	Rursumque Gaal ait : Ecce populus de umbilico terrae descendit, et unus cuneus venit per viam quae respicit quercum.
   6788 Judges	Jdgs	7	9	38	Cui dixit Zebul : Ubi est nunc os tuum, quo loquebaris : Quis est Abimelech ut serviamus ei ? nonne hic populus est, quem despiciebas ? egredere, et pugna contra eum.
   6789 Judges	Jdgs	7	9	39	Abiit ergo Gaal, spectante Sichimorum populo, et pugnavit contra Abimelech,
   6790 Judges	Jdgs	7	9	40	qui persecutus est eum fugientem, et in urbem compulit : cecideruntque ex parte ejus plurimi, usque ad portam civitatis.
   6791 Judges	Jdgs	7	9	41	Et Abimelech sedit in Ruma : Zebul autem Gaal et socios ejus expulit de urbe, nec in ea passus est commorari.
   6792 Judges	Jdgs	7	9	42	Sequenti ergo die, egressus est populus in campum. Quod cum nuntiatum esset Abimelech,
   6793 Judges	Jdgs	7	9	43	tulit exercitum suum, et divisit in tres turmas, tendens insidias in agris. Vidensque quod egrederetur populus de civitate, surrexit, et irruit in eos
   6794 Judges	Jdgs	7	9	44	cum cuneo suo, oppugnans et obsidens civitatem : duae autem turmae palantes per campum adversarios persequebantur.
   6795 Judges	Jdgs	7	9	45	Porro Abimelech omni die illo oppugnabat urbem : quam cepit, interfectis habitatoribus ejus, ipsaque destructa, ita ut sal in ea dispergeret.
   6796 Judges	Jdgs	7	9	46	Quod cum audissent qui habitabant in turre Sichimorum, ingressi sunt fanum dei sui Berith, ubi foedus cum eo pepigerant, et ex eo locus nomen acceperat : qui erat munitus valde.
   6797 Judges	Jdgs	7	9	47	Abimelech quoque audiens viros turris Sichimorum pariter conglobatos,
   6798 Judges	Jdgs	7	9	48	ascendit in montem Selmon cum omni populo suo : et arrepta securi, praecidit arboris ramum, impositumque ferens humero, dixit ad socios : Quod me videtis facere, cito facite.
   6799 Judges	Jdgs	7	9	49	Igitur certatim ramos de arboribus praecidentes, sequebantur ducem. Qui circumdantes praesidium, succenderunt : atque ita factum est, ut fumo et igne mille homines necarentur, viri pariter et mulieres, habitatorum turris Sichem.
   6800 Judges	Jdgs	7	9	50	Abimelech autem inde proficiscens venit ad oppidum Thebes, quod circumdans obsidebat exercitu.
   6801 Judges	Jdgs	7	9	51	Erat autem turris excelsa in media civitate, ad quam confugerant simul viri ac mulieres, et omnes principes civitatis, clausa firmissime janua, et super turris tectum stantes per propugnacula.
   6802 Judges	Jdgs	7	9	52	Accedensque Abimelech juxta turrim, pugnabat fortiter : et appropinquans ostio, ignem supponere nitebatur :
   6803 Judges	Jdgs	7	9	53	et ecce una mulier fragmen molae desuper jaciens, illisit capiti Abimelech, et confregit cerebrum ejus.
   6804 Judges	Jdgs	7	9	54	Qui vocavit cito armigerum suum, et ait ad eum : Evagina gladium tuum, et percute me, ne forte dicatur quod a femina interfectus sim. Qui jussa perficiens, interfecit eum.
   6805 Judges	Jdgs	7	9	55	Illoque mortuo, omnes qui cum eo erant de Israël, reversi sunt in sedes suas :
   6806 Judges	Jdgs	7	9	56	et reddidit Deus malum quod fecerat Abimelech contra patrem suum, interfectis septuaginta fratribus suis.
   6807 Judges	Jdgs	7	9	57	Sichimitis quoque quod operati erant, retributum est, et venit super eos maledictio Joatham filii Jerobaal.
   6808 Judges	Jdgs	7	10	1	Post Abimelech surrexit dux in Israël Thola filius Phua patrui Abimelech, vir de Issachar, qui habitavit in Samir montis Ephraim :
   6809 Judges	Jdgs	7	10	2	et judicavit Israëlem viginti et tribus annis, mortuusque est, ac sepultus in Samir.
   6810 Judges	Jdgs	7	10	3	Huic successit Jair Galaadites, qui judicavit Israël per viginti et duos annos,
   6811 Judges	Jdgs	7	10	4	habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum, et principes triginta civitatum, quae ex nomine ejus sunt appellatae Havoth Jair, id est, oppida Jair, usque in praesentem diem, in terra Galaad.
   6812 Judges	Jdgs	7	10	5	Mortuusque est Jair, ac sepultus in loco cui est vocabulum Camon.
   6813 Judges	Jdgs	7	10	6	Filii autem Israël peccatis veteribus jungentes nova, fecerunt malum in conspectu Domini, et servierunt idolis, Baalim et Astaroth, et diis Syriae ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthiim : dimiseruntque Dominum, et non coluerunt eum.
   6814 Judges	Jdgs	7	10	7	Contra quos Dominus iratus, tradidit eos in manus Philisthiim et filiorum Ammon.
   6815 Judges	Jdgs	7	10	8	Afflictique sunt, et vehementer oppressi per annos decem et octo, omnes qui habitabant trans Jordanem in terra Amorrhaei, qui est in Galaad :
   6816 Judges	Jdgs	7	10	9	in tantum ut filii Ammon, Jordane transmisso, vastarent Judam et Benjamin et Ephraim : afflictusque est Israël nimis.
   6817 Judges	Jdgs	7	10	10	Et clamantes ad Dominum, dixerunt : Peccavimus tibi, quia dereliquimus Dominum Deum nostrum, et servivimus Baalim.
   6818 Judges	Jdgs	7	10	11	Quibus locutus est Dominus : Numquid non Aegyptii et Amorrhaei, filiique Ammon et Philisthiim,
   6819 Judges	Jdgs	7	10	12	Sidonii quoque et Amalec et Chanaan oppresserunt vos, et clamastis ad me, et erui vos de manu eorum ?
   6820 Judges	Jdgs	7	10	13	Et tamen reliquistis me, et coluistis deos alienos : idcirco non addam ut ultra vos liberem :
   6821 Judges	Jdgs	7	10	14	ite, et invocate deos quos elegistis : ipsi vos liberent in tempore angustiae.
   6822 Judges	Jdgs	7	10	15	Dixeruntque filii Israël ad Dominum : Peccavimus, redde tu nobis quidquid tibi placet : tantum nunc libera nos.
   6823 Judges	Jdgs	7	10	16	Quae dicentes, omnia de finibus suis alienorum deorum idola projecerunt, et servierunt Domino Deo : qui doluit super miseriis eorum.
   6824 Judges	Jdgs	7	10	17	Itaque filii Ammon conclamantes in Galaad fixere tentoria, contra quos congregati filii Israël in Maspha castrametati sunt.
   6825 Judges	Jdgs	7	10	18	Dixeruntque principes Galaad singuli ad proximos suos : Qui primus ex nobis contra filios Ammon coeperit dimicare, erit dux populi Galaad.
   6826 Judges	Jdgs	7	11	1	Fuit illo tempore Jephte Galaadites vir fortissimus atque pugnator, filius mulieris meretricis, qui natus est de Galaad.
   6827 Judges	Jdgs	7	11	2	Habuit autem Galaad uxorem, de qua suscepit filios : qui postquam creverant, ejecerunt Jephte, dicentes : Haeres in domo patris nostri esse non poteris, quia de altera matre natus es.
   6828 Judges	Jdgs	7	11	3	Quos ille fugiens atque devitans, habitavit in terra Tob : congregatique sunt ad eum viri inopes, et latrocinantes, et quasi principem sequebantur.
   6829 Judges	Jdgs	7	11	4	In illis diebus pugnabant filii Ammon contra Israël.
   6830 Judges	Jdgs	7	11	5	Quibus acriter instantibus perrexerunt majores natu de Galaad, ut tollerent in auxilium sui Jephte de terra Tob :
   6831 Judges	Jdgs	7	11	6	dixeruntque ad eum : Veni et esto princeps noster, et pugna contra filios Ammon.
   6832 Judges	Jdgs	7	11	7	Quibus ille respondit : Nonne vos estis, qui odistis me, et ejecistis de domo patris mei ? et nunc venistis ad me necessitate compulsi.
   6833 Judges	Jdgs	7	11	8	Dixeruntque principes Galaad ad Jephte : Ob hanc igitur causam nunc ad te venimus, ut proficiscaris nobiscum, et pugnes contra filios Ammon, sisque dux omnium qui habitant in Galaad.
   6834 Judges	Jdgs	7	11	9	Jephte quoque dixit eis : Si vere venistis ad me, ut pugnem pro vobis contra filios Ammon, tradideritque eos Dominus in manus meas, ego ero vester princeps ?
   6835 Judges	Jdgs	7	11	10	Qui responderunt ei : Dominus, qui haec audit, ipse mediator ac testis est quod nostra promissa faciemus.
   6836 Judges	Jdgs	7	11	11	Abiit itaque Jephte cum principibus Galaad, fecitque eum omnis populus principem sui. Locutusque est Jephte omnes sermones suos coram Domino in Maspha.
   6837 Judges	Jdgs	7	11	12	Et misit nuntios ad regem filiorum Ammon, qui ex persona sua dicerent : Quid mihi et tibi est, quia venisti contra me, ut vastares terram meam ?
   6838 Judges	Jdgs	7	11	13	Quibus ille respondit : Quia tulit Israël terram meam, quando ascendit de Aegypto, a finibus Arnon usque Jaboc atque Jordanem : nunc ergo cum pace redde mihi eam.
   6839 Judges	Jdgs	7	11	14	Per quos rursum mandavit Jephte, et imperavit eis ut dicerent regi Ammon :
   6840 Judges	Jdgs	7	11	15	Haec dicit Jephte : Non tulit Israël terram Moab, nec terram filiorum Ammon :
   6841 Judges	Jdgs	7	11	16	sed quando de Aegypto conscenderunt, ambulavit per solitudinem usque ad mare Rubrum, et venit in Cades.
   6842 Judges	Jdgs	7	11	17	Misitque nuntios ad regem Edom, dicens : Dimitte me ut transeam per terram tuam. Qui noluit acquiescere precibus ejus. Misit quoque ad regem Moab, qui et ipse transitum praebere contempsit. Mansit itaque in Cades,
   6843 Judges	Jdgs	7	11	18	et circuivit ex latere terram Edom et terram Moab : venitque contra orientalem plagam terrae Moab, et castrametatus est trans Arnon : nec voluit intrare terminos Moab. (Arnon quippe confinium est terrae Moab.)
   6844 Judges	Jdgs	7	11	19	Misit itaque Israël nuntios ad Sehon regem Amorrhaeorum, qui habitabat in Hesebon, et dixerunt ei : Dimitte ut transeam per terram tuam usque ad fluvium.
   6845 Judges	Jdgs	7	11	20	Qui et ipse Israël verba despiciens, non dimisit eum transire per terminos suos : sed infinita multitudine congregata, egressus est contra eum in Jasa, et fortiter resistebat.
   6846 Judges	Jdgs	7	11	21	Tradiditque eum Dominus in manus Israël cum omni exercitu suo : qui percussit eum, et possedit omnem terram Amorrhaei habitatoris regionis illius,
   6847 Judges	Jdgs	7	11	22	et universos fines ejus, de Arnon usque Jaboc, et de solitudine usque ad Jordanem.
   6848 Judges	Jdgs	7	11	23	Dominus ergo Deus Israël subvertit Amorrhaeum, pugnante contra illum populo suo Israël, et tu nunc vis possidere terram ejus ?
   6849 Judges	Jdgs	7	11	24	nonne ea quae possidet Chamos deus tuus, tibi jure debentur ? quae autem Dominus Deus noster victor obtinuit, in nostram cedent possessionem :
   6850 Judges	Jdgs	7	11	25	nisi forte melior es Balac filio Sephor rege Moab ; aut docere potes, quod jurgatus sit contra Israël, et pugnaverit contra eum,
   6851 Judges	Jdgs	7	11	26	quando habitavit in Hesebon et viculis ejus, et in Aroër et villis illius, vel in cunctis civitatibus juxta Jordanem, per trecentos annos. Quare tanto tempore nihil super hac repetitione tentastis ?
   6852 Judges	Jdgs	7	11	27	Igitur non ego pecco in te, sed tu contra me male agis, indicens mihi bella non justa. Judicet Dominus arbiter hujus diei inter Israël, et inter filios Ammon.
   6853 Judges	Jdgs	7	11	28	Noluitque acquiescere rex filiorum Ammon verbis Jephte, quae per nuntios mandaverat.
   6854 Judges	Jdgs	7	11	29	Factus est ergo super Jephte spiritus Domini, et circuiens Galaad et Manasse, Maspha quoque Galaad, et inde transiens ad filios Ammon,
   6855 Judges	Jdgs	7	11	30	votum vovit Domino, dicens : Si tradideris filios Ammon in manus meas,
   6856 Judges	Jdgs	7	11	31	quicumque primus fuerit egressus de foribus domus meae, mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon, eum holocaustum offeram Domino.
   6857 Judges	Jdgs	7	11	32	Transivitque Jephte ad filios Ammon, ut pugnaret contra eos : quos tradidit Dominus in manus ejus.
   6858 Judges	Jdgs	7	11	33	Percussitque ab Aroër usque dum venias in Mennith, viginti civitates, et usque ad Abel, quae est vineis consita, plaga magna nimis : humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israël.
   6859 Judges	Jdgs	7	11	34	Revertente autem Jephte in Maspha domum suam, occurrit ei unigenita filia sua cum tympanis et choris : non enim habebat alios liberos.
   6860 Judges	Jdgs	7	11	35	Qua visa, scidit vestimenta sua, et ait : Heu me, filia mea ! decepisti me, et ipsa decepta es : aperui enim os meum ad Dominum, et aliud facere non potero.
   6861 Judges	Jdgs	7	11	36	Cui illa respondit : Pater mi, si aperuisti os tuum ad Dominum, fac mihi quodcumque pollicitus es, concessa tibi ultione atque victoria de hostibus tuis.
   6862 Judges	Jdgs	7	11	37	Dixitque ad patrem : Hoc solum mihi praesta quod deprecor : dimitte me ut duobus mensibus circumeam montes, et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis.
   6863 Judges	Jdgs	7	11	38	Cui ille respondit : Vade. Et dimisit eam duobus mensibus. Cumque abiisset cum sociis ac sodalibus suis, flebat virginitatem suam in montibus.
   6864 Judges	Jdgs	7	11	39	Expletisque duobus mensibus, reversa est ad patrem suum, et fecit ei sicut voverat, quae ignorabat virum. Exinde mos increbruit in Israël, et consuetudo servata est,
   6865 Judges	Jdgs	7	11	40	ut post anni circulum conveniant in unum filiae Israël, et plangant filiam Jephte Galaaditae diebus quatuor.
   6866 Judges	Jdgs	7	12	1	Ecce autem in Ephraim orta est seditio : nam transeuntes contra aquilonem, dixerunt ad Jephte : Quare vadens ad pugnam contra filios Ammon, vocare nos noluisti, ut pergeremus tecum ? igitur incendemus domum tuam.
   6867 Judges	Jdgs	7	12	2	Quibus ille respondit : Disceptatio erat mihi et populo meo contra filios Ammon vehemens : vocavique vos, ut praeberetis mihi auxilium, et facere noluistis.
   6868 Judges	Jdgs	7	12	3	Quod cernens, posui animam meam in manibus meis, transivique ad filios Ammon, et tradidit eos Dominus in manus meas. Quid commerui, ut adversum me consurgatis in praelium ?
   6869 Judges	Jdgs	7	12	4	Vocatis itaque ad se cunctis viris Galaad, pugnabat contra Ephraim : percusseruntque viri Galaad Ephraim, quia dixerat : Fugitivus est Galaad de Ephraim, et habitat in medio Ephraim et Manasse.
   6870 Judges	Jdgs	7	12	5	Occupaveruntque Galaaditae vada Jordanis, per quae Ephraim reversurus erat. Cumque venisset ad ea de Ephraim numero, fugiens, atque dixisset : Obsecro ut me transire permittatis : dicebant ei Galaaditae : Numquid Ephrathaeus es ? quo dicente : Non sum :
   6871 Judges	Jdgs	7	12	6	interrogabant eum : Dic ergo Scibboleth, quod interpretatur Spica. Qui respondebat : Sibboleth : eadem littera spicam exprimere non valens. Statimque apprehensum jugulabant in ipso Jordanis transitu. Et ceciderunt in illo tempore de Ephraim quadraginta duo millia.
   6872 Judges	Jdgs	7	12	7	Judicavit itaque Jephte Galaadites Israël sex annis : et mortuus est, ac sepultus in civitate sua Galaad.
   6873 Judges	Jdgs	7	12	8	Post hunc judicavit Israël Abesan de Bethlehem :
   6874 Judges	Jdgs	7	12	9	qui habuit triginta filios, et totidem filias, quas emittens foras, maritis dedit, et ejusdem numeri filiis suis accepit uxores, introducens in domum suam. Qui septem annis judicavit Israël :
   6875 Judges	Jdgs	7	12	10	mortuusque est, ac sepultus in Bethlehem.
   6876 Judges	Jdgs	7	12	11	Cui successit Ahialon Zabulonites : et judicavit Israël decem annis :
   6877 Judges	Jdgs	7	12	12	mortuusque est, ac sepultus in Zabulon.
   6878 Judges	Jdgs	7	12	13	Post hunc judicavit Israël Abdon filius Illel Pharathonites :
   6879 Judges	Jdgs	7	12	14	qui habuit quadraginta filios, et triginta ex eis nepotes, ascendentes super septuaginta pullos asinarum. Et judicavit Israël octo annis :
   6880 Judges	Jdgs	7	12	15	mortuusque est, ac sepultus in Pharathon terrae Ephraim, in monte Amalec.
   6881 Judges	Jdgs	7	13	1	Rursumque filii Israël fecerunt malum in conspectu Domini : qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis.
   6882 Judges	Jdgs	7	13	2	Erat autem quidam vir de Saraa, et de stirpe Dan, nomine Manue, habens uxorem sterilem.
   6883 Judges	Jdgs	7	13	3	Cui apparuit angelus Domini, et dixit ad eam : Sterilis es et absque liberis : sed concipies, et paries filium.
   6884 Judges	Jdgs	7	13	4	Cave ergo ne bibas vinum ac siceram, nec immundum quidquam comedas :
   6885 Judges	Jdgs	7	13	5	quia concipies, et paries filium, cujus non tanget caput novacula : erit enim nazaraeus Dei ab infantia sua et ex matris utero, et ipse incipiet liberare Israël de manu Philisthinorum.
   6886 Judges	Jdgs	7	13	6	Quae cum venisset ad maritum suum, dixit ei : Vir Dei venit ad me, habens vultum angelicum, terribilis nimis. Quem cum interrogassem quis esset, et unde venisset, et quo nomine vocaretur, noluit mihi dicere :
   6887 Judges	Jdgs	7	13	7	sed hoc respondit : Ecce concipies et paries filium : cave ne vinum bibas, nec siceram, et ne aliquo vescaris immundo : erit enim puer nazaraeus Dei ab infantia sua, ex utero matris suae usque ad diem mortis suae.
   6888 Judges	Jdgs	7	13	8	Oravit itaque Manue Dominum, et ait : Obsecro, Domine, ut vir Dei, quem misisti, veniat iterum, et doceat nos quid debeamus facere de puero, qui nasciturus est.
   6889 Judges	Jdgs	7	13	9	Exaudivitque Dominus deprecantem Manue, et apparuit rursum angelus Dei uxori ejus sedenti in agro : Manue autem maritus ejus non erat cum ea. Quae cum vidisset angelum,
   6890 Judges	Jdgs	7	13	10	festinavit, et cucurrit ad virum suum : nuntiavitque ei, dicens : Ecce apparuit mihi vir, quem ante videram.
   6891 Judges	Jdgs	7	13	11	Qui surrexit, et secutus est uxorem suam : veniensque ad virum, dixit ei : Tu es qui locutus es mulieri ? Et ille respondit : Ego sum.
   6892 Judges	Jdgs	7	13	12	Cui Manue : Quando, inquit, sermo tuus fuerit expletus, quid vis ut faciat puer ? aut a quo se observare debebit ?
   6893 Judges	Jdgs	7	13	13	Dixitque angelus Domini ad Manue : Ab omnibus, quae locutus sum uxori tuae, abstineat se,
   6894 Judges	Jdgs	7	13	14	et quidquid ex vinea nascitur, non comedat : vinum et siceram non bibat ; nullo vescatur immundo : et quod ei praecepi, impleat atque custodiat.
   6895 Judges	Jdgs	7	13	15	Dixitque Manue ad angelum Domini : Obsecro te ut acquiescas precibus meis, et faciamus tibi haedum de capris.
   6896 Judges	Jdgs	7	13	16	Cui respondit angelus : Si me cogis, non comedam panes tuos : si autem vis holocaustum facere, offer illud Domino. Et nesciebat Manue quod angelus Domini esset.
   6897 Judges	Jdgs	7	13	17	Dixitque ad eum : Quod est tibi nomen, ut, si sermo tuus fuerit expletus, honoremus te ?
   6898 Judges	Jdgs	7	13	18	Cui ille respondit : Cur quaeris nomen meum, quod est mirabile ?
   6899 Judges	Jdgs	7	13	19	Tulit itaque Manue haedum de capris, et libamenta, et posuit super petram, offerens Domino, qui facit mirabilia : ipse autem et uxor ejus intuebantur.
   6900 Judges	Jdgs	7	13	20	Cumque ascenderet flamma altaris in caelum, angelus Domini pariter in flamma ascendit. Quod cum vidissent Manue et uxor ejus, proni ceciderunt in terram,
   6901 Judges	Jdgs	7	13	21	et ultra eis non apparuit angelus Domini. Statimque intellexit Manue angelum Domini esse,
   6902 Judges	Jdgs	7	13	22	et dixit ad uxorem suam : Morte moriemur, quia vidimus Deum.
   6903 Judges	Jdgs	7	13	23	Cui respondit mulier : Si Dominus nos vellet occidere, de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset, nec ostendisset nobis haec omnia, neque ea quae sunt ventura dixisset.
   6904 Judges	Jdgs	7	13	24	Peperit itaque filium, et vocavit nomen ejus Samson. Crevitque puer, et benedixit ei Dominus.
   6905 Judges	Jdgs	7	13	25	Coepitque spiritus Domini esse cum eo in castris Dan inter Saraa et Esthaol.
   6906 Judges	Jdgs	7	14	1	Descendit ergo Samson in Thamnatha : vidensque ibi mulierem de filiabus Philisthiim,
   6907 Judges	Jdgs	7	14	2	ascendit, et nuntiavit patri suo et matri suae, dicens : Vidi mulierem in Thamnatha de filiabus Philisthinorum : quam quaeso ut mihi accipiatis uxorem.
   6908 Judges	Jdgs	7	14	3	Cui dixerunt pater et mater sua : Numquid non est mulier in filiabus fratrum tuorum, et in omni populo meo, quia vis accipere uxorem de Philisthiim, qui incircumcisi sunt ? Dixitque Samson ad patrem suum : Hanc mihi accipe : quia placuit oculis meis.
   6909 Judges	Jdgs	7	14	4	Parentes autem ejus nesciebant quod res a Domino fieret, et quaereret occasionem contra Philisthiim : eo enim tempore Philisthiim dominabantur Israëli.
   6910 Judges	Jdgs	7	14	5	Descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamnatha. Cumque venissent ad vineas oppidi, apparuit catulus leonis saevus, et rugiens, et occurrit ei.
   6911 Judges	Jdgs	7	14	6	Irruit autem spiritus Domini in Samson, et dilaceravit leonem, quasi haedum in frustra discerpens, nihil omnino habens in manu : et hoc patri et matri noluit indicare.
   6912 Judges	Jdgs	7	14	7	Descenditque, et locutus est mulieri quae placuerat oculis ejus.
   6913 Judges	Jdgs	7	14	8	Et post aliquot dies revertens ut acciperet eam, declinavit ut videret cadaver leonis, et ecce examen apum in ore leonis erat ac favus mellis.
   6914 Judges	Jdgs	7	14	9	Quem cum sumpsisset in manibus comedebat in via : veniensque ad patrem suum et matrem, dedit eis partem, qui et ipsi comederunt : nec tamen eis voluit indicare quod mel de corpore leonis assumpserat.
   6915 Judges	Jdgs	7	14	10	Descendit itaque pater ejus ad mulierem, et fecit filio suo Samson convivium : sic enim juvenes facere consueverant.
   6916 Judges	Jdgs	7	14	11	Cum ergo cives loci illius vidissent eum, dederunt ei sodales triginta ut essent cum eo.
   6917 Judges	Jdgs	7	14	12	Quibus locutus est Samson : Proponam vobis problema : quod si solveritis mihi intra septem dies convivii, dabo vobis triginta sindones, et totidem tunicas :
   6918 Judges	Jdgs	7	14	13	sin autem non potueritis solvere, vos dabitis mihi triginta sindones, et ejusdem numeri tunicas. Qui responderunt ei : Propone problema, ut audiamus.
   6919 Judges	Jdgs	7	14	14	Dixitque eis : [De comedente exivit cibus, et de forti egressa est dulcedo.] Nec potuerunt per tres dies propositionem solvere.
   6920 Judges	Jdgs	7	14	15	Cumque adesset dies septimus, dixerunt ad uxorem Samson : Blandire viro tuo et suade ei ut indicet tibi quid significet problema : quod si facere nolueris, incendemus te, et domum patris tui : an idcirco vocastis nos ad nuptias ut spoliaretis ?
   6921 Judges	Jdgs	7	14	16	Quae fundebat apud Samson lacrimas, et quaerebatur, dicens : Odisti me, et non diligis : idcirco problema, quod proposuisti filiis populi mei, non vis mihi exponere. At ille respondit : Patri meo et matri nolui dicere : et tibi indicare potero ?
   6922 Judges	Jdgs	7	14	17	Septem igitur diebus convivii flebat ante eum : tandemque die septimo cum ei esset molesta, exposuit. Quae statim indicavit civibus suis.
   6923 Judges	Jdgs	7	14	18	Et illi dixerunt ei die septimo ante solis occubitum : [Quid dulcius melle, et quid fortius leone ?] Qui ait ad eos : [Si non arassetis in vitula mea, non invenissetis propositionem meam.]
   6924 Judges	Jdgs	7	14	19	Irruit itaque in eum spiritus Domini, descenditque Ascalonem, et percussit ibi triginta viros : quorum ablatas vestes dedit iis qui problema solverant. Iratusque nimis ascendit in domum patris sui :
   6925 Judges	Jdgs	7	14	20	uxor autem ejus accepit maritum unum de amicis ejus et pronubis.
   6926 Judges	Jdgs	7	15	1	Post aliquantulum autem temporis, cum dies triticeae messis instarent, venit Samson, invisere volens uxorem suam, et attulit ei haedum de capris. Cumque cubiculum ejus solito vellet intrare, prohibuit eum pater illius, dicens :
   6927 Judges	Jdgs	7	15	2	Putavi quod odisses eam, et ideo tradidi illam amico tuo : sed habet sororem, quae junior et pulchrior illa est : sit tibi pro ea uxor.
   6928 Judges	Jdgs	7	15	3	Cui Samson respondit : Ab hac die non erit culpa in me contra Philisthaeos : faciam enim vobis mala.
   6929 Judges	Jdgs	7	15	4	Perrexitque et cepit trecentas vulpes, caudasque earum junxit ad caudas, et faces ligavit in medio :
   6930 Judges	Jdgs	7	15	5	quas igne succendens, dimisit ut huc illucque discurrerent. Quae statim perrexerunt in segetes Philisthinorum. Quibus succensis, et comportatae jam fruges, et adhuc stantes in stipula, concrematae sunt, in tantum ut vineas quoque et oliveta flamma consumeret.
   6931 Judges	Jdgs	7	15	6	Dixeruntque Philisthiim : Quis fecit hanc rem ? Quibus dictum est : Samson gener Thamnathaei : quia tulit uxorem ejus, et alteri tradidit, haec operatus est. Ascenderuntque Philisthiim, et combusserunt tam mulierem quam patrem ejus.
   6932 Judges	Jdgs	7	15	7	Quibus ait Samson : Licet haec feceritis, tamen adhuc ex vobis expetam ultionem, et tunc quiescam.
   6933 Judges	Jdgs	7	15	8	Percussitque eos ingenti plaga, ita ut stupentes suram femori imponerent. Et descendens habitavit in spelunca petrae Etam.
   6934 Judges	Jdgs	7	15	9	Igitur ascendentes Philisthiim in terram Juda, castrametati sunt in loco, qui postea vocatus est Lechi, id est, Maxilla, ubi eorum effusus est exercitus.
   6935 Judges	Jdgs	7	15	10	Dixeruntque ad eos de tribu Juda : Cur ascendistis adversum nos ? Qui responderunt : Ut ligemus Samson venimus, et reddamus ei quae in nos operatus est.
   6936 Judges	Jdgs	7	15	11	Descenderunt ergo tria millia virorum de Juda ad specum silicis Etam, dixeruntque ad Samson : Nescis quod Philisthiim imperent nobis ? quare hoc facere voluisti ? Quibus ille ait : Sicut fecerunt mihi, sic feci eis.
   6937 Judges	Jdgs	7	15	12	Ligare, inquiunt, te venimus, et tradere in manus Philisthinorum. Quibus Samson : Jurate, ait, et spondete mihi quod non occidatis me.
   6938 Judges	Jdgs	7	15	13	Dixerunt : Non te occidemus, sed vinctum trademus. Ligaveruntque eum duobus novis funibus, et tulerunt eum de petra Etam.
   6939 Judges	Jdgs	7	15	14	Qui cum venisset ad locum Maxillae, et Philisthiim vociferantes occurrissent ei, irruit spiritus Domini in eum : et sicut solent ad odorem ignis lina consumi, ita vincula, quibus ligatus erat, dissipata sunt et soluta.
   6940 Judges	Jdgs	7	15	15	Inventamque maxillam, id est, mandibulam asini, quae jacebat, arripiens interfecit in ea mille viros,
   6941 Judges	Jdgs	7	15	16	et ait : [In maxilla asini, in mandibula pulli asinarum, delevi eos, et percussi mille viros.]
   6942 Judges	Jdgs	7	15	17	Cumque haec verba canens complesset, projecit mandibulam de manu, et vocavit nomen loci illius Ramathlechi, quod interpretatur, Elevatio maxillae.
   6943 Judges	Jdgs	7	15	18	Sitiensque valde, clamavit ad Dominum, et ait : Tu dedisti in manu servi tui salutem hanc maximam atque victoriam : en siti morior, incidamque in manus incircumcisorum.
   6944 Judges	Jdgs	7	15	19	Aperuit itaque Dominus molarem dentem in maxilla asini, et egressae sunt ex eo aquae. Quibus haustis, refocillavit spiritum, et vires recepit. Idcirco appellatum est nomen loci illius, Fons invocantis de maxilla, usque in praesentem diem.
   6945 Judges	Jdgs	7	15	20	Judicavitque Israël in diebus Philisthiim viginti annis.
   6946 Judges	Jdgs	7	16	1	Abiit quoque in Gazam, et vidit ibi mulierem meretricem, ingressusque est ad eam.
   6947 Judges	Jdgs	7	16	2	Quod cum audissent Philisthiim, et percrebruisset apud eos intrasse urbem Samson, circumdederunt eum, positis in porta civitatis custodibus : et ibi tota nocte cum silentio praestolantes, ut facto mane exeuntem occiderent.
   6948 Judges	Jdgs	7	16	3	Dormivit autem Samson usque ad medium noctem : et inde consurgens, apprehendit ambas portae fores cum postibus suis et sera, impositasque humeris suis portavit ad verticem montis, qui respicit Hebron.
   6949 Judges	Jdgs	7	16	4	Post haec amavit mulierem, quae habitabat in valle Sorec, et vocabatur Dalila.
   6950 Judges	Jdgs	7	16	5	Veneruntque ad eam principes Philisthinorum, atque dixerunt : Decipe eum, et disce ab illo, in quo habeat tantam fortitudinem, et quomodo eum superare valeamus, et vinctum affligere : quod si feceris, dabimus tibi singuli mille et centum argenteos.
   6951 Judges	Jdgs	7	16	6	Locuta est ergo Dalila ad Samson : Dic mihi, obsecro, in quo sit tua maxima fortitudo, et quid sit quo ligatus erumpere nequeas ?
   6952 Judges	Jdgs	7	16	7	Cui respondit Samson : Si septem nerviceis funibus necdum siccis, et adhuc humentibus, ligatus fuero, infirmus ero ut ceteri homines.
   6953 Judges	Jdgs	7	16	8	Attuleruntque ad eam satrapae Philisthinorum septem funes, ut dixerat : quibus vinxit eum,
   6954 Judges	Jdgs	7	16	9	latentibus apud se insidiis, et in cubiculo finem rei expectantibus : clamavitque ad eum : Philisthiim super te, Samson. Qui rupit vincula, quomodo si rumpat quis filum de stuppae tortum putamine, cum odorem ignis acceperit : et non est cognitum in quo esset fortitudo ejus.
   6955 Judges	Jdgs	7	16	10	Dixitque ad eum Dalila : Ecce illusisti mihi, et falsum locutus es : saltem nunc indica mihi quo ligari debeas.
   6956 Judges	Jdgs	7	16	11	Cui ille respondit : Si ligatus fuero novis funibus, qui numquam fuerunt in opere, infirmus ero, et aliorum hominum similis.
   6957 Judges	Jdgs	7	16	12	Quibus rursum Dalila vinxit eum, et clamavit : Philisthiim super te, Samson : in cubiculo insidiis praeparatis. Qui ita rupit vincula quasi fila telarum.
   6958 Judges	Jdgs	7	16	13	Dixitque Dalila rursum ad eum : Usquequo decipis me, et falsum loqueris ? ostende quo vinciri debeas. Cui respondit Samson : Si septem crines capitis mei cum licio plexueris, et clavum his circumligatum terrae fixeris, infirmus ero.
   6959 Judges	Jdgs	7	16	14	Quod cum fecisset Dalila, dixit ad eum : Philisthiim super te, Samson. Qui consurgens de somno extraxit clavum cum crinibus et licio.
   6960 Judges	Jdgs	7	16	15	Dixitque ad eum Dalila : Quomodo dicis quod amas me, cum animus tuus non sit mecum ? Per tres vices mentitus es mihi, et noluisti dicere in quo sit maxima fortitudo tua.
   6961 Judges	Jdgs	7	16	16	Cumque molesta esset ei, et per multos dies jugiter adhaereret, spatium ad quietem non tribuens, defecit anima ejus, et ad mortem usque lassata est.
   6962 Judges	Jdgs	7	16	17	Tunc aperiens veritatem rei, dixit ad eam : Ferrum numquam ascendit super caput meum, quia nazaraeus, id est, consecratus Deo, sum de utero matris meae : si rasum fuerit caput meum, recedet a me fortitudo mea, et deficiam, eroque sicut ceteri homines.
   6963 Judges	Jdgs	7	16	18	Vidensque illa quod confessus ei esset omnem animum suum, misit ad principes Philisthinorum ac mandavit : Ascende adhuc semel, quia nunc mihi aperuit cor suum. Qui ascenderunt assumpta pecunia, quam promiserant.
   6964 Judges	Jdgs	7	16	19	At illa dormire eum fecit super genua sua, et in sinu suo reclinare caput. Vocavitque tonsorem, et rasit septem crines ejus, et coepit abigere eum, et a se repellere : statim enim ab eo fortitudo discessit.
   6965 Judges	Jdgs	7	16	20	Dixitque : Philisthiim super te, Samson. Qui de somno consurgens, dixit in animo suo : Egrediar sicut ante feci, et me excutiam : nesciens quod recessisset ab eo Dominus.
   6966 Judges	Jdgs	7	16	21	Quem cum apprehendissent Philisthiim, statim eruerunt oculos ejus, et duxerunt Gazam vinctum catenis, et clausum in carcere molere fecerunt.
   6967 Judges	Jdgs	7	16	22	Jamque capilli ejus renasci coeperunt.
   6968 Judges	Jdgs	7	16	23	Et principes Philisthinorum convenerunt in unum ut immolarent hostias magnificas Dagon deo suo, et epularentur, dicentes : Tradidit deus noster inimicum nostrum Samson in manus nostras.
   6969 Judges	Jdgs	7	16	24	Quod etiam populus videns, laudabat deum suum, eademque dicebat : Tradidit deus noster adversarium nostrum in manus nostras, qui delevit terram nostram, et occidit plurimos.
   6970 Judges	Jdgs	7	16	25	Laetantesque per convivia, sumptis jam epulis, praeceperunt ut vocaretur Samson, et ante eos luderet. Qui adductus de carcere ludebat ante eos, feceruntque eum stare inter duas columnas.
   6971 Judges	Jdgs	7	16	26	Qui dixit puero regenti gressus suos : Dimitte me, ut tangam columnas, quibus omnis imminet domus, et recliner super eas, et paululum requiescam.
   6972 Judges	Jdgs	7	16	27	Domus autem erat plena virorum ac mulierum, et erant ibi omnes principes Philisthinorum, ac de tecto et solario circiter tria millia utriusque sexus spectantes ludentem Samson.
   6973 Judges	Jdgs	7	16	28	At ille invocato Domino ait : Domine Deus, memento mei, et redde mihi nunc fortitudinem pristinam, Deus meus, ut ulciscar me de hostibus meis, et pro amissione duorum luminum unam ultionem recipiam.
   6974 Judges	Jdgs	7	16	29	Et apprehendens ambas columnas quibus innitebatur domus, alteramque earum dextera et alteram laeva tenens,
   6975 Judges	Jdgs	7	16	30	ait : Moriatur anima mea cum Philisthiim. Concussisque fortiter columnis, cecidit domus super omnes principes, et ceteram multitudinem quae ibi erat : multoque plures interfecit moriens, quam ante vivus occiderat.
   6976 Judges	Jdgs	7	16	31	Descendentes autem fratres ejus et universa cognatio, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt inter Saraa et Esthaol in sepulchro patris sui Manue : judicavitque Israël viginti annis.
   6977 Judges	Jdgs	7	17	1	Fuit eo tempore vir quidam de monte Ephraim nomine Michas,
   6978 Judges	Jdgs	7	17	2	qui dixit matri suae : Mille et centum argenteos, quos separaveras tibi, et super quibus me audiente juraveras, ecce ego habeo, et apud me sunt. Cui illa respondit : Benedictus filius meus Domino.
   6979 Judges	Jdgs	7	17	3	Reddidit ergo eos matri suae, quae dixerat ei : Consecravi et vovi hoc argentum Domino, ut de manu mea suscipiat filius meus, et faciat sculptile atque conflatile : et nunc trado illud tibi.
   6980 Judges	Jdgs	7	17	4	Reddidit igitur eos matri suae : quae tulit ducentos argenteos, et dedit eos argentario, ut faceret ex eis sculptile atque conflatile, quod fuit in domo Michae.
   6981 Judges	Jdgs	7	17	5	Qui aediculam quoque in ea deo separavit, et fecit ephod, et theraphim, id est, vestem sacerdotalem, et idola : implevitque unius filiorum suorum manum, et factus est ei sacerdos.
   6982 Judges	Jdgs	7	17	6	In diebus illis non erat rex in Israël, sed unusquisque quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat.
   6983 Judges	Jdgs	7	17	7	Fuit quoque alter adolescens de Bethlehem Juda, ex cognatione ejus : eratque ipse Levites, et habitabat ibi.
   6984 Judges	Jdgs	7	17	8	Egressusque de civitate Bethlehem, peregrinari voluit ubicumque sibi commodum reperisset. Cumque venisset in montem Ephraim, iter faciens, et declinasset parumper in domum Michae,
   6985 Judges	Jdgs	7	17	9	interrogatus est ab eo unde venisset. Qui respondit : Levita sum de Bethlehem Juda, et vado ut habitem ubi potuero, et utile mihi esse perspexero.
   6986 Judges	Jdgs	7	17	10	Dixitque Michas : Mane apud me, et esto mihi parens ac sacerdos : daboque tibi per annos singulos decem argenteos, ac vestem duplicem, et quae ad victum sunt necessaria.
   6987 Judges	Jdgs	7	17	11	Acquievit, et mansit apud hominem, fuitque illi quasi unus de filiis.
   6988 Judges	Jdgs	7	17	12	Implevitque Michas manum ejus, et habuit puerum sacerdotem apud se :
   6989 Judges	Jdgs	7	17	13	Nunc scio, dicens, quod benefaciet mihi Deus habenti Levitici generis sacerdotem.
   6990 Judges	Jdgs	7	18	1	In diebus illis non erat rex in Israël, et tribus Dan quaerebat possessionem sibi, ut habitaret in ea : usque ad illum enim diem inter ceteras tribus sortem non acceperat.
   6991 Judges	Jdgs	7	18	2	Miserunt ergo filii Dan stirpis et familiae suae quinque viros fortissimos de Saraa et Esthaol, ut explorarent terram, et diligenter inspicerent : dixeruntque eis : Ite, et considerate terram. Qui cum pergentes venissent in montem Ephraim, et intrassent domum Michae, requieverunt ibi :
   6992 Judges	Jdgs	7	18	3	et agnoscentes vocem adolescentis Levitae, utentesque illius diversorio, dixerunt ad eum : Quis te huc adducit ? quid hic agis ? quam ob causam huc venire voluisti ?
   6993 Judges	Jdgs	7	18	4	Qui respondit eis : Haec et haec praestitit mihi Michas, et me mercede conduxit, ut sim ei sacerdos.
   6994 Judges	Jdgs	7	18	5	Rogaverunt autem eum ut consuleret Dominum ut scire possent an prospero itinere pergerent, et res haberet effectum.
   6995 Judges	Jdgs	7	18	6	Qui respondit eis : Ite in pace : Dominus respicit viam vestram, et iter quo pergitis.
   6996 Judges	Jdgs	7	18	7	Euntes igitur quinque viri venerunt Lais : videruntque populum habitantem in ea absque ullo timore, juxta consuetudinem Sidoniorum, securum et quietum, nullo ei penitus resistente, magnarumque opum, et procul a Sidone atque a cunctis hominibus separatum.
   6997 Judges	Jdgs	7	18	8	Reversique ad fratres suos in Saraa et Esthaol, et quid egissent sciscitantibus responderunt :
   6998 Judges	Jdgs	7	18	9	Surgite, ascendamus ad eos : vidimus enim terram valde opulentam et uberem. Nolite negligere, nolite cessare : eamus, et possideamus eam : nullus erit labor.
   6999 Judges	Jdgs	7	18	10	Intrabimus ad securos, in regionem latissimam, tradetque nobis Dominus locum, in quo nullius rei est penuria eorum quae gignuntur in terra.
   7000 Judges	Jdgs	7	18	11	Profecti igitur sunt de cognatione Dan, id est, de Saraa et Esthaol, sexcenti viri accincti armis bellicis,
   7001 Judges	Jdgs	7	18	12	ascendentesque manserunt in Cariathiarim Judae : qui locus ex eo tempore Castrorum Dan nomen accepit, et est post tergum Cariathiarim.
   7002 Judges	Jdgs	7	18	13	Inde transierunt in montem Ephraim. Cumque venissent ad domum Michae,
   7003 Judges	Jdgs	7	18	14	dixerunt quinque viri, qui prius missi fuerant ad considerandam terram Lais, ceteris fratribus suis : Nostis quod in domibus istis sit ephod, et theraphim, et sculptile, atque conflatile : videte quid vobis placeat.
   7004 Judges	Jdgs	7	18	15	Et cum paululum declinassent, ingressi sunt domum adolescentis Levitae, qui erat in domo Michae : salutaveruntque eum verbis pacificis.
   7005 Judges	Jdgs	7	18	16	Sexcenti autem viri ita ut erant armati, stabant ante ostium.
   7006 Judges	Jdgs	7	18	17	At illi, qui ingressi fuerant domum juvenis, sculptile, et ephod, et theraphim, atque conflatile tollere nitebantur, et sacerdos stabat ante ostium, sexcentis viris fortissimis haud procul expectantibus.
   7007 Judges	Jdgs	7	18	18	Tulerunt igitur qui intraverant sculptile, ephod, et idola, atque conflatile. Quibus dixit sacerdos : Quid facitis ?
   7008 Judges	Jdgs	7	18	19	Cui responderunt : Tace et pone digitum super os tuum : venique nobiscum, ut habeamus te patrem, ac sacerdotem. Quid tibi melius est, ut sis sacerdos in domo unius viri, an in una tribu et familia in Israël ?
   7009 Judges	Jdgs	7	18	20	Quod cum audisset, acquievit sermonibus eorum, et tulit ephod, et idola, ac sculptile, et profectus est cum eis.
   7010 Judges	Jdgs	7	18	21	Qui cum pergerent, et ante se ire fecissent parvulos ac jumenta, et omne quod erat pretiosum,
   7011 Judges	Jdgs	7	18	22	et jam a domo Michae essent procul, viri qui habitabant in aedibus Michae conclamantes secuti sunt,
   7012 Judges	Jdgs	7	18	23	et post tergum clamare coeperunt. Qui cum respexissent, dixerunt ad Micham : Quid tibi vis ? cur clamas ?
   7013 Judges	Jdgs	7	18	24	Qui respondit : Deos meos, quos mihi feci, tulistis, et sacerdotem, et omnia quae habeo, et dicitis : Quid tibi est ?
   7014 Judges	Jdgs	7	18	25	Dixeruntque ei filii Dan : Cave ne ultra loquaris ad nos, et veniant ad te viri animo concitati, et ipse cum omni domo tua pereas.
   7015 Judges	Jdgs	7	18	26	Et sic coepto itinere perrexerunt. Videns autem Michas quod fortiores se essent, reversus est in domum suam.
   7016 Judges	Jdgs	7	18	27	Sexcenti autem viri tulerunt sacerdotem, et quae supra diximus : veneruntque in Lais ad populum quiescentem atque securum, et percusserunt eos in ore gladii : urbemque incendio tradiderunt,
   7017 Judges	Jdgs	7	18	28	nullo penitus ferente praesidium, eo quod procul habitarent a Sidone, et cum nullo hominum haberent quidquam societatis ac negotii. Erat autem civitas sita in regione Rohob : quam rursum exstruentes habitaverunt in ea,
   7018 Judges	Jdgs	7	18	29	vocato nomine civitatis Dan, juxta vocabulum patris sui, quem genuerat Israël, quae prius Lais dicebatur.
   7019 Judges	Jdgs	7	18	30	Posueruntque sibi sculptile, et Jonathan filium Gersam filii Moysi ac filios ejus sacerdotes in tribu Dan, usque ad diem captivitatis suae.
   7020 Judges	Jdgs	7	18	31	Mansitque apud eos idolum Michae omni tempore quo fuit domus Dei in Silo. In diebus illis non erat rex in Israël.
   7021 Judges	Jdgs	7	19	1	Fuit quidam vir Levites habitans in latere montis Ephraim, qui accepit uxorem de Bethlehem Juda :
   7022 Judges	Jdgs	7	19	2	quae reliquit eum, et reversa est in domum patris sui in Bethlehem, mansitque apud eum quatuor mensibus.
   7023 Judges	Jdgs	7	19	3	Secutusque est eam vir suus, volens reconciliari ei, atque blandiri, et secum reducere, habens in comitatu puerum et duos asinos : quae suscepit eum, et introduxit in domum patris sui. Quod cum audisset socer ejus, eumque vidisset, occurrit ei laetus,
   7024 Judges	Jdgs	7	19	4	et amplexatus est hominem. Mansitque gener in domo soceri tribus diebus, comedens cum eo et bibens familiariter.
   7025 Judges	Jdgs	7	19	5	Die autem quarto de nocte consurgens, proficisci voluit : quem tenuit socer, et ait ad eum : Gusta prius pauxillum panis, et conforta stomachum, et sic proficisceris.
   7026 Judges	Jdgs	7	19	6	Sederuntque simul, ac comederunt et biberunt. Dixitque pater puellae ad generum suum : Quaeso te ut hodie hic maneas, pariterque laetemur.
   7027 Judges	Jdgs	7	19	7	At ille consurgens, coepit velle proficisci. Et nihilominus obnixe eum socer tenuit, et apud se fecit manere.
   7028 Judges	Jdgs	7	19	8	Mane autem facto, parabat Levites iter. Cui socer rursum : Oro te, inquit, ut paululum cibi capias, et assumptis viribus donec increscat dies, postea proficiscaris. Comederunt ergo simul.
   7029 Judges	Jdgs	7	19	9	Surrexitque adolescens, ut pergeret cum uxore sua et puero. Cui rursum locutus est socer : Considera quod dies ad occasum declivior sit, et propinquat ad vesperum : mane apud me etiam hodie, et duc laetum diem, et cras proficisceris ut vadas in domum tuam.
   7030 Judges	Jdgs	7	19	10	Noluit gener acquiescere sermonibus ejus : sed statim perrexit, et venit contra Jebus, quae altero nomine vocatur Jerusalem, ducens secum duos asinos onustos, et concubinam.
   7031 Judges	Jdgs	7	19	11	Jamque erant juxta Jebus, et dies mutabatur in noctem : dixitque puer ad dominum suum : Veni, obsecro : declinemus ad urbem Jebusaeorum, et maneamus in ea.
   7032 Judges	Jdgs	7	19	12	Cui respondit dominus : Non ingrediar oppidum gentis alienae, quae non est de filiis Israël : sed transibo usque Gabaa,
   7033 Judges	Jdgs	7	19	13	et cum illuc pervenero, manebimus in ea, aut certe in urbe Rama.
   7034 Judges	Jdgs	7	19	14	Transierunt ergo Jebus, et coeptum carpebant iter, occubuitque eis sol juxta Gabaa, quae est in tribu Benjamin :
   7035 Judges	Jdgs	7	19	15	diverteruntque ad eam, ut manerent ibi. Quo cum intrassent, sedebant in platea civitatis, et nullus eos recipere voluit hospitio.
   7036 Judges	Jdgs	7	19	16	Et ecce, apparuit homo senex, revertens de agro et de opere suo vesperi, qui et ipse de monte erat Ephraim, et peregrinus habitabat in Gabaa : homines autem regionis illius erant filii Jemini.
   7037 Judges	Jdgs	7	19	17	Elevatisque oculis, vidit senex sedentem hominem cum sarcinulis suis in platea civitatis, et dixit ad eum : Unde venis ? et quo vadis ?
   7038 Judges	Jdgs	7	19	18	Qui respondit ei : Profecti sumus de Bethlehem Juda, et pergimus ad locum nostrum, qui est in latere montis Ephraim, unde ieramus in Bethlehem : et nunc vadimus ad domum Dei, nullusque sub tectum suum nos vult recipere,
   7039 Judges	Jdgs	7	19	19	habentes paleas et foenum in asinorum pabulum, et panem ac vinum in meos et ancillae tuae usus, et pueri qui mecum est : nulla re indigemus nisi hospitio.
   7040 Judges	Jdgs	7	19	20	Cui respondit senex : Pax tecum sit, ego praebebo omnia quae necessaria sunt : tantum, quaeso, ne in platea maneas.
   7041 Judges	Jdgs	7	19	21	Introduxitque eum in domum suam, et pabulum asinis praebuit : ac postquam laverunt pedes suos, recepit eos in convivium.
   7042 Judges	Jdgs	7	19	22	Illis epulantibus, et post laborem itineris cibo et potu reficientibus corpora, venerunt viri civitatis illius, filii Belial (id est, absque jugo), et circumdantes domum senis, fores pulsare coeperunt, clamantes ad dominum domus atque dicentes : Educ virum, qui ingressus est domum tuam, ut abutamur eo.
   7043 Judges	Jdgs	7	19	23	Egressusque est ad eos senex, et ait : Nolite, fratres, nolite facere malum hoc, quia ingressus est homo hospitium meum : et cessate ab hac stultitia.
   7044 Judges	Jdgs	7	19	24	Habeo filiam virginem, et hic homo habet concubinam : educam eas ad vos, ut humilietis eas, et vestram libidinem compleatis : tantum, obsecro, ne scelus hoc contra naturam operemini in virum.
   7045 Judges	Jdgs	7	19	25	Nolebant acquiescere sermonibus illius : quod cernens homo, eduxit ad eos concubinam suam, et eis tradidit illudendam : qua cum tota nocte abusi essent, dimiserunt eam mane.
   7046 Judges	Jdgs	7	19	26	At mulier, recedentibus tenebris, venit ad ostium domus, ubi manebat dominus suus, et ibi corruit.
   7047 Judges	Jdgs	7	19	27	Mane facto, surrexit homo, et aperuit ostium, ut coeptam expleret viam : et ecce concubina ejus jacebat ante ostium sparsis in limine manibus.
   7048 Judges	Jdgs	7	19	28	Cui ille, putans eam quiescere, loquebatur : Surge, et ambulemus. Qua nihil respondente, intelligens quod erat mortua, tulit eam, et imposuit asino, reversusque est in domum suam.
   7049 Judges	Jdgs	7	19	29	Quam cum esset ingressus, arripuit gladium, et cadaver uxoris cum ossibus suis in duodecim partes ac frustra concidens, misit in omnes terminos Israël.
   7050 Judges	Jdgs	7	19	30	Quod cum vidissent singuli, conclamabant : Numquam res talis facta est in Israël, ex eo die quo ascenderunt patres nostri de Aegypto usque in praesens tempus : ferte sententiam, et in commune decernite quid facto opus sit.
   7051 Judges	Jdgs	7	20	1	Egressi itaque sunt omnes filii Israël, et pariter congregati, quasi vir unus, de Dan usque Bersabee, et terra Galaad, ad Dominum in Maspha.
   7052 Judges	Jdgs	7	20	2	Omnesque anguli populorum, et cunctae tribus Israël in ecclesiam populi Dei convenerunt, quadringenta millia peditum pugnatorum.
   7053 Judges	Jdgs	7	20	3	(Nec latuit filios Benjamin quod ascendissent filii Israël in Maspha.) Interrogatusque Levita, maritus mulieris interfectae, quomodo tantum scelus perpetratum esset,
   7054 Judges	Jdgs	7	20	4	respondit : Veni in Gabaa Benjamin cum uxore mea, illucque diverti :
   7055 Judges	Jdgs	7	20	5	et ecce homines civitatis illius circumdederunt nocte domum in qua manebam, volentes me occidere, et uxorem meam incredibili furore libidinis vexantes, denique mortua est.
   7056 Judges	Jdgs	7	20	6	Quam arreptam, in frustra concidi, misique partes in omnes terminos possessionis vestrae : quia numquam tantum nefas, et tam grande piaculum, factum est in Israël.
   7057 Judges	Jdgs	7	20	7	Adestis, omnes filii Israël : decernite quid facere debeatis.
   7058 Judges	Jdgs	7	20	8	Stansque omnis populus, quasi unius hominis sermone respondit : Non recedemus in tabernacula nostra, nec suam quisquam intrabit domum :
   7059 Judges	Jdgs	7	20	9	sed hoc contra Gabaa in commune faciamus.
   7060 Judges	Jdgs	7	20	10	Decem viri eligantur e centum ex omnibus tribubus Israël, et centum de mille, et mille de decem millibus, ut comportent exercitui cibaria, et possimus pugnare contra Gabaa Benjamin, et reddere ei pro scelere, quod meretur.
   7061 Judges	Jdgs	7	20	11	Convenitque universus Israël ad civitatem, quasi homo unus eadem mente, unoque consilio.
   7062 Judges	Jdgs	7	20	12	Et miserunt nuntios ad omnem tribum Benjamin, qui dicerent : Cur tantum nefas in vobis repertum est ?
   7063 Judges	Jdgs	7	20	13	Tradite homines de Gabaa, qui hoc flagitium perpetrarunt, ut moriantur, et auferatur malum de Israël. Qui noluerunt fratrum suorum filiorum Israël audire mandatum :
   7064 Judges	Jdgs	7	20	14	sed ex cunctis urbibus, quae sortis suae erant, convenerunt in Gabaa, ut illis ferrent auxilium, et contra universum populum Israël dimicarent.
   7065 Judges	Jdgs	7	20	15	Inventique sunt viginti quinque millia de Benjamin educentium gladium, praeter habitatores Gabaa,
   7066 Judges	Jdgs	7	20	16	qui septingenti erant viri fortissimi, ita sinistra ut dextra praeliantes : et sic fundis lapides ad certum jacientes, ut capillum quoque possent percutere, et nequaquam in alteram partem ictus lapidis deferretur.
   7067 Judges	Jdgs	7	20	17	Virorum quoque Israël, absque filiis Benjamin, inventa sunt quadringenta millia educentium gladium, et paratorum ad pugnam.
   7068 Judges	Jdgs	7	20	18	Qui surgentes venerunt in domum Dei, hoc est, in Silo : consulueruntque Deum, atque dixerunt : Quis erit in exercitu nostro princeps certaminis contra filios Benjamin ? Quibus respondit Dominus : Judas sit dux vester.
   7069 Judges	Jdgs	7	20	19	Statimque filii Israël surgentes mane, castrametati sunt juxta Gabaa :
   7070 Judges	Jdgs	7	20	20	et inde procedentes ad pugnam contra Benjamin, urbem oppugnare coeperunt.
   7071 Judges	Jdgs	7	20	21	Egressique filii Benjamin de Gabaa, occiderunt de filiis Israël die illo viginti duo millia virorum.
   7072 Judges	Jdgs	7	20	22	Rursum filii Israël et fortitudine et numero confidentes, in eodem loco in quo prius certaverant, aciem direxerunt :
   7073 Judges	Jdgs	7	20	23	ita tamen ut prius ascenderent et flerent coram Domino usque ad noctem, consulerentque eum, et dicerent : Debeo ultra procedere ad dimicandum contra filios Benjamin fratres meos, an non ? Quibus ille respondit : Ascendite ad eos, et inite certamen.
   7074 Judges	Jdgs	7	20	24	Cumque filii Israël altera die contra filios Benjamin ad praelium processissent,
   7075 Judges	Jdgs	7	20	25	eruperunt filii Benjamin de portis Gabaa : et occurrentes eis tanta in illos caede bacchati sunt, ut decem et octo millia virorum educentium gladium prosternerent.
   7076 Judges	Jdgs	7	20	26	Quam ob rem omnes filii Israël venerunt in domum Dei, et sedentes flebant coram Domino : jejunaveruntque die illo usque ad vesperam, et obtulerunt ei holocausta, atque pacificas victimas,
   7077 Judges	Jdgs	7	20	27	et super statu suo interrogaverunt. Eo tempore ibi erat arca foederis Dei,
   7078 Judges	Jdgs	7	20	28	et Phinees filius Eleazari filii Aaron praepositus domus. Consuluerunt igitur Dominum, atque dixerunt : Exire ultra debemus ad pugnam contra filios Benjamin fratres nostros, an quiescere ? Quibus ait Dominus : Ascendite : cras enim tradam eos in manus vestras.
   7079 Judges	Jdgs	7	20	29	Posueruntque filii Israël insidias per circuitum urbis Gabaa :
   7080 Judges	Jdgs	7	20	30	et tertia vice, sicut semel et bis, contra Benjamin exercitum produxerunt.
   7081 Judges	Jdgs	7	20	31	Sed et filii Benjamin audacter eruperunt de civitate, et fugientes adversarios longius persecuti sunt, ita ut vulnerarent ex eis sicut primo die et secundo, et caederent per duas semitas vertentes terga, quarum una ferebatur in Bethel et altera in Gabaa, atque prosternerent triginta circiter viros :
   7082 Judges	Jdgs	7	20	32	putaverunt enim solito eos more cedere. Qui fugam arte simulantes inierunt consilium ut abstraherent eos de civitate, et quasi fugientes ad supradictas semitas perducerent.
   7083 Judges	Jdgs	7	20	33	Omnes itaque filii Israël surgentes de sedibus suis, tetenderunt aciem in loco qui vocatur Baalthamar. Insidiae quoque, quae circa urbem erant, paulatim se aperire coeperunt,
   7084 Judges	Jdgs	7	20	34	et ab occidentali urbis parte procedere. Sed et alia decem millia virorum de universo Israël, habitatores urbis ad certamina provocabant. Ingravatumque est bellum contra filios Benjamin : et non intellexerunt quod ex omni parte illis instaret interitus.
   7085 Judges	Jdgs	7	20	35	Percussitque eos Dominus in conspectu filiorum Israël, et interfecerunt ex eis in illo die viginti quinque millia, et centum viros, omnes bellatores et educentes gladium.
   7086 Judges	Jdgs	7	20	36	Filii autem Benjamin cum se inferiores esse vidissent, coeperunt fugere. Quod cernentes filii Israël, dederunt eis ad fugiendum locum, ut ad praeparatas insidias devenirent, quas juxta urbem posuerant.
   7087 Judges	Jdgs	7	20	37	Qui cum repente de latibulis surrexissent, et Benjamin terga caedentibus daret, ingressi sunt civitatem, et percusserunt eam in ore gladii.
   7088 Judges	Jdgs	7	20	38	Signum autem dederant filii Israël his quos in insidiis collocaverant, ut postquam urbem cepissent, ignem accenderent : ut ascendente in altum fumo, captam urbem demonstrarent.
   7089 Judges	Jdgs	7	20	39	Quod cum cernerent filii Israël in ipso certamine positi (putaverunt enim filii Benjamin eos fugere, et instantius persequebantur, caesis de exercitu eorum triginta viris),
   7090 Judges	Jdgs	7	20	40	et viderent quasi columnam fumi de civitate conscendere : Benjamin quoque aspiciens retro, cum captam cerneret civitatem, et flammas in sublime ferri :
   7091 Judges	Jdgs	7	20	41	qui prius simulaverant fugam, versa facie fortius resistebant. Quod cum vidissent filii Benjamin, in fugam versi sunt,
   7092 Judges	Jdgs	7	20	42	et ad viam deserti ire coeperunt, illuc quoque eos adversariis persequentibus : sed et hi qui urbem succenderant, occurrerunt eis.
   7093 Judges	Jdgs	7	20	43	Atque ita factum est, ut ex utraque parte ab hostibus caederentur, nec erat ulla requies morientium. Ceciderunt, atque prostrati sunt ad orientalem plagam urbis Gabaa.
   7094 Judges	Jdgs	7	20	44	Fuerunt autem qui in eodem loco interfecti sunt, decem et octo millia virorum, omnes robustissimi pugnatores.
   7095 Judges	Jdgs	7	20	45	Quod cum vidissent qui remanserant de Benjamin, fugerunt in solitudinem : et pergebant ad petram, cujus vocabulum est Remmon. In illa quoque fuga palantes, et in diversa tendentes, occiderunt quinque millia virorum. Et cum ultra tenderent, persecuti sunt eos, et interfecerunt etiam alia duo millia.
   7096 Judges	Jdgs	7	20	46	Et sic factum est, ut omnes qui ceciderant de Benjamin in diversis locis essent viginti quinque millia pugnatores ad bella promptissimi.
   7097 Judges	Jdgs	7	20	47	Remanserunt itaque de omni numero Benjamin, qui evadere et fugere in solitudinem potuerunt, sexcenti viri : sederuntque in petra Remmon mensibus quatuor.
   7098 Judges	Jdgs	7	20	48	Regressi autem filii Israël, omnes reliquias civitatis a viris usque ad jumenta gladio percusserunt, cunctasque urbes et viculos Benjamin vorax flamma consumpsit.
   7099 Judges	Jdgs	7	21	1	Juraverunt quoque filii Israël in Maspha, et dixerunt : Nullus nostrum dabit filiis Benjamin de filiabus suis uxorem.
   7100 Judges	Jdgs	7	21	2	Veneruntque omnes ad domum Dei in Silo, et in conspectu ejus sedentes usque ad vesperam, levaverunt vocem, et magno ululatu coeperunt flere, dicentes :
   7101 Judges	Jdgs	7	21	3	Quare, Domine Deus Israël, factum est hoc malum in populo tuo, ut hodie una tribus auferretur ex nobis ?
   7102 Judges	Jdgs	7	21	4	Altera autem die diluculo consurgentes, exstruxerunt altare : obtuleruntque ibi holocausta, et pacificas victimas, et dixerunt :
   7103 Judges	Jdgs	7	21	5	Quis non ascendit in exercitu Domini de universis tribubus Israël ? grandi enim juramento se constrinxerant, cum essent in Maspha, interfici eos qui defuissent.
   7104 Judges	Jdgs	7	21	6	Ductique poenitentia filii Israël super fratre suo Benjamin, coeperunt dicere : Ablata est tribus una de Israël :
   7105 Judges	Jdgs	7	21	7	unde uxores accipient ? omnes enim in commune juravimus, non daturos nos his filias nostras.
   7106 Judges	Jdgs	7	21	8	Idcirco dixerunt : Quis est de universis tribubus Israël, qui non ascendit ad Dominum in Maspha ? Et ecce inventi sunt habitatores Jabes Galaad in illo exercitu non fuisse.
   7107 Judges	Jdgs	7	21	9	(Eo quoque tempore cum essent in Silo, nullus ex eis ibi repertus est.)
   7108 Judges	Jdgs	7	21	10	Miserunt itaque decem millia viros robustissimos, et praeceperunt eis : Ite, et percutite habitatores Jabes Galaad in ore gladii, tam uxores quam parvulos eorum.
   7109 Judges	Jdgs	7	21	11	Et hoc erit quod observare debebitis : omne generis masculini, et mulieres quae cognoverunt viros, interficite ; virgines autem reservate.
   7110 Judges	Jdgs	7	21	12	Inventaeque sunt de Jabes Galaad quadringentae virgines, quae nescierunt viri thorum : et adduxerunt eas ad castra in Silo, in terram Chanaan.
   7111 Judges	Jdgs	7	21	13	Miseruntque nuntios ad filios Benjamin, qui erant in petra Remmon, et praeceperunt eis, ut eos susciperent in pace.
   7112 Judges	Jdgs	7	21	14	Veneruntque filii Benjamin in illo tempore, et datae sunt eis uxores de filiabus Jabes Galaad : alias autem non repererunt, quas simili modo traderent.
   7113 Judges	Jdgs	7	21	15	Universusque Israël valde doluit, et egit poenitentiam super interfectione unius tribus ex Israël.
   7114 Judges	Jdgs	7	21	16	Dixeruntque majores natu : Quid faciemus reliquis, qui non acceperunt uxores ? omnes in Benjamin feminae conciderunt,
   7115 Judges	Jdgs	7	21	17	et magna nobis cura, ingentique studio providendum est, ne una tribus deleatur ex Israël.
   7116 Judges	Jdgs	7	21	18	Filias enim nostras eis dare non possumus, constricti juramento et maledictione qua diximus : Maledictus qui dederit de filiabus suis uxorem Benjamin.
   7117 Judges	Jdgs	7	21	19	Ceperuntque consilium, atque dixerunt : Ecce solemnitas Domini est in Silo anniversaria, quae sita est ad septentrionem urbis Bethel, et ad orientalem plagam viae, quae de Bethel tendit ad Sichimam, et ad meridiem oppidi Lebona.
   7118 Judges	Jdgs	7	21	20	Praeceperuntque filiis Benjamin, atque dixerunt : Ite, et latitate in vineis.
   7119 Judges	Jdgs	7	21	21	Cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more procedere, exite repente de vineis, et rapite ex eis singuli uxores singulas, et pergite in terram Benjamin.
   7120 Judges	Jdgs	7	21	22	Cumque venerint patres earum, ac fratres, et adversum vos queri coeperint atque jurgari, dicemus eis : Miseremini eorum : non enim rapuerunt eas jure bellantium atque victorum : sed rogantibus ut acciperent, non dedistis, et a vestra parte peccatum est.
   7121 Judges	Jdgs	7	21	23	Feceruntque filii Benjamin ut sibi fuerat imperatum : et juxta numerum suum, rapuerunt sibi de his quae ducebant choros, uxores singulas : abieruntque in possessionem suam aedificantes urbes, et habitantes in eis.
   7122 Judges	Jdgs	7	21	24	Filii quoque Israël reversi sunt per tribus et familias in tabernacula sua. In diebus illis non erat rex in Israël : sed unusquisque quod sibi rectum videbatur, hoc faciebat.
   7123 Ruth	Ruth	8	1	1	In diebus unius judicis, quando judices praeerant, facta est fames in terra. Abiitque homo de Bethlehem Juda, ut peregrinaretur in regione Moabitide cum uxore sua ac duobus liberis.
   7124 Ruth	Ruth	8	1	2	Ipse vocabatur Elimelech, et uxor ejus Noëmi : et duo filii, alter Mahalon, et alter Chelion, Ephrathaei de Bethlehem Juda. Ingressique regionem Moabitidem, morabantur ibi.
   7125 Ruth	Ruth	8	1	3	Et mortuus est Elimelech maritus Noëmi : remansitque ipsa cum filiis.
   7126 Ruth	Ruth	8	1	4	Qui acceperunt uxores Moabitidas, quarum una vocabatur Orpha, altera vero Ruth. Manseruntque ibi decem annis,
   7127 Ruth	Ruth	8	1	5	et ambo mortui sunt, Mahalon videlicet et Chelion : remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito.
   7128 Ruth	Ruth	8	1	6	Et surrexit ut in patriam pergeret cum utraque nuru sua de regione Moabitide : audierat enim quod respexisset Dominus populum suum, et dedisset eis escas.
   7129 Ruth	Ruth	8	1	7	Egressa est itaque de loco peregrinationis suae, cum utraque nuru : et jam in via revertendi posita in terram Juda,
   7130 Ruth	Ruth	8	1	8	dixit ad eas : Ite in domum matris vestrae : faciat vobiscum Dominus misericordiam, sicut fecistis cum mortuis, et mecum.
   7131 Ruth	Ruth	8	1	9	Det vobis invenire requiem in domibus virorum quos sortiturae estis. Et osculata est eas. Quae elevata voce flere coeperunt,
   7132 Ruth	Ruth	8	1	10	et dicere : Tecum pergemus ad populum tuum.
   7133 Ruth	Ruth	8	1	11	Quibus illa respondit : Revertimini, filiae meae, cur venitis mecum ? num ultra habeo filios in utero meo, ut viros ex me sperare possitis ?
   7134 Ruth	Ruth	8	1	12	Revertimini, filiae meae, et abite : jam enim senectute confecta sum, nec apta vinculo conjugali : etiamsi possem hac nocte concipere, et parere filios,
   7135 Ruth	Ruth	8	1	13	si eos expectare velitis donec crescant, et annos pubertatis impleant, ante eritis vetulae quam nubatis. Nolite, quaeso, filiae meae : quia vestra angustia magis me premit, et egressa est manus Domini contra me.
   7136 Ruth	Ruth	8	1	14	Elevata igitur voce, rursum flere coeperunt : Orpha osculata est socrum, ac reversa est ; Ruth adhaesit socrui suae :
   7137 Ruth	Ruth	8	1	15	cui dixit Noëmi : En reversa est cognata tua ad populum suum, et ad deos suos, vade cum ea.
   7138 Ruth	Ruth	8	1	16	Quae respondit : Ne adverseris mihi ut relinquam te et abeam : quocumque enim perrexeris, pergam, et ubi morata fueris, et ego pariter morabor. Populus tuus populus meus, et Deus tuus Deus meus.
   7139 Ruth	Ruth	8	1	17	Quae te terra morientem susceperit, in ea moriar : ibique locum accipiam sepulturae. Haec mihi faciat Dominus, et haec addat, si non sola mors me et te separaverit.
   7140 Ruth	Ruth	8	1	18	Videns ergo Noëmi quod obstinato animo Ruth decrevisset secum pergere, adversari noluit, nec ad suos ultra reditum persuadere :
   7141 Ruth	Ruth	8	1	19	profectaeque sunt simul, et venerunt in Bethlehem. Quibus urbem ingressis, velox apud cunctos fama percrebruit : dicebantque mulieres : Haec est illa Noëmi.
   7142 Ruth	Ruth	8	1	20	Quibus ait : Ne vocetis me Noëmi (id est, pulchram), sed vocate me Mara (id est, amaram), quia amaritudine valde replevit me Omnipotens.
   7143 Ruth	Ruth	8	1	21	Egressa sum plena, et vacuam reduxit me Dominus. Cur ergo vocatis me Noëmi, quam Dominus humiliavit, et afflixit Omnipotens ?
   7144 Ruth	Ruth	8	1	22	Venit ergo Noëmi cum Ruth Moabitide nuru sua, de terra peregrinationis suae : ac reversa est in Bethlehem, quando primum hordea metebantur.
   7145 Ruth	Ruth	8	2	1	Erat autem viro Elimelech consanguineus, homo potens, et magnarum opum, nomine Booz.
   7146 Ruth	Ruth	8	2	2	Dixitque Ruth Moabitis ad socrum suam : Si jubes, vadam in agrum, et colligam spicas quae fugerint manus metentium, ubicumque clementis in me patrisfamilias reperero gratiam. Cui illa respondit : Vade, filia mea.
   7147 Ruth	Ruth	8	2	3	Abiit itaque et colligebat spicas post terga metentium. Accidit autem ut ager ille haberet dominum nomine Booz, qui erat de cognatione Elimelech.
   7148 Ruth	Ruth	8	2	4	Et ecce, ipse veniebat de Bethlehem, dixitque messoribus : Dominus vobiscum. Qui responderunt ei : Benedicat tibi Dominus.
   7149 Ruth	Ruth	8	2	5	Dixitque Booz juveni, qui messoribus praeerat : Cujus est haec puella ?
   7150 Ruth	Ruth	8	2	6	Cui respondit : Haec est Moabitis, quae venit cum Noëmi, de regione Moabitide,
   7151 Ruth	Ruth	8	2	7	et rogavit ut spicas colligeret remanentes, sequens messorum vestigia : et de mane usque nunc stat in agro, et ne ad momentum quidem domum reversa est.
   7152 Ruth	Ruth	8	2	8	Et ait Booz ad Ruth : Audi, filia, ne vadas in alterum agrum ad colligendum, nec recedas ab hoc loco : sed jungere puellis meis,
   7153 Ruth	Ruth	8	2	9	et ubi messuerint, sequere. Mandavi enim pueris meis, ut nemo molestus sit tibi : sed etiam si sitieris, vade ad sarcinulas, et bibe aquas, de quibus et pueri bibunt.
   7154 Ruth	Ruth	8	2	10	Quae cadens in faciem suam et adorans super terram, dixit ad eum : Unde mihi hoc, ut invenirem gratiam ante oculos tuos, et nosse me dignareris peregrinam mulierem ?
   7155 Ruth	Ruth	8	2	11	Cui ille respondit : Nuntiata sunt mihi omnia quae feceris socrui tuae post mortem viri tui : et quod reliqueris parentes tuos, et terram in qua nata es, et veneris ad populum, quem antea nesciebas.
   7156 Ruth	Ruth	8	2	12	Reddat tibi Dominus pro opere tuo, et plenam mercedem recipias a Domino Deo Israël, ad quem venisti, et sub cujus confugisti alas.
   7157 Ruth	Ruth	8	2	13	Quae ait : Inveni gratiam apud oculos tuos, domine mi, qui consolatus es me, et locutus es ad cor ancillae tuae, quae non sum similis unius puellarum tuarum.
   7158 Ruth	Ruth	8	2	14	Dixitque ad eam Booz : Quando hora vescendi fuerit, veni huc, et comede panem, et intinge buccellam tuam in aceto. Sedit itaque ad messorum latus, et congessit polentam sibi, comeditque et saturata est, et tulit reliquias.
   7159 Ruth	Ruth	8	2	15	Atque inde surrexit, ut spicas ex more colligeret. Praecepit autem Booz pueris suis, dicens : Etiamsi vobiscum metere voluerit, ne prohibeatis eam :
   7160 Ruth	Ruth	8	2	16	et de vestris quoque manipulis projicite de industria, et remanere permittite, ut absque rubore colligat, et colligentem nemo corripiat.
   7161 Ruth	Ruth	8	2	17	Collegit ergo in agro usque ad vesperam : et quae collegerat virga caedens et excutiens, invenit hordei quasi ephi mensuram, id est, tres modios.
   7162 Ruth	Ruth	8	2	18	Quos portans reversa est in civitatem, et ostendit socrui suae : insuper protulit, et dedit ei de reliquiis cibi sui, quo saturata fuerat.
   7163 Ruth	Ruth	8	2	19	Dixitque ei socrus sua : Ubi hodie collegisti, et ubi fecisti opus ? sit benedictus qui misertus est tui. Indicavitque ei apud quem fuisset operata : et nomen dixit viri, quod Booz vocaretur.
   7164 Ruth	Ruth	8	2	20	Cui respondit Noëmi : Benedictus sit a Domino : quoniam eamdem gratiam, quam praebuerat vivis, servavit et mortuis. Rursumque ait : Propinquus noster est homo.
   7165 Ruth	Ruth	8	2	21	Et ait Ruth : Hoc quoque, inquit, praecepit mihi, ut tamdiu messoribus ejus jungerer, donec omnes segetes meterentur.
   7166 Ruth	Ruth	8	2	22	Cui dixit socrus : Melius est, filia mea, ut cum puellis ejus exeas ad metendum, ne in alieno agro quispiam resistat tibi.
   7167 Ruth	Ruth	8	2	23	Juncta est itaque puellis Booz : et tamdiu cum eis messuit, donec hordea et triticum in horreis conderentur.
   7168 Ruth	Ruth	8	3	1	Postquam autem reversa est ad socrum suam, audivit ab ea : Filia mea, quaeram tibi requiem, et providebo ut bene sit tibi.
   7169 Ruth	Ruth	8	3	2	Booz iste, cujus puellis in agro juncta es, propinquus noster est, et hac nocte aream hordei ventilat.
   7170 Ruth	Ruth	8	3	3	Lavare igitur, et ungere, et induere cultioribus vestimentis, et descende in aream : non te videat homo, donec esum potumque finierit.
   7171 Ruth	Ruth	8	3	4	Quando autem ierit ad dormiendum, nota locum in quo dormiat : veniesque et discooperies pallium, quo operitur a parte pedum, et projicies te, et ibi jacebis : ipse autem dicet quid agere debeas.
   7172 Ruth	Ruth	8	3	5	Quae respondit : Quidquid praeceperis, faciam.
   7173 Ruth	Ruth	8	3	6	Descenditque in aream, et fecit omnia quae sibi imperaverat socrus.
   7174 Ruth	Ruth	8	3	7	Cumque comedisset Booz, et bibisset, et factus esset hilarior, issetque ad dormiendum juxta acervum manipulorum, venit abscondite, et discooperto pallio, a pedibus ejus se projecit.
   7175 Ruth	Ruth	8	3	8	Et ecce, nocte jam media expavit homo, et conturbatus est : viditque mulierem jacentem ad pedes suos,
   7176 Ruth	Ruth	8	3	9	et ait illi : Quae es ? Illaque respondit : Ego sum Ruth ancilla tua : expande pallium tuum super famulam tuam, quia propinquus es.
   7177 Ruth	Ruth	8	3	10	Et ille : Benedicta, inquit, es a Domino, filia, et priorem misericordiam posteriore superasti : quia non est secuta juvenes, pauperes sive divites.
   7178 Ruth	Ruth	8	3	11	Noli ergo metuere, sed quidquid dixeris mihi, faciam tibi. Scit enim omnis populus, qui habitat intra portas urbis meae, mulierem te esse virtutis.
   7179 Ruth	Ruth	8	3	12	Nec abnuo me propinquum, sed est alius me propinquior.
   7180 Ruth	Ruth	8	3	13	Quiesce hac nocte : et facto mane, si te voluerit propinquitatis jure retinere, bene res acta est : sin autem ille noluerit, ego te absque ulla dubitatione suscipiam, vivit Dominus. Dormi usque mane.
   7181 Ruth	Ruth	8	3	14	Dormivit itaque ad pedes ejus, usque ad noctis abscessum. Surrexit itaque antequam homines se cognoscerent mutuo, et dixit Booz : Cave ne quis noverit quod huc veneris.
   7182 Ruth	Ruth	8	3	15	Et rursum : Expande, inquit, pallium tuum, quo operiris, et tene utraque manu. Qua extendente, et tenente, mensus est sex modios hordei, et posuit super eam. Quae portans ingressa est civitatem,
   7183 Ruth	Ruth	8	3	16	et venit ad socrum suam. Quae dixit ei : Quid egisti, filia ? Narravitque ei omnia, quae sibi fecisset homo.
   7184 Ruth	Ruth	8	3	17	Et ait : Ecce sex modios hordei dedit mihi, et ait : Nolo vacuam te reverti ad socrum tuam.
   7185 Ruth	Ruth	8	3	18	Dixitque Noëmi : Expecta, filia, donec videamus quem res exitum habeat : neque enim cessabit homo, nisi compleverit quod locutus est.
   7186 Ruth	Ruth	8	4	1	Ascendit ergo Booz ad portam, et sedit ibi. Cumque vidisset propinquum praeterire, de quo prius sermo habitus est, dixit ad eum : Declina paulisper, et sede hic : vocans eum nomine suo. Qui divertit, et sedit.
   7187 Ruth	Ruth	8	4	2	Tollens autem Booz decem viros de senioribus civitatis, dixit ad eos : Sedete hic.
   7188 Ruth	Ruth	8	4	3	Quibus sedentibus, locutus est ad propinquum : Partem agri fratris nostri Elimelech vendet Noëmi, quae reversa est de regione Moabitide :
   7189 Ruth	Ruth	8	4	4	quod audire te volui, et tibi dicere coram cunctis sedentibus, et majoribus natu de populo meo. Si vis possidere jure propinquitatis, eme, et posside : sin autem displicet tibi, hoc ipsum indica mihi, ut sciam quid facere debeam : nullus enim est propinquus, excepto te, qui prior es, et me, qui secundus sum. At ille respondit : Ego agrum emam.
   7190 Ruth	Ruth	8	4	5	Cui dixit Booz : Quando emeris agrum de manu mulieris, Ruth quoque Moabitidem, quae uxor defuncti fuit, debes accipere : ut suscites nomen propinqui tui in haereditate sua.
   7191 Ruth	Ruth	8	4	6	Qui respondit : Cedo juri propinquitatis : neque enim posteritatem familiae meae delere debeo : tu meo utere privilegio, quo me libenter carere profiteor.
   7192 Ruth	Ruth	8	4	7	Hic autem erat mos antiquitus in Israël inter propinquos, ut siquando alter alteri suo juri cedebat, ut esset firma concessio, solvebat homo calceamentum suum, et dabat proximo suo : hoc erat testimonium cessionis in Israël.
   7193 Ruth	Ruth	8	4	8	Dixit ergo propinquo suo Booz : Tolle calceamentum tuum. Quod statim solvit de pede suo.
   7194 Ruth	Ruth	8	4	9	At ille majoribus natu, et universo populo : Testes vos, inquit, estis hodie, quod possederim omnis quae fuerunt Elimelech, et Chelion, et Mahalon, tradente Noëmi ;
   7195 Ruth	Ruth	8	4	10	et Ruth Moabitidem, uxorem Mahalon, in conjugium sumpserim, ut suscitem nomen defuncti in haereditate sua, ne vocabulum ejus de familia sua ac fratribus et populo deleatur. Vos, inquam, hujus rei testes estis.
   7196 Ruth	Ruth	8	4	11	Respondit omnis populus, qui erat in porta, et majores natu : Nos testes sumus : faciat Dominus hanc mulierem, quae ingreditur domum tuam, sicut Rachel et Liam, quae aedificaverunt domum Israël : ut sit exemplum virtutis in Ephratha, et habeat celebre nomen in Bethlehem :
   7197 Ruth	Ruth	8	4	12	fiatque domus tua sicut domus Phares, quem Thamar peperit Judae, de semine quod tibi dederit Dominus ex hac puella.
   7198 Ruth	Ruth	8	4	13	Tulit itaque Booz Ruth, et accepit uxorem : ingressusque est ad eam, et dedit illi Dominus ut conciperet, et pareret filium.
   7199 Ruth	Ruth	8	4	14	Dixeruntque mulieres ad Noëmi : Benedictus Dominus, qui non est passus ut deficeret successor familiae tuae, et vocaretur nomen ejus in Israël :
   7200 Ruth	Ruth	8	4	15	et habeas qui consoletur animam tuam, et enutriat senectutem : de nuru enim tua natus est, quae te diligit, et multo tibi melior est, quam si septem haberes filios.
   7201 Ruth	Ruth	8	4	16	Susceptumque Noëmi puerum posuit in sinu suo, et nutricis ac gerulae fungebatur officio.
   7202 Ruth	Ruth	8	4	17	Vicinae autem mulieris congratulantes ei, et dicentes : Natus est filius Noëmi : vocaverunt nomen ejus Obed : hic est pater Isai, patris David.
   7203 Ruth	Ruth	8	4	18	Hae sunt generationes Phares : Phares genuit Esron,
   7204 Ruth	Ruth	8	4	19	Esron genuit Aram, Aram genuit Aminadab,
   7205 Ruth	Ruth	8	4	20	Aminadab genuit Nahasson, Nahasson genuit Salmon,
   7206 Ruth	Ruth	8	4	21	Salmon genuit Booz, Booz genuit Obed,
   7207 Ruth	Ruth	8	4	22	Obed genuit Isai, Isai genuit David.
   7208 1 Kings	1Kgs	9	1	1	Fuit vir unus de Ramathaimsophim, de monte Ephraim, et nomen ejus Elcana, filius Jeroham, filii Eliu, filii Thohu, filii Suph, Ephrathaeus :
   7209 1 Kings	1Kgs	9	1	2	et habuit duas uxores, nomen uni Anna, et nomen secundae Phenenna. Fueruntque Phenennae filii : Annae autem non erant liberi.
   7210 1 Kings	1Kgs	9	1	3	Et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus, ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo. Erant autem ibi duo filii Heli, Ophni et Phinees, sacerdotes Domini.
   7211 1 Kings	1Kgs	9	1	4	Venit ergo dies, et immolavit Elcana, deditque Phenennae uxori suae, et cunctis filiis ejus et filiabus, partes :
   7212 1 Kings	1Kgs	9	1	5	Annae autem dedit partem unam tristis, quia Annam diligebat. Dominus autem concluserat vulvam ejus.
   7213 1 Kings	1Kgs	9	1	6	Affligebat quoque eam aemula ejus, et vehementer angebat, in tantum ut exprobraret quod Dominus conclusisset vulvam ejus :
   7214 1 Kings	1Kgs	9	1	7	sicque faciebat per singulos annos : cum redeunte tempore ascenderent ad templum Domini, et sic provocabat eam : porro illa flebat, et non capiebat cibum.
   7215 1 Kings	1Kgs	9	1	8	Dixit ergo ei Elcana vir suus : Anna, cur fles ? et quare non comedis ? et quam ob rem affligitur cor tuum ? numquid non ego melior tibi sum, quam decem filii ?
   7216 1 Kings	1Kgs	9	1	9	Surrexit autem Anna postquam comederat et biberat in Silo. Et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini,
   7217 1 Kings	1Kgs	9	1	10	cum esset Anna amaro animo, oravit ad Dominum, flens largiter,
   7218 1 Kings	1Kgs	9	1	11	et votum vovit, dicens : Domine exercituum, si respiciens videris afflictionem famulae tuae, et recordatus mei fueris, nec oblitus ancillae tuae, dederisque servae tuae sexum virilem : dabo eum Domino omnibus diebus vitae ejus, et novacula non ascendet super caput ejus.
   7219 1 Kings	1Kgs	9	1	12	Factum est autem, cum illa multiplicaret preces coram Domino, ut Heli observaret os ejus.
   7220 1 Kings	1Kgs	9	1	13	Porro Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Aestimavit ergo eam Heli temulentam,
   7221 1 Kings	1Kgs	9	1	14	dixitque ei : Usquequo ebria eris ? digere paulisper vinum, quo mades.
   7222 1 Kings	1Kgs	9	1	15	Respondens Anna : Nequaquam, inquit, domine mi : nam mulier infelix nimis ego sum : vinumque et omne quod inebriare potest, non bibi, sed effudi animam meam in conspectu Domini.
   7223 1 Kings	1Kgs	9	1	16	Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial : quia ex multitudine doloris et moeroris mei locuta sum usque in praesens.
   7224 1 Kings	1Kgs	9	1	17	Tunc Heli ait ei : Vade in pace : et Deus Israël det tibi petitionem tuam quam rogasti eum.
   7225 1 Kings	1Kgs	9	1	18	Et illa dixit : Utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis. Et abiit mulier in viam suam, et comedit, vultusque illius non sunt amplius in diversa mutati.
   7226 1 Kings	1Kgs	9	1	19	Et surrexerunt mane, et adoraverunt coram Domino : reversique sunt, et venerunt in domum suam Ramatha. Cognovit autem Elcana Annam uxorem suam : et recordatus est ejus Dominus.
   7227 1 Kings	1Kgs	9	1	20	Et factum est post circulum dierum, concepit Anna, et peperit filium : vocavitque nomen ejus Samuel, eo quod a Domino postulasset eum.
   7228 1 Kings	1Kgs	9	1	21	Ascendit autem vir ejus Elcana, et omnis domus ejus, ut immolaret Domino hostiam solemnem, et votum suum.
   7229 1 Kings	1Kgs	9	1	22	Et Anna non ascendit : dixit enim viro suo : Non vadam donec ablactetur infans, et ducam eum, ut appareat ante conspectum Domini, et maneat ibi jugiter.
   7230 1 Kings	1Kgs	9	1	23	Et ait ei Elcana vir suus : Fac quod bonum tibi videtur, et mane donec ablactes eum : precorque ut impleat Dominus verbum suum. Mansit ergo mulier, et lactavit filium suum, donec amoveret eum a lacte.
   7231 1 Kings	1Kgs	9	1	24	Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat, in vitulis tribus, et tribus modiis farinae, et amphora vini, et adduxit eum ad domum Domini in Silo. Puer autem erat adhuc infantulus :
   7232 1 Kings	1Kgs	9	1	25	et immolaverunt vitulum, et obtulerunt puerum Heli.
   7233 1 Kings	1Kgs	9	1	26	Et ait Anna : Obsecro mi domine, vivit anima tua, domine : ego sum illa mulier, quae steti coram te hic orans Dominum.
   7234 1 Kings	1Kgs	9	1	27	Pro puero isto oravi, et dedit mihi Dominus petitionem meam quam postulavi eum.
   7235 1 Kings	1Kgs	9	1	28	Idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus quibus fuerit commodatus Domino. Et adoraverunt ibi Dominum. Et oravit Anna, et ait :
   7236 1 Kings	1Kgs	9	2	1	[Exultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo ; dilatatum est os meum super inimicos meos : quia laetata sum in salutari tuo.
   7237 1 Kings	1Kgs	9	2	2	Non est sanctus, ut est Dominus, neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus noster.
   7238 1 Kings	1Kgs	9	2	3	Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes ; recedant vetera de ore vestro : quia Deus scientiarum Dominus est, et ipsi praeparantur cogitationes.
   7239 1 Kings	1Kgs	9	2	4	Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore.
   7240 1 Kings	1Kgs	9	2	5	Repleti prius, pro panibus se locaverunt : et famelici saturati sunt, donec sterilis peperit plurimos : et quae multos habebat filios, infirmata est.
   7241 1 Kings	1Kgs	9	2	6	Dominus mortificat et vivificat ; deducit ad inferos et reducit.
   7242 1 Kings	1Kgs	9	2	7	Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat.
   7243 1 Kings	1Kgs	9	2	8	Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem : ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat. Domini enim sunt cardines terrae, et posuit super eos orbem.
   7244 1 Kings	1Kgs	9	2	9	Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent : quia non in fortitudine sua roborabitur vir.
   7245 1 Kings	1Kgs	9	2	10	Dominum formidabunt adversarii ejus : et super ipsos in caelis tonabit. Dominus judicabit fines terrae, et dabit imperium regi suo, et sublimabit cornu christi sui.]
   7246 1 Kings	1Kgs	9	2	11	Et abiit Elcana Ramatha, in domum suam : puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis.
   7247 1 Kings	1Kgs	9	2	12	Porro filii Heli, filii Belial, nescientes Dominum,
   7248 1 Kings	1Kgs	9	2	13	neque officium sacerdotum ad populum : sed quicumque immolasset victimam, veniebat puer sacerdotis, dum coquerentur carnes, et habebat fuscinulam tridentem in manu sua,
   7249 1 Kings	1Kgs	9	2	14	et mittebat eam in lebetem, vel in caldariam, aut in ollam, sive in cacabum : et omne quod levabat fuscinula, tollebat sacerdos sibi : sic faciebant universo Israëli venientium in Silo.
   7250 1 Kings	1Kgs	9	2	15	Etiam antequam adolerent adipem, veniebat puer sacerdotis, et dicebat immolanti : Da mihi carnem, ut coquam sacerdoti : non enim accipiam a te carnem coctam, sed crudam.
   7251 1 Kings	1Kgs	9	2	16	Dicebatque illi immolans : Incendatur primum juxta morem hodie adeps, et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua. Qui respondens aiebat ei : Nequaquam : nunc enim dabis, alioquin tollam vi.
   7252 1 Kings	1Kgs	9	2	17	Erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino : quia retrahebant homines a sacrificio Domini.
   7253 1 Kings	1Kgs	9	2	18	Samuel autem ministrabat ante faciem Domini, puer accinctus ephod lineo.
   7254 1 Kings	1Kgs	9	2	19	Et tunicam parvam faciebat ei mater sua, quam afferebat statutis diebus, ascendens cum viro suo, ut immolaret hostiam solemnem.
   7255 1 Kings	1Kgs	9	2	20	Et benedixit Heli Elcanae et uxori ejus : dixitque ei : Reddat tibi Dominus semen de muliere hac, pro foenore quod commodasti Domino. Et abierunt in locum suum.
   7256 1 Kings	1Kgs	9	2	21	Visitavit ergo Dominus Annam, et concepit, et peperit tres filios, et duas filias : et magnificatus est puer Samuel apud Dominum.
   7257 1 Kings	1Kgs	9	2	22	Heli autem erat senex valde, et audivit omnia quae faciebant filii sui universo Israëli, et quomodo dormiebant cum mulieribus quae observabant ad ostium tabernaculi :
   7258 1 Kings	1Kgs	9	2	23	et dixit eis : Quare facitis res hujuscemodi quas ego audio, res pessimas, ab omni populo ?
   7259 1 Kings	1Kgs	9	2	24	Nolite, filii mei : non enim est bona fama quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini.
   7260 1 Kings	1Kgs	9	2	25	Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus : si autem in Dominum peccaverit vir, quis orabit pro eo ? Et non audierunt vocem patris sui : quia voluit Dominus occidere eos.
   7261 1 Kings	1Kgs	9	2	26	Puer autem Samuel proficiebat atque crescebat, et placebat tam Domino quam hominibus.
   7262 1 Kings	1Kgs	9	2	27	Venit autem vir Dei ad Heli, et ait ad eum : Haec dicit Dominus : Numquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum essent in Aegypto in domo Pharaonis ?
   7263 1 Kings	1Kgs	9	2	28	Et elegi eum ex omnibus tribubus Israël mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret ephod coram me : et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israël.
   7264 1 Kings	1Kgs	9	2	29	Quare calce abjecistis victimam meam, et munera mea quae praecepi ut offerrentur in templo : et magis honorasti filios tuos quam me, ut comederetis primitias omnis sacrificii Israël populi mei ?
   7265 1 Kings	1Kgs	9	2	30	Propterea ait Dominus Deus Israël : Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui, ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus : Absit hoc a me : sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum : qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.
   7266 1 Kings	1Kgs	9	2	31	Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris tui, ut non sit senex in domo tua.
   7267 1 Kings	1Kgs	9	2	32	Et videbis aemulum tuum in templo, in universis prosperis Israël : et non erit senex in domo tua omnibus diebus.
   7268 1 Kings	1Kgs	9	2	33	Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo : sed ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua : et pars magna domus tuae morietur cum ad virilem aetatem venerit.
   7269 1 Kings	1Kgs	9	2	34	Hoc autem erit tibi signum, quod venturum est duobus filiis tuis, Ophni et Phinees : in die uno morientur ambo.
   7270 1 Kings	1Kgs	9	2	35	Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et animam meam faciet : et aedificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram christo meo cunctis diebus.
   7271 1 Kings	1Kgs	9	2	36	Futurum est autem, ut quicumque remanserit in domo tua, veniat ut oretur pro eo, et offerat nummum argenteum, et tortam panis, dicatque : Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis.
   7272 1 Kings	1Kgs	9	3	1	Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli, et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis : non erat visio manifesta.
   7273 1 Kings	1Kgs	9	3	2	Factum est ergo in die quadam, Heli jacebat in loco suo, et oculi ejus caligaverant, nec poterat videre :
   7274 1 Kings	1Kgs	9	3	3	lucerna Dei antequam extingueretur, Samuel dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei.
   7275 1 Kings	1Kgs	9	3	4	Et vocavit Dominus Samuel. Qui respondens, ait : Ecce ego.
   7276 1 Kings	1Kgs	9	3	5	Et cucurrit ad Heli, et dixit : Ecce ego : vocasti enim me. Qui dixit : Non vocavi : revertere, et dormi. Et abiit, et dormivit.
   7277 1 Kings	1Kgs	9	3	6	Et adjecit Dominus rursum vocare Samuelem. Consurgensque Samuel, abiit ad Heli, et dixit : Ecce ego, quia vocasti me. Qui respondit : Non vocavi te, fili mi : revertere et dormi.
   7278 1 Kings	1Kgs	9	3	7	Porro Samuel necdum sciebat Dominum, neque revelatus fuerat ei sermo Domini.
   7279 1 Kings	1Kgs	9	3	8	Et adjecit Dominus, et vocavit adhuc Samuelem tertio. Qui consurgens abiit ad Heli,
   7280 1 Kings	1Kgs	9	3	9	et ait : Ecce ego, quia vocasti me. Intellexit ergo Heli quia Dominus vocaret puerum : et ait ad Samuelem : Vade, et dormi : et si deinceps vocaverit te, dices : Loquere, Domine, quia audit servus tuus. Abiit ergo Samuel, et dormivit in loco suo.
   7281 1 Kings	1Kgs	9	3	10	Et venit Dominus, et stetit : et vocavit, sicut vocaverat secundo : Samuel, Samuel. Et ait Samuel : Loquere, Domine, quia audit servus tuus.
   7282 1 Kings	1Kgs	9	3	11	Et dixit Dominus ad Samuelem : Ecce ego facio verbum in Israël, quod quicumque audierit, tinnient ambae aures ejus.
   7283 1 Kings	1Kgs	9	3	12	In die illa suscitabo adversum Heli omnia quae locutus sum super domum ejus : incipiam, et complebo.
   7284 1 Kings	1Kgs	9	3	13	Praedixi enim ei quod judicaturus essem domum ejus in aeternum propter iniquitatem, eo quod noverat indigne agere filios suos, et non corripuerit eos.
   7285 1 Kings	1Kgs	9	3	14	Idcirco juravi domui Heli quod non expietur iniquitas domus ejus victimis et muneribus usque in aeternum.
   7286 1 Kings	1Kgs	9	3	15	Dormivit autem Samuel usque mane, aperuitque ostia domus Domini. Et Samuel timebat indicare visionem Heli.
   7287 1 Kings	1Kgs	9	3	16	Vocavit ergo Heli Samuelem, et dixit : Samuel fili mi ? Qui respondens ait : Praesto sum.
   7288 1 Kings	1Kgs	9	3	17	Et interrogavit eum : Quis est sermo, quem locutus est Dominus ad te ? oro te ne celaveris me : haec faciat tibi Deus, et haec addat, si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis quae dicta sunt tibi.
   7289 1 Kings	1Kgs	9	3	18	Indicavit itaque ei Samuel universos sermones, et non abscondit ab eo. Et ille respondit : Dominus est : quod bonum est in oculis suis faciat.
   7290 1 Kings	1Kgs	9	3	19	Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram.
   7291 1 Kings	1Kgs	9	3	20	Et cognovit universus Israël, a Dan usque Bersabee, quod fidelis Samuel propheta esset Domini.
   7292 1 Kings	1Kgs	9	3	21	Et addidit Dominus ut appareret in Silo, quoniam revelatus fuerat Dominus Samueli in Silo juxta verbum Domini. Et evenit sermo Samuelis universo Israëli.
   7293 1 Kings	1Kgs	9	4	1	Et factum est in diebus illis, convenerunt Philisthiim in pugnam : et egressus est Israël obviam Philisthiim in praelium, et castrametatus est juxta lapidem Adjutorii. Porro Philisthiim venerunt in Aphec,
   7294 1 Kings	1Kgs	9	4	2	et instruxerunt aciem contra Israël. Inito autem certamine, terga vertit Israël Philisthaeis : et caesa sunt in illo certamine passim per agros, quasi quatuor millia virorum.
   7295 1 Kings	1Kgs	9	4	3	Et reversus est populus ad castra : dixeruntque majores natu de Israël : Quare percussit nos Dominus hodie coram Philisthiim ? afferamus ad nos de Silo arcam foederis Domini, et veniat in medium nostri, ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum.
   7296 1 Kings	1Kgs	9	4	4	Misit ergo populus in Silo, et tulerunt inde arcam foederis Domini exercituum sedentis super cherubim : erantque duo filii Heli cum arca foederis Dei, Ophni et Phinees.
   7297 1 Kings	1Kgs	9	4	5	Cumque venisset arca foederis Domini in castra, vociferatus est omnis Israël clamore grandi, et personuit terra.
   7298 1 Kings	1Kgs	9	4	6	Et audierunt Philisthiim vocem clamoris, dixeruntque : Quaenam est haec vox clamoris magni in castris Hebraeorum ? Et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra.
   7299 1 Kings	1Kgs	9	4	7	Timueruntque Philisthiim, dicentes : Venit Deus in castra. Et ingemuerunt, dicentes :
   7300 1 Kings	1Kgs	9	4	8	Vae nobis : non enim fuit tanta exultatio heri et nudiustertius : vae nobis. Quis nos salvabit de manu deorum sublimium istorum ? hi sunt dii, qui percusserunt Aegyptum omni plaga in deserto.
   7301 1 Kings	1Kgs	9	4	9	Confortamini, et estote viri, Philisthiim, ne serviatis Hebraeis, sicut et illi servierunt vobis : confortamini, et bellate.
   7302 1 Kings	1Kgs	9	4	10	Pugnaverunt ergo Philisthiim, et caesus est Israël, et fugit unusquisque in tabernaculum suum : et facta est plaga magna nimis, et ceciderunt de Israël triginta millia peditum.
   7303 1 Kings	1Kgs	9	4	11	Et arca Dei capta est : duo quoque filii Heli mortui sunt, Ophni et Phinees.
   7304 1 Kings	1Kgs	9	4	12	Currens autem vir de Benjamin ex acie, venit in Silo in die illa, scissa veste, et conspersus pulvere caput.
   7305 1 Kings	1Kgs	9	4	13	Cumque ille venisset, Heli sedebat super sellam contra viam spectans. Erat enim cor ejus pavens pro arca Dei. Vir autem ille postquam ingressus est, nuntiavit urbi : et ululavit omnis civitas.
   7306 1 Kings	1Kgs	9	4	14	Et audivit Heli sonitum clamoris, dixitque : Quis est hic sonitus tumultus hujus ? At ille festinavit, et venit, et nuntiavit Heli.
   7307 1 Kings	1Kgs	9	4	15	Heli autem erat nonaginta et octo annorum, et oculi ejus caligaverant, et videre non poterat.
   7308 1 Kings	1Kgs	9	4	16	Et dixit ad Heli : Ego sum qui veni de praelio, et ego qui de acie fugi hodie. Cui ille ait : Quid actum est, fili mi ?
   7309 1 Kings	1Kgs	9	4	17	Respondens autem ille qui nuntiabat : Fugit, inquit, Israël coram Philisthiim, et ruina magna facta est in populo : insuper et duo filii tui mortui sunt, Ophni et Phinees, et arca Dei capta est.
   7310 1 Kings	1Kgs	9	4	18	Cumque ille nominasset arcam Dei, cecidit de sella retrorsum juxta ostium, et fractis cervicibus mortuus est. Senex enim erat vir et grandaevus : et ipse judicavit Israël quadraginta annis.
   7311 1 Kings	1Kgs	9	4	19	Nurus autem ejus, uxor Phinees, praegnans erat, vicinaque partui : et audito nuntio quod capta esset arca Dei, et mortuus esset socer suus et vir suus, incurvavit se et peperit : irruerant enim in eam dolores subiti.
   7312 1 Kings	1Kgs	9	4	20	In ipso autem momento mortis ejus, dixerunt ei quae stabant circa eam : Ne timeas, quia filium peperisti. Quae non respondit eis, neque animadvertit.
   7313 1 Kings	1Kgs	9	4	21	Et vocabit puerum Ichabod, dicens : Translata est gloria de Israël, quia capta est arca Dei, et pro socero suo et pro viro suo ;
   7314 1 Kings	1Kgs	9	4	22	et ait : Translata est gloria ab Israël, eo quod capta esset arca Dei.
   7315 1 Kings	1Kgs	9	5	1	Philisthiim autem tulerunt arcam Dei, et asportaverunt eam a lapide Adjutorii in Azotum.
   7316 1 Kings	1Kgs	9	5	2	Tuleruntque Philisthiim arcam Dei, et intulerunt eam in templum Dagon, et statuerunt eam juxta Dagon.
   7317 1 Kings	1Kgs	9	5	3	Cumque surrexissent diluculo Azotii altera die, ecce Dagon jacebat pronus in terra ante arcam Domini : et tulerunt Dagon, et restituerunt eum in locum suum.
   7318 1 Kings	1Kgs	9	5	4	Rursumque mane die altera consurgentes, invenerunt Dagon jacentem super faciem suam in terra coram arca Domini : caput autem Dagon, et duae palmae manuum ejus abscissae erant super limen :
   7319 1 Kings	1Kgs	9	5	5	porro Dagon solus truncus remanserat in loco suo. Propter hanc causam non calcant sacerdotes Dagon, et omnes qui ingrediuntur templum ejus, super limen Dagon in Azoto, usque in hodiernum diem.
   7320 1 Kings	1Kgs	9	5	6	Aggravata est autem manus Domini super Azotios, et demolitus est eos : et percussit in secretiori parte natium Azotum, et fines ejus. Et ebullierunt villae et agri in medio regionis illius, et nati sunt mures et facta est confusio mortis magnae in civitate.
   7321 1 Kings	1Kgs	9	5	7	Videntes autem viri Azotii hujuscemodi plagam, dixerunt : Non maneat arca Dei Israël apud nos : quoniam dura est manus ejus super nos, et super Dagon deum nostrum.
   7322 1 Kings	1Kgs	9	5	8	Et mittentes congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum ad se, et dixerunt : Quid faciemus de arca Dei Israël ? Responderuntque Gethaei : Circumducatur arca Dei Israël. Et circumduxerunt arcam Dei Israël.
   7323 1 Kings	1Kgs	9	5	9	Illis autem circumducentibus eam, fiebat manus Domini per singulas civitates interfectionis magnae nimis : et percutiebat viros uniuscujusque urbis, a parvo usque ad majorem, et computrescebant prominentes extales eorum. Inieruntque Gethaei consilium, et fecerunt sibi sedes pelliceas.
   7324 1 Kings	1Kgs	9	5	10	Miserunt ergo arcam Dei in Accaron. Cumque venisset arca Dei in Accaron, exclamaverunt Accaronitae, dicentes : Adduxerunt ad nos arcam Dei Israël ut interficiat nos et populum nostrum.
   7325 1 Kings	1Kgs	9	5	11	Miserunt itaque et congregaverunt omnes satrapas Philisthinorum : qui dixerunt : Dimittite arcam Dei Israël, et revertatur in locum suum, et non interficiat nos cum populo nostro.
   7326 1 Kings	1Kgs	9	5	12	Fiebat enim pavor mortis in singulis urbibus, et gravissima valde manus Dei. Viri quoque qui mortui non fuerant, percutiebantur in secretiori parte natium : et ascendebat ululatus uniuscujusque civitatis in caelum.
   7327 1 Kings	1Kgs	9	6	1	Fuit ergo arca Domini in regione Philisthinorum septem mensibus.
   7328 1 Kings	1Kgs	9	6	2	Et vocaverunt Philisthiim sacerdotes et divinos, dicentes : Quid faciemus de arca Domini ? indicate nobis quomodo remittamus eam in locum suum. Qui dixerunt :
   7329 1 Kings	1Kgs	9	6	3	Si remittitis arcam Dei Israël, nolite dimittere eam vacuam, sed quod debetis, reddite ei pro peccato, et tunc curabimini : et scietis quare non recedat manus ejus a vobis.
   7330 1 Kings	1Kgs	9	6	4	Qui dixerunt : Quid est quod pro delicto reddere debeamus ei ? Responderuntque illi :
   7331 1 Kings	1Kgs	9	6	5	Juxta numerum provinciarum Philisthinorum quinque anos aureos facietis, et quinque mures aureos : quia plaga una fuit omnibus vobis, et satrapis vestris. Facietisque similitudines anorum vestrorum, et similitudines murium, qui demoliti sunt terram : et dabitis Deo Israël gloriam, si forte relevet manum suam a vobis, et a diis vestris, et a terra vestra.
   7332 1 Kings	1Kgs	9	6	6	Quare aggravatis corda vestra, sicut aggravavit Aegyptus et Pharao cor suum ? nonne postquam percussus est, tunc dimisit eos, et abierunt ?
   7333 1 Kings	1Kgs	9	6	7	Nunc ergo arripite et facite plaustrum novum unum : et duas vaccas foetas, quibus non est impositum jugum, jungite in plaustro, et recludite vitulos earum domi.
   7334 1 Kings	1Kgs	9	6	8	Tolletisque arcam Domini, et ponetis in plaustro, et vasa aurea quae exsolvistis ei pro delicto, ponetis in capsellam ad latus ejus : et dimittite eam ut vadat.
   7335 1 Kings	1Kgs	9	6	9	Et aspicietis : et si quidem per viam finium suorum ascenderit contra Bethsames, ipse fecit nobis hoc malum grande : sin autem, minime : sciemus quia nequaquam manus ejus tetigit nos, sed casu accidit.
   7336 1 Kings	1Kgs	9	6	10	Fecerunt ergo illi hoc modo : et tollentes duas vaccas quae lactabant vitulos, junxerunt ad plaustrum, vitulosque earum concluserunt domi.
   7337 1 Kings	1Kgs	9	6	11	Et posuerunt arcam Dei super plaustrum, et capsellam quae habebat mures aureos et similitudines anorum.
   7338 1 Kings	1Kgs	9	6	12	Ibant autem in directum vaccae per viam quae ducit Bethsames, et itinere uno gradiebantur, pergentes et mugientes : et non declinabant neque ad dextram neque ad sinistram : sed et satrapae Philisthiim sequebantur usque ad terminos Bethsames.
   7339 1 Kings	1Kgs	9	6	13	Porro Bethsamitae metebant triticum in valle : et elevantes oculos suos, viderunt arcam, et gavisi sunt cum vidissent.
   7340 1 Kings	1Kgs	9	6	14	Et plaustrum venit in agrum Josue Bethsamitae, et stetit ibi. Erat autem ibi lapis magnus, et conciderunt ligna plaustri, vaccasque imposuerunt super ea holocaustum Domino.
   7341 1 Kings	1Kgs	9	6	15	Levitae autem deposuerunt arcam Dei, et capsellam quae erat juxta eam, in qua erant vasa aurea, et posuerunt super lapidem grandem. Viri autem Bethsamitae obtulerunt holocausta, et immolaverunt victimas in die illa Domino.
   7342 1 Kings	1Kgs	9	6	16	Et quinque satrapae Philisthinorum viderunt, et reversi sunt in Accaron in die illa.
   7343 1 Kings	1Kgs	9	6	17	Hi sunt autem ani aurei quos reddiderunt Philisthiim pro delicto, Domino : Azotus unum, Gaza unum, Ascalon unum, Geth unum, Accaron unum :
   7344 1 Kings	1Kgs	9	6	18	et mures aureos secundum numerum urbium Philisthiim, quinque provinciarum, ab urbe murata usque ad villam quae erat absque muro, et usque ad Abelmagnum, super quem posuerunt arcam Domini, quae erat usque in illum diem in agro Josue Bethsamitis.
   7345 1 Kings	1Kgs	9	6	19	Percussit autem de viris Bethsamitibus, eo quod vidissent arcam Domini : et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia plebis. Luxitque populus, eo quod Dominus percussisset plebem plaga magna.
   7346 1 Kings	1Kgs	9	6	20	Et dixerunt viri Bethsamitae : Quis poterit stare in conspectu Domini Dei sancti hujus ? et ad quem ascendet a nobis ?
   7347 1 Kings	1Kgs	9	6	21	Miseruntque nuntios ad habitatores Cariathiarim, dicentes : Reduxerunt Philisthiim arcam Domini : descendite, et reducite eam ad vos.
   7348 1 Kings	1Kgs	9	7	1	Venerunt ergo viri Cariathiarim, et reduxerunt arcam Domini, et intulerunt eam in domum Abinadab in Gabaa : Eleazarum autem filium ejus sanctificaverunt, ut custodiret arcam Domini.
   7349 1 Kings	1Kgs	9	7	2	Et factum est, ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies (erat quippe jam annus vigesimus), et requievit omnis domus Israël post Dominum.
   7350 1 Kings	1Kgs	9	7	3	Ait autem Samuel ad universam domum Israël, dicens : Si in toto corde vestro revertimini ad Dominum, auferte deos alienos de medio vestri, Baalim et Astaroth : et praeparate corda vestra Domino, et servite ei soli, et eruet vos de manu Philisthiim.
   7351 1 Kings	1Kgs	9	7	4	Abstulerunt ergo filii Israël Baalim et Astaroth, et servierunt Domino soli.
   7352 1 Kings	1Kgs	9	7	5	Dixit autem Samuel : Congregate universum Israël in Masphath, ut orem pro vobis Dominum.
   7353 1 Kings	1Kgs	9	7	6	Et convenerunt in Masphath : hauseruntque aquam, et effuderunt in conspectu Domini : et jejunaverunt in die illa atque dixerunt ibi : Peccavimus Domino. Judicavitque Samuel filios Israël in Masphath.
   7354 1 Kings	1Kgs	9	7	7	Et audierunt Philisthiim quod congregati essent filii Israël in Masphath, et ascenderunt satrapae Philisthinorum ad Israël. Quod cum audissent filii Israël, timuerunt a facie Philisthinorum.
   7355 1 Kings	1Kgs	9	7	8	Dixeruntque ad Samuelem : Ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum, ut salvet nos de manu Philisthinorum.
   7356 1 Kings	1Kgs	9	7	9	Tulit autem Samuel agnum lactentem unum, et obtulit illum holocaustum integrum Domino : et clamavit Samuel ad Dominum pro Israël, et exaudivit eum Dominus.
   7357 1 Kings	1Kgs	9	7	10	Factum est autem, cum Samuel offerret holocaustum, Philisthiim iniere praelium contra Israël : intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthiim, et exterruit eos, et caesi sunt a facie Israël.
   7358 1 Kings	1Kgs	9	7	11	Egressique viri Israël de Masphath, persecuti sunt Philisthaeos, et percusserunt eos usque ad locum qui erat subter Bethchar.
   7359 1 Kings	1Kgs	9	7	12	Tulit autem Samuel lapidem unum, et posuit eum inter Masphath et inter Sen : et vocavit nomen loci illius, Lapis adjutorii. Dixitque : Hucusque auxiliatus est nobis Dominus.
   7360 1 Kings	1Kgs	9	7	13	Et humiliati sunt Philisthiim, nec apposuerunt ultra ut venirent in terminos Israël. Facta est itaque manus Domini super Philisthaeos cunctis diebus Samuelis.
   7361 1 Kings	1Kgs	9	7	14	Et redditae sunt urbes quas tulerant Philisthiim ab Israël, Israëli, ab Accaron usque Geth, et terminos suos : liberavitque Israël de manu Philisthinorum, eratque pax inter Israël et Amorrhaeum.
   7362 1 Kings	1Kgs	9	7	15	Judicabat quoque Samuel Israëlem cunctis diebus vitae suae :
   7363 1 Kings	1Kgs	9	7	16	et ibat per singulos annos circuiens Bethel et Galgala et Masphath, et judicabat Israëlem in supradictis locis.
   7364 1 Kings	1Kgs	9	7	17	Revertebaturque in Ramatha : ibi enim erat domus ejus, et ibi judicabat Israëlem : aedificavit etiam ibi altare Domino.
   7365 1 Kings	1Kgs	9	8	1	Factum est autem cum senuisset Samuel, posuit filios suos judices Israël.
   7366 1 Kings	1Kgs	9	8	2	Fuitque nomen filii ejus primogeniti Joël : et nomen secundi Abia, judicum in Bersabee.
   7367 1 Kings	1Kgs	9	8	3	Et non ambulaverunt filii illius in viis ejus : sed declinaverunt post avaritiam, acceperuntque munera, et perverterunt judicium.
   7368 1 Kings	1Kgs	9	8	4	Congregati ergo universi majores natu Israël, venerunt ad Samuelem in Ramatha.
   7369 1 Kings	1Kgs	9	8	5	Dixeruntque ei : Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis : constitue nobis regem, ut judicet nos, sicut et universae habent nationes.
   7370 1 Kings	1Kgs	9	8	6	Displicuit sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent : Da nobis regem, ut judicet nos. Et oravit Samuel ad Dominum.
   7371 1 Kings	1Kgs	9	8	7	Dixit autem Dominus ad Samuelem : Audi vocem populi in omnibus quae loquuntur tibi : non enim te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos.
   7372 1 Kings	1Kgs	9	8	8	Juxta omnia opera sua quae fecerunt, a die qua eduxi eos de Aegypto usque ad diem hanc : sicut dereliquerunt me, et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi.
   7373 1 Kings	1Kgs	9	8	9	Nunc ergo vocem eorum audi : verumtamen contestare eos, et praedic eis jus regis, qui regnaturus est super eos.
   7374 1 Kings	1Kgs	9	8	10	Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem.
   7375 1 Kings	1Kgs	9	8	11	Et ait : Hoc erit jus regis, qui imperaturus est vobis : filios vestros tollet, et ponet in curribus suis : facietque sibi equites et praecursores quadrigarum suarum,
   7376 1 Kings	1Kgs	9	8	12	et constituet sibi tribunos, et centuriones, et aratores agrorum suorum, et messores segetum, et fabros armorum et curruum suorum.
   7377 1 Kings	1Kgs	9	8	13	Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias, et focarias, et panificas.
   7378 1 Kings	1Kgs	9	8	14	Agros quoque vestros, et vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis suis.
   7379 1 Kings	1Kgs	9	8	15	Sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis.
   7380 1 Kings	1Kgs	9	8	16	Servos etiam vestros, et ancillas, et juvenes optimos, et asinos, auferet, et ponet in opere suo.
   7381 1 Kings	1Kgs	9	8	17	Greges quoque vestros addecimabit, vosque eritis ei servi.
   7382 1 Kings	1Kgs	9	8	18	Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis : et non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petistis vobis regem.
   7383 1 Kings	1Kgs	9	8	19	Noluit autem populus audire vocem Samuelis, sed dixerunt : Nequaquam : rex enim erit super nos,
   7384 1 Kings	1Kgs	9	8	20	et erimus nos quoque sicut omnes gentes : et judicabit nos rex noster, et egredietur ante nos, et pugnabit bella nostra pro nobis.
   7385 1 Kings	1Kgs	9	8	21	Et audivit Samuel omnia verba populi, et locutus est ea in auribus Domini.
   7386 1 Kings	1Kgs	9	8	22	Dixit autem Dominus ad Samuelem : Audi vocem eorum, et constitue super eos regem. Et ait Samuel ad viros Israël : Vadat unusquisque in civitatem suam.
   7387 1 Kings	1Kgs	9	9	1	Et erat vir de Benjamin nomine Cis, filius Abiel, filii Seror, filii Bechorath, filii Aphia, filii viri Jemini, fortis robore.
   7388 1 Kings	1Kgs	9	9	2	Et erat ei filius vocabulo Saul, electus et bonus : et non erat vir de filiis Israël melior illo : ab humero et sursum eminebat super omnem populum.
   7389 1 Kings	1Kgs	9	9	3	Perierant autem asinae Cis patris Saul : et dixit Cis ad Saul filium suum : Tolle tecum unum de pueris, et consurgens vade, et quaere asinas. Qui cum transissent per montem Ephraim
   7390 1 Kings	1Kgs	9	9	4	et per terram Salisa, et non invenissent, transierunt etiam per terram Salim, et non erant : sed et per terram Jemini, et minime repererunt.
   7391 1 Kings	1Kgs	9	9	5	Cum autem venissent in terram Suph, dixit Saul ad puerum qui erat cum eo : Veni et revertamur, ne forte dimiserit pater meus asinas, et sollicitus sit pro nobis.
   7392 1 Kings	1Kgs	9	9	6	Qui ait ei : Ecce vir Dei est in civitate hac, vir nobilis : omne quod loquitur, sine ambiguitate venit. Nunc ergo eamus illuc, si forte indicet nobis de via nostra, propter quam venimus.
   7393 1 Kings	1Kgs	9	9	7	Dixitque Saul ad puerum suum : Ecce ibimus : quid feremus ad virum Dei ? panis defecit in sitarciis nostris, et sportulam non habemus ut demus homini Dei, nec quidquam aliud.
   7394 1 Kings	1Kgs	9	9	8	Rursum puer respondit Sauli, et ait : Ecce inventa est in manu mea quarta pars stateris argenti : demus homini Dei, ut indicet nobis viam nostram.
   7395 1 Kings	1Kgs	9	9	9	(Olim in Israël sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum : Venite, et eamus ad videntem. Qui enim propheta dicitur hodie, vocabatur olim videns.)
   7396 1 Kings	1Kgs	9	9	10	Et dixit Saul ad puerum suum : Optimus sermo tuus. Veni, eamus. Et ierunt in civitatem in qua erat vir Dei.
   7397 1 Kings	1Kgs	9	9	11	Cumque ascenderent clivum civitatis, invenerunt puellas egredientes ad hauriendam aquam, et dixerunt eis : Num hic est videns ?
   7398 1 Kings	1Kgs	9	9	12	Quae respondentes, dixerunt illis : Hic est : ecce ante te, festina nunc : hodie enim venit in civitatem, quia sacrificium est hodie populi in excelso.
   7399 1 Kings	1Kgs	9	9	13	Ingredientes urbem, statim invenietis eum antequam ascendat excelsum ad vescendum, neque enim comesurus est populus donec ille veniat : quia ipse benedicit hostiae, et deinceps comedunt qui vocati sunt. Nunc ergo conscendite, quia hodie reperietis eum.
   7400 1 Kings	1Kgs	9	9	14	Et ascenderunt in civitatem. Cumque illi ambularent in medio urbis, apparuit Samuel egrediens obviam eis, ut ascenderet in excelsum.
   7401 1 Kings	1Kgs	9	9	15	Dominus autem revelaverat auriculam Samuelis ante unam diem quam veniret Saul, dicens :
   7402 1 Kings	1Kgs	9	9	16	Hac ipsa hora quae nunc est, cras mittam virum ad te de terra Benjamin, et unges eum ducem super populum meum Israël : et salvabit populum meum de manu Philisthinorum, quia respexi populum meum : venit enim clamor eorum ad me.
   7403 1 Kings	1Kgs	9	9	17	Cumque aspexisset Samuel Saulem, Dominus dixit ei : Ecce vir quem dixeram tibi : iste dominabitur populo meo.
   7404 1 Kings	1Kgs	9	9	18	Accessit autem Saul ad Samuelem in medio portae, et ait : Indica, oro, mihi, ubi est domus videntis.
   7405 1 Kings	1Kgs	9	9	19	Et respondit Samuel Sauli, dicens : Ego sum videns : ascende ante me in excelsum, ut comedatis mecum hodie, et dimittam te mane : et omnia quae sunt in corde tuo indicabo tibi.
   7406 1 Kings	1Kgs	9	9	20	Et de asinis quas nudiustertius perdidisti, ne sollicitus sis, quia inventae sunt. Et cujus erunt optima quaeque Israël ? nonne tibi et omni domui patris tui ?
   7407 1 Kings	1Kgs	9	9	21	Respondens autem Saul, ait : Numquid non filius Jemini ego sum de minima tribu Israël, et cognatio mea novissima inter omnes familias de tribu Benjamin ? quare ergo locutus es mihi sermonem istum ?
   7408 1 Kings	1Kgs	9	9	22	Assumens itaque Samuel Saulem et puerum ejus, introduxit eos in triclinium, et dedit eis locum in capite eorum qui fuerant invitati : erant enim quasi triginta viri.
   7409 1 Kings	1Kgs	9	9	23	Dixitque Samuel coco : Da partem quam dedi tibi, et praecepi ut reponeres seorsum apud te.
   7410 1 Kings	1Kgs	9	9	24	Levavit autem cocus armum, et posuit ante Saul. Dixitque Samuel : Ecce quod remansit : pone ante te, et comede, quia de industria servatum est tibi quando populum vocavi. Et comedit Saul cum Samuele in die illa.
   7411 1 Kings	1Kgs	9	9	25	Et descenderunt de excelso in oppidum, et locutus est cum Saule in solario : stravitque Saul in solario, et dormivit.
   7412 1 Kings	1Kgs	9	9	26	Cumque mane surrexissent, et jam elucesceret, vocavit Samuel Saulem in solario, dicens : Surge, et dimittam te. Et surrexit Saul : egressique sunt ambo, ipse videlicet, et Samuel.
   7413 1 Kings	1Kgs	9	9	27	Cumque descenderent in extrema parte civitatis, Samuel dixit ad Saul : Dic puero ut antecedat nos et transeat : tu autem subsiste paulisper, ut indicem tibi verbum Domini.
   7414 1 Kings	1Kgs	9	10	1	Tulit autem Samuel lenticulam olei, et effudit super caput ejus : et deosculatus est eum, et ait : Ecce unxit te Dominus super haereditatem suam in principem, et liberabis populum suum de manibus inimicorum ejus qui in circuitu ejus sunt. Et hoc tibi signum, quia unxit te Deus in principem.
   7415 1 Kings	1Kgs	9	10	2	Cum abieris hodie a me, invenies duos viros juxta sepulchrum Rachel in finibus Benjamin, in meridie : dicentque tibi : Inventae sunt asinae ad quas ieras perquirendas : et intermissis pater tuus asinis, sollicitus est pro vobis, et dicit : Quid faciam de filio meo ?
   7416 1 Kings	1Kgs	9	10	3	Cumque abieris inde, et ultra transieris, et veneris ad quercum Thabor, invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel, unus portans tres haedos, et alius tres tortas panis, et alius portans lagenam vini.
   7417 1 Kings	1Kgs	9	10	4	Cumque te salutaverint, dabunt tibi duos panes, et accipies de manu eorum.
   7418 1 Kings	1Kgs	9	10	5	Post haec venies in collem Dei, ubi est statio Philisthinorum : et cum ingressus fueris ibi urbem, obvium habebis gregem prophetarum descendentium de excelso, et ante eos psalterium, et tympanum, et tibiam, et citharam, ipsosque prophetantes.
   7419 1 Kings	1Kgs	9	10	6	Et insiliet in te spiritus Domini, et prophetabis cum eis, et mutaberis in virum alium.
   7420 1 Kings	1Kgs	9	10	7	Quando ergo evenerint signa haec omnia tibi, fac quaecumque invenerit manus tua, quia Dominus tecum est.
   7421 1 Kings	1Kgs	9	10	8	Et descendes ante me in Galgala (ego quippe descendam ad te), ut offeras oblationem, et immoles victimas pacificas : septem diebus expectabis, donec veniam ad te, et ostendam tibi quid facias.
   7422 1 Kings	1Kgs	9	10	9	Itaque cum avertisset humerum suum ut abiret a Samuele, immutavit ei Deus cor aliud, et venerunt omnia signa haec in die illa.
   7423 1 Kings	1Kgs	9	10	10	Veneruntque ad praedictum collem, et ecce cuneus prophetarum obvius ei : et insiluit super eum spiritus Domini, et prophetavit in medio eorum.
   7424 1 Kings	1Kgs	9	10	11	Videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudiustertius quod esset cum prophetis, et prophetaret, dixerunt ad invicem : Quaenam res accidit filio Cis ? num et Saul inter prophetas ?
   7425 1 Kings	1Kgs	9	10	12	Responditque alius ad alterum, dicens : Et quis pater eorum ? Propterea versum est in proverbium : Num et Saul inter prophetas ?
   7426 1 Kings	1Kgs	9	10	13	Cessavit autem prophetare, et venit ad excelsum.
   7427 1 Kings	1Kgs	9	10	14	Dixitque patruus Saul ad eum, et ad puerum ejus : Quo abistis ? Qui responderunt : Quaerere asinas : quas cum non reperissemus, venimus ad Samuelem.
   7428 1 Kings	1Kgs	9	10	15	Et dixit ei patruus suus : Indica mihi quid dixerit tibi Samuel.
   7429 1 Kings	1Kgs	9	10	16	Et ait Saul ad patruum suum : Indicavit nobis quia inventae essent asinae. De sermone autem regni non indicavit ei quem locutus fuerat ei Samuel.
   7430 1 Kings	1Kgs	9	10	17	Et convocavit Samuel populum ad Dominum in Maspha :
   7431 1 Kings	1Kgs	9	10	18	et ait ad filios Israël : Haec dicit Dominus Deus Israël : Ego eduxi Israël de Aegypto, et erui vos de manu Aegyptiorum, et de manu omnium regum qui affligebant vos.
   7432 1 Kings	1Kgs	9	10	19	Vos autem hodie projecistis Deum vestrum, qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris : et dixistis : Nequaquam : sed regem constitue super nos. Nunc ergo state coram Domino per tribus vestras, et per familias.
   7433 1 Kings	1Kgs	9	10	20	Et applicuit Samuel omnes tribus Israël, et cecidit sors tribus Benjamin.
   7434 1 Kings	1Kgs	9	10	21	Et applicuit tribum Benjamin et cognationes ejus, et cecidit cognatio Metri : et pervenit usque ad Saul filium Cis. Quaesierunt ergo eum, et non est inventus.
   7435 1 Kings	1Kgs	9	10	22	Et consuluerunt post haec Dominum utrumnam venturus esset illuc. Responditque Dominus : Ecce absconditus est domi.
   7436 1 Kings	1Kgs	9	10	23	Cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde : stetitque in medio populi, et altior fuit universo populo ab humero et sursum.
   7437 1 Kings	1Kgs	9	10	24	Et ait Samuel ad omnem populum : Certe videtis quem elegit Dominus, quoniam non sit similis illi in omni populo. Et clamavit omnis populus, et ait : Vivat rex.
   7438 1 Kings	1Kgs	9	10	25	Locutus est autem Samuel ad populum legem regni, et scripsit in libro, et reposuit coram Domino : et dimisit Samuel omnem populum, singulos in domum suam.
   7439 1 Kings	1Kgs	9	10	26	Sed et Saul abiit in domum suam in Gabaa : et abiit cum eo pars exercitus, quorum tetigerat Deus corda.
   7440 1 Kings	1Kgs	9	10	27	Filii vero Belial dixerunt : Num salvare nos poterit iste ? Et despexerunt eum, et non attulerunt ei munera : ille vero dissimulabat se audire.
   7441 1 Kings	1Kgs	9	11	1	Et factum est quasi post mensem, ascendit Naas Ammonites, et pugnare coepit adversum Jabes Galaad. Dixeruntque omnes viri Jabes ad Naas : Habeto nos foederatos, et serviemus tibi.
   7442 1 Kings	1Kgs	9	11	2	Et respondit ad eos Naas Ammonites : In hoc feriam vobiscum foedus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros, ponamque vos opprobrium in universo Israël.
   7443 1 Kings	1Kgs	9	11	3	Et dixerunt ad eum seniores Jabes : Concede nobis septem dies, ut mittamus nuntios ad universos terminos Israël, et si non fuerit qui defendat nos, egrediemur ad te.
   7444 1 Kings	1Kgs	9	11	4	Venerunt ergo nuntii in Gabaa Saulis : et locuti sunt verba haec, audiente populo : et levavit omnis populus vocem suam, et flevit.
   7445 1 Kings	1Kgs	9	11	5	Et ecce Saul veniebat, sequens boves de agro, et ait : Quid habet populus quod plorat ? Et narraverunt ei verba virorum Jabes.
   7446 1 Kings	1Kgs	9	11	6	Et insilivit spiritus Domini in Saul cum audisset verba haec, et iratus est furor ejus nimis.
   7447 1 Kings	1Kgs	9	11	7	Et assumens utrumque bovem, concidit in frustra, misitque in omnes terminos Israël per manum nuntiorum, dicens : Quicumque non exierit, et secutus fuerit Saul et Samuel, sic fiet bobus ejus. Invasit ergo timor Domini populum, et egressi sunt quasi vir unus.
   7448 1 Kings	1Kgs	9	11	8	Et recensuit eos in Bezech : fueruntque filiorum Israël trecenta millia, virorum autem Juda triginta millia.
   7449 1 Kings	1Kgs	9	11	9	Et dixerunt nuntiis qui venerant : Sic dicetis viris qui sunt in Jabes Galaad : Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol. Venerunt ergo nuntii, et annuntiaverunt viris Jabes : qui laetati sunt.
   7450 1 Kings	1Kgs	9	11	10	Et dixerunt : Mane exibimus ad vos : et facietis nobis omne quod placuerit vobis.
   7451 1 Kings	1Kgs	9	11	11	Et factum est, cum dies crastinus venisset, constituit Saul populum in tres partes : et ingressus est media castra in vigilia matutina, et percussit Ammon usque dum incalesceret dies : reliqui autem dispersi sunt, ita ut non relinquerentur in eis duo pariter.
   7452 1 Kings	1Kgs	9	11	12	Et ait populus ad Samuelem : Quis est iste qui dixit : Saul num regnabit super nos ? Date viros, et interficiemus eos.
   7453 1 Kings	1Kgs	9	11	13	Et ait Saul : Non occidetur quisquam in die hac, quia hodie fecit Dominus salutem in Israël.
   7454 1 Kings	1Kgs	9	11	14	Dixit autem Samuel ad populum : Venite, et eamus in Galgala, et innovemus ibi regnum.
   7455 1 Kings	1Kgs	9	11	15	Et perrexit omnis populus in Galgala, et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala, et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino. Et laetatus est ibi Saul, et cuncti viri Israël nimis.
   7456 1 Kings	1Kgs	9	12	1	Dixit autem Samuel ad universum Israël : Ecce audivi vocem vestram juxta omnia quae locuti estis ad me, et constitui super vos regem.
   7457 1 Kings	1Kgs	9	12	2	Et nunc rex graditur ante vos : ego autem senui, et incanui : porro filii mei vobiscum sunt : itaque conversatus coram vobis ab adolescentia mea usque ad hanc diem, ecce praesto sum.
   7458 1 Kings	1Kgs	9	12	3	Loquimini de me coram Domino, et coram christo ejus, utrum bovem cujusquam tulerim, aut asinum : si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cujusquam munus accepi : et contemnam illud hodie, restituamque vobis.
   7459 1 Kings	1Kgs	9	12	4	Et dixerunt : Non es calumniatus nos, neque oppressisti, neque tulisti de manu alicujus quippiam.
   7460 1 Kings	1Kgs	9	12	5	Dixitque ad eos : Testis est Dominus adversum vos, et testis christus ejus in die hac, quia non inveneritis in manu mea quippiam. Et dixerunt : Testis.
   7461 1 Kings	1Kgs	9	12	6	Et ait Samuel ad populum : Dominus, qui fecit Moysen et Aaron, et eduxit patres nostros de terra Aegypti.
   7462 1 Kings	1Kgs	9	12	7	Nunc ergo state, ut judicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini quas fecit vobiscum et cum patribus vestris :
   7463 1 Kings	1Kgs	9	12	8	quomodo Jacob ingressus est in Aegyptum, et clamaverunt patres vestri ad Dominum : et misit Dominus Moysen et Aaron, et eduxit patres vestros de Aegypto, et collocavit eos in loco hoc.
   7464 1 Kings	1Kgs	9	12	9	Qui obliti sunt Domini Dei sui, et tradidit eos in manu Sisarae magistri militiae Hasor, et in manu Philisthinorum, et in manu regis Moab : et pugnaverunt adversum eos.
   7465 1 Kings	1Kgs	9	12	10	Postea autem clamaverunt ad Dominum, et dixerunt : Peccavimus, quia dereliquimus Dominum, et servivimus Baalim et Astaroth : nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum, et serviemus tibi.
   7466 1 Kings	1Kgs	9	12	11	Et misit Dominus Jerobaal, et Badan, et Jephte, et Samuel, et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum, et habitastis confidenter.
   7467 1 Kings	1Kgs	9	12	12	Videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos, dixistis mihi : Nequaquam, sed rex imperabit nobis : cum Dominus Deus vester regnaret in vobis.
   7468 1 Kings	1Kgs	9	12	13	Nunc ergo praesto est rex vester, quem elegistis et petistis : ecce dedit vobis Dominus regem.
   7469 1 Kings	1Kgs	9	12	14	Si timueritis Dominum, et servieritis ei, et audieritis vocem ejus, et non exasperaveritis os Domini, eritis et vos, et rex qui imperat vobis, sequentes Dominum Deum vestrum :
   7470 1 Kings	1Kgs	9	12	15	si autem non audieritis vocem Domini, sed exasperaveritis sermones ejus, erit manus Domini super vos, et super patres vestros.
   7471 1 Kings	1Kgs	9	12	16	Sed et nunc state, et videte rem istam grandem quam facturus est Dominus in conspectu vestro.
   7472 1 Kings	1Kgs	9	12	17	Numquid non messis tritici est hodie ? invocabo Dominum, et dabit voces et pluvias : et scietis, et videbitis, quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini, petentes super vos regem.
   7473 1 Kings	1Kgs	9	12	18	Et clamavit Samuel ad Dominum, et dedit Dominus voces et pluvias in illa die.
   7474 1 Kings	1Kgs	9	12	19	Et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuelem, et dixit universus populus ad Samuelem : Ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum, ut non moriamur : addidimus enim universis peccatis nostris malum, ut peteremus nobis regem.
   7475 1 Kings	1Kgs	9	12	20	Dixit autem Samuel ad populum : Nolite timere : vos fecistis universum malum hoc, verumtamen nolite recedere a tergo Domini, sed servite Domino in omni corde vestro.
   7476 1 Kings	1Kgs	9	12	21	Et nolite declinare post vana, quae non proderunt vobis, neque eruent vos, quia vana sunt.
   7477 1 Kings	1Kgs	9	12	22	Et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum : quia juravit Dominus facere vos sibi populum.
   7478 1 Kings	1Kgs	9	12	23	Absit autem a me hoc peccatum in Dominum, ut cessem orare pro vobis, et docebo vos viam bonam et rectam.
   7479 1 Kings	1Kgs	9	12	24	Igitur timete Dominum, et servite ei in veritate, et ex toto corde vestro : vidistis enim magnifica quae in vobis gesserit.
   7480 1 Kings	1Kgs	9	12	25	Quod si perseveraveritis in malitia, et vos et rex vester pariter peribitis.
   7481 1 Kings	1Kgs	9	13	1	Filius unius anni erat Saul cum regnare coepisset : duobus autem annis regnavit super Israël.
   7482 1 Kings	1Kgs	9	13	2	Et elegit sibi Saul tria millia de Israël : et erant cum Saul duo millia in Machmas, et in monte Bethel : mille autem cum Jonatha in Gabaa Benjamin : porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua.
   7483 1 Kings	1Kgs	9	13	3	Et percussit Jonathas stationem Philisthinorum quae erat in Gabaa. Quod cum audissent Philisthiim, Saul cecinit buccina in omni terra, dicens : Audiant Hebraei.
   7484 1 Kings	1Kgs	9	13	4	Et universus Israël audivit hujuscemodi famam : Percussit Saul stationem Philisthinorum, et erexit se Israël adversus Philisthiim. Clamavit ergo populus post Saul in Galgala.
   7485 1 Kings	1Kgs	9	13	5	Et Philisthiim congregati sunt ad praeliandum contra Israël, triginta millia curruum, et sex millia equitum, et reliquum vulgus, sicut arena quae est in littore maris plurima. Et ascendentes castrametati sunt in Machmas ad orientem Bethaven.
   7486 1 Kings	1Kgs	9	13	6	Quod cum vidissent viri Israël se in arcto positos (afflictus enim erat populus), absconderunt se in speluncis, et in abditis, in petris quoque, et in antris, et in cisternis.
   7487 1 Kings	1Kgs	9	13	7	Hebraei autem transierunt Jordanem in terram Gad et Galaad. Cumque adhuc esset Saul in Galgala, universus populus perterritus est qui sequebatur eum.
   7488 1 Kings	1Kgs	9	13	8	Et expectavit septem diebus juxta placitum Samuelis, et non venit Samuel in Galgala, dilapsusque est populus ab eo.
   7489 1 Kings	1Kgs	9	13	9	Ait ergo Saul : Afferte mihi holocaustum et pacifica. Et obtulit holocaustum.
   7490 1 Kings	1Kgs	9	13	10	Cumque complesset offerens holocaustum, ecce Samuel veniebat : et egressus est Saul obviam ei ut salutaret eum.
   7491 1 Kings	1Kgs	9	13	11	Locutusque est ad eum Samuel : Quid fecisti ? Respondit Saul : Quia vidi quod populus dilaberetur a me, et tu non veneras juxta placitos dies, porro Philisthiim congregati fuerant in Machmas,
   7492 1 Kings	1Kgs	9	13	12	dixi : Nunc descendent Philisthiim ad me in Galgala, et faciem Domini non placavi. Necessitate compulsus, obtuli holocaustum.
   7493 1 Kings	1Kgs	9	13	13	Dixitque Samuel ad Saul : Stulte egisti, nec custodisti mandata Domini Dei tui quae praecepit tibi. Quod si non fecisses, jam nunc praeparasset Dominus regnum tuum super Israël in sempiternum :
   7494 1 Kings	1Kgs	9	13	14	sed nequaquam regnum tuum ultra consurget. Quaesivit Dominus sibi virum juxta cor suum : et praecepit ei Dominus ut esset dux super populum suum, eo quod non servaveris quae praecepit Dominus.
   7495 1 Kings	1Kgs	9	13	15	Surrexit autem Samuel, et ascendit de Galgalis in Gabaa Benjamin. Et reliqui populi ascenderunt post Saul obviam populo, qui expugnabant eos venientes de Galgala in Gabaa, in colle Benjamin. Et recensuit Saul populum qui inventi fuerant cum eo, quasi sexcentos viros.
   7496 1 Kings	1Kgs	9	13	16	Et Saul et Jonathas filius ejus, populusque qui inventus fuerat cum eis, erat in Gabaa Benjamin : porro Philisthiim consederant in Machmas.
   7497 1 Kings	1Kgs	9	13	17	Et egressi sunt ad praedandum de castris Philisthinorum tres cunei. Unus cuneus pergebat contra viam Ephra ad terram Sual :
   7498 1 Kings	1Kgs	9	13	18	porro alius ingrediebatur per viam Beth-horon : tertius autem verterat se ad iter termini imminentis valli Seboim contra desertum.
   7499 1 Kings	1Kgs	9	13	19	Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israël : caverant enim Philisthiim, ne forte facerent Hebraei gladium aut lanceam.
   7500 1 Kings	1Kgs	9	13	20	Descendebat ergo omnis Israël ad Philisthiim, ut exacueret unusquisque vomerem suum, et ligonem, et securim, et sarculum.
   7501 1 Kings	1Kgs	9	13	21	Retusae itaque erant acies vomerum, et ligonum, et tridentum, et securium, usque ad stimulum corrigendum.
   7502 1 Kings	1Kgs	9	13	22	Cumque venisset dies praelii, non est inventus ensis et lancea in manu totius populi qui erat cum Saule et Jonatha, excepto Saul et Jonatha filio ejus.
   7503 1 Kings	1Kgs	9	13	23	Egressa est autem statio Philisthiim, ut transcenderet in Machmas.
   7504 1 Kings	1Kgs	9	14	1	Et accidit quadam die ut diceret Jonathas filius Saul ad adolescentem armigerum suum : Veni, et transeamus ad stationem Philisthinorum, quae est trans locum illum. Patri autem suo hoc ipsum non indicavit.
   7505 1 Kings	1Kgs	9	14	2	Porro Saul morabatur in extrema parte Gabaa sub malogranato, quae erat in Magron : et erat populus cum eo quasi sexcentorum virorum.
   7506 1 Kings	1Kgs	9	14	3	Et Achias filius Achitob fratris Ichabod filii Phinees, qui ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo, portabat ephod. Sed et populus ignorabat quo isset Jonathas.
   7507 1 Kings	1Kgs	9	14	4	Erant autem inter ascensus per quos nitebatur Jonathas transire ad stationem Philisthinorum, eminentes petrae ex utraque parte, et quasi in modum dentium scopuli hinc et inde praerupti : nomen uni Boses, et nomen alteri Sene :
   7508 1 Kings	1Kgs	9	14	5	unus scopulus prominens ad aquilonem ex adverso Machmas, et alter ad meridiem contra Gabaa.
   7509 1 Kings	1Kgs	9	14	6	Dixit autem Jonathas ad adolescentem armigerum suum : Veni, transeamus ad stationem incircumcisorum horum, si forte faciat Dominus pro nobis : quia non est Domino difficile salvare, vel in multis, vel in paucis.
   7510 1 Kings	1Kgs	9	14	7	Dixitque ei armiger suus : Fac omnia quae placent animo tuo : perge quo cupis, et ero tecum ubicumque volueris.
   7511 1 Kings	1Kgs	9	14	8	Et ait Jonathas : Ecce nos transimus ad viros istos. Cumque apparuerimus eis,
   7512 1 Kings	1Kgs	9	14	9	si taliter locuti fuerint ad nos : Manete donec veniamus ad vos : stemus in loco nostro, nec ascendamus ad eos.
   7513 1 Kings	1Kgs	9	14	10	Si autem dixerint : Ascendite ad nos : ascendamus, quia tradidit eos Dominus in manibus nostris : hoc erit nobis signum.
   7514 1 Kings	1Kgs	9	14	11	Apparuit igitur uterque stationi Philisthinorum : dixeruntque Philisthiim : En Hebraei egrediuntur de cavernis in quibus absconditi fuerant.
   7515 1 Kings	1Kgs	9	14	12	Et locuti sunt viri de statione ad Jonathan et ad armigerum ejus, dixeruntque : Ascendite ad nos, et ostendemus vobis rem. Et ait Jonathas ad armigerum suum : Ascendamus : sequere me : tradidit enim Dominus eos in manus Israël.
   7516 1 Kings	1Kgs	9	14	13	Ascendit autem Jonathas manibus et pedibus reptans, et armiger ejus post eum. Itaque alii cadebant ante Jonathan, alios armiger ejus interficiebat sequens eum.
   7517 1 Kings	1Kgs	9	14	14	Et facta est plaga prima qua percussit Jonathas et armiger ejus, quasi viginti virorum in media parte jugeri quam par boum in die arare consuevit.
   7518 1 Kings	1Kgs	9	14	15	Et factum est miraculum in castris per agros : sed et omnis populus stationis eorum qui ierant ad praedandum, obstupuit, et conturbata est terra : et accidit quasi miraculum a Deo.
   7519 1 Kings	1Kgs	9	14	16	Et respexerunt speculatores Saul qui erant in Gabaa Benjamin, et ecce multitudo prostrata, et huc illucque diffugiens.
   7520 1 Kings	1Kgs	9	14	17	Et ait Saul populo qui erat cum eo : Requirite, et videte quis abierit ex nobis. Cumque requisissent, repertum est non adesse Jonathan et armigerum ejus.
   7521 1 Kings	1Kgs	9	14	18	Et ait Saul ad Achiam : Applica arcam Dei. (Erat enim ibi arca Dei in die illa cum filiis Israël.)
   7522 1 Kings	1Kgs	9	14	19	Cumque loqueretur Saul ad sacerdotem, tumultus magnus exortus est in castris Philisthinorum : crescebatque paulatim, et clarius resonabat. Et ait Saul ad sacerdotem : Contrahe manum tuam.
   7523 1 Kings	1Kgs	9	14	20	Conclamavit ergo Saul, et omnis populus qui erat cum eo, et venerunt usque ad locum certaminis : et ecce versus fuerat gladius uniuscujusque ad proximum suum, et caedes magna nimis.
   7524 1 Kings	1Kgs	9	14	21	Sed et Hebraei qui fuerant cum Philisthiim heri et nudiustertius, ascenderantque cum eis in castris, reversi sunt ut essent cum Israël qui erant cum Saul et Jonatha.
   7525 1 Kings	1Kgs	9	14	22	Omnes quoque Israëlitae qui se absconderant in monte Ephraim, audientes quod fugissent Philisthaei, sociaverunt se cum suis in praelio. Et erant cum Saul quasi decem millia virorum.
   7526 1 Kings	1Kgs	9	14	23	Et salvavit Dominus in die illa Israël : pugna autem pervenit usque ad Bethaven.
   7527 1 Kings	1Kgs	9	14	24	Et viri Israël sociati sunt sibi in die illa : adjuravit autem Saul populum, dicens : Maledictus vir qui comederit panem usque ad vesperam, donec ulciscar de inimicis meis. Et non manducavit universus populus panem :
   7528 1 Kings	1Kgs	9	14	25	omneque terrae vulgus venit in saltum, in quo erat mel super faciem agri.
   7529 1 Kings	1Kgs	9	14	26	Ingressus est itaque populus saltum, et apparuit fluens mel, nullusque applicuit manum ad os suum : timebat enim populus juramentum.
   7530 1 Kings	1Kgs	9	14	27	Porro Jonathas non audierat cum adjuraret pater ejus populum : extenditque summitatem virgae quam habebat in manu, et intinxit in favum mellis : et convertit manum suam ad os suum, et illuminati sunt oculi ejus.
   7531 1 Kings	1Kgs	9	14	28	Respondensque unus de populo, ait : Jurejurando constrinxit pater tuus populum, dicens : Maledictus vir qui comederit panem hodie. (Defecerat autem populus.)
   7532 1 Kings	1Kgs	9	14	29	Dixitque Jonathas : Turbavit pater meus terram : vidistis ipsi quia illuminati sunt oculi mei, eo quod gustaverim paululum de melle isto :
   7533 1 Kings	1Kgs	9	14	30	quanto magis si comedisset populus de praeda inimicorum suorum, quam reperit ? nonne major plaga facta fuisset in Philisthiim ?
   7534 1 Kings	1Kgs	9	14	31	Percusserunt ergo in die illa Philisthaeos a Machmis usque in Ajalon. Defatigatus est autem populus nimis :
   7535 1 Kings	1Kgs	9	14	32	et versus ad praedam tulit oves, et boves, et vitulos, et mactaverunt in terra : comeditque populus cum sanguine.
   7536 1 Kings	1Kgs	9	14	33	Nuntiaverunt autem Sauli dicentes quod populus peccasset Domino, comedens cum sanguine. Qui ait : Praevaricati estis : volvite ad me jam nunc saxum grande.
   7537 1 Kings	1Kgs	9	14	34	Et dixit Saul : Dispergimini in vulgus, et dicite eis ut adducat ad me unusquisque bovem suum et arietem, et occidite super istud, et vescimini, et non peccabitis Domino comedentes cum sanguine. Adduxit itaque omnis populus unusquisque bovem in manu sua usque ad noctem : et occiderunt ibi.
   7538 1 Kings	1Kgs	9	14	35	Aedificavit autem Saul altare Domino, tuncque primum coepit aedificare altare Domino.
   7539 1 Kings	1Kgs	9	14	36	Et dixit Saul : Irruamus super Philisthaeos nocte, et vastemus eos usque dum illucescat mane, nec relinquamus ex eis virum. Dixitque populus : Omne quod bonum videtur in oculis tuis, fac. Et ait sacerdos : Accedamus huc ad Deum.
   7540 1 Kings	1Kgs	9	14	37	Et consuluit Saul Dominum : Num persequar Philisthiim ? si trades eos in manus Israël ? Et non respondit ei in die illa.
   7541 1 Kings	1Kgs	9	14	38	Dixitque Saul : Applicate huc universos angulos populi : et scitote, et videte per quem acciderit peccatum hoc hodie.
   7542 1 Kings	1Kgs	9	14	39	Vivit Dominus salvator Israël, quia si per Jonathan filium meum factum est, absque retractione morietur. Ad quod nullus contradixit ei de omni populo.
   7543 1 Kings	1Kgs	9	14	40	Et ait ad universum Israël : Separamini vos in partem unam, et ego cum Jonatha filio meo ero in parte altera. Responditque populus ad Saul : Quod bonum videtur in oculis tuis, fac.
   7544 1 Kings	1Kgs	9	14	41	Et dixit Saul ad Dominum Deum Israël : Domine Deus Israël, da indicium : quid est quod non responderis servo tuo hodie ? si in me, aut in Jonatha filio meo, est iniquitas haec, da ostensionem : aut si haec iniquitas est in populo tuo, da sanctitatem. Et deprehensus est Jonathas et Saul : populus autem exivit.
   7545 1 Kings	1Kgs	9	14	42	Et ait Saul : Mittite sortem inter me et inter Jonathan filium meum. Et captus est Jonathas.
   7546 1 Kings	1Kgs	9	14	43	Dixit autem Saul ad Jonathan : Indica mihi quid feceris. Et indicavit ei Jonathas, et ait : Gustans gustavi in summitate virgae quae erat in manu mea, paululum mellis, et ecce ego morior.
   7547 1 Kings	1Kgs	9	14	44	Et ait Saul : Haec faciat mihi Deus, et haec addat, quia morte morieris, Jonatha.
   7548 1 Kings	1Kgs	9	14	45	Dixitque populus ad Saul : Ergone Jonathas morietur, qui fecit salutem hanc magnam in Israël ? hoc nefas est : vivit Dominus, si ceciderit capillus de capite ejus in terram, quia cum Deo operatus est hodie. Liberavit ergo populus Jonathan, ut non moreretur.
   7549 1 Kings	1Kgs	9	14	46	Recessitque Saul, nec persecutus est Philisthiim : porro Philisthiim abierunt in loca sua.
   7550 1 Kings	1Kgs	9	14	47	Et Saul, confirmato regno super Israël, pugnabat per circuitum adversum omnes inimicos ejus, contra Moab, et filios Ammon, et Edom, et reges Soba, et Philisthaeos : et quocumque se verterat, superabat.
   7551 1 Kings	1Kgs	9	14	48	Congregatoque exercitu, percussit Amalec, et eruit Israël de manu vastatorum ejus.
   7552 1 Kings	1Kgs	9	14	49	Fuerunt autem filii Saul, Jonathas, et Jessui, et Melchisua : et nomina duarum filiarum ejus, nomen primogenitae Merob, et nomen minoris Michol.
   7553 1 Kings	1Kgs	9	14	50	Et nomen uxoris Saul Achinoam filia Achimaas : et nomen principis militiae ejus Abner filius Ner, patruelis Saul.
   7554 1 Kings	1Kgs	9	14	51	Porro Cis fuit pater Saul, et Ner pater Abner, filius Abiel.
   7555 1 Kings	1Kgs	9	14	52	Erat autem bellum potens adversum Philisthaeos omnibus diebus Saul. Nam quemcumque viderat Saul virum fortem, et aptum ad praelium, sociabat eum sibi.
   7556 1 Kings	1Kgs	9	15	1	Et dixit Samuel ad Saul : Me misit Dominus ut ungerem te in regem super populum ejus Israël : nunc ergo audi vocem Domini.
   7557 1 Kings	1Kgs	9	15	2	Haec dicit Dominus exercituum : Recensui quaecumque fecit Amalec Israëli : quomodo restitit ei in via cum ascenderet de Aegypto.
   7558 1 Kings	1Kgs	9	15	3	Nunc ergo vade, et percute Amalec, et demolire universa ejus : non parcas ei, et non concupiscas ex rebus ipsius aliquid, sed interfice a viro usque ad mulierem, et parvulum atque lactentem, bovem et ovem, camelum et asinum.
   7559 1 Kings	1Kgs	9	15	4	Praecepit itaque Saul populo, et recensuit eos quasi agnos : ducenta millia peditum, et decem millia virorum Juda.
   7560 1 Kings	1Kgs	9	15	5	Cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalec, tetendit insidias in torrente.
   7561 1 Kings	1Kgs	9	15	6	Dixitque Saul Cinaeo : Abite, recedite, atque descendite ab Amalec, ne forte involvam te cum eo : tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israël, cum ascenderent de Aegypto. Et recessit Cinaeus de medio Amalec.
   7562 1 Kings	1Kgs	9	15	7	Percussitque Saul Amalec ab Hevila donec venias ad Sur, quae est e regione Aegypti.
   7563 1 Kings	1Kgs	9	15	8	Et apprehendit Agag regem Amalec vivum : omne autem vulgus interfecit in ore gladii.
   7564 1 Kings	1Kgs	9	15	9	Et pepercit Saul et populus Agag, et optimis gregibus ovium et armentorum, et vestibus et arietibus, et universis quae pulchra erant, nec voluerunt disperdere ea : quidquid vero vile fuit et reprobum, hoc demoliti sunt.
   7565 1 Kings	1Kgs	9	15	10	Factum est autem verbum Domini ad Samuel, dicens :
   7566 1 Kings	1Kgs	9	15	11	Poenitet me quod constituerim Saul regem : quia dereliquit me, et verba mea opere non implevit. Contristatusque est Samuel, et clamavit ad Dominum tota nocte.
   7567 1 Kings	1Kgs	9	15	12	Cumque de nocte surrexisset Samuel ut iret ad Saul mane, nuntiatum est Samueli eo quod venisset Saul in Carmelum, et erexisset sibi fornicem triumphalem, et reversus transisset, descendissetque in Galgala. Venit ergo Samuel ad Saul, et Saul offerebat holocaustum Domino de initiis praedarum quae attulerat ex Amalec.
   7568 1 Kings	1Kgs	9	15	13	Et cum venisset Samuel ad Saul, dixit ei Saul : Benedictus tu Domino : implevi verbum Domini.
   7569 1 Kings	1Kgs	9	15	14	Dixitque Samuel : Et quae est haec vox gregum, quae resonat in auribus meis, et armentorum, quam ego audio ?
   7570 1 Kings	1Kgs	9	15	15	Et ait Saul : De Amalec adduxerunt ea : pepercit enim populus melioribus ovibus et armentis ut immolarentur Domino Deo tuo, reliqua vero occidimus.
   7571 1 Kings	1Kgs	9	15	16	Ait autem Samuel ad Saul : Sine me, et indicabo tibi quae locutus sit Dominus ad me nocte. Dixitque ei : Loquere.
   7572 1 Kings	1Kgs	9	15	17	Et ait Samuel : Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in tribubus Israël factus es ? unxitque te Dominus in regem super Israël,
   7573 1 Kings	1Kgs	9	15	18	et misit te Dominus in viam, et ait : Vade, et interfice peccatores Amalec, et pugnabis contra eos usque ad internecionem eorum ?
   7574 1 Kings	1Kgs	9	15	19	Quare ergo non audisti vocem Domini : sed versus ad praedam es, et fecisti malum in oculis Domini ?
   7575 1 Kings	1Kgs	9	15	20	Et ait Saul ad Samuelem : Immo audivi vocem Domini, et ambulavi in via per quam misit me Dominus, et adduxi Agag regem Amalec, et Amalec interfeci.
   7576 1 Kings	1Kgs	9	15	21	Tulit autem de praeda populus oves et boves, primitias eorum quae caesa sunt, ut immolet Domino Deo suo in Galgalis.
   7577 1 Kings	1Kgs	9	15	22	Et ait Samuel : Numquid vult Dominus holocausta et victimas, et non potius ut obediatur voci Domini ? melior est enim obedientia quam victimae, et auscultare magis quam offerre adipem arietum.
   7578 1 Kings	1Kgs	9	15	23	Quoniam quasi peccatum ariolandi est, repugnare : et quasi scelus idololatriae, nolle acquiescere. Pro eo ergo quod abjecisti sermonem Domini, abjecit te Dominus ne sis rex.
   7579 1 Kings	1Kgs	9	15	24	Dixitque Saul ad Samuelem : Peccavi, quia praevaricatus sum sermonem Domini et verba tua, timens populum, et obediens voci eorum.
   7580 1 Kings	1Kgs	9	15	25	Sed nunc porta, quaeso, peccatum meum, et revertere mecum, ut adorem Dominum.
   7581 1 Kings	1Kgs	9	15	26	Et ait Samuel ad Saul : Non revertar tecum, quia projecisti sermonem Domini, et projecit te Dominus ne sis rex super Israël.
   7582 1 Kings	1Kgs	9	15	27	Et conversus est Samuel ut abiret : ille autem apprehendit summitatem pallii ejus, quae et scissa est.
   7583 1 Kings	1Kgs	9	15	28	Et ait ad eum Samuel : Scidit Dominus regnum Israël a te hodie, et tradidit illud proximo tuo meliori te.
   7584 1 Kings	1Kgs	9	15	29	Porro triumphator in Israël non parcet, et poenitudine non flectetur : neque enim homo est ut agat poenitentiam.
   7585 1 Kings	1Kgs	9	15	30	At ille ait : Peccavi : sed nunc honora me coram senioribus populi mei et coram Israël, et revertere mecum, ut adorem Dominum Deum tuum.
   7586 1 Kings	1Kgs	9	15	31	Reversus ergo Samuel secutus est Saulem : et adoravit Saul Dominum.
   7587 1 Kings	1Kgs	9	15	32	Dixitque Samuel : Adducite ad me Agag regem Amalec. Et oblatus est ei Agag, pinguissimus et tremens. Et dixit Agag : Siccine separat amara mors ?
   7588 1 Kings	1Kgs	9	15	33	Et ait Samuel : Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus, sic absque liberis erit inter mulieres mater tua. Et in frustra concidit eum Samuel coram Domino in Galgalis.
   7589 1 Kings	1Kgs	9	15	34	Abiit autem Samuel in Ramatha : Saul vero ascendit in domum suam in Gabaa.
   7590 1 Kings	1Kgs	9	15	35	Et non vidit Samuel ultra Saul usque ad diem mortis suae : verumtamen lugebat Samuel Saulem, quoniam Dominum poenitebat quod constituisset eum regem super Israël.
   7591 1 Kings	1Kgs	9	16	1	Dixitque Dominus ad Samuelem : Usquequo tu luges Saul, cum ego projecerim eum ne regnet super Israël ? Imple cornu tuum oleo, et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem : providi enim in filiis ejus mihi regem.
   7592 1 Kings	1Kgs	9	16	2	Et ait Samuel : Quomodo vadam ? audiet enim Saul, et interficiet me. Et ait Dominus : Vitulum de armento tolles in manu tua, et dices : Ad immolandum Domino veni.
   7593 1 Kings	1Kgs	9	16	3	Et vocabis Isai ad victimam, et ego ostendam tibi quid facias, et unges quemcumque monstravero tibi.
   7594 1 Kings	1Kgs	9	16	4	Fecit ergo Samuel sicut locutus est ei Dominus. Venitque in Bethlehem, et admirati sunt seniores civitatis occurrentes ei : dixeruntque : Pacificusne est ingressus tuus ?
   7595 1 Kings	1Kgs	9	16	5	Et ait : Pacificus : ad immolandum Domino veni : sanctificamini, et venite mecum ut immolem. Sanctificavit ergo Isai et filios ejus, et vocavit eos ad sacrificium.
   7596 1 Kings	1Kgs	9	16	6	Cumque ingressi essent, vidit Eliab, et ait : Num coram Domino est christus ejus ?
   7597 1 Kings	1Kgs	9	16	7	Et dixit Dominus ad Samuelem : Ne respicias vultum ejus, neque altitudinem staturae ejus : quoniam abjeci eum, nec juxta intuitum hominis ego judico : homo enim videt ea quae parent, Dominus autem intuetur cor.
   7598 1 Kings	1Kgs	9	16	8	Et vocavit Isai Abinadab, et adduxit eum coram Samuele. Qui dixit : Nec hunc elegit Dominus.
   7599 1 Kings	1Kgs	9	16	9	Adduxit autem Isai Samma, de quo ait : Etiam hunc non elegit Dominus.
   7600 1 Kings	1Kgs	9	16	10	Adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuele : et ait Samuel ad Isai : Non elegit Dominus ex istis.
   7601 1 Kings	1Kgs	9	16	11	Dixitque Samuel ad Isai : Numquid jam completi sunt filii ? Qui respondit : Adhuc reliquus est parvulus, et pascit oves. Et ait Samuel ad Isai : Mitte, et adduc eum : nec enim discumbemus priusquam huc ille veniat.
   7602 1 Kings	1Kgs	9	16	12	Misit ergo, et adduxit eum. Erat autem rufus, et pulcher aspectu, decoraque facie : et ait Dominus : Surge, unge eum : ipse est enim.
   7603 1 Kings	1Kgs	9	16	13	Tulit ergo Samuel cornu olei, et unxit eum in medio fratrum ejus : et directus est spiritus Domini a die illa in David, et deinceps. Surgensque Samuel abiit in Ramatha.
   7604 1 Kings	1Kgs	9	16	14	Spiritus autem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino.
   7605 1 Kings	1Kgs	9	16	15	Dixeruntque servi Saul ad eum : Ecce spiritus Dei malus exagitat te.
   7606 1 Kings	1Kgs	9	16	16	Jubeat dominus noster, et servi tui qui coram te sunt quaerent hominem scientem psallere cithara, ut quando arripuerit te spiritus Domini malus, psallat manu sua, et levius feras.
   7607 1 Kings	1Kgs	9	16	17	Et ait Saul ad servos suos : Providete ergo mihi aliquem bene psallentem, et adducite eum ad me.
   7608 1 Kings	1Kgs	9	16	18	Et respondens unus de pueris, ait : Ecce vidi filium Isai Bethlehemitem scientem psallere, et fortissimum robore, et virum bellicosum, et prudentem in verbis, et virum pulchrum : et Dominus est cum eo.
   7609 1 Kings	1Kgs	9	16	19	Misit ergo Saul nuntios ad Isai, dicens : Mitte ad me David filium tuum, qui est in pascuis.
   7610 1 Kings	1Kgs	9	16	20	Tulit itaque Isai asinum plenum panibus, et lagenam vini, et haedum de capris unum, et misit per manum David filii sui Sauli.
   7611 1 Kings	1Kgs	9	16	21	Et venit David ad Saul, et stetit coram eo : at ille dilexit eum nimis, et factus est ejus armiger.
   7612 1 Kings	1Kgs	9	16	22	Misitque Saul ad Isai, dicens : Stet David in conspectu meo : invenit enim gratiam in oculis meis.
   7613 1 Kings	1Kgs	9	16	23	Igitur quandocumque spiritus Domini malus arripiebat Saul, David tollebat citharam, et percutiebat manu sua, et refocillabatur Saul, et levius habebat : recedebat enim ab eo spiritus malus.
   7614 1 Kings	1Kgs	9	17	1	Congregantes autem Philisthiim agmina sua in praelium, convenerunt in Socho Judae : et castrametati sunt inter Socho et Azeca in finibus Dommim.
   7615 1 Kings	1Kgs	9	17	2	Porro Saul et filii Israël congregati venerunt in Vallem terebinthi, et direxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthiim.
   7616 1 Kings	1Kgs	9	17	3	Et Philisthiim stabant super montem ex parte hac, et Israël stabat supra montem ex altera parte : vallisque erat inter eos.
   7617 1 Kings	1Kgs	9	17	4	Et egressus est vir spurius de castris Philisthinorum nomine Goliath, de Geth, altitudinis sex cubitorum et palmi :
   7618 1 Kings	1Kgs	9	17	5	et cassis aerea super caput ejus, et lorica squamata induebatur. Porro pondus loricae ejus, quinque millia siclorum aeris erat :
   7619 1 Kings	1Kgs	9	17	6	et ocreas aereas habebat in cruribus, et clypeus aereus tegebat humeros ejus.
   7620 1 Kings	1Kgs	9	17	7	Hastile autem hastae ejus erat quasi liciatorium texentium : ipsum autem ferrum hastae ejus sexcentos siclos habebat ferri : et armiger ejus antecedebat eum.
   7621 1 Kings	1Kgs	9	17	8	Stansque clamabat adversum phalangas Israël, et dicebat eis : Quare venistis parati ad praelium ? numquid ego non sum Philisthaeus, et vos servi Saul ? eligite ex vobis virum, et descendat ad singulare certamen.
   7622 1 Kings	1Kgs	9	17	9	Si quiverit pugnare mecum, et percusserit me, erimus vobis servi : si autem ego praevaluero, et percussero eum, vos servi eritis, et servietis nobis.
   7623 1 Kings	1Kgs	9	17	10	Et aiebat Philisthaeus : Ego exprobravi agminibus Israël hodie : date mihi virum, et ineat mecum singulare certamen.
   7624 1 Kings	1Kgs	9	17	11	Audiens autem Saul et omnes Israëlitae sermones Philisthaei hujuscemodi, stupebant, et metuebant nimis.
   7625 1 Kings	1Kgs	9	17	12	David autem erat filius viri Ephrathaei, de quo supra dictum est, de Bethlehem Juda, cui nomen erat Isai, qui habebat octo filios, et erat vir in diebus Saul senex, et grandaevus inter viros.
   7626 1 Kings	1Kgs	9	17	13	Abierunt autem tres filii ejus majores post Saul in praelium : et nomina trium filiorum ejus qui perrexerunt ad bellum, Eliab primogenitus, et secundus Abinadab, tertiusque Samma.
   7627 1 Kings	1Kgs	9	17	14	David autem erat minimus. Tribus ergo majoribus secutis Saulem,
   7628 1 Kings	1Kgs	9	17	15	abiit David, et reversus est a Saul ut pasceret gregem patris sui in Bethlehem.
   7629 1 Kings	1Kgs	9	17	16	Procedebat vero Philisthaeus mane et vespere, et stabat quadraginta diebus.
   7630 1 Kings	1Kgs	9	17	17	Dixit autem Isai ad David filium suum : Accipe fratribus tuis ephi polentae, et decem panes istos, et curre in castra ad fratres tuos,
   7631 1 Kings	1Kgs	9	17	18	et decem formellas casei has deferes ad tribunum : et fratres tuos visitabis, si recte agant : et cum quibus ordinati sunt, disce.
   7632 1 Kings	1Kgs	9	17	19	Saul autem, et illi, et omnes filii Israël, in Valle terebinthi pugnabant adversum Philisthiim.
   7633 1 Kings	1Kgs	9	17	20	Surrexit itaque David mane, et commendavit gregem custodi : et onustus abiit, sicut praeceperat ei Isai. Et venit ad locum Magala, et ad exercitum, qui egressus ad pugnam vociferatus erat in certamine.
   7634 1 Kings	1Kgs	9	17	21	Direxerat enim aciem Israël, sed et Philisthiim ex adverso fuerant praeparati.
   7635 1 Kings	1Kgs	9	17	22	Derelinquens ergo David vasa quae attulerat sub manu custodis ad sarcinas, cucurrit ad locum certaminis, et interrogabat si omnia recte agerentur erga fratres suos.
   7636 1 Kings	1Kgs	9	17	23	Cumque adhuc ille loqueretur eis, apparuit vir ille spurius ascendens, Goliath nomine, Philisthaeus de Geth, de castris Philisthinorum : et loquente eo haec eadem verba audivit David.
   7637 1 Kings	1Kgs	9	17	24	Omnes autem Israëlitae, cum vidissent virum, fugerunt a facie ejus, timentes eum valde.
   7638 1 Kings	1Kgs	9	17	25	Et dixit unus quispiam de Israël : Num vidistis virum hunc, qui ascendit ? ad exprobrandum enim Israëli ascendit. Virum ergo qui percusserit eum, ditabit rex divitiis magnis, et filiam suam dabit ei, et domum patris ejus faciet absque tributo in Israël.
   7639 1 Kings	1Kgs	9	17	26	Et ait David ad viros qui stabant secum, dicens : Quid dabitur viro qui percusserit Philisthaeum hunc, et tulerit opprobrium de Israël ? quis enim est hic Philisthaeus incircumcisus, qui exprobravit acies Dei viventis ?
   7640 1 Kings	1Kgs	9	17	27	Referebat autem ei populus eumdem sermonem, dicens : Haec dabuntur viro qui percusserit eum.
   7641 1 Kings	1Kgs	9	17	28	Quod cum audisset Eliab frater ejus major, loquente eo cum aliis, iratus est contra David, et ait : Quare venisti, et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto ? Ego novi superbiam tuam, et nequitiam cordis tui : quia ut videres praelium, descendisti.
   7642 1 Kings	1Kgs	9	17	29	Et dixit David : Quid feci ? numquid non verbum est ?
   7643 1 Kings	1Kgs	9	17	30	Et declinavit paululum ab eo ad alium : dixitque eumdem sermonem. Et respondit ei populus verbum sicut prius.
   7644 1 Kings	1Kgs	9	17	31	Audita sunt autem verba quae locutus est David, et annuntiata in conspectu Saul.
   7645 1 Kings	1Kgs	9	17	32	Ad quem cum fuisset adductus, locutus est ei : Non concidat cor cujusquam in eo : ego servus tuus vadam, et pugnabo adversus Philisthaeum.
   7646 1 Kings	1Kgs	9	17	33	Et ait Saul ad David : Non vales resistere Philisthaeo isti, nec pugnare adversus eum, quia puer es : hic autem vir bellator est ab adolescentia sua.
   7647 1 Kings	1Kgs	9	17	34	Dixitque David ad Saul : Pascebat servus tuus patris sui gregem, et veniebat leo vel ursus, et tollebat arietem de medio gregis :
   7648 1 Kings	1Kgs	9	17	35	et persequebar eos, et percutiebam, eruebamque de ore eorum : et illi consurgebant adversum me, et apprehendebam mentum eorum, et suffocabam, interficiebamque eos.
   7649 1 Kings	1Kgs	9	17	36	Nam et leonem et ursum interfeci ego servus tuus : erit igitur et Philisthaeus hic incircumcisus quasi unus ex eis. Nunc vadam, et auferam opprobrium populi : quoniam quis est iste Philisthaeus incircumcisus, qui ausus est maledicere exercitui Dei viventis ?
   7650 1 Kings	1Kgs	9	17	37	Et ait David : Dominus qui eripuit me de manu leonis, et de manu ursi, ipse me liberabit de manu Philisthaei hujus. Dixit autem Saul ad David : Vade, et Dominus tecum sit.
   7651 1 Kings	1Kgs	9	17	38	Et induit Saul David vestimentis suis, et imposuit galeam aeream super caput ejus, et vestivit eum lorica.
   7652 1 Kings	1Kgs	9	17	39	Accinctus ergo David gladio ejus super vestem suam, coepit tentare si armatus posset incedere : non enim habebat consuetudinem. Dixitque David ad Saul : Non possum sic incedere, quia non usum habeo. Et deposuit ea,
   7653 1 Kings	1Kgs	9	17	40	et tulit baculum suum, quem semper habebat in manibus : et elegit sibi quinque limpidissimos lapides de torrente, et misit eos in peram pastoralem quam habebat secum, et fundam manu tulit : et processit adversum Philisthaeum.
   7654 1 Kings	1Kgs	9	17	41	Ibat autem Philisthaeus incedens, et appropinquans adversum David, et armiger ejus ante eum.
   7655 1 Kings	1Kgs	9	17	42	Cumque inspexisset Philisthaeus, et vidisset David, despexit eum. Erat enim adolescens, rufus, et pulcher aspectu.
   7656 1 Kings	1Kgs	9	17	43	Et dixit Philisthaeus ad David : Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum baculo ? Et maledixit Philisthaeus David in diis suis :
   7657 1 Kings	1Kgs	9	17	44	dixitque ad David : Veni ad me, et dabo carnes tuas volatilibus caeli et bestiis terrae.
   7658 1 Kings	1Kgs	9	17	45	Dixit autem David ad Philisthaeum : Tu venis ad me cum gladio, et hasta, et clypeo : ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum, Dei agminum Israël quibus exprobrasti
   7659 1 Kings	1Kgs	9	17	46	hodie, et dabit te Dominus in manu mea, et percutiam te, et auferam caput tuum a te : et dabo cadavera castrorum Philisthiim hodie volatilibus caeli, et bestiis terrae, ut sciat omnis terra quia est Deus in Israël,
   7660 1 Kings	1Kgs	9	17	47	et noverit universa ecclesia haec, quia non in gladio nec in hasta salvat Dominus : ipsius enim est bellum, et tradet vos in manus nostras.
   7661 1 Kings	1Kgs	9	17	48	Cum ergo surrexisset Philisthaeus, et veniret, et appropinquaret contra David, festinavit David et cucurrit ad pugnam ex adverso Philisthaei.
   7662 1 Kings	1Kgs	9	17	49	Et misit manum suam in peram, tulitque unum lapidem, et funda jecit, et circumducens percussit Philisthaeum in fronte : et infixus est lapis in fronte ejus, et cecidit in faciem suam super terram.
   7663 1 Kings	1Kgs	9	17	50	Praevaluitque David adversum Philisthaeum in funda et lapide, percussumque Philisthaeum interfecit. Cumque gladium non haberet in manu David,
   7664 1 Kings	1Kgs	9	17	51	cucurrit, et stetit super Philisthaeum, et tulit gladium ejus, et eduxit eum de vagina sua : et interfecit eum, praeciditque caput ejus. Videntes autem Philisthiim quod mortuus esset fortissimus eorum, fugerunt.
   7665 1 Kings	1Kgs	9	17	52	Et consurgentes viri Israël et Juda vociferati sunt, et persecuti sunt Philisthaeos usque dum venirent in vallem, et usque ad portas Accaron : cecideruntque vulnerati de Philisthiim in via Saraim, et usque ad Geth, et usque ad Accaron.
   7666 1 Kings	1Kgs	9	17	53	Et revertentes filii Israël postquam persecuti fuerant Philisthaeos, invaserunt castra eorum.
   7667 1 Kings	1Kgs	9	17	54	Assumens autem David caput Philisthaei, attulit illud in Jerusalem : arma vero ejus posuit in tabernaculo suo.
   7668 1 Kings	1Kgs	9	17	55	Eo autem tempore quo viderat Saul David egredientem contra Philisthaeum, ait ad Abner principem militiae : De qua stirpe descendit hic adolescens, Abner ? Dixitque Abner : Vivit anima tua, rex, si novi.
   7669 1 Kings	1Kgs	9	17	56	Et ait rex : Interroga tu, cujus filius sit iste puer.
   7670 1 Kings	1Kgs	9	17	57	Cumque regressus esset David, percusso Philisthaeo, tulit eum Abner, et introduxit coram Saule, caput Philisthaei habentem in manu.
   7671 1 Kings	1Kgs	9	17	58	Et ait ad eum Saul : De qua progenie es, o adolescens ? Dixitque David : Filius servi tui Isai Bethlehemitae ego sum.
   7672 1 Kings	1Kgs	9	18	1	Et factum est cum complesset loqui ad Saul, anima Jonathae conglutinata est animae David, et dilexit eum Jonathas quasi animam suam.
   7673 1 Kings	1Kgs	9	18	2	Tulitque eum Saul in die illa, et non concessit ei ut reverteretur in domum patris sui.
   7674 1 Kings	1Kgs	9	18	3	Inierunt autem David et Jonathas foedus : diligebat enim eum quasi animam suam.
   7675 1 Kings	1Kgs	9	18	4	Nam expoliavit se Jonathas tunica qua erat indutus, et dedit eam David, et reliqua vestimenta sua, usque ad gladium et arcum suum, et usque ad balteum.
   7676 1 Kings	1Kgs	9	18	5	Egrediebatur quoque David ad omnia quaecumque misisset eum Saul, et prudenter se agebat : posuitque eum Saul super viros belli, et acceptus erat in oculis universi populi, maximeque in conspectu famulorum Saul.
   7677 1 Kings	1Kgs	9	18	6	Porro cum reverteretur percusso Philisthaeo David, egressae sunt mulieres de universis urbibus Israël, cantantes, chorosque ducentes in occursum Saul regis, in tympanis laetitiae, et in sistris.
   7678 1 Kings	1Kgs	9	18	7	Et praecinebant mulieres, ludentes, atque dicentes : [Percussit Saul mille, et David decem millia.]
   7679 1 Kings	1Kgs	9	18	8	Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis ejus sermo iste : dixitque : Dederunt David decem millia, et mihi mille dederunt : quid ei superest, nisi solum regnum ?
   7680 1 Kings	1Kgs	9	18	9	Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David a die illa et deinceps.
   7681 1 Kings	1Kgs	9	18	10	Post diem autem alteram, invasit spiritus Dei malus Saul, et prophetabat in medio domus suae : David autem psallebat manu sua, sicut per singulos dies. Tenebatque Saul lanceam,
   7682 1 Kings	1Kgs	9	18	11	et misit eam, putans quod configere posset David cum pariete : et declinavit David a facie ejus secundo.
   7683 1 Kings	1Kgs	9	18	12	Et timuit Saul David, eo quod Dominus esset cum eo, et a se recessisset.
   7684 1 Kings	1Kgs	9	18	13	Amovit ergo eum Saul a se, et fecit eum tribunum super mille viros : et egrediebatur, et intrabat in conspectu populi.
   7685 1 Kings	1Kgs	9	18	14	In omnibus quoque viis suis David prudenter agebat, et Dominus erat cum eo.
   7686 1 Kings	1Kgs	9	18	15	Vidit itaque Saul quod prudens esset nimis, et coepit cavere eum.
   7687 1 Kings	1Kgs	9	18	16	Omnis autem Israël et Juda diligebat David : ipse enim ingrediebatur et egrediebatur ante eos.
   7688 1 Kings	1Kgs	9	18	17	Dixitque Saul ad David : Ecce filia mea major Merob : ipsam dabo tibi uxorem : tantummodo esto vir fortis, et praeliare bella Domini. Saul autem reputabat, dicens : Non sit manus mea in eum, sed sit super eum manus Philisthinorum.
   7689 1 Kings	1Kgs	9	18	18	Ait autem David ad Saul : Quis ego sum, aut quae est vita mea, aut cognatio patris mei in Israël, ut fiam gener regis ?
   7690 1 Kings	1Kgs	9	18	19	Factum est autem tempus cum deberet dari Merob filia Saul David, data est Hadrieli Molathitae uxor.
   7691 1 Kings	1Kgs	9	18	20	Dilexit autem David Michol filia Saul altera. Et nuntiatum est Saul, et placuit ei.
   7692 1 Kings	1Kgs	9	18	21	Dixitque Saul : Dabo eam illi, ut fiat ei in scandalum, et sit super eum manus Philisthinorum. Dixitque Saul ad David : In duabus rebus gener meus eris hodie.
   7693 1 Kings	1Kgs	9	18	22	Et mandavit Saul servis suis : Loquimini ad David clam me, dicentes : Ecce places regi, et omnes servi ejus diligunt te : nunc ergo esto gener regis.
   7694 1 Kings	1Kgs	9	18	23	Et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba haec. Et ait David : Num parum videtur vobis, generum esse regis ? ego autem sum vir pauper et tenuis.
   7695 1 Kings	1Kgs	9	18	24	Et renuntiaverunt servi Saul dicentes : Hujuscemodi verba locutus est David.
   7696 1 Kings	1Kgs	9	18	25	Dixit autem Saul : Sic loquimini ad David : Non habet rex sponsalia necesse, nisi tantum centum praeputia Philisthinorum, ut fiat ultio de inimicis regis. Porro Saul cogitabat tradere David in manus Philisthinorum.
   7697 1 Kings	1Kgs	9	18	26	Cumque renuntiassent servi ejus David verba quae dixerat Saul, placuit sermo in oculis David, ut fieret gener regis.
   7698 1 Kings	1Kgs	9	18	27	Et post paucos dies surgens David, abiit cum viris qui sub eo erant. Et percussit ex Philisthiim ducentos viros, et attulit eorum praeputia et annumeravit ea regi, ut esset gener ejus. Dedit itaque Saul ei Michol filiam suam uxorem.
   7699 1 Kings	1Kgs	9	18	28	Et vidit Saul, et intellexit quod Dominus esset cum David. Michol autem filia Saul diligebat eum.
   7700 1 Kings	1Kgs	9	18	29	Et Saul magis coepit timere David : factusque est Saul inimicus David cunctis diebus.
   7701 1 Kings	1Kgs	9	18	30	Et egressi sunt principes Philisthinorum. A principio autem egressionis eorum, prudentius se gerebat David quam omnes servi Saul, et celebre factum est nomen ejus nimis.
   7702 1 Kings	1Kgs	9	19	1	Locutus est autem Saul ad Jonathan filium suum, et ad omnes servos suos, ut occiderent David. Porro Jonathas filius Saul diligebat David valde :
   7703 1 Kings	1Kgs	9	19	2	et indicavit Jonathas David, dicens : Quaerit Saul pater meus occidere te : quapropter observa te, quaeso, mane : et manebis clam, et absconderis.
   7704 1 Kings	1Kgs	9	19	3	Ego autem egrediens stabo juxta patrem meum in agro, ubicumque fueris : et ego loquar de te ad patrem meum, et quodcumque videro, nuntiabo tibi.
   7705 1 Kings	1Kgs	9	19	4	Locutus est ergo Jonathas de David bona ad Saul patrem suum : dixitque ad eum : Ne pecces rex in servum tuum David, quia non peccavit tibi, et opera ejus bona sunt tibi valde.
   7706 1 Kings	1Kgs	9	19	5	Et posuit animam suam in manu sua, et percussit Philisthaeum, et fecit Dominus salutem magnam universo Israëli : vidisti, et laetatus es. Quare ergo peccas in sanguine innoxio, interficiens David, qui est absque culpa ?
   7707 1 Kings	1Kgs	9	19	6	Quod cum audisset Saul, placatus voce Jonathae, juravit : Vivit Dominus, quia non occidetur.
   7708 1 Kings	1Kgs	9	19	7	Vocavit itaque Jonathas David, et indicavit ei omnia verba haec : et introduxit Jonathas David ad Saul, et fuit ante eum sicut fuerat heri et nudiustertius.
   7709 1 Kings	1Kgs	9	19	8	Motum est autem rursum bellum : et egressus David, pugnavit adversum Philisthiim : percussitque eos plaga magna, et fugerunt a facie ejus.
   7710 1 Kings	1Kgs	9	19	9	Et factus est spiritus Domini malus in Saul : sedebat autem in domo sua, et tenebat lanceam : porro David psallebat manu sua.
   7711 1 Kings	1Kgs	9	19	10	Nisusque est Saul configere David lancea in pariete, et declinavit David a facie Saul : lancea autem casso vulnere perlata est in parietem, et David fugit, et salvatus est nocte illa.
   7712 1 Kings	1Kgs	9	19	11	Misit ergo Saul satellites suos in domum David, ut custodirent eum, et interficeretur mane. Quod cum annuntiasset David Michol uxor sua, dicens : Nisi salvaveris te nocte hac, cras morieris :
   7713 1 Kings	1Kgs	9	19	12	deposuit eum per fenestram. Porro ille abiit et aufugit, atque salvatus est.
   7714 1 Kings	1Kgs	9	19	13	Tulit autem Michol statuam, et posuit eam super lectum, et pellem pilosam caprarum posuit ad caput ejus, et operuit eam vestimentis.
   7715 1 Kings	1Kgs	9	19	14	Misit autem Saul apparitores, qui raperent David : et responsum est quod aegrotaret.
   7716 1 Kings	1Kgs	9	19	15	Rursumque misit Saul nuntios ut viderent David, dicens : Afferte eum ad me in lecto, ut occidatur.
   7717 1 Kings	1Kgs	9	19	16	Cumque venissent nuntii, inventum est simulacrum super lectum, et pellis caprarum ad caput ejus.
   7718 1 Kings	1Kgs	9	19	17	Dixitque Saul ad Michol : Quare sic illusisti mihi, et dimisisti inimicum meum ut fugeret ? Et respondit Michol ad Saul : Quia ipse locutus est mihi : Dimitte me, alioquin interficiam te.
   7719 1 Kings	1Kgs	9	19	18	David autem fugiens salvatus est, et venit ad Samuel in Ramatha, et nuntiavit ei omnia quae fecerat sibi Saul : et abierunt ipse et Samuel, et morati sunt in Najoth.
   7720 1 Kings	1Kgs	9	19	19	Nuntiatum est autem Sauli a dicentibus : Ecce David in Najoth in Ramatha.
   7721 1 Kings	1Kgs	9	19	20	Misit ergo Saul lictores, ut raperent David : qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium, et Samuelem stantem super eos, factus est etiam spiritus Domini in illis, et prophetare coeperunt etiam ipsi.
   7722 1 Kings	1Kgs	9	19	21	Quod cum nuntiatum esset Sauli, misit et alios nuntios : prophetaverunt autem et illi. Et rursum misit Saul tertios nuntios : qui et ipsi prophetaverunt. Et iratus iracundia Saul,
   7723 1 Kings	1Kgs	9	19	22	abiit etiam ipse in Ramatha, et venit usque ad cisternam magnam quae est in Socho, et interrogavit, et dixit : In quo loco sunt Samuel et David ? Dictumque est ei : Ecce in Najoth sunt in Ramatha.
   7724 1 Kings	1Kgs	9	19	23	Et abiit in Najoth in Ramatha, et factus est etiam super eum spiritus Domini, et ambulabat ingrediens, et prophetabat usque dum veniret in Najoth in Ramatha.
   7725 1 Kings	1Kgs	9	19	24	Et expoliavit etiam ipse se vestimentis suis, et prophetavit cum ceteris coram Samuele, et cecidit nudus tota die illa et nocte. Unde et exivit proverbium : Num et Saul inter prophetas ?
   7726 1 Kings	1Kgs	9	20	1	Fugit autem David de Najoth, quae est in Ramatha, veniensque locutus est coram Jonatha : Quid feci ? quae est iniquitas mea, et quod peccatum meum in patrem tuum, quia quaerit animam meam ?
   7727 1 Kings	1Kgs	9	20	2	Qui dixit ei : Absit, non morieris : neque enim faciet pater meus quidquam grande vel parvum, nisi prius indicaverit mihi : hunc ergo celavit me pater meus sermonem tantummodo ? nequaquam erit istud.
   7728 1 Kings	1Kgs	9	20	3	Et juravit rursum Davidi. Et ille ait : Scit profecto pater tuus quia inveni gratiam in oculis tuis, et dicet : Nesciat hoc Jonathas, ne forte tristetur. Quinimmo vivit Dominus, et vivit anima tua, quia uno tantum (ut ita dicam) gradu ego morsque dividimur.
   7729 1 Kings	1Kgs	9	20	4	Et ait Jonathas ad David : Quodcumque dixerit mihi anima tua, faciam tibi.
   7730 1 Kings	1Kgs	9	20	5	Dixit autem David ad Jonathan : Ecce calendae sunt crastino, et ego ex more sedere soleo juxta regem ad vescendum : dimitte ergo me ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiae.
   7731 1 Kings	1Kgs	9	20	6	Si respiciens requisierit me pater tuus, respondebis ei : Rogavit me David ut iret celeriter in Bethlehem civitatem suam, quia victimae solemnes ibi sunt universis contribulibus suis.
   7732 1 Kings	1Kgs	9	20	7	Si dixerit : Bene : pax erit servo tuo. Si autem fuerit iratus, scito quia completa est malitia ejus.
   7733 1 Kings	1Kgs	9	20	8	Fac ergo misericordiam in servum tuum, quia foedus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti : si autem est iniquitas aliqua in me, tu me interfice, et ad patrem tuum ne introducas me.
   7734 1 Kings	1Kgs	9	20	9	Et ait Jonathas : Absit hoc a te : neque enim fieri potest, ut si certe cognovero completam esse patris mei malitiam contra te, non annuntiem tibi.
   7735 1 Kings	1Kgs	9	20	10	Responditque David ad Jonathan : Quis renuntiabit mihi, si quid forte responderit tibi pater tuus dure de me ?
   7736 1 Kings	1Kgs	9	20	11	Et ait Jonathas ad David : Veni, et egrediamur foras in agrum. Cumque exissent ambo in agrum,
   7737 1 Kings	1Kgs	9	20	12	ait Jonathas ad David : Domine Deus Israël, si investigavero sententiam patris mei crastino vel perendie, et aliquid boni fuerit super David, et non statim misero ad te, et notum tibi fecero,
   7738 1 Kings	1Kgs	9	20	13	haec faciat Dominus Jonathae, et haec addat. Si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te, revelabo aurem tuam, et dimittam te, ut vadas in pace, et sit Dominus tecum, sicut fuit cum patre meo.
   7739 1 Kings	1Kgs	9	20	14	Et si vixero, facies mihi misericordiam Domini : si vero mortuus fuero,
   7740 1 Kings	1Kgs	9	20	15	non auferes misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum, quando eradicaverit Dominus inimicos David, unumquemque de terra : auferat Jonathan de domo sua, et requirat Dominus de manu inimicorum David.
   7741 1 Kings	1Kgs	9	20	16	Pepigit ergo Jonathas foedus cum domo David : et requisivit Dominus de manu inimicorum David.
   7742 1 Kings	1Kgs	9	20	17	Et addidit Jonathas dejerare David, eo quod diligeret illum : sicut enim animam suam, ita diligebat eum.
   7743 1 Kings	1Kgs	9	20	18	Dixitque ad eum Jonathas : Cras calendae sunt, et requireris :
   7744 1 Kings	1Kgs	9	20	19	requiretur enim sessio tua usque perendie. Descendes ergo festinus, et venies in locum ubi celandus es in die qua operari licet, et sedebis juxta lapidem cui nomen est Ezel.
   7745 1 Kings	1Kgs	9	20	20	Et ego tres sagittas mittam juxta eum, et jaciam quasi exercens me ad signum.
   7746 1 Kings	1Kgs	9	20	21	Mittam quoque et puerum, dicens ei : Vade, et affer mihi sagittas.
   7747 1 Kings	1Kgs	9	20	22	Si dixero puero : Ecce sagittae intra te sunt, tolle eas : tu veni ad me, quia pax tibi est, et nihil est mali, vivit Dominus. Si autem sic locutus fuero puero : Ecce sagittae ultra te sunt : vade in pace, quia dimisit te Dominus.
   7748 1 Kings	1Kgs	9	20	23	De verbo autem quod locuti sumus ego et tu, sit Dominus inter me et te usque in sempiternum.
   7749 1 Kings	1Kgs	9	20	24	Absconditus est ergo David in agro, et venerunt calendae, et sedit rex ad comedendum panem.
   7750 1 Kings	1Kgs	9	20	25	Cumque sedisset rex super cathedram suam (secundum consuetudinem) quae erat juxta parietem, surrexit Jonathas, et sedit Abner ex latere Saul : vacuusque apparuit locus David.
   7751 1 Kings	1Kgs	9	20	26	Et non est locutus Saul quidquam in die illa : cogitabat enim quod forte evenisset ei, ut non esset mundus, nec purificatus.
   7752 1 Kings	1Kgs	9	20	27	Cumque illuxisset dies secunda post calendas, rursus apparuit vacuus locus David. Dixitque Saul ad Jonathan filium suum : Cur non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum ?
   7753 1 Kings	1Kgs	9	20	28	Responditque Jonathas Sauli : Rogavit me obnixe ut iret in Bethlehem,
   7754 1 Kings	1Kgs	9	20	29	et ait : Dimitte me, quoniam sacrificium solemne est in civitate, unus de fratribus meis accersivit me : nunc ergo si inveni gratiam in oculis tuis, vadam cito, et videbo fratres meos. Ob hanc causam non venit ad mensam regis.
   7755 1 Kings	1Kgs	9	20	30	Iratus autem Saul adversum Jonathan, dixit ei : Fili mulieris virum ultro rapientis, numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam, et in confusionem ignominiosae matris tuae ?
   7756 1 Kings	1Kgs	9	20	31	Omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super terram, non stabilieris tu, neque regnum tuum. Itaque jam nunc mitte, et adduc eum ad me : quia filius mortis est.
   7757 1 Kings	1Kgs	9	20	32	Respondens autem Jonathas Sauli patri suo, ait : Quare morietur ? quid fecit ?
   7758 1 Kings	1Kgs	9	20	33	Et arripuit Saul lanceam ut percuteret eum. Et intellexit Jonathas quod definitum esset a patre suo, ut interficeret David.
   7759 1 Kings	1Kgs	9	20	34	Surrexit ergo Jonathas a mensa in ira furoris, et non comedit in die calendarum secunda panem. Contristatus est enim super David, eo quod confudisset eum pater suus.
   7760 1 Kings	1Kgs	9	20	35	Cumque illuxisset mane, venit Jonathas in agrum juxta placitum David, et puer parvulus cum eo.
   7761 1 Kings	1Kgs	9	20	36	Et ait ad puerum suum : Vade, et affer mihi sagittas quas ego jacio. Cumque puer cucurrisset, jecit aliam sagittam trans puerum.
   7762 1 Kings	1Kgs	9	20	37	Venit itaque puer ad locum jaculi quod miserat Jonathas : et clamavit Jonathas post tergum pueri, et ait : Ecce ibi est sagitta porro ultra te.
   7763 1 Kings	1Kgs	9	20	38	Clamavitque iterum Jonathas post tergum pueri, dicens : Festina velociter, ne steteris. Collegit autem puer Jonathae sagittas, et attulit ad dominum suum :
   7764 1 Kings	1Kgs	9	20	39	et quid ageretur, penitus ignorabat, tantummodo enim Jonathas et David rem noverant.
   7765 1 Kings	1Kgs	9	20	40	Dedit ergo Jonathas arma sua puero, et dixit ei : Vade, et defer in civitatem.
   7766 1 Kings	1Kgs	9	20	41	Cumque abiisset puer, surrexit David de loco qui vergebat ad austrum, et cadens pronus in terram, adoravit tertio : et osculantes se alterutrum, fleverunt pariter, David autem amplius.
   7767 1 Kings	1Kgs	9	20	42	Dixit ergo Jonathas ad David : Vade in pace : quaecumque juravimus ambo in nomine Domini, dicentes : Dominus sit inter me et te, et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum.
   7768 1 Kings	1Kgs	9	20	43	Et surrexit David, et abiit : sed et Jonathas ingressus est civitatem.
   7769 1 Kings	1Kgs	9	21	1	Venit autem David in Nobe ad Achimelech sacerdotem : et obstupuit Achimelech, eo quod venisset David. Et dixit ei : Quare tu solus, et nullus est tecum ?
   7770 1 Kings	1Kgs	9	21	2	Et ait David ad Achimelech sacerdotem : Rex praecepit mihi sermonem, et dixit : Nemo sciat rem propter quam missus es a me, et cujusmodi praecepta tibi dederim : nam et pueris condixi in illum et illum locum.
   7771 1 Kings	1Kgs	9	21	3	Nunc ergo si quid habes ad manum, vel quinque panes, da mihi, aut quidquid inveneris.
   7772 1 Kings	1Kgs	9	21	4	Et respondens sacerdos ad David, ait illi : Non habeo laicos panes ad manum, sed tantum panem sanctum : si mundi sunt pueri, maxime a mulieribus ?
   7773 1 Kings	1Kgs	9	21	5	Et respondit David sacerdoti, et dixit ei : Equidem, si de mulieribus agitur : continuimus nos ab heri et nudiustertius quando egrediebamur, et fuerunt vasa puerorum sancta. Porro via haec polluta est, sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis.
   7774 1 Kings	1Kgs	9	21	6	Dedit ergo ei sacerdos sanctificatum panem : neque enim erat ibi panis, nisi tantum panes propositionis, qui sublati fuerant a facie Domini, ut ponerentur panes calidi.
   7775 1 Kings	1Kgs	9	21	7	Erat autem ibi vir quidam de servis Saul in die illa, intus in tabernaculo Domini : et nomen ejus Doëg Idumaeus, potentissimus pastorum Saul.
   7776 1 Kings	1Kgs	9	21	8	Dixit autem David ad Achimelech : Si habes hic ad manum hastam aut gladium ? quia gladium meum et arma mea non tuli mecum : sermo enim regis urgebat.
   7777 1 Kings	1Kgs	9	21	9	Et dixit sacerdos : Ecce hic gladius Goliath Philisthaei, quem percussisti in Valle terebinthi : est involutus pallio post ephod : si istum vis tollere, tolle : neque enim hic est alius absque eo. Et ait David : Non est huic alter similis : da mihi eum.
   7778 1 Kings	1Kgs	9	21	10	Surrexit itaque David, et fugit in die illa a facie Saul : et venit ad Achis regem Geth.
   7779 1 Kings	1Kgs	9	21	11	Dixeruntque servi Achis ad eum cum vidissent David : Numquid non iste est David rex terrae ? nonne huic cantabant per choros, dicentes : [Percussit Saul mille, et David decem millia ?]
   7780 1 Kings	1Kgs	9	21	12	Posuit autem David sermones istos in corde suo, et extimuit valde a facie Achis regis Geth.
   7781 1 Kings	1Kgs	9	21	13	Et immutavit os suum coram eis, et collabebatur inter manus eorum : et impingebat in ostia portae, defluebantque salivae ejus in barbam.
   7782 1 Kings	1Kgs	9	21	14	Et ait Achis ad servos suos : Vidistis hominem insanum : quare adduxistis eum ad me ?
   7783 1 Kings	1Kgs	9	21	15	an desunt nobis furiosi, quod introduxistis istum, ut fureret me praesente ? hiccine ingredietur domum meam ?
   7784 1 Kings	1Kgs	9	22	1	Abiit ergo David inde, et fugit in speluncam Odollam. Quod cum audissent fratres ejus, et omnis domus patris ejus, descenderunt ad eum illuc.
   7785 1 Kings	1Kgs	9	22	2	Et convenerunt ad eum omnes qui erant in angustia constituti, et oppressi aere alieno, et amaro animo : et factus est eorum princeps, fueruntque cum eo quasi quadringenti viri.
   7786 1 Kings	1Kgs	9	22	3	Et profectus est David inde in Maspha, quae est Moab : et dixit ad regem Moab : Maneat, oro, pater meus et mater mea vobiscum, donec sciam quid faciat mihi Deus.
   7787 1 Kings	1Kgs	9	22	4	Et reliquit eos ante faciem regis Moab : manseruntque apud eum cunctis diebus quibus David fuit in praesidio.
   7788 1 Kings	1Kgs	9	22	5	Dixitque Gad propheta ad David : Noli manere in praesidio : proficiscere, et vade in terram Juda. Et profectus est David, et venit in saltum Haret.
   7789 1 Kings	1Kgs	9	22	6	Et audivit Saul quod apparuisset David, et viri qui erant cum eo. Saul autem cum maneret in Gabaa, et esset in nemore quod est in Rama, hastam manu tenens, cunctique servi ejus circumstarent eum,
   7790 1 Kings	1Kgs	9	22	7	ait ad servos suos qui assistebant ei : Audite nunc, filii Jemini : numquid omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas, et universos vos faciet tribunos et centuriones ?
   7791 1 Kings	1Kgs	9	22	8	quoniam conjurastis omnes adversum me, et non est qui mihi renuntiet, maxime cum et filius meus foedus inierit cum filio Isai. Non est qui vicem meam doleat ex vobis, nec qui annuntiet mihi : eo quod suscitaverit filius meus servum meum adversum me, insidiantem mihi usque hodie.
   7792 1 Kings	1Kgs	9	22	9	Respondens autem Doëg Idumaeus, qui assistebat, et erat primus inter servos Saul : Vidi, inquit, filium Isai in Nobe apud Achimelech filium Achitob sacerdotem.
   7793 1 Kings	1Kgs	9	22	10	Qui consuluit pro eo Dominum, et cibaria dedit ei : sed et gladium Goliath Philisthaei dedit illi.
   7794 1 Kings	1Kgs	9	22	11	Misit ergo rex ad accersendum Achimelech sacerdotem filium Achitob, et omnem domum patris ejus, sacerdotum qui erant in Nobe, qui universi venerunt ad regem.
   7795 1 Kings	1Kgs	9	22	12	Et ait Saul ad Achimelech : Audi, fili Achitob. Qui respondit : Praesto sum, domine.
   7796 1 Kings	1Kgs	9	22	13	Dixitque ad eum Saul : Quare conjurastis adversum me, tu et filius Isai, et dedisti ei panes et gladium, et consuluisti pro eo Deum, ut consurgeret adversum me, insidiator usque hodie permanens ?
   7797 1 Kings	1Kgs	9	22	14	Respondensque Achimelech regi, ait : Et quis in omnibus servis tuis sicut David, fidelis, et gener regis, et pergens ad imperium tuum, et gloriosus in domo tua ?
   7798 1 Kings	1Kgs	9	22	15	num hodie coepi pro eo consulere Deum ? absit hoc a me : ne suspicetur rex adversus servum suum rem hujuscemodi, in universa domo patris mei : non enim scivit servus tuus quidquam super hoc negotio, vel modicum vel grande.
   7799 1 Kings	1Kgs	9	22	16	Dixitque rex : Morte morieris Achimelech, tu et omnis domus patris tui.
   7800 1 Kings	1Kgs	9	22	17	Et ait rex emissariis qui circumstabant eum : Convertimini, et interficite sacerdotes Domini, nam manus eorum cum David est : scientes quod fugisset, et non indicaverunt mihi. Noluerunt autem servi regis extendere manus suas in sacerdotes Domini.
   7801 1 Kings	1Kgs	9	22	18	Et ait rex ad Doëg : Convertere tu, et irrue in sacerdotes. Conversusque Doëg Idumaeus, irruit in sacerdotes, et trucidavit in die illa octoginta quinque viros vestitos ephod lineo.
   7802 1 Kings	1Kgs	9	22	19	Nobe autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii, viros et mulieres, et parvulos et lactentes, bovemque, et asinum, et ovem in ore gladii.
   7803 1 Kings	1Kgs	9	22	20	Evadens autem unus filius Achimelech filii Achitob, cujus nomen erat Abiathar, fugit ad David,
   7804 1 Kings	1Kgs	9	22	21	et annuntiavit ei quod occidisset Saul sacerdotes Domini.
   7805 1 Kings	1Kgs	9	22	22	Et ait David ad Abiathar : Sciebam in die illa quod cum ibi esset Doëg Idumaeus, procul dubio annuntiaret Sauli : ego sum reus omnium animarum patris tui.
   7806 1 Kings	1Kgs	9	22	23	Mane mecum : ne timeas : si quis quaesierit animam meam, quaeret et animam tuam, mecumque servaberis.
   7807 1 Kings	1Kgs	9	23	1	Et annuntiaverunt David, dicentes : Ecce Philisthiim oppugnant Ceilam et diripiunt areas.
   7808 1 Kings	1Kgs	9	23	2	Consuluit ergo David Dominum, dicens : Num vadam, et percutiam Philisthaeos istos ? Et ait Dominus ad David : Vade, et percuties Philisthaeos, et Ceilam salvabis.
   7809 1 Kings	1Kgs	9	23	3	Et dixerunt viri qui erant cum David ad eum : Ecce nos hic in Judaea consistentes timemus : quanto magis si ierimus in Ceilam adversum agmina Philisthinorum ?
   7810 1 Kings	1Kgs	9	23	4	Rursum ergo David consuluit Dominum. Qui respondens, ait ei : Surge, et vade in Ceilam : ego enim tradam Philisthaeos in manu tua.
   7811 1 Kings	1Kgs	9	23	5	Abiit ergo David et viri ejus in Ceilam, et pugnavit adversum Philisthaeos : et abegit jumenta eorum, et percussit eos plaga magna : et salvavit David habitatores Ceilae.
   7812 1 Kings	1Kgs	9	23	6	Porro eo tempore quo fugiebat Abiathar filius Achimelech ad David in Ceilam, ephod secum habens descenderat.
   7813 1 Kings	1Kgs	9	23	7	Nuntiatum est autem Sauli quod venisset David in Ceilam : et ait Saul : Tradidit eum Deus in manus meas, conclususque est introgressus urbem, in qua portae et serae sunt.
   7814 1 Kings	1Kgs	9	23	8	Et praecepit Saul omni populo ut ad pugnam descenderet in Ceilam, et obsideret David et viros ejus.
   7815 1 Kings	1Kgs	9	23	9	Quod cum David rescisset quia praepararet ei Saul clam malum, dixit ad Abiathar sacerdotem : Applica ephod.
   7816 1 Kings	1Kgs	9	23	10	Et ait David : Domine Deus Israël, audivit famam servus tuus, quod disponat Saul venire in Ceilam, ut evertat urbem propter me :
   7817 1 Kings	1Kgs	9	23	11	si tradent me viri Ceilae in manus ejus ? et si descendet Saul, sicut audivit servus tuus ? Domine Deus Israël, indica servo tuo. Et ait Dominus : Descendet.
   7818 1 Kings	1Kgs	9	23	12	Dixitque David : Si tradent me viri Ceilae, et viros qui sunt mecum, in manus Saul ? Et dixit Dominus : Tradent.
   7819 1 Kings	1Kgs	9	23	13	Surrexit ergo David et viri ejus quasi sexcenti, et egressi de Ceila, huc atque illuc vagabantur incerti : nuntiatumque est Sauli quod fugisset David de Ceila, et salvatus esset : quam ob rem dissimulavit exire.
   7820 1 Kings	1Kgs	9	23	14	Morabatur autem David in deserto in locis firmissimis, mansitque in monte solitudinis Ziph, in monte opaco : quaerebat eum tamen Saul cunctis diebus, et non tradidit eum Deus in manus ejus.
   7821 1 Kings	1Kgs	9	23	15	Et vidit David quod egressus esset Saul ut quaereret animam ejus. Porro David erat in deserto Ziph in silva.
   7822 1 Kings	1Kgs	9	23	16	Et surrexit Jonathas filius Saul, et abiit ad David in silvam, et confortavit manus ejus in Deo : dixitque ei :
   7823 1 Kings	1Kgs	9	23	17	Ne timeas : neque enim inveniet te manus Saul patris mei, et tu regnabis super Israël, et ego ero tibi secundus : sed et Saul pater meus scit hoc.
   7824 1 Kings	1Kgs	9	23	18	Percussit ergo uterque foedus coram Domino : mansitque David in silva, Jonathas autem reversus est in domum suam.
   7825 1 Kings	1Kgs	9	23	19	Ascenderunt autem Ziphaei ad Saul in Gabaa, dicentes : Nonne ecce David latitat apud nos in locis tutissimis silvae, in colle Hachila, quae est ad dexteram deserti ?
   7826 1 Kings	1Kgs	9	23	20	Nunc ergo, sicut desideravit anima tua ut descenderes, descende : nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis.
   7827 1 Kings	1Kgs	9	23	21	Dixitque Saul : Benedicti vos a Domino, quia doluistis vicem meam.
   7828 1 Kings	1Kgs	9	23	22	Abite ergo, oro, et diligentius praeparate, et curiosius agite, et considerate locum ubi sit pes ejus, vel quis viderit eum ibi : recogitat enim de me, quod callide insidier ei.
   7829 1 Kings	1Kgs	9	23	23	Considerate, et videte omnia latibula ejus in quibus absconditur : et revertimini ad me ad rem certam, ut vadam vobiscum. Quod si etiam in terram se abstruserit, perscrutabor eum in cunctis millibus Juda.
   7830 1 Kings	1Kgs	9	23	24	At illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul : David autem et viri ejus erant in deserto Maon, in campestribus ad dexteram Jesimon.
   7831 1 Kings	1Kgs	9	23	25	Ivit ergo Saul et socii ejus ad quaerendum eum. Et nuntiatum est David : statimque descendit ad petram, et versabatur in deserto Maon : quod cum audisset Saul, persecutus est David in deserto Maon.
   7832 1 Kings	1Kgs	9	23	26	Et ibat Saul ad latus montis ex parte una : David autem et viri ejus erant in latere montis ex parte altera. Porro David desperabat se posse evadere a facie Saul : itaque Saul et viri ejus in modum coronae cingebant David et viros ejus, ut caperent eos.
   7833 1 Kings	1Kgs	9	23	27	Et nuntius venit ad Saul, dicens : Festina, et veni, quoniam infuderunt se Philisthiim super terram.
   7834 1 Kings	1Kgs	9	23	28	Reversus est ergo Saul desistens persequi David, et perrexit in occursum Philisthinorum : propter hoc vocaverunt locum illum, Petram dividentem.
   7835 1 Kings	1Kgs	9	24	1	Ascendit ergo David inde : et habitavit in locis tutissimis Engaddi.
   7836 1 Kings	1Kgs	9	24	2	Cumque reversus esset Saul, postquam persecutus est Philisthaeos, nuntiaverunt ei, dicentes : Ecce David in deserto est Engaddi.
   7837 1 Kings	1Kgs	9	24	3	Assumens ergo Saul tria millia electorum virorum ex omni Israël, perrexit ad investigandum David et viros ejus, etiam super abruptissimas petras, quae solis ibicibus perviae sunt.
   7838 1 Kings	1Kgs	9	24	4	Et venit ad caulas ovium, quae se offerebant vianti : eratque ibi spelunca, quam ingressus est Saul ut purgaret ventrem : porro David et viri ejus in interiore parte speluncae latebant.
   7839 1 Kings	1Kgs	9	24	5	Et dixerunt servi David ad eum : Ecce dies de qua locutus est Dominus ad te : Ego tradam tibi inimicum tuum, ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis. Surrexit ergo David, et praecidit oram chlamydis Saul silenter.
   7840 1 Kings	1Kgs	9	24	6	Post haec percussit cor suum David, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul.
   7841 1 Kings	1Kgs	9	24	7	Dixitque ad viros suos : Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hanc rem domino meo, christo Domini, ut mittam manum meam in eum : quia christus Domini est.
   7842 1 Kings	1Kgs	9	24	8	Et confregit David viros suos sermonibus, et non permisit eos ut consurgerent in Saul : porro Saul exsurgens de spelunca, pergebat coepto itinere.
   7843 1 Kings	1Kgs	9	24	9	Surrexit autem et David post eum : et egressus de spelunca, clamavit post tergum Saul, dicens : Domine mi rex. Et respexit Saul post se : et inclinans se David pronus in terram adoravit,
   7844 1 Kings	1Kgs	9	24	10	dixitque ad Saul : Quare audis verba hominum loquentium : David quaerit malum adversum te ?
   7845 1 Kings	1Kgs	9	24	11	Ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca : et cogitavi ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus : dixi enim : Non extendam manum meam in dominum meum, quia christus Domini est.
   7846 1 Kings	1Kgs	9	24	12	Quin potius pater mi, vide, et cognosce oram chlamydis tuae in manu mea : quoniam cum praescinderem summitatem chlamydis tuae, nolui extendere manum meam in te : animadverte, et vide, quoniam non est in manu mea malum, neque iniquitas, neque peccavi in te : tu autem insidiaris animae meae ut auferas eam.
   7847 1 Kings	1Kgs	9	24	13	Judicet Dominus inter me et te, et ulciscatur me Dominus ex te : manus autem mea non sit in te.
   7848 1 Kings	1Kgs	9	24	14	Sicut et in proverbio antiquo dicitur : Ab impiis egredietur impietas : manus ergo mea non sit in te.
   7849 1 Kings	1Kgs	9	24	15	Quem persequeris, rex Israël ? quem persequeris ? canem mortuum persequeris, et pulicem unum.
   7850 1 Kings	1Kgs	9	24	16	Sit Dominus judex, et judicet inter me et te : et videat, et judicet causam meam, et eruat me de manu tua.
   7851 1 Kings	1Kgs	9	24	17	Cum autem complesset David loquens sermones hujuscemodi ad Saul, dixit Saul : Numquid vox haec tua est, fili mi David ? Et levavit Saul vocem suam, et flevit :
   7852 1 Kings	1Kgs	9	24	18	dixitque ad David : Justior tu es quam ego : tu enim tribuisti mihi bona, ego autem reddidi tibi mala.
   7853 1 Kings	1Kgs	9	24	19	Et tu indicasti hodie quae feceris mihi bona : quomodo tradiderit me Dominus in manum tuam, et non occideris me.
   7854 1 Kings	1Kgs	9	24	20	Quis enim cum invenerit inimicum suum, dimittet eum in via bona ? sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me.
   7855 1 Kings	1Kgs	9	24	21	Et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis, et habiturus in manu tua regnum Israël :
   7856 1 Kings	1Kgs	9	24	22	jura mihi in Domino, ne deleas semen meum post me, neque auferas nomen meum de domo patris mei.
   7857 1 Kings	1Kgs	9	24	23	Et juravit David Sauli. Abiit ergo Saul in domum suam : et David et viri ejus ascenderunt ad tutiora loca.
   7858 1 Kings	1Kgs	9	25	1	Mortuus est autem Samuel, et congregatus est universus Israël, et planxerunt eum, et sepelierunt eum in domo sua in Ramatha. Consurgensque David descendit in desertum Pharan.
   7859 1 Kings	1Kgs	9	25	2	Erat autem vir quispiam in solitudine Maon, et possessio ejus in Carmelo, et homo ille magnus nimis : erantque ei oves tria millia, et mille caprae : et accidit ut tonderetur grex ejus in Carmelo.
   7860 1 Kings	1Kgs	9	25	3	Nomen autem viri illius erat Nabal. Et nomen uxoris ejus Abigail : eratque mulier illa prudentissima, et speciosa : porro vir ejus durus, et pessimus, et malitiosus : erat autem de genere Caleb.
   7861 1 Kings	1Kgs	9	25	4	Cum ergo audisset David in deserto quod tonderet Nabal gregem suum,
   7862 1 Kings	1Kgs	9	25	5	misit decem juvenes, et dixit eis : Ascendite in Carmelum, et venietis ad Nabal, et salutabitis eum ex nomine meo pacifice.
   7863 1 Kings	1Kgs	9	25	6	Et dicetis : Sit fratribus meis et tibi pax, et domui tuae pax, et omnibus, quaecumque habes, sit pax.
   7864 1 Kings	1Kgs	9	25	7	Audivi quod tonderent pastores tui, qui erant nobiscum in deserto : numquam eis molesti fuimus, nec aliquando defuit quidquam eis de grege, omni tempore quo fuerunt nobiscum in Carmelo.
   7865 1 Kings	1Kgs	9	25	8	Interroga pueros tuos, et indicabunt tibi. Nunc ergo inveniant pueri tui gratiam in oculis tuis : in die enim bona venimus : quodcumque invenerit manus tua, da servis tuis, et filio tuo David.
   7866 1 Kings	1Kgs	9	25	9	Cumque venissent pueri David, locuti sunt ad Nabal omnia verba haec ex nomine David : et siluerunt.
   7867 1 Kings	1Kgs	9	25	10	Respondens autem Nabal pueris David, ait : Quis est David ? et quis est filius Isai ? hodie increverunt servi qui fugiunt dominos suos.
   7868 1 Kings	1Kgs	9	25	11	Tollam ergo panes meos, et aquas meas, et carnes pecorum quae occidi tonsoribus meis, et dabo viris quos nescio unde sint ?
   7869 1 Kings	1Kgs	9	25	12	Regressi sunt itaque pueri David per viam suam, et reversi venerunt, et nuntiaverunt ei omnia verba quae dixerat.
   7870 1 Kings	1Kgs	9	25	13	Tunc ait David pueris suis : Accingatur unusquisque gladio suo. Et accincti sunt singuli gladiis suis, accinctusque est et David ense suo : et secuti sunt David quasi quadringenti viri : porro ducenti remanserunt ad sarcinas.
   7871 1 Kings	1Kgs	9	25	14	Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris suis, dicens : Ecce David misit nuntios de deserto, ut benedicerent domino nostro : et aversatus est eos.
   7872 1 Kings	1Kgs	9	25	15	Homines isti boni satis fuerant nobis, et non molesti : nec quidquam aliquando periit omni tempore quo fuimus conversati cum eis in deserto :
   7873 1 Kings	1Kgs	9	25	16	pro muro erant nobis tam in nocte quam in die, omnibus diebus quibus pavimus apud eos greges.
   7874 1 Kings	1Kgs	9	25	17	Quam ob rem considera, et recogita quid facias : quoniam completa est malitia adversum virum tuum, et adversum domum tuam, et ipse est filius Belial, ita ut nemo possit ei loqui.
   7875 1 Kings	1Kgs	9	25	18	Festinavit igitur Abigail, et tulit ducentos panes, et duos utres vini, et quinque arietes coctos, et quinque sata polentae, et centum ligaturas uvae passae, et ducentas massas caricarum, et posuit super asinos :
   7876 1 Kings	1Kgs	9	25	19	dixitque pueris suis : Praecedite me : ecce ego post tergum sequar vos : viro autem suo Nabal non indicavit.
   7877 1 Kings	1Kgs	9	25	20	Cum ergo ascendisset asinum, et descenderet ad radices montis, David et viri ejus descendebant in occursum ejus : quibus et illa occurrit.
   7878 1 Kings	1Kgs	9	25	21	Et ait David : Vere frustra servavi omnia quae hujus erant in deserto, et non periit quidquam de cunctis quae ad eum pertinebant : et reddidit mihi malum pro bono.
   7879 1 Kings	1Kgs	9	25	22	Haec faciat Deus inimicis David, et haec addat, si reliquero de omnibus quae ad ipsum pertinent usque mane mingentem ad parietem.
   7880 1 Kings	1Kgs	9	25	23	Cum autem vidisset Abigail David, festinavit, et descendit de asino, et procidit coram David super faciem suam, et adoravit super terram,
   7881 1 Kings	1Kgs	9	25	24	et cecidit ad pedes ejus, et dixit : In me sit, domine mi, haec iniquitas : loquatur, obsecro, ancilla tua in auribus tuis, et audi verba famulae tuae.
   7882 1 Kings	1Kgs	9	25	25	Ne ponat, oro, dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum Nabal : quoniam secundum nomen suum stultus est, et stultitia est cum eo : ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos, domine mi, quos misisti.
   7883 1 Kings	1Kgs	9	25	26	Nunc ergo, domine mi, vivit Dominus, et vivit anima tua, qui prohibuit te ne venires in sanguinem, et salvavit manum tuam tibi : et nunc fiant sicut Nabal inimici tui, et qui quaerunt domino meo malum.
   7884 1 Kings	1Kgs	9	25	27	Quapropter suscipe benedictionem hanc, quam attulit ancilla tua tibi domino meo, et da pueris qui sequuntur te dominum meum.
   7885 1 Kings	1Kgs	9	25	28	Aufer iniquitatem famulae tuae : faciens enim faciet Dominus tibi domino meo domum fidelem, quia praelia Domini, domine mi, tu praeliaris : malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vitae tuae.
   7886 1 Kings	1Kgs	9	25	29	Si enim surrexerit aliquando homo persequens te, et quaerens animam tuam, erit anima domini mei custodita quasi in fasciculo viventium apud Dominum Deum tuum : porro inimicorum tuorum anima rotabitur, quasi in impetu et circulo fundae.
   7887 1 Kings	1Kgs	9	25	30	Cum ergo fecerit Dominus tibi domino meo omnia quae locutus est bona de te, et constituerit te ducem super Israël,
   7888 1 Kings	1Kgs	9	25	31	non erit tibi hoc in singultum, et in scrupulum cordis domino meo, quod effuderis sanguinem innoxium, aut ipse te ultus fueris : et cum benefecerit Dominus domino meo, recordaberis ancillae tuae.
   7889 1 Kings	1Kgs	9	25	32	Et ait David ad Abigail : Benedictus Dominus Deus Israël, qui misit hodie te in occursum meum, et benedictum eloquium tuum,
   7890 1 Kings	1Kgs	9	25	33	et benedicta tu, quae prohibuisti me hodie ne irem ad sanguinem, et ulciscerer me manu mea.
   7891 1 Kings	1Kgs	9	25	34	Alioquin vivit Dominus Deus Israël, qui prohibuit me ne malum facerem tibi : nisi cito venisses in occursum mihi, non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam mingens ad parietem.
   7892 1 Kings	1Kgs	9	25	35	Suscepit ergo David de manu ejus omnia quae attulerat ei, dixitque ei : Vade pacifice in domum tuam : ecce audivi vocem tuam, et honoravi faciem tuam.
   7893 1 Kings	1Kgs	9	25	36	Venit autem Abigail ad Nabal : et ecce erat ei convivium in domo ejus quasi convivium regis, et cor Nabal jucundum : erat enim ebrius nimis : et non indicavit ei verbum pusillum aut grande usque mane.
   7894 1 Kings	1Kgs	9	25	37	Diluculo autem cum digessisset vinum Nabal, indicavit ei uxor sua verba haec : et emortuum est cor ejus intrinsecus, et factus est quasi lapis.
   7895 1 Kings	1Kgs	9	25	38	Cumque pertransissent decem dies, percussit Dominus Nabal, et mortuus est.
   7896 1 Kings	1Kgs	9	25	39	Quod cum audisset David mortuum Nabal, ait : Benedictus Dominus, qui judicavit causam opprobrii mei de manu Nabal, et servum suum custodivit a malo, et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput ejus. Misit ergo David, et locutus est ad Abigail, ut sumeret eam sibi in uxorem.
   7897 1 Kings	1Kgs	9	25	40	Et venerunt pueri David ad Abigail in Carmelum, et locuti sunt ad eam, dicentes : David misit nos ad te, ut accipiat te sibi in uxorem.
   7898 1 Kings	1Kgs	9	25	41	Quae consurgens, adoravit prona in terram, et ait : Ecce famula tua sit in ancillam, ut lavet pedes servorum domini mei.
   7899 1 Kings	1Kgs	9	25	42	Et festinavit, et surrexit Abigail, et ascendit super asinum, et quinque puellae ierunt cum ea, pedissequae ejus, et secuta est nuntios David : et facta est illi uxor.
   7900 1 Kings	1Kgs	9	25	43	Sed et Achinoam accepit David de Jezraël : et fuit utraque uxor ejus.
   7901 1 Kings	1Kgs	9	25	44	Saul autem dedit Michol filiam suam, uxorem David, Phalti filio Lais, qui erat de Gallim.
   7902 1 Kings	1Kgs	9	26	1	Et venerunt Ziphaei ad Saul in Gabaa, dicentes : Ecce David absconditus est in colle Hachila, quae est ex adverso solitudinis.
   7903 1 Kings	1Kgs	9	26	2	Et surrexit Saul, et descendit in desertum Ziph, et cum eo tria millia virorum de electis Israël, ut quaereret David in deserto Ziph.
   7904 1 Kings	1Kgs	9	26	3	Et castrametatus est Saul in Gabaa Hachila, quae erat ex adverso solitudinis in via : David autem habitabat in deserto. Videns autem quod venisset Saul post se in desertum,
   7905 1 Kings	1Kgs	9	26	4	misit exploratores, et didicit quod illuc venisset certissime.
   7906 1 Kings	1Kgs	9	26	5	Et surrexit David clam, et venit ad locum ubi erat Saul : cumque vidisset locum in quo dormiebat Saul, et Abner filius Ner, princeps militiae ejus, et Saulem dormientem in tentorio, et reliquum vulgus per circuitum ejus,
   7907 1 Kings	1Kgs	9	26	6	ait David ad Achimelech Hethaeum, et Abisai filium Sarviae fratrem Joab, dicens : Quis descendet mecum ad Saul in castra ? Dixitque Abisai : Ego descendam tecum.
   7908 1 Kings	1Kgs	9	26	7	Venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte, et invenerunt Saul jacentem et dormientem in tentorio, et hastam fixam in terra ad caput ejus : Abner autem et populum dormientes in circuitu ejus.
   7909 1 Kings	1Kgs	9	26	8	Dixitque Abisai ad David : Conclusit Deus inimicum tuum hodie in manus tuas : nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel, et secundo opus non erit.
   7910 1 Kings	1Kgs	9	26	9	Et dixit David ad Abisai : Ne interficias eum : quis enim extendet manum suam in christum Domini, et innocens erit ?
   7911 1 Kings	1Kgs	9	26	10	Et dixit David : Vivit Dominus, quia nisi Dominus percusserit eum, aut dies ejus venerit ut moriatur, aut in praelium descendens perierit :
   7912 1 Kings	1Kgs	9	26	11	propitius sit mihi Dominus ne extendam manum meam in christum Domini. Nunc igitur tolle hastam quae est ad caput ejus, et scyphum aquae, et abeamus.
   7913 1 Kings	1Kgs	9	26	12	Tulit igitur David hastam, et scyphum aquae qui erat ad caput Saul, et abierunt : et non erat quisquam qui videret, et intelligeret, et evigilaret, sed omnes dormiebant, quia sopor Domini irruerat super eos.
   7914 1 Kings	1Kgs	9	26	13	Cumque transisset David ex adverso, et stetisset in vertice montis de longe, et esset grande intervallum inter eos,
   7915 1 Kings	1Kgs	9	26	14	clamavit David ad populum, et ad Abner filium Ner, dicens : Nonne respondebis, Abner ? Et respondens Abner, ait : Quis es tu, qui clamas, et inquietas regem ?
   7916 1 Kings	1Kgs	9	26	15	Et ait David ad Abner : Numquid non vir tu es ? et quis alius similis tui in Israël ? quare ergo non custodisti dominum tuum regem ? ingressus est enim unus de turba ut interficeret regem dominum tuum.
   7917 1 Kings	1Kgs	9	26	16	Non est bonum hoc, quod fecisti : vivit Dominus, quoniam filii mortis estis vos, qui non custodistis dominum vestrum, christum Domini : nunc ergo vide ubi sit hasta regis, et ubi sit scyphus aquae qui erat ad caput ejus.
   7918 1 Kings	1Kgs	9	26	17	Cognovit autem Saul vocem David, et dixit : Numquid vox haec tua, fili mi David ? Et ait David : Vox mea, domine mi rex.
   7919 1 Kings	1Kgs	9	26	18	Et ait : Quam ob causam dominus meus persequitur servum suum ? quid feci ? aut quod est malum in manu mea ?
   7920 1 Kings	1Kgs	9	26	19	Nunc ergo audi, oro, domine mi rex, verba servi tui : si Dominus incitat te adversum me, odoretur sacrificium : si autem filii hominum, maledicti sunt in conspectu Domini qui ejecerunt me hodie ut non habitem in haereditate Domini, dicentes : Vade, servi diis alienis.
   7921 1 Kings	1Kgs	9	26	20	Et nunc non effundatur sanguis meus in terram coram Domino : quia egressus est rex Israël ut quaerat pulicem unum, sicut persequitur perdix in montibus.
   7922 1 Kings	1Kgs	9	26	21	Et ait Saul : Peccavi : revertere, fili mi David : nequaquam enim ultra tibi malefaciam, eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie : apparet enim quod stulte egerim, et ignoraverim multa nimis.
   7923 1 Kings	1Kgs	9	26	22	Et respondens David, ait : Ecce hasta regis : transeat unus de pueris regis, et tollat eam.
   7924 1 Kings	1Kgs	9	26	23	Dominus autem retribuet unicuique secundum justitiam suam et fidem : tradidit enim te Dominus hodie in manum meam, et nolui extendere manum meam in christum Domini.
   7925 1 Kings	1Kgs	9	26	24	Et sicut magnificata est anima tua hodie in oculis meis, sic magnificetur anima mea in oculis Domini, et liberet me de omni angustia.
   7926 1 Kings	1Kgs	9	26	25	Ait ergo Saul ad David : Benedictus tu, fili mi David : et quidem faciens facies, et potens poteris. Abiit autem David in viam suam, et Saul reversus est in locum suum.
   7927 1 Kings	1Kgs	9	27	1	Et ait David in corde suo : Aliquando incidam una die in manus Saul : nonne melius est ut fugiam, et salver in terra Philisthinorum, ut desperet Saul, cessetque me quaerere in cunctis finibus Israël ? fugiam ergo manus ejus.
   7928 1 Kings	1Kgs	9	27	2	Et surrexit David, et abiit ipse, et sexcenti viri cum eo, ad Achis filium Maoch regem Geth.
   7929 1 Kings	1Kgs	9	27	3	Et habitavit David cum Achis in Geth, ipse et viri ejus : vir et domus ejus : et David, et duae uxores ejus, Achinoam Jezrahelitis, et Abigail uxor Nabal Carmeli.
   7930 1 Kings	1Kgs	9	27	4	Et nuntiatum est Sauli quod fugisset David in Geth, et non addidit ultra quaerere eum.
   7931 1 Kings	1Kgs	9	27	5	Dixit autem David ad Achis : Si inveni gratiam in oculis tuis, detur mihi locus in una urbium regionis hujus, ut habitem ibi : cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum ?
   7932 1 Kings	1Kgs	9	27	6	Dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg : propter quam causam facta est Siceleg regum Juda usque in diem hanc.
   7933 1 Kings	1Kgs	9	27	7	Fuit autem numerus dierum quibus habitavit David in regione Philisthinorum, quatuor mensium.
   7934 1 Kings	1Kgs	9	27	8	Et ascendit David et viri ejus, et agebant praedas de Gessuri, et de Gerzi, et de Amalecitis : hi enim pagi habitabantur in terra antiquitus, euntibus Sur usque ad terram Aegypti.
   7935 1 Kings	1Kgs	9	27	9	Et percutiebat David omnem terram, nec relinquebat viventem virum et mulierem : tollensque oves, et boves, et asinos, et camelos, et vestes, revertebatur, et veniebat ad Achis.
   7936 1 Kings	1Kgs	9	27	10	Dicebat autem ei Achis : In quem irruisti hodie ? Respondebat David : Contra meridiem Judae, et contra meridiem Jerameel, et contra meridiem Ceni.
   7937 1 Kings	1Kgs	9	27	11	Virum et mulierem non vivificabat David, nec adducebat in Geth, dicens : Ne forte loquantur adversum nos : Haec fecit David : et hoc erat decretum illi omnibus diebus quibus habitavit in regione Philisthinorum.
   7938 1 Kings	1Kgs	9	27	12	Credidit ergo Achis David, dicens : Multa mala operatus est contra populum suum Israël : erit igitur mihi servus sempiternus.
   7939 1 Kings	1Kgs	9	28	1	Factum est autem in diebus illis, congregaverunt Philisthiim agmina sua, ut praepararentur ad bellum contra Israël : dixitque Achis ad David : Sciens nunc scito quoniam mecum egredieris in castris, tu et viri tui.
   7940 1 Kings	1Kgs	9	28	2	Dixitque David ad Achis : Nunc scies quae facturus est servus tuus. Et ait Achis ad David : Et ego custodem capitis mei ponam te cunctis diebus.
   7941 1 Kings	1Kgs	9	28	3	Samuel autem mortuus est, planxitque eum omnis Israël, et sepelierunt eum in Ramatha urbe sua. Et Saul abstulit magos et hariolos de terra.
   7942 1 Kings	1Kgs	9	28	4	Congregatique sunt Philisthiim, et venerunt, et castrametati sunt in Sunam : congregavit autem et Saul universum Israël, et venit in Gelboë.
   7943 1 Kings	1Kgs	9	28	5	Et vidit Saul castra Philisthiim, et timuit, et expavit cor ejus nimis.
   7944 1 Kings	1Kgs	9	28	6	Consuluitque Dominum, et non respondit ei neque per somnia, neque per sacerdotes, neque per prophetas.
   7945 1 Kings	1Kgs	9	28	7	Dixitque Saul servis suis : Quaerite mihi mulierem habentem pythonem, et vadam ad eam, et sciscitabor per illam. Et dixerunt servi ejus ad eum : Est mulier pythonem habens in Endor.
   7946 1 Kings	1Kgs	9	28	8	Mutavit ergo habitum suum, vestitusque est aliis vestimentis, et abiit ipse, et duo viri cum eo : veneruntque ad mulierem nocte, et ait illi : Divina mihi in pythone, et suscita mihi quem dixero tibi.
   7947 1 Kings	1Kgs	9	28	9	Et ait mulier ad eum : Ecce, tu nosti quanta fecerit Saul, et quomodo eraserit magos et hariolos de terra : quare ergo insidiaris animae meae, ut occidar ?
   7948 1 Kings	1Kgs	9	28	10	Et juravit ei Saul in Domino, dicens : Vivit Dominus, quia non eveniet tibi quidquam mali propter hanc rem.
   7949 1 Kings	1Kgs	9	28	11	Dixitque ei mulier : Quem suscitabo tibi ? Qui ait : Samuelem mihi suscita.
   7950 1 Kings	1Kgs	9	28	12	Cum autem vidisset mulier Samuelem, exclamavit voce magna, et dixit ad Saul : Quare imposuisti mihi ? tu es enim Saul.
   7951 1 Kings	1Kgs	9	28	13	Dixitque ei rex : Noli timere : quid vidisti ? Et ait mulier ad Saul : Deos vidi ascendentes de terra.
   7952 1 Kings	1Kgs	9	28	14	Dixitque ei : Qualis est forma ejus ? Quae ait : Vir senex ascendit, et ipse amictus est pallio. Et intellexit Saul quod Samuel esset, et inclinavit se super faciem suam in terra, et adoravit.
   7953 1 Kings	1Kgs	9	28	15	Dixit autem Samuel ad Saul : Quare inquietasti me ut suscitarer ? Et ait Saul : Coarctor nimis : siquidem Philisthiim pugnant adversum me, et Deus recessit a me, et exaudire me noluit neque in manu prophetarum, neque per somnia : vocavi ergo te, ut ostenderes mihi quid faciam.
   7954 1 Kings	1Kgs	9	28	16	Et ait Samuel : Quid interrogas me, cum Dominus recesserit a te, et transierit ad aemulum tuum ?
   7955 1 Kings	1Kgs	9	28	17	Faciet enim tibi Dominus sicut locutus est in manu mea, et scindet regnum tuum de manu tua et dabit illud proximo tuo David :
   7956 1 Kings	1Kgs	9	28	18	quia non obedisti voci Domini, neque fecisti iram furoris ejus in Amalec : idcirco quod pateris, fecit tibi Dominus hodie.
   7957 1 Kings	1Kgs	9	28	19	Et dabit Dominus etiam Israël tecum in manus Philisthiim : cras autem tu et filii tui mecum eritis : sed et castra Israël tradet Dominus in manus Philisthiim.
   7958 1 Kings	1Kgs	9	28	20	Statimque Saul cecidit porrectus in terram : extimuerat enim verba Samuelis, et robur non erat in eo, quia non comederat panem tota die illa.
   7959 1 Kings	1Kgs	9	28	21	Ingressa est itaque mulier illa ad Saul (conturbatus enim erat valde), dixitque ad eum : Ecce obedivit ancilla tua voci tuae, et posui animam meam in manu mea : et audivi sermones tuos, quos locutus es ad me.
   7960 1 Kings	1Kgs	9	28	22	Nunc igitur audi et tu vocem ancillae tuae, et ponam coram te buccellam panis, ut comedens convalescas, et possis iter agere.
   7961 1 Kings	1Kgs	9	28	23	Qui renuit, et ait : Non comedam. Coëgerunt autem eum servi sui et mulier, et tandem audita voce eorum surrexit de terra, et sedit super lectum.
   7962 1 Kings	1Kgs	9	28	24	Mulier autem illa habebat vitulum pascualem in domo, et festinavit, et occidit eum : tollensque farinam, miscuit eam, et coxit azyma,
   7963 1 Kings	1Kgs	9	28	25	et posuit ante Saul et ante servos ejus. Qui cum comedissent, surrexerunt, et ambulaverunt per totam noctem illam.
   7964 1 Kings	1Kgs	9	29	1	Congregata sunt ergo Philisthiim universa agmina in Aphec : sed et Israël castrametatus est super fontem qui erat in Jezrahel.
   7965 1 Kings	1Kgs	9	29	2	Et satrapae quidem Philisthiim incedebant in centuriis et millibus : David autem et viri ejus erant in novissimo agmine cum Achis.
   7966 1 Kings	1Kgs	9	29	3	Dixeruntque principes Philisthiim ad Achis : Quid sibi volunt Hebraei isti ? Et ait Achis ad principes Philisthiim : Num ignoratis David, qui fuit servus Saul regis Israël, et est apud me multis diebus, vel annis, et non inveni in eo quidquam ex die qua transfugit ad me usque ad diem hanc ?
   7967 1 Kings	1Kgs	9	29	4	Irati sunt autem adversus eum principes Philisthiim, et dixerunt ei : Revertatur vir iste, et sedeat in loco suo in quo constituisti eum, et non descendat nobiscum in praelium, ne fiat nobis adversarius, cum praeliari coeperimus : quomodo enim aliter poterit placare dominum suum, nisi in capitibus nostris ?
   7968 1 Kings	1Kgs	9	29	5	Nonne iste est David, cui cantabant in choris, dicentes : [Percussit Saul in millibus suis, et David in decem millibus suis ?]
   7969 1 Kings	1Kgs	9	29	6	Vocavit ergo Achis David, et ait ei : Vivit Dominus, quia rectus es tu, et bonus in conspectu meo : et exitus tuus, et introitus tuus mecum est in castris : et non inveni in te quidquam mali ex die qua venisti ad me usque in diem hanc : sed satrapis non places.
   7970 1 Kings	1Kgs	9	29	7	Revertere ergo, et vade in pace, et non offendas oculos satraparum Philisthiim.
   7971 1 Kings	1Kgs	9	29	8	Dixitque David ad Achis : Quid enim feci, et quid invenisti in me servo tuo, a die qua fui in conspectu tuo usque in diem hanc, ut non veniam et pugnem contra inimicos domini mei regis ?
   7972 1 Kings	1Kgs	9	29	9	Respondens autem Achis, locutus est ad David : Scio quia bonus es tu in oculis meis, sicut angelus Dei : sed principes Philisthinorum dixerunt : Non ascendet nobiscum in praelium.
   7973 1 Kings	1Kgs	9	29	10	Igitur consurge mane tu, et servi domini tui qui venerunt tecum : et cum de nocte surrexeritis, et coeperit dilucescere, pergite.
   7974 1 Kings	1Kgs	9	29	11	Surrexit itaque de nocte David, ipse et viri ejus, ut proficiscerentur mane, et reverterentur ad terram Philisthiim : Philisthiim autem ascenderunt in Jezrahel.
   7975 1 Kings	1Kgs	9	30	1	Cumque venissent David et viri ejus in Siceleg die tertia, Amalecitae impetum fecerant ex parte australi in Siceleg, et percusserant Siceleg, et succenderant eam igni.
   7976 1 Kings	1Kgs	9	30	2	Et captivas duxerant mulieres ex ea, a minimo usque ad magnum : et non interfecerant quemquam, sed secum duxerant, et pergebant itinere suo.
   7977 1 Kings	1Kgs	9	30	3	Cum ergo venissent David et viri ejus ad civitatem, et invenissent eam succensam igni, et uxores suas, et filios suos et filias, ductas esse captivas,
   7978 1 Kings	1Kgs	9	30	4	levaverunt David et populus qui erat cum eo voces suas, et planxerunt donec deficerent in eis lacrimae.
   7979 1 Kings	1Kgs	9	30	5	Siquidem et duae uxores David captivae ductae fuerant, Achinoam Jezrahelites, et Abigail uxor Nabal Carmeli.
   7980 1 Kings	1Kgs	9	30	6	Et contristatus est David valde : volebat enim eum populus lapidare, quia amara erat anima uniuscujusque viri super filiis suis et filiabus : confortatus est autem David in Domino Deo suo.
   7981 1 Kings	1Kgs	9	30	7	Et ait ad Abiathar sacerdotem filium Achimelech : Applica ad me ephod. Et applicavit Abiathar ephod ad David.
   7982 1 Kings	1Kgs	9	30	8	Et consuluit David Dominum, dicens : Persequar latrunculos hos, et comprehendam eos, an non ? Dixitque ei Dominus : Persequere : absque dubio enim comprehendes eos, et excuties praedam.
   7983 1 Kings	1Kgs	9	30	9	Abiit ergo David, ipse et sexcenti viri qui erant cum eo, et venerunt usque ad torrentem Besor : et lassi quidam substiterunt.
   7984 1 Kings	1Kgs	9	30	10	Persecutus est autem David ipse, et quadringenti viri : substiterant enim ducenti, qui lassi transire non poterant torrentem Besor.
   7985 1 Kings	1Kgs	9	30	11	Et invenerunt virum aegyptium in agro, et adduxerunt eum ad David : dederuntque ei panem ut comederet, et biberet aquam,
   7986 1 Kings	1Kgs	9	30	12	sed et fragmen massae caricarum, et duas ligaturas uvae passae. Quae cum comedisset, reversus est spiritus ejus, et refocillatus est : non enim comederat panem, neque biberat aquam, tribus diebus et tribus noctibus.
   7987 1 Kings	1Kgs	9	30	13	Dixit itaque ei David : Cujus es tu ? vel unde ? et quo pergis ? Qui ait : Puer aegyptius ego sum, servus viri Amalecitae : dereliquit autem me dominus meus, quia aegrotare coepi nudiustertius.
   7988 1 Kings	1Kgs	9	30	14	Siquidem nos erupimus ad australem plagam Cerethi, et contra Judam, et ad meridiem Caleb, et Siceleg succendimus igni.
   7989 1 Kings	1Kgs	9	30	15	Dixitque ei David : Potes me ducere ad cuneum istum ? Qui ait : Jura mihi per Deum quod non occidas me, et non tradas me in manus domini mei, et ego ducam te ad cuneum istum. Et juravit ei David.
   7990 1 Kings	1Kgs	9	30	16	Qui cum duxisset eum, ecce illi discumbebant super faciem universae terrae comedentes et bibentes, et quasi festum celebrantes diem, pro cuncta praeda et spoliis quae ceperant de terra Philisthiim et de terra Juda.
   7991 1 Kings	1Kgs	9	30	17	Et percussit eos David a vespere usque ad vesperam alterius diei, et non evasit ex eis quisquam, nisi quadringenti viri adolescentes, qui ascenderant camelos et fugerant.
   7992 1 Kings	1Kgs	9	30	18	Eruit ergo David omnia quae tulerant Amalecitae, et duas uxores suas eruit.
   7993 1 Kings	1Kgs	9	30	19	Nec defuit quidquam a parvo usque ad magnum, tam de filiis quam de filiabus, et de spoliis, et quaecumque rapuerant : omnia reduxit David.
   7994 1 Kings	1Kgs	9	30	20	Et tulit universos greges et armenta, et minavit ante faciem suam : dixeruntque : Haec est praeda David.
   7995 1 Kings	1Kgs	9	30	21	Venit autem David ad ducentos viros qui lassi substiterant, nec sequi potuerant David, et residere eos jusserat in torrente Besor : qui egressi sunt obviam David et populo qui erat cum eo. Accedens autem David ad populum, salutavit eos pacifice.
   7996 1 Kings	1Kgs	9	30	22	Respondensque omnis vir pessimus et iniquus de viris qui ierant cum David, dixit : Quia non venerunt nobiscum, non dabimus eis quidquam de praeda quam eruimus : sed sufficiat unicuique uxor sua et filii : quos cum acceperint, recedant.
   7997 1 Kings	1Kgs	9	30	23	Dixit autem David : Non sic facietis, fratres mei, de his quae tradidit nobis Dominus, et custodivit nos, et dedit latrunculos qui eruperant adversum nos, in manus nostras :
   7998 1 Kings	1Kgs	9	30	24	nec audiet vos quisquam super sermone hoc : aequa enim pars erit descendentis ad praelium, et remanentis ad sarcinas, et similiter divident.
   7999 1 Kings	1Kgs	9	30	25	Et factum est hoc ex die illa et deinceps, constitutum et praefinitum, et quasi lex in Israël usque in diem hanc.
   8000 1 Kings	1Kgs	9	30	26	Venit ergo David in Siceleg, et misit dona de praeda senioribus Juda proximis suis, dicens : Accipite benedictionem de praeda hostium Domini :
   8001 1 Kings	1Kgs	9	30	27	his qui erant in Bethel, et qui in Ramoth ad meridiem, et qui in Jether,
   8002 1 Kings	1Kgs	9	30	28	et qui in Aroër, et qui in Sephamoth, et qui in Esthamo,
   8003 1 Kings	1Kgs	9	30	29	et qui in Rachal, et qui in urbibus Jerameel, et qui in urbibus Ceni,
   8004 1 Kings	1Kgs	9	30	30	et qui in Arama, et qui in lacu Asan, et qui in Athach,
   8005 1 Kings	1Kgs	9	30	31	et qui in Hebron, et reliquis qui erant in his locis in quibus commoratus fuerat David, ipse et viri ejus.
   8006 1 Kings	1Kgs	9	31	1	Philisthiim autem pugnabant adversum Israël : et fugerunt viri Israël ante faciem Philisthiim, et ceciderunt interfecti in monte Gelboë.
   8007 1 Kings	1Kgs	9	31	2	Irrueruntque Philisthiim in Saul et in filios ejus, et percusserunt Jonathan, et Abinadab, et Melchisua filios Saul :
   8008 1 Kings	1Kgs	9	31	3	totumque pondus praelii versum est in Saul, et consecuti sunt eum viri sagittarii, et vulneratus est vehementer a sagittariis.
   8009 1 Kings	1Kgs	9	31	4	Dixitque Saul ad armigerum suum : Evagina gladium tuum, et percute me : ne forte veniant incircumcisi isti, et interficiant me, illudentes mihi. Et noluit armiger ejus : fuerat enim nimio terrore perterritus. Arripuit itaque Saul gladium, et irruit super eum.
   8010 1 Kings	1Kgs	9	31	5	Quod cum vidisset armiger ejus, videlicet quod mortuus esset Saul, irruit etiam ipse super gladium suum, et mortuus est cum eo.
   8011 1 Kings	1Kgs	9	31	6	Mortuus est ergo Saul, et tres filii ejus, et armiger illius, et universi viri ejus in die illa pariter.
   8012 1 Kings	1Kgs	9	31	7	Videntes autem viri Israël qui erant trans vallem et trans Jordanem, quod fugissent viri Israëlitae, et quod mortuus esset Saul et filii ejus, reliquerunt civitates suas, et fugerunt : veneruntque Philisthiim, et habitaverunt ibi.
   8013 1 Kings	1Kgs	9	31	8	Facta autem die altera, venerunt Philisthiim ut spoliarent interfectos, et invenerunt Saul et tres filios ejus jacentes in monte Gelboë.
   8014 1 Kings	1Kgs	9	31	9	Et praeciderunt caput Saul, et spoliaverunt eum armis : et miserunt in terram Philisthinorum per circuitum, ut annuntiaretur in templo idolorum, et in populis.
   8015 1 Kings	1Kgs	9	31	10	Et posuerunt arma ejus in templo Astaroth, corpus vero ejus suspenderunt in muro Bethsan.
   8016 1 Kings	1Kgs	9	31	11	Quod cum audissent habitatores Jabes Galaad, quaecumque fecerant Philisthiim Saul,
   8017 1 Kings	1Kgs	9	31	12	surrexerunt omnes viri fortissimi, et ambulaverunt tota nocte, et tulerunt cadaver Saul, et cadavera filiorum ejus, de muro Bethsan : veneruntque Jabes Galaad, et combusserunt ea ibi :
   8018 1 Kings	1Kgs	9	31	13	et tulerunt ossa eorum, et sepelierunt in nemore Jabes, et jejunaverunt septem diebus.
   8019 2 Kings	2Kgs	10	1	1	Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a caede Amalec, et maneret in Siceleg duos dies.
   8020 2 Kings	2Kgs	10	1	2	In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa, et pulvere conspersus caput : et ut venit ad David, cecidit super faciem suam, et adoravit.
   8021 2 Kings	2Kgs	10	1	3	Dixitque ad eum David : Unde venis ? Qui ait ad eum : De castris Israël fugi.
   8022 2 Kings	2Kgs	10	1	4	Et dixit ad eum David : Quod est verbum quod factum est ? indica mihi. Qui ait : Fugit populus ex praelio, et multi corruentes e populo mortui sunt : sed et Saul et Jonathas filius ejus interierunt.
   8023 2 Kings	2Kgs	10	1	5	Dixitque David ad adolescentem qui nuntiabat ei : Unde scis quia mortuus est Saul, et Jonathas filius ejus ?
   8024 2 Kings	2Kgs	10	1	6	Et ait adolescens qui nuntiabat ei : Casu veni in montem Gelboë, et Saul incumbebat super hastam suam : porro currus et equites appropinquabant ei,
   8025 2 Kings	2Kgs	10	1	7	et conversus post tergum suum, vidensque me, vocavit. Cui cum respondissem : Adsum :
   8026 2 Kings	2Kgs	10	1	8	dixit mihi : Quisnam es tu ? Et aio ad eum : Amalecites ego sum.
   8027 2 Kings	2Kgs	10	1	9	Et locutus est mihi : Sta super me, et interfice me : quoniam tenent me angustiae, et adhuc tota anima mea in me est.
   8028 2 Kings	2Kgs	10	1	10	Stansque super eum, occidi illum : sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam : et tuli diadema quod erat in capite ejus, et armillam de brachio illius, et attuli ad te dominum meum huc.
   8029 2 Kings	2Kgs	10	1	11	Apprehendens autem David, vestimenta sua scidit, omnesque viri qui erant cum eo,
   8030 2 Kings	2Kgs	10	1	12	et planxerunt, et fleverunt, et jejunaverunt usque ad vesperam super Saul, et super Jonathan filium ejus, et super populum Domini, et super domum Israël, eo quod corruissent gladio.
   8031 2 Kings	2Kgs	10	1	13	Dixitque David ad juvenem qui nuntiaverat ei : Unde es tu ? Qui respondit : Filius hominis advenae Amalecitae ego sum.
   8032 2 Kings	2Kgs	10	1	14	Et ait ad eum David : Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini ?
   8033 2 Kings	2Kgs	10	1	15	Vocansque David unum de pueris suis, ait : Accedens irrue in eum. Qui percussit illum, et mortuus est.
   8034 2 Kings	2Kgs	10	1	16	Et ait ad eum David : Sanguis tuus super caput tuum : os enim tuum locutum est adversum te, dicens : Ego interfeci christum Domini.
   8035 2 Kings	2Kgs	10	1	17	Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul, et super Jonathan filium ejus
   8036 2 Kings	2Kgs	10	1	18	(et praecepit ut docerent filios Juda arcum, sicut scriptum est in libro justorum), et ait : [Considera, Israël, pro his qui mortui sunt, super excelsa tua vulnerati.
   8037 2 Kings	2Kgs	10	1	19	Inclyti Israël super montes tuos interfecti sunt : quomodo ceciderunt fortes ?
   8038 2 Kings	2Kgs	10	1	20	Nolite annuntiare in Geth, neque annuntietis in compitis Ascalonis : ne forte laetentur filiae Philisthiim ; ne exultent filiae incircumcisorum.]
   8039 2 Kings	2Kgs	10	1	21	[Montes Gelboë, nec ros, nec pluvia veniant super vos, neque sint agri primitiarum : quia ibi abjectus est clypeus fortium : clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo.]
   8040 2 Kings	2Kgs	10	1	22	[A sanguine interfectorum, ab adipe fortium, sagitta Jonathae numquam rediit retrorsum, et gladius Saul non est reversus inanis.
   8041 2 Kings	2Kgs	10	1	23	Saul et Jonathas amabiles, et decori in vita sua, in morte quoque non sunt divisi : aquilis velociores, leonibus fortiores.]
   8042 2 Kings	2Kgs	10	1	24	[Filiae Israël, super Saul flete, qui vestiebat vos coccino in deliciis, qui praebebat ornamenta aurea cultui vestro.]
   8043 2 Kings	2Kgs	10	1	25	[Quomodo ceciderunt fortes in praelio ? Jonathas in excelsis tuis occisus est ?
   8044 2 Kings	2Kgs	10	1	26	Doleo super te, frater mi Jonatha, decore nimis, et amabilis super amorem mulierum. Sicut mater unicum amat filium suum, ita ego te diligebam.
   8045 2 Kings	2Kgs	10	1	27	Quomodo ceciderunt robusti, et perierunt arma bellica ?]
   8046 2 Kings	2Kgs	10	2	1	Igitur post haec consuluit David Dominum, dicens : Num ascendam in unam de civitatibus Juda ? Et ait Dominus ad eum : Ascende. Dixitque David : Quo ascendam ? Et respondit ei : In Hebron.
   8047 2 Kings	2Kgs	10	2	2	Ascendit ergo David, et duae uxores ejus, Achinoam Jezraëlites, et Abigail uxor Nabal Carmeli :
   8048 2 Kings	2Kgs	10	2	3	sed et viros, qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua : et manserunt in oppidis Hebron.
   8049 2 Kings	2Kgs	10	2	4	Veneruntque viri Juda, et unxerunt ibi David ut regnaret super domum Juda. Et nuntiatum est David quod viri Jabes Galaad sepelissent Saul.
   8050 2 Kings	2Kgs	10	2	5	Misit ergo David nuntios ad viros Jabes Galaad, dixitque ad eos : Benedicti vos Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul, et sepelistis eum.
   8051 2 Kings	2Kgs	10	2	6	Et nunc retribuet vobis quidem Dominus misericordiam et veritatem : sed et ego reddam gratiam, eo quod fecistis verbum istud.
   8052 2 Kings	2Kgs	10	2	7	Confortentur manus vestrae, et estote filii fortitudinis : licet enim mortuus sit dominus vester Saul, tamen me unxit domus Juda in regem sibi.
   8053 2 Kings	2Kgs	10	2	8	Abner autem filius Ner, princeps exercitus Saul, tulit Isboseth filium Saul, et circumduxit eum per castra,
   8054 2 Kings	2Kgs	10	2	9	regemque constituit super Galaad, et super Gessuri, et super Jezraël, et super Ephraim, et super Benjamin, et super Israël universum.
   8055 2 Kings	2Kgs	10	2	10	Quadraginta annorum erat Isboseth filius Saul cum regnare coepisset super Israël, et duobus annis regnavit : sola autem domus Juda sequebatur David.
   8056 2 Kings	2Kgs	10	2	11	Et fuit numerus dierum quos commoratus est David imperans in Hebron super domum Juda, septem annorum et sex mensium.
   8057 2 Kings	2Kgs	10	2	12	Egressusque est Abner filius Ner, et pueri Isboseth filii Saul, de castris in Gabaon.
   8058 2 Kings	2Kgs	10	2	13	Porro Joab filius Sarviae, et pueri David, egressi sunt, et occurrerunt eis juxta piscinam Gabaon. Et cum in unum convenissent, e regione sederunt : hi ex una parte piscinae, et illi ex altera.
   8059 2 Kings	2Kgs	10	2	14	Dixitque Abner ad Joab : Surgant pueri, et ludant coram nobis. Et respondit Joab : Surgant.
   8060 2 Kings	2Kgs	10	2	15	Surrexerunt ergo, et transierunt numero duodecim de Benjamin, ex parte Isboseth filii Saul, et duodecim de pueris David.
   8061 2 Kings	2Kgs	10	2	16	Apprehensoque unusquisque capite comparis sui, defixit gladium in latus contrarii, et ceciderunt simul : vocatumque est nomen loci illius : Ager robustorum, in Gabaon.
   8062 2 Kings	2Kgs	10	2	17	Et ortum est bellum durum satis in die illa : fugatusque est Abner et viri Israël a pueris David.
   8063 2 Kings	2Kgs	10	2	18	Erant autem ibi tres filii Sarviae, Joab, et Abisai, et Asaël : porro Asaël cursor velocissimus fuit, quasi unus de capreis quae morantur in silvis.
   8064 2 Kings	2Kgs	10	2	19	Persequebatur autem Asaël Abner, et non declinavit ad dextram neque ad sinistram omittens persequi Abner.
   8065 2 Kings	2Kgs	10	2	20	Respexit itaque Abner post tergum suum, et ait : Tune es Asaël ? Qui respondit : Ego sum.
   8066 2 Kings	2Kgs	10	2	21	Dixitque ei Abner : Vade ad dexteram, sive ad sinistram, et apprehende unum de adolescentibus, et tolle tibi spolia ejus. Noluit autem Asaël omittere quin urgeret eum.
   8067 2 Kings	2Kgs	10	2	22	Rursumque locutus est Abner ad Asaël : Recede, noli me sequi, ne compellar confodere te in terram, et levare non potero faciem meam ad Joab fratrem tuum.
   8068 2 Kings	2Kgs	10	2	23	Qui audire contempsit, et noluit declinare : percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine, et transfodit, et mortuus est in eodem loco : omnesque qui transibant per locum illum, in quo ceciderat Asaël et mortuus erat, subsistebant.
   8069 2 Kings	2Kgs	10	2	24	Persequentibus autem Joab et Abisai fugientem Abner, sol occubuit : et venerunt usque ad collem aquaeductus, qui est ex adverso vallis itineris deserti in Gabaon.
   8070 2 Kings	2Kgs	10	2	25	Congregatique sunt filii Benjamin ad Abner : et conglobati in unum cuneum, steterunt in summitate tumuli unius.
   8071 2 Kings	2Kgs	10	2	26	Et exclamavit Abner ad Joab, et ait : Num usque ad internecionem tuus mucro desaeviet ? an ignoras quod periculosa sit desperatio ? usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos ?
   8072 2 Kings	2Kgs	10	2	27	Et ait Joab : Vivit Dominus, si locutus fuisses, mane recessisset populus persequens fratrem suum.
   8073 2 Kings	2Kgs	10	2	28	Insonuit ergo Joab buccina, et stetit omnis exercitus, nec persecuti sunt ultra Israël, neque iniere certamen.
   8074 2 Kings	2Kgs	10	2	29	Abner autem et viri ejus abierunt per campestria, tota nocte illa : et transierunt Jordanem, et lustrata omni Beth-horon, venerunt ad castra.
   8075 2 Kings	2Kgs	10	2	30	Porro Joab reversus, omisso Abner, congregavit omnem populum : et defuerunt de pueris David decem et novem viri, excepto Asaële.
   8076 2 Kings	2Kgs	10	2	31	Servi autem David percusserunt de Benjamin, et de viris qui erant cum Abner, trecentos sexaginta, qui et mortui sunt.
   8077 2 Kings	2Kgs	10	2	32	Tuleruntque Asaël, et sepelierunt eum in sepulchro patris sui in Bethlehem : et ambulaverunt tota nocte Joab et viri qui erant cum eo, et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron.
   8078 2 Kings	2Kgs	10	3	1	Facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter domum David : David proficiscens, et semper seipso robustior, domus autem Saul decrescens quotidie.
   8079 2 Kings	2Kgs	10	3	2	Natique sunt filii David in Hebron : fuitque primogenitus ejus Amnon, de Achinoam Jezraëlitide.
   8080 2 Kings	2Kgs	10	3	3	Et post eum Cheleab, de Abigail uxore Nabal Carmeli : porro tertius Absalom, filius Maacha filiae Tholmai regis Gessur.
   8081 2 Kings	2Kgs	10	3	4	Quartus autem Adonias, filius Haggith : et quintus Saphathia, filius Abital.
   8082 2 Kings	2Kgs	10	3	5	Sextus quoque Jethraam, de Egla uxore David : hi nati sunt David in Hebron.
   8083 2 Kings	2Kgs	10	3	6	Cum ergo esset praelium inter domum Saul et domum David, Abner filius Ner regebat domum Saul.
   8084 2 Kings	2Kgs	10	3	7	Fuerat autem Sauli concubina nomine Respha, filia Aja. Dixitque Isboseth ad Abner :
   8085 2 Kings	2Kgs	10	3	8	Quare ingressus es ad concubinam patris mei ? Qui iratus nimis propter verba Isboseth, ait : Numquid caput canis ego sum adversum Judam hodie, qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui, et super fratres et proximos ejus, et non tradidi te in manus David, et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie ?
   8086 2 Kings	2Kgs	10	3	9	Haec faciat Deus Abner, et haec addat ei, nisi quomodo juravit Dominus David, sic faciam cum eo,
   8087 2 Kings	2Kgs	10	3	10	ut transferatur regnum de domo Saul, et elevetur thronus David super Israël et super Judam, a Dan usque Bersabee.
   8088 2 Kings	2Kgs	10	3	11	Et non potuit respondere ei quidquam, quia metuebat illum.
   8089 2 Kings	2Kgs	10	3	12	Misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes : Cujus est terra ? et ut loquerentur : Fac mecum amicitias, et erit manus mea tecum, et reducam ad te universum Israël.
   8090 2 Kings	2Kgs	10	3	13	Qui ait : Optime : ego faciam tecum amicitias : sed unam rem peto a te, dicens : Non videbis faciem meam antequam adduxeris Michol filiam Saul : et sic venies, et videbis me.
   8091 2 Kings	2Kgs	10	3	14	Misit autem David nuntios ad Isboseth filium Saul, dicens : Redde uxorem meam Michol, quam despondi mihi centum praeputiis Philisthiim.
   8092 2 Kings	2Kgs	10	3	15	Misit ergo Isboseth, et tulit eam a viro suo Phaltiel filio Lais.
   8093 2 Kings	2Kgs	10	3	16	Sequebaturque eam vir suus, plorans usque Bahurim : et dixit ad eum Abner : Vade, et revertere. Qui reversus est.
   8094 2 Kings	2Kgs	10	3	17	Sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israël, dicens : Tam heri quam nudiustertius quaerebatis David ut regnaret super vos.
   8095 2 Kings	2Kgs	10	3	18	Nunc ergo facite : quoniam Dominus locutus est ad David, dicens : In manu servi mei David salvabo populum meum Israël de manu Philisthiim, et omnium inimicorum ejus.
   8096 2 Kings	2Kgs	10	3	19	Locutus est autem Abner etiam ad Benjamin. Et abiit ut loqueretur ad David in Hebron omnia quae placuerant Israëli et universo Benjamin.
   8097 2 Kings	2Kgs	10	3	20	Venitque ad David in Hebron cum viginti viris : et fecit David Abner, et viris ejus qui venerant cum eo, convivium.
   8098 2 Kings	2Kgs	10	3	21	Et dixit Abner ad David : Surgam, ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israël, et ineam tecum foedus, et imperes omnibus, sicut desiderat anima tua. Cum ergo deduxisset David Abner, et ille isset in pace,
   8099 2 Kings	2Kgs	10	3	22	statim pueri David et Joab venerunt, caesis latronibus, cum praeda magna nimis : Abner autem non erat cum David in Hebron, quia jam dimiserat eum, et profectus fuerat in pace.
   8100 2 Kings	2Kgs	10	3	23	Et Joab, et omnis exercitus qui erat cum eo, postea venerunt : nuntiatum est itaque Joab a narrantibus : Venit Abner filius Ner ad regem, et dimisit eum, et abiit in pace.
   8101 2 Kings	2Kgs	10	3	24	Et ingressus est Joab ad regem, et ait : Quid fecisti ? Ecce venit Abner ad te : quare dimisisti eum, et abiit et recessit ?
   8102 2 Kings	2Kgs	10	3	25	ignoras Abner filium Ner, quoniam ad hoc venit ad te ut deciperet te, et sciret exitum tuum et introitum tuum, et nosset omnia quae agis ?
   8103 2 Kings	2Kgs	10	3	26	Egressus itaque Joab a David, misit nuntios post Abner, et reduxit eum a cisterna Sira, ignorante David.
   8104 2 Kings	2Kgs	10	3	27	Cumque rediisset Abner in Hebron, seorsum adduxit eum Joab ad medium portae ut loqueretur ei, in dolo : et percussit illum ibi in inguine, et mortuus est in ultionem sanguinis Asaël fratris ejus.
   8105 2 Kings	2Kgs	10	3	28	Quod cum audisset David rem jam gestam, ait : Mundus ego sum, et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum, a sanguine Abner filii Ner :
   8106 2 Kings	2Kgs	10	3	29	et veniat super caput Joab, et super omnem domum patris ejus : nec deficiat de domo Joab fluxum seminis sustinens, et leprosus, et tenens fusum, et cadens gladio, et indigens pane.
   8107 2 Kings	2Kgs	10	3	30	Igitur Joab et Abisai frater ejus interfecerunt Abner, eo quod occidisset Asaël fratrem eorum in Gabaon in praelio.
   8108 2 Kings	2Kgs	10	3	31	Dixit autem David ad Joab, et ad omnem populum qui erat cum eo : Scindite vestimenta vestra, et accingimini saccis, et plangite ante exequias Abner. Porro rex David sequebatur feretrum.
   8109 2 Kings	2Kgs	10	3	32	Cumque sepelissent Abner in Hebron, levavit rex David vocem suam, et flevit super tumulum Abner : flevit autem et omnis populus.
   8110 2 Kings	2Kgs	10	3	33	Plangensque rex, et lugens Abner, ait : [Nequaquam ut mori solent ignavi, mortuus est Abner.
   8111 2 Kings	2Kgs	10	3	34	Manus tuae ligatae non sunt, et pedes tui non sunt compedibus aggravati : sed sicut solent cadere coram filiis iniquitatis, sic corruisti.] Congeminansque omnis populus flevit super eum.
   8112 2 Kings	2Kgs	10	3	35	Cumque venisset universa multitudo cibum capere cum David, clara adhuc die juravit David, dicens : Haec faciat mihi Deus, et haec addat, si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quidquam.
   8113 2 Kings	2Kgs	10	3	36	Omnisque populus audivit, et placuerunt eis cuncta quae fecit rex in conspectu totius populi.
   8114 2 Kings	2Kgs	10	3	37	Et cognovit omne vulgus et universus Israël in die illa, quoniam non actum fuisset a rege ut occideretur Abner filius Ner.
   8115 2 Kings	2Kgs	10	3	38	Dixit quoque rex ad servos suos : Num ignoratis quoniam princeps et maximus cecidit hodie in Israël ?
   8116 2 Kings	2Kgs	10	3	39	Ego autem adhuc delicatus, et unctus rex : porro viri isti filii Sarviae duri sunt mihi : retribuat Dominus facienti malum juxta malitiam suam.
   8117 2 Kings	2Kgs	10	4	1	Audivit autem Isboseth filius Saul quod cecidisset Abner in Hebron : et dissolutae sunt manus ejus, omnisque Israël perturbatus est.
   8118 2 Kings	2Kgs	10	4	2	Duo autem viri principes latronum erant filio Saul, nomen uni Baana, et nomen alteri Rechab, filii Remmon Berothitae de filiis Benjamin : siquidem et Beroth reputata est in Benjamin.
   8119 2 Kings	2Kgs	10	4	3	Et fugerunt Berothitae in Gethaim, fueruntque ibi advenae usque ad tempus illud.
   8120 2 Kings	2Kgs	10	4	4	Erat autem Jonathae filio Saul filius debilis pedibus : quinquennis enim fuit, quando venit nuntius de Saul et Jonatha ex Jezrahel. Tollens itaque eum nutrix sua, fugit : cumque festinaret ut fugeret, cecidit, et claudus effectus est : habuitque vocabulum Miphiboseth.
   8121 2 Kings	2Kgs	10	4	5	Venientes igitur filii Remmon Berothitae, Rechab et Baana, ingressi sunt fervente die domum Isboseth : qui dormiebat super stratum suum meridie. Et ostiaria domus purgans triticum, obdormivit.
   8122 2 Kings	2Kgs	10	4	6	Ingressi sunt autem domum latenter assumentes spicas tritici, et percusserunt eum in inguine Rechab, et Baana frater ejus, et fugerunt.
   8123 2 Kings	2Kgs	10	4	7	Cum autem ingressi fuissent domum, ille dormiebat super lectum suum in conclavi, et percutientes interfecerunt eum : sublatoque capite ejus, abierunt per viam deserti tota nocte,
   8124 2 Kings	2Kgs	10	4	8	et attulerunt caput Isboseth ad David in Hebron : dixeruntque ad regem : Ecce caput Isboseth filii Saul inimici tui, qui quaerebat animam tuam : et dedit Dominus domino meo regi ultionem hodie de Saul, et de semine ejus.
   8125 2 Kings	2Kgs	10	4	9	Respondens autem David Rechab, et Baana fratri ejus, filiis Remmon Berothitae, dixit ad eos : Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia,
   8126 2 Kings	2Kgs	10	4	10	quoniam eum qui annuntiaverat mihi, et dixerat : Mortuus est Saul : qui putabat se prospera nuntiare, tenui, et occidi eum in Siceleg, cui oportebat mercedem dare pro nuntio.
   8127 2 Kings	2Kgs	10	4	11	Quanto magis nunc cum homines impii interfecerunt virum innoxium in domo sua, super lectum suum, non quaeram sanguinem ejus de manu vestra, et auferam vos de terra ?
   8128 2 Kings	2Kgs	10	4	12	Praecepit itaque David pueris suis, et interfecerunt eos : praecidentesque manus et pedes eorum, suspenderunt eos super piscinam in Hebron : caput autem Isboseth tulerunt, et sepelierunt in sepulchro Abner in Hebron.
   8129 2 Kings	2Kgs	10	5	1	Et venerunt universae tribus Israël ad David in Hebron, dicentes : Ecce nos os tuum et caro tua sumus.
   8130 2 Kings	2Kgs	10	5	2	Sed et heri et nudiustertius cum esset Saul rex super nos, tu eras educens et reducens Israël : dixit autem Dominus ad te : Tu pasces populum meum Israël, et tu eris dux super Israël.
   8131 2 Kings	2Kgs	10	5	3	Venerunt quoque et seniores Israël ad regem in Hebron, et percussit cum eis rex David foedus in Hebron coram Domino : unxeruntque David in regem super Israël.
   8132 2 Kings	2Kgs	10	5	4	Filius triginta annorum erat David cum regnare coepisset, et quadraginta annis regnavit.
   8133 2 Kings	2Kgs	10	5	5	In Hebron regnavit super Judam septem annis et sex mensibus : in Jerusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israël et Judam.
   8134 2 Kings	2Kgs	10	5	6	Et abiit rex, et omnes viri qui erant cum eo, in Jerusalem, ad Jebusaeum habitatorem terrae : dictumque est David ab eis : Non ingredieris huc, nisi abstuleris caecos et claudos dicentes : Non ingredietur David huc.
   8135 2 Kings	2Kgs	10	5	7	Cepit autem David arcem Sion : haec est civitas David.
   8136 2 Kings	2Kgs	10	5	8	Proposuerat enim David in die illa praemium, qui percussisset Jebusaeum, et tetigisset domatum fistulas, et abstulisset caecos et claudos odientes animam David. Idcirco dicitur in proverbio : Caecus et claudus non intrabunt in templum.
   8137 2 Kings	2Kgs	10	5	9	Habitavit autem David in arce, et vocavit eam civitatem David : et aedificavit per gyrum a Mello et intrinsecus.
   8138 2 Kings	2Kgs	10	5	10	Et ingrediebatur proficiens atque succrescens, et Dominus Deus exercituum erat cum eo.
   8139 2 Kings	2Kgs	10	5	11	Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices lignorum, artificesque lapidum ad parietes : et aedificaverunt domum David.
   8140 2 Kings	2Kgs	10	5	12	Et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israël, et quoniam exaltasset regnum ejus super populum suum Israël.
   8141 2 Kings	2Kgs	10	5	13	Accepit ergo David adhuc concubinas et uxores de Jerusalem, postquam venerat de Hebron : natique sunt David et alii filii et filiae :
   8142 2 Kings	2Kgs	10	5	14	et haec nomina eorum, qui nati sunt ei in Jerusalem : Samua, et Sobab, et Nathan, et Salomon,
   8143 2 Kings	2Kgs	10	5	15	et Jebahar, et Elisua, et Nepheg,
   8144 2 Kings	2Kgs	10	5	16	et Japhia, et Elisama, et Elioda, et Eliphaleth.
   8145 2 Kings	2Kgs	10	5	17	Audierunt ergo Philisthiim quod unxissent David in regem super Israël, et ascenderunt universi ut quaererent David : quod cum audisset David, descendit in praesidium.
   8146 2 Kings	2Kgs	10	5	18	Philisthiim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim.
   8147 2 Kings	2Kgs	10	5	19	Et consuluit David Dominum, dicens : Si ascendam ad Philisthiim ? et si dabis eos in manu mea ? Et dixit Dominus ad David : Ascende, quia tradens dabo Philisthiim in manu tua.
   8148 2 Kings	2Kgs	10	5	20	Venit ergo David in Baal Pharasim : et percussit eos ibi, et dixit : Divisit Dominus inimicos meos coram me, sicut dividuntur aquae. Propterea vocatum est nomen loci illius, Baal Pharasim.
   8149 2 Kings	2Kgs	10	5	21	Et reliquerunt ibi sculptilia sua, quae tulit David et viri ejus.
   8150 2 Kings	2Kgs	10	5	22	Et addiderunt adhuc Philisthiim ut ascenderent, et diffusi sunt in valle Raphaim.
   8151 2 Kings	2Kgs	10	5	23	Consuluit autem David Dominum : Si ascendam contra Philisthaeos, et tradas eos in manus meas ? Qui respondit : Non ascendas contra eos, sed gyra post tergum eorum, et venies ad eos ex adverso pyrorum.
   8152 2 Kings	2Kgs	10	5	24	Et cum audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc inibis praelium : quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam, ut percutiat castra Philisthiim.
   8153 2 Kings	2Kgs	10	5	25	Fecit itaque David sicut praeceperat ei Dominus, et percussit Philisthiim de Gabaa usque dum venias Gezer.
   8154 2 Kings	2Kgs	10	6	1	Congregavit autem rursum David omnes electos ex Israël, triginta millia.
   8155 2 Kings	2Kgs	10	6	2	Surrexitque David, et abiit, et universus populus qui erat cum eo de viris Juda, ut adducerent arcam Dei, super quam invocatum est nomen Domini exercituum, sedentis in cherubim super eam.
   8156 2 Kings	2Kgs	10	6	3	Et imposuerunt arcam Dei super plaustrum novum : tuleruntque eam de domo Abinadab, qui erat in Gabaa : Oza autem et Ahio, filii Abinadab, minabant plaustrum novum.
   8157 2 Kings	2Kgs	10	6	4	Cumque tulissent eam de domo Abinadab, qui erat in Gabaa, custodiens arcam Dei Ahio praecedebat arcam.
   8158 2 Kings	2Kgs	10	6	5	David autem et omnis Israël ludebant coram Domino in omnibus lignis fabrefactis, et citharis et lyris et tympanis et sistris et cymbalis.
   8159 2 Kings	2Kgs	10	6	6	Postquam autem venerunt ad aream Nachon, extendit Oza manum ad arcam Dei, et tenuit eam : quoniam calcitrabant boves, et declinaverunt eam.
   8160 2 Kings	2Kgs	10	6	7	Iratusque est indignatione Dominus contra Ozam, et percussit eum super temeritate : qui mortuus est ibi juxta arcam Dei.
   8161 2 Kings	2Kgs	10	6	8	Contristatus est autem David, eo quod percussisset Dominus Ozam, et vocatum est nomen loci illius : Percussio Ozae, usque in diem hanc.
   8162 2 Kings	2Kgs	10	6	9	Et extimuit David Dominum in die illa, dicens : Quomodo ingredietur ad me arca Domini ?
   8163 2 Kings	2Kgs	10	6	10	Et noluit divertere ad se arcam Domini in civitatem David : sed divertit eam in domum Obededom Gethaei.
   8164 2 Kings	2Kgs	10	6	11	Et habitavit arca Domini in domo Obededom Gethaei tribus mensibus : et benedixit Dominus Obededom, et omnem domum ejus.
   8165 2 Kings	2Kgs	10	6	12	Nuntiatumque est regi David quod benedixisset Dominus Obededom, et omnia ejus, propter arcam Dei. Abiit ergo David, et adduxit arcam Dei de domo Obededom in civitatem David cum gaudio : et erant cum David septem chori, et victima vituli.
   8166 2 Kings	2Kgs	10	6	13	Cumque transcendissent qui portabant arcam Domini sex passus, immolabat bovem et arietem,
   8167 2 Kings	2Kgs	10	6	14	et David saltabat totis viribus ante Dominum : porro David erat accinctus ephod lineo.
   8168 2 Kings	2Kgs	10	6	15	Et David et omnis domus Israël ducebant arcam testamenti Domini in jubilo, et in clangore buccinae.
   8169 2 Kings	2Kgs	10	6	16	Cumque intrasset arca Domini in civitatem David, Michol filia Saul, prospiciens per fenestram, vidit regem David subsilientem atque saltantem coram Domino : et despexit eum in corde suo.
   8170 2 Kings	2Kgs	10	6	17	Et introduxerunt arcam Domini, et imposuerunt eam in loco suo in medio tabernaculi, quod tetenderat ei David : et obtulit David holocausta et pacifica coram Domino.
   8171 2 Kings	2Kgs	10	6	18	Cumque complesset offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini exercituum.
   8172 2 Kings	2Kgs	10	6	19	Et partitus est universae multitudini Israël tam viro quam mulieri singulis collyridam panis unam, et assaturam bubulae carnis unam, et similam frixam oleo : et abiit omnis populus, unusquisque in domum suam.
   8173 2 Kings	2Kgs	10	6	20	Reversusque est David ut benediceret domui suae : et egressa Michol filia Saul in occursum David, ait : Quam gloriosus fuit hodie rex Israël discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus est, quasi si nudetur unus de scurris.
   8174 2 Kings	2Kgs	10	6	21	Dixitque David ad Michol : Ante Dominum, qui elegit me potius quam patrem tuum et quam omnem domum ejus, et praecepit mihi ut essem dux super populum Domini in Israël,
   8175 2 Kings	2Kgs	10	6	22	et ludam, et vilior fiam plus quam factus sum : et ero humilis in oculis meis, et cum ancillis de quibus locuta es, gloriosior apparebo.
   8176 2 Kings	2Kgs	10	6	23	Igitur Michol filiae Saul non est natus filius usque in diem mortis suae.
   8177 2 Kings	2Kgs	10	7	1	Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis,
   8178 2 Kings	2Kgs	10	7	2	dixit ad Nathan prophetam : Videsne quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio pellium ?
   8179 2 Kings	2Kgs	10	7	3	Dixitque Nathan ad regem : Omne quod est in corde tuo, vade, fac : quia Dominus tecum est.
   8180 2 Kings	2Kgs	10	7	4	Factum est autem in illa nocte : et ecce sermo Domini ad Nathan, dicens :
   8181 2 Kings	2Kgs	10	7	5	Vade, et loquere ad servum meum David : Haec dicit Dominus : Numquid tu aedificabis mihi domum ad habitandum ?
   8182 2 Kings	2Kgs	10	7	6	Neque enim habitavi in domo ex die illa, qua eduxi filios Israël de terra Aegypti, usque in diem hanc : sed ambulabam in tabernaculo, et in tentorio.
   8183 2 Kings	2Kgs	10	7	7	Per cuncta loca quae transivi cum omnibus filiis Israël, numquid loquens locutus sum ad unam de tribubus Israël, cui praecepi ut pasceret populum meum Israël, dicens : Quare non aedificastis mihi domum cedrinam ?
   8184 2 Kings	2Kgs	10	7	8	Et nunc haec dices servo meo David : Haec dicit Dominus exercituum : Ego tuli te de pascuis sequentem greges, ut esses dux super populum meum Israël :
   8185 2 Kings	2Kgs	10	7	9	et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti, et interfeci universos inimicos tuos a facie tua : fecique tibi nomen grande, juxta nomen magnorum qui sunt in terra.
   8186 2 Kings	2Kgs	10	7	10	Et ponam locum populo meo Israël, et plantabo eum, et habitabit sub eo, et non turbabitur amplius : nec addent filii iniquitatis ut affligant eum sicut prius,
   8187 2 Kings	2Kgs	10	7	11	ex die qua constitui judices super populum meum Israël : et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis : praedicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus.
   8188 2 Kings	2Kgs	10	7	12	Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, et firmabo regnum ejus.
   8189 2 Kings	2Kgs	10	7	13	Ipse aedificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni ejus usque in sempiternum.
   8190 2 Kings	2Kgs	10	7	14	Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium : qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum, et in plagis filiorum hominum.
   8191 2 Kings	2Kgs	10	7	15	Misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie mea.
   8192 2 Kings	2Kgs	10	7	16	Et fidelis erit domus tua, et regnum tuum usque in aeternum ante faciem tuam, et thronus tuus erit firmus jugiter.
   8193 2 Kings	2Kgs	10	7	17	Secundum omnia verba haec, et juxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David.
   8194 2 Kings	2Kgs	10	7	18	Ingressus est autem rex David, et sedit coram Domino, et dixit : Quis ego sum, Domine Deus, et quae domus mea, quia adduxisti me hucusque ?
   8195 2 Kings	2Kgs	10	7	19	Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, Domine Deus, nisi loquereris etiam de domo servi tui in longinquum : ista est enim lex Adam, Domine Deus.
   8196 2 Kings	2Kgs	10	7	20	Quid ergo addere poterit adhuc David, ut loquatur ad te ? tu enim scis servum tuum, Domine Deus.
   8197 2 Kings	2Kgs	10	7	21	Propter verbum tuum, et secundum cor tuum, fecisti omnia magnalia haec, ita ut notum faceres servo tuo.
   8198 2 Kings	2Kgs	10	7	22	Idcirco magnificatus es, Domine Deus, quia non est similis tui, neque est deus extra te, in omnibus quae audivimus auribus nostris.
   8199 2 Kings	2Kgs	10	7	23	Quae est autem ut populus tuus Israël gens in terra, propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum, et poneret sibi nomen, faceretque eis magnalia et horribilia super terram a facie populi tui quem redemisti tibi ex Aegypto, gentem, et deum ejus.
   8200 2 Kings	2Kgs	10	7	24	Firmasti enim tibi populum tuum Israël in populum sempiternum : et tu, Domine Deus, factus es eis in Deum.
   8201 2 Kings	2Kgs	10	7	25	Nunc ergo Domine Deus, verbum quod locutus es super servum tuum, et super domum ejus, suscita in sempiternum : et fac sicut locutus es,
   8202 2 Kings	2Kgs	10	7	26	ut magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, atque dicatur : Dominus exercituum, Deus super Israël. Et domus servi tui David erit stabilita coram Domino,
   8203 2 Kings	2Kgs	10	7	27	quia tu, Domine exercituum Deus Israël, revelasti aurem servi tui, dicens : Domum aedificabo tibi : propterea invenit servus tuus cor suum ut oraret te oratione hac.
   8204 2 Kings	2Kgs	10	7	28	Nunc ergo Domine Deus, tu es Deus, et verba tua erunt vera : locutus es enim ad servum tuum bona haec.
   8205 2 Kings	2Kgs	10	7	29	Incipe ergo, et benedic domui servi tui, ut sit in sempiternum coram te : quia tu, Domine Deus, locutus es, et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum.
   8206 2 Kings	2Kgs	10	8	1	Factum est autem post haec, percussit David Philisthiim, et humiliavit eos, et tulit David frenum tributi de manu Philisthiim.
   8207 2 Kings	2Kgs	10	8	2	Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo, coaequans terrae : mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum : factusque est Moab David serviens sub tributo.
   8208 2 Kings	2Kgs	10	8	3	Et percussit David Adarezer filium Rohob regem Soba, quando profectus est ut dominaretur super flumen Euphraten.
   8209 2 Kings	2Kgs	10	8	4	Et captis David ex parte ejus mille septingentis equitibus, et viginti millibus peditum, subnervavit omnes jugales curruum : dereliquit autem ex eis centum currus.
   8210 2 Kings	2Kgs	10	8	5	Venit quoque Syria Damasci, ut praesidium ferret Adarezer regi Soba : et percussit David de Syria viginti duo millia virorum.
   8211 2 Kings	2Kgs	10	8	6	Et posuit David praesidium in Syria Damasci : factaque est Syria David serviens sub tributo : servavitque Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est.
   8212 2 Kings	2Kgs	10	8	7	Et tulit David arma aurea quae habebant servi Adarezer, et detulit ea in Jerusalem.
   8213 2 Kings	2Kgs	10	8	8	Et de Bete et de Beroth, civitatibus Adarezer, tulit rex David aes multum nimis.
   8214 2 Kings	2Kgs	10	8	9	Audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne robur Adarezer,
   8215 2 Kings	2Kgs	10	8	10	et misit Thou Joram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans, et gratias ageret : eo quod expugnasset Adarezer, et percussisset eum. Hostis quippe erat Thou Adarezer, et in manu ejus erant vasa aurea, et vasa argentea, et vasa aerea :
   8216 2 Kings	2Kgs	10	8	11	quae et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro quae sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat,
   8217 2 Kings	2Kgs	10	8	12	de Syria, et Moab, et filiis Ammon, et Philisthiim, et Amalec, et de manubiis Adarezer filii Rohob regis Soba.
   8218 2 Kings	2Kgs	10	8	13	Fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum, caesis decem et octo millibus :
   8219 2 Kings	2Kgs	10	8	14	et posuit in Idumaea custodes, statuitque praesidium : et facta est universa Idumaea serviens David, et servavit Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est.
   8220 2 Kings	2Kgs	10	8	15	Et regnavit David super omnem Israël : faciebat quoque David judicium et justitiam omni populo suo.
   8221 2 Kings	2Kgs	10	8	16	Joab autem filius Sarviae erat super exercitum : porro Josaphat filius Ahilud erat a commentariis :
   8222 2 Kings	2Kgs	10	8	17	et Sadoc filius Achitob, et Achimelech filius Abiathar, erant sacerdotes : et Saraias, scriba :
   8223 2 Kings	2Kgs	10	8	18	Banaias autem filius Jojadae super Cerethi et Phelethi : filii autem David sacerdotes erant.
   8224 2 Kings	2Kgs	10	9	1	Et dixit David : Putasne est aliquis qui remanserit de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam propter Jonathan ?
   8225 2 Kings	2Kgs	10	9	2	Erat autem de domo Saul servus nomine Siba : quem cum vocasset rex ad se, dixit ei : Tune es Siba ? Et ille respondit : Ego sum servus tuus.
   8226 2 Kings	2Kgs	10	9	3	Et ait rex : Numquid superest aliquis de domo Saul, ut faciam cum eo misericordiam Dei ? Dixitque Siba regi : Superest filius Jonathae, debilis pedibus.
   8227 2 Kings	2Kgs	10	9	4	Ubi, inquit, est ? Et Siba ad regem : Ecce, ait, in domo est Machir filii Ammiel, in Lodabar.
   8228 2 Kings	2Kgs	10	9	5	Misit ergo rex David, et tulit eum de domo Machir filii Ammiel, de Lodabar.
   8229 2 Kings	2Kgs	10	9	6	Cum autem venisset Miphiboseth filius Jonathae filii Saul ad David, corruit in faciem suam, et adoravit. Dixitque David : Miphiboseth ? Qui respondit : Adsum servus tuus.
   8230 2 Kings	2Kgs	10	9	7	Et ait ei David : Ne timeas, quia faciens faciam in te misericordiam propter Jonathan patrem tuum, et restituam tibi omnes agros Saul patris tui : et tu comedes panem in mensa mea semper.
   8231 2 Kings	2Kgs	10	9	8	Qui adorans eum, dixit : Quis ego sum servus tuus, quoniam respexisti super canem mortuum similem mei ?
   8232 2 Kings	2Kgs	10	9	9	Vocavit itaque rex Sibam puerum Saul, et dixit ei : Omnia quaecumque fuerunt Saul, et universam domum ejus, dedi filio domini tui.
   8233 2 Kings	2Kgs	10	9	10	Operare igitur ei terram tu, et filii tui, et servi tui, et inferes filio domini tui cibos ut alatur : Miphiboseth autem filius domini tui comedet semper panem super mensam meam. Erant autem Sibae quindecim filii, et viginti servi.
   8234 2 Kings	2Kgs	10	9	11	Dixitque Siba ad regem : Sicut jussisti, domine mi rex, servo tuo, sic faciet servus tuus : et Miphiboseth comedet super mensam meam, quasi unus de filiis regis.
   8235 2 Kings	2Kgs	10	9	12	Habebat autem Miphiboseth filium parvulum nomine Micha : omnis vero cognatio domus Sibae serviebat Miphiboseth.
   8236 2 Kings	2Kgs	10	9	13	Porro Miphiboseth habitabat in Jerusalem, quia de mensa regis jugiter vescebatur : et erat claudus utroque pede.
   8237 2 Kings	2Kgs	10	10	1	Factum est autem post haec ut moreretur rex filiorum Ammon, et regnavit Hanon filius ejus pro eo.
   8238 2 Kings	2Kgs	10	10	2	Dixitque David : Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas, sicut fecit pater ejus mecum misericordiam. Misit ergo David, consolans eum per servos suos super patris interitu. Cum autem venissent servi David in terram filiorum Ammon,
   8239 2 Kings	2Kgs	10	10	3	dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon dominum suum : Putas quod propter honorem patris tui miserit David ad te consolatores, et non ideo ut investigaret, et exploraret civitatem, et everteret eam, misit David servos suos ad te ?
   8240 2 Kings	2Kgs	10	10	4	Tulit itaque Hanon servos David, rasitque dimidiam partem barbae eorum et praescidit vestes eorum medias usque ad nates, et dimisit eos.
   8241 2 Kings	2Kgs	10	10	5	Quod cum nuntiatum esset David, misit in occursum eorum : erant enim viri confusi turpiter valde, et mandavit eis David : Manete in Jericho donec crescat barba vestra, et tunc revertimini.
   8242 2 Kings	2Kgs	10	10	6	Videntes autem filii Ammon quod injuriam fecissent David, miserunt, et conduxerunt mercede Syrum Rohob, et Syrum Soba, viginti millia peditum, et a rege Maacha mille viros, et ab Istob duodecim millia virorum.
   8243 2 Kings	2Kgs	10	10	7	Quod cum audisset David, misit Joab et omnem exercitum bellatorum.
   8244 2 Kings	2Kgs	10	10	8	Egressi sunt ergo filii Ammon, et direxerunt aciem ante ipsum introitum portae : Syrus autem Soba, et Rohob, et Istob, et Maacha, seorsum erant in campo.
   8245 2 Kings	2Kgs	10	10	9	Videns igitur Joab quod praeparatum esset adversum se praelium et ex adverso et post tergum, elegit ex omnibus electis Israël, et instruxit aciem contra Syrum :
   8246 2 Kings	2Kgs	10	10	10	reliquam autem partem populi tradidit Abisai fratri suo, qui direxit aciem adversus filios Ammon.
   8247 2 Kings	2Kgs	10	10	11	Et ait Joab : Si praevaluerint adversum me Syri, eris mihi in adjutorium : si autem filii Ammon praevaluerint adversum te, auxiliabor tibi.
   8248 2 Kings	2Kgs	10	10	12	Esto vir fortis, et pugnemus pro populo nostro et civitate Dei nostri : Dominus autem faciet quod bonum est in conspectu suo.
   8249 2 Kings	2Kgs	10	10	13	Iniit itaque Joab, et populus qui erat cum eo, certamen contra Syros : qui statim fugerunt a facie ejus.
   8250 2 Kings	2Kgs	10	10	14	Filii autem Ammon videntes quia fugissent Syri, fugerunt et ipsi a facie Abisai, et ingressi sunt civitatem : reversusque est Joab a filiis Ammon, et venit Jerusalem.
   8251 2 Kings	2Kgs	10	10	15	Videntes igitur Syri quoniam corruissent coram Israël, congregati sunt pariter.
   8252 2 Kings	2Kgs	10	10	16	Misitque Adarezer, et eduxit Syros qui erant trans fluvium, et adduxit eorum exercitum : Sobach autem, magister militiae Adarezer, erat princeps eorum.
   8253 2 Kings	2Kgs	10	10	17	Quod cum nuntiatum esset David, contraxit omnem Israëlem, et transivit Jordanem, venitque in Helam : et direxerunt aciem Syri ex adverso David, et pugnaverunt contra eum.
   8254 2 Kings	2Kgs	10	10	18	Fugeruntque Syri a facie Israël, et occidit David de Syris septingentos currus, et quadraginta millia equitum : et Sobach principem militiae percussit, qui statim mortuus est.
   8255 2 Kings	2Kgs	10	10	19	Videntes autem universi reges qui erant in praesidio Adarezer, se victos esse ab Israël, expaverunt, et fugerunt quinquaginta et octo millia coram Israël. Et fecerunt pacem cum Israël, et servierunt eis : timueruntque Syri auxilium praebere ultra filiis Ammon.
   8256 2 Kings	2Kgs	10	11	1	Factum est autem, vertente anno, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, misit David Joab, et servos suos cum eo, et universum Israël, et vastaverunt filios Ammon, et obsederunt Rabba : David autem remansit in Jerusalem.
   8257 2 Kings	2Kgs	10	11	2	Dum haec agerentur, accidit ut surgeret David de strato suo post meridiem, et deambularet in solario domus regiae : viditque mulierem se lavantem ex adverso super solarium suum : erat autem mulier pulchra valde.
   8258 2 Kings	2Kgs	10	11	3	Misit ergo rex, et requisivit quae esset mulier. Nuntiatumque est ei quod ipsa esset Bethsabee filia Eliam, uxor Uriae Hethaei.
   8259 2 Kings	2Kgs	10	11	4	Missis itaque David nuntiis, tulit eam : quae cum ingressa esset ad illum, dormivit cum ea : statimque sanctificata est ab immunditia sua,
   8260 2 Kings	2Kgs	10	11	5	et reversa est domum suam concepto foetu. Mittensque nuntiavit David, et ait : Concepi.
   8261 2 Kings	2Kgs	10	11	6	Misit autem David ad Joab, dicens : Mitte ad me Uriam Hethaeum. Misitque Joab Uriam ad David.
   8262 2 Kings	2Kgs	10	11	7	Et venit Urias ad David. Quaesivitque David quam recte ageret Joab et populus, et quomodo administraretur bellum.
   8263 2 Kings	2Kgs	10	11	8	Et dixit David ad Uriam : Vade in domum tuam, et lava pedes tuos. Et egressus est Urias de domo regis, secutusque est eum cibus regius.
   8264 2 Kings	2Kgs	10	11	9	Dormivit autem Urias ante portam domus regiae cum aliis servis domini sui, et non descendit ad domum suam.
   8265 2 Kings	2Kgs	10	11	10	Nuntiatumque est David a dicentibus : Non ivit Urias in domum suam. Et ait David ad Uriam : Numquid non de via venisti ? quare non descendisti in domum tuam ?
   8266 2 Kings	2Kgs	10	11	11	Et ait Urias ad David : Arca Dei et Israël et Juda habitant in papilionibus, et dominus meus Joab et servi domini mei super faciem terrae manent : et ego ingrediar domum meam, ut comedam et bibam, et dormiam cum uxore mea ? Per salutem tuam, et per salutem animae tuae, non faciam rem hanc.
   8267 2 Kings	2Kgs	10	11	12	Ait ergo David ad Uriam : Mane hic etiam hodie, et cras dimittam te. Mansit Urias in Jerusalem in die illa et altera :
   8268 2 Kings	2Kgs	10	11	13	et vocavit eum David ut comederet coram se et biberet, et inebriavit eum : qui egressus vespere, dormivit in strato suo cum servis domini sui, et in domum suam non descendit.
   8269 2 Kings	2Kgs	10	11	14	Factum est ergo mane, et scripsit David epistolam ad Joab : misitque per manum Uriae,
   8270 2 Kings	2Kgs	10	11	15	scribens in epistola : Ponite Uriam ex adverso belli, ubi fortissimum est praelium : et derelinquite eum, ut percussus intereat.
   8271 2 Kings	2Kgs	10	11	16	Igitur cum Joab obsideret urbem, posuit Uriam in loco ubi sciebat viros esse fortissimos.
   8272 2 Kings	2Kgs	10	11	17	Egressique viri de civitate, bellabant adversum Joab, et ceciderunt de populo servorum David, et mortuus est etiam Urias Hethaeus.
   8273 2 Kings	2Kgs	10	11	18	Misit itaque Joab, et nuntiavit David omnia verba praelii :
   8274 2 Kings	2Kgs	10	11	19	praecepitque nuntio, dicens : Cum compleveris universos sermones belli ad regem,
   8275 2 Kings	2Kgs	10	11	20	si eum videris indignari, et dixerit : Quare accessistis ad murum, ut praeliaremini ? an ignorabatis quod multa desuper ex muro tela mittantur ?
   8276 2 Kings	2Kgs	10	11	21	Quis percussit Abimelech filium Jerobaal ? nonne mulier misit super eum fragmen molae de muro, et interfecit eum in Thebes ? quare juxta murum accessistis ? dices : Etiam servus tuus Urias Hethaeus occubuit.
   8277 2 Kings	2Kgs	10	11	22	Abiit ergo nuntius, et venit, et narravit David omnia quae ei praeceperat Joab.
   8278 2 Kings	2Kgs	10	11	23	Et dixit nuntius ad David : Praevaluerunt adversum nos viri, et egressi sunt ad nos in agrum : nos autem facto impetu persecuti eos sumus usque ad portam civitatis.
   8279 2 Kings	2Kgs	10	11	24	Et direxerunt jacula sagittarii ad servos tuos ex muro desuper, mortuique sunt de servis regis : quin etiam servus tuus Urias Hethaeus mortuus est.
   8280 2 Kings	2Kgs	10	11	25	Et dixit David ad nuntium : Haec dices Joab : Non te frangat ista res : varius enim eventus est belli, nunc hunc, et nunc illum consumit gladius : conforta bellatores tuos adversus urbem ut destruas eam, et exhortare eos.
   8281 2 Kings	2Kgs	10	11	26	Audivit autem uxor Uriae quod mortuus esset Urias vir suus, et planxit eum.
   8282 2 Kings	2Kgs	10	11	27	Transacto autem luctu, misit David, et introduxit eam in domum suam, et facta est ei uxor, peperitque ei filium : et displicuit verbum hoc quod fecerat David, coram Domino.
   8283 2 Kings	2Kgs	10	12	1	Misit ergo Dominus Nathan ad David : qui cum venisset ad eum, dixit ei : Duo viri erant in civitate una, unus dives, et alter pauper.
   8284 2 Kings	2Kgs	10	12	2	Dives habebat oves et boves plurimos valde.
   8285 2 Kings	2Kgs	10	12	3	Pauper autem nihil habebat omnino, praeter ovem unam parvulam quam emerat et nutrierat, et quae creverat apud eum cum filiis ejus simul, de pane illius comedens, et de calice ejus bibens, et in sinu illius dormiens : eratque illi sicut filia.
   8286 2 Kings	2Kgs	10	12	4	Cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem, parcens ille sumere de ovibus et de bobus suis, ut exhiberet convivium peregrino illi qui venerat ad se, tulit ovem viri pauperis, et praeparavit cibos homini qui venerat ad se.
   8287 2 Kings	2Kgs	10	12	5	Iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis, dixit ad Nathan : Vivit Dominus, quoniam filius mortis est vir qui fecit hoc.
   8288 2 Kings	2Kgs	10	12	6	Ovem reddet in quadruplum, eo quod fecerit verbum istud, et non pepercerit.
   8289 2 Kings	2Kgs	10	12	7	Dixit autem Nathan ad David : Tu es ille vir. Haec dicit Dominus Deus Israël : Ego unxi te in regem super Israël, et ego erui te de manu Saul,
   8290 2 Kings	2Kgs	10	12	8	et dedi tibi domum domini tui, et uxores domini tui in sinu tuo, dedique tibi domum Israël et Juda : et si parva sunt ista, adjiciam tibi multo majora.
   8291 2 Kings	2Kgs	10	12	9	Quare ergo contempsisti verbum Domini, ut faceres malum in conspectu meo ? Uriam Hethaeum percussisti gladio, et uxorem illius accepisti in uxorem tibi, et interfecisti eum gladio filiorum Ammon.
   8292 2 Kings	2Kgs	10	12	10	Quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum, eo quod despexeris me, et tuleris uxorem Uriae Hethaei ut esset uxor tua.
   8293 2 Kings	2Kgs	10	12	11	Itaque haec dicit Dominus : Ecce ego suscitabo super te malum de domo tua, et tollam uxores tuas in oculis tuis, et dabo proximo tuo : et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis hujus.
   8294 2 Kings	2Kgs	10	12	12	Tu enim fecisti abscondite : ego autem faciam verbum istud in conspectu omnis Israël, et in conspectu solis.
   8295 2 Kings	2Kgs	10	12	13	Et dixit David ad Nathan : Peccavi Domino. Dixitque Nathan ad David : Dominus quoque transtulit peccatum tuum : non morieris.
   8296 2 Kings	2Kgs	10	12	14	Verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini, propter verbum hoc, filius qui natus est tibi, morte morietur.
   8297 2 Kings	2Kgs	10	12	15	Et reversus est Nathan in domum suam. Percussit quoque Dominus parvulum quem pepererat uxor Uriae David, et desperatus est.
   8298 2 Kings	2Kgs	10	12	16	Deprecatusque est David Dominum pro parvulo : et jejunavit David jejunio, et ingressus seorsum, jacuit super terram.
   8299 2 Kings	2Kgs	10	12	17	Venerunt autem seniores domus ejus, cogentes eum ut surgeret de terra : qui noluit, nec comedit cum eis cibum.
   8300 2 Kings	2Kgs	10	12	18	Accidit autem die septima ut moreretur infans : timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus : dixerunt enim : Ecce cum parvulus adhuc viveret, loquebamur ad eum, et non audiebat vocem nostram : quanto magis si dixerimus : Mortuus est puer, se affliget ?
   8301 2 Kings	2Kgs	10	12	19	Cum ergo David vidisset servos suos mussitantes, intellexit quod mortuus esset infantulus : dixitque ad servos suos : Num mortuus est puer ? Qui responderunt ei : Mortuus est.
   8302 2 Kings	2Kgs	10	12	20	Surrexit ergo David de terra, et lotus unctusque est : cumque mutasset vestem, ingressus est domum Domini : et adoravit, et venit in domum suam, petivitque ut ponerent ei panem, et comedit.
   8303 2 Kings	2Kgs	10	12	21	Dixerunt autem ei servi sui : Quis est sermo quem fecisti ? propter infantem, cum adhuc viveret, jejunasti et flebas : mortuo autem puero, surrexisti, et comedisti panem.
   8304 2 Kings	2Kgs	10	12	22	Qui ait : Propter infantem, dum adhuc viveret, jejunavi et flevi : dicebam enim : Quis scit si forte donet eum mihi Dominus, et vivat infans ?
   8305 2 Kings	2Kgs	10	12	23	Nunc autem quia mortuus est, quare jejunem ? numquid potero revocare eum amplius ? ego vadam magis ad eum : ille vero non revertetur ad me.
   8306 2 Kings	2Kgs	10	12	24	Et consolatus est David Bethsabee uxorem suam, ingressusque ad eam dormivit cum ea : quae genuit filium, et vocavit nomen ejus Salomon : et Dominus dilexit eum.
   8307 2 Kings	2Kgs	10	12	25	Misitque in manu Nathan prophetae, et vocavit nomen ejus, Amabilis Domino, eo quod diligeret eum Dominus.
   8308 2 Kings	2Kgs	10	12	26	Igitur pugnabat Joab contra Rabbath filiorum Ammon, et expugnabat urbem regiam.
   8309 2 Kings	2Kgs	10	12	27	Misitque Joab nuntios ad David, dicens : Dimicavi adversum Rabbath, et capienda est Urbs aquarum.
   8310 2 Kings	2Kgs	10	12	28	Nunc igitur congrega reliquam partem populi, et obside civitatem, et cape eam : ne cum a me vastata fuerit urbs, nomini meo ascribatur victoria.
   8311 2 Kings	2Kgs	10	12	29	Congregavit itaque David omnem populum, et profectus est adversum Rabbath : cumque dimicasset, cepit eam.
   8312 2 Kings	2Kgs	10	12	30	Et tulit diadema regis eorum de capite ejus, pondo auri talentum, habens gemmas pretiosissimas : et impositum est super caput David. Sed et praedam civitatis asportavit multam valde :
   8313 2 Kings	2Kgs	10	12	31	populum quoque ejus adducens serravit, et circumegit super eos ferrata carpenta : divisitque cultris, et traduxit in typo laterum : sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon. Et reversus est David et omnis exercitus in Jerusalem.
   8314 2 Kings	2Kgs	10	13	1	Factum est autem post haec ut Absalom filii David sororem speciosissimam, vocabulo Thamar, adamaret Amnon filius David,
   8315 2 Kings	2Kgs	10	13	2	et deperiret eam valde, ita ut propter amorem ejus aegrotaret : quia cum esset virgo, difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea.
   8316 2 Kings	2Kgs	10	13	3	Erat autem Amnon amicus nomine Jonadab, filius Semmaa fratris David, vir prudens valde.
   8317 2 Kings	2Kgs	10	13	4	Qui dixit ad eum : Quare sic attenuaris macie, fili regis, per singulos dies ? cur non indicas mihi ? Dixitque ei Amnon : Thamar sororem fratris mei Absalom amo.
   8318 2 Kings	2Kgs	10	13	5	Cui respondit Jonadab : Cuba super lectum tuum, et languorem simula : cumque venerit pater tuus ut visitet te, dic ei : Veniat, oro, Thamar soror mea, ut det mihi cibum, et faciat pulmentum, ut comedam de manu ejus.
   8319 2 Kings	2Kgs	10	13	6	Accubuit itaque Amnon, et quasi aegrotare coepit : cumque venisset rex ad visitandum eum, ait Amnon ad regem : Veniat, obsecro, Thamar soror mea, ut faciat in oculis meis duas sorbitiunculas, et cibum capiam de manu ejus.
   8320 2 Kings	2Kgs	10	13	7	Misit ergo David ad Thamar domum, dicens : Veni in domum Amnon fratris tui, et fac ei pulmentum.
   8321 2 Kings	2Kgs	10	13	8	Venitque Thamar in domum Amnon fratris sui : ille autem jacebat. Quae tollens farinam commiscuit, et liquefaciens, in oculis ejus coxit sorbitiunculas.
   8322 2 Kings	2Kgs	10	13	9	Tollensque quod coxerat, effudit, et posuit coram eo, et noluit comedere : dixitque Amnon : Ejicite universos a me. Cumque ejecissent omnes,
   8323 2 Kings	2Kgs	10	13	10	dixit Amnon ad Thamar : Infer cibum in conclave, ut vescar de manu tua. Tulit ergo Thamar sorbitiunculas quas fecerat, et intulit ad Amnon fratrem suum in conclave.
   8324 2 Kings	2Kgs	10	13	11	Cumque obtulisset ei cibum, apprehendit eam, et ait : Veni, cuba mecum, soror mea.
   8325 2 Kings	2Kgs	10	13	12	Quae respondit ei : Noli frater mi, noli opprimere me : neque enim hoc fas est in Israël : noli facere stultitiam hanc.
   8326 2 Kings	2Kgs	10	13	13	Ego enim ferre non potero opprobrium meum, et tu eris quasi unus de insipientibus in Israël : quin potius loquere ad regem, et non negabit me tibi.
   8327 2 Kings	2Kgs	10	13	14	Noluit autem acquiescere precibus ejus, sed praevalens viribus oppressit eam, et cubavit cum ea.
   8328 2 Kings	2Kgs	10	13	15	Et exosam eam habuit Amnon odio magno nimis : ita ut majus esset odium quo oderat eam, amore quo ante dilexerat. Dixitque ei Amnon : Surge, et vade.
   8329 2 Kings	2Kgs	10	13	16	Quae respondit ei : Majus est hoc malum quod nunc agis adversum me, quam quod ante fecisti, expellens me. Et noluit audire eam :
   8330 2 Kings	2Kgs	10	13	17	sed vocato puero qui ministrabat ei, dixit : Ejice hanc a me foras, et claude ostium post eam.
   8331 2 Kings	2Kgs	10	13	18	Quae induta erat talari tunica : hujuscemodi enim filiae regis virgines vestibus utebantur. Ejecit itaque eam minister illius foras : clausitque fores post eam.
   8332 2 Kings	2Kgs	10	13	19	Quae aspergens cinerem capiti suo, scissa talari tunica, impositisque manibus super caput suum, ibat ingrediens, et clamans.
   8333 2 Kings	2Kgs	10	13	20	Dixit autem ei Absalom frater suus : Numquid Amnon frater tuus concubuit tecum ? sed nunc soror, tace : frater tuus est : neque affligas cor tuum pro hac re. Mansit itaque Thamar contabescens in domo Absalom fratris sui.
   8334 2 Kings	2Kgs	10	13	21	Cum autem audisset rex David verba haec, contristatus est valde : et noluit contristare spiritum Amnon filii sui, quoniam diligebat eum, quia primogenitus erat ei.
   8335 2 Kings	2Kgs	10	13	22	Porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum nec bonum : oderat enim Absalom Amnon, eo quod violasset Thamar sororem suam.
   8336 2 Kings	2Kgs	10	13	23	Factum est autem post tempus biennii ut tonderentur oves Absalom in Baalhasor, quae est juxta Ephraim : et vocavit Absalom omnes filios regis,
   8337 2 Kings	2Kgs	10	13	24	venitque ad regem, et ait ad eum : Ecce tondentur oves servi tui : veniat, oro, rex cum servis suis ad servum suum.
   8338 2 Kings	2Kgs	10	13	25	Dixitque rex ad Absalom : Noli fili mi, noli rogare ut veniamus omnes et gravemus te. Cum autem cogeret eum, et noluisset ire, benedixit ei.
   8339 2 Kings	2Kgs	10	13	26	Et ait Absalom : Si non vis venire, veniat, obsecro, nobiscum saltem Amnon frater meus. Dixitque ad eum rex : Non est necesse ut vadat tecum.
   8340 2 Kings	2Kgs	10	13	27	Coëgit itaque Absalom eum, et dimisit cum eo Amnon et universos filios regis. Feceratque Absalom convivium quasi convivium regis.
   8341 2 Kings	2Kgs	10	13	28	Praeceperat autem Absalom pueris suis, dicens : Observate cum temulentus fuerit Amnon vino, et dixero vobis : Percutite eum, et interficite : nolite timere : ego enim sum qui praecipio vobis : roboramini, et estote viri fortes.
   8342 2 Kings	2Kgs	10	13	29	Fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon sicut praeceperat eis Absalom. Surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulas suas, et fugerunt.
   8343 2 Kings	2Kgs	10	13	30	Cumque adhuc pergerent in itinere, fama pervenit ad David, dicens : Percussit Absalom omnes filios regis, et non remansit ex eis saltem unus.
   8344 2 Kings	2Kgs	10	13	31	Surrexit itaque rex, et scidit vestimenta sua, et cecidit super terram : et omnes servi illius qui assistebant ei, sciderunt vestimenta sua.
   8345 2 Kings	2Kgs	10	13	32	Respondens autem Jonadab filius Semmaa fratris David, dixit : Ne aestimet dominus meus rex quod omnes pueri filii regis occisi sint : Amnon solus mortuus est, quoniam in ore Absalom erat positus ex die qua oppressit Thamar sororem ejus.
   8346 2 Kings	2Kgs	10	13	33	Nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud, dicens : Omnes filii regis occisi sunt : quoniam Amnon solus mortuus est.
   8347 2 Kings	2Kgs	10	13	34	Fugit autem Absalom. Et elevavit puer speculator oculos suos, et aspexit : et ecce populus multus veniebat per iter devium ex latere montis.
   8348 2 Kings	2Kgs	10	13	35	Dixit autem Jonadab ad regem : Ecce filii regis adsunt : juxta verbum servi tui, sic factum est.
   8349 2 Kings	2Kgs	10	13	36	Cumque cessasset loqui, apparuerunt et filii regis : et intrantes levaverunt vocem suam, et fleverunt : sed et rex et omnes servi ejus fleverunt ploratu magno nimis.
   8350 2 Kings	2Kgs	10	13	37	Porro Absalom fugiens abiit ad Tholomai filium Ammiud regem Gessur. Luxit ergo David filium suum cunctis diebus.
   8351 2 Kings	2Kgs	10	13	38	Absalom autem cum fugisset, et venisset in Gessur, fuit ibi tribus annis.
   8352 2 Kings	2Kgs	10	13	39	Cessavitque rex David persequi Absalom, eo quod consolatus esset super Amnon interitu.
   8353 2 Kings	2Kgs	10	14	1	Intelligens autem Joab filius Sarviae quod cor regis versum esset ad Absalom,
   8354 2 Kings	2Kgs	10	14	2	misit Thecuam, et tulit inde mulierem sapientem : dixitque ad eam : Lugere te simula, et induere veste lugubri, et ne ungaris oleo, ut sis quasi mulier jam plurimo tempore lugens mortuum :
   8355 2 Kings	2Kgs	10	14	3	et ingredieris ad regem, et loqueris ad eum sermones hujuscemodi. Posuit autem Joab verba in ore ejus.
   8356 2 Kings	2Kgs	10	14	4	Itaque cum ingressa fuisset mulier Thecuitis ad regem, cecidit coram eo super terram, et adoravit, et dixit : Serva me, rex.
   8357 2 Kings	2Kgs	10	14	5	Et ait ad eam rex : Quid causae habes ? Quae respondit : Heu, mulier vidua ego sum : mortuus est enim vir meus.
   8358 2 Kings	2Kgs	10	14	6	Et ancillae tuae erant duo filii : qui rixati sunt adversum se in agro, nullusque erat qui eos prohibere posset : et percussit alter alterum, et interfecit eum.
   8359 2 Kings	2Kgs	10	14	7	Et ecce consurgens universa cognatio adversum ancillam tuam, dicit : Trade eum qui percussit fratrem suum, ut occidamus eum pro anima fratris sui quem interfecit, et deleamus haeredem : et quaerunt extinguere scintillam meam quae relicta est, ut non supersit viro meo nomen, et reliquiae super terram.
   8360 2 Kings	2Kgs	10	14	8	Et ait rex ad mulierem : Vade in domum tuam, et ego jubebo pro te.
   8361 2 Kings	2Kgs	10	14	9	Dixitque mulier Thecuitis ad regem : In me, domine mi rex, sit iniquitas, et in domum patris mei : rex autem et thronus ejus sit innocens.
   8362 2 Kings	2Kgs	10	14	10	Et ait rex : Qui contradixerit tibi, adduc eum ad me, et ultra non addet ut tangat te.
   8363 2 Kings	2Kgs	10	14	11	Quae ait : Recordetur rex Domini Dei sui, ut non multiplicentur proximi sanguinis ad ulciscendum, et nequaquam interficiant filium meum. Qui ait : Vivit Dominus, quia non cadet de capillis filii tui super terram.
   8364 2 Kings	2Kgs	10	14	12	Dixit ergo mulier : Loquatur ancilla tua ad dominum meum regem verbum. Et ait : Loquere.
   8365 2 Kings	2Kgs	10	14	13	Dixitque mulier : Quare cogitasti hujuscemodi rem contra populum Dei, et locutus est rex verbum istud, ut peccet, et non reducat ejectum suum ?
   8366 2 Kings	2Kgs	10	14	14	Omnes morimur, et quasi aquae dilabimur in terram, quae non revertuntur : nec vult Deus perire animam, sed retractat cogitans ne penitus pereat qui abjectus est.
   8367 2 Kings	2Kgs	10	14	15	Nunc igitur veni, ut loquar ad dominum meum regem verbum hoc, praesente populo. Et dixit ancilla tua : Loquar ad regem, si quomodo faciat rex verbum ancillae suae.
   8368 2 Kings	2Kgs	10	14	16	Et audivit rex, ut liberaret ancillam suam de manu omnium qui volebant de haereditate Dei delere me, et filium meum simul.
   8369 2 Kings	2Kgs	10	14	17	Dicat ergo ancilla tua, ut fiat verbum domini mei regis sicut sacrificium. Sicut enim angelus Dei, sic est dominus meus rex, ut nec benedictione, nec maledictione moveatur : unde et Dominus Deus tuus est tecum.
   8370 2 Kings	2Kgs	10	14	18	Et respondens rex, dixit ad mulierem : Ne abscondas a me verbum quod te interrogo. Dixitque ei mulier : Loquere, domine mi rex.
   8371 2 Kings	2Kgs	10	14	19	Et ait rex : Numquid manus Joab tecum est in omnibus istis ? Respondit mulier, et ait : Per salutem animae tuae, domine mi rex, nec ad sinistram, nec ad dexteram est ex omnibus his quae locutus est dominus meus rex : servus enim tuus Joab, ipse praecepit mihi, et ipse posuit in os ancillae tuae omnia verba haec.
   8372 2 Kings	2Kgs	10	14	20	Ut verterem figuram sermonis hujus, servus tuus Joab praecepit istud : tu autem, domine mi rex, sapiens es, sicut habet sapientiam angelus Dei, ut intelligas omnia super terram.
   8373 2 Kings	2Kgs	10	14	21	Et ait rex ad Joab : Ecce placatus feci verbum tuum : vade ergo, et revoca puerum Absalom.
   8374 2 Kings	2Kgs	10	14	22	Cadensque Joab super faciem suam in terram, adoravit, et benedixit regi : et dixit Joab : Hodie intellexit servus tuus quia inveni gratiam in oculis tuis, domine mi rex : fecisti enim sermonem servi tui.
   8375 2 Kings	2Kgs	10	14	23	Surrexit ergo Joab et abiit in Gessur, et adduxit Absalom in Jerusalem.
   8376 2 Kings	2Kgs	10	14	24	Dixit autem rex : Revertatur in domum suam, et faciem meam non videat. Reversus est itaque Absalom in domum suam, et faciem regis non vidit.
   8377 2 Kings	2Kgs	10	14	25	Porro sicut Absalom, vir non erat pulcher in omni Israël, et decorus nimis : a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula.
   8378 2 Kings	2Kgs	10	14	26	Et quando tondebat capillum (semel autem in anno tondebatur, quia gravabat eum caesaries), ponderabat capillos capitis sui ducentis siclis, pondere publico.
   8379 2 Kings	2Kgs	10	14	27	Nati sunt autem Absalom filii tres, et filia una nomine Thamar, elegantis formae.
   8380 2 Kings	2Kgs	10	14	28	Mansitque Absalom in Jerusalem duobus annis, et faciem regis non vidit.
   8381 2 Kings	2Kgs	10	14	29	Misit itaque ad Joab, ut mitteret eum ad regem : qui noluit venire ad eum. Cumque secundo misisset, et ille noluisset venire ad eum,
   8382 2 Kings	2Kgs	10	14	30	dixit servis suis : Scitis agrum Joab juxta agrum meum, habentem messem hordei : ite igitur, et succendite eum igni. Succenderunt ergo servi Absalom segetem igni. Et venientes servi Joab, scissis vestibus suis, dixerunt : Succenderunt servi Absalom partem agri igni.
   8383 2 Kings	2Kgs	10	14	31	Surrexitque Joab, et venit ad Absalom in domum ejus, et dixit : Quare succenderunt servi tui segetem meam igni ?
   8384 2 Kings	2Kgs	10	14	32	Et respondit Absalom ad Joab : Misi ad te obsecrans ut venires ad me, et mitterem te ad regem, et diceres ei : Quare veni de Gessur ? melius mihi erat ibi esse : obsecro ergo ut videam faciem regis : quod si memor est iniquitatis meae, interficiat me.
   8385 2 Kings	2Kgs	10	14	33	Ingressus itaque Joab ad regem, nuntiavit ei omnia : vocatusque est Absalom, et intravit ad regem, et adoravit super faciem terrae coram eo : osculatusque est rex Absalom.
   8386 2 Kings	2Kgs	10	15	1	Igitur post haec fecit sibi Absalom currus, et equites, et quinquaginta viros qui praecederent eum.
   8387 2 Kings	2Kgs	10	15	2	Et mane consurgens Absalom, stabat juxta introitum portae, et omnem virum qui habebat negotium ut veniret ad regis judicium, vocabat Absalom ad se, et dicebat : De qua civitate es tu ? Qui respondens aiebat : Ex una tribu Israël ego sum servus tuus.
   8388 2 Kings	2Kgs	10	15	3	Respondebatque ei Absalom : Videntur mihi sermones tui boni et justi, sed non est qui te audiat constitutus a rege. Dicebatque Absalom :
   8389 2 Kings	2Kgs	10	15	4	Quis me constituat judicem super terram, ut ad me veniant omnes qui habent negotium, et juste judicem ?
   8390 2 Kings	2Kgs	10	15	5	Sed et cum accederet ad eum homo ut salutaret illum, extendebat manum suam, et apprehendens osculabatur eum.
   8391 2 Kings	2Kgs	10	15	6	Faciebatque hoc omni Israël venienti ad judicium ut audiretur a rege, et sollicitabat corda virorum Israël.
   8392 2 Kings	2Kgs	10	15	7	Post quadraginta autem annos, dixit Absalom ad regem David : Vadam, et reddam vota mea quae vovi Domino in Hebron.
   8393 2 Kings	2Kgs	10	15	8	Vovens enim vovit servus tuus cum esset in Gessur Syriae, dicens : Si reduxerit me Dominus in Jerusalem, sacrificabo Domino.
   8394 2 Kings	2Kgs	10	15	9	Dixitque ei rex David : Vade in pace. Et surrexit, et abiit in Hebron.
   8395 2 Kings	2Kgs	10	15	10	Misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israël, dicens : Statim ut audieritis clangorem buccinae, dicite : Regnavit Absalom in Hebron.
   8396 2 Kings	2Kgs	10	15	11	Porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Jerusalem vocati, euntes simplici corde, et causam penitus ignorantes.
   8397 2 Kings	2Kgs	10	15	12	Accersivit quoque Absalom Achitophel Gilonitem consiliarium David, de civitate sua Gilo. Cumque immolaret victimas, facta est conjuratio valida, populusque concurrens augebatur cum Absalom.
   8398 2 Kings	2Kgs	10	15	13	Venit igitur nuntius ad David, dicens : Toto corde universus Israël sequitur Absalom.
   8399 2 Kings	2Kgs	10	15	14	Et ait David servis suis qui erant cum eo in Jerusalem : Surgite, fugiamus : neque enim erit nobis effugium a facie Absalom : festinate egredi, ne forte veniens occupet nos, et impellat super nos ruinam, et percutiat civitatem in ore gladii.
   8400 2 Kings	2Kgs	10	15	15	Dixeruntque servi regis ad eum : Omnia quaecumque praeceperit dominus noster rex, libenter exequemur servi tui.
   8401 2 Kings	2Kgs	10	15	16	Egressus est ergo rex et universa domus ejus pedibus suis : et dereliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum.
   8402 2 Kings	2Kgs	10	15	17	Egressusque rex et omnis Israël pedibus suis, stetit procul a domo :
   8403 2 Kings	2Kgs	10	15	18	et universi servi ejus ambulabant juxta eum, et legiones Cerethi, et Phelethi, et omnes Gethaei, pugnatores validi, sexcenti viri qui secuti eum fuerant de Geth pedites, praecedebant regem.
   8404 2 Kings	2Kgs	10	15	19	Dixit autem rex ad Ethai Gethaeum : Cur venis nobiscum ? revertere, et habita cum rege, quia peregrinus es, et egressus es de loco tuo.
   8405 2 Kings	2Kgs	10	15	20	Heri venisti, et hodie compelleris nobiscum egredi ? ego autem vadam quo iturus sum : revertere, et reduc tecum fratres tuos, et Dominus faciet tecum misericordiam et veritatem, quia ostendisti gratiam et fidem.
   8406 2 Kings	2Kgs	10	15	21	Et respondit Ethai regi dicens : Vivit Dominus, et vivit dominus meus rex, quoniam in quocumque loco fueris, domine mi rex, sive in morte, sive in vita, ibi erit servus tuus.
   8407 2 Kings	2Kgs	10	15	22	Et ait David Ethai : Veni, et transi. Et transivit Ethai Gethaeus, et omnes viri qui cum eo erant, et reliqua multitudo.
   8408 2 Kings	2Kgs	10	15	23	Omnesque flebant voce magna, et universus populus transibat : rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron, et cunctus populus incedebat contra viam quae respicit ad desertum.
   8409 2 Kings	2Kgs	10	15	24	Venit autem et Sadoc sacerdos, et universi Levitae cum eo, portantes arcam foederis Dei : et deposuerunt arcam Dei. Et ascendit Abiathar, donec expletus esset omnis populus qui egressus fuerat de civitate.
   8410 2 Kings	2Kgs	10	15	25	Et dixit rex ad Sadoc : Reporta arcam Dei in urbem : si invenero gratiam in oculis Domini, reducet me, et ostendet mihi eam, et tabernaculum suum.
   8411 2 Kings	2Kgs	10	15	26	Si autem dixerit mihi : Non places : praesto sum : faciat quod bonum est coram se.
   8412 2 Kings	2Kgs	10	15	27	Et dixit rex ad Sadoc sacerdotem : O videns, revertere in civitatem in pace : et Achimaas filius tuus, et Jonathas filius Abiathar, duo filii vestri, sint vobiscum.
   8413 2 Kings	2Kgs	10	15	28	Ecce ego abscondar in campestribus deserti, donec veniat sermo a vobis indicans mihi.
   8414 2 Kings	2Kgs	10	15	29	Reportaverunt ergo Sadoc et Abiathar arcam Dei in Jerusalem, et manserunt ibi.
   8415 2 Kings	2Kgs	10	15	30	Porro David ascendebat clivum Olivarum, scandens et flens, nudis pedibus incedens, et operto capite : sed et omnis populus qui erat cum eo, operto capite ascendebat plorans.
   8416 2 Kings	2Kgs	10	15	31	Nuntiatum est autem David quod et Achitophel esset in conjuratione cum Absalom : dixitque David : Infatua, quaeso, Domine, consilium Achitophel.
   8417 2 Kings	2Kgs	10	15	32	Cumque ascenderet David summitatem montis in quo adoraturus erat Dominum, ecce occurrit ei Chusai Arachites, scissa veste, et terra pleno capite.
   8418 2 Kings	2Kgs	10	15	33	Et dixit ei David : Si veneris mecum, eris mihi oneri :
   8419 2 Kings	2Kgs	10	15	34	si autem in civitatem revertaris, et dixeris Absalom : Servus tuus sum, rex : sicut fui servus patris tui, sic ero servus tuus : dissipabis consilium Achitophel.
   8420 2 Kings	2Kgs	10	15	35	Habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes : et omne verbum quodcumque audieris de domo regis, indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus.
   8421 2 Kings	2Kgs	10	15	36	Sunt autem cum eis duo filii eorum Achimaas filius Sadoc, et Jonathas filius Abiathar : et mittetis per eos ad me omne verbum quod audieritis.
   8422 2 Kings	2Kgs	10	15	37	Veniente ergo Chusai amico David in civitatem, Absalom quoque ingressus est Jerusalem.
   8423 2 Kings	2Kgs	10	16	1	Cumque David transisset paululum montis verticem, apparuit Siba puer Miphiboseth in occursum ejus, cum duobus asinis, qui onerati erant ducentis panibus, et centum alligaturis uvae passae, et centum massis palatharum, et utre vini.
   8424 2 Kings	2Kgs	10	16	2	Et dixit rex Sibae : Quid sibi volunt haec ? Responditque Siba : Asini, domesticis regis ut sedeant : panes et palathae ad vescendum pueris tuis : vinum autem ut bibat siquis defecerit in deserto.
   8425 2 Kings	2Kgs	10	16	3	Et ait rex : Ubi est filius domini tui ? Responditque Siba regi : Remansit in Jerusalem, dicens : Hodie restituet mihi domus Israël regnum patris mei.
   8426 2 Kings	2Kgs	10	16	4	Et ait rex Sibae : Tua sint omnia quae fuerunt Miphiboseth. Dixitque Siba : Oro ut inveniam gratiam coram te, domine mi rex.
   8427 2 Kings	2Kgs	10	16	5	Venit ergo rex David usque Bahurim : et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul, nomine Semei, filius Gera : procedebatque egrediens, et maledicebat,
   8428 2 Kings	2Kgs	10	16	6	mittebatque lapides contra David et contra universos servos regis David : omnis autem populus, et universi bellatores, a dextro et a sinistro latere regis incedebant.
   8429 2 Kings	2Kgs	10	16	7	Ita autem loquebatur Semei cum malediceret regi : Egredere, egredere, vir sanguinum, et vir Belial.
   8430 2 Kings	2Kgs	10	16	8	Reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul : quoniam invasisti regnum pro eo, et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui : et ecce premunt te mala tua, quoniam vir sanguinum es.
   8431 2 Kings	2Kgs	10	16	9	Dixit autem Abisai filius Sarviae regi : Quare maledicit canis hic mortuus domino meo regi ? vadam, et amputabo caput ejus.
   8432 2 Kings	2Kgs	10	16	10	Et ait rex : Quid mihi et vobis est, filii Sarviae ? dimittite eum, ut maledicat : Dominus enim praecepit ei ut malediceret David : et quis est qui audeat dicere quare sic fecerit ?
   8433 2 Kings	2Kgs	10	16	11	Et ait rex Abisai, et universis servis suis : Ecce filius meus qui egressus est de utero meo, quaerit animam meam : quanto magis nunc filius Jemini ? Dimittite eum ut maledicat juxta praeceptum Domini :
   8434 2 Kings	2Kgs	10	16	12	si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi Dominus bonum pro maledictione hac hodierna.
   8435 2 Kings	2Kgs	10	16	13	Ambulabat itaque David et socii ejus per viam cum eo. Semei autem per jugum montis ex latere contra illum gradiebatur, maledicens, et mittens lapides adversum eum, terramque spargens.
   8436 2 Kings	2Kgs	10	16	14	Venit itaque rex, et universus populus cum eo lassus, et refocillati sunt ibi.
   8437 2 Kings	2Kgs	10	16	15	Absalom autem et omnis populus ejus ingressi sunt Jerusalem, sed et Achitophel cum eo.
   8438 2 Kings	2Kgs	10	16	16	Cum autem venisset Chusai Arachites amicus David ad Absalom, locutus est ad eum : Salve rex, salve rex.
   8439 2 Kings	2Kgs	10	16	17	Ad quem Absalom : Haec est, inquit, gratia tua ad amicum tuum ? quare non ivisti cum amico tuo ?
   8440 2 Kings	2Kgs	10	16	18	Responditque Chusai ad Absalom : Nequaquam : quia illius ero, quem elegit Dominus, et omnis hic populus, et universus Israël : et cum eo manebo.
   8441 2 Kings	2Kgs	10	16	19	Sed ut et hoc inferam, cui ego serviturus sum ? nonne filio regis ? Sicut parui patri tuo, ita parebo et tibi.
   8442 2 Kings	2Kgs	10	16	20	Dixit autem Absalom ad Achitophel : Inite consilium quid agere debeamus.
   8443 2 Kings	2Kgs	10	16	21	Et ait Achitophel ad Absalom : Ingredere ad concubinas patris tui, quas dimisit ad custodiendam domum : ut cum audierit omnis Israël quod foedaveris patrem tuum, roborentur tecum manus eorum.
   8444 2 Kings	2Kgs	10	16	22	Tetenderunt ergo Absalom tabernaculum in solario, ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israël.
   8445 2 Kings	2Kgs	10	16	23	Consilium autem Achitophel quod dabat in diebus illis, quasi si quis consuleret Deum : sic erat omne consilium Achitophel, et cum esset cum David, et cum esset cum Absalom.
   8446 2 Kings	2Kgs	10	17	1	Dixit ergo Achitophel ad Absalom : Eligam mihi duodecim millia virorum, et consurgens persequar David hac nocte.
   8447 2 Kings	2Kgs	10	17	2	Et irruens super eum (quippe qui lassus est, et solutis manibus), percutiam eum : cumque fugerit omnis populus qui cum eo est, percutiam regem desolatum.
   8448 2 Kings	2Kgs	10	17	3	Et reducam universum populum, quomodo unus homo reverti solet : unum enim virum tu quaeris : et omnis populus erit in pace.
   8449 2 Kings	2Kgs	10	17	4	Placuitque sermo ejus Absalom, et cunctis majoribus natu Israël.
   8450 2 Kings	2Kgs	10	17	5	Ait autem Absalom : Vocate Chusai Arachiten, et audiamus quid etiam ipse dicat.
   8451 2 Kings	2Kgs	10	17	6	Cumque venisset Chusai ad Absalom, ait Absalom ad eum : Hujuscemodi sermonem locutus est Achitophel : facere debemus an non ? quod das consilium ?
   8452 2 Kings	2Kgs	10	17	7	Et dixit Chusai ad Absalom : Non est bonum consilium quod dedit Achitophel hac vice.
   8453 2 Kings	2Kgs	10	17	8	Et rursum intulit Chusai : Tu nosti patrem tuum, et viros qui cum eo sunt, esse fortissimos et amaro animo, veluti si ursa raptis catulis in saltu saeviat : sed et pater tuus vir bellator est, nec morabitur cum populo.
   8454 2 Kings	2Kgs	10	17	9	Forsitan nunc latitat in foveis, aut in uno, quo voluerit, loco : et cum ceciderit unus quilibet in principio, audiet quicumque audierit, et dicet : Facta est plaga in populo qui sequebatur Absalom.
   8455 2 Kings	2Kgs	10	17	10	Et fortissimus quisque, cujus cor est quasi leonis, pavore solvetur : scit enim omnis populus Israël fortem esse patrem tuum, et robustos omnes qui cum eo sunt.
   8456 2 Kings	2Kgs	10	17	11	Sed hoc mihi videtur rectum esse consilium. Congregetur ad te universus Israël, a Dan usque Bersabee, quasi arena maris innumerabilis : et tu eris in medio eorum.
   8457 2 Kings	2Kgs	10	17	12	Et irruemus super eum in quocumque loco inventus fuerit, et operiemus eum, sicut cadere solet ros super terram : et non relinquemus de viris qui cum eo sunt, ne unum quidem.
   8458 2 Kings	2Kgs	10	17	13	Quod si urbem aliquam fuerit ingressus, circumdabit omnis Israël civitati illi funes, et trahemus eam in torrentem, ut non reperiatur ne calculus quidem ex ea.
   8459 2 Kings	2Kgs	10	17	14	Dixitque Absalom, et omnes viri Israël : Melius est consilium Chusai Arachitae, consilio Achitophel : Domini autem nutu dissipatum est consilium Achitophel utile, ut induceret Dominus super Absalom malum.
   8460 2 Kings	2Kgs	10	17	15	Et ait Chusai Sadoc et Abiathar sacerdotibus : Hoc et hoc modo consilium dedit Achitophel Absalom et senioribus Israël : et ego tale et tale dedi consilium.
   8461 2 Kings	2Kgs	10	17	16	Nunc ergo mittite cito, et nuntiate David, dicentes : Ne moreris nocte hac in campestribus deserti, sed absque dilatione transgredere : ne forte absorbeatur rex, et omnis populus qui cum eo est.
   8462 2 Kings	2Kgs	10	17	17	Jonathas autem et Achimaas stabant juxta fontem Rogel : abiit ancilla et nuntiavit eis. Et illi profecti sunt, ut referrent ad regem David nuntium : non enim poterant videri, aut introire civitatem.
   8463 2 Kings	2Kgs	10	17	18	Vidit autem eos quidam puer, et indicavit Absalom : illi vero concito gradu ingressi sunt domum cujusdam viri in Bahurim, qui habebat puteum in vestibulo suo : et descenderunt in eum.
   8464 2 Kings	2Kgs	10	17	19	Tulit autem mulier, et expandit velamen super os putei, quasi siccans ptisanas : et sic latuit res.
   8465 2 Kings	2Kgs	10	17	20	Cumque venissent servi Absalom in domum, ad mulierem dixerunt : Ubi est Achimaas et Jonathas ? Et respondit eis mulier : Transierunt festinanter, gustata paululum aqua. At hi qui quaerebant, cum non reperissent, reversi sunt in Jerusalem.
   8466 2 Kings	2Kgs	10	17	21	Cumque abiissent, ascenderunt illi de puteo, et pergentes nuntiaverunt regi David, et dixerunt : Surgite, et transite cito fluvium : quoniam hujuscemodi dedit consilium contra vos Achitophel.
   8467 2 Kings	2Kgs	10	17	22	Surrexit ergo David, et omnis populus qui cum eo erat, et transierunt Jordanem, donec dilucesceret : et ne unus quidem residuus fuit, qui non transisset fluvium.
   8468 2 Kings	2Kgs	10	17	23	Porro Achitophel videns quod non fuisset factum consilium suum, stravit asinum suum, surrexitque, et abiit in domum suam et in civitatem suam : et disposita domo sua, suspendio interiit, et sepultus est in sepulchro patris sui.
   8469 2 Kings	2Kgs	10	17	24	David autem venit in castra, et Absalom transivit Jordanem, ipse et omnes viri Israël cum eo.
   8470 2 Kings	2Kgs	10	17	25	Amasam vero constituit Absalom pro Joab super exercitum : Amasa autem erat filius viri qui vocabatur Jetra de Jezraëli, qui ingressus est ad Abigail filiam Naas, sororem Sarviae, quae fuit mater Joab.
   8471 2 Kings	2Kgs	10	17	26	Et castrametatus est Israël cum Absalom in terra Galaad.
   8472 2 Kings	2Kgs	10	17	27	Cumque venisset David in castra, Sobi filius Naas de Rabbath filiorum Ammon, et Machir filius Ammihel de Lodabar, et Berzellai Galaadites de Rogelim,
   8473 2 Kings	2Kgs	10	17	28	obtulerunt ei stratoria, et tapetia, et vasa fictilia, frumentum, et hordeum, et farinam, et polentam, et fabam, et lentem, et frixum cicer,
   8474 2 Kings	2Kgs	10	17	29	et mel, et butyrum, oves, et pingues vitulos : dederuntque David, et populo qui cum eo erat, ad vescendum : suspicati enim sunt populum fame et siti fatigari in deserto.
   8475 2 Kings	2Kgs	10	18	1	Igitur considerato David populo suo, constituit super eos tribunos et centuriones,
   8476 2 Kings	2Kgs	10	18	2	et dedit populi tertiam partem sub manu Joab, et tertiam partem sub manu Abisai filii Sarviae fratris Joab, et tertiam partem sub manu Ethai, qui erat de Geth. Dixitque rex ad populum : Egrediar et ego vobiscum.
   8477 2 Kings	2Kgs	10	18	3	Et respondit populus : Non exibis : sive enim fugerimus, non magnopere ad eos de nobis pertinebit : sive media pars ceciderit e nobis, non satis curabunt, quia tu unus pro decem millibus computaris : melius est igitur ut sis nobis in urbe praesidio.
   8478 2 Kings	2Kgs	10	18	4	Ad quos rex ait : Quod vobis videtur rectum, hoc faciam. Stetit ergo rex juxta portam : egrediebaturque populus per turmas suas centeni et milleni.
   8479 2 Kings	2Kgs	10	18	5	Et praecepit rex Joab, et Abisai, et Ethai, dicens : Servate mihi puerum Absalom. Et omnis populus audiebat praecipientem regem cunctis principibus pro Absalom.
   8480 2 Kings	2Kgs	10	18	6	Itaque egressus est populus in campum contra Israël, et factum est praelium in saltu Ephraim.
   8481 2 Kings	2Kgs	10	18	7	Et caesus est ibi populus Israël ab exercitu David, factaque est plaga magna in die illa, viginti millium.
   8482 2 Kings	2Kgs	10	18	8	Fuit autem ibi praelium dispersum super faciem omnis terrae, et multo plures erant quos saltus consumpserat de populo, quam hi quos voraverat gladius in die illa.
   8483 2 Kings	2Kgs	10	18	9	Accidit autem ut occurreret Absalom servis David, sedens mulo : cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam, adhaesit caput ejus quercui : et illo suspenso inter caelum et terram, mulus cui insederat, pertransivit.
   8484 2 Kings	2Kgs	10	18	10	Vidit autem hoc quispiam, et nuntiavit Joab, dicens : Vidi Absalom pendere de quercu.
   8485 2 Kings	2Kgs	10	18	11	Et ait Joab viro qui nuntiaverat ei : Si vidisti, quare non confodisti eum cum terra, et ego dedissem tibi decem argenti siclos, et unum balteum ?
   8486 2 Kings	2Kgs	10	18	12	Qui dixit ad Joab : Si appenderes in manibus meis mille argenteos, nequaquam mitterem manum meam in filium regis : audientibus enim nobis praecepit rex tibi, et Abisai, et Ethai, dicens : Custodite mihi puerum Absalom.
   8487 2 Kings	2Kgs	10	18	13	Sed etsi fecissem contra animam meam audacter, nequaquam hoc regem latere potuisset, et tu stares ex adverso ?
   8488 2 Kings	2Kgs	10	18	14	Et ait Joab : Non sicut tu vis, sed aggrediar eum coram te. Tulit ergo tres lanceas in manu sua, et infixit eas in corde Absalom : cumque adhuc palpitaret haerens in quercu,
   8489 2 Kings	2Kgs	10	18	15	cucurrerunt decem juvenes armigeri Joab, et percutientes interfecerunt eum.
   8490 2 Kings	2Kgs	10	18	16	Cecinit autem Joab buccina, et retinuit populum, ne persequeretur fugientem Israël, volens parcere multitudini.
   8491 2 Kings	2Kgs	10	18	17	Et tulerunt Absalom, et projecerunt eum in saltu, in foveam grandem, et comportaverunt super eum acervum lapidum magnum nimis : omnis autem Israël fugit in tabernacula sua.
   8492 2 Kings	2Kgs	10	18	18	Porro Absalom erexerat sibi, cum adhuc viveret, titulum qui est in Valle regis : dixerat enim : Non habeo filium, et hoc erit monimentum nominis mei. Vocavitque titulum nomine suo, et appellatur Manus Absalom, usque ad hanc diem.
   8493 2 Kings	2Kgs	10	18	19	Achimaas autem filius Sadoc, ait : Curram, et nuntiabo regi quia judicium fecerit ei Dominus de manu inimicorum ejus.
   8494 2 Kings	2Kgs	10	18	20	Ad quem Joab dixit : Non eris nuntius in hac die, sed nuntiabis in alia : hodie nolo te nuntiare : filius enim regis est mortuus.
   8495 2 Kings	2Kgs	10	18	21	Et ait Joab Chusi : Vade, et nuntia regi quae vidisti. Adoravit Chusi Joab, et cucurrit.
   8496 2 Kings	2Kgs	10	18	22	Rursus autem Achimaas filius Sadoc dixit ad Joab : Quid impedit si etiam ego curram post Chusi ? Dixitque ei Joab : Quid vis currere, fili mi ? non eris boni nuntii bajulus.
   8497 2 Kings	2Kgs	10	18	23	Qui respondit : Quid enim si cucurrero ? Et ait ei : Curre. Currens ergo Achimaas per viam compendii, transivit Chusi.
   8498 2 Kings	2Kgs	10	18	24	David autem sedebat inter duas portas : speculator vero, qui erat in fastigio portae super murum, elevans oculos, vidit hominem currentem solum.
   8499 2 Kings	2Kgs	10	18	25	Et exclamans indicavit regi : dixitque rex : Si solus est, bonus est nuntius in ore ejus. Properante autem illo, et accedente propius,
   8500 2 Kings	2Kgs	10	18	26	vidit speculator hominem alterum currentem, et vociferans in culmine, ait : Apparet mihi alter homo currens solus. Dixitque rex : Et iste bonus est nuntius.
   8501 2 Kings	2Kgs	10	18	27	Speculator autem : Contemplor, ait, cursum prioris, quasi cursum Achimaas filii Sadoc. Et ait rex : Vir bonus est, et nuntium portans bonum venit.
   8502 2 Kings	2Kgs	10	18	28	Clamans autem Achimaas, dixit ad regem : Salve rex. Et adorans regem coram eo pronus in terram, ait : Benedictus Dominus Deus tuus, qui conclusit homines qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem.
   8503 2 Kings	2Kgs	10	18	29	Et ait rex : Estne pax puero Absalom ? Dixitque Achimaas : Vidi tumultum magnum cum mitteret Joab servus tuus, o rex, me servum tuum : nescio aliud.
   8504 2 Kings	2Kgs	10	18	30	Ad quem rex : Transi, ait, et sta hic. Cumque ille transisset, et staret,
   8505 2 Kings	2Kgs	10	18	31	apparuit Chusi : et veniens ait : Bonum apporto nuntium, domine mi rex : judicavit enim pro te Dominus hodie de manu omnium qui surrexerunt contra te.
   8506 2 Kings	2Kgs	10	18	32	Dixit autem rex ad Chusi : Estne pax puero Absalom ? Cui respondens Chusi : Fiant, inquit, sicut puer, inimici domini mei regis, et universi qui consurgunt adversus eum in malum.
   8507 2 Kings	2Kgs	10	18	33	Contristatus itaque rex, ascendit coenaculum portae, et flevit. Et sic loquebatur, vadens : Fili mi Absalom, Absalom fili mi : quis mihi tribuat ut ego moriar pro te, Absalom fili mi, fili mi Absalom ?
   8508 2 Kings	2Kgs	10	19	1	Nuntiatum est autem Joab quod rex fleret et lugeret filium suum,
   8509 2 Kings	2Kgs	10	19	2	et versa est victoria in luctum in die illa omni populo : audivit enim populus in die illa dici : Dolet rex super filio suo.
   8510 2 Kings	2Kgs	10	19	3	Et declinavit populus in die illa ingredi civitatem, quomodo declinare solet populus versus et fugiens de praelio.
   8511 2 Kings	2Kgs	10	19	4	Porro rex operuit caput suum, et clamabat voce magna : Fili mi Absalom, Absalom fili mi, fili mi.
   8512 2 Kings	2Kgs	10	19	5	Ingressus ergo Joab ad regem in domum, dixit : Confudisti hodie vultus omnium servorum tuorum, qui salvam fecerunt animam tuam, et animam filiorum tuorum et filiarum tuarum, et animam uxorum tuarum, et animam concubinarum tuarum.
   8513 2 Kings	2Kgs	10	19	6	Diligis odientes te, et odio habes diligentes te : et ostendisti hodie quia non curas de ducibus tuis et de servis tuis : et vere cognovi modo, quia si Absalom viveret, et omnes nos occubuissemus, tunc placeret tibi.
   8514 2 Kings	2Kgs	10	19	7	Nunc igitur surge, et procede, et alloquens satisfac servis tuis : juro enim tibi per Dominum quod si non exieris, ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac : et pejus erit hoc tibi quam omnia mala quae venerunt super te ab adolescentia tua usque in praesens.
   8515 2 Kings	2Kgs	10	19	8	Surrexit ergo rex et sedit in porta : et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta. Venitque universa multitudo coram rege : Israël autem fugit in tabernacula sua.
   8516 2 Kings	2Kgs	10	19	9	Omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israël, dicens : Rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum ; ipse salvavit nos de manu Philisthinorum : et nunc fugit de terra propter Absalom.
   8517 2 Kings	2Kgs	10	19	10	Absalom autem, quem unximus super nos, mortuus est in bello : usquequo siletis, et non reducitis regem ?
   8518 2 Kings	2Kgs	10	19	11	Rex vero David misit ad Sadoc et Abiathar sacerdotes, dicens : Loquimini ad majores natu Juda, dicentes : Cur venitis novissimi ad reducendum regem in domum suam ? (Sermo autem omnis Israël pervenerat ad regem in domo ejus.)
   8519 2 Kings	2Kgs	10	19	12	Fratres mei vos, os meum, et caro mea vos, quare novissimi reducitis regem ?
   8520 2 Kings	2Kgs	10	19	13	Et Amasae dicite : Nonne os meum, et caro mea es ? haec faciat mihi Deus, et haec addat, si non magister militiae fueris coram me omni tempore pro Joab.
   8521 2 Kings	2Kgs	10	19	14	Et inclinavit cor omnium virorum Juda quasi viri unius : miseruntque ad regem, dicentes : Revertere tu, et omnes servi tui.
   8522 2 Kings	2Kgs	10	19	15	Et reversus est rex, et venit usque ad Jordanem : et omnis Juda venit usque in Galgalam ut occurreret regi, et traduceret eum Jordanem.
   8523 2 Kings	2Kgs	10	19	16	Festinavit autem Semei filius Gera filii Jemini de Bahurim, et descendit cum viris Juda in occursum regis David,
   8524 2 Kings	2Kgs	10	19	17	cum mille viris de Benjamin, et Siba puer de domo Saul : et quindecim filii ejus, ac viginti servi erant cum eo : et irrumpentes Jordanem, ante regem
   8525 2 Kings	2Kgs	10	19	18	transierunt vada, ut traducerent domum regis, et facerent juxta jussionem ejus : Semei autem filius Gera prostratus coram rege, cum jam transisset Jordanem,
   8526 2 Kings	2Kgs	10	19	19	dixit ad eum : Ne reputes mihi, domine mi, iniquitatem, neque memineris injuriarum servi tui in die qua egressus es, domine mi rex, de Jerusalem, neque ponas, rex, in corde tuo.
   8527 2 Kings	2Kgs	10	19	20	Agnosco enim servus tuus peccatum meum : et idcirco hodie primus veni de omni domo Joseph, descendique in occursum domini mei regis.
   8528 2 Kings	2Kgs	10	19	21	Respondens vero Abisai filius Sarviae, dixit : Numquid pro his verbis non occidetur Semei, quia maledixit christo Domini ?
   8529 2 Kings	2Kgs	10	19	22	Et ait David : Quid mihi et vobis, filii Sarviae ? cur efficimini mihi hodie in satan ? ergone hodie interficietur vir in Israël ? an ignoro hodie me factum regem super Israël ?
   8530 2 Kings	2Kgs	10	19	23	Et ait rex Semei : Non morieris. Juravitque ei.
   8531 2 Kings	2Kgs	10	19	24	Miphiboseth quoque filius Saul descendit in occursum regis, illotis pedibus et intonsa barba : vestesque suas non laverat a die qua egressus fuerat rex, usque ad diem reversionis ejus in pace.
   8532 2 Kings	2Kgs	10	19	25	Cumque Jerusalem occurrisset regi, dixit ei rex : Quare non venisti mecum, Miphiboseth ?
   8533 2 Kings	2Kgs	10	19	26	Et respondens ait : Domine mi rex, servus meus contempsit me : dixique ei ego famulus tuus ut sterneret mihi asinum, et ascendens abirem cum rege : claudus enim sum servus tuus.
   8534 2 Kings	2Kgs	10	19	27	Insuper et accusavit me servum tuum ad te dominum meum regem : tu autem, domine mi rex, sicut angelus Dei es : fac quod placitum est tibi.
   8535 2 Kings	2Kgs	10	19	28	Neque enim fuit domus patris mei, nisi morti obnoxia domino meo regi : tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mensae tuae : quid ergo habeo justae querelae ? aut quid possum ultra vociferari ad regem ?
   8536 2 Kings	2Kgs	10	19	29	Ait ergo ei rex : Quid ultra loqueris ? fixum est quod locutus sum : tu et Siba dividite possessiones.
   8537 2 Kings	2Kgs	10	19	30	Responditque Miphiboseth regi : Etiam cuncta accipiat, postquam reversus est dominus meus rex pacifice in domum suam.
   8538 2 Kings	2Kgs	10	19	31	Berzellai quoque Galaadites, descendens de Rogelim, traduxit regem Jordanem, paratus etiam ultra fluvium prosequi eum.
   8539 2 Kings	2Kgs	10	19	32	Erat autem Berzellai Galaadites senex valde, id est, octogenarius, et ipse praebuit alimenta regi cum moraretur in castris : fuit quippe vir dives nimis.
   8540 2 Kings	2Kgs	10	19	33	Dixit itaque rex ad Berzellai : Veni mecum, ut requiescas securus mecum in Jerusalem.
   8541 2 Kings	2Kgs	10	19	34	Et ait Berzellai ad regem : Quot sunt dies annorum vitae meae, ut ascendam cum rege in Jerusalem ?
   8542 2 Kings	2Kgs	10	19	35	Octogenarius sum hodie : numquid vigent sensus mei ad discernendum suave aut amarum ? aut delectare potest servum tuum cibus et potus ? vel audire possum ultra vocem cantorum atque cantatricum ? quare servus tuus sit oneri domino meo regi ?
   8543 2 Kings	2Kgs	10	19	36	Paululum procedam famulus tuus ab Jordane tecum : non indigeo hac vicissitudine,
   8544 2 Kings	2Kgs	10	19	37	sed obsecro ut revertar servus tuus, et moriar in civitate mea, et sepeliar juxta sepulchrum patris mei et matris meae. Est autem servus tuus Chamaam : ipse vadat tecum, domine mi rex, et fac ei quidquid tibi bonum videtur.
   8545 2 Kings	2Kgs	10	19	38	Dixit itaque ei rex : Mecum transeat Chamaam, et ego faciam ei quidquid tibi placuerit : et omne quod petieris a me, impetrabis.
   8546 2 Kings	2Kgs	10	19	39	Cumque transisset universus populus et rex Jordanem, osculatus est rex Berzellai, et benedixit ei : et ille reversus est in locum suum.
   8547 2 Kings	2Kgs	10	19	40	Transivit ergo rex in Galgalam, et Chamaam cum eo. Omnis autem populus Juda traduxerat regem, et media tantum pars adfuerat de populo Israël.
   8548 2 Kings	2Kgs	10	19	41	Itaque omnes viri Israël concurrentes ad regem dixerunt ei : Quare te furati sunt fratres nostri viri Juda, et traduxerunt regem et domum ejus Jordanem, omnesque viros David cum eo ?
   8549 2 Kings	2Kgs	10	19	42	Et respondit omnis vir Juda ad viros Israël : Quia mihi propior est rex : cur irasceris super hac re ? numquid comedimus aliquid ex rege, aut munera nobis data sunt ?
   8550 2 Kings	2Kgs	10	19	43	Et respondit vir Israël ad viros Juda, et ait : Decem partibus major ego sum apud regem, magisque ad me pertinet David quam ad te : cur fecisti mihi injuriam, et non mihi nuntiatum est priori, ut reducerem regem meum ? Durius autem responderunt viri Juda viris Israël.
   8551 2 Kings	2Kgs	10	20	1	Accidit quoque ut ibi esset vir Belial, nomine Seba, filius Bochri, vir Jemineus : et cecinit buccina, et ait : Non est nobis pars in David, neque haereditas in filio Isai : revertere in tabernacula tua, Israël.
   8552 2 Kings	2Kgs	10	20	2	Et separatus est omnis Israël a David, secutusque est Seba filium Bochri : viri autem Juda adhaeserunt regi suo a Jordane usque Jerusalem.
   8553 2 Kings	2Kgs	10	20	3	Cumque venisset rex in domum suam in Jerusalem, tulit decem mulieres concubinas quas dereliquerat ad custodiendam domum, et tradidit eas in custodiam, alimenta eis praebens : et non est ingressus ad eas, sed erant clausae usque in diem mortis suae in viduitate viventes.
   8554 2 Kings	2Kgs	10	20	4	Dixit autem rex Amasae : Convoca mihi omnes viros Juda in diem tertium, et tu adesto praesens.
   8555 2 Kings	2Kgs	10	20	5	Abiit ergo Amasa ut convocaret Judam, et moratus est extra placitum quod ei constituerat rex.
   8556 2 Kings	2Kgs	10	20	6	Ait autem David ad Abisai : Nunc magis afflicturus est nos Seba filius Bochri quam Absalom : tolle igitur servos domini tui, et persequere eum, ne forte inveniat civitates munitas, et effugiat nos.
   8557 2 Kings	2Kgs	10	20	7	Egressi sunt ergo cum eo viri Joab, Cerethi quoque et Phelethi : et omnes robusti exierunt de Jerusalem ad persequendum Seba filium Bochri.
   8558 2 Kings	2Kgs	10	20	8	Cumque illi essent juxta lapidem grandem qui est in Gabaon, Amasa veniens occurrit eis. Porro Joab vestitus erat tunica stricta ad mensuram habitus sui, et desuper accinctus gladio dependente usque ad ilia, in vagina, qui fabricatus levi motu egredi poterat, et percutere.
   8559 2 Kings	2Kgs	10	20	9	Dixit itaque Joab ad Amasam : Salve mi frater. Et tenuit manu dextera mentum Amasae, quasi osculans eum.
   8560 2 Kings	2Kgs	10	20	10	Porro Amasa non observavit gladium quem habebat Joab : qui percussit eum in latere, et effudit intestina ejus in terram, nec secundum vulnus apposuit : et mortuus est. Joab autem, et Abisai frater ejus, persecuti sunt Seba filium Bochri.
   8561 2 Kings	2Kgs	10	20	11	Interea quidam viri, cum stetissent juxta cadaver Amasae, de sociis Joab, dixerunt : Ecce qui esse voluit pro Joab comes David.
   8562 2 Kings	2Kgs	10	20	12	Amasa autem conspersus sanguine jacebat in media via. Vidit hoc quidam vir, quod subsisteret omnis populus ad videndum eum, et amovit Amasam de via in agrum, operuitque eum vestimento, ne subsisterent transeuntes propter eum.
   8563 2 Kings	2Kgs	10	20	13	Amoto ergo illo de via, transibat omnis vir sequens Joab ad persequendum Seba filium Bochri.
   8564 2 Kings	2Kgs	10	20	14	Porro ille transierat per omnes tribus Israël in Abelam et Bethmaacha : omnesque viri electi congregati fuerant ad eum.
   8565 2 Kings	2Kgs	10	20	15	Venerunt itaque, et oppugnabant eum in Abela et in Bethmaacha, et circumdederunt munitionibus civitatem, et obsessa est urbs : omnis autem turba quae erat cum Joab, moliebatur destruere muros.
   8566 2 Kings	2Kgs	10	20	16	Et exclamavit mulier sapiens de civitate : Audite, audite : dicite Joab : Appropinqua huc, et loquar tecum.
   8567 2 Kings	2Kgs	10	20	17	Qui cum accessisset ad eam, ait illi : Tu es Joab ? Et ille respondit : Ego. Ad quem sic locuta est : Audi sermones ancillae tuae. Qui respondit : Audio.
   8568 2 Kings	2Kgs	10	20	18	Rursumque illa : Sermo, inquit, dicebatur in veteri proverbio : Qui interrogant, interrogent in Abela : et sic perficiebant.
   8569 2 Kings	2Kgs	10	20	19	Nonne ego sum quae respondeo veritatem in Israël, et tu quaeris subvertere civitatem et evertere matrem in Israël ? quare praecipitas haereditatem Domini ?
   8570 2 Kings	2Kgs	10	20	20	Respondensque Joab, ait : Absit, absit hoc a me : non praecipito, neque demolior.
   8571 2 Kings	2Kgs	10	20	21	Non sic se habet res, sed homo de monte Ephraim, Seba filius Bochri cognomine, levavit manum suam contra regem David : tradite illum solum, et recedemus a civitate. Et ait mulier ad Joab : Ecce caput ejus mittetur ad te per murum.
   8572 2 Kings	2Kgs	10	20	22	Ingressa est ergo ad omnem populum, et locuta est eis sapienter : qui abscissum caput Seba filii Bochri projecerunt ad Joab. Et ille cecinit tuba, et recesserunt ab urbe, unusquisque in tabernacula sua : Joab autem reversus est Jerusalem ad regem.
   8573 2 Kings	2Kgs	10	20	23	Fuit ergo Joab super omnem exercitum Israël : Banaias autem filius Jojadae super Cerethaeos et Phelethaeos :
   8574 2 Kings	2Kgs	10	20	24	Aduram vero super tributa : porro Josaphat filius Ahilud, a commentariis :
   8575 2 Kings	2Kgs	10	20	25	Siva autem, scriba : Sadoc vero et Abiathar, sacerdotes.
   8576 2 Kings	2Kgs	10	20	26	Ira autem Jairites erat sacerdos David.
   8577 2 Kings	2Kgs	10	21	1	Facta est quoque fames in diebus David tribus annis jugiter : et consuluit David oraculum Domini. Dixitque Dominus : Propter Saul, et domum ejus sanguinum, quia occidit Gabaonitas.
   8578 2 Kings	2Kgs	10	21	2	Vocatis ergo Gabaonitis rex, dixit ad eos (porro Gabaonitae non erant de filiis Israël, sed reliquiae Amorrhaeorum : filii quippe Israël juraverant eis, et voluit Saul percutere eos zelo, quasi pro filiis Israël et Juda),
   8579 2 Kings	2Kgs	10	21	3	dixit ergo David ad Gabaonitas : Quid faciam vobis ? et quod erit vestri piaculum, ut benedicatis haereditati Domini ?
   8580 2 Kings	2Kgs	10	21	4	Dixeruntque ei Gabaonitae : Non est nobis super argento et auro quaestio, sed contra Saul, et contra domum ejus : neque volumus ut interficiatur homo de Israël. Ad quos rex ait : Quid ergo vultis ut faciam vobis ?
   8581 2 Kings	2Kgs	10	21	5	Qui dixerunt regi : Virum qui attrivit nos et oppressit inique, ita delere debemus, ut ne unus quidem residuus sit de stirpe ejus in cunctis finibus Israël.
   8582 2 Kings	2Kgs	10	21	6	Dentur nobis septem viri de filiis ejus, ut crucifigamus eos Domino in Gabaa Saul, quondam electi Domini. Et ait rex : Ego dabo.
   8583 2 Kings	2Kgs	10	21	7	Pepercitque rex Miphiboseth filio Jonathae filii Saul, propter jusjurandum Domini quod fuerat inter David et inter Jonathan filium Saul.
   8584 2 Kings	2Kgs	10	21	8	Tulit itaque rex duos filios Respha filiae Aja quos peperit Sauli, Armoni, et Miphiboseth : et quinque filios Michol filiae Saul quos genuerat Hadrieli filio Berzellai, qui fuit de Molathi,
   8585 2 Kings	2Kgs	10	21	9	et dedit eos in manus Gabaonitarum : qui crucifixerunt eos in monte coram Domino : et ceciderunt hi septem simul occisi in diebus messis primis, incipiente messione hordei.
   8586 2 Kings	2Kgs	10	21	10	Tollens autem Respha filia Aja cilicium, substravit sibi supra petram ab initio messis, donec stillaret aqua super eos de caelo : et non dimisit aves lacerare eos per diem, neque bestias per noctem.
   8587 2 Kings	2Kgs	10	21	11	Et nuntiata sunt David quae fecerat Respha filia Aja, concubina Saul.
   8588 2 Kings	2Kgs	10	21	12	Et abiit David, et tulit ossa Saul, et ossa Jonathae filii ejus, a viris Jabes Galaad, qui furati fuerant ea de platea Bethsan in qua suspenderant eos Philisthiim cum interfecissent Saul in Gelboë :
   8589 2 Kings	2Kgs	10	21	13	et asportavit inde ossa Saul, et ossa Jonathae filii ejus : et colligentes ossa eorum qui affixi fuerant,
   8590 2 Kings	2Kgs	10	21	14	sepelierunt ea cum ossibus Saul et Jonathae filii ejus in terra Benjamin, in latere, in sepulchro Cis patris ejus : feceruntque omnia quae praeceperat rex, et repropitiatus est Deus terrae post haec.
   8591 2 Kings	2Kgs	10	21	15	Factum est autem rursum praelium Philisthinorum adversum Israël, et descendit David, et servi ejus cum eo, et pugnabant contra Philisthiim. Deficiente autem David,
   8592 2 Kings	2Kgs	10	21	16	Jesbibenob, qui fuit de genere Arapha, cujus ferrum hastae trecentas uncias appendebat, et accinctus erat ense novo, nisus est percutere David.
   8593 2 Kings	2Kgs	10	21	17	Praesidioque ei fuit Abisai filius Sarviae, et percussum Philisthaeum interfecit. Tunc juraverunt viri David, dicentes : Jam non egredieris nobiscum in bellum, ne extinguas lucernam Israël.
   8594 2 Kings	2Kgs	10	21	18	Secundum quoque bellum fuit in Gob contra Philisthaeos : tunc percussit Sobochai de Husati, Saph de stirpe Arapha de genere gigantum.
   8595 2 Kings	2Kgs	10	21	19	Tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philisthaeos, in quo percussit Adeodatus filius Saltus polymitarius Bethlehemites Goliath Gethaeum, cujus hastile hastae erat quasi liciatorium texentium.
   8596 2 Kings	2Kgs	10	21	20	Quartum bellum fuit in Geth : in quo vir fuit excelsus, qui senos in manibus pedibusque habebat digitos, id est, viginti quatuor : et erat de origine Arapha.
   8597 2 Kings	2Kgs	10	21	21	Et blasphemavit Israël : percussit autem eum Jonathan filius Samaa fratris David.
   8598 2 Kings	2Kgs	10	21	22	Hi quatuor nati sunt de Arapha in Geth, et ceciderunt in manu David et servorum ejus.
   8599 2 Kings	2Kgs	10	22	1	Locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul.
   8600 2 Kings	2Kgs	10	22	2	Et ait : [Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus.
   8601 2 Kings	2Kgs	10	22	3	Deus fortis meus : sperabo in eum ; scutum meum, et cornu salutis meae : elevator meus, et refugium meum ; salvator meus : de iniquitate liberabis me.
   8602 2 Kings	2Kgs	10	22	4	Laudabilem invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.
   8603 2 Kings	2Kgs	10	22	5	Quia circumdederunt me contritiones mortis : torrentes Belial terruerunt me.
   8604 2 Kings	2Kgs	10	22	6	Funes inferni circumdederunt me : praevenerunt me laquei mortis.
   8605 2 Kings	2Kgs	10	22	7	In tribulatione mea invocabo Dominum, et ad Deum meum clamabo : et exaudiet de templo suo vocem meam, et clamor meus veniet ad aures ejus.
   8606 2 Kings	2Kgs	10	22	8	Commota est et contremuit terra ; fundamenta montium concussa sunt, et conquassata : quoniam iratus est eis.
   8607 2 Kings	2Kgs	10	22	9	Ascendit fumus de naribus ejus, et ignis de ore ejus vorabit : carbones succensi sunt ab eo.
   8608 2 Kings	2Kgs	10	22	10	Inclinavit caelos, et descendit : et caligo sub pedibus ejus.
   8609 2 Kings	2Kgs	10	22	11	Et ascendit super cherubim, et volavit : et lapsus est super pennas venti.
   8610 2 Kings	2Kgs	10	22	12	Posuit tenebras in circuitu suo latibulum, cribrans aquas de nubibus caelorum.
   8611 2 Kings	2Kgs	10	22	13	Prae fulgore in conspectu ejus, succensi sunt carbones ignis.
   8612 2 Kings	2Kgs	10	22	14	Tonabit de caelo Dominus, et excelsus dabit vocem suam.
   8613 2 Kings	2Kgs	10	22	15	Misit sagittas et dissipavit eos ; fulgur, et consumpsit eos.
   8614 2 Kings	2Kgs	10	22	16	Et apparuerunt effusiones maris, et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris ejus.
   8615 2 Kings	2Kgs	10	22	17	Misit de excelso, et assumpsit me, et extraxit me de aquis multis.
   8616 2 Kings	2Kgs	10	22	18	Liberavit me ab inimico meo potentissimo, et ab his qui oderant me : quoniam robustiores me erant.
   8617 2 Kings	2Kgs	10	22	19	Praevenit me in die afflictionis meae, et factus est Dominus firmamentum meum.
   8618 2 Kings	2Kgs	10	22	20	Et eduxit me in latitudinem : liberavit me, quia complacui ei.
   8619 2 Kings	2Kgs	10	22	21	Retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam : et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi.
   8620 2 Kings	2Kgs	10	22	22	Quia custodivi vias Domini, et non egi impie a Deo meo.
   8621 2 Kings	2Kgs	10	22	23	Omnia enim judicia ejus in conspectu meo, et praecepta ejus non amovi a me.
   8622 2 Kings	2Kgs	10	22	24	Et ero perfectus cum eo, et custodiam me ab iniquitate mea.
   8623 2 Kings	2Kgs	10	22	25	Et restituet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum.
   8624 2 Kings	2Kgs	10	22	26	Cum sancto sanctus eris, et cum robusto perfectus.
   8625 2 Kings	2Kgs	10	22	27	Cum electo electus eris, et cum perverso perverteris.
   8626 2 Kings	2Kgs	10	22	28	Et populum pauperem salvum facies : oculisque tuis excelsos humiliabis.
   8627 2 Kings	2Kgs	10	22	29	Quia tu lucerna mea, Domine, et tu, Domine, illuminabis tenebras meas.
   8628 2 Kings	2Kgs	10	22	30	In te enim curram accinctus : in Deo meo transiliam murum.
   8629 2 Kings	2Kgs	10	22	31	Deus, immaculata via ejus ; eloquium Domini igne examinatum : scutum est omnium sperantium in se.
   8630 2 Kings	2Kgs	10	22	32	Quis est Deus praeter Dominum, et quis fortis praeter Deum nostrum ?
   8631 2 Kings	2Kgs	10	22	33	Deus qui accinxit me fortitudine, et complanavit perfectam viam meam.
   8632 2 Kings	2Kgs	10	22	34	Coaequans pedes meos cervis, et super excelsa mea statuens me ;
   8633 2 Kings	2Kgs	10	22	35	docens manus meas ad praelium, et componens quasi arcum aereum brachia mea.
   8634 2 Kings	2Kgs	10	22	36	Dedisti mihi clypeum salutis tuae, et mansuetudo tua multiplicavit me.
   8635 2 Kings	2Kgs	10	22	37	Dilatabis gressus meos subtus me, et non deficient tali mei.
   8636 2 Kings	2Kgs	10	22	38	Persequar inimicos meos, et conteram, et non convertar donec consumam eos.
   8637 2 Kings	2Kgs	10	22	39	Consumam eos et confringam, ut non consurgant : cadent sub pedibus meis.
   8638 2 Kings	2Kgs	10	22	40	Accinxisti me fortitudine ad praelium : incurvasti resistentes mihi subtus me.
   8639 2 Kings	2Kgs	10	22	41	Inimicos meos dedisti mihi dorsum ; odientes me, et disperdam eos.
   8640 2 Kings	2Kgs	10	22	42	Clamabunt, et non erit qui salvet ; ad Dominum, et non exaudiet eos.
   8641 2 Kings	2Kgs	10	22	43	Delebo eos ut pulverem terrae ; quasi lutum platearum comminuam eos atque confringam.
   8642 2 Kings	2Kgs	10	22	44	Salvabis me a contradictionibus populi mei ; custodies me in caput gentium : populus quem ignoro serviet mihi.
   8643 2 Kings	2Kgs	10	22	45	Filii alieni resistent mihi ; auditu auris obedient mihi.
   8644 2 Kings	2Kgs	10	22	46	Filii alieni defluxerunt, et contrahentur in angustiis suis.
   8645 2 Kings	2Kgs	10	22	47	Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltabitur Deus fortis salutis meae.
   8646 2 Kings	2Kgs	10	22	48	Deus qui das vindictas mihi, et dejicis populos sub me.
   8647 2 Kings	2Kgs	10	22	49	Qui educis me ab inimicis meis, et a resistentibus mihi elevas me : a viro iniquo liberabis me.
   8648 2 Kings	2Kgs	10	22	50	Propterea confitebor tibi, Domine, in gentibus, et nomini tuo cantabo :
   8649 2 Kings	2Kgs	10	22	51	magnificans salutes regis sui, et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus in sempiternum.]
   8650 2 Kings	2Kgs	10	23	1	Haec autem sunt verba David novissima. Dixit David filius Isai : [Dixit vir, cui constitutum est de christo Dei Jacob, egregius psaltes Israël :
   8651 2 Kings	2Kgs	10	23	2	Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam.
   8652 2 Kings	2Kgs	10	23	3	Dixit Deus Israël mihi, locutus est fortis Israël : Dominator hominum, justus dominator in timore Dei,
   8653 2 Kings	2Kgs	10	23	4	sicut lux aurorae, oriente sole, mane absque nubibus rutilat : et sicut pluviis germinat herba de terra.
   8654 2 Kings	2Kgs	10	23	5	Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum aeternum iniret mecum, firmum in omnibus atque munitum. Cuncta enim salus mea, et omnis voluntas, nec est quidquam ex ea quod non germinet.
   8655 2 Kings	2Kgs	10	23	6	Praevaricatores autem quasi spinae evellentur universi, quae non tolluntur manibus.
   8656 2 Kings	2Kgs	10	23	7	Et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succensae comburentur usque ad nihilum.]
   8657 2 Kings	2Kgs	10	23	8	Haec nomina fortium David. Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu uno.
   8658 2 Kings	2Kgs	10	23	9	Post hunc, Eleazar filius patrui ejus Ahohites inter tres fortes, qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthiim, et congregati sunt illuc in praelium.
   8659 2 Kings	2Kgs	10	23	10	Cumque ascendissent viri Israël, ipse stetit et percussit Philisthaeos donec deficeret manus ejus, et obrigesceret cum gladio : fecitque Dominus salutem magnam in die illa : et populus qui fugerat, reversus est ad caesorum spolia detrahenda.
   8660 2 Kings	2Kgs	10	23	11	Et post hunc, Semma filius Age de Arari. Et congregati sunt Philisthiim in statione : erat quippe ibi ager lente plenus. Cumque fugisset populus a facie Philisthiim,
   8661 2 Kings	2Kgs	10	23	12	stetit ille in medio agri, et tuitus est eum, percussitque Philisthaeos : et fecit Dominus salutem magnam.
   8662 2 Kings	2Kgs	10	23	13	Necnon et ante descenderant tres qui erant principes inter triginta, et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam : castra autem Philisthinorum erant posita in Valle gigantum.
   8663 2 Kings	2Kgs	10	23	14	Et David erat in praesidio : porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethlehem.
   8664 2 Kings	2Kgs	10	23	15	Desideravit ergo David, et ait : O si quis mihi daret potum aquae de cisterna quae est in Bethlehem juxta portam !
   8665 2 Kings	2Kgs	10	23	16	Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quae erat juxta portam, et attulerunt ad David : at ille noluit bibere, sed libavit eam Domino,
   8666 2 Kings	2Kgs	10	23	17	dicens : Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hoc : num sanguinem hominum istorum qui profecti sunt, et animarum periculum bibam ? Noluit ergo bibere. Haec fecerunt tres robustissimi.
   8667 2 Kings	2Kgs	10	23	18	Abisai quoque frater Joab filius Sarviae, princeps erat de tribus : ipse est qui levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit : nominatus in tribus,
   8668 2 Kings	2Kgs	10	23	19	et inter tres nobilior, eratque eorum princeps, sed usque ad tres primos non pervenerat.
   8669 2 Kings	2Kgs	10	23	20	Et Banaias filius Jojadae viri fortissimi, magnorum operum, de Cabseel. Ipse percussit duos leones Moab, et ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis.
   8670 2 Kings	2Kgs	10	23	21	Ipse quoque interfecit virum aegyptium, virum dignum spectaculo, habentem in manu hastam : itaque cum descendisset ad eum in virga, vi extorsit hastam de manu Aegyptii, et interfecit eum hasta sua.
   8671 2 Kings	2Kgs	10	23	22	Haec fecit Banaias filius Jojadae.
   8672 2 Kings	2Kgs	10	23	23	Et ipse nominatus inter tres robustos, qui erant inter triginta nobiliores : verumtamen usque ad tres non pervenerat : fecitque eum sibi David auricularium, a secreto.
   8673 2 Kings	2Kgs	10	23	24	Asaël frater Joab inter triginta, Elehanan filius patrui ejus de Bethlehem,
   8674 2 Kings	2Kgs	10	23	25	Semma de Harodi, Elica de Harodi,
   8675 2 Kings	2Kgs	10	23	26	Heles de Phalti, Hira filius Acces de Thecua,
   8676 2 Kings	2Kgs	10	23	27	Abiezer de Anathoth, Mobonnai de Husati,
   8677 2 Kings	2Kgs	10	23	28	Selmon Ahohites, Maharai Netophathites,
   8678 2 Kings	2Kgs	10	23	29	Heled filius Baana, et ipse Netophathites, Ithai filius Ribai de Gabaath filiorum Benjamin,
   8679 2 Kings	2Kgs	10	23	30	Banaia Pharathonites, Heddai de torrente Gaas,
   8680 2 Kings	2Kgs	10	23	31	Abialbon Arbathites, Azmaveth de Beromi,
   8681 2 Kings	2Kgs	10	23	32	Eliaba de Salaboni. Filii Jassen, Jonathan,
   8682 2 Kings	2Kgs	10	23	33	Semma de Orori, Ajam filius Sarar Arorites,
   8683 2 Kings	2Kgs	10	23	34	Eliphelet filius Aasbai filii Machati, Eliam filius Achitophel Gelonites,
   8684 2 Kings	2Kgs	10	23	35	Hesrai de Carmelo, Pharai de Arbi,
   8685 2 Kings	2Kgs	10	23	36	Igaal filius Nathan de Soba, Bonni de Gadi,
   8686 2 Kings	2Kgs	10	23	37	Selec de Ammoni, Naharai Berothites armiger Joab filii Sarviae,
   8687 2 Kings	2Kgs	10	23	38	Ira Jethrites, Gareb et ipse Jethrites,
   8688 2 Kings	2Kgs	10	23	39	Urias Hethaeus : omnes triginta septem.
   8689 2 Kings	2Kgs	10	24	1	Et addidit furor Domini irasci contra Israël, commovitque David in eis dicentem : Vade, numera Israël et Judam.
   8690 2 Kings	2Kgs	10	24	2	Dixitque rex ad Joab principem exercitus sui : Perambula omnes tribus Israël a Dan usque Bersabee, et numerate populum, ut sciam numerum ejus.
   8691 2 Kings	2Kgs	10	24	3	Dixitque Joab regi : Adaugeat Dominus Deus tuus ad populum tuum, quantus nunc est, iterumque centuplicet in conspectu domini mei regis : sed quid sibi dominus meus rex vult in re hujuscemodi ?
   8692 2 Kings	2Kgs	10	24	4	Obtinuit autem sermo regis verba Joab et principum exercitus : egressusque est Joab et princeps militum a facie regis, ut numerarent populum Israël.
   8693 2 Kings	2Kgs	10	24	5	Cumque pertransissent Jordanem, venerunt in Aroër ad dexteram urbis, quae est in valle Gad :
   8694 2 Kings	2Kgs	10	24	6	et per Jazer transierunt in Galaad, et in terram inferiorem Hodsi, et venerunt in Dan silvestria. Circumeuntesque juxta Sidonem,
   8695 2 Kings	2Kgs	10	24	7	transierunt prope moenia Tyri, et omnem terram Hevaei et Chananaei, veneruntque ad meridiem Juda in Bersabee :
   8696 2 Kings	2Kgs	10	24	8	et lustrata universa terra, affuerunt post novem menses et viginti dies in Jerusalem.
   8697 2 Kings	2Kgs	10	24	9	Dedit ergo Joab numerum descriptionis populi regi, et inventa sunt de Israël octingenta millia virorum fortium qui educerent gladium, et de Juda quingenta millia pugnatorum.
   8698 2 Kings	2Kgs	10	24	10	Percussit autem cor David eum, postquam numeratus est populus : et dixit David ad Dominum : Peccavi valde in hoc facto : sed precor, Domine, ut transferas iniquitatem servi tui, quia stulte egi nimis.
   8699 2 Kings	2Kgs	10	24	11	Surrexit itaque David mane, et sermo Domini factus est ad Gad prophetam et videntem David, dicens :
   8700 2 Kings	2Kgs	10	24	12	Vade, et loquere ad David : Haec dicit Dominus : Trium tibi datur optio : elige unum quod volueris ex his, ut faciam tibi.
   8701 2 Kings	2Kgs	10	24	13	Cumque venisset Gad ad David, nuntiavit ei, dicens : Aut septem annis veniet tibi fames in terra tua : aut tribus mensibus fugies adversarios tuos, et ille te persequentur : aut certe tribus diebus erit pestilentia in terra tua. Nunc ergo delibera, et vide quem respondeam ei qui me misit sermonem.
   8702 2 Kings	2Kgs	10	24	14	Dixit autem David ad Gad : Coarctor nimis : sed melius est ut incidam in manus Domini (multae enim misericordiae ejus sunt) quam in manus hominum.
   8703 2 Kings	2Kgs	10	24	15	Immisitque Dominus pestilentiam in Israël, de mane usque ad tempus constitutum, et mortui sunt ex populo a Dan usque ad Bersabee septuaginta millia virorum.
   8704 2 Kings	2Kgs	10	24	16	Cumque extendisset manum suam angelus Domini super Jerusalem ut disperderet eam, misertus est Dominus super afflictione, et ait angelo percutienti populum : Sufficit : nunc contine manum tuam. Erat autem angelus Domini juxta aream Areuna Jebusaei.
   8705 2 Kings	2Kgs	10	24	17	Dixitque David ad Dominum cum vidisset angelum caedentem populum : Ego sum qui peccavi, ego inique egi : isti qui oves sunt, quid fecerunt ? vertatur, obsecro, manus tua contra me, et contra domum patris mei.
   8706 2 Kings	2Kgs	10	24	18	Venit autem Gad ad David in die illa, et dixit ei : Ascende, et constitue altare Domino in area Areuna Jebusaei.
   8707 2 Kings	2Kgs	10	24	19	Et ascendit David juxta sermonem Gad, quem praeceperat ei Dominus.
   8708 2 Kings	2Kgs	10	24	20	Conspiciensque Areuna, animadvertit regem et servos ejus transire ad se :
   8709 2 Kings	2Kgs	10	24	21	et egressus adoravit regem prono vultu in terram, et ait : Quid causae est ut veniat dominus meus rex ad servum suum ? Cui David ait : Ut emam a te aream, et aedificem altare Domino, et cesset interfectio quae grassatur in populo.
   8710 2 Kings	2Kgs	10	24	22	Et ait Areuna ad David : Accipiat, et offerat dominus meus rex sicut placet ei : habes boves in holocaustum, et plaustrum, et juga boum in usum lignorum.
   8711 2 Kings	2Kgs	10	24	23	Omnia dedit Areuna rex regi : dixitque Areuna ad regem : Dominus Deus tuus suscipiat votum tuum.
   8712 2 Kings	2Kgs	10	24	24	Cui respondens rex, ait : Nequaquam ut vis, sed emam pretio a te, et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita. Emit ergo David aream, et boves, argenti siclis quinquaginta :
   8713 2 Kings	2Kgs	10	24	25	et aedificavit ibi David altare Domino, et obtulit holocausta et pacifica : et propitiatus est Dominus terrae, et cohibita est plaga ab Israël.
   8714 3 Kings	3Kgs	11	1	1	Et rex David senuerat, habebatque aetatis plurimos dies : cumque operiretur vestibus, non calefiebat.
   8715 3 Kings	3Kgs	11	1	2	Dixerunt ergo ei servi sui : Quaeramus domino nostro regi adolescentulam virginem, et stet coram rege, et foveat eum, dormiatque in sinu suo, et calefaciat dominum nostrum regem.
   8716 3 Kings	3Kgs	11	1	3	Quaesierunt igitur adolescentulam speciosam in omnibus finibus Israël, et invenerunt Abisag Sunamitidem, et adduxerunt eam ad regem.
   8717 3 Kings	3Kgs	11	1	4	Erat autem puella pulchra nimis, dormiebatque cum rege, et ministrabat ei : rex vero non cognovit eam.
   8718 3 Kings	3Kgs	11	1	5	Adonias autem filius Haggith elevabatur, dicens : Ego regnabo. Fecitque sibi currus et equites, et quinquaginta viros qui currerent ante eum.
   8719 3 Kings	3Kgs	11	1	6	Nec corripuit eum pater suus aliquando, dicens : Quare hoc fecisti ? Erat autem et ipse pulcher valde, secundus natu post Absalom.
   8720 3 Kings	3Kgs	11	1	7	Et sermo ei cum Joab filio Sarviae, et cum Abiathar sacerdote, qui adjuvabant partes Adoniae.
   8721 3 Kings	3Kgs	11	1	8	Sadoc vero sacerdos, et Banaias filius Jojadae, et Nathan propheta, et Semei et Rei, et robur exercitus David, non erat cum Adonia.
   8722 3 Kings	3Kgs	11	1	9	Immolatis ergo Adonias arietibus et vitulis, et universis pinguibus, juxta lapidem Zoheleth, qui erat vicinus fonti Rogel, vocavit universos fratres suos filios regis, et omnes viros Juda servos regis.
   8723 3 Kings	3Kgs	11	1	10	Nathan autem prophetam, et Banaiam, et robustos quosque, et Salomonem fratrem suum non vocavit.
   8724 3 Kings	3Kgs	11	1	11	Dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis : Num audisti quod regnaverit Adonias filius Haggith, et dominus noster David hoc ignorat ?
   8725 3 Kings	3Kgs	11	1	12	Nunc ergo veni, accipe consilium a me, et salva animam tuam, filiique tui Salomonis.
   8726 3 Kings	3Kgs	11	1	13	Vade, et ingredere ad regem David, et dic ei : Nonne tu, domine mi rex, jurasti mihi ancillae tuae, dicens : Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo ? quare ergo regnat Adonias ?
   8727 3 Kings	3Kgs	11	1	14	Et adhuc ibi te loquente cum rege, ego veniam post te, et complebo sermones tuos.
   8728 3 Kings	3Kgs	11	1	15	Ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculum : rex autem senuerat nimis, et Abisag Sunamitis ministrabat ei.
   8729 3 Kings	3Kgs	11	1	16	Inclinavit se Bethsabee, et adoravit regem. Ad quam rex : Quid tibi, inquit, vis ?
   8730 3 Kings	3Kgs	11	1	17	Quae respondens, ait : Domine mi, tu jurasti per Dominum Deum tuum ancillae tuae : Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo.
   8731 3 Kings	3Kgs	11	1	18	Et ecce nunc Adonias regnat, te, domine mi rex, ignorante.
   8732 3 Kings	3Kgs	11	1	19	Mactavit boves, et pinguia quaeque, et arietes plurimos, et vocavit omnes filios regis, Abiathar quoque sacerdotem, et Joab principem militiae : Salomonem autem servum tuum non vocavit.
   8733 3 Kings	3Kgs	11	1	20	Verumtamen, domine mi rex, in te oculi respiciunt totius Israël, ut indices eis quis sedere debeat in solio tuo, domine mi rex, post te.
   8734 3 Kings	3Kgs	11	1	21	Eritque, cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis, erimus ego et filius meus Salomon peccatores.
   8735 3 Kings	3Kgs	11	1	22	Adhuc illa loquente cum rege, Nathan propheta venit.
   8736 3 Kings	3Kgs	11	1	23	Et nuntiaverunt regi, dicentes : Adest Nathan propheta. Cumque introisset in conspectu regis, et adorasset eum pronus in terram,
   8737 3 Kings	3Kgs	11	1	24	dixit Nathan : Domine mi rex, tu dixisti : Adonias regnet post me, et ipse sedeat super thronum meum ?
   8738 3 Kings	3Kgs	11	1	25	Quia descendit hodie, et immolavit boves, et pinguia, et arietes plurimos, et vocavit universos filios regis et principes exercitus, Abiathar quoque sacerdotem, illisque vescentibus et bibentibus coram eo, et dicentibus : Vivat rex Adonias :
   8739 3 Kings	3Kgs	11	1	26	me servum tuum, et Sadoc sacerdotem, et Banaiam filium Jojadae, et Salomonem famulum tuum non vocavit.
   8740 3 Kings	3Kgs	11	1	27	Numquid a domino meo rege exivit hoc verbum, et mihi non indicasti servo tuo quis sessurus esset super thronum domini mei regis post eum ?
   8741 3 Kings	3Kgs	11	1	28	Et respondit rex David, dicens : Vocate ad me Bethsabee. Quae cum fuisset ingressa coram rege, et stetisset ante eum,
   8742 3 Kings	3Kgs	11	1	29	juravit rex, et ait : Vivit Dominus, qui eruit animam meam de omni angustia,
   8743 3 Kings	3Kgs	11	1	30	quia sicut juravi tibi per Dominum Deum Israël, dicens : Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit super solium meum pro me : sic faciam hodie.
   8744 3 Kings	3Kgs	11	1	31	Summissoque Bethsabee in terram vultu, adoravit regem, dicens : Vivat dominus meus David in aeternum.
   8745 3 Kings	3Kgs	11	1	32	Dixit quoque rex David : Vocate mihi Sadoc sacerdotem, et Nathan prophetam, et Banaiam filium Jojadae. Qui cum ingressi fuissent coram rege,
   8746 3 Kings	3Kgs	11	1	33	dixit ad eos : Tollite vobiscum servos domini vestri, et imponite Salomonem filium meum super mulam meam, et ducite eum in Gihon.
   8747 3 Kings	3Kgs	11	1	34	Et ungat eum ibi Sadoc sacerdos et Nathan propheta in regem super Israël : et canetis buccina, atque dicetis : Vivat rex Salomon.
   8748 3 Kings	3Kgs	11	1	35	Et ascendetis post eum, et veniet, et sedebit super solium meum, et ipse regnabit pro me : illique praecipiam ut sit dux super Israël et super Judam.
   8749 3 Kings	3Kgs	11	1	36	Et respondit Banaias filius Jojadae regi, dicens : Amen : sic loquatur Dominus Deus domini mei regis.
   8750 3 Kings	3Kgs	11	1	37	Quomodo fuit Dominus cum domino meo rege, sic sit cum Salomone, et sublimius faciat solium ejus a solio domini mei regis David.
   8751 3 Kings	3Kgs	11	1	38	Descendit ergo Sadoc sacerdos, et Nathan propheta, et Banaias filius Jojadae, et Cerethi, et Phelethi : et imposuerunt Salomonem super mulam regis David, et adduxerunt eum in Gihon.
   8752 3 Kings	3Kgs	11	1	39	Sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo, et unxit Salomonem : et cecinerunt buccina, et dixit omnis populus : Vivat rex Salomon.
   8753 3 Kings	3Kgs	11	1	40	Et ascendit universa multitudo post eum, et populus canentium tibiis, et laetantium gaudio magno : et insonuit terra a clamore eorum.
   8754 3 Kings	3Kgs	11	1	41	Audivit autem Adonias, et omnes qui invitati fuerant ab eo : jamque convivium finitum erat : sed et Joab, audita voce tubae, ait : Quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis ?
   8755 3 Kings	3Kgs	11	1	42	Adhuc illo loquente, Jonathas filius Abiathar sacerdotis venit : cui dixit Adonias : Ingredere, quia vir fortis es, et bona nuntians.
   8756 3 Kings	3Kgs	11	1	43	Responditque Jonathas Adoniae : Nequaquam : dominus enim noster rex David regem constituit Salomonem :
   8757 3 Kings	3Kgs	11	1	44	misitque cum eo Sadoc sacerdotem, et Nathan prophetam, et Banaiam filium Jojadae, et Cerethi, et Phelethi, et imposuerunt eum super mulam regis.
   8758 3 Kings	3Kgs	11	1	45	Unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in Gihon : et ascenderunt inde laetantes, et insonuit civitas : haec est vox quam audistis.
   8759 3 Kings	3Kgs	11	1	46	Sed et Salomon sedet super solium regni.
   8760 3 Kings	3Kgs	11	1	47	Et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David, dicentes : Amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum, et magnificet thronus ejus super thronum tuum. Et adoravit rex in lectulo suo :
   8761 3 Kings	3Kgs	11	1	48	et locutus est : Benedictus Dominus Deus Israël, qui dedit hodie sedentem in solio meo, videntibus oculis meis.
   8762 3 Kings	3Kgs	11	1	49	Territi sunt ergo, et surrexerunt omnes qui invitati fuerant ab Adonia, et ivit unusquisque in viam suam.
   8763 3 Kings	3Kgs	11	1	50	Adonias autem timens Salomonem, surrexit, et abiit, tenuitque cornu altaris.
   8764 3 Kings	3Kgs	11	1	51	Et nuntiaverunt Salomoni, dicentes : Ecce Adonias timens regem Salomonem, tenuit cornu altaris, dicens : Juret mihi rex Salomon hodie, quod non interficiat servum suum gladio.
   8765 3 Kings	3Kgs	11	1	52	Dixitque Salomon : Si fuerit vir bonus, non cadet ne unus quidem capillus ejus in terram : sin autem malum inventum fuerit in eo, morietur.
   8766 3 Kings	3Kgs	11	1	53	Misit ergo rex Salomon, et eduxit eum ab altari : et ingressus adoravit regem Salomonem : dixitque ei Salomon : Vade in domum tuam.
   8767 3 Kings	3Kgs	11	2	1	Appropinquaverunt autem dies David ut moreretur : praecepitque Salomoni filio suo, dicens :
   8768 3 Kings	3Kgs	11	2	2	Ego ingredior viam universae terrae : confortare, et esto vir.
   8769 3 Kings	3Kgs	11	2	3	Et observa custodias Domini Dei tui, ut ambules in viis ejus : ut custodias caeremonias ejus, et praecepta ejus, et judicia, et testimonia, sicut scriptum est in lege Moysi : ut intelligas universa quae facis, et quocumque te verteris :
   8770 3 Kings	3Kgs	11	2	4	ut confirmet Dominus sermones suos quos locutus est de me, dicens : Si custodierint filii tui vias suas, et ambulaverint coram me in veritate, in omni corde suo et in omni anima sua, non auferetur tibi vir de solio Israël.
   8771 3 Kings	3Kgs	11	2	5	Tu quoque nosti quae fecerit mihi Joab filius Sarviae, quae fecerit duobus principibus exercitus Israël, Abner filio Ner, et Amasae filio Jether : quos occidit, et effudit sanguinem belli in pace, et posuit cruorem praelii in balteo suo qui erat circa lumbos ejus, et in calceamento suo quod erat in pedibus ejus.
   8772 3 Kings	3Kgs	11	2	6	Facies ergo juxta sapientiam tuam, et non deduces canitiem ejus pacifice ad inferos.
   8773 3 Kings	3Kgs	11	2	7	Sed et filiis Berzellai Galaaditis reddes gratiam, eruntque comedentes in mensa tua : occurrerunt enim mihi quando fugiebam a facie Absalom fratris tui.
   8774 3 Kings	3Kgs	11	2	8	Habes quoque apud te Semei filium Gera filii Jemini de Bahurim, qui maledixit mihi maledictione pessima quando ibam ad castra : sed quia descendit mihi in occursum cum transirem Jordanem, et juravi ei per Dominum, dicens : Non te interficiam gladio :
   8775 3 Kings	3Kgs	11	2	9	tu noli pati eum esse innoxium. Vir autem sapiens es, ut scias quae facies ei : deducesque canos ejus cum sanguine ad inferos.
   8776 3 Kings	3Kgs	11	2	10	Dormivit igitur David cum patribus suis, et sepultus est in civitate David.
   8777 3 Kings	3Kgs	11	2	11	Dies autem quibus regnavit David super Israël, quadraginta anni sunt : in Hebron regnavit septem annis ; in Jerusalem, triginta tribus.
   8778 3 Kings	3Kgs	11	2	12	Salomon autem sedit super thronum David patris sui, et firmatum est regnum ejus nimis.
   8779 3 Kings	3Kgs	11	2	13	Et ingressus est Adonias filius Haggith ad Bethsabee matrem Salomonis. Quae dixit ei : Pacificusne est ingressus tuus ? Qui respondit : Pacificus.
   8780 3 Kings	3Kgs	11	2	14	Addiditque : Sermo mihi est ad te. Cui ait : Loquere. Et ille :
   8781 3 Kings	3Kgs	11	2	15	Tu, inquit, nosti, quia meum erat regnum, et me praeposuerat omnis Israël sibi in regem : sed translatum est regnum, et factum est fratris mei : a Domino enim constitutum est ei.
   8782 3 Kings	3Kgs	11	2	16	Nunc ergo petitionem unam precor a te : ne confundas faciem meam. Quae dixit ad eum : Loquere.
   8783 3 Kings	3Kgs	11	2	17	Et ille ait : Precor ut dicas Salomoni regi (neque enim negare tibi quidquam potest) ut det mihi Abisag Sunamitidem uxorem.
   8784 3 Kings	3Kgs	11	2	18	Et ait Bethsabee : Bene : ego loquar pro te regi.
   8785 3 Kings	3Kgs	11	2	19	Venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem ut loqueretur ei pro Adonia : et surrexit rex in occursum ejus, adoravitque eam, et sedit super thronum suum : positusque est thronus matri regis, quae sedit ad dexteram ejus.
   8786 3 Kings	3Kgs	11	2	20	Dixitque ei : Petitionem unam parvulam ego deprecor a te : ne confundas faciem meam. Et dixit ei rex : Pete, mater mea : neque enim fas est ut avertam faciem tuam.
   8787 3 Kings	3Kgs	11	2	21	Quae ait : Detur Abisag Sunamitis Adoniae fratri tuo uxor.
   8788 3 Kings	3Kgs	11	2	22	Responditque rex Salomon, et dixit matri suae : Quare postulas Abisag Sunamitidem Adoniae ? postula ei et regnum : ipse est enim frater meus major me, et habet Abiathar sacerdotem, et Joab filium Sarviae.
   8789 3 Kings	3Kgs	11	2	23	Juravit itaque rex Salomon per Dominum, dicens : Haec faciat mihi Deus, et haec addat, quia contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc.
   8790 3 Kings	3Kgs	11	2	24	Et nunc vivit Dominus, qui firmavit me, et collocavit me super solium David patris mei, et qui fecit mihi domum, sicut locutus est, quia hodie occidetur Adonias.
   8791 3 Kings	3Kgs	11	2	25	Misitque rex Salomon per manum Banaiae filii Jojadae, qui interfecit eum, et mortuus est.
   8792 3 Kings	3Kgs	11	2	26	Abiathar quoque sacerdoti dixit rex : Vade in Anathoth ad agrum tuum : equidem vir mortis es : sed hodie te non interficiam, quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo, et sustinuisti laborem in omnibus in quibus laboravit pater meus.
   8793 3 Kings	3Kgs	11	2	27	Ejecit ergo Salomon Abiathar ut non esset sacerdos Domini, ut impleretur sermo Domini quem locutus est super domum Heli in Silo.
   8794 3 Kings	3Kgs	11	2	28	Venit autem nuntius ad Joab, quod Joab declinasset post Adoniam, et post Salomonem non declinasset : fugit ergo Joab in tabernaculum Domini, et apprehendit cornu altaris.
   8795 3 Kings	3Kgs	11	2	29	Nuntiatumque est regi Salomoni quod fugisset Joab in tabernaculum Domini, et esset juxta altare : misitque Salomon Banaiam filium Jojadae, dicens : Vade, interfice eum.
   8796 3 Kings	3Kgs	11	2	30	Et venit Banaias ad tabernaculum Domini, et dixit ei : Haec dicit rex : Egredere. Qui ait : Non egrediar, sed hic moriar. Renuntiavit Banaias regi sermonem, dicens : Haec locutus est Joab, et haec respondit mihi.
   8797 3 Kings	3Kgs	11	2	31	Dixitque ei rex : Fac sicut locutus est, et interfice eum, et sepeli : et amovebis sanguinem innocentem qui effusus est a Joab, a me, et a domo patris mei.
   8798 3 Kings	3Kgs	11	2	32	Et reddet Dominus sanguinem ejus super caput ejus, quia interfecit duos viros justos, melioresque se : et occidit eos gladio, patre meo David ignorante, Abner filium Ner principem militiae Israël, et Amasam filium Jether principem exercitus Juda :
   8799 3 Kings	3Kgs	11	2	33	et revertetur sanguis illorum in caput Joab, et in caput seminis ejus in sempiternum. David autem et semini ejus, et domui, et throno illius, sit pax usque in aeternum a Domino.
   8800 3 Kings	3Kgs	11	2	34	Ascendit itaque Banaias filius Jojadae, et aggressus eum interfecit : sepultusque est in domo sua in deserto.
   8801 3 Kings	3Kgs	11	2	35	Et constituit rex Banaiam filium Jojadae pro eo super exercitum, et Sadoc sacerdotem posuit pro Abiathar.
   8802 3 Kings	3Kgs	11	2	36	Misit quoque rex, et vocavit Semei : dixitque ei : Aedifica tibi domum in Jerusalem, et habita ibi : et non egredieris inde huc atque illuc.
   8803 3 Kings	3Kgs	11	2	37	Quacumque autem die egressus fueris, et transieris torrentem Cedron, scito te interficiendum : sanguis tuus erit super caput tuum.
   8804 3 Kings	3Kgs	11	2	38	Dixitque Semei regi : Bonus sermo : sicut locutus est dominus meus rex, sic faciet servus tuus. Habitavit itaque Semei in Jerusalem diebus multis.
   8805 3 Kings	3Kgs	11	2	39	Factum est autem post annos tres ut fugerent servi Semei ad Achis filium Maacha regem Geth : nuntiatumque est Semei quod servi ejus issent in Geth.
   8806 3 Kings	3Kgs	11	2	40	Et surrexit Semei, et stravit asinum suum, ivitque ad Achis in Geth ad requirendum servos suos, et adduxit eos de Geth.
   8807 3 Kings	3Kgs	11	2	41	Nuntiatum est autem Salomoni quod isset Semei in Geth de Jerusalem, et rediisset.
   8808 3 Kings	3Kgs	11	2	42	Et mittens vocavit eum, dixitque illi : Nonne testificatus sum tibi per Dominum, et praedixi tibi : Quacumque die egressus ieris huc et illuc, scito te esse moriturum : et respondisti mihi : Bonus sermo, quem audivi ?
   8809 3 Kings	3Kgs	11	2	43	quare ergo non custodisti jusjurandum Domini, et praeceptum quod praeceperam tibi ?
   8810 3 Kings	3Kgs	11	2	44	Dixitque rex ad Semei : Tu nosti omne malum cujus tibi conscium est cor tuum, quod fecisti David patri meo : reddidit Dominus malitiam tuam in caput tuum :
   8811 3 Kings	3Kgs	11	2	45	et rex Salomon benedictus, et thronus David erit stabilis coram Domino usque in sempiternum.
   8812 3 Kings	3Kgs	11	2	46	Jussit itaque rex Banaiae filio Jojadae, qui egressus, percussit eum, et mortuus est.
   8813 3 Kings	3Kgs	11	3	1	Confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis, et affinitate conjunctus est Pharaoni regi Aegypti : accepit namque filiam ejus, et adduxit in civitatem David, donec compleret aedificans domum suam, et domum Domini, et murum Jerusalem per circuitum.
   8814 3 Kings	3Kgs	11	3	2	Attamen populus immolabat in excelsis : non enim aedificatum erat templum nomini Domini usque in diem illum.
   8815 3 Kings	3Kgs	11	3	3	Dilexit autem Salomon Dominum, ambulans in praeceptis David patris sui, excepto quod in excelsis immolabat, et accendebat thymiama.
   8816 3 Kings	3Kgs	11	3	4	Abiit itaque in Gabaon, ut immolaret ibi : illud quippe erat excelsum maximum : mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud in Gabaon.
   8817 3 Kings	3Kgs	11	3	5	Apparuit autem Dominus Salomoni per somnium nocte, dicens : Postula quod vis ut dem tibi.
   8818 3 Kings	3Kgs	11	3	6	Et ait Salomon : Tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam, sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et justitia, et recto corde tecum : custodisti ei misericordiam tuam grandem, et dedisti ei filium sedentem super thronum ejus, sicut est hodie.
   8819 3 Kings	3Kgs	11	3	7	Et nunc Domine Deus, tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo : ego autem sum puer parvulus, et ignorans egressum et introitum meum.
   8820 3 Kings	3Kgs	11	3	8	Et servus tuus in medio est populi quem elegisti, populi infiniti, qui numerari et supputari non potest prae multitudine.
   8821 3 Kings	3Kgs	11	3	9	Dabis ergo servo tuo cor docile, ut populum tuum judicare possit, et discernere inter bonum et malum. Quis enim poterit judicare populum istum, populum tuum hunc multum ?
   8822 3 Kings	3Kgs	11	3	10	Placuit ergo sermo coram Domino, quod Salomon postulasset hujuscemodi rem.
   8823 3 Kings	3Kgs	11	3	11	Et dixit Dominus Salomoni : Quia postulasti verbum hoc, et non petisti tibi dies multos, nec divitias, aut animas inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum judicium :
   8824 3 Kings	3Kgs	11	3	12	ecce feci tibi secundum sermones tuos, et dedi tibi cor sapiens et intelligens, in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit, nec post te surrecturus sit.
   8825 3 Kings	3Kgs	11	3	13	Sed et haec quae non postulasti, dedi tibi : divitias scilicet, et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus.
   8826 3 Kings	3Kgs	11	3	14	Si autem ambulaveris in viis meis, et custodieris praecepta mea et mandata mea, sicut ambulavit pater tuus, longos faciam dies tuos.
   8827 3 Kings	3Kgs	11	3	15	Igitur evigilavit Salomon, et intellexit quod esset somnium : cumque venisset Jerusalem, stetit coram arca foederis Domini, et obtulit holocausta, et fecit victimas pacificas, et grande convivium universis famulis suis.
   8828 3 Kings	3Kgs	11	3	16	Tunc venerunt duae mulieres meretrices ad regem, steteruntque coram eo :
   8829 3 Kings	3Kgs	11	3	17	quarum una ait : Obsecro, mi domine : ego et mulier haec habitabamus in domo una, et peperi apud eam in cubiculo.
   8830 3 Kings	3Kgs	11	3	18	Tertia autem die postquam ego peperi, peperit et haec : et eramus simul, nullusque alius nobiscum in domo, exceptis nobis duabus.
   8831 3 Kings	3Kgs	11	3	19	Mortuus est autem filius mulieris hujus nocte : dormiens quippe oppressit eum.
   8832 3 Kings	3Kgs	11	3	20	Et consurgens intempestae noctis silentio, tulit filium meum de latere meo, ancillae tuae dormientis, et collocavit in sinu suo : suum autem filium, qui erat mortuus, posuit in sinu meo.
   8833 3 Kings	3Kgs	11	3	21	Cumque surrexissem mane ut darem lac filio meo, apparuit mortuus : quem diligentius intuens clara luce, deprehendi non esse meum quem genueram.
   8834 3 Kings	3Kgs	11	3	22	Responditque altera mulier : Non est ita ut dicis, sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit. E contrario illa dicebat : Mentiris : filius quippe meus vivit, et filius tuus mortuus est. Atque in hunc modum contendebant coram rege.
   8835 3 Kings	3Kgs	11	3	23	Tunc rex ait : Haec dicit : Filius meus vivit, et filius tuus mortuus est : et ista respondit : Non, sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit.
   8836 3 Kings	3Kgs	11	3	24	Dixit ergo rex : Afferte mihi gladium. Cumque attulissent gladium coram rege,
   8837 3 Kings	3Kgs	11	3	25	Dividite, inquit, infantem vivum in duas partes, et date dimidiam partem uni, et dimidiam partem alteri.
   8838 3 Kings	3Kgs	11	3	26	Dixit autem mulier, cujus filius erat vivus, ad regem (commota sunt quippe viscera ejus super filio suo) : Obsecro, domine, date illi infantem vivum, et nolite interficere eum. E contrario illa dicebat : Nec mihi nec tibi sit, sed dividatur.
   8839 3 Kings	3Kgs	11	3	27	Respondit rex, et ait : Date huic infantem vivum, et non occidatur : haec est enim mater ejus.
   8840 3 Kings	3Kgs	11	3	28	Audivit itaque omnis Israël judicium quod judicasset rex, et timuerunt regem, videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum judicium.
   8841 3 Kings	3Kgs	11	4	1	Erat autem rex Salomon regnans super omnem Israël :
   8842 3 Kings	3Kgs	11	4	2	et hi principes quos habebat : Azarias filius Sadoc sacerdotis :
   8843 3 Kings	3Kgs	11	4	3	Elihoreph et Ahia filii Sisa scribae : Josaphat filius Ahilud a commentariis :
   8844 3 Kings	3Kgs	11	4	4	Banaias filius Jojadae super exercitum : Sadoc autem et Abiathar sacerdotes :
   8845 3 Kings	3Kgs	11	4	5	Azarias filius Nathan super eos qui assistebant regi : Zabud filius Nathan sacerdos, amicus regis :
   8846 3 Kings	3Kgs	11	4	6	et Ahisar praepositus domus : et Adoniram filius Abda super tributa.
   8847 3 Kings	3Kgs	11	4	7	Habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israël, qui praebebant annonam regi et domui ejus : per singulos enim menses in anno, singuli necessaria ministrabant.
   8848 3 Kings	3Kgs	11	4	8	Et haec nomina eorum : Benhur in monte Ephraim.
   8849 3 Kings	3Kgs	11	4	9	Bendecar in Macces, et in Salebim, et in Bethsames, et in Elon, et in Bethanan.
   8850 3 Kings	3Kgs	11	4	10	Benhesed in Aruboth : ipsius erat Socho, et omnis terra Epher.
   8851 3 Kings	3Kgs	11	4	11	Benabinadab, cujus omnis Nephath Dor : Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem.
   8852 3 Kings	3Kgs	11	4	12	Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo, et universam Bethsan, quae est juxta Sarthana subter Jezrahel, a Bethsan usque Abelmehula e regione Jecmaan.
   8853 3 Kings	3Kgs	11	4	13	Bengaber in Ramoth Galaad : habebat Avothjair filii Manasse in Galaad : ipse praeerat in omni regione Argob, quae est in Basan, sexaginta civitatibus magnis atque muratis quae habebant seras aereas.
   8854 3 Kings	3Kgs	11	4	14	Ahinadab filius Addo praeerat in Manaim.
   8855 3 Kings	3Kgs	11	4	15	Achimaas in Nephthali : sed et ipse habebat Basemath filiam Salomonis in conjugio.
   8856 3 Kings	3Kgs	11	4	16	Baana filius Husi in Aser, et in Baloth.
   8857 3 Kings	3Kgs	11	4	17	Josaphat filius Pharue in Issachar.
   8858 3 Kings	3Kgs	11	4	18	Semei filius Ela in Benjamin.
   8859 3 Kings	3Kgs	11	4	19	Gaber filius Uri in terra Galaad, in terra Sehon regis Amorrhaei et Og regis Basan, super omnia quae erant in illa terra.
   8860 3 Kings	3Kgs	11	4	20	Juda et Israël innumerabiles, sicut arena maris in multitudine : comedentes, et bibentes, atque laetantes.
   8861 3 Kings	3Kgs	11	4	21	Salomon autem erat in ditione sua, habens omnia regna a flumine terrae Philisthiim usque ad terminum Aegypti : offerentium sibi munera, et servientium ei cunctis diebus vitae ejus.
   8862 3 Kings	3Kgs	11	4	22	Erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta cori similae, et sexaginta cori farinae,
   8863 3 Kings	3Kgs	11	4	23	decem boves pingues, et viginti boves pascuales, et centum arietes, excepta venatione cervorum, caprearum, atque bubalorum, et avium altilium.
   8864 3 Kings	3Kgs	11	4	24	Ipse enim obtinebat omnem regionem quae erat trans flumen, a Thaphsa usque ad Gazan, et cunctos reges illarum regionum : et habebat pacem ex omni parte in circuitu.
   8865 3 Kings	3Kgs	11	4	25	Habitabatque Juda et Israël absque timore ullo, unusquisque sub vite sua et sub ficu sua, a Dan usque Bersabee, cunctis diebus Salomonis.
   8866 3 Kings	3Kgs	11	4	26	Et habebat Salomon quadraginta millia praesepia equorum currilium, et duodecim millia equestrium.
   8867 3 Kings	3Kgs	11	4	27	Nutriebantque eos supradicti regis praefecti : sed et necessaria mensae regis Salomonis cum ingenti cura praebebant in tempore suo.
   8868 3 Kings	3Kgs	11	4	28	Hordeum quoque, et paleas equorum et jumentorum, deferebant in locum ubi erat rex, juxta constitutum sibi.
   8869 3 Kings	3Kgs	11	4	29	Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni, et prudentiam multam nimis, et latitudinem cordis quasi arenam quae est in littore maris.
   8870 3 Kings	3Kgs	11	4	30	Et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Aegyptiorum,
   8871 3 Kings	3Kgs	11	4	31	et erat sapientior cunctis hominibus : sapientior Ethan Ezrahita, et Heman, et Chalcol, et Dorda filiis Mahol : et erat nominatus in universis gentibus per circuitum.
   8872 3 Kings	3Kgs	11	4	32	Locutus est quoque Salomon tria millia parabolas : et fuerunt carmina ejus quinque et mille.
   8873 3 Kings	3Kgs	11	4	33	Et disputavit super lignis a cedro quae est in Libano, usque ad hyssopum quae egreditur de pariete : et disseruit de jumentis, et volucribus, et reptilibus, et piscibus.
   8874 3 Kings	3Kgs	11	4	34	Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis, et ab universis regibus terrae qui audiebant sapientiam ejus.
   8875 3 Kings	3Kgs	11	5	1	Misit quoque Hiram rex Tyri servos suos ad Salomonem : audivit enim quod ipsum unxissent regem pro patre ejus : quia amicus fuerat Hiram David omni tempore.
   8876 3 Kings	3Kgs	11	5	2	Misit autem Salomon ad Hiram, dicens :
   8877 3 Kings	3Kgs	11	5	3	Tu scis voluntatem David patris mei, et quia non potuerit aedificare domum nomini Domini Dei sui propter bella imminentia per circuitum, donec daret Dominus eos sub vestigio pedum ejus.
   8878 3 Kings	3Kgs	11	5	4	Nunc autem requiem dedit Dominus Deus meus mihi per circuitum, et non est satan, neque occursus malus.
   8879 3 Kings	3Kgs	11	5	5	Quam ob rem cogito aedificare templum nomini Domini Dei mei, sicut locutus est Dominus David patri meo, dicens : Filius tuus, quem dabo pro te super solium tuum, ipse aedificabit domum nomini meo.
   8880 3 Kings	3Kgs	11	5	6	Praecipe igitur ut praecidant mihi servi tui cedros de Libano, et servi mei sint cum servis tuis : mercedem autem servorum tuorum dabo tibi quamcumque petieris : scis enim quomodo non est in populo meo vir qui noverit ligna caedere sicut Sidonii.
   8881 3 Kings	3Kgs	11	5	7	Cum ergo audisset Hiram verba Salomonis, laetatus est valde, et ait : Benedictus Dominus Deus hodie, qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum.
   8882 3 Kings	3Kgs	11	5	8	Et misit Hiram ad Salomonem, dicens : Audivi quaecumque mandasti mihi : ego faciam omnem voluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis.
   8883 3 Kings	3Kgs	11	5	9	Servi mei deponent ea de Libano ad mare, et ego componam ea in ratibus in mari usque ad locum quem significaveris mihi : et applicabo ea ibi, et tu tolles ea : praebebisque necessaria mihi, ut detur cibus domui meae.
   8884 3 Kings	3Kgs	11	5	10	Itaque Hiram dabat Salomoni ligna cedrina, et ligna abiegna, juxta omnem voluntatem ejus.
   8885 3 Kings	3Kgs	11	5	11	Salomon autem praebebat Hiram coros tritici viginti millia in cibum domui ejus, et viginti coros purissimi olei : haec tribuebat Salomon Hiram per singulos annos.
   8886 3 Kings	3Kgs	11	5	12	Dedit quoque Dominus sapientiam Salomoni, sicut locutus est ei : et erat pax inter Hiram et Salomonem, et percusserunt ambo foedus.
   8887 3 Kings	3Kgs	11	5	13	Elegitque rex Salomon operarios de omni Israël, et erat indictio triginta millia virorum.
   8888 3 Kings	3Kgs	11	5	14	Mittebatque eos in Libanum, decem millia per menses singulos vicissim, ita ut duobus mensibus essent in domibus suis : et Adoniram erat super hujuscemodi indictione.
   8889 3 Kings	3Kgs	11	5	15	Fueruntque Salomoni septuaginta millia eorum qui onera portabant, et octoginta millia latomorum in monte,
   8890 3 Kings	3Kgs	11	5	16	absque praepositis qui praeerant singulis operibus, numero trium millium et trecentorum, praecipientium populo et his qui faciebant opus.
   8891 3 Kings	3Kgs	11	5	17	Praecepitque rex ut tollerent lapides grandes, lapides pretiosos in fundamentum templi, et quadrarent eos :
   8892 3 Kings	3Kgs	11	5	18	quos dolaverunt caementarii Salomonis et caementarii Hiram : porro Giblii praeparaverunt ligna et lapides ad aedificandam domum.
   8893 3 Kings	3Kgs	11	6	1	Factum est ergo quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israël de terra Aegypti, in anno quarto, mense Zio (ipse est mensis secundus), regni Salomonis super Israël, aedificari coepit domus Domino.
   8894 3 Kings	3Kgs	11	6	2	Domus autem quam aedificabat rex Salomon Domino, habebat sexaginta cubitos in longitudine, et viginti cubitos in latitudine, et triginta cubitos in altitudine.
   8895 3 Kings	3Kgs	11	6	3	Et porticus erat ante templum viginti cubitorum longitudinis, juxta mensuram latitudinis templi : et habebat decem cubitos latitudinis ante faciem templi.
   8896 3 Kings	3Kgs	11	6	4	Fecitque in templo fenestras obliquas.
   8897 3 Kings	3Kgs	11	6	5	Et aedificavit super parietem templi tabulata per gyrum, in parietibus domus per circuitum templi et oraculi, et fecit latera in circuitu.
   8898 3 Kings	3Kgs	11	6	6	Tabulatum quod subter erat, quinque cubitos habebat latitudinis, et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis, et tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis. Trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus, ut non haererent muris templi.
   8899 3 Kings	3Kgs	11	6	7	Domus autem cum aedificaretur, de lapidibus dolatis atque perfectis aedificata est : et malleus, et securis, et omne ferramentum non sunt audita in domo cum aedificaretur.
   8900 3 Kings	3Kgs	11	6	8	Ostium lateris medii in parte erat domus dextrae : et per cochleam ascendebant in medium coenaculum, et a medio in tertium.
   8901 3 Kings	3Kgs	11	6	9	Et aedificavit domum, et consummavit eam : texit quoque domum laquearibus cedrinis.
   8902 3 Kings	3Kgs	11	6	10	Et aedificavit tabulatum super omnem domum quinque cubitis altitudinis, et operuit domum lignis cedrinis.
   8903 3 Kings	3Kgs	11	6	11	Et factus est sermo Domini ad Salomonem, dicens :
   8904 3 Kings	3Kgs	11	6	12	Domus haec, quam aedificas, si ambulaveris in praeceptis meis, et judicia mea feceris, et custodieris omnia mandata mea, gradiens per ea, firmabo sermonem meum tibi, quem locutus sum ad David patrem tuum :
   8905 3 Kings	3Kgs	11	6	13	et habitabo in medio filiorum Israël, et non derelinquam populum meum Israël.
   8906 3 Kings	3Kgs	11	6	14	Igitur aedificavit Salomon domum, et consummavit eam.
   8907 3 Kings	3Kgs	11	6	15	Et aedificavit parietes domus intrinsecus tabulatis cedrinis : a pavimento domus usque ad summitatem parietum, et usque ad laquearia, operuit lignis cedrinis intrinsecus : et texit pavimentum domus tabulis abiegnis.
   8908 3 Kings	3Kgs	11	6	16	Aedificavitque viginti cubitorum ad posteriorem partem templi tabulata cedrina, a pavimento usque ad superiora : et fecit interiorem domum oraculi in Sanctum sanctorum.
   8909 3 Kings	3Kgs	11	6	17	Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi.
   8910 3 Kings	3Kgs	11	6	18	Et cedro omnis domus intrinsecus vestiebatur, habens tornaturas et juncturas suas fabrefactas, et caelaturas eminentes : omnia cedrinis tabulis vestiebantur : nec omnino lapis apparere poterat in pariete.
   8911 3 Kings	3Kgs	11	6	19	Oraculum autem in medio domus, in interiori parte fecerat, ut poneret ibi arcam foederis Domini.
   8912 3 Kings	3Kgs	11	6	20	Porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et viginti cubitos latitudinis, et viginti cubitos altitudinis : et operuit illud atque vestivit auro purissimo : sed et altare vestivit cedro.
   8913 3 Kings	3Kgs	11	6	21	Domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo, et affixit laminas clavis aureis.
   8914 3 Kings	3Kgs	11	6	22	Nihilque erat in templo quod non auro tegeretur : sed et totum altare oraculi texit auro.
   8915 3 Kings	3Kgs	11	6	23	Et fecit in oraculo duos cherubim de lignis olivarum, decem cubitorum altitudinis.
   8916 3 Kings	3Kgs	11	6	24	Quinque cubitorum ala cherub una, et quinque cubitorum ala cherub altera : id est, decem cubitos habentes, a summitate alae unius usque ad alae alterius summitatem.
   8917 3 Kings	3Kgs	11	6	25	Decem quoque cubitorum erat cherub secundus : in mensura pari, et opus unum erat in duobus cherubim,
   8918 3 Kings	3Kgs	11	6	26	id est, altitudinem habebat unus cherub decem cubitorum, et similiter cherub secundus.
   8919 3 Kings	3Kgs	11	6	27	Posuitque cherubim in medio templi interioris : extendebant autem alas suas cherubim, et tangebat ala una parietem, et ala cherub secundi tangebat parietem alterum : alae autem alterae in media parte templi se invicem contingebant.
   8920 3 Kings	3Kgs	11	6	28	Texit quoque cherubim auro.
   8921 3 Kings	3Kgs	11	6	29	Et omnes parietes templi per circuitum sculpsit variis caelaturis et torno : et fecit in eis cherubim, et palmas, et picturas varias, quasi prominentes de pariete, et egredientes.
   8922 3 Kings	3Kgs	11	6	30	Sed et pavimentum domus texit auro intrinsecus et extrinsecus.
   8923 3 Kings	3Kgs	11	6	31	Et in ingressu oraculi fecit ostiola de lignis olivarum, postesque angulorum quinque.
   8924 3 Kings	3Kgs	11	6	32	Et duo ostia de lignis olivarum : et sculpsit in eis picturam cherubim, et palmarum species, et anaglypha valde prominentia : et texit ea auro, et operuit tam cherubim quam palmas, et cetera, auro.
   8925 3 Kings	3Kgs	11	6	33	Fecitque in introitu templi postes de lignis olivarum quadrangulatos,
   8926 3 Kings	3Kgs	11	6	34	et duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus : et utrumque ostium duplex erat, et se invicem tenens aperiebatur.
   8927 3 Kings	3Kgs	11	6	35	Et sculpsit cherubim, et palmas, et caelaturas valde eminentes : operuitque omnia laminis aureis opere quadro ad regulam.
   8928 3 Kings	3Kgs	11	6	36	Et aedificavit atrium interius tribus ordinibus lapidum politorum, et uno ordine lignorum cedri.
   8929 3 Kings	3Kgs	11	6	37	Anno quarto fundata est domus Domini in mense Zio :
   8930 3 Kings	3Kgs	11	6	38	et in anno undecimo, mense Bul (ipse est mensis octavus), perfecta est domus in omni opere suo, et in universis utensilibus suis : aedificavitque eam annis septem.
   8931 3 Kings	3Kgs	11	7	1	Domum autem suam aedificavit Salomon tredecim annis, et ad perfectum usque perduxit.
   8932 3 Kings	3Kgs	11	7	2	Aedificavit quoque domum saltus Libani centum cubitorum longitudinis, et quinquaginta cubitorum latitudinis, et triginta cubitorum altitudinis : et quatuor deambulacra inter columnas cedrinas : ligna quippe cedrina exciderat in columnas.
   8933 3 Kings	3Kgs	11	7	3	Et tabulatis cedrinis vestivit totam cameram, quae quadraginta quinque columnis sustentabatur. Unus autem ordo habebat columnas quindecim
   8934 3 Kings	3Kgs	11	7	4	contra se invicem positas,
   8935 3 Kings	3Kgs	11	7	5	et e regione se respicientes, aequali spatio inter columnas, et super columnas quadrangulata ligna in cunctis aequalia.
   8936 3 Kings	3Kgs	11	7	6	Et porticum columnarum fecit quinquaginta cubitorum longitudinis, et triginta cubitorum latitudinis : et alteram porticum in facie majoris porticus : et columnas, et epistylia super columnas.
   8937 3 Kings	3Kgs	11	7	7	Porticum quoque solii, in qua tribunal est, fecit : et texit lignis cedrinis a pavimento usque ad summitatem.
   8938 3 Kings	3Kgs	11	7	8	Et domuncula, in qua sedebatur ad judicandum, erat in media porticu simili opere. Domum quoque fecit filiae Pharaonis (quam uxorem duxerat Salomon) tali opere, quali et hanc porticum.
   8939 3 Kings	3Kgs	11	7	9	Omnia lapidibus pretiosis, qui ad normam quamdam atque mensuram tam intrinsecus quam extrinsecus serrati erant : a fundamento usque ad summitatem parietum, et extrinsecus usque ad atrium majus.
   8940 3 Kings	3Kgs	11	7	10	Fundamenta autem de lapidibus pretiosis, lapidibus magnis, decem sive octo cubitorum.
   8941 3 Kings	3Kgs	11	7	11	Et desuper lapides pretiosi aequalis mensurae secti erant, similiterque de cedro.
   8942 3 Kings	3Kgs	11	7	12	Et atrium majus rotundum trium ordinum de lapidibus sectis, et unius ordinis de dolata cedro : necnon et in atrio domus Domini interiori, et in porticu domus.
   8943 3 Kings	3Kgs	11	7	13	Misit quoque rex Salomon, et tulit Hiram de Tyro,
   8944 3 Kings	3Kgs	11	7	14	filium mulieris viduae de tribu Nephthali, patre Tyrio, artificem aerarium, et plenum sapientia, et intelligentia, et doctrina, ad faciendum omne opus ex aere. Qui cum venisset ad regem Salomonem, fecit omne opus ejus.
   8945 3 Kings	3Kgs	11	7	15	Et finxit duas columnas aereas, decem et octo cubitorum altitudinis columnam unam : et linea duodecim cubitorum ambiebat columnam utramque.
   8946 3 Kings	3Kgs	11	7	16	Duo quoque capitella fecit, quae ponerentur super capita columnarum, fusilia ex aere : quinque cubitorum altitudinis capitellum unum, et quinque cubitorum altitudinis capitellum alterum :
   8947 3 Kings	3Kgs	11	7	17	et quasi in modum retis, et catenarum sibi invicem miro opere contextarum. Utrumque capitellum columnarum fusile erat : septena versuum retiacula in capitello uno, et septena retiacula in capitello altero.
   8948 3 Kings	3Kgs	11	7	18	Et perfecit columnas, et duos ordines per circuitum retiaculorum singulorum, ut tegerent capitella quae erant super summitatem, malogranatorum : eodem modo fecit et capitello secundo.
   8949 3 Kings	3Kgs	11	7	19	Capitella autem quae erant super capita columnarum, quasi opere lilii fabricata erant in porticu quatuor cubitorum.
   8950 3 Kings	3Kgs	11	7	20	Et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper juxta mensuram columnae contra retiacula : malogranatorum autem ducenti ordines erant in circuitu capitelli secundi.
   8951 3 Kings	3Kgs	11	7	21	Et statuit duas columnas in porticu templi : cumque statuisset columnam dexteram, vocavit eam nomine Jachin : similiter erexit columnam secundam, et vocavit nomen ejus Booz.
   8952 3 Kings	3Kgs	11	7	22	Et super capita columnarum opus in modum lilii posuit : perfectumque est opus columnarum.
   8953 3 Kings	3Kgs	11	7	23	Fecit quoque mare fusile decem cubitorum a labio usque ad labium, rotundum in circuitu : quinque cubitorum altitudo ejus, et resticula triginta cubitorum cingebat illud per circuitum.
   8954 3 Kings	3Kgs	11	7	24	Et sculptura subter labium circuibat illud decem cubitis ambiens mare : duo ordines sculpturarum striatarum erant fusiles.
   8955 3 Kings	3Kgs	11	7	25	Et stabat super duodecim boves, e quibus tres respiciebant ad aquilonem, et tres ad occidentem, et tres ad meridiem, et tres ad orientem : et mare super eos desuper erat : quorum posteriora universa intrinsecus latitabant.
   8956 3 Kings	3Kgs	11	7	26	Grossitudo autem luteris, trium unciarum erat : labiumque ejus quasi labium calicis, et folium repandi lilii : duo millia batos capiebat.
   8957 3 Kings	3Kgs	11	7	27	Et fecit decem bases aeneas, quatuor cubitorum longitudinis bases singulas, et quatuor cubitorum latitudinis, et trium cubitorum altitudinis.
   8958 3 Kings	3Kgs	11	7	28	Et ipsum opus basium, interrasile erat : et sculpturae inter juncturas.
   8959 3 Kings	3Kgs	11	7	29	Et inter coronulas et plectas, leones et boves et cherubim, et in juncturis similiter desuper : et subter leones et boves, quasi lora ex aere dependentia.
   8960 3 Kings	3Kgs	11	7	30	Et quatuor rotae per bases singulas, et axes aerei : et per quatuor partes quasi humeruli subter luterem fusiles, contra se invicem respectantes.
   8961 3 Kings	3Kgs	11	7	31	Os quoque luteris intrinsecus erat in capitis summitate : et quod forinsecus apparebat, unius cubiti erat totum rotundum, pariterque habebat unum cubitum et dimidium : in angulis autem columnarum variae caelaturae erant : et media intercolumnia, quadrata non rotunda.
   8962 3 Kings	3Kgs	11	7	32	Quatuor quoque rotae quae per quatuor angulos basis erant, cohaerebant sibi subter basim : una rota habebat altitudinis cubitum et semis.
   8963 3 Kings	3Kgs	11	7	33	Tales autem rotae erant quales solent in curru fieri : et axes earum, et radii, et canthi, et modioli, omnia fusilia.
   8964 3 Kings	3Kgs	11	7	34	Nam et humeruli illi quatuor per singulos angulos basis unius, ex ipsa basi fusiles et conjuncti erant.
   8965 3 Kings	3Kgs	11	7	35	In summitate autem basis erat quaedam rotunditas dimidii cubiti, ita fabrefacta ut luter desuper posset imponi, habens caelaturas suas, variasque sculpturas ex semetipsa.
   8966 3 Kings	3Kgs	11	7	36	Sculpsit quoque in tabulatis illis quae erant ex aere, et in angulis, cherubim, et leones, et palmas, quasi in similitudinem hominis stantis, ut non caelata, sed apposita per circuitum viderentur.
   8967 3 Kings	3Kgs	11	7	37	In hunc modum fecit decem bases, fusura una, et mensura, sculpturaque consimili.
   8968 3 Kings	3Kgs	11	7	38	Fecit quoque decem luteres aeneos : quadraginta batos capiebat luter unus, eratque quatuor cubitorum : singulos quoque luteres per singulas, id est, decem bases, posuit.
   8969 3 Kings	3Kgs	11	7	39	Et constituit decem bases, quinque ad dexteram partem templi, et quinque ad sinistram : mare autem posuit ad dexteram partem templi contra orientem ad meridiem.
   8970 3 Kings	3Kgs	11	7	40	Fecit ergo Hiram lebetes, et scutras, et hamulas, et perfecit omne opus regis Salomonis in templo Domini.
   8971 3 Kings	3Kgs	11	7	41	Columnas duas, et funiculos capitellorum super capitella columnarum duos : et retiacula duo, ut operirent duos funiculos qui erant super capita columnarum.
   8972 3 Kings	3Kgs	11	7	42	Et malogranata quadringenta in duobus retiaculis : duos versus malogranatorum in retiaculis singulis, ad operiendos funiculos capitellorum qui erant super capita columnarum.
   8973 3 Kings	3Kgs	11	7	43	Et bases decem, et luteres decem super bases.
   8974 3 Kings	3Kgs	11	7	44	Et mare unum, et boves duodecim subter mare.
   8975 3 Kings	3Kgs	11	7	45	Et lebetes, et scutras, et hamulas, omnia vasa quae fecit Hiram regi Salomoni in domo Domini, de auricalco erant.
   8976 3 Kings	3Kgs	11	7	46	In campestri regione Jordanis fudit ea rex in argillosa terra, inter Sochoth et Sarthan.
   8977 3 Kings	3Kgs	11	7	47	Et posuit Salomon omnia vasa : propter multitudinem autem nimiam non erat pondus aeris.
   8978 3 Kings	3Kgs	11	7	48	Fecitque Salomon omnia vasa in domo Domini : altare aureum, et mensam super quam ponerentur panes propositionis, auream :
   8979 3 Kings	3Kgs	11	7	49	et candelabra aurea, quinque ad dexteram, et quinque ad sinistram contra oraculum, ex auro puro : et quasi lilii flores, et lucernas desuper aureas : et forcipes aureos,
   8980 3 Kings	3Kgs	11	7	50	et hydrias, et fuscinulas, et phialas, et mortariola, et thuribula, de auro purissimo : et cardines ostiorum domus interioris Sancti sanctorum, et ostiorum domus templi, ex auro erant.
   8981 3 Kings	3Kgs	11	7	51	Et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo Domini, et intulit quae sanctificaverat David pater suus, argentum, et aurum, et vasa, reposuitque in thesauris domus Domini.
   8982 3 Kings	3Kgs	11	8	1	Tunc congregati sunt omnes majores natu Israël cum principibus tribuum, et duces familiarum filiorum Israël, ad regem Salomonem in Jerusalem, ut deferrent arcam foederis Domini de civitate David, id est, de Sion.
   8983 3 Kings	3Kgs	11	8	2	Convenitque ad regem Salomonem universus Israël in mense Ethanim, in solemni die : ipse est mensis septimus.
   8984 3 Kings	3Kgs	11	8	3	Veneruntque cuncti senes de Israël, et tulerunt arcam sacerdotes,
   8985 3 Kings	3Kgs	11	8	4	et portaverunt arcam Domini, et tabernaculum foederis, et omnia vasa sanctuarii quae erant in tabernaculo : et ferebant ea sacerdotes et Levitae.
   8986 3 Kings	3Kgs	11	8	5	Rex autem Salomon, et omnis multitudo Israël quae convenerat ad eum, gradiebatur cum illo ante arcam, et immolabant oves et boves absque aestimatione et numero.
   8987 3 Kings	3Kgs	11	8	6	Et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum, in oraculum templi, in Sanctum sanctorum, subter alas cherubim.
   8988 3 Kings	3Kgs	11	8	7	Siquidem cherubim expandebant alas super locum arcae, et protegebant arcam, et vectes ejus desuper.
   8989 3 Kings	3Kgs	11	8	8	Cumque eminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus, qui et fuerunt ibi usque in praesentem diem.
   8990 3 Kings	3Kgs	11	8	9	In arca autem non erat aliud nisi duae tabulae lapideae quas posuerat in ea Moyses in Horeb, quando pepigit Dominus foedus cum filiis Israël, cum egrederentur de terra Aegypti.
   8991 3 Kings	3Kgs	11	8	10	Factum est autem cum exissent sacerdotes de sanctuario, nebula implevit domum Domini,
   8992 3 Kings	3Kgs	11	8	11	et non poterant sacerdotes stare et ministrare propter nebulam : impleverat enim gloria Domini domum Domini.
   8993 3 Kings	3Kgs	11	8	12	Tunc ait Salomon : Dominus dixit ut habitaret in nebula.
   8994 3 Kings	3Kgs	11	8	13	Aedificans aedificavi domum in habitaculum tuum : firmissimum solium tuum in sempiternum.
   8995 3 Kings	3Kgs	11	8	14	Convertitque rex faciem suam, et benedixit omni ecclesiae Israël : omnia enim ecclesia Israël stabat.
   8996 3 Kings	3Kgs	11	8	15	Et ait Salomon : Benedictus Dominus Deus Israël, qui locutus est ore suo ad David patrem meum, et in manibus ejus perfecit, dicens :
   8997 3 Kings	3Kgs	11	8	16	A die qua eduxi populum meum Israël de Aegypto, non elegi civitatem de universis tribubus Israël, ut aedificaretur domus, et esset nomen meum ibi : sed elegi David ut esset super populum meum Israël.
   8998 3 Kings	3Kgs	11	8	17	Voluitque David pater meus aedificare domum nomini Domini Dei Israël :
   8999 3 Kings	3Kgs	11	8	18	et ait Dominus ad David patrem meum : Quod cogitasti in corde tuo aedificare domum nomini meo, bene fecisti, hoc ipsum mente tractans.
   9000 3 Kings	3Kgs	11	8	19	Verumtamen tu non aedificabis mihi domum, sed filius tuus, qui egredietur de renibus tuis, ipse aedificabit domum nomini meo.
   9001 3 Kings	3Kgs	11	8	20	Confirmavit Dominus sermonem suum quem locutus est : stetique pro David patre meo, et sedi super thronum Israël, sicut locutus est Dominus : et aedificavi domum nomini Domini Dei Israël.
   9002 3 Kings	3Kgs	11	8	21	Et constitui ibi locum arcae in qua foedus Domini est, quod percussit cum patribus nostris quando egressi sunt de terra Aegypti.
   9003 3 Kings	3Kgs	11	8	22	Stetit autem Salomon ante altare Domini in conspectu ecclesiae Israël, et expandit manus suas in caelum,
   9004 3 Kings	3Kgs	11	8	23	et ait : Domine Deus Israël, non est similis tui deus in caelo desuper, et super terram deorsum : qui custodis pactum et misericordiam servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo.
   9005 3 Kings	3Kgs	11	8	24	Qui custodisti servo tuo David patri meo quae locutus es ei : ore locutus es, et manibus perfecisti, ut haec dies probat.
   9006 3 Kings	3Kgs	11	8	25	Nunc igitur Domine Deus Israël, conserva famulo tuo David patri meo quae locutus es ei, dicens : Non auferetur de te vir coram me, qui sedeat super thronum Israël : ita tamen si custodierint filii tui viam suam, ut ambulent coram me sicut tu ambulasti in conspectu meo.
   9007 3 Kings	3Kgs	11	8	26	Et nunc Domine Deus Israël, firmentur verba tua quae locutus es servo tuo David patri meo.
   9008 3 Kings	3Kgs	11	8	27	Ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram ? si enim caelum, et caeli caelorum, te capere non possunt, quanto magis domus haec, quam aedificavi ?
   9009 3 Kings	3Kgs	11	8	28	Sed respice ad orationem servi tui, et ad preces ejus, Domine Deus meus : audi hymnum et orationem quam servus tuus orat coram te hodie :
   9010 3 Kings	3Kgs	11	8	29	ut sint oculi tui aperti super domum hanc nocte ac die : super domum, de qua dixisti : Erit nomen meum ibi : ut exaudias orationem quam orat in loco isto ad te servus tuus :
   9011 3 Kings	3Kgs	11	8	30	ut exaudias deprecationem servi tui et populi tui Israël, quodcumque oraverint in loco isto, et exaudies in loco habitaculi tui in caelo : et cum exaudieris, propitius eris.
   9012 3 Kings	3Kgs	11	8	31	Si peccaverit homo in proximum suum, et habuerit aliquod juramentum quo teneatur astrictus, et venerit propter juramentum coram altari tuo in domum tuam,
   9013 3 Kings	3Kgs	11	8	32	tu exaudies in caelo : et facies, et judicabis servos tuos, condemnans impium, et reddens viam suam super caput ejus, justificansque justum, et retribuens ei secundum justitiam suam.
   9014 3 Kings	3Kgs	11	8	33	Si fugerit populus tuus Israël inimicos suos (quia peccaturus est tibi), et agentes poenitentiam, et confitentes nomini tuo, venerint, et oraverint, et deprecati te fuerint in domo hac :
   9015 3 Kings	3Kgs	11	8	34	exaudi in caelo, et dimitte peccatum populi tui Israël, et reduces eos in terram quam dedisti patribus eorum.
   9016 3 Kings	3Kgs	11	8	35	Si clausum fuerit caelum, et non pluerit propter peccata eorum, et orantes in loco isto, poenitentiam egerint nomini tuo, et a peccatis suis conversi fuerint propter afflictionem suam :
   9017 3 Kings	3Kgs	11	8	36	exaudi eos in caelo, et dimitte peccata servorum tuorum, et populi tui Israël : et ostende eis viam bonam per quam ambulent, et da pluviam super terram tuam, quam dedisti populo tuo in possessionem.
   9018 3 Kings	3Kgs	11	8	37	Fames si oborta fuerit in terra, aut pestilentia, aut corruptus aër, aut aerugo, aut locusta, vel rubigo, et afflixerit eum inimicus ejus portas obsidens : omnis plaga, universa infirmitas,
   9019 3 Kings	3Kgs	11	8	38	cuncta devotatio, et imprecatio quae acciderit omni homini de populo tuo Israël : si quis cognoverit plagam cordis sui, et expanderit manus suas in domo hac,
   9020 3 Kings	3Kgs	11	8	39	tu exaudies in caelo in loco habitationis tuae, et repropitiaberis, et facies ut des unicuique secundum omnes vias suas, sicut videris cor ejus (quia tu nosti solus cor omnium filiorum hominum),
   9021 3 Kings	3Kgs	11	8	40	ut timeant te cunctis diebus quibus vivunt super faciem terrae quam dedisti patribus nostris.
   9022 3 Kings	3Kgs	11	8	41	Insuper et alienigena, qui non est de populo tuo Israël, cum venerit de terra longinqua propter nomen tuum (audietur enim nomen tuum magnum, et manus tua fortis, et brachium tuum
   9023 3 Kings	3Kgs	11	8	42	extentum ubique), cum venerit ergo, et oraverit in hoc loco,
   9024 3 Kings	3Kgs	11	8	43	tu exaudies in caelo, in firmamento habitaculi tui, et facies omnia pro quibus invocaverit te alienigena : ut discant universi populi terrarum nomen tuum timere, sicut populus tuus Israël, et probent quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam aedificavi.
   9025 3 Kings	3Kgs	11	8	44	Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra inimicos suos per viam, quocumque miseris eos, orabunt te contra viam civitatis quam elegisti, et contra domum quam aedificavi nomini tuo,
   9026 3 Kings	3Kgs	11	8	45	et exaudies in caelo orationes eorum et preces eorum, et facies judicium eorum.
   9027 3 Kings	3Kgs	11	8	46	Quod si peccaverint tibi (non est enim homo qui non peccet) et iratus tradideris eos inimicis suis, et captivi ducti fuerint in terram inimicorum longe vel prope,
   9028 3 Kings	3Kgs	11	8	47	et egerint poenitentiam in corde suo in loco captivitatis, et conversi deprecati te fuerint in captivitate sua, dicentes : Peccavimus : inique egimus, impie gessimus :
   9029 3 Kings	3Kgs	11	8	48	et reversi fuerint ad te in universo corde suo et tota anima sua in terra inimicorum suorum, ad quam captivi ducti fuerint : et oraverint te contra viam terrae suae, quam dedisti patribus eorum, et civitatis quam elegisti, et templi quod aedificavi nomini tuo :
   9030 3 Kings	3Kgs	11	8	49	exaudies in caelo, in firmamento solii tui, orationes eorum et preces eorum, et facies judicium eorum :
   9031 3 Kings	3Kgs	11	8	50	et propitiaberis populo tuo qui peccavit tibi, et omnibus iniquitatibus eorum quibus praevaricati sunt in te : et dabis misericordiam coram eis qui eos captivos habuerint, ut misereantur eis.
   9032 3 Kings	3Kgs	11	8	51	Populus enim tuus est, et haereditas tua, quos eduxisti de terra Aegypti, de medio fornacis ferreae.
   9033 3 Kings	3Kgs	11	8	52	Ut sint oculi tui aperti ad deprecationem servi tui, et populi tui Israël, et exaudias eos in universis pro quibus invocaverint te.
   9034 3 Kings	3Kgs	11	8	53	Tu enim separasti eos tibi in haereditatem de universis populis terrae, sicut locutus es per Moysen servum tuum quando eduxisti patres nostros de Aegypto, Domine Deus.
   9035 3 Kings	3Kgs	11	8	54	Factum est autem, cum complesset Salomon orans Dominum omnem orationem et deprecationem hanc, surrexit de conspectu altaris Domini : utrumque enim genu in terram fixerat, et manus expanderat in caelum.
   9036 3 Kings	3Kgs	11	8	55	Stetit ergo, et benedixit omni ecclesiae Israël voce magna, dicens :
   9037 3 Kings	3Kgs	11	8	56	Benedictus Dominus, qui dedit requiem populo suo Israël, juxta omnia quae locutus est : non cecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis quae locutus est per Moysen servum suum.
   9038 3 Kings	3Kgs	11	8	57	Sit Dominus Deus noster nobiscum, sicut fuit cum patribus nostris, non derelinquens nos, neque projiciens.
   9039 3 Kings	3Kgs	11	8	58	Sed inclinet corda nostra ad se, ut ambulemus in universis viis ejus, et custodiamus mandata ejus, et caeremonias ejus, et judicia quaecumque mandavit patribus nostris.
   9040 3 Kings	3Kgs	11	8	59	Et sint sermones mei isti, quibus deprecatus sum coram Domino, appropinquantes Domino Deo nostro die ac nocte, ut faciat judicium servo suo, et populo suo Israël per singulos dies :
   9041 3 Kings	3Kgs	11	8	60	ut sciant omnes populi terrae quia Dominus ipse est Deus, et non est ultra absque eo.
   9042 3 Kings	3Kgs	11	8	61	Sit quoque cor nostrum perfectum cum Domino Deo nostro, ut ambulemus in decretis ejus, et custodiamus mandata ejus, sicut et hodie.
   9043 3 Kings	3Kgs	11	8	62	Igitur rex, et omnis Israël cum eo, immolabant victimas coram Domino.
   9044 3 Kings	3Kgs	11	8	63	Mactavitque Salomon hostias pacificas, quas immolavit Domino, boum viginti duo millia, et ovium centum viginti millia : et dedicaverunt templum Domini rex et filii Israël.
   9045 3 Kings	3Kgs	11	8	64	In die illa sanctificavit rex medium atrii quod erat ante domum Domini : fecit quippe holocaustum ibi, et sacrificium, et adipem pacificorum : quoniam altare aereum quod erat coram Domino, minus erat, et capere non poterat holocaustum, et sacrificium, et adipem pacificorum.
   9046 3 Kings	3Kgs	11	8	65	Fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem, et omnis Israël cum eo, multitudo magna ab introitu Emath usque ad rivum Aegypti, coram Domino Deo nostro, septem diebus et septem diebus, id est, quatuordecim diebus.
   9047 3 Kings	3Kgs	11	8	66	Et in die octava dimisit populos : qui benedicentes regi, profecti sunt in tabernacula sua laetantes, et alacri corde super omnibus bonis quae fecerat Dominus David servo suo, et Israël populo suo.
   9048 3 Kings	3Kgs	11	9	1	Factum est autem cum perfecisset Salomon aedificium domus Domini, et aedificium regis, et omne quod optaverat et voluerat facere,
   9049 3 Kings	3Kgs	11	9	2	apparuit ei Dominus secundo, sicut apparuerat ei in Gabaon.
   9050 3 Kings	3Kgs	11	9	3	Dixitque Dominus ad eum : Exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam, quam deprecatus es coram me : sanctificavi domum hanc quam aedificasti, ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum, et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus.
   9051 3 Kings	3Kgs	11	9	4	Tu quoque si ambulaveris coram me sicut ambulavit pater tuus, in simplicitate cordis et in aequitate, et feceris omnia quae praecepi tibi, et legitima mea et judicia mea servaveris,
   9052 3 Kings	3Kgs	11	9	5	ponam thronum regni tui super Israël in sempiternum, sicut locutus sum David patri tuo, dicens : Non auferetur vir de genere tuo de solio Israël.
   9053 3 Kings	3Kgs	11	9	6	Si autem aversione aversi fueritis vos et filii vestri, non sequentes me, nec custodientes mandata mea et caeremonias meas quas proposui vobis, sed abieritis et colueritis deos alienos, et adoraveritis eos :
   9054 3 Kings	3Kgs	11	9	7	auferam Israël de superficie terrae quam dedi eis, et templum quod sanctificavi nomini meo, projiciam a conspectu meo : eritque Israël in proverbium, et in fabulam cunctis populis.
   9055 3 Kings	3Kgs	11	9	8	Et domus haec erit in exemplum : omnis qui transierit per eam, stupebit, et sibilabit, et dicet : Quare fecit Dominus sic terrae huic, et domui huic ?
   9056 3 Kings	3Kgs	11	9	9	Et respondebunt : Quia dereliquerunt Dominum Deum suum, qui eduxit patres eorum de terra Aegypti, et secuti sunt deos alienos, et adoraverunt eos, et coluerunt eos : idcirco induxit Dominus super eos omne malum hoc.
   9057 3 Kings	3Kgs	11	9	10	Expletis autem annis viginti postquam aedificaverat Salomon duas domos, id est, domum Domini, et domum regis
   9058 3 Kings	3Kgs	11	9	11	(Hiram rege Tyri praebente Salomoni ligna cedrina et abiegna, et aurum juxta omne quod opus habuerat), tunc dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra Galilaeae.
   9059 3 Kings	3Kgs	11	9	12	Et egressus est Hiram de Tyro ut videret oppida quae dederat ei Salomon, et non placuerunt ei.
   9060 3 Kings	3Kgs	11	9	13	Et ait : Haeccine sunt civitates quas dedisti mihi, frater ? Et appellavit eas terram Chabul, usque in diem hanc.
   9061 3 Kings	3Kgs	11	9	14	Misit quoque Hiram ad regem Salomonem centum viginti talenta auri.
   9062 3 Kings	3Kgs	11	9	15	Haec est summa expensarum quam obtulit rex Salomon ad aedificandam domum Domini et domum suam, et Mello, et murum Jerusalem, et Heser, et Mageddo, et Gazer.
   9063 3 Kings	3Kgs	11	9	16	Pharao rex Aegypti ascendit, et cepit Gazar, succenditque eam igni, et Chananaeum, qui habitabat in civitate, interfecit : et dedit eam in dotem filiae suae uxori Salomonis.
   9064 3 Kings	3Kgs	11	9	17	Aedificavit ergo Salomon Gazer, et Bethoron inferiorem,
   9065 3 Kings	3Kgs	11	9	18	et Balaath, et Palmiram in terra solitudinis.
   9066 3 Kings	3Kgs	11	9	19	Et omnes vicos qui ad se pertinebant et erant absque muro, munivit, et civitates curruum et civitates equitum, et quodcumque ei placuit ut aedificaret in Jerusalem, et in Libano, et in omni terra potestatis suae.
   9067 3 Kings	3Kgs	11	9	20	Universum populum qui remanserat de Amorrhaeis, et Hethaeis, et Pherezaeis, et Hevaeis, et Jebusaeis, qui non sunt de filiis Israël :
   9068 3 Kings	3Kgs	11	9	21	horum filios qui remanserant in terra, quos scilicet non potuerant filii Israël exterminare, fecit Salomon tributarios usque in diem hanc.
   9069 3 Kings	3Kgs	11	9	22	De filiis autem Israël non constituit Salomon servire quemquam, sed erant viri bellatores, et ministri ejus, et principes, et duces, et praefecti curruum et equorum.
   9070 3 Kings	3Kgs	11	9	23	Erant autem principes super omnia opera Salomonis praepositi quingenti quinquaginta, qui habebant subjectum populum, et statutis operibus imperabant.
   9071 3 Kings	3Kgs	11	9	24	Filia autem Pharaonis ascendit de civitate David in domum suam, quam aedificaverat ei Salomon : tunc aedificavit Mello.
   9072 3 Kings	3Kgs	11	9	25	Offerebat quoque Salomon, tribus vicibus per annos singulos, holocausta et pacificas victimas super altare quod aedificaverat Domino, et adolebat thymiama coram Domino : perfectumque est templum.
   9073 3 Kings	3Kgs	11	9	26	Classem quoque fecit rex Salomon in Asiongaber, quae est juxta Ailath in littore maris Rubri, in terra Idumaeae.
   9074 3 Kings	3Kgs	11	9	27	Misitque Hiram in classe illa servos suos viros nauticos et gnaros maris, cum servis Salomonis.
   9075 3 Kings	3Kgs	11	9	28	Qui cum venissent in Ophir, sumptum inde aurum quadringentorum viginti talentorum, detulerunt ad regem Salomonem.
   9076 3 Kings	3Kgs	11	10	1	Sed et regina Saba, audita fama Salomonis in nomine Domini, venit tentare eum in aenigmatibus.
   9077 3 Kings	3Kgs	11	10	2	Et ingressa Jerusalem multo cum comitatu et divitiis, camelis portantibus aromata, et aurum infinitum nimis, et gemmas pretiosas, venit ad regem Salomonem, et locuta est ei universa quae habebat in corde suo.
   9078 3 Kings	3Kgs	11	10	3	Et docuit eam Salomon omnia verba quae proposuerat : non fuit sermo qui regem posset latere, et non responderet ei.
   9079 3 Kings	3Kgs	11	10	4	Videns autem regina Saba omnem sapientiam Salomonis, et domum quam aedificaverat,
   9080 3 Kings	3Kgs	11	10	5	et cibos mensae ejus, et habitacula servorum, et ordines ministrantium, vestesque eorum, et pincernas, et holocausta quae offerebat in domo Domini : non habebat ultra spiritum.
   9081 3 Kings	3Kgs	11	10	6	Dixitque ad regem : Verus est sermo quem audivi in terra mea
   9082 3 Kings	3Kgs	11	10	7	super sermonibus tuis, et super sapientia tua : et non credebam narrantibus mihi, donec ipsa veni, et vidi oculis meis, et probavi quod media pars mihi nuntiata non fuerit : major est sapientia et opera tua, quam rumor quem audivi.
   9083 3 Kings	3Kgs	11	10	8	Beati viri tui, et beati servi tui, qui stant coram te semper, et audiunt sapientiam tuam.
   9084 3 Kings	3Kgs	11	10	9	Sit Dominus Deus tuus benedictus, cui complacuisti, et posuit te super thronum Israël, eo quod dilexerit Dominus Israël in sempiternum, et constituit te regem ut faceres judicium et justitiam.
   9085 3 Kings	3Kgs	11	10	10	Dedit ergo regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosas : non sunt allata ultra aromata tam multa, quam ea quae dedit regina Saba regi Salomoni.
   9086 3 Kings	3Kgs	11	10	11	(Sed et classis Hiram, quae portabat aurum de Ophir, attulit ex Ophir ligna thyina multa nimis, et gemmas pretiosas.
   9087 3 Kings	3Kgs	11	10	12	Fecitque rex de lignis thyinis fulcra domus Domini et domus regiae, et citharas lyrasque cantoribus : non sunt allata hujuscemodi ligna thyina, neque visa usque in praesentem diem.)
   9088 3 Kings	3Kgs	11	10	13	Rex autem Salomon dedit reginae Saba omnia quae voluit et petivit ab eo, exceptis his quae ultro obtulerat ei munere regio. Quae reversa est, et abiit in terram suam cum servis suis.
   9089 3 Kings	3Kgs	11	10	14	Erat autem pondus auri quod afferebatur Salomoni per annos singulos, sexcentorum sexaginta sex talentorum auri,
   9090 3 Kings	3Kgs	11	10	15	excepto eo quod afferebant viri qui super vectigalia erant, et negotiatores, universique scruta vendentes, et omnes reges Arabiae, ducesque terrae.
   9091 3 Kings	3Kgs	11	10	16	Fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro purissimo : sexcentos auri siclos dedit in laminas scuti unius.
   9092 3 Kings	3Kgs	11	10	17	Et trecentas peltas ex auro probato : trecentae minae auri unam peltam vestiebant : posuitque eas rex in domo saltus Libani.
   9093 3 Kings	3Kgs	11	10	18	Fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem : et vestivit eum auro fulvo nimis,
   9094 3 Kings	3Kgs	11	10	19	qui habebat sex gradus : et summitas throni rotunda erat in parte posteriori : et duae manus hinc atque inde tenentes sedile : et duo leones stabant juxta manus singulas.
   9095 3 Kings	3Kgs	11	10	20	Et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde : non est factum tale opus in universis regnis.
   9096 3 Kings	3Kgs	11	10	21	Sed et omnia vasa quibus potabat rex Salomon, erant aurea : et universa supellex domus saltus Libani de auro purissimo : non erat argentum, nec alicujus pretii putabatur in diebus Salomonis,
   9097 3 Kings	3Kgs	11	10	22	quia classis regis per mare cum classe Hiram semel per tres annos ibat in Tharsis, deferens inde aurum, et argentum, et dentes elephantorum, et simias, et pavos.
   9098 3 Kings	3Kgs	11	10	23	Magnificatus est ergo rex Salomon super omnes reges terrae divitiis et sapientia.
   9099 3 Kings	3Kgs	11	10	24	Et universa terra desiderabat vultum Salomonis, ut audiret sapientiam ejus, quam dederat Deus in corde ejus.
   9100 3 Kings	3Kgs	11	10	25	Et singuli deferebant ei munera, vasa argentea et aurea, vestes et arma bellica, aromata quoque, et equos et mulos per annos singulos.
   9101 3 Kings	3Kgs	11	10	26	Congregavitque Salomon currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus, et duodecim millia equitum : et disposuit eos per civitates munitas, et cum rege in Jerusalem.
   9102 3 Kings	3Kgs	11	10	27	Fecitque ut tanta esset abundantia argenti in Jerusalem, quanta et lapidum : et cedrorum praebuit multitudinem quasi sycomoros quae nascuntur in campestribus.
   9103 3 Kings	3Kgs	11	10	28	Et educebantur equi Salomoni de Aegypto, et de Coa. Negotiatores enim regis emebant de Coa, et statuto pretio perducebant.
   9104 3 Kings	3Kgs	11	10	29	Egrediebatur autem quadriga ex Aegypto sexcentis siclis argenti, et equus centum quinquaginta. Atque in hunc modum cuncti reges Hethaeorum et Syriae equos venundabant.
   9105 3 Kings	3Kgs	11	11	1	Rex autem Salomon adamavit mulieres alienigenas multas, filiam quoque Pharaonis, et Moabitidas, et Ammonitidas, Idumaeas, et Sidonias, et Hethaeas :
   9106 3 Kings	3Kgs	11	11	2	de gentibus super quibus dixit Dominus filiis Israël : Non ingrediemini ad eas, neque de illis ingredientur ad vestras : certissime enim avertent corda vestra ut sequamini deos earum. His itaque copulatus est Salomon ardentissimo amore.
   9107 3 Kings	3Kgs	11	11	3	Fueruntque ei uxores quasi reginae septingentae, et concubinae trecentae : et averterunt mulieres cor ejus.
   9108 3 Kings	3Kgs	11	11	4	Cumque jam esset senex, depravatum est cor ejus per mulieres, ut sequeretur deos alienos : nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus.
   9109 3 Kings	3Kgs	11	11	5	Sed colebat Salomon Astarthen deam Sidoniorum, et Moloch idolum Ammonitarum.
   9110 3 Kings	3Kgs	11	11	6	Fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino, et non adimplevit ut sequeretur Dominum sicut David pater ejus.
   9111 3 Kings	3Kgs	11	11	7	Tunc aedificavit Salomon fanum Chamos idolo Moab in monte qui est contra Jerusalem, et Moloch idolo filiorum Ammon.
   9112 3 Kings	3Kgs	11	11	8	Atque in hunc modum fecit universis uxoribus suis alienigenis, quae adolebant thura, et immolabant diis suis.
   9113 3 Kings	3Kgs	11	11	9	Igitur iratus est Dominus Salomoni, quod aversa esset mens ejus a Domino Deo Israël, qui apparuerat ei secundo,
   9114 3 Kings	3Kgs	11	11	10	et praeceperat de verbo hoc ne sequeretur deos alienos : et non custodivit quae mandavit ei Dominus.
   9115 3 Kings	3Kgs	11	11	11	Dixit itaque Dominus Salomoni : Quia habuisti hoc apud te, et non custodisti pactum meum, et praecepta mea quae mandavi tibi, disrumpens scindam regnum tuum, et dabo illud servo tuo.
   9116 3 Kings	3Kgs	11	11	12	Verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrem tuum : de manu filii tui scindam illud,
   9117 3 Kings	3Kgs	11	11	13	nec totum regnum auferam, sed tribum unam dabo filio tuo propter David servum meum, et Jerusalem, quam elegi.
   9118 3 Kings	3Kgs	11	11	14	Suscitavit autem Dominus adversarium Salomoni Adad Idumaeum de semine regio, qui erat in Edom.
   9119 3 Kings	3Kgs	11	11	15	Cum enim esset David in Idumaea, et ascendisset Joab princeps militiae ad sepeliendum eos qui fuerant interfecti, et occidisset omnem masculinum in Idumaea
   9120 3 Kings	3Kgs	11	11	16	(sex enim mensibus ibi moratus est Joab, et omnis Israël, donec interimeret omne masculinum in Idumaea),
   9121 3 Kings	3Kgs	11	11	17	fugit Adad ipse, et viri Idumaei de servis patris ejus cum eo, ut ingrederetur Aegyptum : erat autem Adad puer parvulus.
   9122 3 Kings	3Kgs	11	11	18	Cumque surrexissent de Madian, venerunt in Pharan, tuleruntque secum viros de Pharan, et introierunt Aegyptum ad Pharaonem regem Aegypti : qui dedit ei domum, et cibos constituit, et terram delegavit.
   9123 3 Kings	3Kgs	11	11	19	Et invenit Adad gratiam coram Pharaone valde, in tantum ut daret ei uxorem sororem uxoris suae germanam Taphnes reginae.
   9124 3 Kings	3Kgs	11	11	20	Genuitque ei soror Taphnes Genubath filium, et nutrivit eum Taphnes in domo Pharaonis : eratque Genubath habitans apud Pharaonem cum filiis ejus.
   9125 3 Kings	3Kgs	11	11	21	Cumque audisset Adad in Aegypto dormisse David cum patribus suis, et mortuum esse Joab principem militiae, dixit Pharaoni : Dimitte me, ut vadam in terram meam.
   9126 3 Kings	3Kgs	11	11	22	Dixitque ei Pharao : Qua enim re apud me indiges, ut quaeras ire ad terram tuam ? At ille respondit : Nulla : sed obsecro te ut dimittas me.
   9127 3 Kings	3Kgs	11	11	23	Suscitavit quoque ei Deus adversarium Razon filium Eliada, qui fugerat Adarezer regem Soba dominum suum :
   9128 3 Kings	3Kgs	11	11	24	et congregavit contra eum viros, et factus est princeps latronum cum interficeret eos David : abieruntque Damascum, et habitaverunt ibi, et constituerunt eum regem in Damasco :
   9129 3 Kings	3Kgs	11	11	25	eratque adversarius Israëli cunctis diebus Salomonis : et hoc est malum Adad, et odium contra Israël : regnavitque in Syria.
   9130 3 Kings	3Kgs	11	11	26	Jeroboam quoque filius Nabat, Ephrathaeus, de Sareda, servus Salomonis, cujus mater erat nomine Sarva, mulier vidua, levavit manum contra regem.
   9131 3 Kings	3Kgs	11	11	27	Et haec est causa rebellionis adversus eum, quia Salomon aedificavit Mello, et coaequavit voraginem civitatis David patris sui.
   9132 3 Kings	3Kgs	11	11	28	Erat autem Jeroboam vir fortis et potens : vidensque Salomon adolescentem bonae indolis et industrium, constituerat eum praefectum super tributa universae domus Joseph.
   9133 3 Kings	3Kgs	11	11	29	Factum est igitur in tempore illo, ut Jeroboam egrederetur de Jerusalem, et inveniret eum Ahias Silonites propheta in via, opertus pallio novo : erant autem duo tantum in agro.
   9134 3 Kings	3Kgs	11	11	30	Apprehendensque Ahias pallium suum novum quo coopertus erat, scidit in duodecim partes.
   9135 3 Kings	3Kgs	11	11	31	Et ait ad Jeroboam : Tolle tibi decem scissuras : haec enim dicit Dominus Deus Israël : Ecce ego scindam regnum de manu Salomonis, et dabo tibi decem tribus.
   9136 3 Kings	3Kgs	11	11	32	Porro una tribus remanebit ei propter servum meum David, et Jerusalem civitatem, quam elegi ex omnibus tribubus Israël :
   9137 3 Kings	3Kgs	11	11	33	eo quod dereliquerit me, et adoraverit Astarthen deam Sidoniorum, et Chamos deum Moab, et Moloch deum filiorum Ammon : et non ambulaverit in viis meis, ut faceret justitiam coram me, et praecepta mea et judicia, sicut David pater ejus.
   9138 3 Kings	3Kgs	11	11	34	Nec auferam omne regnum de manu ejus, sed ducem ponam eum cunctis diebus vitae suae, propter David servum meum quem elegi, qui custodivit mandata mea et praecepta mea.
   9139 3 Kings	3Kgs	11	11	35	Auferam autem regnum de manu filii ejus, et dabo tibi decem tribus :
   9140 3 Kings	3Kgs	11	11	36	filio autem ejus dabo tribum unam, ut remaneat lucerna David servo meo cunctis diebus coram me in Jerusalem civitate, quam elegi ut esset nomen meum ibi.
   9141 3 Kings	3Kgs	11	11	37	Te autem assumam, et regnabis super omnia quae desiderat anima tua, erisque rex super Israël.
   9142 3 Kings	3Kgs	11	11	38	Si igitur audieris omnia quae praecepero tibi, et ambulaveris in viis meis, et feceris quod rectum est coram me, custodiens mandata mea et praecepta mea, sicut fecit David servus meus : ero tecum, et aedificabo tibi domum fidelem, quomodo aedificavi David domum : et tradam tibi Israël :
   9143 3 Kings	3Kgs	11	11	39	et affligam semen David super hoc, verumtamen non cunctis diebus.
   9144 3 Kings	3Kgs	11	11	40	Voluit ergo Salomon interficere Jeroboam : qui surrexit, et aufugit in Aegyptum ad Sesac regem Aegypti, et fuit in Aegypto usque ad mortem Salomonis.
   9145 3 Kings	3Kgs	11	11	41	Reliquum autem verborum Salomonis, et omnia quae fecit, et sapientia ejus, ecce universa scripta sunt in libro verborum dierum Salomonis.
   9146 3 Kings	3Kgs	11	11	42	Dies autem quos regnavit Salomon in Jerusalem super omnem Israël, quadraginta anni sunt.
   9147 3 Kings	3Kgs	11	11	43	Dormivitque Salomon cum patribus suis, et sepultus est in civitate David patris sui : regnavitque Roboam filius ejus pro eo.
   9148 3 Kings	3Kgs	11	12	1	Venit autem Roboam in Sichem : illuc enim congregatus erat omnis Israël ad constituendum eum regem.
   9149 3 Kings	3Kgs	11	12	2	At vero Jeroboam filius Nabat, cum adhuc esset in Aegypto profugus a facie regis Salomonis, audita morte ejus, reversus est de Aegypto.
   9150 3 Kings	3Kgs	11	12	3	Miseruntque et vocaverunt eum : venit ergo Jeroboam, et omnis multitudo Israël, et locuti sunt ad Roboam, dicentes :
   9151 3 Kings	3Kgs	11	12	4	Pater tuus durissimum jugum imposuit nobis : tu itaque nunc imminue paululum de imperio patris tui durissimo, et de jugo gravissimo quod imposuit nobis, et serviemus tibi.
   9152 3 Kings	3Kgs	11	12	5	Qui ait eis : Ite usque ad tertium diem, et revertimini ad me. Cumque abiisset populus,
   9153 3 Kings	3Kgs	11	12	6	iniit consilium rex Roboam cum senioribus qui assistebant coram Salomone patre ejus cum adhuc viveret, et ait : Quod datis mihi consilium, ut respondeam populo huic ?
   9154 3 Kings	3Kgs	11	12	7	Qui dixerunt ei : Si hodie obedieris populo huic, et servieris, et petitioni eorum cesseris, locutusque fueris ad eos verba lenia, erunt tibi servi cunctis diebus.
   9155 3 Kings	3Kgs	11	12	8	Qui dereliquit consilium senum, quod dederant ei, et adhibuit adolescentes, qui nutriti fuerant cum eo, et assistebant illi,
   9156 3 Kings	3Kgs	11	12	9	dixitque ad eos : Quod mihi datis consilium, ut respondeam populo huic, qui dixerunt mihi : Levius fac jugum quod imposuit pater tuus super nos ?
   9157 3 Kings	3Kgs	11	12	10	Et dixerunt ei juvenes qui nutriti fuerant cum eo : Sic loqueris populo huic, qui locuti sunt ad te, dicentes : Pater tuus aggravavit jugum nostrum : tu releva nos. Sic loqueris ad eos : Minimus digitus meus grossior est dorso patris mei.
   9158 3 Kings	3Kgs	11	12	11	Et nunc pater meus posuit super vos jugum grave, ego autem addam super jugum vestrum : pater meus cecidit vos flagellis, ego autem caedam vos scorpionibus.
   9159 3 Kings	3Kgs	11	12	12	Venit ergo Jeroboam et omnis populus ad Roboam die tertia, sicut locutus fuerat rex, dicens : Revertimini ad me die tertia.
   9160 3 Kings	3Kgs	11	12	13	Responditque rex populo dura, derelicto consilio seniorum quod ei dederant,
   9161 3 Kings	3Kgs	11	12	14	et locutus est eis secundum consilium juvenum, dicens : Pater meus aggravavit jugum vestrum, ego autem addam jugo vestro : pater meus cecidit vos flagellis, ego autem caedam vos scorpionibus.
   9162 3 Kings	3Kgs	11	12	15	Et non acquievit rex populo : quoniam aversatus fuerat eum Dominus, ut suscitaret verbum suum quod locutus fuerat in manu Ahiae Silonitae, ad Jeroboam filium Nabat.
   9163 3 Kings	3Kgs	11	12	16	Videns itaque populus quod noluisset eos audire rex, respondit ei dicens : Quae nobis pars in David ? vel quae haereditas in filio Isai ? vade in tabernacula tua, Israël : nunc vide domum tuam, David. Et abiit Israël in tabernacula sua.
   9164 3 Kings	3Kgs	11	12	17	Super filios autem Israël, quicumque habitabant in civitatibus Juda, regnavit Roboam.
   9165 3 Kings	3Kgs	11	12	18	Misit ergo rex Roboam Aduram, qui erat super tributa : et lapidavit eum omnis Israël, et mortuus est. Porro rex Roboam festinus ascendit currum, et fugit in Jerusalem :
   9166 3 Kings	3Kgs	11	12	19	recessitque Israël a domo David usque in praesentem diem.
   9167 3 Kings	3Kgs	11	12	20	Factum est autem cum audisset omnis Israël quod reversus esset Jeroboam, miserunt, et vocaverunt eum congregato coetu, et constituerunt eum regem super omnem Israël : nec secutus est quisquam domum David praeter tribum Juda solam.
   9168 3 Kings	3Kgs	11	12	21	Venit autem Roboam Jerusalem, et congregavit universam domum Juda, et tribum Benjamin, centum octoginta millia electorum virorum bellatorum, ut pugnarent contra domum Israël, et reducerent regnum Roboam filio Salomonis.
   9169 3 Kings	3Kgs	11	12	22	Factus est autem sermo Domini ad Semeiam virum Dei, dicens :
   9170 3 Kings	3Kgs	11	12	23	Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Juda, et ad omnem domum Juda, et Benjamin, et reliquos de populo, dicens :
   9171 3 Kings	3Kgs	11	12	24	Haec dicit Dominus : Non ascendetis, neque bellabitis contra fratres vestros filios Israël : revertatur vir in domum suam : a me enim factum est verbum hoc. Audierunt sermonem Domini, et reversi sunt de itinere, sicut eis praeceperat Dominus.
   9172 3 Kings	3Kgs	11	12	25	Aedificavit autem Jeroboam Sichem in monte Ephraim, et habitavit ibi : et egressus inde aedificavit Phanuel.
   9173 3 Kings	3Kgs	11	12	26	Dixitque Jeroboam in corde suo : Nunc revertetur regnum ad domum David,
   9174 3 Kings	3Kgs	11	12	27	si ascenderit populus iste ut faciat sacrificia in domo Domini in Jerusalem : et convertetur cor populi hujus ad dominum suum Roboam regem Juda, interficientque me, et revertentur ad eum.
   9175 3 Kings	3Kgs	11	12	28	Et excogitato consilio fecit duos vitulos aureos, et dixit eis : Nolite ultra ascendere in Jerusalem : ecce dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Aegypti.
   9176 3 Kings	3Kgs	11	12	29	Posuitque unum in Bethel, et alterum in Dan :
   9177 3 Kings	3Kgs	11	12	30	et factum est verbum hoc in peccatum : ibat enim populus ad adorandum vitulum usque in Dan.
   9178 3 Kings	3Kgs	11	12	31	Et fecit fana in excelsis, et sacerdotes de extremis populi, qui non erant de filiis Levi.
   9179 3 Kings	3Kgs	11	12	32	Constituitque diem solemnem in mense octavo, quintadecima die mensis, in similitudinem solemnitatis quae celebrabatur in Juda. Et ascendens altare, similiter fecit in Bethel, ut immolaret vitulis quos fabricatus fuerat : constituitque in Bethel sacerdotes excelsorum quae fecerat.
   9180 3 Kings	3Kgs	11	12	33	Et ascendit super altare quod exstruxerat in Bethel, quintadecima die mensis octavi, quem finxerat de corde suo : et fecit solemnitatem filiis Israël, et ascendit super altare, ut adoleret incensum.
   9181 3 Kings	3Kgs	11	13	1	Et ecce vir Dei venit de Juda in sermone Domini in Bethel, Jeroboam stante super altare, et thus jaciente.
   9182 3 Kings	3Kgs	11	13	2	Et exclamavit contra altare in sermone Domini, et ait : Altare, altare, haec dicit Dominus : Ecce filius nascetur domui David, Josias nomine, et immolabit super te sacerdotes excelsorum, qui nunc in te thura succendunt : et ossa hominum super te incendet.
   9183 3 Kings	3Kgs	11	13	3	Deditque in illa die signum, dicens : Hoc erit signum quod locutus est Dominus : ecce altare scindetur, et effundetur cinis qui in eo est.
   9184 3 Kings	3Kgs	11	13	4	Cumque audisset rex sermonem hominis Dei quem inclamaverat contra altare in Bethel, extendit manum suam de altari, dicens : Apprehendite eum. Et exaruit manus ejus quam extenderat contra eum, nec valuit retrahere eam ad se.
   9185 3 Kings	3Kgs	11	13	5	Altare quoque scissum est, et effusus est cinis de altari, juxta signum quod praedixerat vir Dei in sermone Domini.
   9186 3 Kings	3Kgs	11	13	6	Et ait rex ad virum Dei : Deprecare faciem Domini Dei tui, et ora pro me, ut restituatur manus mea mihi. Oravitque vir Dei faciem Domini, et reversa est manus regis ad eum, et facta est sicut prius fuerat.
   9187 3 Kings	3Kgs	11	13	7	Locutus est autem rex ad virum Dei : Veni mecum domum ut prandeas, et dabo tibi munera.
   9188 3 Kings	3Kgs	11	13	8	Responditque vir Dei ad regem : Si dederis mihi mediam partem domus tuae, non veniam tecum, nec comedam panem, neque bibam aquam in loco isto :
   9189 3 Kings	3Kgs	11	13	9	sic enim mandatum est mihi in sermone Domini praecipientis : Non comedes panem, neque bibes aquam, nec reverteris per viam qua venisti.
   9190 3 Kings	3Kgs	11	13	10	Abiit ergo per aliam viam, et non est reversus per iter quo venerat in Bethel.
   9191 3 Kings	3Kgs	11	13	11	Prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel : ad quem venerunt filii sui, et narraverunt ei omnia opera quae fecerat vir Dei illa die in Bethel : et verba quae locutus fuerat ad regem, narraverunt patri suo.
   9192 3 Kings	3Kgs	11	13	12	Et dixit eis pater eorum : Per quam viam abiit ? Ostenderunt ei filii sui viam per quam abierat vir Dei, qui venerat de Juda.
   9193 3 Kings	3Kgs	11	13	13	Et ait filiis suis : Sternite mihi asinum. Qui cum stravissent, ascendit,
   9194 3 Kings	3Kgs	11	13	14	et abiit post virum Dei, et invenit eum sedentem subtus terebinthum : et ait illi : Tune es vir Dei qui venisti de Juda ? Respondit ille : Ego sum.
   9195 3 Kings	3Kgs	11	13	15	Dixitque ad eum : Veni mecum domum, ut comedas panem.
   9196 3 Kings	3Kgs	11	13	16	Qui ait : Non possum reverti, neque venire tecum : nec comedam panem, neque bibam aquam in loco isto,
   9197 3 Kings	3Kgs	11	13	17	quia locutus est Dominus ad me in sermone Domini, dicens : Non comedes panem, et non bibes aquam ibi, nec reverteris per viam qua ieris.
   9198 3 Kings	3Kgs	11	13	18	Qui ait illi : Et ego propheta sum similis tui : et angelus locutus est mihi in sermone Domini, dicens : Reduc eum tecum in domum tuam, ut comedat panem, et bibat aquam. Fefellit eum,
   9199 3 Kings	3Kgs	11	13	19	et reduxit secum : comedit ergo panem in domo ejus, et bibit aquam.
   9200 3 Kings	3Kgs	11	13	20	Cumque sederent ad mensam, factus est sermo Domini ad prophetam qui reduxerat eum.
   9201 3 Kings	3Kgs	11	13	21	Et exclamavit ad virum Dei qui venerat de Juda, dicens : Haec dicit Dominus : Quia non obediens fuisti ori Domini, et non custodisti mandatum quod praecepit tibi Dominus Deus tuus,
   9202 3 Kings	3Kgs	11	13	22	et reversus es, et comedisti panem, et bibisti aquam in loco in quo praecepit tibi ne comederes panem neque biberes aquam, non inferetur cadaver tuum in sepulchrum patrum tuorum.
   9203 3 Kings	3Kgs	11	13	23	Cumque comedisset et bibisset, stravit asinum suum prophetae quem reduxerat.
   9204 3 Kings	3Kgs	11	13	24	Qui cum abiisset, invenit eum leo in via, et occidit, et erat cadaver ejus projectum in itinere : asinus autem stabat juxta illum, et leo stabat juxta cadaver.
   9205 3 Kings	3Kgs	11	13	25	Et ecce viri transeuntes viderunt cadaver projectum in via, et leonem stantem juxta cadaver. Et venerunt, et divulgaverunt in civitate in qua prophetes ille senex habitabat.
   9206 3 Kings	3Kgs	11	13	26	Quod cum audisset propheta ille qui reduxerat eum de via, ait : Vir Dei est, qui inobediens fuit ori Domini, et tradidit eum Dominus leoni, et confregit eum, et occidit juxta verbum Domini quod locutus est ei.
   9207 3 Kings	3Kgs	11	13	27	Dixitque ad filios suos : Sternite mihi asinum. Qui cum stravissent,
   9208 3 Kings	3Kgs	11	13	28	et ille abiisset, invenit cadaver ejus projectum in via, et asinum et leonem stantes juxta cadaver : non comedit leo de cadavere, nec laesit asinum.
   9209 3 Kings	3Kgs	11	13	29	Tulit ergo prophetes cadaver viri Dei, et posuit illud super asinum, et reversus intulit in civitatem prophetae senis ut plangeret eum.
   9210 3 Kings	3Kgs	11	13	30	Et posuit cadaver ejus in sepulchro suo, et planxerunt eum : Heu, heu mi frater !
   9211 3 Kings	3Kgs	11	13	31	Cumque planxissent eum, dixit ad filios suos : Cum mortuus fuero, sepelite me in sepulchro in quo vir Dei sepultus est : juxta ossa ejus ponite ossa mea.
   9212 3 Kings	3Kgs	11	13	32	Profecto enim veniet sermo quem praedixit in sermone Domini contra altare quod est in Bethel, et contra omnia fana excelsorum quae sunt in urbibus Samariae.
   9213 3 Kings	3Kgs	11	13	33	Post verba haec non est reversus Jeroboam de via sua pessima, sed e contrario fecit de novissimis populi sacerdotes excelsorum : quicumque volebat, implebat manum suam, et fiebat sacerdos excelsorum.
   9214 3 Kings	3Kgs	11	13	34	Et propter hanc causam peccavit domus Jeroboam, et eversa est, et deleta de superficie terrae.
   9215 3 Kings	3Kgs	11	14	1	In tempore illo aegrotavit Abia filius Jeroboam.
   9216 3 Kings	3Kgs	11	14	2	Dixitque Jeroboam uxori suae : Surge, et commuta habitum, ne cognoscaris quod sis uxor Jeroboam, et vade in Silo, ubi est Ahias propheta, qui locutus est mihi quod regnaturus essem super populum hunc.
   9217 3 Kings	3Kgs	11	14	3	Tolle quoque in manu tua decem panes, et crustulam, et vas mellis, et vade ad illum : ipse enim indicabit tibi quid eventurum sit puero huic.
   9218 3 Kings	3Kgs	11	14	4	Fecit ut dixerat, uxor Jeroboam : et consurgens abiit in Silo, et venit in domum Ahiae : at ille non poterat videre, quia caligaverant oculi ejus prae senectute.
   9219 3 Kings	3Kgs	11	14	5	Dixit autem Dominus ad Ahiam : Ecce uxor Jeroboam ingreditur ut consulat te super filio suo qui aegrotat : haec et haec loqueris ei. Cum ergo illa intraret, et dissimularet se esse quae erat,
   9220 3 Kings	3Kgs	11	14	6	audivit Ahias sonitum pedum ejus introëuntis per ostium, et ait : Ingredere, uxor Jeroboam : quare aliam te esse simulas ? ego autem missus sum ad te durus nuntius.
   9221 3 Kings	3Kgs	11	14	7	Vade, et dic Jeroboam : Haec dicit Dominus Deus Israël : Quia exaltavi te de medio populi, et dedi te ducem super populum meum Israël,
   9222 3 Kings	3Kgs	11	14	8	et scidi regnum domus David, et dedi illud tibi, et non fuisti sicut servus meus David, qui custodivit mandata mea, et secutus est me in toto corde suo, faciens quod placitum esset in conspectu meo :
   9223 3 Kings	3Kgs	11	14	9	sed operatus es mala super omnes qui fuerunt ante te, et fecisti tibi deos alienos et conflatiles, ut me ad iracundiam provocares, me autem projecisti post corpus tuum :
   9224 3 Kings	3Kgs	11	14	10	idcirco ecce ego inducam mala super domum Jeroboam, et percutiam de Jeroboam mingentem ad parietem, et clausum, et novissimum in Israël : et mundabo reliquias domus Jeroboam, sicut mundari solet fimus usque ad purum.
   9225 3 Kings	3Kgs	11	14	11	Qui mortui fuerint de Jeroboam in civitate, comedent eos canes : qui autem mortui fuerint in agro, vorabunt eos aves caeli : quia Dominus locutus est.
   9226 3 Kings	3Kgs	11	14	12	Tu igitur surge, et vade in domum tuam : et in ipso introitu pedum tuorum in urbem, morietur puer,
   9227 3 Kings	3Kgs	11	14	13	et planget eum omnis Israël, et sepeliet : iste enim solus inferetur de Jeroboam in sepulchrum, quia inventus est super eo sermo bonus a Domino Deo Israël in domo Jeroboam.
   9228 3 Kings	3Kgs	11	14	14	Constituet autem sibi Dominus regem super Israël, qui percutiet domum Jeroboam in hac die, et in hoc tempore :
   9229 3 Kings	3Kgs	11	14	15	et percutiet Dominus Deus Israël, sicut moveri solet arundo in aqua : et evellet Israël de terra bona hac, quam dedit patribus eorum, et ventilabit eos trans flumen : quia fecerunt sibi lucos, ut irritarent Dominum.
   9230 3 Kings	3Kgs	11	14	16	Et tradet Dominus Israël propter peccata Jeroboam, qui peccavit, et peccare fecit Israël.
   9231 3 Kings	3Kgs	11	14	17	Surrexit itaque uxor Jeroboam, et abiit, et venit in Thersa : cumque illa ingrederetur limen domus, puer mortuus est,
   9232 3 Kings	3Kgs	11	14	18	et sepelierunt eum. Et planxit eum omnis Israël juxta sermonem Domini, quem locutus est in manu servi sui Ahiae prophetae.
   9233 3 Kings	3Kgs	11	14	19	Reliqua autem verborum Jeroboam, quomodo pugnaverit, et quomodo regnaverit, ecce scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël.
   9234 3 Kings	3Kgs	11	14	20	Dies autem quibus regnavit Jeroboam, viginti duo anni sunt : et dormivit cum patribus suis, regnavitque Nadab filius ejus pro eo.
   9235 3 Kings	3Kgs	11	14	21	Porro Roboam filius Salomonis regnavit in Juda. Quadraginta et unius anni erat Roboam cum regnare coepisset : decem et septem annos regnavit in Jerusalem civitate, quam elegit Dominus ut poneret nomen suum ibi, ex omnibus tribubus Israël. Nomen autem matris ejus Naama Ammanitis.
   9236 3 Kings	3Kgs	11	14	22	Et fecit Judas malum coram Domino, et irritaverunt eum super omnibus quae fecerant patres eorum in peccatis suis quae peccaverunt.
   9237 3 Kings	3Kgs	11	14	23	Aedificaverunt enim et ipsi sibi aras, et statuas, et lucos super omnem collem excelsum, et subter omnem arborem frondosam :
   9238 3 Kings	3Kgs	11	14	24	sed et effeminati fuerunt in terra, feceruntque omnes abominationes gentium quas attrivit Dominus ante faciem filiorum Israël.
   9239 3 Kings	3Kgs	11	14	25	In quinto autem anno regni Roboam, ascendit Sesac rex Aegypti in Jerusalem,
   9240 3 Kings	3Kgs	11	14	26	et tulit thesauros domus Domini, et thesauros regios, et universa diripuit : scuta quoque aurea, quae fecerat Salomon :
   9241 3 Kings	3Kgs	11	14	27	pro quibus fecit rex Roboam scuta aerea, et tradidit ea in manum ducum scutariorum, et eorum qui excubabant ante ostium domus regis.
   9242 3 Kings	3Kgs	11	14	28	Cumque ingrederetur rex in domum Domini, portabant ea qui praeeundi habebant officium : et postea reportabant ad armamentarium scutariorum.
   9243 3 Kings	3Kgs	11	14	29	Reliqua autem sermonum Roboam, et omnia quae fecit, ecce scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda.
   9244 3 Kings	3Kgs	11	14	30	Fuitque bellum inter Roboam et Jeroboam cunctis diebus.
   9245 3 Kings	3Kgs	11	14	31	Dormivitque Roboam cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David : nomen autem matris ejus Naama Ammanitis : et regnavit Abiam filius ejus pro eo.
   9246 3 Kings	3Kgs	11	15	1	Igitur in octavodecimo anno regni Jeroboam filii Nabat, regnavit Abiam super Judam.
   9247 3 Kings	3Kgs	11	15	2	Tribus annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Maacha filia Abessalom.
   9248 3 Kings	3Kgs	11	15	3	Ambulavitque in omnibus peccatis patris sui, quae fecerat ante eum : nec erat cor ejus perfectum cum Domino Deo suo, sicut cor David patris ejus.
   9249 3 Kings	3Kgs	11	15	4	Sed propter David dedit ei Dominus Deus suus lucernam in Jerusalem, ut suscitaret filium ejus post eum, et statueret Jerusalem :
   9250 3 Kings	3Kgs	11	15	5	eo quod fecisset David rectum in oculis Domini, et non declinasset ab omnibus quae praeceperat ei cunctis diebus vitae suae, excepto sermone Uriae Hethaei.
   9251 3 Kings	3Kgs	11	15	6	Attamen bellum fuit inter Roboam et Jeroboam omni tempore vitae ejus.
   9252 3 Kings	3Kgs	11	15	7	Reliqua autem sermonum Abiam, et omnia quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ? Fuitque praelium inter Abiam et inter Jeroboam.
   9253 3 Kings	3Kgs	11	15	8	Et dormivit Abiam cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David, regnavitque Asa filius ejus pro eo.
   9254 3 Kings	3Kgs	11	15	9	In anno ergo vigesimo Jeroboam regis Israël regnavit Asa rex Juda,
   9255 3 Kings	3Kgs	11	15	10	et quadraginta et uno anno regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Maacha filia Abessalom.
   9256 3 Kings	3Kgs	11	15	11	Et fecit Asa rectum ante conspectum Domini, sicut David pater ejus :
   9257 3 Kings	3Kgs	11	15	12	et abstulit effeminatos de terra, purgavitque universas sordes idolorum quae fecerant patres ejus.
   9258 3 Kings	3Kgs	11	15	13	Insuper et Maacham matrem suam amovit, ne esset princeps in sacris Priapi, et in luco ejus quem consecraverat : subvertitque specum ejus, et confregit simulacrum turpissimum, et combussit in torrente Cedron :
   9259 3 Kings	3Kgs	11	15	14	excelsa autem non abstulit. Verumtamen cor Asa perfectum erat cum Domino cunctis diebus suis :
   9260 3 Kings	3Kgs	11	15	15	et intulit ea quae sanctificaverat pater suus, et voverat, in domum Domini, argentum, et aurum, et vasa.
   9261 3 Kings	3Kgs	11	15	16	Bellum autem erat inter Asa, et Baasa regem Israël cunctis diebus eorum.
   9262 3 Kings	3Kgs	11	15	17	Ascendit quoque Baasa rex Israël in Judam, et aedificavit Rama, ut non posset quispiam egredi vel ingredi de parte Asa regis Juda.
   9263 3 Kings	3Kgs	11	15	18	Tollens itaque Asa omne argentum et aurum quod remanserat in thesauris domus Domini, et in thesauris domus regiae, et dedit illud in manus servorum suorum : et misit ad Benadad filium Tabremon filii Hezion, regem Syriae, qui habitabat in Damasco, dicens :
   9264 3 Kings	3Kgs	11	15	19	Foedus est inter me et te, et inter patrem meum et patrem tuum : ideo misi tibi munera, argentum et aurum : et peto ut venias, et irritum facias foedus quod habes cum Baasa rege Israël, et recedat a me.
   9265 3 Kings	3Kgs	11	15	20	Acquiescens Benadad regi Asa, misit principes exercitus sui in civitates Israël, et percusserunt Ahion, et Dan, et Abeldomum Maacha, et universam Cenneroth, omnem scilicet terram Nephthali.
   9266 3 Kings	3Kgs	11	15	21	Quod cum audisset Baasa, intermisit aedificare Rama, et reversus est in Thersa.
   9267 3 Kings	3Kgs	11	15	22	Rex autem Asa nuntium misit in omnem Judam, dicens : Nemo sit excusatus. Et tulerunt lapides de Rama, et ligna ejus, quibus aedificaverat Baasa, et exstruxit de eis rex Asa Gabaa Benjamin, et Maspha.
   9268 3 Kings	3Kgs	11	15	23	Reliqua autem omnium sermonum Asa, et universae fortitudines ejus, et cuncta quae fecit, et civitates quas exstruxit, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ? Verumtamen in tempore senectutis suae doluit pedes.
   9269 3 Kings	3Kgs	11	15	24	Et dormivit cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David patris sui. Regnavitque Josaphat filius ejus pro eo.
   9270 3 Kings	3Kgs	11	15	25	Nadab vero filius Jeroboam regnavit super Israël anno secundo Asa regis Juda : regnavitque super Israël duobus annis.
   9271 3 Kings	3Kgs	11	15	26	Et fecit quod malum est in conspectu Domini, et ambulavit in viis patris sui, et in peccatis ejus quibus peccare fecit Israël.
   9272 3 Kings	3Kgs	11	15	27	Insidiatus est autem ei Baasa filius Ahiae de domo Issachar, et percussit eum in Gebbethon, quae est urbs Philisthinorum : siquidem Nadab et omnis Israël obsidebant Gebbethon.
   9273 3 Kings	3Kgs	11	15	28	Interfecit ergo illum Baasa in anno tertio Asa regis Juda, et regnavit pro eo.
   9274 3 Kings	3Kgs	11	15	29	Cumque regnasset, percussit omnem domum Jeroboam : non dimisit ne unam quidem animam de semine ejus donec deleret eum, juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiae Silonitis,
   9275 3 Kings	3Kgs	11	15	30	propter peccata Jeroboam, quae peccaverat, et quibus peccare fecerat Israël : et propter delictum quo irritaverat Dominum Deum Israël.
   9276 3 Kings	3Kgs	11	15	31	Reliqua autem sermonum Nadab, et omnia quae operatus est, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël ?
   9277 3 Kings	3Kgs	11	15	32	Fuitque bellum inter Asa, et Baasa regem Israël, cunctis diebus eorum.
   9278 3 Kings	3Kgs	11	15	33	Anno tertio Asa regis Juda, regnavit Baasa filius Ahiae super omnem Israël in Thersa, viginti quatuor annis.
   9279 3 Kings	3Kgs	11	15	34	Et fecit malum coram Domino, ambulavitque in via Jeroboam, et in peccatis ejus quibus peccare fecit Israël.
   9280 3 Kings	3Kgs	11	16	1	Factus est autem sermo Domini ad Jehu filium Hanani contra Baasa, dicens :
   9281 3 Kings	3Kgs	11	16	2	Pro eo quod exaltavi te de pulvere, et posui te ducem super populum meum Israël, tu autem ambulasti in via Jeroboam, et peccare fecisti populum meum Israël, ut me irritares in peccatis eorum :
   9282 3 Kings	3Kgs	11	16	3	ecce ego demetam posteriora Baasa, et posteriora domus ejus, et faciam domum tuam sicut domum Jeroboam filii Nabat.
   9283 3 Kings	3Kgs	11	16	4	Qui mortuus fuerit de Baasa in civitate, comedent eum canes : et qui mortuus fuerit ex eo in regione, comedent eum volucres caeli.
   9284 3 Kings	3Kgs	11	16	5	Reliqua autem sermonum Baasa, et quaecumque fecit, et praelia ejus, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël ?
   9285 3 Kings	3Kgs	11	16	6	Dormivit ergo Baasa cum patribus suis, sepultusque est in Thersa : et regnavit Ela filius ejus pro eo.
   9286 3 Kings	3Kgs	11	16	7	Cum autem in manu Jehu filii Hanani prophetae verbum Domini factum esset contra Baasa, et contra domum ejus, et contra omne malum quod fecerat coram Domino, ad irritandum eum in operibus manuum suarum, ut fieret sicut domus Jeroboam : ob hanc causam occidit eum, hoc est, Jehu filium Hanani prophetam.
   9287 3 Kings	3Kgs	11	16	8	Anno vigesimo sexto Asa regis Juda, regnavit Ela filius Baasa super Israël in Thersa, duobus annis.
   9288 3 Kings	3Kgs	11	16	9	Et rebellavit contra eum servus suus Zambri, dux mediae partis equitum : erat autem Ela in Thersa bibens, et temulentus in domo Arsa praefecti Thersa.
   9289 3 Kings	3Kgs	11	16	10	Irruens ergo Zambri, percussit et occidit eum, anno vigesimo septimo Asa regis Juda, et regnavit pro eo.
   9290 3 Kings	3Kgs	11	16	11	Cumque regnasset, et sedisset super solium ejus, percussit omnem domum Baasa, et non dereliquit ex ea mingentem ad parietem : et propinquos et amicos ejus.
   9291 3 Kings	3Kgs	11	16	12	Delevitque Zambri omnem domum Baasa, juxta verbum Domini quod locutus fuerat ad Baasa in manu Jehu prophetae,
   9292 3 Kings	3Kgs	11	16	13	propter universa peccata Baasa, et peccata Ela filii ejus, qui peccaverunt, et peccare fecerunt Israël, provocantes Dominum Deum Israël in vanitatibus suis.
   9293 3 Kings	3Kgs	11	16	14	Reliqua autem sermonum Ela, et omnia quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël ?
   9294 3 Kings	3Kgs	11	16	15	Anno vigesimo septimo Asa regis Juda, regnavit Zambri septem diebus in Thersa : porro exercitus obsidebat Gebbethon urbem Philisthinorum.
   9295 3 Kings	3Kgs	11	16	16	Cumque audisset rebellasse Zambri, et occidisse regem, fecit sibi regem omnis Israël Amri, qui erat princeps militiae super Israël in die illa in castris.
   9296 3 Kings	3Kgs	11	16	17	Ascendit ergo Amri, et omnis Israël cum eo, de Gebbethon, et obsidebant Thersa.
   9297 3 Kings	3Kgs	11	16	18	Videns autem Zambri quod expugnanda esset civitas, ingressus est palatium, et succendit se cum domo regia : et mortuus est
   9298 3 Kings	3Kgs	11	16	19	in peccatis suis quae peccaverat, faciens malum coram Domino, et ambulans in via Jeroboam, et in peccato ejus, quo fecit peccare Israël.
   9299 3 Kings	3Kgs	11	16	20	Reliqua autem sermonum Zambri, et insidiarum ejus, et tyrannidis, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël ?
   9300 3 Kings	3Kgs	11	16	21	Tunc divisus est populus Israël in duas partes : media pars populi sequebatur Thebni filium Gineth, ut constitueret eum regem : et media pars Amri.
   9301 3 Kings	3Kgs	11	16	22	Praevaluit autem populus qui erat cum Amri, populo qui sequebatur Thebni filium Gineth : mortuusque est Thebni, et regnavit Amri.
   9302 3 Kings	3Kgs	11	16	23	Anno trigesimo primo Asa regis Juda, regnavit Amri super Israël, duodecim annis : in Thersa regnavit sex annis.
   9303 3 Kings	3Kgs	11	16	24	Emitque montem Samariae a Somer duobus talentis argenti : et aedificavit eum, et vocavit nomen civitatis quam exstruxerat, nomine Semer domini montis, Samariam.
   9304 3 Kings	3Kgs	11	16	25	Fecit autem Amri malum in conspectu Domini, et operatus est nequiter, super omnes qui fuerunt ante eum.
   9305 3 Kings	3Kgs	11	16	26	Ambulavitque in omni via Jeroboam filii Nabat, et in peccatis ejus quibus peccare fecerat Israël, ut irritaret Dominum Deum Israël in vanitatibus suis.
   9306 3 Kings	3Kgs	11	16	27	Reliqua autem sermonum Amri, et praelia ejus quae gessit, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël ?
   9307 3 Kings	3Kgs	11	16	28	Dormivitque Amri cum patribus suis, et sepultus est in Samaria : regnavitque Achab filius ejus pro eo.
   9308 3 Kings	3Kgs	11	16	29	Achab vero filius Amri regnavit super Israël anno trigesimo octavo Asa regis Juda. Et regnavit Achab filius Amri super Israël in Samaria viginti et duobus annis.
   9309 3 Kings	3Kgs	11	16	30	Et fecit Achab filius Amri malum in conspectu Domini super omnes qui fuerunt ante eum.
   9310 3 Kings	3Kgs	11	16	31	Nec suffecit ei ut ambularet in peccatis Jeroboam filii Nabat : insuper duxit uxorem Jezabel filiam Ethbaal regis Sidoniorum. Et abiit, et servivit Baal, et adoravit eum.
   9311 3 Kings	3Kgs	11	16	32	Et posuit aram Baal in templo Baal, quod aedificaverat in Samaria,
   9312 3 Kings	3Kgs	11	16	33	et plantavit lucum : et addidit Achab in opere suo, irritans Dominum Deum Israël super omnes reges Israël qui fuerunt ante eum.
   9313 3 Kings	3Kgs	11	16	34	In diebus ejus aedificavit Hiel de Bethel Jericho : in Abiram primitivo suo fundavit eam, et in Segub novissimo suo posuit portas ejus, juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Josue filii Nun.
   9314 3 Kings	3Kgs	11	17	1	Et dixit Elias Thesbites de habitatoribus Galaad ad Achab : Vivit Dominus Deus Israël, in cujus conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia, nisi juxta oris mei verba.
   9315 3 Kings	3Kgs	11	17	2	Et factum est verbum Domini ad eum, dicens :
   9316 3 Kings	3Kgs	11	17	3	Recede hinc, et vade contra orientem, et abscondere in torrente Carith, qui est contra Jordanem,
   9317 3 Kings	3Kgs	11	17	4	et ibi de torrente bibes : corvisque praecepi ut pascant te ibi.
   9318 3 Kings	3Kgs	11	17	5	Abiit ergo, et fecit juxta verbum Domini : cumque abiisset, sedit in torrente Carith, qui est contra Jordanem.
   9319 3 Kings	3Kgs	11	17	6	Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane, similiter panem et carnes vesperi, et bibebat de torrente.
   9320 3 Kings	3Kgs	11	17	7	Post dies autem siccatus est torrens : non enim pluerat super terram.
   9321 3 Kings	3Kgs	11	17	8	Factus est ergo sermo Domini ad eum, dicens :
   9322 3 Kings	3Kgs	11	17	9	Surge, et vade in Sarephta Sidoniorum, et manebis ibi : praecepi enim ibi mulieri viduae ut pascat te.
   9323 3 Kings	3Kgs	11	17	10	Surrexit, et abiit in Sarephta. Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua colligens ligna, et vocavit eam, dixitque ei : Da mihi paululum aquae in vase ut bibam.
   9324 3 Kings	3Kgs	11	17	11	Cumque illa pergeret ut afferret, clamavit post tergum ejus, dicens : Affer mihi, obsecro, et buccellam panis in manu tua.
   9325 3 Kings	3Kgs	11	17	12	Quae respondit : Vivit Dominus Deus tuus, quia non habeo panem, nisi quantum pugillus capere potest farinae in hydria, et paululum olei in lecytho : en colligo duo ligna ut ingrediar et faciam illum mihi et filio meo, ut comedamus, et moriamur.
   9326 3 Kings	3Kgs	11	17	13	Ad quam Elias ait : Noli timere, sed vade, et fac sicut dixisti : verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum, et affer ad me : tibi autem et filio tuo facies postea.
   9327 3 Kings	3Kgs	11	17	14	Haec autem dicit Dominus Deus Israël : Hydria farinae non deficiet, nec lecythus olei minuetur, usque ad diem in qua Dominus daturus est pluviam super faciem terrae.
   9328 3 Kings	3Kgs	11	17	15	Quae abiit, et fecit juxta verbum Eliae : et comedit ipse, et illa, et domus ejus : et ex illa die
   9329 3 Kings	3Kgs	11	17	16	hydria farinae non defecit, et lecythus olei non est imminutus, juxta verbum Domini quod locutus fuerat in manu Eliae.
   9330 3 Kings	3Kgs	11	17	17	Factum est autem post haec, aegrotavit filius mulieris matrisfamilias, et erat languor fortissimus, ita ut non remaneret in eo halitus.
   9331 3 Kings	3Kgs	11	17	18	Dixit ergo ad Eliam : Quid mihi et tibi, vir Dei ? ingressus es ad me, ut rememorarentur iniquitates meae, et interficeres filium meum ?
   9332 3 Kings	3Kgs	11	17	19	Et ait ad eam Elias : Da mihi filium tuum. Tulitque eum de sinu ejus, et portavit in coenaculum ubi ipse manebat, et posuit super lectulum suum.
   9333 3 Kings	3Kgs	11	17	20	Et clamavit ad Dominum, et dixit : Domine Deus meus, etiam ne viduam apud quam ego utcumque sustentor, afflixisti ut interficeres filium ejus ?
   9334 3 Kings	3Kgs	11	17	21	Et expandit se, atque mensus est super puerum tribus vicibus, et clamavit ad Dominum, et ait : Domine Deus meus, revertatur, obsecro, anima pueri hujus in viscera ejus.
   9335 3 Kings	3Kgs	11	17	22	Et exaudivit Dominus vocem Eliae : et reversa est anima pueri intra eum, et revixit.
   9336 3 Kings	3Kgs	11	17	23	Tulitque Elias puerum, et deposuit eum de coenaculo in inferiorem domum, et tradidit matri suae, et ait illi : En vivit filius tuus.
   9337 3 Kings	3Kgs	11	17	24	Dixitque mulier ad Eliam : Nunc in isto cognovi quoniam vir Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo verum est.
   9338 3 Kings	3Kgs	11	18	1	Post dies multos factum est verbum Domini ad Eliam, in anno tertio, dicens : Vade, et ostende te Achab, ut dem pluviam super faciem terrae.
   9339 3 Kings	3Kgs	11	18	2	Ivit ergo Elias, ut ostenderet se Achab : erat autem fames vehemens in Samaria.
   9340 3 Kings	3Kgs	11	18	3	Vocavitque Achab Abdiam dispensatorem domus suae : Abdias autem timebat Dominum valde.
   9341 3 Kings	3Kgs	11	18	4	Nam cum interficeret Jezabel prophetas Domini, tulit ille centum prophetas, et abscondit eos quinquagenos et quinquagenos in speluncis, et pavit eos pane et aqua.
   9342 3 Kings	3Kgs	11	18	5	Dixit ergo Achab ad Abdiam : Vade in terram ad universos fontes aquarum, et in cunctas valles, si forte possimus invenire herbam, et salvare equos et mulos, et non penitus jumenta intereant.
   9343 3 Kings	3Kgs	11	18	6	Diviseruntque sibi regiones ut circuirent eas : Achab ibat per viam unam, et Abdias per viam alteram seorsum.
   9344 3 Kings	3Kgs	11	18	7	Cumque esset Abdias in via, Elias occurrit ei : qui cum cognovisset eum, cecidit super faciem suam, et ait : Num tu es, domine mi, Elias ?
   9345 3 Kings	3Kgs	11	18	8	Cui ille respondit : Ego. Vade, et dic domino tuo : Adest Elias.
   9346 3 Kings	3Kgs	11	18	9	Et ille : Quid peccavi, inquit, quoniam tradis me servum tuum in manu Achab, ut interficiat me ?
   9347 3 Kings	3Kgs	11	18	10	Vivit Dominus Deus tuus, quia non est gens aut regnum quo non miserit dominus meus te requirens : et respondentibus cunctis : Non est hic : adjuravit regna singula et gentes, eo quod minime reperireris.
   9348 3 Kings	3Kgs	11	18	11	Et nunc tu dicis mihi : Vade, et dic domino tuo : Adest Elias.
   9349 3 Kings	3Kgs	11	18	12	Cumque recessero a te, spiritus Domini asportabit te in locum quem ego ignoro : et ingressus nuntiabo Achab, et non inveniens te, interficiet me : servus autem tuus timet Dominum ab infantia sua.
   9350 3 Kings	3Kgs	11	18	13	Numquid non indicatum est tibi domino meo quid fecerim cum interficeret Jezabel prophetas Domini, quod absconderim de prophetis Domini centum viros, quinquagenos et quinquagenos, in speluncis, et paverim eos pane et aqua ?
   9351 3 Kings	3Kgs	11	18	14	et nunc tu dicis : Vade, et dic domino tuo : Adest Elias : ut interficiat me ?
   9352 3 Kings	3Kgs	11	18	15	Et dixit Elias : Vivit Dominus exercituum, ante cujus vultum sto, quia hodie apparebo ei.
   9353 3 Kings	3Kgs	11	18	16	Abiit ergo Abdias in occursum Achab, et indicavit ei : venitque Achab in occursum Eliae.
   9354 3 Kings	3Kgs	11	18	17	Et cum vidisset eum, ait : Tune es ille, qui conturbas Israël ?
   9355 3 Kings	3Kgs	11	18	18	Et ille ait : Non ego turbavi Israël, sed tu, et domus patris tui, qui dereliquistis mandata Domini, et secuti estis Baalim.
   9356 3 Kings	3Kgs	11	18	19	Verumtamen nunc mitte, et congrega ad me universum Israël in monte Carmeli, et prophetas Baal quadringentos quinquaginta, prophetasque lucorum quadringentos, qui comedunt de mensa Jezabel.
   9357 3 Kings	3Kgs	11	18	20	Misit Achab ad omnes filios Israël, et congregavit prophetas in monte Carmeli.
   9358 3 Kings	3Kgs	11	18	21	Accedens autem Elias ad omnem populum, ait : Usquequo claudicatis in duas partes ? si Dominus est Deus, sequimini eum : si autem Baal, sequimini illum. Et non respondit ei populus verbum.
   9359 3 Kings	3Kgs	11	18	22	Et ait rursus Elias ad populum : Ego remansi propheta Domini solus : prophetae autem Baal quadringenti et quinquaginta viri sunt.
   9360 3 Kings	3Kgs	11	18	23	Dentur nobis duo boves, et illi eligant sibi bovem unum, et in frusta caedentes ponant super ligna, ignem autem non supponant : et ego faciam bovem alterum, et imponam super ligna, ignem autem non supponam.
   9361 3 Kings	3Kgs	11	18	24	Invocate nomina deorum vestrorum, et ego invocabo nomen Domini mei : et Deus qui exaudierit per ignem, ipse sit Deus. Respondens omnis populus ait : Optima propositio.
   9362 3 Kings	3Kgs	11	18	25	Dixit ergo Elias prophetis Baal : Eligite vobis bovem unum, et facite primi, quia vos plures estis : et invocate nomina deorum vestrorum, ignemque non supponatis.
   9363 3 Kings	3Kgs	11	18	26	Qui cum tulissent bovem quem dederat eis, fecerunt : et invocabant nomen Baal de mane usque ad meridiem, dicentes : Baal, exaudi nos. Et non erat vox, nec qui responderet : transiliebantque altare quod fecerant.
   9364 3 Kings	3Kgs	11	18	27	Cumque esset jam meridies, illudebat illis Elias, dicens : Clamate voce majore : deus enim est, et forsitan loquitur, aut in diversorio est, aut in itinere, aut certe dormit, ut excitetur.
   9365 3 Kings	3Kgs	11	18	28	Clamabant ergo voce magna, et incidebant se juxta ritum suum cultris et lanceolis, donec perfunderentur sanguine.
   9366 3 Kings	3Kgs	11	18	29	Postquam autem transiit meridies, et illis prophetantibus venerat tempus quo sacrificium offerri solet, nec audiebatur vox, nec aliquis respondebat, nec attendebat orantes,
   9367 3 Kings	3Kgs	11	18	30	dixit Elias omni populo : Venite ad me. Et accedente ad se populo, curavit altare Domini quod destructum fuerat.
   9368 3 Kings	3Kgs	11	18	31	Et tulit duodecim lapides juxta numerum tribuum filiorum Jacob, ad quem factus est sermo Domini, dicens : Israël erit nomen tuum.
   9369 3 Kings	3Kgs	11	18	32	Et aedificavit de lapidibus altare in nomine Domini : fecitque aquaeductum, quasi per duas aratiunculas in circuitu altaris,
   9370 3 Kings	3Kgs	11	18	33	et composuit ligna : divisitque per membra bovem, et posuit super ligna,
   9371 3 Kings	3Kgs	11	18	34	et ait : Implete quatuor hydrias aqua, et fundite super holocaustum et super ligna. Rursumque dixit : Etiam secundo hoc facite. Qui cum fecissent secundo, ait : Etiam tertio idipsum facite. Feceruntque tertio,
   9372 3 Kings	3Kgs	11	18	35	et currebant aquae circum altare, et fossa aquaeductus repleta est.
   9373 3 Kings	3Kgs	11	18	36	Cumque jam tempus esset ut offerretur holocaustum, accedens Elias propheta ait : Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israël, ostende hodie quia tu es Deus Israël, et ego servus tuus, et juxta praeceptum tuum feci omnia verba haec.
   9374 3 Kings	3Kgs	11	18	37	Exaudi me, Domine, exaudi me : ut discat populus iste quia tu es Dominus Deus, et tu convertisti cor eorum iterum.
   9375 3 Kings	3Kgs	11	18	38	Cecidit autem ignis Domini, et voravit holocaustum, et ligna, et lapides, pulverem quoque, et aquam quae erat in aquaeductu lambens.
   9376 3 Kings	3Kgs	11	18	39	Quod cum vidisset omnis populus, cecidit in faciem suam, et ait : Dominus ipse est Deus, Dominus ipse est Deus.
   9377 3 Kings	3Kgs	11	18	40	Dixitque Elias ad eos : Apprehendite prophetas Baal, et ne unus quidem effugiat ex eis. Quos cum apprehendissent, duxit eos Elias ad torrentem Cison, et interfecit eos ibi.
   9378 3 Kings	3Kgs	11	18	41	Et ait Elias ad Achab : Ascende, comede, et bibe, quia sonus multae pluviae est.
   9379 3 Kings	3Kgs	11	18	42	Ascendit Achab ut comederet et biberet : Elias autem ascendit in verticem Carmeli, et pronus in terram posuit faciem suam inter genua sua,
   9380 3 Kings	3Kgs	11	18	43	et dixit ad puerum suum : Ascende, et prospice contra mare. Qui cum ascendisset, et contemplatus esset, ait : Non est quidquam. Et rursum ait illi : Revertere septem vicibus.
   9381 3 Kings	3Kgs	11	18	44	In septima autem vice, ecce nubecula parva quasi vestigium hominis ascendebat de mari. Qui ait : Ascende, et dic Achab : Junge currum tuum et descende, ne occupet te pluvia.
   9382 3 Kings	3Kgs	11	18	45	Cumque se verteret huc atque illuc, ecce caeli contenebrati sunt, et nubes, et ventus, et facta est pluvia grandis. Ascendens itaque Achab, abiit in Jezrahel :
   9383 3 Kings	3Kgs	11	18	46	et manus Domini facta est super Eliam, accinctisque lumbis currebat ante Achab, donec veniret in Jezrahel.
   9384 3 Kings	3Kgs	11	19	1	Nuntiavit autem Achab Jezabel omnia quae fecerat Elias, et quomodo occidisset universos prophetas gladio.
   9385 3 Kings	3Kgs	11	19	2	Misitque Jezabel nuntium ad Eliam, dicens : Haec mihi faciant dii, et haec addant, nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam unius ex illis.
   9386 3 Kings	3Kgs	11	19	3	Timuit ergo Elias, et surgens abiit quocumque eum ferebat voluntas : venitque in Bersabee Juda, et dimisit ibi puerum suum,
   9387 3 Kings	3Kgs	11	19	4	et perrexit in desertum, viam unius diei. Cumque venisset, et sederet subter unam juniperum, petivit animae suae ut moreretur, et ait : Sufficit mihi, Domine : tolle animam meam : neque enim melior sum quam patres mei.
   9388 3 Kings	3Kgs	11	19	5	Projecitque se, et obdormivit in umbra juniperi : et ecce angelus Domini tetigit eum, et dixit illi : Surge, et comede.
   9389 3 Kings	3Kgs	11	19	6	Respexit, et ecce ad caput suum subcinericius panis, et vas aquae : comedit ergo, et bibit, et rursum obdormivit.
   9390 3 Kings	3Kgs	11	19	7	Reversusque est angelus Domini secundo, et tetigit eum, dixitque illi : Surge, comede : grandis enim tibi restat via.
   9391 3 Kings	3Kgs	11	19	8	Qui cum surrexisset, comedit et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb.
   9392 3 Kings	3Kgs	11	19	9	Cumque venisset illuc, mansit in spelunca : et ecce sermo Domini ad eum, dixitque illi : Quid hic agis, Elia ?
   9393 3 Kings	3Kgs	11	19	10	At ille respondit : Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israël : altaria tua destruxerunt, prophetas tuos occiderunt gladio, derelictus sum ego solus, et quaerunt animam meam ut auferant eam.
   9394 3 Kings	3Kgs	11	19	11	Et ait ei : Egredere, et sta in monte coram Domino : et ecce Dominus transit. Et spiritus grandis et fortis subvertens montes, et conterens petras, ante Dominum : non in spiritu Dominus. Et post spiritum commotio : non in commotione Dominus.
   9395 3 Kings	3Kgs	11	19	12	Et post commotionem ignis : non in igne Dominus. Et post ignem sibilus aurae tenuis.
   9396 3 Kings	3Kgs	11	19	13	Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio, et egressus stetit in ostio speluncae. Et ecce vox ad eum dicens : Quid hic agis, Elia ? Et ille respondit :
   9397 3 Kings	3Kgs	11	19	14	Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israël : altaria tua destruxerunt, prophetas tuos occiderunt gladio, derelictus sum ego solus, et quaerunt animam meam ut auferant eam.
   9398 3 Kings	3Kgs	11	19	15	Et ait Dominus ad eum : Vade, et revertere in viam tuam per desertum in Damascum : cumque perveneris illuc, unges Hazaël regem super Syriam,
   9399 3 Kings	3Kgs	11	19	16	et Jehu filium Namsi unges regem super Israël : Eliseum autem filium Saphat, qui est de Abelmehula, unges prophetam pro te.
   9400 3 Kings	3Kgs	11	19	17	Et erit : quicumque fugerit gladium Hazaël, occidet eum Jehu : et quicumque fugerit gladium Jehu, interficiet eum Eliseus.
   9401 3 Kings	3Kgs	11	19	18	Et derelinquam mihi in Israël septem millia virorum, quorum genua non sunt incurvata ante Baal, et omne os quod non adoravit eum osculans manus.
   9402 3 Kings	3Kgs	11	19	19	Profectus ergo inde Elias, reperit Eliseum filium Saphat, arantem in duodecim jugis boum. Et ipse in duodecim jugis boum arantibus unus erat : cumque venisset Elias ad eum, misit pallium suum super illum.
   9403 3 Kings	3Kgs	11	19	20	Qui statim relictis bobus cucurrit post Eliam, et ait : Osculer, oro, patrem meum, et matrem meam, et sic sequar te. Dixitque ei : Vade, et revertere : quod enim meum erat, feci tibi.
   9404 3 Kings	3Kgs	11	19	21	Reversus autem ab eo, tulit par boum, et mactavit illud, et in aratro boum coxit carnes, et dedit populo, et comederunt : consurgensque abiit, et secutus est Eliam, et ministrabat ei.
   9405 3 Kings	3Kgs	11	20	1	Porro Benadad rex Syriae congregavit omnem exercitum suum, et triginta duos reges secum, et equos, et currus : et ascendens pugnabat contra Samariam, et obsidebat eam.
   9406 3 Kings	3Kgs	11	20	2	Mittensque nuntios ad Achab regem Israël in civitatem,
   9407 3 Kings	3Kgs	11	20	3	ait : Haec dicit Benadad : Argentum tuum, et aurum tuum meum est : et uxores tuae, et filii tui optimi, mei sunt.
   9408 3 Kings	3Kgs	11	20	4	Responditque rex Israël : Juxta verbum tuum, domine mi rex, tuus sum ego, et omnia mea.
   9409 3 Kings	3Kgs	11	20	5	Revertentesque nuntii, dixerunt : Haec dicit Benadad, qui misit nos ad te : Argentum tuum, et aurum tuum, et uxores tuas, et filios tuos, dabis mihi.
   9410 3 Kings	3Kgs	11	20	6	Cras igitur hac eadem hora mittam servos meos ad te, et scrutabuntur domum tuam, et domum servorum tuorum : et omne quod eis placuerit, ponent in manibus suis, et auferent.
   9411 3 Kings	3Kgs	11	20	7	Vocavit autem rex Israël omnes seniores terrae, et ait : Animadvertite, et videte quoniam insidietur nobis : misit enim ad me pro uxoribus meis, et filiis, et pro argento et auro : et non abnui.
   9412 3 Kings	3Kgs	11	20	8	Dixeruntque omnes majores natu, et universus populus, ad eum : Non audias, neque acquiescas illi.
   9413 3 Kings	3Kgs	11	20	9	Respondit itaque nuntiis Benadad : Dicite domino meo regi : Omnia propter quae misisti ad me servum tuum in initio, faciam : hanc autem rem facere non possum.
   9414 3 Kings	3Kgs	11	20	10	Reversique nuntii retulerunt ei. Qui remisit, et ait : Haec faciant mihi dii, et haec addant, si suffecerit pulvis Samariae pugillis omnis populi qui sequitur me.
   9415 3 Kings	3Kgs	11	20	11	Et respondens rex Israël, ait : Dicite ei : Ne glorietur, accinctus aeque ut discinctus.
   9416 3 Kings	3Kgs	11	20	12	Factum est autem cum audisset Benadad verbum istud, bibebat ipse et reges in umbraculis : et ait servis suis : Circumdate civitatem. Et circumdederunt eam.
   9417 3 Kings	3Kgs	11	20	13	Et ecce propheta unus accedens ad Achab regem Israël, ait ei : Haec dicit Dominus : Certe vidisti omnem multitudinem hanc nimiam ? ecce ego tradam eam in manu tua hodie, ut scias quia ego sum Dominus.
   9418 3 Kings	3Kgs	11	20	14	Et ait Achab : Per quem ? Dixitque ei : Haec dicit Dominus : Per pedissequos principum provinciarum. Et ait : Quis incipiet praeliari ? Et ille dixit : Tu.
   9419 3 Kings	3Kgs	11	20	15	Recensuit ergo pueros principum provinciarum, et reperit numerum ducentorum triginta duorum : et recensuit post eos populum, omnes filios Israël, septem millia.
   9420 3 Kings	3Kgs	11	20	16	Et egressi sunt meridie. Benadad autem bibebat temulentus in umbraculo suo, et reges triginta duo cum eo, qui ad auxilium ejus venerant.
   9421 3 Kings	3Kgs	11	20	17	Egressi sunt autem pueri principum provinciarum in prima fronte. Misit itaque Benadad : qui nuntiaverunt ei, dicentes : Viri egressi sunt de Samaria.
   9422 3 Kings	3Kgs	11	20	18	Et ille ait : Sive pro pace veniunt, apprehendite eos vivos : sive ut praelientur, vivos eos capite.
   9423 3 Kings	3Kgs	11	20	19	Egressi sunt ergo pueri principum provinciarum, ac reliquus exercitus sequebatur :
   9424 3 Kings	3Kgs	11	20	20	et percussit unusquisque virum qui contra se veniebat : fugeruntque Syri, et persecutus est eos Israël. Fugit quoque Benadad rex Syriae in equo cum equitibus suis.
   9425 3 Kings	3Kgs	11	20	21	Necnon egressus rex Israël percussit equos et currus, et percussit Syriam plaga magna.
   9426 3 Kings	3Kgs	11	20	22	Accedens autem propheta ad regem Israël, dixit ei : Vade, et confortare, et scito, et vide quid facias : sequenti enim anno rex Syriae ascendet contra te.
   9427 3 Kings	3Kgs	11	20	23	Servi vero regis Syriae dixerunt ei : Dii montium sunt dii eorum, ideo superaverunt nos : sed melius est ut pugnemus contra eos in campestribus, et obtinebimus eos.
   9428 3 Kings	3Kgs	11	20	24	Tu ergo verbum hoc fac : amove reges singulos ab exercitu tuo, et pone principes pro eis :
   9429 3 Kings	3Kgs	11	20	25	et instaura numerum militum qui ceciderunt de tuis, et equos secundum equos pristinos, et currus secundum currus quos ante habuisti : et pugnabimus contra eos in campestribus, et videbis quod obtinebimus eos. Credidit consilio eorum, et fecit ita.
   9430 3 Kings	3Kgs	11	20	26	Igitur postquam annus transierat, recensuit Benadad Syros, et ascendit in Aphec ut pugnaret contra Israël.
   9431 3 Kings	3Kgs	11	20	27	Porro filii Israël recensiti sunt, et acceptis cibariis profecti ex adverso, castraque metati sunt contra eos, quasi duo parvi greges caprarum : Syri autem repleverunt terram.
   9432 3 Kings	3Kgs	11	20	28	(Et accedens unus vir Dei, dixit ad regem Israël : Haec dicit Dominus : Quia dixerunt Syri : Deus montium est Dominus, et non est Deus vallium : dabo omnem multitudinem hanc grandem in manu tua, et scietis quia ego sum Dominus.)
   9433 3 Kings	3Kgs	11	20	29	Dirigebantque septem diebus ex adverso hi atque illi acies, septima autem die commissum est bellum : percusseruntque filii Israël de Syris centum millia peditum in die una.
   9434 3 Kings	3Kgs	11	20	30	Fugerunt autem qui remanserant in Aphec, in civitatem : et cecidit murus super viginti septem millia hominum qui remanserant. Porro Benadad fugiens ingressus est civitatem, in cubiculum quod erat intra cubiculum.
   9435 3 Kings	3Kgs	11	20	31	Dixeruntque ei servi sui : Ecce, audivimus quod reges domus Israël clementes sint : ponamus itaque saccos in lumbis nostris, et funiculos in capitibus nostris, et egrediamur ad regem Israël : forsitan salvabit animas nostras.
   9436 3 Kings	3Kgs	11	20	32	Accinxerunt saccis lumbos suos, et posuerunt funiculos in capitibus suis, veneruntque ad regem Israël, et dixerunt ei : Servus tuus Benadad dicit : Vivat, oro te, anima mea. Et ille ait : Si adhuc vivit, frater meus est.
   9437 3 Kings	3Kgs	11	20	33	Quod acceperunt viri pro omine : et festinantes rapuerunt verbum ex ore ejus, atque dixerunt : Frater tuus Benadad. Et dixit eis : Ite, et adducite eum ad me. Egressus est ergo ad eum Benadad, et levavit eum in currum suum.
   9438 3 Kings	3Kgs	11	20	34	Qui dixit ei : Civitates quas tulit pater meus a patre tuo, reddam : et plateas fac tibi in Damasco, sicut fecit pater meus in Samaria, et ego foederatus recedam a te. Pepigit ergo foedus, et dimisit eum.
   9439 3 Kings	3Kgs	11	20	35	Tunc vir quidam de filiis prophetarum dixit ad socium suum in sermone Domini : Percute me. At ille noluit percutere.
   9440 3 Kings	3Kgs	11	20	36	Cui ait : Quia noluisti audire vocem Domini, ecce recedes a me, et percutiet te leo. Cumque paululum recessisset ab eo, invenit eum leo, atque percussit.
   9441 3 Kings	3Kgs	11	20	37	Sed et alterum inveniens virum, dixit ad eum : Percute me. Qui percussit eum, et vulneravit.
   9442 3 Kings	3Kgs	11	20	38	Abiit ergo propheta, et occurrit regi in via, et mutavit aspersione pulveris os et oculos suos.
   9443 3 Kings	3Kgs	11	20	39	Cumque rex transisset, clamavit ad regem, et ait : Servus tuus egressus est ad praeliandum cominus : cumque fugisset vir unus, adduxit eum quidam ad me, et ait : Custodi virum istum : qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima ejus, aut talentum argenti appendes.
   9444 3 Kings	3Kgs	11	20	40	Dum autem ego turbatus huc illucque me verterem, subito non comparuit. Et ait rex Israël ad eum : Hoc est judicium tuum, quod ipse decrevisti.
   9445 3 Kings	3Kgs	11	20	41	At ille statim abstersit pulverem de facie sua, et cognovit eum rex Israël, quod esset de prophetis.
   9446 3 Kings	3Kgs	11	20	42	Qui ait ad eum : Haec dicit Dominus : Quia dimisisti virum dignum morte de manu tua, erit anima tua pro anima ejus, et populus tuus pro populo ejus.
   9447 3 Kings	3Kgs	11	20	43	Reversus est igitur rex Israël in domum suam, audire contemnens, et furibundus venit in Samariam.
   9448 3 Kings	3Kgs	11	21	1	Post verba autem haec, tempore illo vinea erat Naboth Jezrahelitae, quae erat in Jezrahel, juxta palatium Achab regis Samariae.
   9449 3 Kings	3Kgs	11	21	2	Locutus est ergo Achab ad Naboth, dicens : Da mihi vineam tuam, ut faciam mihi hortum olerum, quia vicina est, et prope domum meam : daboque tibi pro ea vineam meliorem, aut si commodius tibi putas, argenti pretium, quanto digna est.
   9450 3 Kings	3Kgs	11	21	3	Cui respondit Naboth : Propitius sit mihi Dominus, ne dem haereditatem patrum meorum tibi.
   9451 3 Kings	3Kgs	11	21	4	Venit ergo Achab in domum suam indignans, et frendens super verbo quod locutus fuerat ad eum Naboth Jezrahelites, dicens : Non dabo tibi haereditatem patrum meorum. Et projiciens se in lectulum suum, avertit faciem suam ad parietem, et non comedit panem.
   9452 3 Kings	3Kgs	11	21	5	Ingressa est autem ad eum Jezabel uxor sua, dixitque ei : Quid est hoc, unde anima tua contristata est ? et quare non comedis panem ?
   9453 3 Kings	3Kgs	11	21	6	Qui respondit ei : Locutus sum Naboth Jezrahelitae, et dixi ei : Da mihi vineam tuam, accepta pecunia : aut, si tibi placet, dabo tibi vineam meliorem pro ea. Et ille ait : Non dabo tibi vineam meam.
   9454 3 Kings	3Kgs	11	21	7	Dixit ergo ad eum Jezabel uxor ejus : Grandis auctoritatis es, et bene regis regnum Israël. Surge, et comede panem, et aequo animo esto : ego dabo tibi vineam Naboth Jezrahelitae.
   9455 3 Kings	3Kgs	11	21	8	Scripsit itaque litteras ex nomine Achab, et signavit eas annulo ejus, et misit ad majores natu, et optimates, qui erant in civitate ejus, et habitabant cum Naboth.
   9456 3 Kings	3Kgs	11	21	9	Litterarum autem haec erat sententia : Praedicate jejunium, et sedere facite Naboth inter primos populi :
   9457 3 Kings	3Kgs	11	21	10	et submittite duos viros filios Belial contra eum, et falsum testimonium dicant : Benedixit Deum et regem : et educite eum, et lapidate, sicque moriatur.
   9458 3 Kings	3Kgs	11	21	11	Fecerunt ergo cives ejus majores natu et optimates, qui habitabant cum eo in urbe, sicut praeceperat eis Jezabel, et sicut scriptum erat in litteris quas miserat ad eos :
   9459 3 Kings	3Kgs	11	21	12	praedicaverunt jejunium, et sedere fecerunt Naboth inter primos populi.
   9460 3 Kings	3Kgs	11	21	13	Et adductis duobus viris filiis diaboli, fecerunt eos sedere contra eum : at illi, scilicet ut viri diabolici, dixerunt contra eum testimonium coram multitudine : Benedixit Naboth Deum et regem : quam ob rem eduxerunt eum extra civitatem, et lapidibus interfecerunt.
   9461 3 Kings	3Kgs	11	21	14	Miseruntque ad Jezabel, dicentes : Lapidatus est Naboth, et mortuus est.
   9462 3 Kings	3Kgs	11	21	15	Factum est autem, cum audisset Jezabel lapidatum Naboth et mortuum, locuta est ad Achab : Surge, et posside vineam Naboth Jezrahelitae, qui noluit tibi acquiescere, et dare eam accepta pecunia : non enim vivit Naboth, sed mortuus est.
   9463 3 Kings	3Kgs	11	21	16	Quod cum audisset Achab, mortuum videlicet Naboth, surrexit, et descendebat in vineam Naboth Jezrahelitae, ut possideret eam.
   9464 3 Kings	3Kgs	11	21	17	Factus est igitur sermo Domini ad Eliam Thesbiten, dicens :
   9465 3 Kings	3Kgs	11	21	18	Surge, et descende in occursum Achab regis Israël, qui est in Samaria : ecce ad vineam Naboth descendit, ut possideat eam.
   9466 3 Kings	3Kgs	11	21	19	Et loqueris ad eum, dicens : Haec dicit Dominus : Occidisti, insuper et possedisti. Et post haec addes : Haec dicit Dominus : In loco hoc, in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent quoque sanguinem tuum.
   9467 3 Kings	3Kgs	11	21	20	Et ait Achab ad Eliam : Num invenisti me inimicum tibi ? Qui dixit : Inveni, eo quod venundatus sis, ut faceres malum in conspectu Domini.
   9468 3 Kings	3Kgs	11	21	21	Ecce ego inducam super te malum, et demetam posteriora tua, et interficiam de Achab mingentem ad parietem, et clausum et ultimum in Israël.
   9469 3 Kings	3Kgs	11	21	22	Et dabo domum tuam sicut domum Jeroboam filii Nabat, et sicut domum Baasa filii Ahia : quia egisti ut me ad iracundiam provocares, et peccare fecisti Israël.
   9470 3 Kings	3Kgs	11	21	23	Sed et de Jezabel locutus est Dominus, dicens : Canes comedent Jezabel in agro Jezrahel.
   9471 3 Kings	3Kgs	11	21	24	Si mortuus fuerit Achab in civitate, comedent eum canes : si autem mortuus fuerit in agro, comedent eum volucres caeli.
   9472 3 Kings	3Kgs	11	21	25	Igitur non fuit alter talis sicut Achab, qui venundatus est ut faceret malum in conspectu Domini : concitavit enim eum Jezabel uxor sua,
   9473 3 Kings	3Kgs	11	21	26	et abominabilis factus est, in tantum ut sequeretur idola quae fecerant Amorrhaei, quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israël.
   9474 3 Kings	3Kgs	11	21	27	Itaque cum audisset Achab sermones istos, scidit vestimenta sua, et operuit cilicio carnem suam, jejunavitque et dormivit in sacco, et ambulavit demisso capite.
   9475 3 Kings	3Kgs	11	21	28	Et factus est sermo Domini ad Eliam Thesbiten, dicens :
   9476 3 Kings	3Kgs	11	21	29	Nonne vidisti humiliatum Achab coram me ? quia igitur humiliatus est mei causa, non inducam malum in diebus ejus, sed in diebus filii sui inferam malum domui ejus.
   9477 3 Kings	3Kgs	11	22	1	Transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israël.
   9478 3 Kings	3Kgs	11	22	2	In anno autem tertio, descendit Josaphat rex Juda ad regem Israël.
   9479 3 Kings	3Kgs	11	22	3	(Dixitque rex Israël ad servos suos : Ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad, et negligimus tollere eam de manu regis Syriae ?)
   9480 3 Kings	3Kgs	11	22	4	Et ait ad Josaphat : Veniesne mecum ad praeliandum in Ramoth Galaad ?
   9481 3 Kings	3Kgs	11	22	5	Dixitque Josaphat ad regem Israël : Sicut ego sum, ita et tu : populus meus et populus tuus unum sunt : et equites mei, equites tui. Dixitque Josaphat ad regem Israël : Quaere, oro te, hodie sermonem Domini.
   9482 3 Kings	3Kgs	11	22	6	Congregavit ergo rex Israël prophetas, quadringentos circiter viros, et ait ad eos : Ire debeo in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere ? Qui responderunt : Ascende, et dabit eam Dominus in manu regis.
   9483 3 Kings	3Kgs	11	22	7	Dixit autem Josaphat : Non est hic propheta Domini quispiam, ut interrogemus per eum ?
   9484 3 Kings	3Kgs	11	22	8	Et ait rex Israël ad Josaphat : Remansit vir unus per quem possumus interrogare Dominum : sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum : Michaeas filius Jemla. Cui Josaphat ait : Ne loquaris ita, rex.
   9485 3 Kings	3Kgs	11	22	9	Vocavit ergo rex Israël eunuchum quemdam, et dixit ei : Festina adducere Michaeam filium Jemla.
   9486 3 Kings	3Kgs	11	22	10	Rex autem Israël, et Josaphat rex Juda, sedebant unusquisque in solio suo, vestiti cultu regio, in area juxta ostium portae Samariae : et universi prophetae prophetabant in conspectu eorum.
   9487 3 Kings	3Kgs	11	22	11	Fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaana cornua ferrea, et ait : Haec dicit Dominus : His ventilabis Syriam, donec deleas eam.
   9488 3 Kings	3Kgs	11	22	12	Omnesque prophetae similiter prophetabant, dicentes : Ascende in Ramoth Galaad, et vade prospere, et tradet Dominus in manus regis.
   9489 3 Kings	3Kgs	11	22	13	Nuntius vero qui ierat ut vocaret Michaeam, locutus est ad eum, dicens : Ecce sermones prophetarum ore uno regi bona praedicant : sit ergo sermo tuus similis eorum, et loquere bona.
   9490 3 Kings	3Kgs	11	22	14	Cui Michaeas ait : Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Dominus, hoc loquar.
   9491 3 Kings	3Kgs	11	22	15	Venit itaque ad regem, et ait illi rex : Michaea, ire debemus in Ramoth Galaad ad praeliandum, an cessare ? Cui ille respondit : Ascende, et vade prospere, et tradet eam Dominus in manus regis.
   9492 3 Kings	3Kgs	11	22	16	Dixit autem rex ad eum : Iterum atque iterum adjuro te, ut non loquaris mihi nisi quod verum est, in nomine Domini.
   9493 3 Kings	3Kgs	11	22	17	Et ille ait : Vidi cunctum Israël dispersum in montibus, quasi oves non habentes pastorem. Et ait Dominus : Non habent isti dominum : revertatur unusquisque in domum suam in pace.
   9494 3 Kings	3Kgs	11	22	18	(Dixit ergo rex Israël ad Josaphat : Numquid non dixi tibi, quia non prophetat mihi bonum, sed semper malum ?)
   9495 3 Kings	3Kgs	11	22	19	Ille vero addens, ait : Propterea audi sermonem Domini : vidi Dominum sedentem super solium suum, et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et a sinistris :
   9496 3 Kings	3Kgs	11	22	20	et ait Dominus : Quis decipiet Achab regem Israël, ut ascendat, et cadat in Ramoth Galaad ? Et dixit unus verba hujuscemodi, et alius aliter.
   9497 3 Kings	3Kgs	11	22	21	Egressus est autem spiritus, et stetit coram Domino, et ait : Ego decipiam illum. Cui locutus est Dominus : In quo ?
   9498 3 Kings	3Kgs	11	22	22	Et ille ait : Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Et dixit Dominus : Decipies, et praevalebis : egredere, et fac ita.
   9499 3 Kings	3Kgs	11	22	23	Nunc igitur ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, qui hic sunt, et Dominus locutus est contra te malum.
   9500 3 Kings	3Kgs	11	22	24	Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michaeam in maxillam, et dixit : Mene ergo dimisit spiritus Domini, et locutus est tibi ?
   9501 3 Kings	3Kgs	11	22	25	Et ait Michaeas : Visurus es in die illa quando ingredieris cubiculum intra cubiculum ut abscondaris.
   9502 3 Kings	3Kgs	11	22	26	Et ait rex Israël : Tollite Michaeam, et maneat apud Amon principem civitatis, et apud Joas filium Amelech,
   9503 3 Kings	3Kgs	11	22	27	et dicite eis : Haec dicit rex : Mittite virum istum in carcerem, et sustentate eum pane tribulationis, et aqua angustiae, donec revertar in pace.
   9504 3 Kings	3Kgs	11	22	28	Dixitque Michaeas : Si reversus fueris in pace, non est locutus in me Dominus. Et ait : Audite, populi omnes.
   9505 3 Kings	3Kgs	11	22	29	Ascendit itaque rex Israël, et Josaphat rex Juda, in Ramoth Galaad.
   9506 3 Kings	3Kgs	11	22	30	Dixit itaque rex Israël ad Josaphat : Sume arma, et ingredere praelium, et induere vestibus tuis. Porro rex Israël mutavit habitum suum, et ingressus est bellum.
   9507 3 Kings	3Kgs	11	22	31	Rex autem Syriae praeceperat principibus curruum triginta duobus, dicens : Non pugnabitis contra minorem et majorem quempiam, nisi contra regem Israël solum.
   9508 3 Kings	3Kgs	11	22	32	Cum ergo vidissent principes curruum Josaphat, suspicati sunt quod ipse esset rex Israël, et impetu facto pugnabant contra eum : et exclamavit Josaphat.
   9509 3 Kings	3Kgs	11	22	33	Intellexeruntque principes curruum quod non esset rex Israël, et cessaverunt ab eo.
   9510 3 Kings	3Kgs	11	22	34	Vir autem quidam tetendit arcum, in incertum sagittam dirigens, et casu percussit regem Israël inter pulmonem et stomachum. At ille dixit aurigae suo : Verte manum tuam, et ejice me de exercitu, quia graviter vulneratus sum.
   9511 3 Kings	3Kgs	11	22	35	Commissum est ergo praelium in die illa, et rex Israël stabat in curru suo contra Syros, et mortuus est vespere : fluebat autem sanguis plagae in sinum currus,
   9512 3 Kings	3Kgs	11	22	36	et praeco insonuit in universo exercitu antequam sol occumberet, dicens : Unusquisque revertatur in civitatem, et in terram suam.
   9513 3 Kings	3Kgs	11	22	37	Mortuus est autem rex, et perlatus est in Samariam : sepelieruntque regem in Samaria,
   9514 3 Kings	3Kgs	11	22	38	et laverunt currum ejus in piscina Samariae : et linxerunt canes sanguinem ejus, et habenas laverunt, juxta verbum Domini quod locutus fuerat.
   9515 3 Kings	3Kgs	11	22	39	Reliqua autem sermonum Achab, et universa quae fecit, et domus eburnea quam aedificavit, cunctarumque urbium quas exstruxit, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël ?
   9516 3 Kings	3Kgs	11	22	40	Dormivit ergo Achab cum patribus suis, et regnavit Ochozias filius ejus pro eo.
   9517 3 Kings	3Kgs	11	22	41	Josaphat vero filius Asa regnare coeperat super Judam anno quarto Achab regis Israël.
   9518 3 Kings	3Kgs	11	22	42	Triginta quinque annorum erat cum regnare coepisset, et viginti quinque annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Azuba filia Salai.
   9519 3 Kings	3Kgs	11	22	43	Et ambulavit in omni via Asa patris sui, et non declinavit ex ea : fecitque quod rectum erat in conspectu Domini.
   9520 3 Kings	3Kgs	11	22	44	Verumtamen excelsa non abstulit : adhuc enim populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis.
   9521 3 Kings	3Kgs	11	22	45	Pacemque habuit Josaphat cum rege Israël.
   9522 3 Kings	3Kgs	11	22	46	Reliqua autem verborum Josaphat, et opera ejus quae gessit, et praelia, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ?
   9523 3 Kings	3Kgs	11	22	47	Sed et reliquias effeminatorum qui remanserant in diebus Asa patris ejus, abstulit de terra.
   9524 3 Kings	3Kgs	11	22	48	Nec erat tunc rex constitutus in Edom.
   9525 3 Kings	3Kgs	11	22	49	Rex vero Josaphat fecerat classes in mari, quae navigarent in Ophir propter aurum : et ire non potuerunt, quia confractae sunt in Asiongaber.
   9526 3 Kings	3Kgs	11	22	50	Tunc ait Ochozias filius Achab ad Josaphat : Vadant servi mei cum servis tuis in navibus. Et noluit Josaphat.
   9527 3 Kings	3Kgs	11	22	51	Dormivitque Josaphat cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David patris sui : regnavitque Joram filius ejus pro eo.
   9528 3 Kings	3Kgs	11	22	52	Ochozias autem filius Achab regnare coeperat super Israël in Samaria, anno septimodecimo Josaphat regis Juda : regnavitque super Israël duobus annis.
   9529 3 Kings	3Kgs	11	22	53	Et fecit malum in conspectu Domini, et ambulavit in via patris sui et matris suae, et in via Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël.
   9530 3 Kings	3Kgs	11	22	54	Servivit quoque Baal, et adoravit eum, et irritavit Dominum Deum Israël, juxta omnia quae fecerat pater ejus.
   9531 4 Kings	4Kgs	12	1	1	Praevaricatus est autem Moab in Israël, postquam mortuus est Achab.
   9532 4 Kings	4Kgs	12	1	2	Ceciditque Ochozias per cancellos coenaculi sui, quod habebat in Samaria, et aegrotavit : misitque nuntios, dicens ad eos : Ite, consulite Beelzebub deum Accaron, utrum vivere queam de infirmitate mea hac.
   9533 4 Kings	4Kgs	12	1	3	Angelus autem Domini locutus est ad Eliam Thesbiten, dicens : Surge, et ascende in occursum nuntiorum regis Samariae, et dices ad eos : Numquid non est Deus in Israël, ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron ?
   9534 4 Kings	4Kgs	12	1	4	Quam ob rem haec dicit Dominus : De lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris. Et abiit Elias.
   9535 4 Kings	4Kgs	12	1	5	Reversique sunt nuntii ad Ochoziam. Qui dixit eis : Quare reversi estis ?
   9536 4 Kings	4Kgs	12	1	6	At illi responderunt ei : Vir occurrit nobis, et dixit ad nos : Ite, et revertimini ad regem qui misit vos, et dicetis ei : Haec dicit Dominus : Numquid quia non erat Deus in Israël, mittis ut consulatur Beelzebub deus Accaron ? idcirco de lectulo, super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris.
   9537 4 Kings	4Kgs	12	1	7	Qui dixit eis : Cujus figurae et habitus est vir ille, qui occurrit vobis, et locutus est verba haec ?
   9538 4 Kings	4Kgs	12	1	8	At illi dixerunt : Vir pilosus, et zona pellicea accinctus renibus. Qui ait : Elias Thesbites est.
   9539 4 Kings	4Kgs	12	1	9	Misitque ad eum quinquagenarium principem, et quinquaginta qui erant sub eo. Qui ascendit ad eum : sedentique in vertice montis, ait : Homo Dei, rex praecepit ut descendas.
   9540 4 Kings	4Kgs	12	1	10	Respondensque Elias, dixit quinquagenario : Si homo Dei sum, descendat ignis de caelo, et devoret te, et quinquaginta tuos. Descendit itaque ignis de caelo, et devoravit eum, et quinquaginta qui erant cum eo.
   9541 4 Kings	4Kgs	12	1	11	Rursumque misit ad eum principem quinquagenarium alterum, et quinquaginta cum eo. Qui locutus est illi : Homo Dei, haec dicit rex : Festina, descende.
   9542 4 Kings	4Kgs	12	1	12	Respondens Elias, ait : Si homo Dei ego sum, descendat ignis de caelo, et devoret te, et quinquaginta tuos. Descendit ergo ignis de caelo, et devoravit illum, et quinquaginta ejus.
   9543 4 Kings	4Kgs	12	1	13	Iterum misit principem quinquagenarium tertium, et quinquaginta qui erant cum eo. Qui cum venisset, curvavit genua contra Eliam, et precatus est eum, et ait : Homo Dei, noli despicere animam meam, et animas servorum tuorum qui mecum sunt.
   9544 4 Kings	4Kgs	12	1	14	Ecce descendit ignis de caelo, et devoravit duos principes quinquagenarios primos, et quinquagenos qui cum eis erant : sed nunc obsecro ut miserearis animae meae.
   9545 4 Kings	4Kgs	12	1	15	Locutus est autem angelus Domini ad Eliam, dicens : Descende cum eo : ne timeas. Surrexit igitur, et descendit cum eo ad regem,
   9546 4 Kings	4Kgs	12	1	16	et locutus est ei : Haec dicit Dominus : Quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron, quasi non esset Deus in Israël a quo posses interrogare sermonem, ideo de lectulo super quem ascendisti, non descendes, sed morte morieris.
   9547 4 Kings	4Kgs	12	1	17	Mortuus est ergo juxta sermonem Domini quem locutus est Elias, et regnavit Joram frater ejus pro eo, anno secundo Joram filii Josaphat regis Judae : non enim habebat filium.
   9548 4 Kings	4Kgs	12	1	18	Reliqua autem verborum Ochoziae quae operatus est, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël ?
   9549 4 Kings	4Kgs	12	2	1	Factum est autem cum levare vellet Dominus Eliam per turbinem in caelum, ibant Elias et Eliseus de Galgalis.
   9550 4 Kings	4Kgs	12	2	2	Dixitque Elias ad Eliseum : Sede hic, quia Dominus misit me usque in Bethel. Cui ait Eliseus : Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Cumque descendissent Bethel,
   9551 4 Kings	4Kgs	12	2	3	egressi sunt filii prophetarum qui erant in Bethel, ad Eliseum, et dixerunt ei : Numquid nosti quia hodie Dominus tollet dominum tuum a te ? Qui respondit : Et ego novi : silete.
   9552 4 Kings	4Kgs	12	2	4	Dixit autem Elias ad Eliseum : Sede hic, quia Dominus misit me in Jericho. Et ille ait : Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Cumque venissent Jericho,
   9553 4 Kings	4Kgs	12	2	5	accesserunt filii prophetarum qui erant in Jericho, ad Eliseum, et dixerunt ei : Numquid nosti quia Dominus hodie tollet dominum tuum a te ? Et ait : Et ego novi : silete.
   9554 4 Kings	4Kgs	12	2	6	Dixit autem ei Elias : Sede hic, quia Dominus misit me usque ad Jordanem. Qui ait : Vivit Dominus, et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Ierunt igitur ambo pariter,
   9555 4 Kings	4Kgs	12	2	7	et quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt eos, qui et steterunt e contra, longe : illi autem ambo stabant super Jordanem.
   9556 4 Kings	4Kgs	12	2	8	Tulitque Elias pallium suum, et involvit illud, et percussit aquas : quae divisae sunt in utramque partem, et transierunt ambo per siccum.
   9557 4 Kings	4Kgs	12	2	9	Cumque transissent, Elias dixit ad Eliseum : Postula quod vis ut faciam tibi, antequam tollar a te. Dixitque Eliseus : Obsecro ut fiat in me duplex spiritus tuus.
   9558 4 Kings	4Kgs	12	2	10	Qui respondit : Rem difficilem postulasti : attamen si videris me quando tollar a te, erit tibi quod petisti : si autem non videris, non erit.
   9559 4 Kings	4Kgs	12	2	11	Cumque pergerent, et incedentes sermocinarentur, ecce currus igneus, et equi ignei diviserunt utrumque : et ascendit Elias per turbinem in caelum.
   9560 4 Kings	4Kgs	12	2	12	Eliseus autem videbat, et clamabat : Pater mi, pater mi, currus Israël, et auriga ejus. Et non vidit eum amplius : apprehenditque vestimenta sua, et scidit illa in duas partes.
   9561 4 Kings	4Kgs	12	2	13	Et levavit pallium Eliae, quod ceciderat ei : reversusque stetit super ripam Jordanis,
   9562 4 Kings	4Kgs	12	2	14	et pallio Eliae, quod ceciderat ei, percussit aquas, et non sunt divisae : et dixit : Ubi est Deus Eliae etiam nunc ? Percussitque aquas, et divisae sunt huc atque illuc, et transiit Eliseus.
   9563 4 Kings	4Kgs	12	2	15	Videntes autem filii prophetarum qui erant in Jericho e contra, dixerunt : Requievit spiritus Eliae super Eliseum. Et venientes in occursum ejus, adoraverunt eum proni in terram,
   9564 4 Kings	4Kgs	12	2	16	dixeruntque illi : Ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes qui possunt ire, et quaerere dominum tuum, ne forte tulerit eum spiritus Domini, et projecerit eum in unum montium, aut in unam vallium. Qui ait : Nolite mittere.
   9565 4 Kings	4Kgs	12	2	17	Coëgeruntque eum donec acquiesceret, et diceret : Mittite. Et miserunt quinquaginta viros : qui cum quaesissent tribus diebus, non invenerunt.
   9566 4 Kings	4Kgs	12	2	18	Et reversi sunt ad eum : at ille habitabat in Jericho, et dixit eis : Numquid non dixi vobis : Nolite mittere ?
   9567 4 Kings	4Kgs	12	2	19	Dixerunt quoque viri civitatis ad Eliseum : Ecce habitatio civitatis hujus optima est, sicut tu ipse, domine, perspicis : sed aquae pessimae sunt, et terra sterilis.
   9568 4 Kings	4Kgs	12	2	20	At ille ait : Afferte mihi vas novum, et mittite in illud sal. Quod cum attulissent,
   9569 4 Kings	4Kgs	12	2	21	egressus ad fontem aquarum misit in illum sal, et ait : Haec dicit Dominus : Sanavi aquas has, et non erit ultra in eis mors, neque sterilitas.
   9570 4 Kings	4Kgs	12	2	22	Sanatae sunt ergo aquae usque in diem hanc, juxta verbum Elisei quod locutus est.
   9571 4 Kings	4Kgs	12	2	23	Ascendit autem inde in Bethel : cumque ascenderet per viam, pueri parvi egressi sunt de civitate, et illudebant ei, dicentes : Ascende calve, ascende calve.
   9572 4 Kings	4Kgs	12	2	24	Qui cum respexisset, vidit eos, et maledixit eis in nomine Domini : egressique sunt duo ursi de saltu, et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros.
   9573 4 Kings	4Kgs	12	2	25	Abiit autem inde in montem Carmeli, et inde reversus est in Samariam.
   9574 4 Kings	4Kgs	12	3	1	Joram vero filius Achab regnavit super Israël in Samaria anno decimooctavo Josaphat regis Judae : regnavitque duodecim annis.
   9575 4 Kings	4Kgs	12	3	2	Et fecit malum coram Domino, sed non sicut pater suus et mater : tulit enim statuas Baal quas fecerat pater ejus.
   9576 4 Kings	4Kgs	12	3	3	Verumtamen in peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël, adhaesit, nec recessit ab eis.
   9577 4 Kings	4Kgs	12	3	4	Porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa, et solvebat regi Israël centum millia agnorum, et centum millia arietum cum velleribus suis.
   9578 4 Kings	4Kgs	12	3	5	Cumque mortuus fuisset Achab, praevaricatus est foedus quod habebat cum rege Israël.
   9579 4 Kings	4Kgs	12	3	6	Egressus est igitur rex Joram in die illa de Samaria, et recensuit universum Israël.
   9580 4 Kings	4Kgs	12	3	7	Misitque ad Josaphat regem Juda, dicens : Rex Moab recessit a me : veni mecum contra eum ad praelium. Qui respondit : Ascendam : qui meus est, tuus est : populus meus, populus tuus, et equi mei, equi tui.
   9581 4 Kings	4Kgs	12	3	8	Dixitque : Per quam viam ascendemus ? At ille respondit : Per desertum Idumaeae.
   9582 4 Kings	4Kgs	12	3	9	Perrexerunt igitur rex Israël, et rex Juda, et rex Edom, et circuierunt per viam septem dierum, nec erat aqua exercitui et jumentis quae sequebantur eos.
   9583 4 Kings	4Kgs	12	3	10	Dixitque rex Israël : Heu ! heu ! heu ! congregavit nos Dominus tres reges ut traderet in manus Moab.
   9584 4 Kings	4Kgs	12	3	11	Et ait Josaphat : Estne hic propheta Domini, ut deprecemur Dominum per eum ? Et respondit unus de servis regis Israël : Est hic Eliseus filius Saphat, qui fundebat aquam super manus Eliae.
   9585 4 Kings	4Kgs	12	3	12	Et ait Josaphat : Est apud eum sermo Domini. Descenditque ad eum rex Israël, et Josaphat rex Juda, et rex Edom.
   9586 4 Kings	4Kgs	12	3	13	Dixit autem Eliseus ad regem Israël : Quid mihi et tibi est ? vade ad prophetas patris tui et matris tuae. Et ait illi rex Israël : Quare congregavit Dominus tres reges hos ut traderet eos in manus Moab ?
   9587 4 Kings	4Kgs	12	3	14	Dixitque ad eum Eliseus : Vivit Dominus exercituum, in cujus conspectu sto, quod si non vultum Josaphat regis Judae erubescerem, non attendissem quidem te, nec respexissem.
   9588 4 Kings	4Kgs	12	3	15	Nunc autem adducite mihi psaltem. Cumque caneret psaltes, facta est super eum manus Domini, et ait :
   9589 4 Kings	4Kgs	12	3	16	Haec dicit Dominus : Facite alveum torrentis hujus fossas et fossas.
   9590 4 Kings	4Kgs	12	3	17	Haec enim dicit Dominus : Non videbitis ventum, neque pluviam : et alveus iste replebitur aquis, et bibetis vos, et familiae vestrae, et jumenta vestra.
   9591 4 Kings	4Kgs	12	3	18	Parumque est hoc in conspectu Domini : insuper tradet etiam Moab in manus vestras.
   9592 4 Kings	4Kgs	12	3	19	Et percutietis omnem civitatem munitam, et omnem urbem electam, et universum lignum fructiferum succidetis, cunctosque fontes aquarum obturabitis, et omnem agrum egregium operietis lapidibus.
   9593 4 Kings	4Kgs	12	3	20	Factum est igitur mane, quando sacrificium offerri solet, et ecce aquae veniebant per viam Edom, et repleta est terra aquis.
   9594 4 Kings	4Kgs	12	3	21	Universi autem Moabitae audientes quod ascendissent reges ut pugnarent adversum eos, convocaverunt omnes qui accincti erant balteo desuper, et steterunt in terminis.
   9595 4 Kings	4Kgs	12	3	22	Primoque mane surgentes, et orto jam sole ex adverso aquarum, viderunt Moabitae e contra aquas rubras quasi sanguinem,
   9596 4 Kings	4Kgs	12	3	23	dixeruntque : Sanguis gladii est : pugnaverunt reges contra se, et caesi sunt mutuo : nunc perge ad praedam, Moab.
   9597 4 Kings	4Kgs	12	3	24	Perrexeruntque in castra Israël : porro consurgens Israël, percussit Moab : at illi fugerunt coram eis. Venerunt igitur qui vicerant, et percusserunt Moab,
   9598 4 Kings	4Kgs	12	3	25	et civitates destruxerunt : et omnem agrum optimum, mittentes singuli lapides, repleverunt : et universos fontes aquarum obturaverunt : et omnia ligna fructifera succiderunt, ita ut muri tantum fictiles remanerent : et circumdata est civitas a fundibulariis, et magna ex parte percussa.
   9599 4 Kings	4Kgs	12	3	26	Quod cum vidisset rex Moab, praevaluisse scilicet hostes, tulit secum septingentos viros educentes gladium, ut irrumperent ad regem Edom : et non potuerunt.
   9600 4 Kings	4Kgs	12	3	27	Arripiensque filium suum primogenitum, qui regnaturus erat pro eo, obtulit holocaustum super murum : et facta est indignatio magna in Israël, statimque recesserunt ab eo, et reversi sunt in terram suam.
   9601 4 Kings	4Kgs	12	4	1	Mulier autem quaedam de uxoribus prophetarum clamabat ad Eliseum, dicens : Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum : et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi.
   9602 4 Kings	4Kgs	12	4	2	Cui dixit Eliseus : Quid vis ut faciam tibi ? dic mihi, quid habes in domo tua ? At illa respondit : Non habeo ancilla tua quidquam in domo mea, nisi parum olei quo ungar.
   9603 4 Kings	4Kgs	12	4	3	Cui ait : Vade, pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca,
   9604 4 Kings	4Kgs	12	4	4	et ingredere, et claude ostium tuum cum intrinsecus fueris tu, et filii tui : et mitte inde in omnia vasa haec, et cum plena fuerint, tolles.
   9605 4 Kings	4Kgs	12	4	5	Ivit itaque mulier, et clausit ostium super se, et super filios suos : illi offerebant vasa, et illa infundebat.
   9606 4 Kings	4Kgs	12	4	6	Cumque plena fuissent vasa, dixit ad filium suum : Affer mihi adhuc vas. Et ille respondit : Non habeo. Stetitque oleum.
   9607 4 Kings	4Kgs	12	4	7	Venit autem illa, et indicavit homini Dei. Et ille : Vade, inquit, vende oleum, et redde creditori tuo : tu autem, et filii tui vivite de reliquo.
   9608 4 Kings	4Kgs	12	4	8	Facta est autem quaedam dies, et transibat Eliseus per Sunam : erat autem ibi mulier magna, quae tenuit eum ut comederet panem : cumque frequenter inde transiret, divertebat ad eam ut comederet panem.
   9609 4 Kings	4Kgs	12	4	9	Quae dixit ad virum suum : Animadverto quod vir Dei sanctus est iste, qui transit per nos frequenter.
   9610 4 Kings	4Kgs	12	4	10	Faciamus ergo ei coenaculum parvum, et ponamus ei in eo lectulum, et mensam, et sellam, et candelabrum, ut cum venerit ad nos, maneat ibi.
   9611 4 Kings	4Kgs	12	4	11	Facta est ergo dies quaedam, et veniens divertit in coenaculum, et requievit ibi.
   9612 4 Kings	4Kgs	12	4	12	Dixitque ad Giezi puerum suum : Voca Sunamitidem istam. Qui cum vocasset eam, et illa stetisset coram eo,
   9613 4 Kings	4Kgs	12	4	13	dixit ad puerum suum : Loquere ad eam : Ecce, sedule in omnibus ministrasti nobis : quid vis ut faciam tibi ? numquid habes negotium, et vis ut loquar regi, sive principi militiae ? Quae respondit : In medio populi mei habito.
   9614 4 Kings	4Kgs	12	4	14	Et ait : Quid ergo vult ut faciam ei ? Dixitque Giezi : Ne quaeras : filium enim non habet, et vir ejus senex est.
   9615 4 Kings	4Kgs	12	4	15	Praecepit itaque ut vocaret eam : quae cum vocata fuisset, et stetisset ante ostium,
   9616 4 Kings	4Kgs	12	4	16	dixit ad eam : In tempore isto, et in hac eadem hora, si vita comes fuerit, habebis in utero filium. At illa respondit : Noli quaeso, domine mi vir Dei, noli mentiri ancillae tuae.
   9617 4 Kings	4Kgs	12	4	17	Et concepit mulier, et peperit filium in tempore, et in hora eadem, qua dixerat Eliseus.
   9618 4 Kings	4Kgs	12	4	18	Crevit autem puer : et cum esset quaedam dies, et egressus isset ad patrem suum, ad messores,
   9619 4 Kings	4Kgs	12	4	19	ait patri suo : Caput meum doleo, caput meum doleo. At ille dixit puero : Tolle, et duc eum ad matrem suam.
   9620 4 Kings	4Kgs	12	4	20	Qui cum tulisset, et duxisset eum ad matrem suam, posuit eum illa super genua sua usque ad meridiem, et mortuus est.
   9621 4 Kings	4Kgs	12	4	21	Ascendit autem, et collocavit eum super lectulum hominis Dei, et clausit ostium : et egressa,
   9622 4 Kings	4Kgs	12	4	22	vocavit virum suum, et ait : Mitte mecum, obsecro, unum de pueris, et asinam, ut excurram usque ad hominem Dei, et revertar.
   9623 4 Kings	4Kgs	12	4	23	Qui ait illi : Quam ob causam vadis ad eum ? hodie non sunt calendae, neque sabbatum. Quae respondit : Vadam.
   9624 4 Kings	4Kgs	12	4	24	Stravitque asinam, et praecepit puero : Mina, et propera : ne mihi moram facias in eundo : et hoc age quod praecipio tibi.
   9625 4 Kings	4Kgs	12	4	25	Profecta est igitur, et venit ad virum Dei in montem Carmeli : cumque vidisset eam vir Dei e contra, ait ad Giezi puerum suum : Ecce Sunamitis illa.
   9626 4 Kings	4Kgs	12	4	26	Vade ergo in occursum ejus, et dic ei : Recte ne agitur circa te, et circa virum tuum, et circa filium tuum ? Quae respondit : Recte.
   9627 4 Kings	4Kgs	12	4	27	Cumque venisset ad virum Dei in montem, apprehendit pedes ejus : et accessit Giezi ut amoveret eam. Et ait homo Dei : Dimitte illam : anima enim ejus in amaritudine est, et Dominus celavit a me, et non indicavit mihi.
   9628 4 Kings	4Kgs	12	4	28	Quae dixit illi : Numquid petivi filium a domino meo ? numquid non dixi tibi : Ne illudas me ?
   9629 4 Kings	4Kgs	12	4	29	Et ille ait ad Giezi : Accinge lumbos tuos, et tolle baculum meum in manu tua, et vade. Si occurrerit tibi homo, non salutes eum : et si salutaverit te quispiam, non respondeas illi : et pones baculum meum super faciem pueri.
   9630 4 Kings	4Kgs	12	4	30	Porro mater pueri ait : Vivit Dominus, et vivit anima tua, non dimittam te. Surrexit ergo, et secutus est eam.
   9631 4 Kings	4Kgs	12	4	31	Giezi autem praecesserat ante eos, et posuerat baculum super faciem pueri, et non erat vox, neque sensus : reversusque est in occursum ejus, et nuntiavit ei, dicens : Non surrexit puer.
   9632 4 Kings	4Kgs	12	4	32	Ingressus est ergo Eliseus domum, et ecce puer mortuus jacebat in lectulo ejus :
   9633 4 Kings	4Kgs	12	4	33	ingressusque clausit ostium super se et super puerum, et oravit ad Dominum.
   9634 4 Kings	4Kgs	12	4	34	Et ascendit, et incubuit super puerum : posuitque os suum super os ejus, et oculos suos super oculos ejus, et manus suas super manus ejus : et incurvavit se super eum, et calefacta est caro pueri.
   9635 4 Kings	4Kgs	12	4	35	At ille reversus, deambulavit in domo, semel huc atque illuc : et ascendit, et incubuit super eum : et oscitavit puer septies, aperuitque oculos.
   9636 4 Kings	4Kgs	12	4	36	At ille vocavit Giezi, et dixit ei : Voca Sunamitidem hanc. Quae vocata, ingressa est ad eum. Qui ait : Tolle filium tuum.
   9637 4 Kings	4Kgs	12	4	37	Venit illa, et corruit ad pedes ejus, et adoravit super terram : tulitque filium suum, et egressa est.
   9638 4 Kings	4Kgs	12	4	38	Et Eliseus reversus est in Galgala. Erat autem fames in terra, et filii prophetarum habitabant coram eo. Dixitque uni de pueris suis : Pone ollam grandem, et coque pulmentum filiis prophetarum.
   9639 4 Kings	4Kgs	12	4	39	Et egressus est unus in agrum ut colligeret herbas agrestes : invenitque quasi vitem silvestrem, et collegit ex ea colocynthidas agri, et implevit pallium suum, et reversus concidit in ollam pulmenti : nesciebat enim quid esset.
   9640 4 Kings	4Kgs	12	4	40	Infuderunt ergo sociis ut comederent : cumque gustassent de coctione, clamaverunt, dicentes : Mors in olla, vir Dei. Et non potuerunt comedere.
   9641 4 Kings	4Kgs	12	4	41	At ille : Afferte, inquit, farinam. Cumque tulissent, misit in ollam, et ait : Infunde turbae, ut comedant. Et non fuit amplius quidquam amaritudinis in olla.
   9642 4 Kings	4Kgs	12	4	42	Vir autem quidam venit de Baalsalisa deferens viro Dei panes primitiarum, viginti panes hordeaceos, et frumentum novum in pera sua. At ille dixit : Da populo, ut comedat.
   9643 4 Kings	4Kgs	12	4	43	Responditque ei minister ejus : Quantum est hoc, ut apponam centum viris ? Rursum ille ait : Da populo, ut comedat : haec enim dicit Dominus : Comedent, et supererit.
   9644 4 Kings	4Kgs	12	4	44	Posuit itaque coram eis : qui comederunt, et superfuit juxta verbum Domini.
   9645 4 Kings	4Kgs	12	5	1	Naaman princeps militiae regis Syriae erat vir magnus apud dominum suum, et honoratus : per illum enim dedit Dominus salutem Syriae : erat autem vir fortis et dives, sed leprosus.
   9646 4 Kings	4Kgs	12	5	2	Porro de Syria egressi fuerant latrunculi, et captivam duxerant de terra Israël puellam parvulam, quae erat in obsequio uxoris Naaman :
   9647 4 Kings	4Kgs	12	5	3	quae ait ad dominam suam : Utinam fuisset dominus meus ad prophetam qui est in Samaria, profecto curasset eum a lepra quam habet.
   9648 4 Kings	4Kgs	12	5	4	Ingressus est itaque Naaman ad dominum suum, et nuntiavit ei, dicens : Sic et sic locuta est puella de terra Israël.
   9649 4 Kings	4Kgs	12	5	5	Dixitque ei rex Syriae : Vade, et mittam litteras ad regem Israël. Qui cum profectus esset, et tulisset secum decem talenta argenti, et sex millia aureos, et decem mutatoria vestimentorum,
   9650 4 Kings	4Kgs	12	5	6	detulit litteras ad regem Israël in haec verba : Cum acceperis epistolam hanc, scito quod miserim ad te Naaman servum meum, ut cures eum a lepra sua.
   9651 4 Kings	4Kgs	12	5	7	Cumque legisset rex Israël litteras, scidit vestimenta sua, et ait : Numquid deus ego sum, ut occidere possim et vivificare, quia iste misit ad me ut curem hominem a lepra sua ? animadvertite, et videte quod occasiones quaerat adversum me.
   9652 4 Kings	4Kgs	12	5	8	Quod cum audisset Eliseus vir Dei, scidisse videlicet regem Israël vestimenta sua, misit ad eum, dicens : Quare scidisti vestimenta tua ? veniat ad me, et sciat esse prophetam in Israël.
   9653 4 Kings	4Kgs	12	5	9	Venit ergo Naaman cum equis et curribus, et stetit ad ostium domus Elisei :
   9654 4 Kings	4Kgs	12	5	10	misitque ad eum Eliseus nuntium, dicens : Vade, et lavare septies in Jordane, et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis.
   9655 4 Kings	4Kgs	12	5	11	Iratus Naaman recedebat, dicens : Putabam quod egrederetur ad me, et stans invocaret nomen Domini Dei sui, et tangeret manu sua locum leprae, et curaret me.
   9656 4 Kings	4Kgs	12	5	12	Numquid non meliores sunt Abana et Pharphar fluvii Damasci, omnibus aquis Israël, ut laver in eis, et munder ? Cum ergo vertisset se, et abiret indignans,
   9657 4 Kings	4Kgs	12	5	13	accesserunt ad eum servi sui, et locuti sunt ei : Pater, etsi rem grandem dixisset tibi propheta, certe facere debueras : quanto magis quia nunc dixit tibi : Lavare, et mundaberis ?
   9658 4 Kings	4Kgs	12	5	14	Descendit, et lavit in Jordane septies juxta sermonem viri Dei : et restituta est caro ejus sicut caro pueri parvuli, et mundatus est.
   9659 4 Kings	4Kgs	12	5	15	Reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo, venit, et stetit coram eo, et ait : Vere scio quod non sit alius deus in universa terra, nisi tantum in Israël. Obsecro itaque ut accipias benedictionem a servo tuo.
   9660 4 Kings	4Kgs	12	5	16	At ille respondit : Vivit Dominus, ante quem sto, quia non accipiam. Cumque vim faceret, penitus non acquievit.
   9661 4 Kings	4Kgs	12	5	17	Dixitque Naaman : Ut vis : sed, obsecro, concede mihi servo tuo ut tollam onus duorum burdonum de terra : non enim faciet ultra servus tuus holocaustum aut victimam diis alienis, nisi Domino.
   9662 4 Kings	4Kgs	12	5	18	Hoc autem solum est, de quo depreceris Dominum pro servo tuo, quando ingredietur dominus meus templum Remmon ut adoret : et illo innitente super manum meam, si adoravero in templo Remmon, adorante eo in eodem loco, ut ignoscat mihi Dominus servo tuo pro hac re.
   9663 4 Kings	4Kgs	12	5	19	Qui dixit ei : Vade in pace. Abiit ergo ab eo electo terrae tempore.
   9664 4 Kings	4Kgs	12	5	20	Dixitque Giezi puer viri Dei : Pepercit dominus meus Naaman Syro isti, ut non acciperet ab eo quae attulit : vivit Dominus, quia curram post eum, et accipiam ab eo aliquid.
   9665 4 Kings	4Kgs	12	5	21	Et secutus est Giezi post tergum Naaman : quem cum vidisset ille currentem ad se, desiliit de curru in occursum ejus, et ait : Rectene sunt omnia ?
   9666 4 Kings	4Kgs	12	5	22	Et ille ait : Recte. Dominus meus misit me ad te dicens : Modo venerunt ad me duo adolescentes de monte Ephraim, ex filiis prophetarum : da eis talentum argenti, et vestes mutatorias duplices.
   9667 4 Kings	4Kgs	12	5	23	Dixitque Naaman : Melius est ut accipias duo talenta. Et coëgit eum, ligavitque duo talenta argenti in duobus saccis, et duplicia vestimenta, et imposuit duobus pueris suis, qui et portaverunt coram eo.
   9668 4 Kings	4Kgs	12	5	24	Cumque venisset jam vesperi, tulit de manu eorum, et reposuit in domo, dimisitque viros, et abierunt.
   9669 4 Kings	4Kgs	12	5	25	Ipse autem ingressus, stetit coram domino suo. Et dixit Eliseus : Unde venis, Giezi ? Qui respondit : Non ivit servus tuus quoquam.
   9670 4 Kings	4Kgs	12	5	26	At ille ait : Nonne cor meum in praesenti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tui ? nunc igitur accepisti argentum, et accepisti vestes ut emas oliveta, et vineas, et oves, et boves, et servos, et ancillas.
   9671 4 Kings	4Kgs	12	5	27	Sed et lepra Naaman adhaerebit tibi, et semini tuo usque in sempiternum. Et egressus est ab eo leprosus quasi nix.
   9672 4 Kings	4Kgs	12	6	1	Dixerunt autem filii prophetarum ad Eliseum : Ecce locus in quo habitamus coram te, angustus est nobis.
   9673 4 Kings	4Kgs	12	6	2	Eamus usque ad Jordanem, et tollant singuli de silva materias singulas, ut aedificemus nobis ibi locum ad habitandum. Qui dixit : Ite.
   9674 4 Kings	4Kgs	12	6	3	Et ait unus ex illis : Veni ergo et tu cum servis tuis. Respondit : Ego veniam.
   9675 4 Kings	4Kgs	12	6	4	Et abiit cum eis. Cumque venissent ad Jordanem, caedebant ligna.
   9676 4 Kings	4Kgs	12	6	5	Accidit autem ut cum unus materiam succidisset, caderet ferrum securis in aquam : exclamavitque ille, et ait : Heu ! heu ! heu ! domine mi : et hoc ipsum mutuo acceperam.
   9677 4 Kings	4Kgs	12	6	6	Dixit autem homo Dei : Ubi cecidit ? At ille monstravit ei locum. Praecidit ergo lignum, et misit illuc : natavitque ferrum,
   9678 4 Kings	4Kgs	12	6	7	et ait : Tolle. Qui extendit manum, et tulit illud.
   9679 4 Kings	4Kgs	12	6	8	Rex autem Syriae pugnabat contra Israël, consiliumque iniit cum servis suis, dicens : In loco illo et illo ponamus insidias.
   9680 4 Kings	4Kgs	12	6	9	Misit itaque vir Dei ad regem Israël, dicens : Cave ne transeas in locum illum : quia ibi Syri in insidiis sunt.
   9681 4 Kings	4Kgs	12	6	10	Misit itaque rex Israël ad locum quem dixerat ei vir Dei, et praeoccupavit eum, et observavit se ibi non semel neque bis.
   9682 4 Kings	4Kgs	12	6	11	Conturbatumque est cor regis Syriae pro hac re : et convocatis servis suis, ait : Quare non indicatis mihi quis proditor mei sit apud regem Israël ?
   9683 4 Kings	4Kgs	12	6	12	Dixitque unus servorum ejus : Nequaquam, domine mi rex, sed Eliseus propheta qui est in Israël, indicat regi Israël omnia verba quaecumque locutus fueris in conclavi tuo.
   9684 4 Kings	4Kgs	12	6	13	Dixitque eis : Ite, et videte ubi sit, ut mittam, et capiam eum. Annuntiaveruntque ei, dicentes : Ecce in Dothan.
   9685 4 Kings	4Kgs	12	6	14	Misit ergo illuc equos et currus, et robur exercitus : qui cum venissent nocte, circumdederunt civitatem.
   9686 4 Kings	4Kgs	12	6	15	Consurgens autem diluculo minister viri Dei, egressus vidit exercitum in circuitu civitatis, et equos et currus : nuntiavitque ei, dicens : Heu ! heu ! heu ! domine mi : quid faciemus ?
   9687 4 Kings	4Kgs	12	6	16	At ille respondit : Noli timere : plures enim nobiscum sunt, quam cum illis.
   9688 4 Kings	4Kgs	12	6	17	Cumque orasset Eliseus, ait : Domine, aperi oculos hujus, ut videat. Et aperuit Dominus oculos pueri, et vidit : et ecce mons plenus equorum et curruum igneorum in circuitu Elisei.
   9689 4 Kings	4Kgs	12	6	18	Hostes vero descenderunt ad eum : porro Eliseus oravit ad Dominum, dicens : Percute, obsecro, gentem hanc caecitate. Percussitque eos Dominus ne viderent, juxta verbum Elisei.
   9690 4 Kings	4Kgs	12	6	19	Dixit autem ad eos Eliseus : Non est haec via, neque ista est civitas : sequimini me, et ostendam vobis virum quem quaeritis. Duxit ergo eos in Samariam :
   9691 4 Kings	4Kgs	12	6	20	cumque ingressi fuissent in Samariam, dixit Eliseus : Domine, aperi oculos istorum, ut videant. Aperuitque Dominus oculos eorum, et viderunt se esse in medio Samariae.
   9692 4 Kings	4Kgs	12	6	21	Dixitque rex Israël ad Eliseum, cum vidisset eos : Numquid percutiam eos, pater mi ?
   9693 4 Kings	4Kgs	12	6	22	At ille ait : Non percuties : neque enim cepisti eos gladio et arcu tuo, ut percutias : sed pone panem et aquam coram eis, ut comedant et bibant, et vadant ad dominum suum.
   9694 4 Kings	4Kgs	12	6	23	Appositaque est eis ciborum magna praeparatio, et comederunt et biberunt, et dimisit eos, abieruntque ad dominum suum, et ultra non venerunt latrones Syriae in terram Israël.
   9695 4 Kings	4Kgs	12	6	24	Factum est autem post haec, congregavit Benadad rex Syriae universum exercitum suum, et ascendit, et obsidebat Samariam.
   9696 4 Kings	4Kgs	12	6	25	Factaque est fames magna in Samaria : et tamdiu obsessa est, donec venundaretur caput asini octoginta argenteis, et quarta pars cabi stercoris columbarum quinque argenteis.
   9697 4 Kings	4Kgs	12	6	26	Cumque rex Israël transiret per murum, mulier quaedam exclamavit ad eum, dicens : Salva me, domine mi rex.
   9698 4 Kings	4Kgs	12	6	27	Qui ait : Non te salvat Dominus : unde te possum salvare ? de area, vel de torculari ? Dixitque ad eam rex : Quid tibi vis ? Quae respondit :
   9699 4 Kings	4Kgs	12	6	28	Mulier ista dixit mihi : Da filium tuum, ut comedamus eum hodie, et filium meum comedemus cras.
   9700 4 Kings	4Kgs	12	6	29	Coximus ergo filium meum, et comedimus. Dixique ei die altera : Da filium tuum, ut comedamus eum. Quae abscondit filium suum.
   9701 4 Kings	4Kgs	12	6	30	Quod cum audisset rex, scidit vestimenta sua, et transibat per murum. Viditque omnis populus cilicium quo vestitus erat ad carnem intrinsecus.
   9702 4 Kings	4Kgs	12	6	31	Et ait rex : Haec mihi faciat Deus, et haec addat, si steterit caput Elisei filii Saphat super ipsum hodie.
   9703 4 Kings	4Kgs	12	6	32	Eliseus autem sedebat in domo sua, et senes sedebant cum eo. Praemisit itaque virum : et antequam veniret nuntius ille, dixit ad senes : Numquid scitis quod miserit filius homicidae hic, ut praecidatur caput meum ? videte ergo : cum venerit nuntius, claudite ostium, et non sinatis eum introire : ecce enim sonitus pedum domini ejus post eum est.
   9704 4 Kings	4Kgs	12	6	33	Adhuc illo loquente eis, apparuit nuntius qui veniebat ad eum. Et ait : Ecce, tantum malum a Domino est : quid amplius expectabo a Domino ?
   9705 4 Kings	4Kgs	12	7	1	Dixit autem Eliseus : Audite verbum Domini : Haec dicit Dominus : In tempore hoc cras modius similae uno statere erit, et duo modii hordei statere uno, in porta Samariae.
   9706 4 Kings	4Kgs	12	7	2	Respondens unus de ducibus, super cujus manum rex incumbebat, homini Dei, ait : Si Dominus fecerit etiam cataractas in caelo, numquid poterit esse quod loqueris ? Qui ait : Videbis oculis tuis, et inde non comedes.
   9707 4 Kings	4Kgs	12	7	3	Quatuor ergo viri erant leprosi juxta introitum portae : qui dixerunt ad invicem : Quid hic esse volumus donec moriamur ?
   9708 4 Kings	4Kgs	12	7	4	sive ingredi voluerimus civitatem, fame moriemur : sive manserimus hic, moriendum nobis est : venite ergo, et transfugiamus ad castra Syriae : si pepercerint nobis, vivemus : si autem occidere voluerint, nihilominus moriemur.
   9709 4 Kings	4Kgs	12	7	5	Surrexerunt ergo vesperi, ut venirent ad castra Syriae. Cumque venissent ad principium castrorum Syriae, nullum ibidem repererunt.
   9710 4 Kings	4Kgs	12	7	6	Siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriae, curruum, et equorum, et exercitus plurimi : dixeruntque ad invicem : Ecce mercede conduxit adversum nos rex Israël reges Hethaeorum et Aegyptiorum, et venerunt super nos.
   9711 4 Kings	4Kgs	12	7	7	Surrexerunt ergo, et fugerunt in tenebris, et dereliquerunt tentoria sua, et equos et asinos, in castris, fugeruntque animas tantum suas salvare cupientes.
   9712 4 Kings	4Kgs	12	7	8	Igitur cum venissent leprosi illi ad principium castrorum, ingressi sunt unum tabernaculum, et comederunt et biberunt : tuleruntque inde argentum, et aurum, et vestes, et abierunt, et absconderunt : et rursum reversi sunt ad aliud tabernaculum, et inde similiter auferentes absconderunt.
   9713 4 Kings	4Kgs	12	7	9	Dixeruntque ad invicem : Non recte facimus : haec enim dies boni nuntii est. Si tacuerimus et noluerimus nuntiare usque mane, sceleris arguemur : venite, eamus, et nuntiemus in aula regis.
   9714 4 Kings	4Kgs	12	7	10	Cumque venissent ad portam civitatis, narraverunt eis, dicentes : Ivimus ad castra Syriae, et nullum ibidem reperimus hominem, nisi equos et asinos alligatos, et fixa tentoria.
   9715 4 Kings	4Kgs	12	7	11	Ierunt ergo portarii, et nuntiaverunt in palatio regis intrinsecus.
   9716 4 Kings	4Kgs	12	7	12	Qui surrexit nocte, et ait ad servos suos : Dico vobis quid fecerint nobis Syri : sciunt quia fame laboramus, et idcirco egressi sunt de castris, et latitant in agris, dicentes : Cum egressi fuerint de civitate, capiemus eos vivos, et tunc civitatem ingredi poterimus.
   9717 4 Kings	4Kgs	12	7	13	Respondit autem unus servorum ejus : Tollamus quinque equos qui remanserunt in urbe (quia ipsi tantum sunt in universa multitudine Israël, alii enim consumpti sunt), et mittentes, explorare poterimus.
   9718 4 Kings	4Kgs	12	7	14	Adduxerunt ergo duos equos, misitque rex in castra Syrorum, dicens : Ite, et videte.
   9719 4 Kings	4Kgs	12	7	15	Qui abierunt post eos usque ad Jordanem : ecce autem omnis via plena erat vestibus et vasis quae projecerant Syri cum turbarentur : reversique nuntii indicaverunt regi.
   9720 4 Kings	4Kgs	12	7	16	Et egressus populus diripuit castra Syriae : factusque est modius similae statere uno, et duo modii hordei statere uno, juxta verbum Domini.
   9721 4 Kings	4Kgs	12	7	17	Porro rex ducem illum, in cujus manu incumbebat, constituit ad portam : quem conculcavit turba in introitu portae, et mortuus est, juxta quod locutus fuerat vir Dei, quando descenderat rex ad eum.
   9722 4 Kings	4Kgs	12	7	18	Factumque est secundum sermonem viri Dei quem dixerat regi, quando ait : Duo modii hordei statere uno erunt, et modius similae statere uno, hoc eodem tempore cras in porta Samariae :
   9723 4 Kings	4Kgs	12	7	19	quando responderat dux ille viro Dei, et dixerat : Etiamsi Dominus fecerit cataractas in caelo, numquid poterit fieri quod loqueris ? Et dixit ei : Videbis oculis tuis, et inde non comedes.
   9724 4 Kings	4Kgs	12	7	20	Evenit ergo ei sicut praedictum fuerat, et conculcavit eum populus in porta, et mortuus est.
   9725 4 Kings	4Kgs	12	8	1	Eliseus autem locutus est ad mulierem cujus vivere fecerat filium, dicens : Surge, vade tu et domus tua, et peregrinare ubicumque repereris : vocavit enim Dominus famem, et veniet super terram septem annis.
   9726 4 Kings	4Kgs	12	8	2	Quae surrexit, et fecit juxta verbum hominis Dei : et vadens cum domo sua, peregrinata est in terra Philisthiim diebus multis.
   9727 4 Kings	4Kgs	12	8	3	Cumque finiti essent anni septem, reversa est mulier de terra Philisthiim : et egressa est ut interpellaret regem pro domo sua, et pro agris suis.
   9728 4 Kings	4Kgs	12	8	4	Rex autem loquebatur cum Giezi puero viri Dei, dicens : Narra mihi omnia magnalia quae fecit Eliseus.
   9729 4 Kings	4Kgs	12	8	5	Cumque ille narraret regi quomodo mortuum suscitasset, apparuit mulier cujus vivificaverat filium, clamans ad regem pro domo sua, et pro agris suis. Dixitque Giezi : Domine mi rex, haec est mulier, et hic est filius ejus quem suscitavit Eliseus.
   9730 4 Kings	4Kgs	12	8	6	Et interrogavit rex mulierem : quae narravit ei. Deditque ei rex eunuchum unum, dicens : Restitue ei omnia quae sua sunt, et universos reditus agrorum, a die qua reliquit terram usque ad praesens.
   9731 4 Kings	4Kgs	12	8	7	Venit quoque Eliseus Damascum, et Benadad rex Syriae aegrotabat : nuntiaveruntque ei, dicentes : Venit vir Dei huc.
   9732 4 Kings	4Kgs	12	8	8	Et ait rex ad Hazaël : Tolle tecum munera, et vade in occursum viri Dei, et consule Dominum per eum, dicens : Si evadere potero de infirmitate mea hac ?
   9733 4 Kings	4Kgs	12	8	9	Ivit igitur Hazaël in occursum ejus, habens secum munera, et omnia bona Damasci, onera quadraginta camelorum. Cumque stetisset coram eo, ait : Filius tuus Benadad rex Syriae misit me ad te, dicens : Si sanari potero de infirmitate mea hac ?
   9734 4 Kings	4Kgs	12	8	10	Dixitque ei Eliseus : Vade, dic ei : Sanaberis : porro ostendit mihi Dominus quia morte morietur.
   9735 4 Kings	4Kgs	12	8	11	Stetique cum eo, et conturbatus est usque ad suffusionem vultus : flevitque vir Dei.
   9736 4 Kings	4Kgs	12	8	12	Cui Hazaël ait : Quare dominus meus flet ? At ille dixit : Quia scio quae facturus sis filiis Israël mala. Civitates eorum munitas igne succendes, et juvenes eorum interficies gladio, et parvulos eorum elides, et praegnantes divides.
   9737 4 Kings	4Kgs	12	8	13	Dixitque Hazaël : Quid enim sum servus tuus canis, ut faciam rem istam magnam ? Et ait Eliseus : Ostendit mihi Dominus te regem Syriae fore.
   9738 4 Kings	4Kgs	12	8	14	Qui cum recessisset ab Eliseo, venit ad dominum suum. Qui ait ei : Quid dixit tibi Eliseus ? At ille respondit : Dixit mihi : Recipies sanitatem.
   9739 4 Kings	4Kgs	12	8	15	Cumque venisset dies altera, tulit stragulum, et infudit aquam, et expandit super faciem ejus : quo mortuo, regnavit Hazaël pro eo.
   9740 4 Kings	4Kgs	12	8	16	Anno quinto Joram filii Achab regis Israël, et Josaphat regis Juda, regnavit Joram filius Josaphat rex Juda.
   9741 4 Kings	4Kgs	12	8	17	Triginta duorum annorum erat cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in Jerusalem.
   9742 4 Kings	4Kgs	12	8	18	Ambulavitque in viis regum Israël, sicut ambulaverat domus Achab : filia enim Achab erat uxor ejus : et fecit quod malum est in conspectu Domini.
   9743 4 Kings	4Kgs	12	8	19	Noluit autem Dominus disperdere Judam, propter David servum suum, sicut promiserat ei, ut daret illi lucernam, et filiis ejus cunctis diebus.
   9744 4 Kings	4Kgs	12	8	20	In diebus ejus recessit Edom ne esset sub Juda, et constituit sibi regem.
   9745 4 Kings	4Kgs	12	8	21	Venitque Joram Seira, et omnes currus cum eo : et surrexit nocte, percussitque Idumaeos qui eum circumdederant, et principes curruum : populus autem fugit in tabernacula sua.
   9746 4 Kings	4Kgs	12	8	22	Recessit ergo Edom ne esset sub Juda, usque ad diem hanc. Tunc recessit et Lobna in tempore illo.
   9747 4 Kings	4Kgs	12	8	23	Reliqua autem sermonum Joram, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ?
   9748 4 Kings	4Kgs	12	8	24	Et dormivit Joram cum patribus suis, sepultusque est cum eis in civitate David, et regnavit Ochozias filius ejus pro eo.
   9749 4 Kings	4Kgs	12	8	25	Anno duodecimo Joram filii Achab regis Israël regnavit Ochozias filius Joram regis Judae.
   9750 4 Kings	4Kgs	12	8	26	Viginti duorum annorum erat Ochozias cum regnare coepisset, et uno anno regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Athalia filia Amri regis Israël.
   9751 4 Kings	4Kgs	12	8	27	Et ambulavit in viis domus Achab : et fecit quod malum est coram Domino, sicut domus Achab : gener enim domus Achab fuit.
   9752 4 Kings	4Kgs	12	8	28	Abiit quoque cum Joram filio Achab ad praeliandum contra Hazaël regem Syriae in Ramoth Galaad, et vulneraverunt Syri Joram.
   9753 4 Kings	4Kgs	12	8	29	Qui reversus est ut curaretur in Jezrahel, quia vulneraverant eum Syri in Ramoth praeliantem contra Hazaël regem Syriae. Porro Ochozias filius Joram rex Juda descendit invisere Joram filium Achab in Jezrahel, quia aegrotabat ibi.
   9754 4 Kings	4Kgs	12	9	1	Eliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum, et ait illi : Accinge lumbos tuos, et tolle lenticulam olei hanc in manu tua, et vade in Ramoth Galaad.
   9755 4 Kings	4Kgs	12	9	2	Cumque veneris illuc, videbis Jehu filium Josaphat filii Namsi : et ingressus suscitabis eum de medio fratrum suorum, et introduces in interius cubiculum.
   9756 4 Kings	4Kgs	12	9	3	Tenensque lenticulam olei, fundes super caput ejus, et dices : Haec dicit Dominus : Unxi te regem super Israël. Aperiesque ostium, et fugies, et non ibi subsistes.
   9757 4 Kings	4Kgs	12	9	4	Abiit ergo adolescens puer prophetae in Ramoth Galaad,
   9758 4 Kings	4Kgs	12	9	5	et ingressus est illuc : ecce autem principes exercitus sedebant : et ait : Verbum mihi ad te, o princeps. Dixitque Jehu : Ad quem ex omnibus nobis ? At ille dixit : Ad te, o princeps.
   9759 4 Kings	4Kgs	12	9	6	Et surrexit, et ingressus est cubiculum : at ille fudit oleum super caput ejus, et ait : Haec dicit Dominus Deus Israël : Unxi te regem super populum Domini Israël,
   9760 4 Kings	4Kgs	12	9	7	et percuties domum Achab domini tui, et ulciscar sanguinem servorum meorum prophetarum, et sanguinem omnium servorum Domini de manu Jezabel.
   9761 4 Kings	4Kgs	12	9	8	Perdamque omnem domum Achab : et interficiam de Achab mingentem ad parietem, et clausum et novissimum in Israël.
   9762 4 Kings	4Kgs	12	9	9	Et dabo domum Achab sicut domum Jeroboam filii Nabat, et sicut domum Baasa filii Ahia.
   9763 4 Kings	4Kgs	12	9	10	Jezabel quoque comedent canes in agro Jezrahel, nec erit qui sepeliat eam. Aperuitque ostium, et fugit.
   9764 4 Kings	4Kgs	12	9	11	Jehu autem egressus est ad servos domini sui : qui dixerunt ei : Rectene sunt omnia ? quid venit insanus iste ad te ? Qui ait eis : Nostis hominem, et quid locutus sit.
   9765 4 Kings	4Kgs	12	9	12	At ille responderunt : Falsum est, sed magis narra nobis. Qui ait eis : Haec et haec locutus est mihi, et ait : Haec dicit Dominus : Unxi te regem super Israël.
   9766 4 Kings	4Kgs	12	9	13	Festinaverunt itaque, et unusquisque tollens pallium suum posuerunt sub pedibus ejus in similitudinem tribunalis, et cecinerunt tuba, atque dixerunt : Regnavit Jehu.
   9767 4 Kings	4Kgs	12	9	14	Conjuravit ergo Jehu filius Josaphat filii Namsi contra Joram : porro Joram obsederat Ramoth Galaad, ipse et omnis Israël contra Hazaël regem Syriae :
   9768 4 Kings	4Kgs	12	9	15	et reversus fuerat ut curaretur in Jezrahel propter vulnera, quia percusserant eum Syri praeliantem contra Hazaël regem Syriae. Dixitque Jehu : Si placet vobis, nemo egrediatur profugus de civitate, ne vadat, et nuntiet in Jezrahel.
   9769 4 Kings	4Kgs	12	9	16	Et ascendit, et profectus est in Jezrahel : Joram enim aegrotabat ibi, et Ochozias rex Juda descenderat ad visitandum Joram.
   9770 4 Kings	4Kgs	12	9	17	Igitur speculator qui stabat super turrim Jezrahel, vidit globum Jehu venientis, et ait : Video ego globum. Dixitque Joram : Tolle currum, et mitte in occursum eorum, et dicat vadens : Rectene sunt omnia ?
   9771 4 Kings	4Kgs	12	9	18	Abiit ergo qui ascenderat currum, in occursum ejus, et ait : Haec dicit rex : Pacatane sunt omnia ? Dixitque Jehu : Quid tibi et paci ? transi, et sequere me. Nuntiavit quoque speculator, dicens : Venit nuntius ad eos, et non revertitur.
   9772 4 Kings	4Kgs	12	9	19	Misit etiam currum equorum secundum : venitque ad eos, et ait : Haec dicit rex : Numquid pax est ? Et ait Jehu : Quid tibi et paci ? transi, et sequere me.
   9773 4 Kings	4Kgs	12	9	20	Nuntiavit autem speculator, dicens : Venit usque ad eos, et non revertitur : est autem incessus quasi incessus Jehu filii Namsi, praeceps enim graditur.
   9774 4 Kings	4Kgs	12	9	21	Et ait Joram : Junge currum. Junxeruntque currum ejus, et egressus est Joram rex Israël, et Ochozias rex Juda, singuli in curribus suis, egressique sunt in occursum Jehu, et invenerunt eum in agro Naboth Jezrahelitae.
   9775 4 Kings	4Kgs	12	9	22	Cumque vidisset Joram Jehu, dixit : Pax est, Jehu ? At ille respondit : Quae pax ? adhuc fornicationes Jezabel matris tuae, et veneficia ejus multa, vigent.
   9776 4 Kings	4Kgs	12	9	23	Convertit autem Joram manum suam, et fugiens ait ad Ochoziam : Insidiae, Ochozia.
   9777 4 Kings	4Kgs	12	9	24	Porro Jehu tetendit arcum manu, et percussit Joram inter scapulas : et egressa est sagitta per cor ejus, statimque corruit in curru suo.
   9778 4 Kings	4Kgs	12	9	25	Dixitque Jehu ad Badacer ducem : Tolle, projice eum in agro Naboth Jezrahelitae : memini enim quando ego et tu sedentes in curru sequebamur Achab patrem hujus, quod Dominus onus hoc levaverit super eum, dicens :
   9779 4 Kings	4Kgs	12	9	26	Si non pro sanguine Naboth, et pro sanguine filiorum ejus, quem vidi heri, ait Dominus, reddam tibi in agro isto, dicit Dominus. Nunc ergo tolle, et projice eum in agrum juxta verbum Domini.
   9780 4 Kings	4Kgs	12	9	27	Ochozias autem rex Juda videns hoc, fugit per viam domus horti : persecutusque est eum Jehu, et ait : Etiam hunc percutite in curru suo. Et percusserunt eum in ascensu Gaver, qui est juxta Jeblaam : qui fugit in Mageddo, et mortuus est ibi.
   9781 4 Kings	4Kgs	12	9	28	Et imposuerunt eum servi ejus super currum suum, et tulerunt in Jerusalem : sepelieruntque eum in sepulchro cum patribus suis in civitate David.
   9782 4 Kings	4Kgs	12	9	29	Anno undecimo Joram filii Achab, regnavit Ochozias super Judam,
   9783 4 Kings	4Kgs	12	9	30	venitque Jehu in Jezrahel. Porro Jezabel, introitu ejus audito, depinxit oculos suos stibio, et ornavit caput suum, et respexit per fenestram
   9784 4 Kings	4Kgs	12	9	31	ingredientem Jehu per portam, et ait : Numquid pax potest esse Zambri, qui interfecit dominum suum ?
   9785 4 Kings	4Kgs	12	9	32	Levavitque Jehu faciem suam ad fenestram, et ait : Quae est ista ? et inclinaverunt se ad eum duo vel tres eunuchi.
   9786 4 Kings	4Kgs	12	9	33	At ille dixit eis : Praecipitate eam deorsum : et praecipitaverunt eam, aspersusque est sanguine paries, et equorum ungulae conculcaverunt eam.
   9787 4 Kings	4Kgs	12	9	34	Cumque introgressus esset ut comederet biberetque, ait : Ite, et videte maledictam illam, et sepelite eam : quia filia regis est.
   9788 4 Kings	4Kgs	12	9	35	Cumque issent ut sepelirent eam, non invenerunt nisi calvariam, et pedes, et summas manus.
   9789 4 Kings	4Kgs	12	9	36	Reversique nuntiaverunt ei. Et ait Jehu : Sermo Domini est, quem locutus est per servum suum Eliam Thesbiten, dicens : In agro Jezrahel comedent canes carnes Jezabel,
   9790 4 Kings	4Kgs	12	9	37	et erunt carnes Jezabel sicut stercus super faciem terrae in agro Jezrahel, ita ut praetereuntes dicant : Haeccine est illa Jezabel ?
   9791 4 Kings	4Kgs	12	10	1	Erant autem Achab septuaginta filii in Samaria : scripsit ergo Jehu litteras, et misit in Samariam, ad optimates civitatis, et ad majores natu, et ad nutritios Achab, dicens :
   9792 4 Kings	4Kgs	12	10	2	Statim ut acceperitis litteras has, qui habetis filios domini vestri, et currus, et equos, et civitates firmas, et arma,
   9793 4 Kings	4Kgs	12	10	3	eligite meliorem, et eum qui vobis placuerit de filiis domini vestri, et eum ponite super solium patris sui, et pugnate pro domo domini vestri.
   9794 4 Kings	4Kgs	12	10	4	Timuerunt illi vehementer, et dixerunt : Ecce duo reges non potuerunt stare coram eo, et quomodo nos valebimus resistere ?
   9795 4 Kings	4Kgs	12	10	5	Miserunt ergo praepositi domus, et praefecti civitatis, et majores natu, et nutritii, ad Jehu, dicentes : Servi tui sumus : quaecumque jusseris faciemus, nec constituemus nobis regem : quaecumque tibi placent, fac.
   9796 4 Kings	4Kgs	12	10	6	Rescripsit autem eis litteras secundo, dicens : Si mei estis, et obeditis mihi, tollite capita filiorum domini vestri, et venite ad me hac eadem hora cras in Jezrahel. Porro filii regis, septuaginta viri, apud optimates civitates nutriebantur.
   9797 4 Kings	4Kgs	12	10	7	Cumque venissent litteras ad eos, tulerunt filios regis, et occiderunt septuaginta viros, et posuerunt capita eorum in cophinis, et miserunt ad eum in Jezrahel.
   9798 4 Kings	4Kgs	12	10	8	Venit autem nuntius, et indicavit ei, dicens : Attulerunt capita filiorum regis. Qui respondit : Ponite ea ad duos acervos juxta introitum portae usque mane.
   9799 4 Kings	4Kgs	12	10	9	Cumque diluxisset, egressus est, et stans dixit ad omnem populum : Justi estis : si ego conjuravi contra dominum meum et interfeci eum, quis percussit omnes hos ?
   9800 4 Kings	4Kgs	12	10	10	videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini in terram, quos locutus est Dominus super domum Achab : et Dominus fecit quod locutus est in manu servi sui Eliae.
   9801 4 Kings	4Kgs	12	10	11	Percussit igitur Jehu omnes qui reliqui erant de domo Achab in Jezrahel, et universos optimates ejus, et notos, et sacerdotes, donec non remanerent ex eo reliquiae.
   9802 4 Kings	4Kgs	12	10	12	Et surrexit, et venit in Samariam : cumque venisset ad Cameram pastorum in via,
   9803 4 Kings	4Kgs	12	10	13	invenit fratres Ochoziae regis Juda : dixitque ad eos : Quinam estis vos ? Qui responderunt : Fratres Ochoziae sumus, et descendimus ad salutandos filios regis, et filios reginae.
   9804 4 Kings	4Kgs	12	10	14	Qui ait : Comprehendite eos vivos. Quos cum comprehendissent vivos, jugulaverunt eos in cisterna juxta Cameram, quadraginta duos viros : et non reliquit ex eis quemquam.
   9805 4 Kings	4Kgs	12	10	15	Cumque abiisset inde, invenit Jonadab filium Rechab in occursum sibi, et benedixit ei. Et ait ad eum : Numquid est cor tuum rectum, sicut cor meum cum corde tuo ? Et ait Jonadab : Est. Si est, inquit, da manum tuam. Qui dedit ei manum suam. At ille levavit eum ad se in currum :
   9806 4 Kings	4Kgs	12	10	16	dixitque ad eum : Veni mecum, et vide zelum meum pro Domino. Et impositum in curru suo
   9807 4 Kings	4Kgs	12	10	17	duxit in Samariam. Et percussit omnes qui reliqui fuerant de Achab in Samaria usque ad unum, juxta verbum Domini quod locutus est per Eliam.
   9808 4 Kings	4Kgs	12	10	18	Congregavit ergo Jehu omnem populum, et dixit ad eos : Achab coluit Baal parum, ego autem colam eum amplius.
   9809 4 Kings	4Kgs	12	10	19	Nunc igitur omnes prophetas Baal, et universos servos ejus, et cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me : nullus sit qui non veniat : sacrificium enim grande est mihi Baal : quicumque defuerit, non vivet. Porro Jehu faciebat hoc insidiose, ut disperderet cultores Baal.
   9810 4 Kings	4Kgs	12	10	20	Et dixit : Sanctificate diem solemnem Baal. Vocavitque,
   9811 4 Kings	4Kgs	12	10	21	et misit in universos terminos Israël, et venerunt cuncti servi Baal : non fuit residuus ne unus quidem qui non veniret. Et ingressi sunt templum Baal : et repleta est domus Baal, a summo usque ad summum.
   9812 4 Kings	4Kgs	12	10	22	Dixitque his qui erant super vestes : Proferte vestimenta universis servis Baal. Et protulerunt eis vestes.
   9813 4 Kings	4Kgs	12	10	23	Ingressusque Jehu, et Jonadab filius Rechab, templum Baal, ait cultoribus Baal : Perquirite, et videte, ne quis forte vobiscum sit de servis Domini, sed ut sint servi Baal soli.
   9814 4 Kings	4Kgs	12	10	24	Ingressi sunt igitur ut facerent victimas et holocausta : Jehu autem praeparaverat sibi foris octoginta viros, et dixerat eis : Quicumque fugerit de hominibus his, quos ego adduxero in manus vestras, anima ejus erit pro anima illius.
   9815 4 Kings	4Kgs	12	10	25	Factum est autem, cum completum esset holocaustum, praecepit Jehu militibus et ducibus suis : Ingredimini, et percutite eos : nullus evadat. Percusseruntque eos in ore gladii, et projecerunt milites et duces : et ierunt in civitatem templi Baal,
   9816 4 Kings	4Kgs	12	10	26	et protulerunt statuam de fano Baal, et combusserunt,
   9817 4 Kings	4Kgs	12	10	27	et comminuerunt eam. Destruxerunt quoque aedem Baal, et fecerunt pro ea latrinas usque in diem hanc.
   9818 4 Kings	4Kgs	12	10	28	Delevit itaque Jehu Baal de Israël :
   9819 4 Kings	4Kgs	12	10	29	verumtamen a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël, non recessit, nec dereliquit vitulos aureos qui erant in Bethel et in Dan.
   9820 4 Kings	4Kgs	12	10	30	Dixit autem Dominus ad Jehu : Quia studiose egisti quod rectum erat, et placebat in oculis meis, et omnia quae erant in corde meo fecisti contra domum Achab : filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israël.
   9821 4 Kings	4Kgs	12	10	31	Porro Jehu non custodivit ut ambularet in lege Domini Dei Israël in toto corde suo : non enim recessit a peccatis Jeroboam, qui peccare fecerat Israël.
   9822 4 Kings	4Kgs	12	10	32	In diebus illis coepit Dominus taedere super Israël : percussitque eos Hazaël in universis finibus Israël,
   9823 4 Kings	4Kgs	12	10	33	a Jordane contra orientalem plagam, omnem terram Galaad, et Gad, et Ruben, et Manasse, ab Aroër, quae est super torrentem Arnon, et Galaad, et Basan.
   9824 4 Kings	4Kgs	12	10	34	Reliqua autem verborum Jehu, et universa quae fecit, et fortitudo ejus, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël ?
   9825 4 Kings	4Kgs	12	10	35	Et dormivit Jehu cum patribus suis, sepelieruntque eum in Samaria : et regnavit Joachaz filius ejus pro eo.
   9826 4 Kings	4Kgs	12	10	36	Dies autem quos regnavit Jehu super Israël, viginti et octo anni sunt in Samaria.
   9827 4 Kings	4Kgs	12	11	1	Athalia vero mater Ochoziae, videns mortuum filium suum, surrexit, et interfecit omne semen regium.
   9828 4 Kings	4Kgs	12	11	2	Tollens autem Josaba filia regis Joram, soror Ochoziae, Joas filium Ochoziae, furata est eum de medio filiorum regis qui interficiebantur, et nutricem ejus de triclinio : et abscondit eum a facie Athaliae ut non interficeretur.
   9829 4 Kings	4Kgs	12	11	3	Eratque cum ea sex annis clam in domo Domini : porro Athalia regnavit super terram.
   9830 4 Kings	4Kgs	12	11	4	Anno autem septimo misit Jojada, et assumens centuriones et milites, introduxit ad se in templum Domini, pepigitque cum eis foedus : et adjurans eos in domo Domini, ostendit eis filium regis :
   9831 4 Kings	4Kgs	12	11	5	et praecepit illis, dicens : Iste est sermo, quem facere debetis :
   9832 4 Kings	4Kgs	12	11	6	tertia pars vestrum introëat sabbato, et observet excubias domus regis. Tertia autem pars sit ad portam Sur, et tertia pars sit ad portam quae est post habitaculum scutariorum : et custodietis excubias domus Messa.
   9833 4 Kings	4Kgs	12	11	7	Duae vero partes e vobis, omnes egredientes sabbato, custodiant excubias domus Domini circa regem.
   9834 4 Kings	4Kgs	12	11	8	Et vallabitis eum, habentes arma in manibus vestris : si quis autem ingressus fuerit septum templi, interficiatur : eritisque cum rege introëunte et egrediente.
   9835 4 Kings	4Kgs	12	11	9	Et fecerunt centuriones juxta omnia quae praeceperat eis Jojada sacerdos : et assumentes singuli viros suos qui ingrediebantur sabbatum, cum his qui egrediebantur sabbato, venerunt ad Jojadam sacerdotem.
   9836 4 Kings	4Kgs	12	11	10	Qui dedit eis hastas et arma regis David, quae erant in domo Domini.
   9837 4 Kings	4Kgs	12	11	11	Et steterunt singuli habentes arma in manu sua, a parte templi dextera usque ad partem sinistram altaris et aedis, circum regem.
   9838 4 Kings	4Kgs	12	11	12	Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema et testimonium : feceruntque eum regem, et unxerunt : et plaudentes manu, dixerunt : Vivat rex.
   9839 4 Kings	4Kgs	12	11	13	Audivit autem Athalia vocem populi currentis : et ingressa ad turbas in templum Domini,
   9840 4 Kings	4Kgs	12	11	14	vidit regem stantem super tribunal juxta morem, et cantores, et tubas prope eum, omnemque populum terrae laetantem, et canentem tubis : et scidit vestimenta sua, clamavitque : Conjuratio, conjuratio.
   9841 4 Kings	4Kgs	12	11	15	Praecepit autem Jojada centurionibus qui erant super exercitum, et ait eis : Educite eam extra septa templi, et quicumque eam secutus fuerit, feriatur gladio. Dixerat enim sacerdos : Non occidatur in templo Domini.
   9842 4 Kings	4Kgs	12	11	16	Imposueruntque ei manus, et impegerunt eam per viam introitus equorum, juxta palatium, et interfecta est ibi.
   9843 4 Kings	4Kgs	12	11	17	Pepigit ergo Jojada foedus inter Dominum, et inter regem, et inter populum, ut esset populus Domini : et inter regem et populum.
   9844 4 Kings	4Kgs	12	11	18	Ingressusque est omnis populus terrae templum Baal, et destruxerunt aras ejus, et imagines contriverunt valide : Mathan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari. Et posuit sacerdos custodias in domo Domini.
   9845 4 Kings	4Kgs	12	11	19	Tulitque centuriones, et Cerethi et Phelethi legiones, et omnem populum terrae, deduxeruntque regem de domo Domini : et venerunt per viam portae scutariorum in palatium, et sedit super thronum regum.
   9846 4 Kings	4Kgs	12	11	20	Laetatusque est omnis populus terrae, et civitas conquievit : Athalia autem occisa est gladio in domo regis.
   9847 4 Kings	4Kgs	12	11	21	Septemque annorum erat Joas, cum regnare coepisset.
   9848 4 Kings	4Kgs	12	12	1	Anno septimo Jehu, regnavit Joas : et quadraginta annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Sebia de Bersabee.
   9849 4 Kings	4Kgs	12	12	2	Fecitque Joas rectum coram Domino cunctis diebus quibus docuit eum Jojada sacerdos.
   9850 4 Kings	4Kgs	12	12	3	Verumtamen excelsa non abstulit : adhuc enim populus immolabat, et adolebat in excelsis incensum.
   9851 4 Kings	4Kgs	12	12	4	Dixitque Joas ad sacerdotes : Omnem pecuniam sanctorum, quae illata fuerit in templum Domini a praetereuntibus, quae offertur pro pretio animae, et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini :
   9852 4 Kings	4Kgs	12	12	5	accipiant illam sacerdotes juxta ordinem suum, et instaurent sartatecta domus, si quid necessarium viderint instauratione.
   9853 4 Kings	4Kgs	12	12	6	Igitur usque ad vigesimum tertium annum regis Joas, non instauraverunt sacerdotes sartatecta templi.
   9854 4 Kings	4Kgs	12	12	7	Vocavitque rex Joas Jojadam pontificem et sacerdotes, dicens eis : Quare sartatecta non instauratis templi ? nolite ergo amplius accipere pecuniam juxta ordinem vestrum, sed ad instaurationem templi reddite eam.
   9855 4 Kings	4Kgs	12	12	8	Prohibitique sunt sacerdotes ultra accipere pecuniam a populo, et instaurare sartatecta domus.
   9856 4 Kings	4Kgs	12	12	9	Et tulit Jojada pontifex gazophylacium unum, aperuitque foramen desuper, et posuit illud juxta altare ad dexteram ingredientium domum Domini : mittebantque in eo sacerdotes qui custodiebant ostia, omnem pecuniam quae deferebatur ad templum Domini.
   9857 4 Kings	4Kgs	12	12	10	Cumque viderent nimiam pecuniam esse in gazophylacio, ascendebat scriba regis, et pontifex, effundebantque et numerabant pecuniam quae inveniebatur in domo Domini :
   9858 4 Kings	4Kgs	12	12	11	et dabant eam juxta numerum atque mensuram in manu eorum qui praeerant caementariis domus Domini : qui impendebant eam in fabris lignorum et in caementariis, iis qui operabantur in domo Domini,
   9859 4 Kings	4Kgs	12	12	12	et sartatecta faciebant : et in iis qui caedebant saxa, et ut emerent ligna, et lapides, qui excidebantur, ita ut impleretur instauratio domus Domini in universis quae indigebant expensa ad muniendam domum.
   9860 4 Kings	4Kgs	12	12	13	Verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriae templi Domini, et fuscinulae, et thuribula, et tubae, et omne vas aureum et argenteum, de pecunia quae inferebatur in templum Domini.
   9861 4 Kings	4Kgs	12	12	14	Iis enim qui faciebant opus, dabatur ut instauraretur templum Domini :
   9862 4 Kings	4Kgs	12	12	15	et non fiebat ratio iis hominibus qui accipiebant pecuniam ut distribuerent eam artificibus, sed in fide tractabant eam.
   9863 4 Kings	4Kgs	12	12	16	Pecuniam vero pro delicto, et pecuniam pro peccatis non inferebant in templum Domini, quia sacerdotum erat.
   9864 4 Kings	4Kgs	12	12	17	Tunc ascendit Hazaël rex Syriae, et pugnabat contra Geth, cepitque eam : et direxit faciem suam ut ascenderet in Jerusalem.
   9865 4 Kings	4Kgs	12	12	18	Quam ob rem tulit Joas rex Juda omnia sanctificata quae consecraverant Josaphat, et Joram, et Ochozias, patres ejus reges Juda, et quae ipse obtulerat : et universum argentum quod inveniri potuit in thesauris templi Domini et in palatio regis : misitque Hazaëli regi Syriae, et recessit ab Jerusalem.
   9866 4 Kings	4Kgs	12	12	19	Reliqua autem sermonum Joas, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ?
   9867 4 Kings	4Kgs	12	12	20	Surrexerunt autem servi ejus, et conjuraverunt inter se, percusseruntque Joas in domo Mello in descensu Sella.
   9868 4 Kings	4Kgs	12	12	21	Josachar namque filius Semaath, et Jozabad filius Somer servi ejus, percusserunt eum, et mortuus est : et sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David : regnavitque Amasias filius ejus pro eo.
   9869 4 Kings	4Kgs	12	13	1	Anno vigesimo tertio Joas filii Ochoziae regis Juda, regnavit Joachaz filius Jehu super Israël in Samaria decem et septem annis.
   9870 4 Kings	4Kgs	12	13	2	Et fecit malum coram Domino, secutusque est peccata Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël, et non declinavit ab eis.
   9871 4 Kings	4Kgs	12	13	3	Iratusque est furor Domini contra Israël, et tradidit eos in manu Hazaël regis Syriae, et in manu Benadad filii Hazaël, cunctis diebus.
   9872 4 Kings	4Kgs	12	13	4	Deprecatus est autem Joachaz faciem Domini, et audivit eum Dominus : vidit enim angustiam Israël, quia attriverat eos rex Syriae :
   9873 4 Kings	4Kgs	12	13	5	et dedit Dominus salvatorem Israëli, et liberatus est de manu regis Syriae : habitaveruntque filii Israël in tabernaculis suis sicut heri et nudiustertius.
   9874 4 Kings	4Kgs	12	13	6	Verumtamen non recesserunt a peccatis domus Jeroboam, qui peccare fecit Israël, sed in ipsis ambulaverunt : siquidem et lucus permansit in Samaria.
   9875 4 Kings	4Kgs	12	13	7	Et non sunt derelicti Joachaz de populo nisi quinquaginta equites, et decem currus, et decem millia peditum : interfecerat enim eos rex Syriae, et redegerat quasi pulverem in tritura areae.
   9876 4 Kings	4Kgs	12	13	8	Reliqua autem sermonum Joachaz, et universa quae fecit, et fortitudo ejus, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël ?
   9877 4 Kings	4Kgs	12	13	9	Dormivitque Joachaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in Samaria : regnavitque Joas filius ejus pro eo.
   9878 4 Kings	4Kgs	12	13	10	Anno trigesimo septimo Joas regis Juda, regnavit Joas filius Joachaz super Israël in Samaria sedecim annis.
   9879 4 Kings	4Kgs	12	13	11	Et fecit quod malum est in conspectu Domini : non declinavit ab omnibus peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël, sed in ipsis ambulavit.
   9880 4 Kings	4Kgs	12	13	12	Reliqua autem sermonum Joas, et universa quae fecit, et fortitudo ejus, quomodo pugnaverit contra Amasiam regem Juda, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël ?
   9881 4 Kings	4Kgs	12	13	13	Et dormivit Joas cum patribus suis : Jeroboam autem sedit super solium ejus. Porro Joas sepultus est in Samaria cum regibus Israël.
   9882 4 Kings	4Kgs	12	13	14	Eliseus autem aegrotabat infirmitate, qua et mortuus est : descenditque ad eum Joas rex Israël, et flebat coram eo, dicebatque : Pater mi, pater mi, currus Israël et auriga ejus.
   9883 4 Kings	4Kgs	12	13	15	Et ait illi Eliseus : Affer arcum et sagittas. Cumque attulisset ad eum arcum et sagittas,
   9884 4 Kings	4Kgs	12	13	16	dixit ad regem Israël : Pone manum tuam super arcum. Et cum posuisset ille manum suam, superposuit Eliseus manus suas manibus regis,
   9885 4 Kings	4Kgs	12	13	17	et ait : Aperi fenestram orientalem. Cumque aperuisset, dixit Eliseus : Jace sagittam. Et jecit. Et ait Eliseus : Sagitta salutis Domini, et sagitta salutis contra Syriam : percutiesque Syriam in Aphec, donec consumas eam.
   9886 4 Kings	4Kgs	12	13	18	Et ait : Tolle sagittas. Qui cum tulisset, rursum dixit ei : Percute jaculo terram. Et cum percussisset tribus vicibus, et stetisset,
   9887 4 Kings	4Kgs	12	13	19	iratus est vir Dei contra eum, et ait : Si percussisses quinquies, aut sexies, sive septies, percussisses Syriam usque ad consumptionem : nunc autem tribus vicibus percuties eam.
   9888 4 Kings	4Kgs	12	13	20	Mortuus est ergo Eliseus, et sepelierunt eum. Latrunculi autem de Moab venerunt in terram in ipso anno.
   9889 4 Kings	4Kgs	12	13	21	Quidam autem sepelientes hominem, viderunt latrunculos, et projecerunt cadaver in sepulchro Elisei. Quod cum tetigisset ossa Elisei, revixit homo, et stetit super pedes suos.
   9890 4 Kings	4Kgs	12	13	22	Igitur Hazaël rex Syriae afflixit Israël cunctis diebus Joachaz :
   9891 4 Kings	4Kgs	12	13	23	et misertus est Dominus eorum, et reversus est ad eos propter pactum suum, quod habebat cum Abraham, et Isaac, et Jacob : et noluit disperdere eos, neque projicere penitus usque in praesens tempus.
   9892 4 Kings	4Kgs	12	13	24	Mortuus est autem Hazaël rex Syriae, et regnavit Benadad filius ejus pro eo.
   9893 4 Kings	4Kgs	12	13	25	Porro Joas filius Joachaz tulit urbes de manu Benadad filii Hazaël, quas tulerat de manu Joachaz patris sui jure praelii : tribus vicibus percussit eum Joas, et reddidit civitates Israël.
   9894 4 Kings	4Kgs	12	14	1	In anno secundo Joas filii Joachaz regis Israël, regnavit Amasias filius Joas regis Juda.
   9895 4 Kings	4Kgs	12	14	2	Viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset : viginti autem et novem annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Joadan de Jerusalem.
   9896 4 Kings	4Kgs	12	14	3	Et fecit rectum coram Domino, verumtamen non ut David pater ejus. Juxta omnia quae fecit Joas pater suus, fecit :
   9897 4 Kings	4Kgs	12	14	4	nisi hoc tantum, quod excelsa non abstulit : adhuc enim populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis.
   9898 4 Kings	4Kgs	12	14	5	Cumque obtinuisset regnum, percussit servos suos, qui interfecerant regem patrem suum :
   9899 4 Kings	4Kgs	12	14	6	filios autem eorum qui occiderant, non occidit, juxta quod scriptum est in libro legis Moysi, sicut praecepit Dominus, dicens : Non morientur patres pro filiis, neque filii morientur pro patribus : sed unusquisque in peccato suo morietur.
   9900 4 Kings	4Kgs	12	14	7	Ipse percussit Edom in valle Salinarum decem millia, et apprehendit petram in praelio, vocavitque nomen ejus Jectehel usque in praesentem diem.
   9901 4 Kings	4Kgs	12	14	8	Tunc misit Amasias nuntios ad Joas filium Joachaz filii Jehu regis Israël, dicens : Veni, et videamus nos.
   9902 4 Kings	4Kgs	12	14	9	Remisitque Joas rex Israël ad Amasiam regem Juda, dicens : Carduus Libani misit ad cedrum quae est in Libano, dicens : Da filiam tuam filio meo uxorem. Transieruntque bestiae saltus quae sunt in Libano, et conculcaverunt carduum.
   9903 4 Kings	4Kgs	12	14	10	Percutiens invaluisti super Edom, et sublevavit te cor tuum : contentus esto gloria, et sede in domo tua : quare provocas malum, ut cadas tu et Judas tecum ?
   9904 4 Kings	4Kgs	12	14	11	Et non acquievit Amasias. Ascenditque Joas rex Israël, et viderunt se, ipse et Amasias rex Juda, in Bethsames oppido Judae.
   9905 4 Kings	4Kgs	12	14	12	Percussusque est Juda coram Israël, et fugerunt unusquisque in tabernacula sua.
   9906 4 Kings	4Kgs	12	14	13	Amasiam vero regem Juda, filium Joas filii Ochoziae, cepit Joas rex Israël in Bethsames, et adduxit eum in Jerusalem : et interrupit murum Jerusalem, a porta Ephraim usque ad portam anguli, quadringentis cubitis.
   9907 4 Kings	4Kgs	12	14	14	Tulitque omne aurum et argentum, et universa vasa quae inventa sunt in domo Domini et in thesauris regis, et obsides, et reversus est in Samariam.
   9908 4 Kings	4Kgs	12	14	15	Reliqua autem verborum Joas quae fecit, et fortitudo ejus qua pugnavit contra Amasiam regem Juda, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël ?
   9909 4 Kings	4Kgs	12	14	16	Dormivitque Joas cum patribus suis, et sepultus est in Samaria cum regibus Israël, et regnavit Jeroboam filius ejus pro eo.
   9910 4 Kings	4Kgs	12	14	17	Vixit autem Amasias filius Joas rex Juda postquam mortuus est Joas filius Joachaz regis Israël, quindecim annis.
   9911 4 Kings	4Kgs	12	14	18	Reliqua autem sermonum Amasiae, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda ?
   9912 4 Kings	4Kgs	12	14	19	Factaque est contra eum conjuratio in Jerusalem : at ille fugit in Lachis. Miseruntque post eum in Lachis, et interfecerunt eum ibi :
   9913 4 Kings	4Kgs	12	14	20	et asportaverunt in equis, sepultusque est in Jerusalem cum patribus suis in civitate David.
   9914 4 Kings	4Kgs	12	14	21	Tulit autem universus populus Judae Azariam annos natum sedecim, et constituerunt eum regem pro patre ejus Amasia.
   9915 4 Kings	4Kgs	12	14	22	Ipse aedificavit Aelath, et restituit eam Judae, postquam dormivit rex cum patribus suis.
   9916 4 Kings	4Kgs	12	14	23	Anno quintodecimo Amasiae filii Joas regis Juda, regnavit Jeroboam filius Joas regis Israël in Samaria, quadraginta et uno anno.
   9917 4 Kings	4Kgs	12	14	24	Et fecit quod malum est coram Domino : non recessit ab omnibus peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël.
   9918 4 Kings	4Kgs	12	14	25	Ipse restituit terminos Israël ab introitu Emath usque ad mare solitudinis, juxta sermonem Domini Dei Israël quem locutus est per servum suum Jonam filium Amathi prophetam, qui erat de Geth, quae est in Opher.
   9919 4 Kings	4Kgs	12	14	26	Vidit enim Dominus afflictionem Israël amaram nimis, et quod consumpti essent usque ad clausos carcere et extremos, et non esset qui auxiliaretur Israëli.
   9920 4 Kings	4Kgs	12	14	27	Nec locutus est Dominus ut deleret nomen Israël de sub caelo, sed salvavit eos in manu Jeroboam filii Joas.
   9921 4 Kings	4Kgs	12	14	28	Reliqua autem sermonum Jeroboam, et universa quae fecit, et fortitudo ejus qua praeliatus est, et quomodo restituit Damascum et Emath Judae in Israël, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël ?
   9922 4 Kings	4Kgs	12	14	29	Dormivitque Jeroboam cum patribus suis regibus Israël, et regnavit Zacharias filius ejus pro eo.
   9923 4 Kings	4Kgs	12	15	1	Anno vigesimo septimo Jeroboam regis Israël, regnavit Azarias filius Amasiae regis Juda.
   9924 4 Kings	4Kgs	12	15	2	Sedecim annorum erat cum regnare coepisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Jechelia de Jerusalem.
   9925 4 Kings	4Kgs	12	15	3	Fecitque quod erat placitum coram Domino, juxta omnia quae fecit Amasias pater ejus.
   9926 4 Kings	4Kgs	12	15	4	Verumtamen excelsa non est demolitus : adhuc populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis.
   9927 4 Kings	4Kgs	12	15	5	Percussit autem Dominus regem, et fuit leprosus usque in diem mortis suae, et habitabat in domo libera seorsum : Joatham vero filius regis gubernabat palatium, et judicabit populum terrae.
   9928 4 Kings	4Kgs	12	15	6	Reliqua autem sermonum Azariae, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ?
   9929 4 Kings	4Kgs	12	15	7	Et dormivit Azarias cum patribus suis : sepelieruntque eum cum majoribus suis in civitate David, et regnavit Joatham filius ejus pro eo.
   9930 4 Kings	4Kgs	12	15	8	Anno trigesimo octavo Azariae regis Juda, regnavit Zacharias filius Jeroboam super Israël in Samaria sex mensibus.
   9931 4 Kings	4Kgs	12	15	9	Et fecit quod malum est coram Domino, sicut fecerant patres ejus : non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël.
   9932 4 Kings	4Kgs	12	15	10	Conjuravit autem contra eum Sellum filius Jabes : percussitque eum palam, et interfecit, regnavitque pro eo.
   9933 4 Kings	4Kgs	12	15	11	Reliqua autem verborum Zachariae, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël ?
   9934 4 Kings	4Kgs	12	15	12	Iste est sermo Domini quem locutus est ad Jehu, dicens : Filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israël. Factumque est ita.
   9935 4 Kings	4Kgs	12	15	13	Sellum filius Jabes regnavit trigesimo novo anno Azariae regis Juda : regnavit autem uno mense in Samaria.
   9936 4 Kings	4Kgs	12	15	14	Et ascendit Manahem filius Gadi de Thersa, venitque in Samariam, et percussit Sellum filium Jabes in Samaria, et interfecit eum : regnavitque pro eo.
   9937 4 Kings	4Kgs	12	15	15	Reliqua autem verborum Sellum, et conjuratio ejus, per quam tetendit insidias, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël ?
   9938 4 Kings	4Kgs	12	15	16	Tunc percussit Manahem Thapsam, et omnes qui erant in ea, et terminos ejus de Thersa : noluerant enim aperire ei : et interfecit omnes praegnantes ejus, et scidit eas.
   9939 4 Kings	4Kgs	12	15	17	Anno trigesimo nono Azariae regis Juda, regnavit Manahem filius Gadi super Israël decem annis in Samaria.
   9940 4 Kings	4Kgs	12	15	18	Fecitque quod erat malum coram Domino : non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël, cunctis diebus ejus.
   9941 4 Kings	4Kgs	12	15	19	Veniebat Phul rex Assyriorum in terram, et dabat Manahem Phul mille talenta argenti, ut esset ei in auxilium, et firmaret regnum ejus.
   9942 4 Kings	4Kgs	12	15	20	Indixitque Manahem argentum super Israël cunctis potentibus et divitibus, ut daret regi Assyriorum quinquaginta siclos argenti per singulos : reversusque est rex Assyriorum, et non est moratus in terra.
   9943 4 Kings	4Kgs	12	15	21	Reliqua autem sermonum Manahem, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël ?
   9944 4 Kings	4Kgs	12	15	22	Et dormivit Manahem cum patribus suis : regnavitque Phaceia filius ejus pro eo.
   9945 4 Kings	4Kgs	12	15	23	Anno quinquagesimo Azariae regis Juda, regnavit Phaceia filius Manahem super Israël in Samaria biennio.
   9946 4 Kings	4Kgs	12	15	24	Et fecit quod erat malum coram Domino : non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël.
   9947 4 Kings	4Kgs	12	15	25	Conjuravit autem adversus eum Phacee filius Romeliae, dux ejus, et percussit eum in Samaria in turre domus regiae, juxta Argob et juxta Arie, et cum eo quinquaginta viros de filiis Galaaditarum : et interfecit eum, regnavitque pro eo.
   9948 4 Kings	4Kgs	12	15	26	Reliqua autem sermonum Phaceia, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël ?
   9949 4 Kings	4Kgs	12	15	27	Anno quinquagesimo secundo Azariae regis Juda, regnavit Phacee filius Romeliae super Israël in Samaria viginti annis.
   9950 4 Kings	4Kgs	12	15	28	Et fecit quod erat malum coram Domino : non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israël.
   9951 4 Kings	4Kgs	12	15	29	In diebus Phacee regis Israël, venit Theglathphalasar rex Assur, et cepit Ajon, et Abel Domum, Maacha et Janoë, et Cedes, et Asor, et Galaad, et Galilaeam, et universam terram Nephthali : et transtulit eos in Assyrios.
   9952 4 Kings	4Kgs	12	15	30	Conjuravit autem et tetendit insidias Osee filius Ela contra Phacee filium Romeliae, et percussit eum, et interfecit : regnavitque pro eo vigesimo anno Joatham filii Oziae.
   9953 4 Kings	4Kgs	12	15	31	Reliqua autem sermonum Phacee, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israël ?
   9954 4 Kings	4Kgs	12	15	32	Anno secundo Phacee filii Romeliae regis Israël, regnavit Joatham filius Oziae regis Juda.
   9955 4 Kings	4Kgs	12	15	33	Viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Jerusa filia Sadoc.
   9956 4 Kings	4Kgs	12	15	34	Fecitque quod erat placitum coram Domino : juxta omnia quae fecerat Ozias pater suus, operatus est.
   9957 4 Kings	4Kgs	12	15	35	Verumtamen excelsa non abstulit : adhuc populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis. Ipse aedificavit portam domus Domini sublimissimam.
   9958 4 Kings	4Kgs	12	15	36	Reliqua autem sermonum Joatham, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ?
   9959 4 Kings	4Kgs	12	15	37	In diebus illis coepit Dominus mittere in Judam Rasin regem Syriae, et Phacee filium Romeliae.
   9960 4 Kings	4Kgs	12	15	38	Et dormivit Joatham cum patribus suis, sepultusque est cum eis in civitate David patris sui : et regnavit Achaz filius ejus pro eo.
   9961 4 Kings	4Kgs	12	16	1	Anno decimoseptimo Phacee filii Romeliae, regnavit Achaz filius Joatham regis Juda.
   9962 4 Kings	4Kgs	12	16	2	Viginti annorum erat Achaz cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem. Non fecit quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui sicut David pater ejus,
   9963 4 Kings	4Kgs	12	16	3	sed ambulavit in via regum Israël : insuper et filium suum consecravit, transferens per ignem secundum idola gentium, quae dissipavit Dominus coram filiis Israël.
   9964 4 Kings	4Kgs	12	16	4	Immolabat quoque victimas, et adolebat incensum in excelsis, et in collibus, et sub omni ligno frondoso.
   9965 4 Kings	4Kgs	12	16	5	Tunc ascendit Rasin rex Syriae, et Phacee filius Romeliae rex Israël, in Jerusalem ad praeliandum : cumque obsiderent Achaz, non valuerunt superare eum.
   9966 4 Kings	4Kgs	12	16	6	In tempore illo restituit Rasin rex Syriae, Ailam Syriae, et ejecit Judaeos de Aila : et Idumaei venerunt in Ailam, et habitaverunt ibi usque in diem hanc.
   9967 4 Kings	4Kgs	12	16	7	Misit autem Achaz nuntios ad Theglathphalasar regem Assyriorum, dicens : Servus tuus, et filius tuus ego sum : ascende, et salvum me fac de manu regis Syriae, et de manu regis Israël, qui consurrexerunt adversum me.
   9968 4 Kings	4Kgs	12	16	8	Et cum collegisset argentum et aurum quod inveniri potuit in domo Domini et in thesauris regis, misit regi Assyriorum munera.
   9969 4 Kings	4Kgs	12	16	9	Qui et acquievit voluntati ejus : ascendit enim rex Assyriorum in Damascum, et vastavit eam, et transtulit habitatores ejus Cyrenen : Rasin autem interfecit.
   9970 4 Kings	4Kgs	12	16	10	Perrexitque rex Achaz in occursum Theglathphalasar regis Assyriorum in Damascum : cumque vidisset altare Damasci, misit rex Achaz ad Uriam sacerdotem exemplar ejus, et similitudinem juxta omne opus ejus.
   9971 4 Kings	4Kgs	12	16	11	Exstruxitque Urias sacerdos altare : juxta omnia quae praeceperat rex Achaz de Damasco, ita fecit sacerdos Urias donec veniret rex Achaz de Damasco.
   9972 4 Kings	4Kgs	12	16	12	Cumque venisset rex de Damasco, vidit altare, et veneratus est illud : ascenditque et immolavit holocausta et sacrificium suum,
   9973 4 Kings	4Kgs	12	16	13	et libavit libamina, et fudit sanguinem pacificorum quae obtulerat super altare.
   9974 4 Kings	4Kgs	12	16	14	Porro altare aereum quod erat coram Domino, transtulit de facie templi, et de loco altaris, et de loco templi Domini : posuitque illud ex latere altaris ad aquilonem.
   9975 4 Kings	4Kgs	12	16	15	Praecepit quoque rex Achaz Uriae sacerdoti, dicens : Super altare majus offer holocaustum matutinum, et sacrificium vespertinum, et holocaustum regis, et sacrificium ejus, et holocaustum universi populi terrae, et sacrificia eorum, et libamina eorum : et omnem sanguinem holocausti, et universum sanguinem victimae super illud effundes : altare vero aereum erit paratum ad voluntatem meam.
   9976 4 Kings	4Kgs	12	16	16	Fecit igitur Urias sacerdos juxta omnia quae praeceperat rex Achaz.
   9977 4 Kings	4Kgs	12	16	17	Tulit autem rex Achaz caelatas bases, et luterem qui erat desuper : et mare deposuit de bobus aereis qui sustentabant illud, et posuit super pavimentum stratum lapide.
   9978 4 Kings	4Kgs	12	16	18	Musach quoque sabbati quod aedificaverat in templo : et ingressum regis exterius convertit in templum Domini propter regem Assyriorum.
   9979 4 Kings	4Kgs	12	16	19	Reliqua autem verborum Achaz quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda ?
   9980 4 Kings	4Kgs	12	16	20	Dormivitque Achaz cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David : et regnavit Ezechias filius ejus pro eo.
   9981 4 Kings	4Kgs	12	17	1	Anno duodecimo Achaz regis Juda, regnavit Osee filius Ela in Samaria super Israël novem annis.
   9982 4 Kings	4Kgs	12	17	2	Fecitque malum coram Domino, sed non sicut reges Israël qui ante eum fuerant.
   9983 4 Kings	4Kgs	12	17	3	Contra hunc ascendit Salmanasar rex Assyriorum, et factus est ei Osee servus, reddebatque illi tributa.
   9984 4 Kings	4Kgs	12	17	4	Cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee, quod rebellare nitens misisset nuntios ad Sua regem Aegypti ne praestaret tributa regi Assyriorum sicut singulis annis solitus erat, obsedit eum, et vinctum misit in carcerem.
   9985 4 Kings	4Kgs	12	17	5	Pervagatusque est omnem terram : et ascendens Samariam, obsedit eam tribus annis.
   9986 4 Kings	4Kgs	12	17	6	Anno autem nono Osee, cepit rex Assyriorum Samariam, et transtulit Israël in Assyrios : posuitque eos in Hala et in Habor juxta fluvium Gozan, in civitatibus Medorum.
   9987 4 Kings	4Kgs	12	17	7	Factum est enim, cum peccassent filii Israël Domino Deo suo, qui eduxerat eos de terra Aegypti, de manu Pharaonis regis Aegypti, coluerunt deos alienos.
   9988 4 Kings	4Kgs	12	17	8	Et ambulaverunt juxta ritum gentium quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israël et regum Israël, quia similiter fecerant.
   9989 4 Kings	4Kgs	12	17	9	Et offenderunt filii Israël verbis non rectis Dominum Deum suum : et aedificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis, a turre custodum usque ad civitatem munitam.
   9990 4 Kings	4Kgs	12	17	10	Feceruntque sibi statuas et lucos in omni colle sublimi, et subter omne lignum nemorosum :
   9991 4 Kings	4Kgs	12	17	11	et adolebant ibi incensum super aras in morem gentium quas transtulerat Dominus a facie eorum : feceruntque verba pessima irritantes Dominum.
   9992 4 Kings	4Kgs	12	17	12	Et coluerunt immunditias de quibus praecepit eis Dominus ne facerent verbum hoc.
   9993 4 Kings	4Kgs	12	17	13	Et testificatus est Dominus in Israël et in Juda per manum omnium prophetarum et videntium, dicens : Revertimini a viis vestris pessimis, et custodite praecepta mea et caeremonias, juxta omnem legem quam praecepi patribus vestris, et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum.
   9994 4 Kings	4Kgs	12	17	14	Qui non audierunt, sed induraverunt cervicem suam juxta cervicem patrum suorum, qui noluerunt obedire Domino Deo suo.
   9995 4 Kings	4Kgs	12	17	15	Et abjecerunt legitima ejus, et pactum quod pepigit cum patribus eorum, et testificationes quibus contestatus est eos : secutique sunt vanitates, et vane egerunt : et secuti sunt gentes quae erant per circuitum eorum, super quibus praeceperat Dominus eis ut non facerent sicut et illae faciebant.
   9996 4 Kings	4Kgs	12	17	16	Et dereliquerunt omnia praecepta Domini Dei sui : feceruntque sibi conflatiles duos vitulos, et lucos, et adoraverunt universam militiam caeli : servieruntque Baal,
   9997 4 Kings	4Kgs	12	17	17	et consecraverunt filios suos et filias suas per ignem : et divinationibus inserviebant, et auguriis : et tradiderunt se ut facerent malum coram Domino, ut irritarent eum.
   9998 4 Kings	4Kgs	12	17	18	Iratusque est Dominus vehementer Israëli, et abstulit eos a conspectu suo, et non remansit nisi tribus Juda tantummodo.
   9999 4 Kings	4Kgs	12	17	19	Sed nec ipse Juda custodivit mandata Domini Dei sui : verum ambulavit in erroribus Israël, quos operatus fuerat.
  10000 4 Kings	4Kgs	12	17	20	Projecitque Dominus omne semen Israël, et afflixit eos, et tradidit eos in manu diripientium, donec projiceret eos a facie sua :
  10001 4 Kings	4Kgs	12	17	21	ex eo jam tempore quo scissus est Israël a domo David, et constituerunt sibi regem Jeroboam filium Nabat : separavit enim Jeroboam Israël a Domino, et peccare eos fecit peccatum magnum.
  10002 4 Kings	4Kgs	12	17	22	Et ambulaverunt filii Israël in universis peccatis Jeroboam quae fecerat : et non recesserunt ab eis,
  10003 4 Kings	4Kgs	12	17	23	usquequo Dominus auferret Israël a facie sua, sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum : translatusque est Israël de terra sua in Assyrios, usque in diem hanc.
  10004 4 Kings	4Kgs	12	17	24	Adduxit autem rex Assyriorum de Babylone, et de Cutha, et de Avah, et de Emath, et de Sepharvaim : et collocavit eos in civitatibus Samariae pro filiis Israël : qui possederunt Samariam, et habitaverunt in urbibus ejus.
  10005 4 Kings	4Kgs	12	17	25	Cumque ibi habitare coepissent, non timebant Dominum : et immisit in eos Dominus leones, qui interficiebant eos.
  10006 4 Kings	4Kgs	12	17	26	Nuntiatumque est regi Assyriorum, et dictum : Gentes quas transtulisti, et habitare fecisti in civitatibus Samariae, ignorant legitima Dei terrae : et immisit in eos Dominus leones, et ecce interficiunt eos, eo quod ignorent ritum Dei terrae.
  10007 4 Kings	4Kgs	12	17	27	Praecepit autem rex Assyriorum, dicens : Ducite illuc unum de sacerdotibus quos inde captivos adduxistis, et vadat, et habitet cum eis : et doceat eos legitima Dei terrae.
  10008 4 Kings	4Kgs	12	17	28	Igitur cum venisset unus de sacerdotibus his qui captivi ducti fuerant de Samaria, habitavit in Bethel, et docebat eos quomodo colerent Dominum.
  10009 4 Kings	4Kgs	12	17	29	Et unaquaeque gens fabricata est deum suum : posueruntque eos in fanis excelsis quae fecerant Samaritae, gens et gens in urbibus suis, in quibus habitabat.
  10010 4 Kings	4Kgs	12	17	30	Viri enim Babylonii fecerunt Sochothbenoth : viri autem Cuthaei fecerunt Nergel : et viri de Emath fecerunt Asima.
  10011 4 Kings	4Kgs	12	17	31	Porro Hevaei fecerunt Nebahaz et Tharthac. Hi autem qui erant de Sepharvaim, comburebant filios suos igni, Adramelech et Anamelech diis Sepharvaim,
  10012 4 Kings	4Kgs	12	17	32	et nihilominus colebant Dominum. Fecerunt autem sibi de novissimis sacerdotes excelsorum, et ponebant eos in fanis sublimibus.
  10013 4 Kings	4Kgs	12	17	33	Et cum Dominum colerent, diis quoque suis serviebant juxta consuetudinem gentium, de quibus translati fuerant Samariam.
  10014 4 Kings	4Kgs	12	17	34	Usque in praesentem diem morem sequuntur antiquum : non timent Dominum, neque custodiunt caeremonias ejus, judicia, et legem, et mandatum, quod praeceperat Dominus filiis Jacob, quem cognominavit Israël :
  10015 4 Kings	4Kgs	12	17	35	et percusserat cum eis pactum, et mandaverat eis, dicens : Nolite timere deos alienos, et non adoretis eos, neque colatis eos, et non immoletis eis :
  10016 4 Kings	4Kgs	12	17	36	sed Dominum Deum vestrum, qui eduxit vos de terra Aegypti in fortitudine magna et in brachio extento, ipsum timete, et illum adorate, et ipsi immolate.
  10017 4 Kings	4Kgs	12	17	37	Caeremonias quoque, et judicia, et legem, et mandatum, quod scripsit vobis, custodite ut faciatis cunctis diebus : et non timeatis deos alienos.
  10018 4 Kings	4Kgs	12	17	38	Et pactum quod percussit vobiscum, nolite oblivisci : nec colatis deos alienos,
  10019 4 Kings	4Kgs	12	17	39	sed Dominum Deum vestrum timete, et ipse eruet vos de manu omnium inimicorum vestrorum.
  10020 4 Kings	4Kgs	12	17	40	Illi vero non audierunt, sed juxta consuetudinem suam pristinam perpetrabant.
  10021 4 Kings	4Kgs	12	17	41	Fuerunt igitur gentes istae timentes quidem Dominum, sed nihilominus et idolis suis servientes : nam et filii eorum, et nepotes, sicut fecerunt patres sui, ita faciunt usque in praesentem diem.
  10022 4 Kings	4Kgs	12	18	1	Anno tertio Osee filii Ela regis Israël, regnavit Ezechias filius Achaz regis Juda.
  10023 4 Kings	4Kgs	12	18	2	Viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Abi filia Zachariae.
  10024 4 Kings	4Kgs	12	18	3	Fecitque quod erat bonum coram Domino, juxta omnia quae fecerat David pater ejus.
  10025 4 Kings	4Kgs	12	18	4	Ipse dissipavit excelsa, et contrivit statuas, et succidit lucos, confregitque serpentem aeneum quem fecerat Moyses : siquidem usque ad illud tempus filii Israël adolebant ei incensum : vocavitque nomen ejus Nohestan.
  10026 4 Kings	4Kgs	12	18	5	In Domino Deo Israël speravit : itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Juda, sed neque in his qui ante eum fuerunt :
  10027 4 Kings	4Kgs	12	18	6	et adhaesit Domino, et non recessit a vestigiis ejus, fecitque mandata ejus, quae praeceperat Dominus Moysi.
  10028 4 Kings	4Kgs	12	18	7	Unde et erat Dominus cum eo, et in cunctis ad quae procedebat, sapienter se agebat. Rebellavit quoque contra regem Assyriorum, et non servivit ei.
  10029 4 Kings	4Kgs	12	18	8	Ipse percussit Philisthaeos usque ad Gazam, et omnes terminos eorum, a turre custodum usque ad civitatem munitam.
  10030 4 Kings	4Kgs	12	18	9	Anno quarto regis Ezechiae, qui erat annus septimus Osee filii Ela regis Israël, ascendit Salmanasar rex Assyriorum in Samariam, et oppugnavit eam,
  10031 4 Kings	4Kgs	12	18	10	et cepit. Nam post annos tres, anno sexto Ezechiae, id est nono anno Osee regis Israël, capta est Samaria :
  10032 4 Kings	4Kgs	12	18	11	et transtulit rex Assyriorum Israël in Assyrios, collocavitque eos in Hala et in Habor fluviis Gozan in civitatibus Medorum :
  10033 4 Kings	4Kgs	12	18	12	quia non audierunt vocem Domini Dei sui, sed praetergressi sunt pactum ejus : omnia quae praeceperat Moyses servus Domini non audierunt, neque fecerunt.
  10034 4 Kings	4Kgs	12	18	13	Anno quartodecimo regis Ezechiae, ascendit Sennacherib rex Assyriorum ad universas civitates Juda munitas, et cepit eas.
  10035 4 Kings	4Kgs	12	18	14	Tunc misit Ezechias rex Juda nuntios ad regem Assyriorum in Lachis, dicens : Peccavi : recede a me, et omne quod imposueris mihi, feram. Indixit itaque rex Assyriorum Ezechiae regi Judae trecenta talenta argenti, et triginta talenta auri.
  10036 4 Kings	4Kgs	12	18	15	Deditque Ezechias omne argentum quod repertum fuerat in domo Domini et in thesauris regis.
  10037 4 Kings	4Kgs	12	18	16	In tempore illo confregit Ezechias valvas templi Domini, et laminas auri quas ipse affixerat, et dedit eas regi Assyriorum.
  10038 4 Kings	4Kgs	12	18	17	Misit autem rex Assyriorum Tharthan, et Rabsaris, et Rabsacen de Lachis ad regem Ezechiam cum manu valida Jerusalem : qui cum ascendissent, venerunt Jerusalem, et steterunt juxta aquaeductum piscinae superioris, quae est in via Agrifullonis.
  10039 4 Kings	4Kgs	12	18	18	Vocaveruntque regem : egressus est autem ad eos Eliacim filius Helciae praepositus domus, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph a commentariis.
  10040 4 Kings	4Kgs	12	18	19	Dixitque ad eos Rabsaces : Loquimini Ezechiae : Haec dicit rex magnus, rex Assyriorum : Quae est ista fiducia, qua niteris ?
  10041 4 Kings	4Kgs	12	18	20	forsitan inisti consilium, ut praepares te ad praelium. In quo confidis, ut audeas rebellare ?
  10042 4 Kings	4Kgs	12	18	21	an speras in baculo arundineo atque confracto Aegypto, super quem, si incubuerit homo, comminutus ingredietur manum ejus, et perforabit eam ? sic est Pharao rex Aegypti omnibus qui confidunt in se.
  10043 4 Kings	4Kgs	12	18	22	Quod si dixeritis mihi : In Domino Deo nostro habemus fiduciam : nonne iste est, cujus abstulit Ezechias excelsa et altaria, et praecepit Judae et Jerusalem : Ante altare hoc adorabitis in Jerusalem ?
  10044 4 Kings	4Kgs	12	18	23	Nunc igitur transite ad dominum meum regem Assyriorum, et dabo vobis duo millia equorum, et videte an habere valeatis ascensores eorum.
  10045 4 Kings	4Kgs	12	18	24	Et quomodo potestis resistere ante unum satrapam de servis domini mei minimis ? an fiduciam habes in Aegypto propter currus et equites ?
  10046 4 Kings	4Kgs	12	18	25	Numquid sine Domini voluntate ascendi ad locum istum, ut demolirer eum ? Dominus dixit mihi : Ascende ad terram hanc, et demolire eam.
  10047 4 Kings	4Kgs	12	18	26	Dixerunt autem Eliacim filius Helciae, et Sobna, et Joahe Rabsaci : Precamur ut loquaris nobis servis tuis syriace : siquidem intelligimus hanc linguam : et non loquaris nobis judaice, audiente populo qui est super murum.
  10048 4 Kings	4Kgs	12	18	27	Responditque eis Rabsaces, dicens : Numquid ad dominum tuum, et ad te misit me dominus meus, ut loquerer sermones hos, et non potius ad viros qui sedent super murum, ut comedant stercora sua, et bibant urinam suam vobiscum ?
  10049 4 Kings	4Kgs	12	18	28	Stetit itaque Rabsaces, et exclamavit voce magna judaice, et ait : Audite verba regis magni, regis Assyriorum.
  10050 4 Kings	4Kgs	12	18	29	Haec dicit rex : Non vos seducat Ezechias : non enim poterit eruere vos de manu mea :
  10051 4 Kings	4Kgs	12	18	30	neque fiduciam vobis tribuat super Dominum, dicens : Eruens liberabit nos Dominus, et non tradetur civitas haec in manu regis Assyriorum.
  10052 4 Kings	4Kgs	12	18	31	Nolite audire Ezechiam. Haec enim dicit rex Assyriorum : Facite mecum quod vobis est utile, et egredimini ad me : et comedet unusquisque de vinea sua, et de ficu sua : et bibetis aquas de cisternis vestris,
  10053 4 Kings	4Kgs	12	18	32	donec veniam, et transferam vos in terram quae similis est terrae vestrae, in terram fructiferam, et fertilem vini, terram panis et vinearum, terram olivarum et olei ac mellis : et vivetis, et non moriemini. Nolite audire Ezechiam, qui vos decipit, dicens : Dominus liberabit nos.
  10054 4 Kings	4Kgs	12	18	33	Numquid liberaverunt dii gentium terram suam de manu regis Assyriorum ?
  10055 4 Kings	4Kgs	12	18	34	ubi est deus Emath, et Arphad ? ubi est deus Sepharvaim, Ana, et Ava ? numquid liberaverunt Samariam de manu mea ?
  10056 4 Kings	4Kgs	12	18	35	Quinam illi sunt in universis diis terrarum, qui eruerunt regionem suam de manu mea, ut possit eruere Dominus Jerusalem de manu mea ?
  10057 4 Kings	4Kgs	12	18	36	Tacuit itaque populus, et non respondit ei quidquam : siquidem praeceptum regis acceperant ut non responderent ei.
  10058 4 Kings	4Kgs	12	18	37	Venitque Eliacim filius Helciae, praepositus domus, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus, et nuntiaverunt ei verba Rabsacis.
  10059 4 Kings	4Kgs	12	19	1	Quae cum audisset Ezechias rex, scidit vestimenta sua, et opertus est sacco, ingressusque est domum Domini.
  10060 4 Kings	4Kgs	12	19	2	Et misit Eliacim praepositum domus, et Sobnam scribam, et senes de sacerdotibus, opertos saccis, ad Isaiam prophetam filium Amos.
  10061 4 Kings	4Kgs	12	19	3	Qui dixerunt : Haec dicit Ezechias : Dies tribulationis, et increpationis, et blasphemiae dies iste : venerunt filii usque ad partum, et vires non habet parturiens.
  10062 4 Kings	4Kgs	12	19	4	Si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ut exprobraret Deum viventem et argueret verbis, quae audivit Dominus Deus tuus : et fac orationem pro reliquiis quae repertae sunt.
  10063 4 Kings	4Kgs	12	19	5	Venerunt ergo servi regis Ezechiae ad Isaiam.
  10064 4 Kings	4Kgs	12	19	6	Dixitque eis Isaias : Haec dicetis domino vestro : Haec dicit Dominus : Noli timere a facie sermonum quos audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me.
  10065 4 Kings	4Kgs	12	19	7	Ecce ego immittam ei spiritum, et audiet nuntium, et revertetur in terram suam, et dejiciam eum gladio in terra sua.
  10066 4 Kings	4Kgs	12	19	8	Reversus est ergo Rabsaces, et invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam : audierat enim quod recessisset de Lachis.
  10067 4 Kings	4Kgs	12	19	9	Cumque audisset de Tharaca rege Aethiopiae, dicentes : Ecce egressus est ut pugnet adversum te : et iret contra eum, misit nuntios ad Ezechiam, dicens :
  10068 4 Kings	4Kgs	12	19	10	Haec dicite Ezechiae regi Juda : Non te seducat Deus tuus in quo habes fiduciam, neque dicas : Non tradetur Jerusalem in manus regis Assyriorum.
  10069 4 Kings	4Kgs	12	19	11	Tu enim ipse audisti quae fecerunt reges Assyriorum universis terris, quomodo vastaverunt eas : num ergo solus poteris liberari ?
  10070 4 Kings	4Kgs	12	19	12	Numquid liberaverunt dii gentium singulos quos vastaverunt patres mei, Gozan videlicet, et Haran, et Reseph, et filios Eden qui erant in Thelassar ?
  10071 4 Kings	4Kgs	12	19	13	ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex civitatis Sepharvaim, Ana, et Ava ?
  10072 4 Kings	4Kgs	12	19	14	Itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum, et legisset eas, ascendit in domum Domini, et expandit eas coram Domino,
  10073 4 Kings	4Kgs	12	19	15	et oravit in conspectu ejus, dicens : Domine Deus Israël, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus regum omnium terrae : tu fecisti caelum et terram.
  10074 4 Kings	4Kgs	12	19	16	Inclina aurem tuam, et audi : aperi, Domine, oculos tuos, et vide : audi omnia verba Sennacherib, qui misit ut exprobraret nobis Deum viventem.
  10075 4 Kings	4Kgs	12	19	17	Vere, Domine, dissipaverunt reges Assyriorum gentes, et terras omnium.
  10076 4 Kings	4Kgs	12	19	18	Et miserunt deos eorum in ignem : non enim erant dii, sed opera manuum hominum, ex ligno et lapide : et perdiderunt eos.
  10077 4 Kings	4Kgs	12	19	19	Nunc igitur Domine Deus noster, salvos nos fac de manu ejus, ut sciant omnia regna terrae quia tu es Dominus Deus solus.
  10078 4 Kings	4Kgs	12	19	20	Misit autem Isaias filius Amos ad Ezechiam, dicens : Haec dicit Dominus Deus Israël : Quae deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum, audivi.
  10079 4 Kings	4Kgs	12	19	21	Iste est sermo, quem locutus est Dominus de eo : [Sprevit te, et subsannavit te, virgo filia Sion : post tergum tuum caput movit, filia Jerusalem.
  10080 4 Kings	4Kgs	12	19	22	Cui exprobrasti, et quem blasphemasti ? contra quem exaltasti vocem tuam, et elevasti in excelsum oculos tuos ? Contra Sanctum Israël.
  10081 4 Kings	4Kgs	12	19	23	Per manum servorum tuorum exprobrasti Domino, et dixisti : In multitudine curruum meorum ascendi excelsa montium in summitate Libani, et succidi sublimes cedros ejus, et electas abietes illius. Et ingressus sum usque ad terminos ejus, et saltum Carmeli ejus
  10082 4 Kings	4Kgs	12	19	24	ego succidi. Et bibi aquas alienas, et siccavi vestigiis pedum meorum omnes aquas clausas.
  10083 4 Kings	4Kgs	12	19	25	Numquid non audisti quid ab initio fecerim ? ex diebus antiquis plasmavi illud, et nunc adduxi : eruntque in ruinam collium pugnantium civitates munitae.
  10084 4 Kings	4Kgs	12	19	26	Et qui sedent in eis, humiles manu, contremuerunt et confusi sunt : facti sunt velut foenum agri, et virens herba tectorum, quae arefacta est antequam veniret ad maturitatem.
  10085 4 Kings	4Kgs	12	19	27	Habitaculum tuum, et egressum tuum, et introitum tuum, et viam tuam ego praescivi, et furorem tuum contra me.
  10086 4 Kings	4Kgs	12	19	28	Insanisti in me, et superbia tua ascendit in aures meas : ponam itaque circulum in naribus tuis, et camum in labiis tuis, et reducam te in viam per quam venisti.
  10087 4 Kings	4Kgs	12	19	29	Tibi autem, Ezechia, hoc erit signum : comede hoc anno quae repereris : in secundo autem anno, quae sponte nascuntur : porro in tertio anno seminate et metite : plantate vineas, et comedite fructum earum.
  10088 4 Kings	4Kgs	12	19	30	Et quodcumque reliquum fuerit de domo Juda, mittet radicem deorsum, et faciet fructum sursum.
  10089 4 Kings	4Kgs	12	19	31	De Jerusalem quippe egredientur reliquiae, et quod salvetur de monte Sion : zelus Domini exercituum faciet hoc.
  10090 4 Kings	4Kgs	12	19	32	Quam ob rem haec dicit Dominus de rege Assyriorum : Non ingredietur urbem hanc, nec mittet in eam sagittam, nec occupabit eam clypeus, nec circumdabit eam munitio.
  10091 4 Kings	4Kgs	12	19	33	Per viam qua venit, revertetur : et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus.
  10092 4 Kings	4Kgs	12	19	34	Protegamque urbem hanc, et salvabo eam propter me, et propter David servum meum.]
  10093 4 Kings	4Kgs	12	19	35	Factum est igitur in nocte illa, venit angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Cumque diluculo surrexisset, vidit omnia corpora mortuorum : et recedens abiit,
  10094 4 Kings	4Kgs	12	19	36	et reversus est Sennacherib rex Assyriorum, et mansit in Ninive.
  10095 4 Kings	4Kgs	12	19	37	Cumque adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech et Sarasar filii ejus percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Armeniorum : et regnavit Asarhaddon filius ejus pro eo.
  10096 4 Kings	4Kgs	12	20	1	In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem : et venit ad eum Isaias filius Amos propheta, dixitque ei : Haec dicit Dominus Deus : Praecipe domui tuae : morieris enim tu, et non vives.
  10097 4 Kings	4Kgs	12	20	2	Qui convertit faciem suam ad parietem, et oravit Dominum, dicens :
  10098 4 Kings	4Kgs	12	20	3	Obsecro, Domine : memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate, et in corde perfecto, et quod placitum est coram te fecerim. Flevit itaque Ezechias fletu magno.
  10099 4 Kings	4Kgs	12	20	4	Et antequam egrederetur Isaias mediam partem atrii, factus est sermo Domini ad eum, dicens :
  10100 4 Kings	4Kgs	12	20	5	Revertere, et dic Ezechiae duci populi mei : Haec dicit Dominus Deus David patris tui : Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas, et ecce sanavi te : die tertio ascendes templum Domini.
  10101 4 Kings	4Kgs	12	20	6	Et addam diebus tuis quindecim annos : sed et de manu regis Assyriorum liberabo te, et civitatem hanc : et protegam urbem istam propter me, et propter David servum meum.
  10102 4 Kings	4Kgs	12	20	7	Dixitque Isaias : Afferte massam ficorum. Quam cum attulissent, et posuissent super ulcus ejus, curatus est.
  10103 4 Kings	4Kgs	12	20	8	Dixerat autem Ezechias ad Isaiam : Quod erit signum, quia Dominus me sanabit, et quia ascensurus sum die tertia templum Domini ?
  10104 4 Kings	4Kgs	12	20	9	Cui ait Isaias : Hoc erit signum a Domino quod facturus sit Dominus sermonem quem locutus est : vis ut ascendat umbra decem lineis, an ut revertatur totidem gradibus ?
  10105 4 Kings	4Kgs	12	20	10	Et ait Ezechias : Facile est umbram crescere decem lineis : nec hoc volo ut fiat, sed ut revertatur retrorsum decem gradibus.
  10106 4 Kings	4Kgs	12	20	11	Invocavit itaque Isaias propheta Dominum, et reduxit umbram per lineas quibus jam descenderat in horologio Achaz, retrorsum decem gradibus.
  10107 4 Kings	4Kgs	12	20	12	In tempore illo misit Berodach Baladan, filius Baladan, rex Babyloniorum, litteras et munera ad Ezechiam : audierat enim quod aegrotasset Ezechias.
  10108 4 Kings	4Kgs	12	20	13	Laetatus est autem in adventu eorum Ezechias, et ostendit eis domum aromatum, et aurum et argentum, et pigmenta varia, unguenta quoque, et domum vasorum suorum, et omnia quae habere poterat in thesauris suis. Non fuit quod non monstraret eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua.
  10109 4 Kings	4Kgs	12	20	14	Venit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam, dixitque ei : Quid dixerunt viri isti ? aut unde venerunt ad te ? Cui ait Ezechias : De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone.
  10110 4 Kings	4Kgs	12	20	15	At ille respondit : Quid viderunt in domo tua ? Ait Ezechias : Omnia quaecumque sunt in domo mea, viderunt : nihil est quod non monstraverim eis in thesauris meis.
  10111 4 Kings	4Kgs	12	20	16	Dixit itaque Isaias Ezechiae : Audi sermonem Domini :
  10112 4 Kings	4Kgs	12	20	17	Ecce dies venient, et auferentur omnia quae sunt in domo tua, et quae condiderunt patres tui usque in diem hanc, in Babylonem : non remanebit quidquam, ait Dominus.
  10113 4 Kings	4Kgs	12	20	18	Sed et de filiis tuis qui egredientur ex te, quos generabis, tollentur, et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis.
  10114 4 Kings	4Kgs	12	20	19	Dixit Ezechias ad Isaiam : Bonus sermo Domini quem locutus es : sit pax et veritas in diebus meis.
  10115 4 Kings	4Kgs	12	20	20	Reliqua autem sermonum Ezechiae, et omnis fortitudo ejus, et quomodo fecerit piscinam et aquaeductum, et introduxerit aquas in civitatem, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda ?
  10116 4 Kings	4Kgs	12	20	21	Dormivitque Ezechias cum patribus suis, et regnavit Manasses filius ejus pro eo.
  10117 4 Kings	4Kgs	12	21	1	Duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Haphsiba.
  10118 4 Kings	4Kgs	12	21	2	Fecitque malum in conspectu Domini, juxta idola gentium quas delevit Dominus a facie filiorum Israël.
  10119 4 Kings	4Kgs	12	21	3	Conversusque est, et aedificavit excelsa quae dissipaverat Ezechias pater ejus : et erexit aras Baal, et fecit lucos sicut fecerat Achab rex Israël, et adoravit omnem militiam caeli, et coluit eam.
  10120 4 Kings	4Kgs	12	21	4	Exstruxitque aras in domo Domini, de qua dixit Dominus : In Jerusalem ponam nomen meum.
  10121 4 Kings	4Kgs	12	21	5	Et exstruxit altaria universae militiae caeli in duobus atriis templi Domini.
  10122 4 Kings	4Kgs	12	21	6	Et traduxit filium suum per ignem : et ariolatus est, et observavit auguria, et fecit pythones, et aruspices multiplicavit, ut faceret malum coram Domino, et irritaret eum.
  10123 4 Kings	4Kgs	12	21	7	Posuit quoque idolum luci quem fecerat, in templo Domini, super quod locutus est Dominus ad David, et ad Salomonem filium ejus : In templo hoc, et in Jerusalem quam elegi de cunctis tribubus Israël, ponam nomen meum in sempiternum.
  10124 4 Kings	4Kgs	12	21	8	Et ultra non faciam commoveri pedem Israël de terra quam dedi patribus eorum : si tamen custodierint opere omnia quae praecepi eis, et universam legem quam mandavit eis servus meus Moyses.
  10125 4 Kings	4Kgs	12	21	9	Illi vero non audierunt : sed seducti sunt a Manasse, ut facerent malum super gentes quas contrivit Dominus a facie filiorum Israël.
  10126 4 Kings	4Kgs	12	21	10	Locutusque est Dominus in manu servorum suorum prophetarum, dicens :
  10127 4 Kings	4Kgs	12	21	11	Quia fecit Manasses rex Juda abominationes istas pessimas, super omnia quae fecerunt Amorrhaei ante eum, et peccare fecit etiam Judam in immunditiis suis :
  10128 4 Kings	4Kgs	12	21	12	propterea haec dicit Dominus Deus Israël : Ecce ego inducam mala super Jerusalem et Judam, ut quicumque audierit, tinniant ambae aures ejus.
  10129 4 Kings	4Kgs	12	21	13	Et extendam super Jerusalem funiculum Samariae, et pondus domus Achab : et delebo Jerusalem, sicut deleri solent tabulae : et delens vertam, et ducam crebrius stylum super faciem ejus.
  10130 4 Kings	4Kgs	12	21	14	Dimittam vero reliquias haereditatis meae, et tradam eas in manus inimicorum ejus, eruntque in vastitatem, et in rapinam cunctis adversariis suis :
  10131 4 Kings	4Kgs	12	21	15	eo quod fecerint malum coram me, et perseveraverint irritantes me, ex die qua egressi sunt patres eorum ex Aegypto usque ad hanc diem.
  10132 4 Kings	4Kgs	12	21	16	Insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleret Jerusalem usque ad os : absque peccatis suis quibus peccare fecit Judam, ut faceret malum coram Domino.
  10133 4 Kings	4Kgs	12	21	17	Reliqua autem sermonum Manasse, ut universa quae fecit, et peccatum ejus quod peccavit, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda ?
  10134 4 Kings	4Kgs	12	21	18	Dormivitque Manasses cum patribus suis, et sepultus est in horto domus suae, in horto Oza : et regnavit Amon filius ejus pro eo.
  10135 4 Kings	4Kgs	12	21	19	Viginti duorum annorum erat Amon cum regnare coepisset : duobus quoque annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Messalemeth filia Harus de Jeteba.
  10136 4 Kings	4Kgs	12	21	20	Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater ejus.
  10137 4 Kings	4Kgs	12	21	21	Et ambulavit in omni via per quam ambulaverat pater ejus, servivitque immunditiis quibus servierat pater ejus, et adoravit eas :
  10138 4 Kings	4Kgs	12	21	22	et dereliquit Dominum Deum patrum suorum, et non ambulavit in via Domini.
  10139 4 Kings	4Kgs	12	21	23	Tetenderuntque ei insidias servi sui, et interfecerunt regem in domo sua.
  10140 4 Kings	4Kgs	12	21	24	Percussit autem populus terrae omnes qui conjuraverant contra regem Amon, et constituerunt sibi regem Josiam filium ejus pro eo.
  10141 4 Kings	4Kgs	12	21	25	Reliqua autem sermonum Amon quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda ?
  10142 4 Kings	4Kgs	12	21	26	Sepelieruntque eum in sepulchro suo, in horto Oza : et regnavit Josias filius ejus pro eo.
  10143 4 Kings	4Kgs	12	22	1	Octo annorum erat Josias cum regnare coepisset : triginta et uno anno regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Idida filia Hadaia de Besecath.
  10144 4 Kings	4Kgs	12	22	2	Fecitque quod placitum erat coram Domino, et ambulavit per omnes vias David patris sui : non declinavit ad dexteram, sive ad sinistram.
  10145 4 Kings	4Kgs	12	22	3	Anno autem octavodecimo regis Josiae, misit rex Saphan filium Aslia filii Messulam scribam templi Domini, dicens ei :
  10146 4 Kings	4Kgs	12	22	4	Vade ad Helciam sacerdotem magnum, ut confletur pecunia quae illata est in templum Domini, quam collegerunt janitores templi a populo :
  10147 4 Kings	4Kgs	12	22	5	deturque fabris per praepositos domus Domini, qui et distribuant eam his qui operantur in templo Domini, ad instauranda sartatecta templi :
  10148 4 Kings	4Kgs	12	22	6	tignariis videlicet et caementariis, et iis qui interrupta componunt : et ut emantur ligna, et lapides de lapicidinis, ad instaurandum templum Domini.
  10149 4 Kings	4Kgs	12	22	7	Verumtamen non supputetur eis argentum quod accipiunt, sed in potestate habeant, et in fide.
  10150 4 Kings	4Kgs	12	22	8	Dixit autem Helcias pontifex ad Saphan scribam : Librum legis reperi in domo Domini. Deditque Helcias volumen Saphan, qui et legit illud.
  10151 4 Kings	4Kgs	12	22	9	Venit quoque Saphan scriba ad regem, et renuntiavit ei quod praeceperat, et ait : Conflaverunt servi tui pecuniam quae reperta est in domo Domini, et dederunt ut distribueretur fabris a praefectis operum templi Domini.
  10152 4 Kings	4Kgs	12	22	10	Narravit quoque Saphan scriba regi, dicens : Librum dedit mihi Helcias sacerdos. Quem cum legisset Saphan coram rege,
  10153 4 Kings	4Kgs	12	22	11	et audisset rex verba libri legis Domini, scidit vestimenta sua.
  10154 4 Kings	4Kgs	12	22	12	Et praecepit Helciae sacerdoti, et Ahicam filio Saphan, et Achobor filio Micha, et Saphan scribae, et Asaiae servo regis, dicens :
  10155 4 Kings	4Kgs	12	22	13	Ite et consulite Dominum super me, et super populo, et super omni Juda, de verbis voluminis istius, quod inventum est : magna enim ira Domini succensa est contra nos, quia non audierunt patres nostri verba libri hujus, ut facerent omne quod scriptum est nobis.
  10156 4 Kings	4Kgs	12	22	14	Ierunt itaque Helcias sacerdos, et Ahicam, et Achobor, et Sapham, et Asaia, ad Holdam prophetidem, uxorem Sellum filii Thecuae filii Araas custodis vestium, quae habitabat in Jerusalem in Secunda : locutique sunt ad eam.
  10157 4 Kings	4Kgs	12	22	15	Et illa respondit eis : Haec dicit Dominus Deus Israël : Dicite viro qui misit vos ad me :
  10158 4 Kings	4Kgs	12	22	16	Haec dicit Dominus : Ecce ego adducam mala super locum istum, et super habitatores ejus, omnia verba legis quae legit rex Juda :
  10159 4 Kings	4Kgs	12	22	17	quia dereliquerunt me, et sacrificaverunt diis alienis, irritantes me in cunctis operibus manuum suarum : et succendetur indignatio mea in loco hoc, et non extinguetur.
  10160 4 Kings	4Kgs	12	22	18	Regi autem Juda, qui misit vos ut consuleretis Dominum, sic dicetis : Haec dicit Dominus Deus Israël : Pro eo quod audisti verba voluminis,
  10161 4 Kings	4Kgs	12	22	19	et perterritum est cor tuum, et humiliatus es coram Domino, auditis sermonibus contra locum istum et habitatores ejus, quod videlicet fierent in stuporem et in maledictum : et scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me, et ego audivi, ait Dominus :
  10162 4 Kings	4Kgs	12	22	20	idcirco colligam te ad patres tuos, et colligeris ad sepulchrum tuum in pace, ut non videant oculi tui omnia mala quae inducturus sum super locum istum.
  10163 4 Kings	4Kgs	12	23	1	Et renuntiaverunt regi quod dixerat. Qui misit : et congregati sunt ad eum omnes senes Juda et Jerusalem.
  10164 4 Kings	4Kgs	12	23	2	Ascenditque rex templum Domini, et omnes viri Juda, universique qui habitabant in Jerusalem cum eo sacerdotes et prophetae, et omnis populus a parvo usque ad magnum : legitque, cunctis audientibus, omnia verba libri foederis, qui inventus est in domo Domini.
  10165 4 Kings	4Kgs	12	23	3	Stetitque rex super gradum : et foedus percussit coram Domino, ut ambularent post Dominum, et custodirent praecepta ejus, et testimonia, et caeremonias in omni corde, et in tota anima, et suscitarent verba foederis hujus, quae scripta erant in libro illo : acquievitque populus pacto.
  10166 4 Kings	4Kgs	12	23	4	Et praecepit rex Helciae pontifici, et sacerdotibus secundi ordinis, et janitoribus, ut projicerent de templo Domini omnia vasa quae facta fuerant Baal, et in luco, et universae militiae caeli : et combussit ea foris Jerusalem in convalle Cedron, et tulit pulverem eorum in Bethel.
  10167 4 Kings	4Kgs	12	23	5	Et delevit aruspices quos posuerant reges Juda ad sacrificandum in excelsis per civitates Juda, et in circuitu Jerusalem : et eos qui adolebant incensum Baal, et soli, et lunae, et duodecim signis, et omni militiae caeli.
  10168 4 Kings	4Kgs	12	23	6	Et efferri fecit lucum de domo Domini foras Jerusalem in convalle Cedron, et combussit eum ibi, et redegit in pulverem, et projecit super sepulchra vulgi.
  10169 4 Kings	4Kgs	12	23	7	Destruxit quoque aediculas effeminatorum quae erant in domo Domini, pro quibus mulieres texebant quasi domunculas luci.
  10170 4 Kings	4Kgs	12	23	8	Congregavitque omnes sacerdotes de civitatibus Juda, et contaminavit excelsa ubi sacrificabant sacerdotes de Gabaa usque Bersabee, et destruxit aras portarum in introitu ostii Josue principis civitatis, quod erat ad sinistram portae civitatis.
  10171 4 Kings	4Kgs	12	23	9	Verumtamen non ascendebant sacerdotes excelsorum ad altare Domini in Jerusalem : sed tantum comedebant azyma in medio fratrum suorum.
  10172 4 Kings	4Kgs	12	23	10	Contaminavit quoque Topheth, quod est in convalle filii Ennom, ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem, Moloch.
  10173 4 Kings	4Kgs	12	23	11	Abstulit quoque equos quos dederant reges Juda soli in introitu templi Domini juxta exedram Nathanmelech eunuchi, qui erat in Pharurim : currus autem solis combussit igni.
  10174 4 Kings	4Kgs	12	23	12	Altaria quoque quae erant super tecta coenaculi Achaz, quae fecerant reges Juda, et altaria quae fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini, destruxit rex, et cucurrit inde, et dispersit cinerem eorum in torrentem Cedron.
  10175 4 Kings	4Kgs	12	23	13	Excelsa quoque, quae erant in Jerusalem ad dexteram partem montis offensionis, quae aedificaverat Salomon rex Israël Astaroth idolo Sidoniorum, et Chamos offensioni Moab, et Melchom abominationi filiorum Ammon, polluit rex.
  10176 4 Kings	4Kgs	12	23	14	Et contrivit statuas, et succidit lucos : replevitque loca eorum ossibus mortuorum.
  10177 4 Kings	4Kgs	12	23	15	Insuper et altare quod erat in Bethel, et excelsum quod fecerat Jeroboam filius Nabat, qui peccare fecit Israël : et altare illud, et excelsum destruxit, atque combussit, et comminuit in pulverem, succenditque etiam lucum.
  10178 4 Kings	4Kgs	12	23	16	Et conversus Josias, vidit ibi sepulchra quae erant in monte : misitque et tulit ossa de sepulchris, et combussit ea super altare, et polluit illud juxta verbum Domini quod locutus est vir Dei, qui praedixerat verba haec.
  10179 4 Kings	4Kgs	12	23	17	Et ait : Quis est titulus ille, quem video ? Responderuntque ei cives urbis illius : Sepulchrum est hominis Dei, qui venit de Juda, et praedixit verba haec, quae fecisti super altare Bethel.
  10180 4 Kings	4Kgs	12	23	18	Et ait : Dimitte eum : nemo commoveat ossa ejus. Et intacta manserunt ossa illius cum ossibus prophetae qui venerat de Samaria.
  10181 4 Kings	4Kgs	12	23	19	Insuper et omnia fana excelsorum quae erant in civitatibus Samariae, quae fecerant reges Israël ad irritandum Dominum, abstulit Josias : et fecit eis secundum omnia opera quae fecerat in Bethel.
  10182 4 Kings	4Kgs	12	23	20	Et occidit universos sacerdotes excelsorum qui erant ibi super altaria, et combussit ossa humana super ea : reversusque est Jerusalem.
  10183 4 Kings	4Kgs	12	23	21	Et praecepit omni populo, dicens : Facite Phase Domino Deo vestro, secundum quod scriptum est in libro foederis hujus.
  10184 4 Kings	4Kgs	12	23	22	Nec enim factum est Phase tale a diebus judicum qui judicaverunt Israël, et omnium dierum regum Israël et regum Juda,
  10185 4 Kings	4Kgs	12	23	23	sicut in octavodecimo anno regis Josiae factum est Phase istud Domino in Jerusalem.
  10186 4 Kings	4Kgs	12	23	24	Sed et pythones, et ariolos, et figuras idolorum, et immunditias, et abominationes, quae fuerant in terra Juda et Jerusalem, abstulit Josias : ut statueret verba legis quae scripta sunt in libro quem invenit Helcias sacerdos in templo Domini.
  10187 4 Kings	4Kgs	12	23	25	Similis illi non fuit ante eum rex, qui reverteretur ad Dominum in omni corde suo, et in tota anima sua, et in universa virtute sua juxta omnem legem Moysi : neque post eum surrexit similis illi.
  10188 4 Kings	4Kgs	12	23	26	Verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui magni quo iratus est furor ejus contra Judam propter irritationes quibus provocaverat eum Manasses.
  10189 4 Kings	4Kgs	12	23	27	Dixit itaque Dominus : Etiam Judam auferam a facie mea, sicut abstuli Israël : et projiciam civitatem hanc quam elegi Jerusalem, et domum de qua dixi : Erit nomen meum ibi.
  10190 4 Kings	4Kgs	12	23	28	Reliqua autem sermonum Josiae, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Juda ?
  10191 4 Kings	4Kgs	12	23	29	In diebus ejus ascendit Pharao Nechao rex Aegypti contra regem Assyriorum ad flumen Euphraten, et abiit Josias rex in occursum ejus : et occisus est in Mageddo cum vidisset eum.
  10192 4 Kings	4Kgs	12	23	30	Et portaverunt eum servi sui mortuum de Mageddo : et pertulerunt in Jerusalem, et sepelierunt eum in sepulchro suo. Tulitque populus terrae Joachaz filium Josiae : et unxerunt eum, et constituerunt eum regem pro patre suo.
  10193 4 Kings	4Kgs	12	23	31	Viginti trium annorum erat Joachaz cum regnare coepisset, et tribus mensibus regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Amital filia Jeremiae de Lobna.
  10194 4 Kings	4Kgs	12	23	32	Et fecit malum coram Domino, juxta omnia quae fecerant patres ejus.
  10195 4 Kings	4Kgs	12	23	33	Vinxitque eum Pharao Nechao in Rebla, quae est in terra Emath, ne regnaret in Jerusalem : et imposuit mulctam terrae centum talentis argenti, et talento auri.
  10196 4 Kings	4Kgs	12	23	34	Regemque constituit Pharao Nechao Eliacim filium Josiae pro Josia patre ejus : vertitque nomen ejus Joakim. Porro Joachaz tulit, et duxit in Aegyptum, et mortuus est ibi.
  10197 4 Kings	4Kgs	12	23	35	Argentum autem et aurum dedit Joakim Pharaoni, cum indixisset terrae per singulos, ut conferretur juxta praeceptum Pharaonis : et unumquemque juxta vires suas exegit, tam argentum quam aurum, de populo terrae, ut daret Pharaoni Nechao.
  10198 4 Kings	4Kgs	12	23	36	Viginti quinque annorum erat Joakim cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Zebida filia Phadaia de Ruma.
  10199 4 Kings	4Kgs	12	23	37	Et fecit malum coram Domino juxta omnia quae fecerant patres ejus.
  10200 4 Kings	4Kgs	12	24	1	In diebus ejus ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis, et factus est ei Joakim servus tribus annis : et rursum rebellavit contra eum.
  10201 4 Kings	4Kgs	12	24	2	Immisitque ei Dominus latrunculos Chaldaeorum, et latrunculos Syriae, et latrunculos Moab, et latrunculos filiorum Ammon : et immisit eos in Judam ut disperderent eum, juxta verbum Domini quod locutus fuerat per servos suos prophetas.
  10202 4 Kings	4Kgs	12	24	3	Factum est autem hoc per verbum Domini contra Judam, ut auferret eum coram se propter peccata Manasse universa quae fecit,
  10203 4 Kings	4Kgs	12	24	4	et propter sanguinem innoxium quem effudit, et implevit Jerusalem cruore innocentium : et ob hanc rem noluit Dominus propitiari.
  10204 4 Kings	4Kgs	12	24	5	Reliqua autem sermonum Joakim, et universa quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda ? Et dormivit Joakim cum patribus suis :
  10205 4 Kings	4Kgs	12	24	6	et regnavit Joachin filius ejus pro eo.
  10206 4 Kings	4Kgs	12	24	7	Et ultra non addidit rex Aegypti ut egrederetur de terra sua : tulerat enim rex Babylonis, a rivo Aegypti usque ad fluvium Euphraten, omnia quae fuerant regis Aegypti.
  10207 4 Kings	4Kgs	12	24	8	Decem et octo annorum erat Joachin cum regnare coepisset, et tribus mensibus regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Nohesta filia Elnathan de Jerusalem.
  10208 4 Kings	4Kgs	12	24	9	Et fecit malum coram Domino, juxta omnia quae fecerat pater ejus.
  10209 4 Kings	4Kgs	12	24	10	In tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in Jerusalem, et circumdata est urbs munitionibus.
  10210 4 Kings	4Kgs	12	24	11	Venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem cum servis suis ut oppugnarent eam.
  10211 4 Kings	4Kgs	12	24	12	Egressusque est Joachin rex Juda ad regem Babylonis, ipse et mater ejus, et servi ejus, et principes ejus, et eunuchi ejus : et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui.
  10212 4 Kings	4Kgs	12	24	13	Et protulit inde omnes thesauros domus Domini, et thesauros domus regiae : et concidit universa vasa aurea quae fecerat Salomon rex Israël in templo Domini juxta verbum Domini.
  10213 4 Kings	4Kgs	12	24	14	Et transtulit omnem Jerusalem, et universos principes, et omnes fortes exercitus, decem millia, in captivitatem, et omnem artificem et clusorem : nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terrae.
  10214 4 Kings	4Kgs	12	24	15	Transtulit quoque Joachin in Babylonem, et matrem regis, et uxores regis, et eunuchos ejus : et judices terrae duxit in captivitatem de Jerusalem in Babylonem.
  10215 4 Kings	4Kgs	12	24	16	Et omnes viros robustos, septem millia, et artifices, et clusores mille, omnes viros fortes et bellatores : duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem.
  10216 4 Kings	4Kgs	12	24	17	Et constituit Matthaniam patruum ejus pro eo : imposuitque nomen ei Sedeciam.
  10217 4 Kings	4Kgs	12	24	18	Vigesimum et primum annum aetatis habebat Sedecias cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus erat Amital filia Jeremiae de Lobna.
  10218 4 Kings	4Kgs	12	24	19	Et fecit malum coram Domino, juxta omnia quae fecerat Joakim.
  10219 4 Kings	4Kgs	12	24	20	Irascebatur enim Dominus contra Jerusalem et contra Judam, donec projiceret eos a facie sua : recessitque Sedecias a rege Babylonis.
  10220 4 Kings	4Kgs	12	25	1	Factum est autem anno nono regni ejus, mense decimo, decima die mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus ejus, in Jerusalem, et circumdederunt eam : et exstruxerunt in circuitu ejus munitiones.
  10221 4 Kings	4Kgs	12	25	2	Et clausa est civitas atque vallata usque ad undecimum annum regis Sedeciae,
  10222 4 Kings	4Kgs	12	25	3	nona die mensis : praevaluitque fames in civitate, nec erat panis populo terrae.
  10223 4 Kings	4Kgs	12	25	4	Et interrupta est civitas : et omnes viri bellatores nocte fugerunt per viam portae quae est inter duplicem murum ad hortum regis. Porro Chaldaei obsidebant in circuitu civitatem. Fugit itaque Sedecias per viam quae ducit ad campestria solitudinis.
  10224 4 Kings	4Kgs	12	25	5	Et persecutus est exercitus Chaldaeorum regem, comprehenditque eum in planitie Jericho : et omnes bellatores qui erant cum eo, dispersi sunt, et reliquerunt eum.
  10225 4 Kings	4Kgs	12	25	6	Apprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha : qui locutus est cum eo judicium.
  10226 4 Kings	4Kgs	12	25	7	Filios autem Sedeciae occidit coram eo, et oculos ejus effodit, vinxitque eum catenis, et adduxit in Babylonem.
  10227 4 Kings	4Kgs	12	25	8	Mense quinto, septima die mensis, ipse est annus nonusdecimus regis Babylonis, venit Nabuzardan princeps exercitus, servus regis Babylonis, in Jerusalem.
  10228 4 Kings	4Kgs	12	25	9	Et succendit domum Domini, et domum regis : et domos Jerusalem, omnemque domum combussit igni.
  10229 4 Kings	4Kgs	12	25	10	Et muros Jerusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldaeorum, qui erat cum principe militum.
  10230 4 Kings	4Kgs	12	25	11	Reliquam autem populi partem quae remanserat in civitate, et perfugas qui transfugerant ad regem Babylonis, et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps militiae.
  10231 4 Kings	4Kgs	12	25	12	Et de pauperibus terrae reliquit vinitores et agricolas.
  10232 4 Kings	4Kgs	12	25	13	Columnas autem aereas quae erant in templo Domini, et bases, et mare aereum quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldaei, et transtulerunt aes omne in Babylonem.
  10233 4 Kings	4Kgs	12	25	14	Ollas quoque aereas, et trullas, et tridentes, et scyphos, et mortariola, et omnia vasa aerea, in quibus ministrabant, tulerunt.
  10234 4 Kings	4Kgs	12	25	15	Necnon et thuribula, et phialas : quae aurea, aurea, et quae argentea, argentea tulit princeps militiae,
  10235 4 Kings	4Kgs	12	25	16	id est, columnas duas, mare unum, et bases quas fecerat Salomon in templo Domini : non erat pondus aeris omnium vasorum.
  10236 4 Kings	4Kgs	12	25	17	Decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una : et capitellum aereum super se altitudinis trium cubitorum : et retiaculum, et malogranata super capitellum columnae, omnia aerea : similem et columna secunda habebat ornatum.
  10237 4 Kings	4Kgs	12	25	18	Tulit quoque princeps militiae Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum, et tres janitores.
  10238 4 Kings	4Kgs	12	25	19	Et de civitate eunuchum unum, qui erat praefectus super bellatores viros : et quinque viros de his qui steterant coram rege, quos reperit in civitate : et Sopher principem exercitus, qui probabat tyrones de populo terrae : et sexaginta viros e vulgo, qui inventi fuerant in civitate.
  10239 4 Kings	4Kgs	12	25	20	Quos tollens Nabuzardan princeps militum, duxit ad regem Babylonis in Reblatha.
  10240 4 Kings	4Kgs	12	25	21	Percussitque eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath : et translatus est Juda de terra sua.
  10241 4 Kings	4Kgs	12	25	22	Populo autem qui relictus erat in terra Juda, quem dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis, praefecit Godoliam filium Ahicam filii Saphan.
  10242 4 Kings	4Kgs	12	25	23	Quod cum audissent omnes duces militum, ipsi et viri qui erant cum eis, videlicet quod constituisset rex Babylonis Godoliam, venerunt ad Godoliam in Maspha, Ismahel filius Nathaniae, et Johanan filius Caree, et Saraia filius Thanehumeth Netophathites, et Jezonias filius Maachathi, ipsi et socii eorum.
  10243 4 Kings	4Kgs	12	25	24	Juravitque Godolias ipsis et sociis eorum, dicens : Nolite timere servire Chaldaeis : manete in terra, et servite regi Babylonis, et bene erit vobis.
  10244 4 Kings	4Kgs	12	25	25	Factum est autem in mense septimo, venit Ismahel filius Nathaniae filii Elisama de semine regio, et decem viri cum eo : percusseruntque Godoliam, qui et mortuus est : sed et Judaeos et Chaldaeos qui erant cum eo in Maspha.
  10245 4 Kings	4Kgs	12	25	26	Consurgensque omnis populus a parvo usque ad magnum, et principes militum, venerunt in Aegyptum timentes Chaldaeos.
  10246 4 Kings	4Kgs	12	25	27	Factum est vero in anno trigesimo septimo transmigrationis Joachin regis Juda, mense duodecimo, vigesima septima die mensis : sublevavit Evilmerodach rex Babylonis, anno quo regnare coeperat, caput Joachin regis Juda de carcere.
  10247 4 Kings	4Kgs	12	25	28	Et locutus est ei benigne, et posuit thronum ejus super thronum regum qui erant cum eo in Babylone.
  10248 4 Kings	4Kgs	12	25	29	Et mutavit vestes ejus quas habuerat in carcere, et comedebat panem semper in conspectu ejus cunctis diebus vitae suae.
  10249 4 Kings	4Kgs	12	25	30	Annonam quoque constituit ei sine intermissione, quae et dabatur ei a rege per singulos dies omnibus diebus vitae suae.
  10250 1 Paralipomena	1Par	13	1	1	Adam, Seth, Enos,
  10251 1 Paralipomena	1Par	13	1	2	Cainan, Malaleel, Jared,
  10252 1 Paralipomena	1Par	13	1	3	Henoch, Mathusale, Lamech,
  10253 1 Paralipomena	1Par	13	1	4	Noë, Sem, Cham, et Japtheth.
  10254 1 Paralipomena	1Par	13	1	5	Filii Japheth : Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, Thubal, Mosoch, Thiras.
  10255 1 Paralipomena	1Par	13	1	6	Porro filii Gomer : Ascenez, et Riphath, et Thogorma.
  10256 1 Paralipomena	1Par	13	1	7	Filii autem Javan : Elisa et Tharsis, Cethim et Dodanim.
  10257 1 Paralipomena	1Par	13	1	8	Filii Cham : Chus, et Mesraim, et Phut, et Chanaan.
  10258 1 Paralipomena	1Par	13	1	9	Filii autem Chus : Saba, et Hevila, Sabatha, et Regma, et Sabathacha. Porro filii Regma : Saba, et Dadan.
  10259 1 Paralipomena	1Par	13	1	10	Chus autem genuit Nemrod : iste coepit esse potens in terra.
  10260 1 Paralipomena	1Par	13	1	11	Mesraim vero genuit Ludim, et Anamim, et Laabim, et Nephtuim,
  10261 1 Paralipomena	1Par	13	1	12	Phetrusim quoque, et Casluim : de quibus egressi sunt Philisthiim, et Caphtorim.
  10262 1 Paralipomena	1Par	13	1	13	Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum suum, Hethaeum quoque,
  10263 1 Paralipomena	1Par	13	1	14	et Jebusaeum, et Amorrhaeum, et Gergesaeum,
  10264 1 Paralipomena	1Par	13	1	15	Hevaeumque et Aracaeum, et Sinaeum.
  10265 1 Paralipomena	1Par	13	1	16	Aradium quoque, et Samaraeum, et Hamathaeum.
  10266 1 Paralipomena	1Par	13	1	17	Filii Sem : Aelam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram, et Hus, et Hul, et Gether, et Mosoch.
  10267 1 Paralipomena	1Par	13	1	18	Arphaxad autem genuit Sale, qui et ipse genuit Heber.
  10268 1 Paralipomena	1Par	13	1	19	Porro Heber nati sunt duo filii : nomen uni Phaleg, quia in diebus ejus divisa est terra ; et nomen fratris ejus Jectan.
  10269 1 Paralipomena	1Par	13	1	20	Jectan autem genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, et Jare,
  10270 1 Paralipomena	1Par	13	1	21	Adoram quoque, et Huzal, et Decla,
  10271 1 Paralipomena	1Par	13	1	22	Hebal etiam, et Abimaël, et Saba, necnon
  10272 1 Paralipomena	1Par	13	1	23	et Ophir, et Hevila, et Jobab : omnes isti filii Jectan.
  10273 1 Paralipomena	1Par	13	1	24	Sem, Arphaxad, Sale,
  10274 1 Paralipomena	1Par	13	1	25	Heber, Phaleg, Ragau,
  10275 1 Paralipomena	1Par	13	1	26	Serug, Nachor, Thare,
  10276 1 Paralipomena	1Par	13	1	27	Abram : iste est Abraham.
  10277 1 Paralipomena	1Par	13	1	28	Filii autem Abraham, Isaac et Ismahel.
  10278 1 Paralipomena	1Par	13	1	29	Et hae generationes eorum. Primogenitus Ismahelis, Nabaioth, et Cedar, et Adbeel, et Mabsam,
  10279 1 Paralipomena	1Par	13	1	30	et Masma, et Duma, Massa, Hadad, et Thema,
  10280 1 Paralipomena	1Par	13	1	31	Jetur, Naphis, Cedma : hi sunt filii Ismahelis.
  10281 1 Paralipomena	1Par	13	1	32	Filii autem Ceturae concubinae Abraham, quos genuit : Zamran, Jecsan, Madan, Madian, Jesboc, et Sue. Porro filii Jecsan : Saba, et Dadan. Filii autem Dadan : Assurim, et Latussim, et Laomim.
  10282 1 Paralipomena	1Par	13	1	33	Filii autem Madian : Epha, et Epher, et Henoch, et Abida, et Eldaa : omnes hi filii Ceturae.
  10283 1 Paralipomena	1Par	13	1	34	Genuit autem Abraham Isaac : cujus fuerunt filii Esau, et Israël.
  10284 1 Paralipomena	1Par	13	1	35	Filii Esau : Eliphaz, Rahuel, Jehus, Ihelom, et Core.
  10285 1 Paralipomena	1Par	13	1	36	Filii Eliphaz : Theman, Omar, Sephi, Gathan, Cenez, Thamna, Amalec.
  10286 1 Paralipomena	1Par	13	1	37	Filii Rahuel : Nahath, Zara, Samma, Meza.
  10287 1 Paralipomena	1Par	13	1	38	Filii Seir : Lotan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan.
  10288 1 Paralipomena	1Par	13	1	39	Filii Lotan : Hori, Homam. Soror autem Lotan fuit Thamna.
  10289 1 Paralipomena	1Par	13	1	40	Filii Sobal : Alian, et Manahath, et Ebal, Sephi et Onam. Filii Sebeon : Aja et Ana. Filii Ana : Dison.
  10290 1 Paralipomena	1Par	13	1	41	Filii Dison : Hamram, et Heseban, et Jethran, et Charan.
  10291 1 Paralipomena	1Par	13	1	42	Filii Eser : Balaan, et Zavan, et Jacan. Filii Disan : Hus et Aran.
  10292 1 Paralipomena	1Par	13	1	43	Isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israël. Bale filius Beor : et nomen civitatis ejus, Denaba.
  10293 1 Paralipomena	1Par	13	1	44	Mortuus est autem Bale, et regnavit pro eo Jobab filius Zare de Bosra.
  10294 1 Paralipomena	1Par	13	1	45	Cumque et Jobab fuisset mortuus, regnavit pro eo Husam de terra Themanorum.
  10295 1 Paralipomena	1Par	13	1	46	Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab : et nomen civitatis ejus Avith.
  10296 1 Paralipomena	1Par	13	1	47	Cumque et Adad fuisset mortuus, regnavit pro eo Semla de Masreca.
  10297 1 Paralipomena	1Par	13	1	48	Sed et Semla mortuus est, et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quae juxta amnem sita est.
  10298 1 Paralipomena	1Par	13	1	49	Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Balanan filius Achobor.
  10299 1 Paralipomena	1Par	13	1	50	Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad : cujus urbis nomen fuit Phau, et appellata est uxor ejus Meetabel filia Matred filiae Mezaab.
  10300 1 Paralipomena	1Par	13	1	51	Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse coeperunt : dux Thamna, dux Alva, dux Jetheth,
  10301 1 Paralipomena	1Par	13	1	52	dux Oolibama, dux Ela, dux Phinon,
  10302 1 Paralipomena	1Par	13	1	53	dux Cenez, dux Theman, dux Mabsar,
  10303 1 Paralipomena	1Par	13	1	54	dux Magdiel, dux Hiram : hi duces Edom.
  10304 1 Paralipomena	1Par	13	2	1	Filii autem Israël : Ruben, Simeon, Levi, Juda, Issachar, et Zabulon,
  10305 1 Paralipomena	1Par	13	2	2	Dan, Joseph, Benjamin, Nephthali, Gad, et Aser.
  10306 1 Paralipomena	1Par	13	2	3	Filii Juda : Her, Onan, et Sela : hi tres nati sunt ei de filia Sue Chananitide. Fuit autem Her primogenitus Juda malus coram Domino, et occidit eum.
  10307 1 Paralipomena	1Par	13	2	4	Thamar autem nurus ejus peperit ei Phares et Zara : omnes ergo filii Juda, quinque.
  10308 1 Paralipomena	1Par	13	2	5	Filii autem Phares : Hesron et Hamul.
  10309 1 Paralipomena	1Par	13	2	6	Filii quoque Zarae : Zamri, et Ethan, et Eman, Chalchal quoque, et Dara, simul quinque.
  10310 1 Paralipomena	1Par	13	2	7	Filii Charmi : Achar, qui turbavit Israël, et peccavit in furto anathematis.
  10311 1 Paralipomena	1Par	13	2	8	Filii Ethan : Azarias.
  10312 1 Paralipomena	1Par	13	2	9	Filii autem Hesron qui nati sunt ei : Jerameel, et Ram, et Calubi.
  10313 1 Paralipomena	1Par	13	2	10	Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Nahasson, principem filiorum Juda.
  10314 1 Paralipomena	1Par	13	2	11	Nahasson quoque genuit Salma, de quo ortus est Booz.
  10315 1 Paralipomena	1Par	13	2	12	Booz vero genuit Obed, qui et ipse genuit Isai.
  10316 1 Paralipomena	1Par	13	2	13	Isai autem genuit primogenitum Eliab, secundum Abinadab, tertium Simmaa,
  10317 1 Paralipomena	1Par	13	2	14	quartum Nathanaël, quintum Raddai,
  10318 1 Paralipomena	1Par	13	2	15	sextum Asom, septimum David.
  10319 1 Paralipomena	1Par	13	2	16	Quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail. Filii Sarviae : Abisai, Joab, et Asaël, tres.
  10320 1 Paralipomena	1Par	13	2	17	Abigail autem genuit Amasa, cujus pater fuit Jether Ismahelites.
  10321 1 Paralipomena	1Par	13	2	18	Caleb vero filius Hesron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Jerioth : fueruntque filii ejus Jaser, et Sobab, et Ardon.
  10322 1 Paralipomena	1Par	13	2	19	Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb Ephratha, quae peperit ei Hur.
  10323 1 Paralipomena	1Par	13	2	20	Porro Hur genuit Uri, et Uri genuit Bezeleel.
  10324 1 Paralipomena	1Par	13	2	21	Post haec ingressus est Hesron ad filiam Machir patris Galaad, et accepit eam cum esset annorum sexaginta : quae peperit ei Segub.
  10325 1 Paralipomena	1Par	13	2	22	Sed et Segub genuit Jair, et possedit viginti tres civitates in terra Galaad.
  10326 1 Paralipomena	1Par	13	2	23	Cepitque Gessur et Aram oppida Jair, et Canath, et viculos ejus sexaginta civitatum : omnes isti filii Machir patris Galaad.
  10327 1 Paralipomena	1Par	13	2	24	Cum autem mortuus esset Hesron, ingressus est Caleb ad Ephratha. Habuit quoque Hesron uxorem Abia, quae peperit ei Assur patrem Thecuae.
  10328 1 Paralipomena	1Par	13	2	25	Nati sunt autem filii Jerameel primogeniti Hesron, Ram primogenitus ejus, et Buna, et Aram, et Asom, et Achia.
  10329 1 Paralipomena	1Par	13	2	26	Duxit quoque uxorem alteram Jerameel, nomine Atara, quae fuit mater Onam.
  10330 1 Paralipomena	1Par	13	2	27	Sed et filii Ram primogeniti Jerameel fuerunt Moos, Jamin, et Achar.
  10331 1 Paralipomena	1Par	13	2	28	Onam autem habuit filios Semei et Jada. Filii autem Semei : Nadab et Abisur.
  10332 1 Paralipomena	1Par	13	2	29	Nomen vero uxoris Abisur, Abihail, quae peperit ei Ahobban et Molid.
  10333 1 Paralipomena	1Par	13	2	30	Filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis.
  10334 1 Paralipomena	1Par	13	2	31	Filius vero Apphaim, Jesi : qui Jesi genuit Sesan. Porro Sesan genuit Oholai.
  10335 1 Paralipomena	1Par	13	2	32	Filii autem Jada fratris Semei : Jether, et Jonathan. Sed et Jether mortuus est absque liberis.
  10336 1 Paralipomena	1Par	13	2	33	Porro Jonathan genuit Phaleth, et Ziza. Isti fuerunt filii Jerameel.
  10337 1 Paralipomena	1Par	13	2	34	Sesan autem non habuit filios, sed filias : et servum aegyptium nomine Jeraa.
  10338 1 Paralipomena	1Par	13	2	35	Deditque ei filiam suam uxorem : quae peperit ei Ethei.
  10339 1 Paralipomena	1Par	13	2	36	Ethei autem genuit Nathan, et Nathan genuit Zabad.
  10340 1 Paralipomena	1Par	13	2	37	Zabad quoque genuit Ophlal, et Ophlal genuit Obed.
  10341 1 Paralipomena	1Par	13	2	38	Obed genuit Jehu, Jehu genuit Azariam,
  10342 1 Paralipomena	1Par	13	2	39	Azarias genuit Helles, et Helles genuit Elasa.
  10343 1 Paralipomena	1Par	13	2	40	Elasa genuit Sisamoi, Sisamoi genuit Sellum,
  10344 1 Paralipomena	1Par	13	2	41	Sellum genuit Icamiam, Icamia autem genuit Elisama.
  10345 1 Paralipomena	1Par	13	2	42	Filii autem Caleb fratris Jerameel : Mesa primogenitus ejus ; ipse est pater Ziph : et filii Maresa patris Hebron.
  10346 1 Paralipomena	1Par	13	2	43	Porro filii Hebron, Core, et Taphua, et Recem, et Samma.
  10347 1 Paralipomena	1Par	13	2	44	Samma autem genuit Raham, patrem Jercaam, et Recem genuit Sammai.
  10348 1 Paralipomena	1Par	13	2	45	Filius Sammai, Maon : et Maon pater Bethsur.
  10349 1 Paralipomena	1Par	13	2	46	Epha autem concubina Caleb peperit Haran, et Mosa, et Gezez. Porro Haran genuit Gezez.
  10350 1 Paralipomena	1Par	13	2	47	Filii autem Jahaddai, Regom, et Joathan, et Gesan, et Phalet, et Epha, et Saaph.
  10351 1 Paralipomena	1Par	13	2	48	Concubina Caleb Maacha, peperit Saber, et Tharana.
  10352 1 Paralipomena	1Par	13	2	49	Genuit autem Saaph pater Madmena Sue, patrem Machbena et patrem Gabaa. Filia vero Caleb fuit Achsa.
  10353 1 Paralipomena	1Par	13	2	50	Hi erant filii Caleb, filii Hur primogeniti Ephratha, Sobal pater Cariathiarim.
  10354 1 Paralipomena	1Par	13	2	51	Salma pater Bethlehem, Hariph pater Bethgader.
  10355 1 Paralipomena	1Par	13	2	52	Fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim, qui videbat dimidium requietionum.
  10356 1 Paralipomena	1Par	13	2	53	Et de cognatione Cariathiarim, Jethrei, et Aphuthei, et Semathei, et Maserei. Ex his egressi sunt Saraitae, et Esthaolitae.
  10357 1 Paralipomena	1Par	13	2	54	Filii Salma, Bethlehem, et Netophathi, coronae domus Joab, et dimidium requietionis Sarai :
  10358 1 Paralipomena	1Par	13	2	55	cognationes quoque scribarum habitantium in Jabes, canentes atque resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinaei, qui venerunt de Calore patris domus Rechab.
  10359 1 Paralipomena	1Par	13	3	1	David vero hos habuit filios, qui ei nati sunt in Hebron : primogenitum Amnon ex Achinoam Jezrahelitide, secundum Daniel de Abigail Carmelitide,
  10360 1 Paralipomena	1Par	13	3	2	tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmai regis Gessur, quartum Adoniam filium Aggith,
  10361 1 Paralipomena	1Par	13	3	3	quintum Saphathiam ex Abital, sextum Jethraham de Egla uxore sua.
  10362 1 Paralipomena	1Par	13	3	4	Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Jerusalem.
  10363 1 Paralipomena	1Par	13	3	5	Porro in Jerusalem nati sunt ei filii, Simmaa, et Sobab, et Nathan, et Salomon, quatuor de Bethsabee filia Ammiel :
  10364 1 Paralipomena	1Par	13	3	6	Jebaar quoque et Elisama,
  10365 1 Paralipomena	1Par	13	3	7	et Eliphaleth, et Noge, et Nepheg, et Japhia,
  10366 1 Paralipomena	1Par	13	3	8	necnon Elisama, et Eliada, et Elipheleth, novem :
  10367 1 Paralipomena	1Par	13	3	9	omnes hi, filii David absque filiis concubinarum : habueruntque sororem Thamar.
  10368 1 Paralipomena	1Par	13	3	10	Filius autem Salomonis, Roboam : cujus Abia filius genuit Asa. De hoc quoque natus est Josaphat,
  10369 1 Paralipomena	1Par	13	3	11	pater Joram : qui Joram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Joas :
  10370 1 Paralipomena	1Par	13	3	12	et hujus Amasias filius genuit Azariam. Porro Azariae filius Joatham
  10371 1 Paralipomena	1Par	13	3	13	procreavit Achaz patrem Ezechiae, de quo natus est Manasses.
  10372 1 Paralipomena	1Par	13	3	14	Sed et Manasses genuit Amon patrem Josiae.
  10373 1 Paralipomena	1Par	13	3	15	Filii autem Josiae fuerunt : primogenitus Johanan, secundus Joakim, tertius Sedecias, quartus Sellum.
  10374 1 Paralipomena	1Par	13	3	16	De Joakim natus est Jechonias, et Sedecias.
  10375 1 Paralipomena	1Par	13	3	17	Filii Jechoniae fuerunt : Asir, Salathiel,
  10376 1 Paralipomena	1Par	13	3	18	Melchiram, Phadaia, Senneser, et Jecemia, Sama, et Nadabia.
  10377 1 Paralipomena	1Par	13	3	19	De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam, et Salomith sororem eorum :
  10378 1 Paralipomena	1Par	13	3	20	Hasaban quoque, et Ohol, et Barachian, et Hasadian, Josabhesed, quinque.
  10379 1 Paralipomena	1Par	13	3	21	Filius autem Hananiae, Phaltias pater Jeseiae, cujus filius Raphaia : hujus quoque filius, Arnan, de quo natus est Obdia, cujus filius fuit Sechenias.
  10380 1 Paralipomena	1Par	13	3	22	Filius Secheniae, Semeia : cujus filii Hattus, et Jegaal, et Baria, et Naaria, et Saphat, sex numero.
  10381 1 Paralipomena	1Par	13	3	23	Filius Naariae, Elioënai, et Ezechias, et Ezricam, tres.
  10382 1 Paralipomena	1Par	13	3	24	Filii Elioënai, Oduia, et Eliasub, et Pheleia, et Accub, et Johanan, et Dalaia, et Anani, septem.
  10383 1 Paralipomena	1Par	13	4	1	Filii Juda : Phares, Hesron, et Charmi, et Hur, et Sobal.
  10384 1 Paralipomena	1Par	13	4	2	Raia vero filius Sobal genuit Jahath, de quo nati sunt Ahumai, et Laad : hae cognationes Sarathi.
  10385 1 Paralipomena	1Par	13	4	3	Ista quoque stirps Etam : Jezrahel, et Jesema, et Jedebos. Nomen quoque sororis eorum, Asalelphuni.
  10386 1 Paralipomena	1Par	13	4	4	Phanuel autem pater Gedor, et Ezer pater Hosa : isti sunt filii Hur primogeniti Ephratha patris Bethlehem.
  10387 1 Paralipomena	1Par	13	4	5	Assur vero patri Thecuae erant duae uxores, Halaa et Naara.
  10388 1 Paralipomena	1Par	13	4	6	Peperit autem ei Naara, Oozam, et Hepher, et Themani, et Ahasthari : isti sunt filii Naara.
  10389 1 Paralipomena	1Par	13	4	7	Porro filii Halaa, Sereth, Isaar et Ethnan.
  10390 1 Paralipomena	1Par	13	4	8	Cos autem genuit Anob, et Soboba, et cognationem Aharehel filii Arum.
  10391 1 Paralipomena	1Par	13	4	9	Fuit autem Jabes inclytus prae fratribus suis, et mater ejus vocavit nomen illius Jabes, dicens : Quia peperi eum in dolore.
  10392 1 Paralipomena	1Par	13	4	10	Invocavit vero Jabes Deum Israël, dicens : Si benedicens benedixeris mihi, et dilataveris terminos meos, et fuerit manus tua mecum, et feceris me a malitia non opprimi. Et praestitit Deus quae precatus est.
  10393 1 Paralipomena	1Par	13	4	11	Caleb autem frater Sua genuit Mahir, qui fuit pater Esthon.
  10394 1 Paralipomena	1Par	13	4	12	Porro Esthon genuit Bethrapha, et Phesse, et Tehinna patrem urbis Naas : hi sunt viri Recha.
  10395 1 Paralipomena	1Par	13	4	13	Filii autem Cenez, Othoniel, et Saraia. Porro filii Othoniel, Hathath, et Maonathi.
  10396 1 Paralipomena	1Par	13	4	14	Maonathi genuit Ophra, Saraia autem genuit Joab patrem Vallis artificum : ibi quippe artifices erant.
  10397 1 Paralipomena	1Par	13	4	15	Filii vero Caleb filii Jephone, Hir, et Ela, et Naham. Filii quoque Ela : Cenez.
  10398 1 Paralipomena	1Par	13	4	16	Filii quoque Jaleleel : Ziph, et Zipha, Thiria, et Asraël.
  10399 1 Paralipomena	1Par	13	4	17	Et filii Ezra, Jether, et Mered, et Epher, et Jalon, genuitque Mariam, et Sammai, et Jesba patrem Esthamo.
  10400 1 Paralipomena	1Par	13	4	18	Uxor quoque ejus Judaia, peperit Jared patrem Gedor, et Heber patrem Socho, et Icuthiel patrem Zanoë : hi autem filii Bethiae filiae Pharaonis, quam accepit Mered.
  10401 1 Paralipomena	1Par	13	4	19	Et filii uxoris Odaiae sororis Naham patris Ceila, Garmi, et Esthamo, qui fuit de Machathi.
  10402 1 Paralipomena	1Par	13	4	20	Filii quoque Simon, Amnon, et Rinna filius Hanan, et Thilon. Et filii Jesi, Zoheth, et Benzoheth.
  10403 1 Paralipomena	1Par	13	4	21	Filii Sela, filii Juda : Her pater Lecha, et Laada pater Maresa, et cognationes domus operantium byssum in domo juramenti.
  10404 1 Paralipomena	1Par	13	4	22	Et qui stare fecit solem, virique Mendacii, et Securus, et Incendens, qui principes fuerunt in Moab, et qui reversi sunt in Lahem : haec autem verba vetera.
  10405 1 Paralipomena	1Par	13	4	23	Hi sunt figuli habitantes in plantationibus et in sepibus, apud regem in operibus ejus : commoratique sunt ibi.
  10406 1 Paralipomena	1Par	13	4	24	Filii Simeon : Namuel et Jamin, Jarib, Zara, Saul.
  10407 1 Paralipomena	1Par	13	4	25	Sellum filius ejus, Mapsam filius ejus, Masma filius ejus.
  10408 1 Paralipomena	1Par	13	4	26	Filii Masma : Hamuel filius ejus, Zachur filius ejus, Semei filius ejus.
  10409 1 Paralipomena	1Par	13	4	27	Filii Semei sedecim, et filiae sex : fratres autem ejus non habuerunt filios multos, et universa cognatio non potuit adaequare summam filiorum Juda.
  10410 1 Paralipomena	1Par	13	4	28	Habitaverunt autem in Bersabee, et Molada, et Hasarsuhal,
  10411 1 Paralipomena	1Par	13	4	29	et in Bala, et in Asom, et in Tholad,
  10412 1 Paralipomena	1Par	13	4	30	et in Bathuel, et in Horma, et in Siceleg,
  10413 1 Paralipomena	1Par	13	4	31	et in Bethmarchaboth, et in Hasarsusim, et in Bethberai, et in Saarim : hae civitates eorum usque ad regem David.
  10414 1 Paralipomena	1Par	13	4	32	Villae quoque eorum : Etam, et Aën, Remmon, et Thochen, et Asan, civitates quinque.
  10415 1 Paralipomena	1Par	13	4	33	Et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal : haec est habitatio eorum, et sedium distributio.
  10416 1 Paralipomena	1Par	13	4	34	Mosobab quoque et Jemlech, et Josa filius Amasiae,
  10417 1 Paralipomena	1Par	13	4	35	et Joël, et Jehu filius Josabiae filii Saraiae filii Asiel,
  10418 1 Paralipomena	1Par	13	4	36	et Elioënai, et Jacoba, et Isuhaia, et Asaia, et Adiel, et Ismiel, et Banaia,
  10419 1 Paralipomena	1Par	13	4	37	Ziza quoque filius Sephei filii Allon filii Idaia filii Semri filii Samaia.
  10420 1 Paralipomena	1Par	13	4	38	Isti sunt nominati principes in cognationibus suis, et in domo affinitatum suarum multiplicati sunt vehementer.
  10421 1 Paralipomena	1Par	13	4	39	Et profecti sunt ut ingrederentur in Gador usque ad orientem vallis, et ut quaererent pascua gregibus suis.
  10422 1 Paralipomena	1Par	13	4	40	Inveneruntque pascuas uberes, et valde bonas, et terram latissimam et quietam et fertilem, in qua ante habitaverant de stirpe Cham.
  10423 1 Paralipomena	1Par	13	4	41	Hi ergo venerunt, quos supra descripsimus nominatim, in diebus Ezechiae regis Juda : et percusserunt tabernacula eorum, et habitatores qui inventi fuerant ibi, et deleverunt eos usque in praesentem diem : habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas pascuas ibidem repererunt.
  10424 1 Paralipomena	1Par	13	4	42	De filiis quoque Simeon abierunt in montem Seir viri quingenti, habentes principes Phalthiam et Naariam et Raphaiam et Oziel filios Jesi :
  10425 1 Paralipomena	1Par	13	4	43	et percusserunt reliquias, quae evadere potuerant, Amalecitarum, et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc.
  10426 1 Paralipomena	1Par	13	5	1	Filii quoque Ruben primogeniti Israël. (Ipse quippe fuit primogenitus ejus : sed cum violasset thorum patris sui, data sunt primogenita ejus filiis Joseph filii Israël, et non est ille reputatus in primogenitum.
  10427 1 Paralipomena	1Par	13	5	2	Porro Judas, qui erat fortissimus inter fratres suos, de stirpe ejus principes germinati sunt : primogenita autem reputata sunt Joseph.)
  10428 1 Paralipomena	1Par	13	5	3	Filii ergo Ruben primogeniti Israël : Enoch, et Phallu, Esron, et Carmi.
  10429 1 Paralipomena	1Par	13	5	4	Filii Joël : Samia filius ejus, Gog filius ejus, Semei filius ejus,
  10430 1 Paralipomena	1Par	13	5	5	Micha filius ejus, Reia filius ejus, Baal filius ejus,
  10431 1 Paralipomena	1Par	13	5	6	Beera filius ejus, quem captivum duxit Thelgathphalnasar rex Assyriorum, et fuit princeps in tribu Ruben.
  10432 1 Paralipomena	1Par	13	5	7	Fratres autem ejus, et universa cognatio ejus, quando numerabantur per familias suas, habuerunt principes Jehiel, et Zachariam.
  10433 1 Paralipomena	1Par	13	5	8	Porro Bala filius Azaz filii Samma filii Joël, ipse habitavit in Aroër usque ad Nebo, et Beelmeon.
  10434 1 Paralipomena	1Par	13	5	9	Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, et flumen Euphraten. Multum quippe jumentorum numerum possidebant in terra Galaad.
  10435 1 Paralipomena	1Par	13	5	10	In diebus autem Saul praeliati sunt contra Agareos, et interfecerunt illos, habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum, in omni plaga quae respicit ad orientem Galaad.
  10436 1 Paralipomena	1Par	13	5	11	Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha :
  10437 1 Paralipomena	1Par	13	5	12	Joël in capite, et Saphan secundus : Janai autem et Saphat in Basan.
  10438 1 Paralipomena	1Par	13	5	13	Fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum, Michaël, et Mosollam, et Sebe, et Jorai, et Jachan, et Zie, et Heber, septem.
  10439 1 Paralipomena	1Par	13	5	14	Hi filii Abihail, filii Huri, filii Jara, filii Galaad, filii Michaël, filii Jesesi, filii Jeddo, filii Buz.
  10440 1 Paralipomena	1Par	13	5	15	Fratres quoque, filii Abdiel filii Guni, princeps domus in familiis suis.
  10441 1 Paralipomena	1Par	13	5	16	Et habitaverunt in Galaad, et in Basan, et in viculis ejus, et in cunctis suburbanis Saron, usque ad terminos.
  10442 1 Paralipomena	1Par	13	5	17	Omnes hi numerati sunt in diebus Joathan regis Juda, et in diebus Jeroboam regis Israël.
  10443 1 Paralipomena	1Par	13	5	18	Filii Ruben, et Gad, et dimidiae tribus Manasse, viri bellatores, scuta portantes et gladios, et tendentes arcum, eruditique ad praelia, quadraginta quatuor millia et septingenti sexaginta, procedentes ad pugnam.
  10444 1 Paralipomena	1Par	13	5	19	Dimicaverunt contra Agareos : Ituraei vero, et Naphis, et Nodab
  10445 1 Paralipomena	1Par	13	5	20	praebuerunt eis auxilium. Traditique sunt in manus eorum Agarei, et universi qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum praeliarentur : et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum.
  10446 1 Paralipomena	1Par	13	5	21	Ceperuntque omnia quae possederant, camelorum quinquaginta millia, et ovium ducenta quinquaginta millia, et asinos duo millia, et animas hominum centum millia.
  10447 1 Paralipomena	1Par	13	5	22	Vulnerati autem multi corruerunt : fuit enim bellum Domini. Habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem.
  10448 1 Paralipomena	1Par	13	5	23	Filii quoque dimidiae tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baal, Hermon, et Sanir, et montem Hermon : ingens quippe numerus erat.
  10449 1 Paralipomena	1Par	13	5	24	Et hi fuerunt principes domus cognationis eorum : Epher, et Jesi, et Eliel, et Ezriel, et Jeremia, et Odoia, et Jediel, viri fortissimi et potentes, et nominati duces in familiis suis.
  10450 1 Paralipomena	1Par	13	5	25	Reliquerunt autem Deum patrum suorum, et fornicati sunt post deos populorum terrae, quos abstulit Deus coram eis.
  10451 1 Paralipomena	1Par	13	5	26	Et suscitavit Deus Israël spiritum Phul regis Assyriorum, et spiritum Thelgathphalnasar regis Assur : et transtulit Ruben, et Gad, et dimidiam tribum Manasse, et adduxit eos in Lahela, et in Habor, et Ara, et fluvium Gozan, usque ad diem hanc.
  10452 1 Paralipomena	1Par	13	6	1	Filii Levi : Gerson, Caath, et Merari.
  10453 1 Paralipomena	1Par	13	6	2	Filii Caath : Amram, Isaar, Hebron, et Oziel.
  10454 1 Paralipomena	1Par	13	6	3	Filii Amram : Aaron, Moyses, et Maria. Filii Aaron : Nadab et Abiu, Eleazar, et Ithamar.
  10455 1 Paralipomena	1Par	13	6	4	Eleazar genuit Phinees, et Phinees genuit Abisue.
  10456 1 Paralipomena	1Par	13	6	5	Abisue vero genuit Bocci, et Bocci genuit Ozi.
  10457 1 Paralipomena	1Par	13	6	6	Ozi genuit Zaraiam, et Zaraias genuit Meraioth.
  10458 1 Paralipomena	1Par	13	6	7	Porro Meraioth genuit Amariam, et Amarias genuit Achitob.
  10459 1 Paralipomena	1Par	13	6	8	Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Achimaas,
  10460 1 Paralipomena	1Par	13	6	9	Achimaas genuit Azariam, Azarias genuit Johanan,
  10461 1 Paralipomena	1Par	13	6	10	Johanan genuit Azariam : ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam aedificavit Salomon in Jerusalem.
  10462 1 Paralipomena	1Par	13	6	11	Genuit autem Azarias Amariam, et Amarias genuit Achitob,
  10463 1 Paralipomena	1Par	13	6	12	Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Sellum,
  10464 1 Paralipomena	1Par	13	6	13	Sellum genuit Helciam, et Helcias genuit Azariam,
  10465 1 Paralipomena	1Par	13	6	14	Azarias genuit Saraiam, et Saraias genuit Josedec.
  10466 1 Paralipomena	1Par	13	6	15	Porro Josedec egressus est, quando transtulit Dominus Judam et Jerusalem per manus Nabuchodonosor.
  10467 1 Paralipomena	1Par	13	6	16	Filii ergo Levi : Gersom, Caath, et Merari.
  10468 1 Paralipomena	1Par	13	6	17	Et haec nomina filiorum Gersom : Lobni, et Semei.
  10469 1 Paralipomena	1Par	13	6	18	Filii Caath : Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel.
  10470 1 Paralipomena	1Par	13	6	19	Filii Merari : Moholi et Musi. Hae autem cognationes Levi secundum familias eorum.
  10471 1 Paralipomena	1Par	13	6	20	Gersom : Lobni filius ejus, Jahath filius ejus, Zamma filius ejus,
  10472 1 Paralipomena	1Par	13	6	21	Joah filius ejus, Addo filius ejus, Zara filius ejus, Jethrai filius ejus.
  10473 1 Paralipomena	1Par	13	6	22	Filii Caath : Aminadab filius ejus, Core filius ejus, Asir filius ejus,
  10474 1 Paralipomena	1Par	13	6	23	Elcana filius ejus, Abiasaph filius ejus, Asir filius ejus,
  10475 1 Paralipomena	1Par	13	6	24	Thahath filius ejus, Uriel filius ejus, Ozias filius ejus, Saul filius ejus.
  10476 1 Paralipomena	1Par	13	6	25	Filii Elcana, Amasai et Achimoth
  10477 1 Paralipomena	1Par	13	6	26	et Elcana. Filii Elcana : Sophai filius ejus, Nahath filius ejus,
  10478 1 Paralipomena	1Par	13	6	27	Eliab filius ejus, Jeroham filius ejus, Elcana filius ejus.
  10479 1 Paralipomena	1Par	13	6	28	Filii Samuel : primogenitus Vasseni, et Abia.
  10480 1 Paralipomena	1Par	13	6	29	Filii autem Merari, Moholi : Lobni filius ejus, Semei filius ejus, Oza filius ejus,
  10481 1 Paralipomena	1Par	13	6	30	Sammaa filius ejus, Haggia filius ejus, Asaia filius ejus.
  10482 1 Paralipomena	1Par	13	6	31	Isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini, ex quo collocata est arca :
  10483 1 Paralipomena	1Par	13	6	32	et ministrabant coram tabernaculo testimonii, canentes donec aedificaret Salomon domum Domini in Jerusalem : stabant autem juxta ordinem suum in ministerio.
  10484 1 Paralipomena	1Par	13	6	33	Hi vero sunt qui assistebant cum filiis suis, de filiis Caath, Hemam cantor filius Johel, filii Samuel,
  10485 1 Paralipomena	1Par	13	6	34	filii Elcana, filii Jeroham, filii Eliel, filii Thohu,
  10486 1 Paralipomena	1Par	13	6	35	filii Suph, filii Elcana, filii Mahath, filii Amasai,
  10487 1 Paralipomena	1Par	13	6	36	filii Elcana, filii Johel, filii Azariae, filii Sophoniae,
  10488 1 Paralipomena	1Par	13	6	37	filii Thahath, filii Asir, filii Abiasaph, filii Core,
  10489 1 Paralipomena	1Par	13	6	38	filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Israël.
  10490 1 Paralipomena	1Par	13	6	39	Et frater ejus Asaph, qui stabat a dextris ejus, Asaph filius Barachiae, filii Samaa,
  10491 1 Paralipomena	1Par	13	6	40	filii Michaël, filii Basaiae, filii Melchiae,
  10492 1 Paralipomena	1Par	13	6	41	filii Athanai, filii Zara, filii Adaia,
  10493 1 Paralipomena	1Par	13	6	42	filii Ethan, filii Zamma, filii Semei,
  10494 1 Paralipomena	1Par	13	6	43	filii Jeth, filii Gersom, filii Levi.
  10495 1 Paralipomena	1Par	13	6	44	Filii autem Merari fratres eorum, ad sinistram, Ethan filius Cusi, filii Abdi, filii Maloch,
  10496 1 Paralipomena	1Par	13	6	45	filii Hasabiae, filii Amasiae, filii Helciae,
  10497 1 Paralipomena	1Par	13	6	46	filii Amasai, filii Boni, filii Somer,
  10498 1 Paralipomena	1Par	13	6	47	filii Moholi, filii Musi, filii Merari, filii Levi.
  10499 1 Paralipomena	1Par	13	6	48	Fratres quoque eorum Levitae, qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini.
  10500 1 Paralipomena	1Par	13	6	49	Aaron vero et filii ejus adolebant incensum super altare holocausti, et super altare thymiamatis, in omne opus Sancti sanctorum : et ut precarentur pro Israël juxta omnia quae praeceperat Moyses servus Dei.
  10501 1 Paralipomena	1Par	13	6	50	Hi sunt autem filii Aaron : Eleazar filius ejus, Phinees filius ejus, Abisue filius ejus,
  10502 1 Paralipomena	1Par	13	6	51	Bocci filius ejus, Ozi filius ejus, Zarahia filius ejus,
  10503 1 Paralipomena	1Par	13	6	52	Meraioth filius ejus, Amarias filius ejus, Achitob filius ejus,
  10504 1 Paralipomena	1Par	13	6	53	Sadoc filius ejus, Achimaas filius ejus.
  10505 1 Paralipomena	1Par	13	6	54	Et haec habitacula eorum per vicos atque confinia, filiorum scilicet Aaron, juxta cognationes Caathitarum : ipsis enim sorte contigerant.
  10506 1 Paralipomena	1Par	13	6	55	Dederunt igitur eis Hebron in terra Juda, et suburbana ejus per circuitum :
  10507 1 Paralipomena	1Par	13	6	56	agros autem civitatis, et villas, Caleb filio Jephone.
  10508 1 Paralipomena	1Par	13	6	57	Porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum Hebron, et Lobna, et suburbana ejus,
  10509 1 Paralipomena	1Par	13	6	58	Jether quoque, et Esthemo cum suburbanis suis, sed et Helon, et Dabir cum suburbanis suis,
  10510 1 Paralipomena	1Par	13	6	59	Asan quoque, et Bethsemes, et suburbana earum.
  10511 1 Paralipomena	1Par	13	6	60	De tribu autem Benjamin, Gabee et suburbana ejus, et Almath cum suburbanis suis, Anathoth quoque cum suburbanis suis : omnes civitates, tredecim, per cognationes suas.
  10512 1 Paralipomena	1Par	13	6	61	Filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem.
  10513 1 Paralipomena	1Par	13	6	62	Porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Issachar, et de tribu Aser, et de tribu Nephthali, et de tribu Manasse in Basan, urbes tredecim.
  10514 1 Paralipomena	1Par	13	6	63	Filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben, et de tribu Gad, et de tribu Zabulon, dederunt sorte civitates duodecim.
  10515 1 Paralipomena	1Par	13	6	64	Dederunt quoque filii Israël Levitis civitates, et suburbana earum :
  10516 1 Paralipomena	1Par	13	6	65	dederuntque per sortem, ex tribu filiorum Juda, et ex tribu filiorum Simeon, et ex tribu filiorum Benjamin urbes has, quas vocaverunt nominibus suis,
  10517 1 Paralipomena	1Par	13	6	66	et his, qui erant de cognatione filiorum Caath, fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim.
  10518 1 Paralipomena	1Par	13	6	67	Dederunt ergo eis urbes ad confugiendum, Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim, et Gazer cum suburbanis suis,
  10519 1 Paralipomena	1Par	13	6	68	Jecmaam quoque cum suburbanis suis, et Bethoron similiter,
  10520 1 Paralipomena	1Par	13	6	69	necnon et Helon cum suburbanis suis, et Gethremmon in eumdem modum.
  10521 1 Paralipomena	1Par	13	6	70	Porro ex dimidia tribu Manasse, Aner et suburbana ejus, Balaam et suburbana ejus : his videlicet, qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant.
  10522 1 Paralipomena	1Par	13	6	71	Filiis autem Gersom de cognatione dimidiae tribus Manasse, Gaulon in Basan, et suburbana ejus, et Astaroth cum suburbanis suis.
  10523 1 Paralipomena	1Par	13	6	72	De tribu Issachar, Cedes et suburbanis suis, et Dabereth cum suburbanis suis,
  10524 1 Paralipomena	1Par	13	6	73	Ramoth quoque et suburbana ejus, et Anem cum suburbanis suis.
  10525 1 Paralipomena	1Par	13	6	74	De tribu vero Aser : Masal cum suburbanis suis, et Abdon similiter,
  10526 1 Paralipomena	1Par	13	6	75	Hucac quoque et suburbana ejus, et Rohob cum suburbanis suis.
  10527 1 Paralipomena	1Par	13	6	76	Porro de tribu Nephthali, Cedes in Galilaea et suburbana ejus, Hamon cum suburbanis suis, et Cariathaim et suburbana ejus.
  10528 1 Paralipomena	1Par	13	6	77	Filiis autem Merari residuis : de tribu Zabulon, Remmono et suburbana ejus, et Thabor cum suburbanis sus :
  10529 1 Paralipomena	1Par	13	6	78	trans Jordanem quoque ex adverso Jericho contra orientem Jordanis, de tribu Ruben, Bosor in solitudine cum suburbanis suis, et Jassa cum suburbanis suis,
  10530 1 Paralipomena	1Par	13	6	79	Cademoth quoque et suburbana ejus, et Mephaat cum suburbanis suis.
  10531 1 Paralipomena	1Par	13	6	80	Necnon et de tribu Gad, Ramoth in Galaad et suburbana ejus, et Manaim cum suburbanis suis,
  10532 1 Paralipomena	1Par	13	6	81	sed et Hesebon cum suburbanis suis, et Jezer cum suburbanis suis.
  10533 1 Paralipomena	1Par	13	7	1	Porro filii Issachar : Thola, et Phua, Jasub, et Simeron, quatuor.
  10534 1 Paralipomena	1Par	13	7	2	Filii Thola : Ozi, et Raphaia, et Jeriel, et Jemai, et Jebsem, et Samuel, principes per domos cognationum suarum. De stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David, viginti duo millia sexcenti.
  10535 1 Paralipomena	1Par	13	7	3	Filii Ozi : Izrahia, de quo nati sunt Michaël, et Obadia, et Joël, et Jesia, quinque omnes principes.
  10536 1 Paralipomena	1Par	13	7	4	Cumque eis per familias et populos suos, accincti ad praelium, viri fortissimi, triginta sex millia : multas enim habuerunt uxores, et filios.
  10537 1 Paralipomena	1Par	13	7	5	Fratres quoque eorum per omnem cognationem Issachar robustissimi ad pugnandum, octoginta septem millia numerati sunt.
  10538 1 Paralipomena	1Par	13	7	6	Filii Benjamin : Bela, et Bechor, et Jadihel, tres.
  10539 1 Paralipomena	1Par	13	7	7	Filii Bela : Esbon, et Ozi, et Oziel, et Jerimoth, et Urai, quinque principes familiarum, et ad pugnandum robustissimi : numerus autem eorum, viginti duo millia et triginta quatuor.
  10540 1 Paralipomena	1Par	13	7	8	Porro filii Bechor : Zamira, et Joas, et Eliezer, et Elioënai, et Amri, et Jerimoth, et Abia, et Anathoth, et Almath : omnes hi filii Bechor.
  10541 1 Paralipomena	1Par	13	7	9	Numerati sunt autem per familias suas principes cognationum suarum ad bella fortissimi, viginti millia et ducenti.
  10542 1 Paralipomena	1Par	13	7	10	Porro filii Jadihel : Balan. Filii autem Balan : Jehus, et Benjamin, et Aod, et Chanana, et Zethan, et Tharsis, et Ahisahar :
  10543 1 Paralipomena	1Par	13	7	11	omnes hi filii Jadihel, principes cognationum suarum viri fortissimi, decem et septem millia et ducenti ad praelium procedentes.
  10544 1 Paralipomena	1Par	13	7	12	Sepham quoque et Hapham filii Hir : et Hasim filii Aher.
  10545 1 Paralipomena	1Par	13	7	13	Filii autem Nephthali : Jaziel, et Guni, et Jeser, et Sellum, filii Bala.
  10546 1 Paralipomena	1Par	13	7	14	Porro filius Manasse, Esriel : concubinaque ejus Syra peperit Machir patrem Galaad.
  10547 1 Paralipomena	1Par	13	7	15	Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim, et Saphan : et habuit sororem nomine Maacha : nomen autem secundi, Salphaad, nataeque sunt Salphaad filiae.
  10548 1 Paralipomena	1Par	13	7	16	Et peperit Maacha uxor Machir filium, vocavitque nomen ejus Phares : porro nomen fratris ejus, Sares : et filii ejus, Ulam, et Recen.
  10549 1 Paralipomena	1Par	13	7	17	Filius autem Ulam, Badan : hi sunt filii Galaad, filii Machir, filii Manasse.
  10550 1 Paralipomena	1Par	13	7	18	Soror autem ejus Regina peperit Virum decorum, et Abiezer, et Mohola.
  10551 1 Paralipomena	1Par	13	7	19	Erant autem filii Semida, Ahin, et Sechem, et Leci, et Aniam.
  10552 1 Paralipomena	1Par	13	7	20	Filii autem Ephraim : Suthala, Bared filius ejus, Thahath filius ejus, Elada filius ejus, Thahath filius ejus, hujus filius Zabad,
  10553 1 Paralipomena	1Par	13	7	21	et hujus filius Suthula, et hujus filius Ezer et Elad : occiderunt autem eos viri Geth indigenae, quia descenderant ut invaderent possessiones eorum.
  10554 1 Paralipomena	1Par	13	7	22	Luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus, et venerunt fratres ejus ut consolarentur eum.
  10555 1 Paralipomena	1Par	13	7	23	Ingressusque est ad uxorem suam : quae concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Beria, eo quod in malis domus ejus ortus esset :
  10556 1 Paralipomena	1Par	13	7	24	filia autem ejus fuit Sara, quae aedificavit Bethoron inferiorem et superiorem, et Ozensara.
  10557 1 Paralipomena	1Par	13	7	25	Porro filius ejus Rapha, et Reseph, et Thale, de quo natus est Thaan,
  10558 1 Paralipomena	1Par	13	7	26	qui genuit Laadan : hujus quoque filius Ammiud, qui genuit Elisama,
  10559 1 Paralipomena	1Par	13	7	27	de quo ortus est Nun, qui habuit filium Josue.
  10560 1 Paralipomena	1Par	13	7	28	Possessio autem eorum et habitatio, Bethel cum filiabus suis, et contra orientem Noran, ad occidentalem plagam Gazer et filiae ejus, Sichem quoque cum filiabus suis, usque ad Aza cum filiabus ejus.
  10561 1 Paralipomena	1Par	13	7	29	Juxta filios quoque Manasse, Bethsan et filias ejus, Thanach et filias ejus, Mageddo et filias ejus, Dor et filias ejus : in his habitaverunt filii Joseph, filii Israël.
  10562 1 Paralipomena	1Par	13	7	30	Filii Aser : Jemna, et Jesua, et Jessui, et Baria, et Sara soror eorum.
  10563 1 Paralipomena	1Par	13	7	31	Filii autem Baria : Heber, et Melchiel : ipse est pater Barsaith.
  10564 1 Paralipomena	1Par	13	7	32	Heber autem genuit Jephlat, et Somer, et Hotham, et Suaa sororem eorum.
  10565 1 Paralipomena	1Par	13	7	33	Filii Jephlat : Phosech, et Chamaal, et Asoth : hi filii Jephlat.
  10566 1 Paralipomena	1Par	13	7	34	Porro filii Somer : Ahi, et Roaga, et Haba, et Aram.
  10567 1 Paralipomena	1Par	13	7	35	Filii autem Helem fratris ejus : Supha, et Jemna, et Selles, et Amal.
  10568 1 Paralipomena	1Par	13	7	36	Filii Supha : Sue, Harnapher, et Sual, et Beri, et Jamra,
  10569 1 Paralipomena	1Par	13	7	37	Bosor, et Hod, et Samma, et Salusa, et Jethran, et Bera.
  10570 1 Paralipomena	1Par	13	7	38	Filii Jether : Jephone, et Phaspha, et Ara.
  10571 1 Paralipomena	1Par	13	7	39	Filii autem Olla : Aree, et Haniel, et Resia.
  10572 1 Paralipomena	1Par	13	7	40	Omnes hi filii Aser, principes cognationum, electi atque fortissimi duces ducum : numerus autem eorum aetatis quae apta esset ad bellum, viginti sex millia.
  10573 1 Paralipomena	1Par	13	8	1	Benjamin autem genuit Bale primogenitum suum, Asbel secundum, Ahara tertium,
  10574 1 Paralipomena	1Par	13	8	2	Nohaa quartum, et Rapha quintum.
  10575 1 Paralipomena	1Par	13	8	3	Fueruntque filii Bale : Addar, et Gera, et Abiud,
  10576 1 Paralipomena	1Par	13	8	4	Abisue quoque et Naaman, et Ahoë,
  10577 1 Paralipomena	1Par	13	8	5	sed et Gera, et Sephuphan, et Huram.
  10578 1 Paralipomena	1Par	13	8	6	Hi sunt filii Ahod, principes cognationum habitantium in Gabaa, qui translati sunt in Manahath.
  10579 1 Paralipomena	1Par	13	8	7	Naaman autem, et Achia, et Gera, ipse transtulit eos, et genuit Osa, et Ahiud.
  10580 1 Paralipomena	1Par	13	8	8	Porro Saharaim genuit in regione Moab, postquam dimisit Husim et Bara uxores suas.
  10581 1 Paralipomena	1Par	13	8	9	Genuit autem de Hodes uxore sua Jobab, et Sebia, et Mosa, et Molchom,
  10582 1 Paralipomena	1Par	13	8	10	Jehus quoque, et Sechia, et Marma : hi sunt filii ejus principes in familiis suis.
  10583 1 Paralipomena	1Par	13	8	11	Mehusim vero genuit Abitob et Elphaal.
  10584 1 Paralipomena	1Par	13	8	12	Porro filii Elphaal : Heber, et Misaam, et Samad : hic aedificavit Ono, et Lod, et filias ejus.
  10585 1 Paralipomena	1Par	13	8	13	Baria autem et Sama principes cognationum habitantium in Ajalon : hi fugaverunt habitatores Geth.
  10586 1 Paralipomena	1Par	13	8	14	Et Ahio, et Sesac, et Jerimoth,
  10587 1 Paralipomena	1Par	13	8	15	et Zabadia, et Arod, et Heder,
  10588 1 Paralipomena	1Par	13	8	16	Michaël quoque, et Jespha, et Joha filii Baria.
  10589 1 Paralipomena	1Par	13	8	17	Et Zabadia, et Mosollam, et Hezeci, et Heber,
  10590 1 Paralipomena	1Par	13	8	18	et Jesamari, et Jezlia, et Jobab filii Elphaal,
  10591 1 Paralipomena	1Par	13	8	19	et Jacim, et Zechri, et Zabdi,
  10592 1 Paralipomena	1Par	13	8	20	et Elioënai, et Selethai, et Eliel,
  10593 1 Paralipomena	1Par	13	8	21	et Adaia, et Baraia, et Samarath, filii Semei.
  10594 1 Paralipomena	1Par	13	8	22	Et Jespham, et Heber, et Eliel,
  10595 1 Paralipomena	1Par	13	8	23	et Abdon, et Zechri, et Hanan,
  10596 1 Paralipomena	1Par	13	8	24	et Hanania, et Aelam, et Anathothia,
  10597 1 Paralipomena	1Par	13	8	25	et Jephdaia, et Phanuel, filii Sesac.
  10598 1 Paralipomena	1Par	13	8	26	Et Samsari, et Sohoria, et Otholia,
  10599 1 Paralipomena	1Par	13	8	27	et Jersia, et Elia, et Zechri, filii Jeroham.
  10600 1 Paralipomena	1Par	13	8	28	Hi patriarchae, et cognationum principes, qui habitaverunt in Jerusalem.
  10601 1 Paralipomena	1Par	13	8	29	In Gabaon autem habitaverunt Abigabaon, et nomen uxoris ejus Maacha :
  10602 1 Paralipomena	1Par	13	8	30	filiusque ejus primogenitus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Nadab,
  10603 1 Paralipomena	1Par	13	8	31	Gedor quoque, et Ahio, et Zacher, et Macelloth :
  10604 1 Paralipomena	1Par	13	8	32	et Macelloth genuit Samaa : habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Jerusalem cum fratribus suis.
  10605 1 Paralipomena	1Par	13	8	33	Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Porro Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal.
  10606 1 Paralipomena	1Par	13	8	34	Filius autem Jonathan, Meribbaal : et Meribbaal genuit Micha.
  10607 1 Paralipomena	1Par	13	8	35	Filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz.
  10608 1 Paralipomena	1Par	13	8	36	Et Ahaz genuit Joada, et Joada genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri : porro Zamri genuit Mosa,
  10609 1 Paralipomena	1Par	13	8	37	et Mosa genuit Banaa, cujus filius fuit Rapha, de quo ortus est Elasa, qui genuit Asel.
  10610 1 Paralipomena	1Par	13	8	38	Porro Asel sex filii fuerunt his nominibus : Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, et Hanan : omnes hi filii Asel.
  10611 1 Paralipomena	1Par	13	8	39	Filii autem Esec fratris ejus, Ulam primogenitus, et Jehus secundus, et Eliphalet tertius.
  10612 1 Paralipomena	1Par	13	8	40	Fueruntque filii Ulam viri robustissimi, et magno robore tendentes arcum : et multos habentes filios ac nepotes, usque ad centum quinquaginta. Omnes hi filii Benjamin.
  10613 1 Paralipomena	1Par	13	9	1	Universus ergo Israël dinumeratus est, et summa eorum scripta est in libro regum Israël et Juda : translatique sunt in Babylonem propter delictum suum.
  10614 1 Paralipomena	1Par	13	9	2	Qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis : Israël, et sacerdotes, et Levitae, et Nathinaei.
  10615 1 Paralipomena	1Par	13	9	3	Commorati sunt in Jerusalem de filiis Juda, et de filiis Benjamin, de filiis quoque Ephraim, et Manasse.
  10616 1 Paralipomena	1Par	13	9	4	Othei filius Ammiud, filii Amri, filii Omrai, filii Bonni, de filiis Phares filii Juda.
  10617 1 Paralipomena	1Par	13	9	5	Et de Siloni : Asaia primogenitus, et filii ejus.
  10618 1 Paralipomena	1Par	13	9	6	De filiis autem Zara, Jehuel, et fratres eorum, sexcenti nonaginta.
  10619 1 Paralipomena	1Par	13	9	7	Porro de filiis Benjamin : Salo filius Mosollam, filii Oduia, filii Asana,
  10620 1 Paralipomena	1Par	13	9	8	et Jobania filius Jeroham, et Ela filius Ozi, filii Mochori, et Mosollam filius Saphatiae, filii Rahuel, filii Jebaniae,
  10621 1 Paralipomena	1Par	13	9	9	et fratres eorum per familias suas, nongenti quinquaginta sex. Omnes hi principes cognationum per domos patrum suorum.
  10622 1 Paralipomena	1Par	13	9	10	De sacerdotibus autem : Jedaia, Jojarib, et Jachin :
  10623 1 Paralipomena	1Par	13	9	11	Azarias quoque filius Helciae, filii Mosollam, filii Sadoc, filii Maraioth, filii Achitob, pontifex domus Dei.
  10624 1 Paralipomena	1Par	13	9	12	Porro Adaias filius Jeroham, filii Phassur, filii Melchiae, et Maasai filius Adiel filii Jezra, filii Mosollam, filii Mosollamith, filii Emmer.
  10625 1 Paralipomena	1Par	13	9	13	Fratres quoque eorum principes per familias suas, mille septingenti sexaginta, fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei.
  10626 1 Paralipomena	1Par	13	9	14	De Levitis autem : Semeia filius Hassub filii Ezricam, filii Hasebia de filiis Merari.
  10627 1 Paralipomena	1Par	13	9	15	Bacbacar quoque carpentarius, et Galal, et Mathania filius Micha, filii Zechri, filii Asaph :
  10628 1 Paralipomena	1Par	13	9	16	et Obdia filius Semeiae, filii Galal, filii Idithun : et Barachia filius Asa, filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophati.
  10629 1 Paralipomena	1Par	13	9	17	Janitores autem : Sellum, et Accub, et Telmon, et Ahimam : et frater eorum Sellum princeps,
  10630 1 Paralipomena	1Par	13	9	18	usque ad illud tempus, in porta regis ad orientem, observabant per vices suas de filiis Levi.
  10631 1 Paralipomena	1Par	13	9	19	Sellum vero filius Core filii Abiasaph, filii Core, cum fratribus suis, et domo patris sui, hi sunt Coritae super opera ministerii, custodes vestibulorum tabernaculi : et familiae eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum.
  10632 1 Paralipomena	1Par	13	9	20	Phinees autem filius Eleazari erat dux eorum coram Domino.
  10633 1 Paralipomena	1Par	13	9	21	Porro Zacharias filius Mosollamia, janitor portae tabernaculi testimonii.
  10634 1 Paralipomena	1Par	13	9	22	Omnes hi electi in ostiarios per portas, ducenti duodecim : et descripti in villis propriis, quos constituerunt David, et Samuel videns, in fide sua,
  10635 1 Paralipomena	1Par	13	9	23	tam ipsos quam filios eorum, in ostiis domus Domini et in tabernaculo vicibus suis.
  10636 1 Paralipomena	1Par	13	9	24	Per quatuor ventos erant ostiarii : id est, ad orientem, et ad occidentem, et ad aquilonem, et ad austrum.
  10637 1 Paralipomena	1Par	13	9	25	Fratres autem eorum in viculis morabantur, et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus.
  10638 1 Paralipomena	1Par	13	9	26	His quatuor Levitis creditus erat omnis numerus janitorum, et erant super exedras et thesauros domus Domini.
  10639 1 Paralipomena	1Par	13	9	27	Per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis : ut cum tempus fuisset, ipsi mane aperirent fores.
  10640 1 Paralipomena	1Par	13	9	28	De horum genere erant et super vasa ministerii : ad numerum enim et inferebantur vasa, et efferebantur.
  10641 1 Paralipomena	1Par	13	9	29	De ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii, praeerant similae, et vino, et oleo, et thuri, et aromatibus.
  10642 1 Paralipomena	1Par	13	9	30	Filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant.
  10643 1 Paralipomena	1Par	13	9	31	Et Mathathias Levites primogenitus Sellum Coritae, praefectus erat eorum quae in sartagine frigebantur.
  10644 1 Paralipomena	1Par	13	9	32	Porro de filiis Caath fratribus eorum, super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata praepararent.
  10645 1 Paralipomena	1Par	13	9	33	Hi sunt principes cantorum per familias Levitarum, qui in exedris morabantur, ut die ac nocte jugiter suo ministerio deservirent.
  10646 1 Paralipomena	1Par	13	9	34	Capita Levitarum, per familias suas principes, manserunt in Jerusalem.
  10647 1 Paralipomena	1Par	13	9	35	In Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Jehiel, et nomen uxoris ejus Maacha.
  10648 1 Paralipomena	1Par	13	9	36	Filius primogenitus ejus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Ner, et Nadab,
  10649 1 Paralipomena	1Par	13	9	37	Gedor quoque, et Ahio, et Zacharias, et Macelloth.
  10650 1 Paralipomena	1Par	13	9	38	Porro Macelloth genuit Samaan : isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Jerusalem cum fratribus suis.
  10651 1 Paralipomena	1Par	13	9	39	Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul, et Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal.
  10652 1 Paralipomena	1Par	13	9	40	Filius autem Jonathan, Meribbaal : et Meribbaal genuit Micha.
  10653 1 Paralipomena	1Par	13	9	41	Porro filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz.
  10654 1 Paralipomena	1Par	13	9	42	Ahaz autem genuit Jara, et Jara genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri. Zamri autem genuit Mosa.
  10655 1 Paralipomena	1Par	13	9	43	Mosa vero genuit Banaa, cujus filius Raphaia, genuit Elasa, de quo ortus est Asel.
  10656 1 Paralipomena	1Par	13	9	44	Porro Asel sex filios habuit, his nominibus : Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, Hanan : hi sunt filii Asel.
  10657 1 Paralipomena	1Par	13	10	1	Philisthiim autem pugnabant contra Israël, fugeruntque viri Israël Palaesthinos, et ceciderunt vulnerati in monte Gelboë.
  10658 1 Paralipomena	1Par	13	10	2	Cumque appropinquassent Philisthaei, persequentes Saul et filios ejus, percusserunt Jonathan, et Abinadab, et Melchisua filios Saul.
  10659 1 Paralipomena	1Par	13	10	3	Et aggravatum est praelium contra Saul, inveneruntque eum sagittarii, et vulneraverunt jaculis.
  10660 1 Paralipomena	1Par	13	10	4	Et dixit Saul ad armigerum suum : Evagina gladium tuum, et interfice me, ne forte veniant incircumcisi isti, et illudant mihi. Noluit autem armiger ejus hoc facere, timore perterritus : arripuit ergo Saul ensem, et irruit in eum.
  10661 1 Paralipomena	1Par	13	10	5	Quod cum vidisset armiger ejus, videlicet mortuum esse Saul, irruit etiam ipse in gladium suum, et mortuus est.
  10662 1 Paralipomena	1Par	13	10	6	Interiit ergo Saul : et tres filii ejus, et omnis domus illius pariter concidit.
  10663 1 Paralipomena	1Par	13	10	7	Quod cum vidissent viri Israël qui habitabant in campestribus, fugerunt : et Saul ac filiis ejus mortuis, dereliquerunt urbes suas, et huc illucque dispersi sunt : veneruntque Philisthiim, et habitaverunt in eis.
  10664 1 Paralipomena	1Par	13	10	8	Die igitur altero detrahentes Philisthiim spolia caesorum, invenerunt Saul et filios ejus jacentes in monte Gelboë.
  10665 1 Paralipomena	1Par	13	10	9	Cumque spoliassent eum, et amputassent caput, armisque nudassent, miserunt in terram suam, ut circumferretur, et ostenderetur idolorum templis, et populis :
  10666 1 Paralipomena	1Par	13	10	10	arma autem ejus consecraverunt in fano dei sui, et caput affixerunt in templo Dagon.
  10667 1 Paralipomena	1Par	13	10	11	Hoc cum audissent viri Jabes Galaad, omnia scilicet quae Philisthiim fecerant super Saul,
  10668 1 Paralipomena	1Par	13	10	12	consurrexerunt singuli virorum fortium, et tulerunt cadavera Saul et filiorum ejus : attuleruntque ea in Jabes, et sepelierunt ossa eorum subter quercum, quae erat in Jabes, et jejunaverunt septem diebus.
  10669 1 Paralipomena	1Par	13	10	13	Mortuus est ergo Saul propter iniquitates suas, eo quod praevaricatus sit mandatum Domini quod praeceperat, et non custodierit illud : sed insuper etiam pythonissam consuluerit,
  10670 1 Paralipomena	1Par	13	10	14	nec speraverit in Domino : propter quod interfecit eum, et transtulit regnum ejus ad David filium Isai.
  10671 1 Paralipomena	1Par	13	11	1	Congregatus est igitur omnis Israël ad David in Hebron, dicens : Os tuum sumus, et caro tua.
  10672 1 Paralipomena	1Par	13	11	2	Heri quoque et nudiustertius cum adhuc regnaret Saul, tu eras qui educebas et introducebas Israël : tibi enim dixit Dominus Deus tuus : Tu pasces populum meum Israël, et tu eris princeps super eum.
  10673 1 Paralipomena	1Par	13	11	3	Venerunt ergo omnes majores natu Israël ad regem in Hebron, et iniit David cum eis foedus coram Domino : unxeruntque eum regem super Israël, juxta sermonem Domini quem locutus est in manu Samuel.
  10674 1 Paralipomena	1Par	13	11	4	Abiit quoque David et omnis Israël in Jerusalem : haec est Jebus, ubi erant Jebusaei habitatores terrae.
  10675 1 Paralipomena	1Par	13	11	5	Dixeruntque qui habitabant in Jebus ad David : Non ingredieris huc. Porro David cepit arcem Sion, quae est civitas David,
  10676 1 Paralipomena	1Par	13	11	6	dixitque : Omnis qui percusserit Jebusaeum in primis, erit princeps et dux. Ascendit igitur primus Joab filius Sarviae, et factus est princeps.
  10677 1 Paralipomena	1Par	13	11	7	Habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est civitas David.
  10678 1 Paralipomena	1Par	13	11	8	Aedificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum ; Joab autem reliqua urbis exstruxit.
  10679 1 Paralipomena	1Par	13	11	9	Proficiebatque David vadens et crescens, et Dominus exercituum erat cum eo.
  10680 1 Paralipomena	1Par	13	11	10	Hi principes virorum fortium David, qui adjuverunt eum ut rex fieret super omnem Israël, juxta verbum Domini quod locutus est ad Israël.
  10681 1 Paralipomena	1Par	13	11	11	Et iste numerus robustorum David : Jesbaam filius Hachamoni princeps inter triginta : iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice.
  10682 1 Paralipomena	1Par	13	11	12	Et post eum Eleazar filius patrui ejus Ahohites, qui erat inter tres potentes.
  10683 1 Paralipomena	1Par	13	11	13	Iste fuit cum David in Phesdomim, quando Philisthiim congregati sunt ad locum illum in praelium : et erat ager regionis illius plenus hordeo, fugeratque populus a facie Philisthinorum.
  10684 1 Paralipomena	1Par	13	11	14	Hi steterunt in medio agri, et defenderunt eum : cumque percussissent Philisthaeos, dedit Dominus salutem magnam populo suo.
  10685 1 Paralipomena	1Par	13	11	15	Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David, ad speluncam Odollam, quando Philisthiim fuerant castrametati in valle Raphaim.
  10686 1 Paralipomena	1Par	13	11	16	Porro David erat in praesidio, et statio Philisthinorum in Bethlehem.
  10687 1 Paralipomena	1Par	13	11	17	Desideravit igitur David, et dixit : O si quis daret mihi aquam de cisterna Bethlehem, quae est in porta !
  10688 1 Paralipomena	1Par	13	11	18	Tres ergo isti per media castra Philisthinorum perrexerunt, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem quae erat in porta, et attulerunt ad David ut biberet. Qui noluit, sed magis libavit illam Domino,
  10689 1 Paralipomena	1Par	13	11	19	dicens : Absit ut in conspectu Dei mei hoc faciam, et sanguinem istorum virorum bibam : quia in periculo animarum suarum attulerunt mihi aquam. Et ob hanc causam noluit bibere : haec fecerunt tres robustissimi.
  10690 1 Paralipomena	1Par	13	11	20	Abisai quoque frater Joab ipse erat princeps trium, et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos, et ipse erat inter tres nominatissimus,
  10691 1 Paralipomena	1Par	13	11	21	et inter tres secundos inclytus, et princeps eorum : verumtamen usque ad tres primos non pervenerat.
  10692 1 Paralipomena	1Par	13	11	22	Banaias filius Jojadae viri robustissimi, qui multa opera perpetrarat, de Cabseel : ipse percussit duos ariel Moab, et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis.
  10693 1 Paralipomena	1Par	13	11	23	Et ipse percussit virum aegyptium, cujus statura erat quinque cubitorum, et habebat lanceam ut liciatorium texentium : descendit igitur ad eum cum virga, et rapuit hastam quam tenebat manu, et interfecit eum hasta sua.
  10694 1 Paralipomena	1Par	13	11	24	Haec fecit Banaias filius Jojadae, qui erat inter tres robustos nominatissimus,
  10695 1 Paralipomena	1Par	13	11	25	inter triginta primus, verumtamen ad tres usque non pervenerat : posuit autem eum David ad auriculam suam.
  10696 1 Paralipomena	1Par	13	11	26	Porro fortissimi viri in exercitu, Asahel frater Joab, et Elchanan filius patrui ejus de Bethlehem,
  10697 1 Paralipomena	1Par	13	11	27	Sammoth Arorites, Helles Pharonites,
  10698 1 Paralipomena	1Par	13	11	28	Ira filius Acces Thecuites, Abiezer Anathothites,
  10699 1 Paralipomena	1Par	13	11	29	Sobbochai Husathites, Ilai Ahohites,
  10700 1 Paralipomena	1Par	13	11	30	Maharai Netophathites, Heled filius Baana Netophathites,
  10701 1 Paralipomena	1Par	13	11	31	Ethai filius Ribai de Gabaath filiorum Benjamin, Banaia Pharatonites,
  10702 1 Paralipomena	1Par	13	11	32	Hurai de torrente Gaas, Abiel Arbathites, Azmoth Bauramites, Eliaba Salabonites.
  10703 1 Paralipomena	1Par	13	11	33	Filii Assem Gezonites, Jonathan filius Sage Ararites,
  10704 1 Paralipomena	1Par	13	11	34	Ahiam filius Sachar Ararites,
  10705 1 Paralipomena	1Par	13	11	35	Eliphal filius Ur,
  10706 1 Paralipomena	1Par	13	11	36	Hepher Mecherathites, Ahia Phelonites,
  10707 1 Paralipomena	1Par	13	11	37	Hesro Carmelites, Naarai filius Asbai,
  10708 1 Paralipomena	1Par	13	11	38	Joël frater Nathan, Mibahar filius Agarai,
  10709 1 Paralipomena	1Par	13	11	39	Selec Ammonites, Naharai Berothites armiger Joab filii Sarviae,
  10710 1 Paralipomena	1Par	13	11	40	Ira Jethraeus, Gareb Jethraeus,
  10711 1 Paralipomena	1Par	13	11	41	Urias Hethaeus, Zabad filius Oholi,
  10712 1 Paralipomena	1Par	13	11	42	Adina filius Siza Rubenites princeps Rubenitarum, et cum eo triginta :
  10713 1 Paralipomena	1Par	13	11	43	Hanan filius Maacha, et Josaphat Mathanites,
  10714 1 Paralipomena	1Par	13	11	44	Ozia Astarothites, Samma, et Jehiel filii Hotham Arorites,
  10715 1 Paralipomena	1Par	13	11	45	Jedihel filius Samri, et Joha frater ejus Thosaites,
  10716 1 Paralipomena	1Par	13	11	46	Eliel Mahumites, et Jeribai, et Josaia filii Elnaëm, et Jethma Moabites, Eliel, et Obed, et Jasiel de Masobia.
  10717 1 Paralipomena	1Par	13	12	1	Hi quoque venerunt ad David in Siceleg, cum adhuc fugeret Saul filium Cis, qui erant fortissimi et egregii pugnatores,
  10718 1 Paralipomena	1Par	13	12	2	tendentes arcum, et utraque manu fundis saxa jacientes, et dirigentes sagittas, de fratribus Saul ex Benjamin.
  10719 1 Paralipomena	1Par	13	12	3	Princeps Ahiecer, et Joas filii Samaa Gabaathites, et Jaziel, et Phallet filii Azmoth, et Baracha, et Jehu Anathotites.
  10720 1 Paralipomena	1Par	13	12	4	Samaias quoque Gabaonites fortissimus inter triginta et super triginta. Jeremias, et Jeheziel, et Johanan, et Jezabad Gaderothites.
  10721 1 Paralipomena	1Par	13	12	5	Et Eluzai, et Jerimuth, et Baalia, et Samaria, et Saphatia Haruphites.
  10722 1 Paralipomena	1Par	13	12	6	Elcana, et Jesia, et Azareel, et Joëzer, et Jesbaam de Carehim :
  10723 1 Paralipomena	1Par	13	12	7	Joëla quoque, et Zabadia filii Jeroham de Gedor.
  10724 1 Paralipomena	1Par	13	12	8	Sed et de Gaddi transfugerunt ad David cum lateret in deserto, viri robustissimi, et pugnatores optimi, tenentes clypeum et hastam : facies eorum quasi facies leonis, et veloces quasi capreae in montibus :
  10725 1 Paralipomena	1Par	13	12	9	Ezer princeps, Obdias secundus, Eliab tertius,
  10726 1 Paralipomena	1Par	13	12	10	Masmana quartus, Jeremias quintus,
  10727 1 Paralipomena	1Par	13	12	11	Ethi sextus, Eliel septimus,
  10728 1 Paralipomena	1Par	13	12	12	Johanan octavus, Elzebad nonus,
  10729 1 Paralipomena	1Par	13	12	13	Jeremias decimus, Machbanai undecimus.
  10730 1 Paralipomena	1Par	13	12	14	Hi de filiis Gad principes exercitus : novissimus centum militibus praeerat, et maximus mille.
  10731 1 Paralipomena	1Par	13	12	15	Isti sunt qui transierunt Jordanem mense primo, quando inundare consuevit super ripas suas : et omnes fugaverunt qui morabantur in vallibus ad orientalem plagam et occidentalem.
  10732 1 Paralipomena	1Par	13	12	16	Venerunt autem et de Benjamin et de Juda ad praesidium in quo morabatur David.
  10733 1 Paralipomena	1Par	13	12	17	Egressusque est David obviam eis, et ait : Si pacifice venistis ad me ut auxiliemini mihi, cor meum jungatur vobis : si autem insidiamini mihi pro adversariis meis, cum ego iniquitatem in manibus non habeam, videat Deus patrum nostrorum, et judicet.
  10734 1 Paralipomena	1Par	13	12	18	Spiritus vero induit Amasai principem inter triginta, et ait : Tui sumus, o David, et tecum, fili Isai. Pax, pax tibi, et pax adjutoribus tuis : te enim adjuvat Deus tuus. Suscepit ergo eos David, et constituit principes turmae.
  10735 1 Paralipomena	1Par	13	12	19	Porro de Manasse transfugerunt ad David, quando veniebat cum Philisthiim adversus Saul ut pugnaret : et non dimicavit cum eis, quia inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum, dicentes : Periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul.
  10736 1 Paralipomena	1Par	13	12	20	Quando igitur reversus est in Siceleg, transfugerunt ad eum de Manasse, Ednas, et Jozabad, et Jedihel, et Michaël, et Ednas, et Jozabad, et Eliu, et Salathi, principes millium in Manasse.
  10737 1 Paralipomena	1Par	13	12	21	Hi praebuerunt auxilium David adversus latrunculos : omnes enim erant viri fortissimi, et facti sunt principes in exercitu.
  10738 1 Paralipomena	1Par	13	12	22	Sed et per singulos dies veniebant ad David ad auxiliandum ei, usque dum fieret grandis numerus, quasi exercitus Dei.
  10739 1 Paralipomena	1Par	13	12	23	Iste quoque est numerus principum exercitus qui venerunt ad David cum esset in Hebron, ut transferrent regnum Saul ad eum, juxta verbum Domini.
  10740 1 Paralipomena	1Par	13	12	24	Filii Juda portantes clypeum et hastam, sex millia octingenti expediti ad praelium.
  10741 1 Paralipomena	1Par	13	12	25	De filiis Simeon virorum fortissimorum ad pugnandum, septem millia centum.
  10742 1 Paralipomena	1Par	13	12	26	De filiis Levi, quatuor millia sexcenti.
  10743 1 Paralipomena	1Par	13	12	27	Jojoda quoque princeps de stirpe Aaron, et cum eo tria millia septingenti.
  10744 1 Paralipomena	1Par	13	12	28	Sadoc etiam puer egregiae indolis, et domus patris ejus, principes viginti duo.
  10745 1 Paralipomena	1Par	13	12	29	De filiis autem Benjamin fratribus Saul, tria millia : magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul.
  10746 1 Paralipomena	1Par	13	12	30	Porro de filiis Ephraim viginti millia octingenti, fortissimi robore, viri nominati in cognationibus suis.
  10747 1 Paralipomena	1Par	13	12	31	Et ex dimidia tribu Manasse, decem et octo millia, singuli per nomina sua, venerunt ut constituerent regem David.
  10748 1 Paralipomena	1Par	13	12	32	De filiis quoque Issachar viri eruditi, qui noverant singula tempora ad praecipiendum quid facere deberet Israël, principes ducenti : omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur.
  10749 1 Paralipomena	1Par	13	12	33	Porro de Zabulon qui egrediebantur ad praelium, et stabant in acie instructi armis bellicis, quinquaginta millia venerunt in auxilium, non in corde duplici.
  10750 1 Paralipomena	1Par	13	12	34	Et de Nephthali, principes mille, et cum eis instructi clypeo et hasta, triginta et septem millia.
  10751 1 Paralipomena	1Par	13	12	35	De Dan etiam praeparati ad praelium, viginti octo millia sexcenti.
  10752 1 Paralipomena	1Par	13	12	36	Et de Aser egredientes ad pugnam, et in acie provocantes, quadraginta millia.
  10753 1 Paralipomena	1Par	13	12	37	Trans Jordanem autem de filiis Ruben, et de Gad, et dimidia parte tribus Manasse, instructi armis bellicis, centum viginti millia.
  10754 1 Paralipomena	1Par	13	12	38	Omnes isti viri bellatores expediti ad pugnandum, corde perfecto venerunt in Hebron, ut constituerent regem David super universum Israël : sed et omnes reliqui ex Israël uno corde erant, ut rex fieret David.
  10755 1 Paralipomena	1Par	13	12	39	Fueruntque ibi apud David tribus diebus comedentes et bibentes : praeparaverant enim eis fratres sui.
  10756 1 Paralipomena	1Par	13	12	40	Sed et qui juxta eos erant, usque ad Issachar, et Zabulon, et Nephthali, afferebant panes in asinis, et camelis, et mulis, et bobus ad vescendum : farinam, palathas, uvam passam, vinum, oleum, boves, arietes ad omnem copiam : gaudium quippe erat in Israël.
  10757 1 Paralipomena	1Par	13	13	1	Iniit autem consilium David cum tribunis, et centurionibus, et universis principibus,
  10758 1 Paralipomena	1Par	13	13	2	et ait ad omnem coetum Israël : Si placet vobis, et a Domino Deo nostro egreditur sermo quem loquor, mittamus ad fratres nostros reliquos in universas regiones Israël, et ad sacerdotes et Levitas qui habitant in suburbanis urbium, ut congregentur ad nos,
  10759 1 Paralipomena	1Par	13	13	3	et reducamus arcam Dei nostri ad nos : non enim requisivimus eam in diebus Saul.
  10760 1 Paralipomena	1Par	13	13	4	Et respondit universa multitudo ut ita fieret : placuerat enim sermo omni populo.
  10761 1 Paralipomena	1Par	13	13	5	Congregavit ergo David cunctum Israël, a Sihor Aegypti usque dum ingrediaris Emath, ut adduceret arcam Dei de Cariathiarim.
  10762 1 Paralipomena	1Par	13	13	6	Et ascendit David, et omnis vir Israël, ad collem Cariathiarim, qui est in Juda, ut afferret inde arcam Domini Dei sedentis super cherubim, ubi invocatum est nomen ejus.
  10763 1 Paralipomena	1Par	13	13	7	Imposueruntque arcam Dei super plaustrum novum, de domo Abinadab : Oza autem, et frater ejus minabant plaustrum.
  10764 1 Paralipomena	1Par	13	13	8	Porro David, et universus Israël, ludebant coram Deo omni virtute in canticis, et in citharis, et psalteriis, et tympanis, et cymbalis, et tubis.
  10765 1 Paralipomena	1Par	13	13	9	Cum autem pervenisset ad aream Chidon, tetendit Oza manum suam, ut sustentaret arcam : bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam.
  10766 1 Paralipomena	1Par	13	13	10	Iratus est itaque Dominus contra Ozam, et percussit eum, eo quod tetigisset arcam : et mortuus est ibi coram Domino.
  10767 1 Paralipomena	1Par	13	13	11	Contristatusque est David, eo quod divisisset Dominus Ozam : vocavitque locum illum Divisio Ozae, usque in praesentem diem.
  10768 1 Paralipomena	1Par	13	13	12	Et timuit Deum tunc temporis, dicens : Quomodo possum ad me introducere arcam Dei ?
  10769 1 Paralipomena	1Par	13	13	13	et ob hanc causam non adduxit eam ad se, hoc est, in civitatem David, sed avertit in domum Obededom Gethaei.
  10770 1 Paralipomena	1Par	13	13	14	Mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus : et benedixit Dominus domui ejus, et omnibus quae habebat.
  10771 1 Paralipomena	1Par	13	14	1	Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices parietum, lignorumque, ut aedificarent ei domum.
  10772 1 Paralipomena	1Par	13	14	2	Cognovitque David quod confirmasset eum Dominus in regem super Israël, et sublevatum esset regnum suum super populum ejus Israël.
  10773 1 Paralipomena	1Par	13	14	3	Accepit quoque David alias uxores in Jerusalem, genuitque filios et filias.
  10774 1 Paralipomena	1Par	13	14	4	Et haec nomina eorum, qui nati sunt ei in Jerusalem : Samua, et Sobab, Nathan, et Salomon,
  10775 1 Paralipomena	1Par	13	14	5	Jebahar, et Elisua, et Eliphalet,
  10776 1 Paralipomena	1Par	13	14	6	Noga quoque, et Napheg, et Japhia,
  10777 1 Paralipomena	1Par	13	14	7	Elisama, et Baaliada, et Eliphalet.
  10778 1 Paralipomena	1Par	13	14	8	Audientes autem Philisthiim eo quod unctus esset David regem super universum Israël, ascenderunt omnes ut quaererent eum : quod cum audisset David, egressus est obviam eis.
  10779 1 Paralipomena	1Par	13	14	9	Porro Philisthiim venientes, diffusi sunt in valle Raphaim.
  10780 1 Paralipomena	1Par	13	14	10	Consuluitque David Dominum, dicens : Si ascendam ad Philisthaeos, et si trades eos in manu mea ? Et dixit ei Dominus : Ascende, et tradam eos in manu tua.
  10781 1 Paralipomena	1Par	13	14	11	Cumque illi ascendissent in Baalpharasim, percussit eos ibi David, et dixit : Divisit Deus inimicos meos per manum meam, sicut dividuntur aquae : et idcirco vocatum est nomen illius loci Baalpharasim.
  10782 1 Paralipomena	1Par	13	14	12	Dereliqueruntque ibi deos suos, quos David jussit exuri.
  10783 1 Paralipomena	1Par	13	14	13	Alia etiam vice Philisthiim irruerunt, et diffusi sunt in valle.
  10784 1 Paralipomena	1Par	13	14	14	Consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus : Non ascendas post eos : recede ab eis, et venies contra illos ex adverso pyrorum.
  10785 1 Paralipomena	1Par	13	14	15	Cumque audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc egredieris ad bellum : egressus est enim Deus ante te, ut percutiat castra Philisthiim.
  10786 1 Paralipomena	1Par	13	14	16	Fecit ergo David sicut praeceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum, de Gabaon usque Gazera.
  10787 1 Paralipomena	1Par	13	14	17	Divulgatumque est nomen David in universis regionibus, et Dominus dedit pavorem ejus super omnes gentes.
  10788 1 Paralipomena	1Par	13	15	1	Fecit quoque sibi domos in civitate David : et aedificavit locum arcae Dei, tetenditque ei tabernaculum.
  10789 1 Paralipomena	1Par	13	15	2	Tunc dixit David : Illicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis, quos elegit Dominus ad portandum eam, et ad ministrandum sibi usque in aeternum.
  10790 1 Paralipomena	1Par	13	15	3	Congregavitque universum Israël in Jerusalem, ut afferretur arca Dei in locum suum, quem praeparaverat ei :
  10791 1 Paralipomena	1Par	13	15	4	necnon et filios Aaron, et Levitas.
  10792 1 Paralipomena	1Par	13	15	5	De filiis Caath, Uriel princeps fuit, et fratres ejus centum viginti.
  10793 1 Paralipomena	1Par	13	15	6	De filiis Merari, Asaia princeps : et fratres ejus ducenti viginti.
  10794 1 Paralipomena	1Par	13	15	7	De filiis Gersom, Joël princeps : et fratres ejus centum triginta.
  10795 1 Paralipomena	1Par	13	15	8	De filiis Elisaphan, Semeias princeps : et fratres ejus ducenti.
  10796 1 Paralipomena	1Par	13	15	9	De filiis Hebron, Eliel princeps : et fratres ejus octoginta.
  10797 1 Paralipomena	1Par	13	15	10	De filiis Oziel, Aminadab princeps : et fratres ejus centum duodecim.
  10798 1 Paralipomena	1Par	13	15	11	Vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes, et Levitas, Uriel, Asaiam, Joël, Semeiam, Eliel, et Aminadab :
  10799 1 Paralipomena	1Par	13	15	12	et dixit ad eos : Vos, qui estis principes familiarum Leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris, et afferte arcam Domini Dei Israël ad locum qui ei praeparatus est :
  10800 1 Paralipomena	1Par	13	15	13	ne ut a principio, quia non eratis praesentes, percussit nos Dominus ; sic et nunc fiat, illicitum quid nobis agentibus.
  10801 1 Paralipomena	1Par	13	15	14	Sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitae ut portarent arcam Domini Dei Israël.
  10802 1 Paralipomena	1Par	13	15	15	Et tulerunt filii Levi arcam Dei, sicut praeceperat Moyses juxta verbum Domini, humeris suis in vectibus.
  10803 1 Paralipomena	1Par	13	15	16	Dixitque David principibus Levitarum, ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum, nablis videlicet, et lyris, et cymbalis, ut resonaret in excelsis sonitus laetitiae.
  10804 1 Paralipomena	1Par	13	15	17	Constitueruntque Levitas : Heman filium Joël, et de fratribus ejus Asaph filium Barachiae : de filiis vero Merari, fratribus eorum : Ethan filium Casaiae.
  10805 1 Paralipomena	1Par	13	15	18	Et cum eis fratres eorum : in secundo ordine, Zachariam, et Ben, et Jaziel, et Semiramoth, et Jahiel, et Ani, Eliab, et Banaiam, et Maasiam, et Mathathiam, et Eliphalu, et Maceniam, et Obededom, et Jehiel, janitores.
  10806 1 Paralipomena	1Par	13	15	19	Porro cantores, Heman, Asaph, et Ethan, in cymbalis aeneis concrepantes.
  10807 1 Paralipomena	1Par	13	15	20	Zacharias autem, et Oziel, et Semiramoth, et Jahiel, et Ani, et Eliab, et Maasias, et Banaias in nablis arcana cantabant.
  10808 1 Paralipomena	1Par	13	15	21	Porro Mathathias, et Eliphalu, et Macenias, et Obededom, et Jehiel, et Ozaziu, in citharis pro octava canebant epinicion.
  10809 1 Paralipomena	1Par	13	15	22	Chonenias autem princeps Levitarum, prophetiae praeerat, ad praecinendam melodiam : erat quippe valde sapiens.
  10810 1 Paralipomena	1Par	13	15	23	Et Barachias, et Elcana, janitores arcae.
  10811 1 Paralipomena	1Par	13	15	24	Porro Sebenias, et Josaphat, et Nathanaël, et Amasai, et Zacharias, et Banaias, et Eliezer sacerdotes, clangebant tubis coram arca Dei : et Obededom et Jehias erant janitores arcae.
  10812 1 Paralipomena	1Par	13	15	25	Igitur David, et omnes majores natu Israël, et tribuni, ierunt ad deportandam arcam foederis Domini de domo Obededom cum laetitia.
  10813 1 Paralipomena	1Par	13	15	26	Cumque adjuvisset Deus Levitas qui portabant arcam foederis Domini, immolabantur septem tauri, et septem arietes.
  10814 1 Paralipomena	1Par	13	15	27	Porro David erat indutus stola byssina, et universi Levitae qui portabant arcam, cantoresque, et Chonenias princeps prophetiae inter cantores : David autem etiam indutus erat ephod lineo.
  10815 1 Paralipomena	1Par	13	15	28	Universusque Israël deducebant arcam foederis Domini in jubilo, et sonitu buccinae, et tubis, et cymbalis, et nablis, et citharis concrepantes.
  10816 1 Paralipomena	1Par	13	15	29	Cumque pervenisset arca foederis Domini usque ad civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem, et despexit eum in corde suo.
  10817 1 Paralipomena	1Par	13	16	1	Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David : et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo.
  10818 1 Paralipomena	1Par	13	16	2	Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini.
  10819 1 Paralipomena	1Par	13	16	3	Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem, tortam panis, et partem assae carnis bubalae, et frixam oleo similam.
  10820 1 Paralipomena	1Par	13	16	4	Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum ejus, et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israël :
  10821 1 Paralipomena	1Par	13	16	5	Asaph principem, et secundum ejus Zachariam : porro Jahiel, et Semiramoth, et Jehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom : Jehiel super organa psalterii et lyras : Asaph autem ut cymbalis personaret :
  10822 1 Paralipomena	1Par	13	16	6	Banaiam vero et Jaziel sacerdotes canere tuba jugiter coram arca foederis Domini.
  10823 1 Paralipomena	1Par	13	16	7	In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres ejus :
  10824 1 Paralipomena	1Par	13	16	8	[Confitemini Domino, et invocate nomen ejus : notas facite in populis adinventiones ejus.
  10825 1 Paralipomena	1Par	13	16	9	Cantate ei, et psallite ei, et narrate omnia mirabilia ejus.
  10826 1 Paralipomena	1Par	13	16	10	Laudate nomen sanctum ejus : laetetur cor quaerentium Dominum.
  10827 1 Paralipomena	1Par	13	16	11	Quaerite Dominum, et virtutem ejus : quaerite faciem ejus semper.
  10828 1 Paralipomena	1Par	13	16	12	Recordamini mirabilium ejus quae fecit ; signorum illius, et judiciorum oris ejus,
  10829 1 Paralipomena	1Par	13	16	13	semen Israël servi ejus, filii Jacob electi ejus.
  10830 1 Paralipomena	1Par	13	16	14	Ipse Dominus Deus noster : in universa terra judicia ejus.
  10831 1 Paralipomena	1Par	13	16	15	Recordamini in sempiternum pacti ejus : sermonis quem praecepit in mille generationes,
  10832 1 Paralipomena	1Par	13	16	16	quem pepigit cum Abraham, et juramenti illius cum Isaac.
  10833 1 Paralipomena	1Par	13	16	17	Et constituit illud Jacob in praeceptum, et Israël in pactum sempiternum,
  10834 1 Paralipomena	1Par	13	16	18	dicens : Tibi dabo terram Chanaan, funiculum haereditatis vestrae :
  10835 1 Paralipomena	1Par	13	16	19	cum essent pauci numero, parvi et coloni ejus.
  10836 1 Paralipomena	1Par	13	16	20	Et transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
  10837 1 Paralipomena	1Par	13	16	21	Non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpavit pro eis reges.
  10838 1 Paralipomena	1Par	13	16	22	Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.
  10839 1 Paralipomena	1Par	13	16	23	Cantate Domino omnis terra ; annuntiate ex die in diem salutare ejus :
  10840 1 Paralipomena	1Par	13	16	24	narrate in gentibus gloriam ejus ; in cunctis populis mirabilia ejus.
  10841 1 Paralipomena	1Par	13	16	25	Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis, et horribilis super omnes deos.
  10842 1 Paralipomena	1Par	13	16	26	Omnes enim dii populorum idola : Dominus autem caelos fecit.
  10843 1 Paralipomena	1Par	13	16	27	Confessio et magnificentia coram eo : fortitudo et gaudium in loco ejus.
  10844 1 Paralipomena	1Par	13	16	28	Afferte Domino, familiae populorum : afferte Domino gloriam et imperium.
  10845 1 Paralipomena	1Par	13	16	29	Date Domino gloriam ; nomini ejus levate sacrificium, et venite in conspectu ejus : et adorate Dominum in decore sancto.
  10846 1 Paralipomena	1Par	13	16	30	Commoveatur a facie ejus omnis terra : ipse enim fundavit orbem immobilem.
  10847 1 Paralipomena	1Par	13	16	31	Laetentur caeli, et exultet terra, et dicant in nationibus : Dominus regnavit.
  10848 1 Paralipomena	1Par	13	16	32	Tonet mare et plenitudo ejus ; exultent agri, et omnia quae in eis sunt.
  10849 1 Paralipomena	1Par	13	16	33	Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino : quia venit judicare terram.
  10850 1 Paralipomena	1Par	13	16	34	Confitemini Domino, quoniam bonus : quoniam in aeternum misericordia ejus.
  10851 1 Paralipomena	1Par	13	16	35	Et dicite : Salva nos, Deus salvator noster, et congrega nos, et erue de gentibus : ut confiteamur nomini sancto tuo, et exultemus in carminibus tuis.
  10852 1 Paralipomena	1Par	13	16	36	Benedictus Dominus Deus Israël, ab aeterno usque in aeternum.] Et dicat omnis populo : Amen, et hymnum Domino.
  10853 1 Paralipomena	1Par	13	16	37	Reliquit itaque ibi coram arca foederis Domini Asaph et fratres ejus, ut ministrarent in conspectu arcae jugiter per singulos dies, et vices suas.
  10854 1 Paralipomena	1Par	13	16	38	Porro Obededom, et fratres ejus sexaginta octo : et Obededom filium Idithun, et Hosa, constituit janitores ;
  10855 1 Paralipomena	1Par	13	16	39	Sadoc autem sacerdotem, et fratres ejus sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon,
  10856 1 Paralipomena	1Par	13	16	40	ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis jugiter, mane et vespere, juxta omnia quae scripta sunt in lege Domini, quam praecepit Israëli.
  10857 1 Paralipomena	1Par	13	16	41	Et post eum Heman, et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino, quoniam in aeternum misericordia ejus.
  10858 1 Paralipomena	1Par	13	16	42	Heman quoque et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo : filios autem Idithun fecit esse portarios.
  10859 1 Paralipomena	1Par	13	16	43	Reversusque est omnis populus in domum suam : et David, ut benediceret etiam domui suae.
  10860 1 Paralipomena	1Par	13	17	1	Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan prophetam : Ecce ego habito in domo cedrina : arca autem foederis Domini sub pellibus est.
  10861 1 Paralipomena	1Par	13	17	2	Et ait Nathan ad David : Omnia quae in corde tuo sunt, fac : Deus enim tecum est.
  10862 1 Paralipomena	1Par	13	17	3	Igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan, dicens :
  10863 1 Paralipomena	1Par	13	17	4	Vade, et loquere David servo meo : Haec dicit Dominus : Non aedificabis tu mihi domum ad habitandum.
  10864 1 Paralipomena	1Par	13	17	5	Neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israël usque ad diem hanc : sed fui semper mutans loca tabernaculi, et in tentorio
  10865 1 Paralipomena	1Par	13	17	6	manens cum omni Israël. Numquid locutus sum saltem uni judicum Israël, quibus praeceperam ut pascerent populum meum, et dixi : Quare non aedificastis mihi domum cedrinam ?
  10866 1 Paralipomena	1Par	13	17	7	Nunc itaque sic loqueris ad servum meum David : Haec dicit Dominus exercituum : Ego tuli te, cum in pascuis sequereris gregem, ut esses dux populi mei Israël :
  10867 1 Paralipomena	1Par	13	17	8	et fui tecum quocumque perrexisti, et interfeci omnes inimicos tuos coram te, fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra.
  10868 1 Paralipomena	1Par	13	17	9	Et dedi locum populo meo Israël : plantabitur, et habitabit in eo, et ultra non commovebitur : nec filii iniquitatis atterent eos, sicut a principio,
  10869 1 Paralipomena	1Par	13	17	10	ex diebus quibus dedi judices populo meo Israël, et humiliavi universos inimicos tuos. Annuntio ergo tibi, quod aedificaturus sit tibi Dominus domum.
  10870 1 Paralipomena	1Par	13	17	11	Cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis : et stabiliam regnum ejus.
  10871 1 Paralipomena	1Par	13	17	12	Ipse aedificabit mihi domum, et firmabo solium ejus usque in aeternum.
  10872 1 Paralipomena	1Par	13	17	13	Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium : et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo qui ante te fuit.
  10873 1 Paralipomena	1Par	13	17	14	Et statuam eum in domo mea, et in regno meo usque in sempiternum : et thronus ejus erit firmissimus in perpetuum.
  10874 1 Paralipomena	1Par	13	17	15	Juxta omnia verba haec, et juxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David.
  10875 1 Paralipomena	1Par	13	17	16	Cumque venisset rex David, et sedisset coram Domino, dixit : Quis ego sum, Domine Deus, et quae domus mea, ut praestares mihi talia ?
  10876 1 Paralipomena	1Par	13	17	17	sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum : et fecisti me spectabilem super omnes homines, Domine Deus.
  10877 1 Paralipomena	1Par	13	17	18	Quid ultra addere potest David, cum ita glorificaveris servum tuum, et cognoveris eum ?
  10878 1 Paralipomena	1Par	13	17	19	Domine, propter famulum tuum juxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc, et nota esse voluisti universa magnalia.
  10879 1 Paralipomena	1Par	13	17	20	Domine, non est similis tui, et non est alius deus absque te, ex omnibus quos audivimus auribus nostris.
  10880 1 Paralipomena	1Par	13	17	21	Quis enim est alius, ut populus tuus Israël, gens una in terra, ad quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum sibi, et magnitudine sua atque terroribus ejiceret nationes a facie ejus, quem de Aegypto liberarat ?
  10881 1 Paralipomena	1Par	13	17	22	Et posuisti populum tuum Israël tibi in populum usque in aeternum, et tu, Domine, factus es Deus ejus.
  10882 1 Paralipomena	1Par	13	17	23	Nunc igitur Domine, sermo quem locutus es famulo tuo et super domum ejus confirmetur in perpetuum, et fac sicut locutus es.
  10883 1 Paralipomena	1Par	13	17	24	Permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, et dicatur : Dominus exercituum Deus Israël, et domus David servi ejus permanens coram eo.
  10884 1 Paralipomena	1Par	13	17	25	Tu enim, Domine Deus meus, revelasti auriculam servi tui, ut aedificares ei domum : et idcirco invenit servus tuus fiduciam, ut oret coram te.
  10885 1 Paralipomena	1Par	13	17	26	Nunc ergo Domine, tu es Deus, et locutus es ad servum tuum tanta beneficia.
  10886 1 Paralipomena	1Par	13	17	27	Et coepisti benedicere domui servi tui, ut sit semper coram te : te enim, Domine, benedicente, benedicta erit in perpetuum.
  10887 1 Paralipomena	1Par	13	18	1	Factum est autem post haec, ut percuteret David Philisthiim, et humiliaret eos, et tolleret Geth et filias ejus de manu Philisthiim,
  10888 1 Paralipomena	1Par	13	18	2	percuteretque Moab, et fierent Moabitae servi David, offerentes ei munera.
  10889 1 Paralipomena	1Par	13	18	3	Eo tempore percussit David etiam Adarezer regem Soba regionis Hemath, quando perrexit ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten.
  10890 1 Paralipomena	1Par	13	18	4	Cepit ergo David mille quadrigas ejus, et septem millia equitum, ac viginti millia virorum peditum, subnervavitque omnes equos curruum, exceptis centum quadrigis, quas reservavit sibi.
  10891 1 Paralipomena	1Par	13	18	5	Supervenit autem et Syrus Damascenus, ut auxilium praeberet Adarezer regi Soba : sed et hujus percussit David viginti duo millia virorum.
  10892 1 Paralipomena	1Par	13	18	6	Et posuit milites in Damasco, ut Syria quoque serviret sibi, et offerret munera. Adjuvitque eum Dominus in cunctis ad quae perrexerat.
  10893 1 Paralipomena	1Par	13	18	7	Tulit quoque David pharetras aureas, quas habuerant servi Adarezer, et attulit eas in Jerusalem.
  10894 1 Paralipomena	1Par	13	18	8	Necnon de Thebath et Chun urbibus Adarezer aeris plurimum, de quo fecit Salomon mare aeneum, et columnas, et vasa aenea.
  10895 1 Paralipomena	1Par	13	18	9	Quod cum audisset Thou rex Hemath, percussisse videlicet David omnem exercitum Adarezer regis Soba,
  10896 1 Paralipomena	1Par	13	18	10	misit Adoram filium suum ad regem David, ut postularet ab eo pacem, et congratularetur ei quod percussisset et expugnasset Adarezer : adversarius quippe erat Thou Adarezer.
  10897 1 Paralipomena	1Par	13	18	11	Sed et omnia vasa aurea, et argentea, et aenea consecravit David rex Domino, cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus, tam de Idumaea, et Moab, et filiis Ammon, quam de Philisthiim et Amalec.
  10898 1 Paralipomena	1Par	13	18	12	Abisai vero filius Sarviae percussit Edom in valle Salinarum, decem et octo millia :
  10899 1 Paralipomena	1Par	13	18	13	et constituit in Edom praesidium, ut serviret Idumaea David : salvavitque Dominus David in cunctis ad quae perrexerat.
  10900 1 Paralipomena	1Par	13	18	14	Regnavit ergo David super universum Israël, et faciebat judicium atque justitiam cuncto populo suo.
  10901 1 Paralipomena	1Par	13	18	15	Porro Joab filius Sarviae erat super exercitum, et Josaphat filius Ahilud a commentariis :
  10902 1 Paralipomena	1Par	13	18	16	Sadoc autem filius Achitob, et Ahimelech filius Abiathar, sacerdotes : et Susa, scriba :
  10903 1 Paralipomena	1Par	13	18	17	Banaias quoque filius Jojadae super legiones Cerethi et Phelethi : porro filii David, primi ad manum regis.
  10904 1 Paralipomena	1Par	13	19	1	Accidit autem ut moreretur Naas rex filiorum Ammon, et regnaret filius ejus pro eo.
  10905 1 Paralipomena	1Par	13	19	2	Dixitque David : Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas : praestitit enim mihi pater ejus gratiam. Misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui. Qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon ut consolarentur Hanon,
  10906 1 Paralipomena	1Par	13	19	3	dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon : Tu forsitan putas, quod David honoris causa in patrem tuum miserit qui consolentur te : nec animadvertis quod ut explorent, et investigent, et scrutentur terram tuam, venerint ad te servi ejus.
  10907 1 Paralipomena	1Par	13	19	4	Igitur Hanon pueros David decalvavit, et rasit, et praecidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes, et dimisit eos.
  10908 1 Paralipomena	1Par	13	19	5	Qui cum abiissent, et hoc mandassent David, misit in occursum eorum (grandem enim contumeliam sustinuerant) et praecepit ut manerent in Jericho, donec cresceret barba eorum, et tunc reverterentur.
  10909 1 Paralipomena	1Par	13	19	6	Videntes autem filii Ammon quod injuriam fecissent David, tam Hanon quam reliquus populus, miserunt mille talenta argenti, ut conducerent sibi de Mesopotamia, et de Syria Maacha, et de Soba currus et equites.
  10910 1 Paralipomena	1Par	13	19	7	Conduxeruntque triginta duo millia curruum, et regem Maacha cum populo ejus. Qui cum venissent, castrametati sunt e regione Medaba. Filii quoque Ammon congregati de urbibus suis venerunt ad bellum.
  10911 1 Paralipomena	1Par	13	19	8	Quod cum audisset David, misit Joab, et omnem exercitum virorum fortium :
  10912 1 Paralipomena	1Par	13	19	9	egressique filii Ammon, direxerunt aciem juxta portam civitatis ; reges autem, qui ad auxilium ejus venerant, separatim in agro steterunt.
  10913 1 Paralipomena	1Par	13	19	10	Igitur Joab, intelligens bellum ex adverso et post tergum contra se fieri, elegit viros fortissimos de universo Israël, et perrexit contra Syrum.
  10914 1 Paralipomena	1Par	13	19	11	Reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui : et perrexerunt contra filios Ammon.
  10915 1 Paralipomena	1Par	13	19	12	Dixitque : Si vicerit me Syrus, auxilio eris mihi : si autem superaverint te filii Ammon, ero tibi in praesidium.
  10916 1 Paralipomena	1Par	13	19	13	Confortare, et agamus viriliter pro populo nostro, et pro urbibus Dei nostri : Dominus autem, quod in conspectu suo bonum est, faciet.
  10917 1 Paralipomena	1Par	13	19	14	Perrexit ergo Joab et populus qui cum eo erat, contra Syrum ad praelium : et fugavit eos.
  10918 1 Paralipomena	1Par	13	19	15	Porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus, ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem ejus, et ingressi sunt civitatem : reversusque est etiam Joab in Jerusalem.
  10919 1 Paralipomena	1Par	13	19	16	Videns autem Syrus quod cecidisset coram Israël, misit nuntios, et adduxit Syrum, qui erat trans fluvium : Sophach autem princeps militiae Adarezer erat dux eorum.
  10920 1 Paralipomena	1Par	13	19	17	Quod cum nuntiatum esset David, congregavit universum Israël, et transivit Jordanem, irruitque in eos et direxit ex adverso aciem, illis contra pugnantibus.
  10921 1 Paralipomena	1Par	13	19	18	Fugit autem Syrus Israël, et interfecit David de Syris septem millia curruum, et quadraginta millia peditum, et Sophach exercitus principem.
  10922 1 Paralipomena	1Par	13	19	19	Videntes autem servi Adarezer se ab Israël esse superatos, transfugerunt ad David, et servierunt ei : noluitque ultra Syria auxilium praebere filiis Ammon.
  10923 1 Paralipomena	1Par	13	20	1	Factum est autem post anni circulum, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, congregavit Joab exercitum, et robur militiae, et vastavit terram filiorum Ammon : perrexitque et obsedit Rabba. Porro David manebat in Jerusalem, quando Joab percussit Rabba et destruxit eam.
  10924 1 Paralipomena	1Par	13	20	2	Tulit autem David coronam Melchom de capite ejus, et invenit in ea auri pondo talentum, et pretiosissimas gemmas, fecitque sibi inde diadema : manubias quoque urbis plurimas tulit ;
  10925 1 Paralipomena	1Par	13	20	3	populum autem, qui erat in ea, eduxit, et fecit super eos tribulas, et trahas, et ferrata carpenta transire, ita ut dissecarentur et contererentur. Sic fecit David cunctis urbibus filiorum Ammon : et reversus est cum omni populo suo in Jerusalem.
  10926 1 Paralipomena	1Par	13	20	4	Post haec initum est bellum in Gazer adversum Philisthaeos, in quo percussit Sobochai Husathites, Saphai de genere Raphaim, et humiliavit eos.
  10927 1 Paralipomena	1Par	13	20	5	Aliud quoque bellum gestum est adversus Philisthaeos, in quo percussit Adeodatus filius Saltus Bethlehemites fratrem Goliath Gethaei, cujus hastae lignum erat quasi liciatorium texentium.
  10928 1 Paralipomena	1Par	13	20	6	Sed et aliud bellum accidit in Geth, in quo fuit homo longissimus, senos habens digitos, id est, simul viginti quatuor : qui et ipse de Rapha fuerat stirpe generatus.
  10929 1 Paralipomena	1Par	13	20	7	Hic blasphemavit Israël : et percussit eum Jonathan filius Samaa fratris David. Hi sunt filii Rapha in Geth, qui ceciderunt in manu David et servorum ejus.
  10930 1 Paralipomena	1Par	13	21	1	Consurrexit autem Satan contra Israël, et concitavit David ut numeraret Israël.
  10931 1 Paralipomena	1Par	13	21	2	Dixitque David ad Joab et ad principes populi : Ite, et numerate Israël a Bersabee usque Dan : et afferte mihi numerum ut sciam.
  10932 1 Paralipomena	1Par	13	21	3	Responditque Joab : Augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt : nonne, domine mi rex, omnes servi tui sunt ? quare hoc quaerit dominus meus, quod in peccatum reputetur Israëli ?
  10933 1 Paralipomena	1Par	13	21	4	Sed sermo regis magis praevaluit : egressusque est Joab, et circuivit universum Israël : et reversus est Jerusalem,
  10934 1 Paralipomena	1Par	13	21	5	deditque David numerum eorum quos circuierat : et inventus est omnis numerus Israël, mille millia et centum millia virorum educentium gladium : de Juda autem quadringenta septuaginta millia bellatorum.
  10935 1 Paralipomena	1Par	13	21	6	Nam Levi et Benjamin non numeravit : eo quod Joab invitus exsequeretur regis imperium.
  10936 1 Paralipomena	1Par	13	21	7	Displicuit autem Deo quod jussum erat : et percussit Israël.
  10937 1 Paralipomena	1Par	13	21	8	Dixitque David ad Deum : Peccavi nimis ut hoc facerem : obsecro, aufer iniquitatem servi tui, quia insipienter egi.
  10938 1 Paralipomena	1Par	13	21	9	Et locutus est Dominus ad Gad videntem Davidis, dicens :
  10939 1 Paralipomena	1Par	13	21	10	Vade, et loquere ad David, et dic ei : Haec dicit Dominus : Trium tibi optionem do : unum, quod volueris, elige, et faciam tibi.
  10940 1 Paralipomena	1Par	13	21	11	Cumque venisset Gad ad David, dixit ei : Haec dicit Dominus : Elige, quod volueris :
  10941 1 Paralipomena	1Par	13	21	12	aut tribus annis famem ; aut tribus mensibus te fugere hostes tuos, et gladium eorum non posse evadere ; aut tribus diebus gladium Domini, et pestilentiam versari in terra, et angelum Domini interficere in universis finibus Israël : nunc igitur vide quid respondeam ei qui misit me.
  10942 1 Paralipomena	1Par	13	21	13	Et dixit David ad Gad : Ex omni parte me angustiae premunt : sed melius mihi est ut incidam in manus Domini, quia multae sunt miserationes ejus, quam in manus hominum.
  10943 1 Paralipomena	1Par	13	21	14	Misit ergo Dominus pestilentiam in Israël : et ceciderunt de Israël septuaginta millia virorum.
  10944 1 Paralipomena	1Par	13	21	15	Misit quoque angelum in Jerusalem ut percuteret eam : cumque percuteretur, vidit Dominus, et misertus est super magnitudine mali : et imperavit angelo qui percutiebat : Sufficit, jam cesset manus tua. Porro angelus Domini stabat juxta aream Ornan Jebusaei.
  10945 1 Paralipomena	1Par	13	21	16	Levansque David oculos suos, vidit angelum Domini stantem inter caelum et terram, et evaginatum gladium in manu ejus, et versum contra Jerusalem : et ceciderunt tam ipse quam majores natu, vestiti ciliciis, proni in terram.
  10946 1 Paralipomena	1Par	13	21	17	Dixitque David ad Deum : Nonne ego sum, qui jussi ut numeraretur populus ? ego, qui peccavi ? ego, qui malum feci ? iste grex, quid commeruit ? Domine Deus meus, vertatur, obsecro, manus tua in me, et in domum patris mei : populus autem tuus non percutiatur.
  10947 1 Paralipomena	1Par	13	21	18	Angelus autem Domini praecepit Gad ut diceret Davidi ut ascenderet, exstrueretque altare Domino Deo in area Ornan Jebusaei.
  10948 1 Paralipomena	1Par	13	21	19	Ascendit ergo David juxta sermonem Gad, quem locutus ei fuerat ex nomine Domini.
  10949 1 Paralipomena	1Par	13	21	20	Porro Ornan cum suspexisset et vidisset angelum, quatuorque filii ejus cum eo, absconderunt se : nam eo tempore terebat in area triticum.
  10950 1 Paralipomena	1Par	13	21	21	Igitur cum veniret David ad Ornan, conspexit eum Ornan, et processit ei obviam de area, et adoravit eum pronus in terram.
  10951 1 Paralipomena	1Par	13	21	22	Dixitque ei David : Da mihi locum areae tuae, ut aedificem in ea altare Domino : ita ut quantum valet argenti accipias, et cesset plaga a populo.
  10952 1 Paralipomena	1Par	13	21	23	Dixit autem Ornan ad David : Tolle, et faciat dominus meus rex quodcumque ei placet : sed et boves do in holocaustum, et tribulas in ligna, et triticum in sacrificium : omnia libens praebebo.
  10953 1 Paralipomena	1Par	13	21	24	Dixitque ei rex David : Nequaquam ita fiet, sed argentum dabo quantum valet : neque enim tibi auferre debeo, et sic offerre Domino holocausta gratuita.
  10954 1 Paralipomena	1Par	13	21	25	Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri justissimi ponderis sexcentos.
  10955 1 Paralipomena	1Par	13	21	26	Et aedificavit ibi altare Domino, obtulitque holocausta et pacifica, et invocavit Dominum ; et exaudivit eum in igne de caelo super altare holocausti.
  10956 1 Paralipomena	1Par	13	21	27	Praecepitque Dominus angelo, et convertit gladium suum in vaginam.
  10957 1 Paralipomena	1Par	13	21	28	Protinus ergo David, videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Jebusaei, immolavit ibi victimas.
  10958 1 Paralipomena	1Par	13	21	29	Tabernaculum autem Domini, quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum, ea tempestate erat in excelso Gabaon.
  10959 1 Paralipomena	1Par	13	21	30	Et non praevaluit David ire ad altare ut ibi obsecraret Deum : nimio enim fuerat in timore perterritus, videns gladium angeli Domini.
  10960 1 Paralipomena	1Par	13	22	1	Dixitque David : Haec est domus Dei, et hoc altare in holocaustum Israëli.
  10961 1 Paralipomena	1Par	13	22	2	Et praecepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Israël, et constituit ex eis latomos ad caedendos lapides et poliendos, ut aedificaretur domus Dei.
  10962 1 Paralipomena	1Par	13	22	3	Ferrum quoque plurimum ad clavos januarum, et ad commissuras atque juncturas, praeparavit David : et aeris pondus innumerabile.
  10963 1 Paralipomena	1Par	13	22	4	Ligna quoque cedrina non poterant aestimari, quae Sidonii et Tyrii deportaverant ad David.
  10964 1 Paralipomena	1Par	13	22	5	Et dixit David : Solomon filius meus puer parvulus est et delicatus : domus autem, quam aedificari volo Domino, talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur : praeparabo ergo ei necessaria. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes praeparavit impensas.
  10965 1 Paralipomena	1Par	13	22	6	Vocavitque Salomonem filium suum, et praecepit ei ut aedificaret domum Domino Deo Israël.
  10966 1 Paralipomena	1Par	13	22	7	Dixitque David ad Salomonem : Fili mi, voluntatis meae fuit ut aedificarem domum nomini Domini Dei mei :
  10967 1 Paralipomena	1Par	13	22	8	sed factus est sermo Domini ad me, dicens : Multum sanguinem effudisti, et plurima bella bellasti : non poteris aedificare domum nomini meo, tanto effuso sanguine coram me :
  10968 1 Paralipomena	1Par	13	22	9	filius qui nascetur tibi, erit vir quietissimus : faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum : et ob hanc causam Pacificus vocabitur : et pacem et otium dabo in Israël cunctis diebus ejus.
  10969 1 Paralipomena	1Par	13	22	10	Ipse aedificabit domum nomini meo, et ipse erit mihi in filium, et ego ero illi in patrem : firmaboque solium regni ejus super Israël in aeternum.
  10970 1 Paralipomena	1Par	13	22	11	Nunc ergo fili mi, sit Dominus tecum, et prosperare, et aedifica domum Domino Deo tuo sicut locutus est de te.
  10971 1 Paralipomena	1Par	13	22	12	Det quoque Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israël, et custodire legem Domini Dei tui.
  10972 1 Paralipomena	1Par	13	22	13	Tunc enim proficere poteris, si custodieris mandata et judicia quae praecepit Dominus Moysi ut doceret Israël. Confortare, et viriliter age : ne timeas, neque paveas.
  10973 1 Paralipomena	1Par	13	22	14	Ecce ego in paupertate mea praeparavi impensas domus Domini, auri talenta centum millia, et argenti mille millia talentorum : aeris vero et ferri non est pondus, vincitur enim numerus magnitudine ; ligna et lapides praeparavi ad universa impendia.
  10974 1 Paralipomena	1Par	13	22	15	Habes quoque plurimos artifices, latomos, et caementarios, artificesque lignorum, et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos,
  10975 1 Paralipomena	1Par	13	22	16	in auro et argento et aere et ferro, cujus non est numerus. Surge igitur et fac, et erit Dominus tecum.
  10976 1 Paralipomena	1Par	13	22	17	Praecepit quoque David cunctis principibus Israël ut adjuvarent Salomonem filium suum :
  10977 1 Paralipomena	1Par	13	22	18	Cernitis, inquiens, quod Dominus Deus vester vobiscum sit, et dederit vobis requiem per circuitum, et tradiderit omnes inimicos vestros in manus vestras, et subjecta sit terra coram Domino, et coram populo ejus.
  10978 1 Paralipomena	1Par	13	22	19	Praebete igitur corda vestra et animas vestras, ut quaeratis Dominum Deum vestrum : et consurgite, et aedificate sanctuarium Domino Deo, ut introducatur arca foederis Domini, et vasa Domino consecrata, in domum quae aedificatur nomini Domini.
  10979 1 Paralipomena	1Par	13	23	1	Igitur David, senex et plenus dierum, regem constituit Salomonem filium suum super Israël.
  10980 1 Paralipomena	1Par	13	23	2	Et congregavit omnes principes Israël, et sacerdotes atque Levitas.
  10981 1 Paralipomena	1Par	13	23	3	Numeratique sunt Levitae a triginta annis et supra : et inventa sunt triginta octo millia virorum.
  10982 1 Paralipomena	1Par	13	23	4	Ex his electi sunt, et distributi in ministerium domus Domini, viginti quatuor millia : praepositorum autem et judicum, sex millia.
  10983 1 Paralipomena	1Par	13	23	5	Porro quatuor millia janitores, et totidem psaltae, canentes Domino in organis quae fecerat ad canendum.
  10984 1 Paralipomena	1Par	13	23	6	Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet, et Caath, et Merari.
  10985 1 Paralipomena	1Par	13	23	7	Filii Gerson : Leedan, et Semei.
  10986 1 Paralipomena	1Par	13	23	8	Filii Leedan : princeps Jahiel, et Zethan, et Joël, tres.
  10987 1 Paralipomena	1Par	13	23	9	Filii Semei : Salomith, et Hosiel, et Aran, tres : isti principes familiarum Leedan.
  10988 1 Paralipomena	1Par	13	23	10	Porro filii Semei : Leheth, et Ziza, et Jaus, et Baria : isti filii Semei, quatuor.
  10989 1 Paralipomena	1Par	13	23	11	Erat autem Leheth prior, Ziza secundus : porro Jaus et Baria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia, unaque domo computati sunt.
  10990 1 Paralipomena	1Par	13	23	12	Filii Caath : Amram, et Isaar, Hebron, et Oziel, quatuor.
  10991 1 Paralipomena	1Par	13	23	13	Filii Amram : Aaron et Moyses. Separatusque est Aaron ut ministraret in Sancto sanctorum, ipse et filii ejus in sempiternum, et adoleret incensum Domino secundum ritum suum, ac benediceret nomini ejus in perpetuum.
  10992 1 Paralipomena	1Par	13	23	14	Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi.
  10993 1 Paralipomena	1Par	13	23	15	Filii Moysi : Gersom et Eliezer.
  10994 1 Paralipomena	1Par	13	23	16	Filii Gersom : Subuel primus.
  10995 1 Paralipomena	1Par	13	23	17	Fuerunt autem filii Eliezer : Rohobia primus : et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis.
  10996 1 Paralipomena	1Par	13	23	18	Filii Isaar : Salomith primus.
  10997 1 Paralipomena	1Par	13	23	19	Filii Hebron : Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaam quartus.
  10998 1 Paralipomena	1Par	13	23	20	Filii Oziel : Micha primus, Jesia secundus.
  10999 1 Paralipomena	1Par	13	23	21	Filii Merari : Moholi, et Musi. Filii Moholi : Eleazar et Cis.
  11000 1 Paralipomena	1Par	13	23	22	Mortuus est autem Eleazar, et non habuit filios, sed filias : acceperuntque eas filii Cis fratres earum.
  11001 1 Paralipomena	1Par	13	23	23	Filii Musi : Moholi, et Eder, et Jerimoth, tres.
  11002 1 Paralipomena	1Par	13	23	24	Hi filii Levi in cognationibus et familiis suis, principes per vices, et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini, a viginti annis et supra.
  11003 1 Paralipomena	1Par	13	23	25	Dixit enim David : Requiem dedit Dominus Deus Israël populo suo, et habitationem Jerusalem usque in aeternum.
  11004 1 Paralipomena	1Par	13	23	26	Nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa ejus ad ministrandum.
  11005 1 Paralipomena	1Par	13	23	27	Juxta praecepta quoque David novissima, supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra.
  11006 1 Paralipomena	1Par	13	23	28	Et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini, in vestibulis, et in exedris, et in loco purificationis, et in sanctuario, et in universis operibus ministerii templi Domini.
  11007 1 Paralipomena	1Par	13	23	29	Sacerdotes autem, super panes propositionis, et ad similae sacrificium, et ad lagana azyma, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram.
  11008 1 Paralipomena	1Par	13	23	30	Levitae vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino : similiterque ad vesperam,
  11009 1 Paralipomena	1Par	13	23	31	tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in sabbatis et calendis et solemnitatibus reliquis juxta numerum et caeremonias uniuscujusque rei, jugiter coram Domino.
  11010 1 Paralipomena	1Par	13	23	32	Et custodiant observationes tabernaculi foederis, et ritum sanctuarii, et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini.
  11011 1 Paralipomena	1Par	13	24	1	Porro filiis Aaron hae partitiones erant. Filii Aaron : Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
  11012 1 Paralipomena	1Par	13	24	2	Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis : sacerdotioque functus est Eleazar, et Ithamar.
  11013 1 Paralipomena	1Par	13	24	3	Et divisit eos David, id est, Sadoc de filiis Eleazari, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium.
  11014 1 Paralipomena	1Par	13	24	4	Inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris, quam filii Ithamar. Divisit autem eis, hoc est, filiis Eleazar, principes per familias sedecim : et filiis Ithamar per familias et domos suas octo.
  11015 1 Paralipomena	1Par	13	24	5	Porro divisit utrasque inter se familias sortibus : erant enim principes sanctuarii, et principes Dei, tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar.
  11016 1 Paralipomena	1Par	13	24	6	Descripsitque eos Semeias filius Nathanaël scriba Levites, coram rege et principibus, et Sadoc sacerdote, et Ahimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium, et Leviticarum : unam domum, quae ceteris praeerat, Eleazar : et alteram domum, quae sub se habebat ceteros, Ithamar.
  11017 1 Paralipomena	1Par	13	24	7	Exivit autem sors prima Jojarib, secunda Jedei,
  11018 1 Paralipomena	1Par	13	24	8	tertia Harim, quarta Seorim,
  11019 1 Paralipomena	1Par	13	24	9	quinta Melchia, sexta Maiman,
  11020 1 Paralipomena	1Par	13	24	10	septima Accos, octava Abia,
  11021 1 Paralipomena	1Par	13	24	11	nona Jesua, decima Sechenia,
  11022 1 Paralipomena	1Par	13	24	12	undecima Eliasib, duodecima Jacim,
  11023 1 Paralipomena	1Par	13	24	13	tertiadecima Hoppha, decimaquarta Isbaab,
  11024 1 Paralipomena	1Par	13	24	14	decimaquinta Belga, decimasexta Emmer,
  11025 1 Paralipomena	1Par	13	24	15	decimaseptima Hezir, decimaoctava Aphses,
  11026 1 Paralipomena	1Par	13	24	16	decimanona Pheteia, vigesima Hezechiel,
  11027 1 Paralipomena	1Par	13	24	17	vigesima prima Jachin, vigesima secunda Gamul,
  11028 1 Paralipomena	1Par	13	24	18	vigesima tertia Dalaiau, vigesima quarta Maaziau.
  11029 1 Paralipomena	1Par	13	24	19	Hae vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et juxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum, sicut praeceperat Dominus Deus Israël.
  11030 1 Paralipomena	1Par	13	24	20	Porro filiorum Levi qui reliqui fuerant, de filiis Amram erat Subaël, et de filiis Subaël, Jehedeia.
  11031 1 Paralipomena	1Par	13	24	21	De filiis quoque Rohobiae, princeps Jesias.
  11032 1 Paralipomena	1Par	13	24	22	Isaari vero filius Salemoth, filiusque Salemoth Jahath :
  11033 1 Paralipomena	1Par	13	24	23	filiusque ejus Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaan quartus.
  11034 1 Paralipomena	1Par	13	24	24	Filius Oziel, Micha : filius Micha, Samir.
  11035 1 Paralipomena	1Par	13	24	25	Frater Micha, Jesia : filiusque Jesiae, Zacharias.
  11036 1 Paralipomena	1Par	13	24	26	Filii Merari : Moholi, et Musi. Filius Oziau : Benno.
  11037 1 Paralipomena	1Par	13	24	27	Filius quoque Merari : Oziau, et Soam, et Zachur, et Hebri.
  11038 1 Paralipomena	1Par	13	24	28	Porro Moholi filius, Eleazar, qui non habebat liberos.
  11039 1 Paralipomena	1Par	13	24	29	Filius vero Cis, Jerameel.
  11040 1 Paralipomena	1Par	13	24	30	Filii Musi : Moholi, Eder et Jerimoth : isti filii Levi secundum domos familiarum suarum.
  11041 1 Paralipomena	1Par	13	24	31	Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege, et Sadoc, et Ahimelech, et principibus familiarum sacerdotalium et Leviticarum, tam majores quam minores : omnes sors aequaliter dividebat.
  11042 1 Paralipomena	1Par	13	25	1	Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph, et Heman, et Idithun, qui prophetarent in citharis, et psalteriis, et cymbalis secundum numerum suum, dedicato sibi officio servientes.
  11043 1 Paralipomena	1Par	13	25	2	De filiis Asaph : Zachur, et Joseph, et Nathania, et Asarela, filii Asaph : sub manu Asaph prophetantis juxta regem.
  11044 1 Paralipomena	1Par	13	25	3	Porro Idithun : filii Idithun, Godolias, Sori, Jeseias, et Hasabias, et Mathathias, sex, sub manu patris sui Idithun, qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum.
  11045 1 Paralipomena	1Par	13	25	4	Heman quoque : filii Heman, Bocciau, Mathaniau, Oziel, Subuel, et Jerimoth, Hananias, Hanani, Eliatha, Geddelthi, et Romemthiezer, et Jesbacassa, Mellothi, Othir, Mahazioth :
  11046 1 Paralipomena	1Par	13	25	5	omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei, ut exaltaret cornu : deditque Deus Heman filios quatuordecim, et filias tres.
  11047 1 Paralipomena	1Par	13	25	6	Universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant, in cymbalis, et psalteriis, et citharis, in ministeria domus Domini juxta regem : Asaph videlicet, et Idithun, et Heman.
  11048 1 Paralipomena	1Par	13	25	7	Fuit autem numerus eorum cum fratribus suis, qui erudiebant canticum Domini, cuncti doctores, ducenti octoginta octo.
  11049 1 Paralipomena	1Par	13	25	8	Miseruntque sortes per vices suas, ex aequo tam major quam minor, doctus pariter et indoctus.
  11050 1 Paralipomena	1Par	13	25	9	Egressaque est sors prima Joseph, qui erat de Asaph. Secunda Godoliae, ipsi et filiis ejus, et fratribus ejus duodecim.
  11051 1 Paralipomena	1Par	13	25	10	Tertia Zachur, filiis et fratribus ejus duodecim.
  11052 1 Paralipomena	1Par	13	25	11	Quarta Isari, filiis et fratribus ejus duodecim.
  11053 1 Paralipomena	1Par	13	25	12	Quinta Nathaniae, filiis et fratribus ejus duodecim.
  11054 1 Paralipomena	1Par	13	25	13	Sexta Bocciau, filiis et fratribus ejus duodecim.
  11055 1 Paralipomena	1Par	13	25	14	Septima Isreela, filiis et fratribus ejus duodecim.
  11056 1 Paralipomena	1Par	13	25	15	Octava Jesaiae, filiis et fratribus ejus duodecim.
  11057 1 Paralipomena	1Par	13	25	16	Nona Mathaniae, filiis et fratribus ejus duodecim.
  11058 1 Paralipomena	1Par	13	25	17	Decima Semeiae, filiis et fratribus ejus duodecim.
  11059 1 Paralipomena	1Par	13	25	18	Undecima Azareel, filiis et fratribus ejus duodecim.
  11060 1 Paralipomena	1Par	13	25	19	Duodecima Hasabiae, filiis et fratribus ejus duodecim.
  11061 1 Paralipomena	1Par	13	25	20	Tertiadecima Subaël, filiis et fratribus ejus duodecim.
  11062 1 Paralipomena	1Par	13	25	21	Quartadecima Mathathiae, filiis et fratribus ejus duodecim.
  11063 1 Paralipomena	1Par	13	25	22	Quintadecima Jerimoth, filiis et fratribus ejus duodecim.
  11064 1 Paralipomena	1Par	13	25	23	Sextadecima Hananiae, filiis et fratribus ejus duodecim.
  11065 1 Paralipomena	1Par	13	25	24	Septimadecima Jesbacassae, filiis et fratribus ejus duodecim.
  11066 1 Paralipomena	1Par	13	25	25	Octavadecima Hanani, filiis et fratribus ejus duodecim.
  11067 1 Paralipomena	1Par	13	25	26	Nonadecima Mellothi, filiis et fratribus ejus duodecim.
  11068 1 Paralipomena	1Par	13	25	27	Vigesima Eliatha, filiis et fratribus ejus duodecim.
  11069 1 Paralipomena	1Par	13	25	28	Vigesima prima Othir, filiis et fratribus ejus duodecim.
  11070 1 Paralipomena	1Par	13	25	29	Vigesima secunda Geddelthi, filiis et fratribus ejus duodecim.
  11071 1 Paralipomena	1Par	13	25	30	Vigesima tertia Mahazioth, filiis et fratribus ejus duodecim.
  11072 1 Paralipomena	1Par	13	25	31	Vigesima quarta Romemthiezer, filiis et fratribus ejus duodecim.
  11073 1 Paralipomena	1Par	13	26	1	Divisiones autem janitorum : de Coritis Meselemia, filius Core, de filiis Asaph.
  11074 1 Paralipomena	1Par	13	26	2	Filii Meselemiae : Zacharias primogenitus, Jadihel secundus, Zabadias tertius, Jathanaël quartus,
  11075 1 Paralipomena	1Par	13	26	3	Aelam quintus, Johanan sextus, Elioënai septimus.
  11076 1 Paralipomena	1Par	13	26	4	Filii autem Obededom : Semeias primogenitus, Jozabad secundus, Joaha tertius, Sachar quartus, Nathanaël quintus,
  11077 1 Paralipomena	1Par	13	26	5	Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus : quia benedixit illi Dominus.
  11078 1 Paralipomena	1Par	13	26	6	Semei autem filio ejus nati sunt filii, praefecti familiarum suarum : erant enim viri fortissimi.
  11079 1 Paralipomena	1Par	13	26	7	Filii ergo Semeiae : Othni, et Raphaël, et Obed, Elzabad, fratres ejus viri fortissimi : Eliu quoque et Samachias.
  11080 1 Paralipomena	1Par	13	26	8	Omnes hi, de filiis Obededom : ipsi, et filii et fratres eorum, fortissimi ad ministrandum, sexaginta duo de Obededom.
  11081 1 Paralipomena	1Par	13	26	9	Porro Meselemiae filii, et fratres eorum robustissimi, decem et octo.
  11082 1 Paralipomena	1Par	13	26	10	De Hosa autem, id est, de filiis Merari : Semri princeps (non enim habuerat primogenitum, et idcirco posuerat eum pater ejus in principem),
  11083 1 Paralipomena	1Par	13	26	11	Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus : omnes hi filii et fratres Hosa, tredecim.
  11084 1 Paralipomena	1Par	13	26	12	Hi divisi sunt in janitores, ut semper principes custodiarum, sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini.
  11085 1 Paralipomena	1Par	13	26	13	Missae sunt ergo sortes ex aequo, et parvis et magnis, per familias suas in unamquamque portarum.
  11086 1 Paralipomena	1Par	13	26	14	Cecidit ergo sors orientalis, Selemiae. Porro Zachariae filio ejus, viro prudentissimo et erudito, sortito obtigit plaga septentrionalis.
  11087 1 Paralipomena	1Par	13	26	15	Obededom vero et filiis ejus ad austrum : in qua parte domus erat seniorum concilium.
  11088 1 Paralipomena	1Par	13	26	16	Sephim et Hosa ad occidentem, juxta portam, quae ducit ad viam ascensionis : custodia contra custodiam.
  11089 1 Paralipomena	1Par	13	26	17	Ad orientem vero Levitae sex : et ad aquilonem, quatuor per diem : atque ad meridiem similiter in die quatuor : et ubi erat concilium bini et bini.
  11090 1 Paralipomena	1Par	13	26	18	In cellulis quoque janitorum ad occidentem quatuor in via, binique per cellulas.
  11091 1 Paralipomena	1Par	13	26	19	Hae sunt divisiones janitorum filiorum Core et Merari.
  11092 1 Paralipomena	1Par	13	26	20	Porro Achias erat super thesauros domus Dei, et vasa sanctorum.
  11093 1 Paralipomena	1Par	13	26	21	Filii Ledan, filii Gersonni : de Ledan principes familiarum Ledan, et Gersonni, Jehieli.
  11094 1 Paralipomena	1Par	13	26	22	Filii Jehieli : Zathan, et Joël fratres ejus super thesauros domus Domini.
  11095 1 Paralipomena	1Par	13	26	23	Amramitis, et Isaaritis, et Hebronitis, et Ozihelitis.
  11096 1 Paralipomena	1Par	13	26	24	Subaël autem filius Gersom filii Moysi, praepositus thesauris.
  11097 1 Paralipomena	1Par	13	26	25	Fratres quoque ejus Eliezer, cujus filius Rahabia, et hujus filius Isaias, et hujus filius Joram, hujus quoque filius Zechri, et hujus filius Selemith.
  11098 1 Paralipomena	1Par	13	26	26	Ipse Selemith, et fratres ejus, super thesauros sanctorum quae sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni, et centuriones, et duces exercitus,
  11099 1 Paralipomena	1Par	13	26	27	de bellis et manubiis praeliorum, quae consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini.
  11100 1 Paralipomena	1Par	13	26	28	Haec autem universa sanctificavit Samuel videns, et Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Joab filius Sarviae : omnes qui sanctificaverant ea per manum Selemith et fratrum ejus.
  11101 1 Paralipomena	1Par	13	26	29	Isaaritis vero praeerat Chonenias, et filii ejus ad opera forinsecus super Israël ad docendum et judicandum eos.
  11102 1 Paralipomena	1Par	13	26	30	Porro de Hebronitis Hasabias, et fratres ejus viri fortissimi, mille septingenti praeerant Israëli trans Jordanem contra occidentem, in cunctis operibus Domini, et in ministerium regis.
  11103 1 Paralipomena	1Par	13	26	31	Hebronitarum autem princeps fuit Jeria secundum familias et cognationes eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt, et inventi sunt viri fortissimi in Jazer Galaad,
  11104 1 Paralipomena	1Par	13	26	32	fratresque ejus robustioris aetatis, duo millia septingenti principes familiarum. Praeposuit autem eos David rex Rubenitis, et Gadditis, et dimidiae tribui Manasse, in omne ministerium Dei et regis.
  11105 1 Paralipomena	1Par	13	27	1	Filii autem Israël secundum numerum suum, principes familiarum, tribuni, et centuriones, et praefecti, qui ministrabant regi juxta turmas suas, ingredientes et egredientes per singulos menses in anno, viginti quatuor millibus singuli praeerant.
  11106 1 Paralipomena	1Par	13	27	2	Primae turmae in primo mense Jesboam praeerat filius Zabdiel, et sub eo viginti quatuor millia ;
  11107 1 Paralipomena	1Par	13	27	3	de filiis Phares, princeps cunctorum principum in exercitu mense primo.
  11108 1 Paralipomena	1Par	13	27	4	Secundi mensis habebat turmam Dudia Ahohites, et post se alter nomine Macelloth, qui regebat partem exercitus viginti quatuor millium.
  11109 1 Paralipomena	1Par	13	27	5	Dux quoque turmae tertiae in mense tertio erat Banaias filius Jojadae sacerdos : et in divisione sua viginti quatuor millia.
  11110 1 Paralipomena	1Par	13	27	6	Ipse est Banaias fortissimus inter triginta, et super triginta : praeerat autem turmae ipsius Amizabad filius ejus.
  11111 1 Paralipomena	1Par	13	27	7	Quartus, mense quarto, Asahel frater Joab, et Zabadias filius ejus post eum : et in turma ejus viginti quatuor millia.
  11112 1 Paralipomena	1Par	13	27	8	Quintus, mense quinto, princeps Samaoth Jezerites : et in turma ejus viginti quatuor millia.
  11113 1 Paralipomena	1Par	13	27	9	Sextus, mense sexto, Hira filius Acces Thecuites : et in turma ejus viginti quatuor millia.
  11114 1 Paralipomena	1Par	13	27	10	Septimus, mense septimo, Helles Phallonites de filiis Ephraim : et in turma ejus viginti quatuor millia.
  11115 1 Paralipomena	1Par	13	27	11	Octavus, mense octavo, Sobochai Husathites de stirpe Zarahi : et in turma ejus viginti quatuor millia.
  11116 1 Paralipomena	1Par	13	27	12	Nonus, mense nono, Abiezer Anathothites de filiis Jemini : et in turma ejus viginti quatuor millia.
  11117 1 Paralipomena	1Par	13	27	13	Decimus, mense decimo, Marai, et ipse Netophathites de stirpe Zarai : et in turma ejus viginti quatuor millia.
  11118 1 Paralipomena	1Par	13	27	14	Undecimus, mense undecimo, Banaias Pharathonites de filiis Ephraim : et in turma ejus viginti quatuor millia.
  11119 1 Paralipomena	1Par	13	27	15	Duodecimus, mense duodecimo, Holdai Netophathites, de stirpe Gothoniel : et in turma ejus viginti quatuor millia.
  11120 1 Paralipomena	1Par	13	27	16	Porro tribubus praeerant Israël, Rubenitis, dux Eliezer filius Zechri : Simeonitis, dux Saphatias filius Maacha :
  11121 1 Paralipomena	1Par	13	27	17	Levitis, Hasabias filius Camuel : Aaronitis, Sadoc :
  11122 1 Paralipomena	1Par	13	27	18	Juda, Eliu frater David : Issachar, Amri filius Michaël.
  11123 1 Paralipomena	1Par	13	27	19	Zabulonitis, Jesmaias filius Abdiae : Nephthalitibus, Jerimoth filius Ozriel :
  11124 1 Paralipomena	1Par	13	27	20	filiis Ephraim, Osee filius Ozaziu : dimidiae tribui Manasse, Joël filius Phadaiae :
  11125 1 Paralipomena	1Par	13	27	21	et dimidiae tribui Manasse in Galaad, Jaddo filius Zachariae : Benjamin autem, Jasiel filius Abner :
  11126 1 Paralipomena	1Par	13	27	22	Dan vero, Ezrihel filius Jeroham : hi principes filiorum Israël.
  11127 1 Paralipomena	1Par	13	27	23	Noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius : quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israël quasi stellas caeli.
  11128 1 Paralipomena	1Par	13	27	24	Joab filius Sarviae coeperat numerare, nec complevit : quia super hoc ira irruerat in Israël, et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti, non est relatus in fastos regis David.
  11129 1 Paralipomena	1Par	13	27	25	Super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adiel : his autem thesauris, qui erant in urbibus, et in vicis, et in turribus, praesidebat Jonathan filius Oziae.
  11130 1 Paralipomena	1Par	13	27	26	Operi autem rustico, et agricolis qui exercebant terram, praeerat Ezri filius Chelub :
  11131 1 Paralipomena	1Par	13	27	27	vinearumque cultoribus, Semeias Romathites : cellis autem vinariis, Zabdias Aphonites.
  11132 1 Paralipomena	1Par	13	27	28	Nam super oliveta et ficeta quae erant in campestribus, Balanam Gederites : super apothecas autem olei, Joas.
  11133 1 Paralipomena	1Par	13	27	29	Porro armentis quae pascebantur in Saron, praepositus fuit Setrai Saronites : et super boves in vallibus, Saphat filius Adli :
  11134 1 Paralipomena	1Par	13	27	30	super camelos vero, Ubil Ismahelites : et super asinos, Jadias Meronathites :
  11135 1 Paralipomena	1Par	13	27	31	super oves quoque, Jaziz Agareus : omnes hi, principes substantiae regis David.
  11136 1 Paralipomena	1Par	13	27	32	Jonathan autem patruus David, consiliarius, vir prudens et litteratus : ipse et Jahiel filius Hachamoni erant cum filiis regis.
  11137 1 Paralipomena	1Par	13	27	33	Achitophel etiam consiliarius regis, et Chusai Arachites amicus regis.
  11138 1 Paralipomena	1Par	13	27	34	Post Achitophel fuit Jojada filius Banaiae, et Abiathar. Princeps autem exercitus regis erat Joab.
  11139 1 Paralipomena	1Par	13	28	1	Convocavit igitur David omnes principes Israël, duces tribuum, et praepositos turmarum, qui ministrabant regi : tribunos quoque et centuriones, et qui praeerant substantiae et possessionibus regis, filiosque suos cum eunuchis, et potentes et robustissimos quosque in exercitu Jerusalem.
  11140 1 Paralipomena	1Par	13	28	2	Cumque surrexisset rex, et stetisset, ait : Audite me, fratres mei et populus meus : cogitavi ut aedificarem domum, in qua requiesceret arca foederis Domini, et scabellum pedum Dei nostri : et ad aedificandum, omnia praeparavi.
  11141 1 Paralipomena	1Par	13	28	3	Deus autem dixit mihi : Non aedificabis domum nomini meo, eo quod sis vir bellator, et sanguinem fuderis.
  11142 1 Paralipomena	1Par	13	28	4	Sed elegit Dominus Deus Israël me de universa domo patris mei, ut essem rex super Israël in sempiternum : de Juda enim elegit principes : porro de domo Juda, domum patris mei, et de filiis patris mei placuit ei ut me eligeret regem super cunctum Israël.
  11143 1 Paralipomena	1Par	13	28	5	Sed et de filiis meis (filios enim mihi multos dedit Dominus) elegit Salomonem filium meum ut sederet in throno regni Domini super Israël,
  11144 1 Paralipomena	1Par	13	28	6	dixitque mihi : Salomon filius tuus aedificabit domum meam, et atria mea : ipsum enim elegi mihi in filium, et ego ero ei in patrem.
  11145 1 Paralipomena	1Par	13	28	7	Et firmabo regnum ejus usque in aeternum, si perseveraverit facere praecepta mea et judicia, sicut et hodie.
  11146 1 Paralipomena	1Par	13	28	8	Nunc ergo coram universo coetu Israël audiente Deo nostro, custodite, et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri : ut possideatis terram bonam, et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum.
  11147 1 Paralipomena	1Par	13	28	9	Tu autem, Salomon fili mi, scito Deum patris tui, et servito ei corde perfecto, animo voluntario : omnia enim corda scrutatur Dominus, et universas mentium cogitationes intelligit. Si quaesieris eum, invenies : si autem dereliqueris eum, projiciet te in aeternum.
  11148 1 Paralipomena	1Par	13	28	10	Nunc ergo quia elegit te Dominus ut aedificares domum sanctuarii, confortare, et perfice.
  11149 1 Paralipomena	1Par	13	28	11	Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus, et templi, et cellariorum, et coenaculi, et cubiculorum in adytis, et domus propitiationis,
  11150 1 Paralipomena	1Par	13	28	12	necnon et omnium quae cogitaverat atriorum et exedrarum per circuitum in thesauros domus Domini, et in thesauros sanctorum,
  11151 1 Paralipomena	1Par	13	28	13	divisionumque sacerdotalium et Leviticarum, in omnia opera domus Domini, et in universa vasa ministerii templi Domini.
  11152 1 Paralipomena	1Par	13	28	14	Aurum in pondere per singula vasa ministerii. Argenti quoque pondus pro vasorum et operum diversitate.
  11153 1 Paralipomena	1Par	13	28	15	Sed et in candelabra aurea, et ad lucernas eorum, aurum pro mensura uniuscujusque candelabri et lucernarum. Similiter et in candelabra argentea, et in lucernas eorum, pro diversitate mensurae, pondus argenti tradidit.
  11154 1 Paralipomena	1Par	13	28	16	Aurum quoque dedit in mensas propositionis pro diversitate mensarum : similiter et argentum in alias mensas argenteas.
  11155 1 Paralipomena	1Par	13	28	17	Ad fuscinulas quoque, et phialas, et thuribula ex auro purissimo, et leunculos aureos pro qualitate mensurae pondus distribuit in leunculum et leunculum. Similiter et in leones argenteos diversum argenti pondus separavit.
  11156 1 Paralipomena	1Par	13	28	18	Altari autem, in quo adoletur incensum, aurum purissimum dedit : ut ex ipso fieret similitudo quadrigae cherubim extendentium alas, et velantium arcam foederis Domini.
  11157 1 Paralipomena	1Par	13	28	19	Omnia, inquit, venerunt scripta manu Domini ad me, ut intelligerem universa opera exemplaris.
  11158 1 Paralipomena	1Par	13	28	20	Dixit quoque David Salomoni filio suo : Viriliter age, et confortare, et fac : ne timeas, et ne paveas : Dominus enim Deus meus tecum erit, et non dimittet te nec derelinquet, donec perficias omne opus ministerii domus Domini.
  11159 1 Paralipomena	1Par	13	28	21	Ecce divisiones sacerdotum et Levitarum : in omne ministerium domus Domini assistunt tibi, et parati sunt, et noverunt tam principes quam populus facere omnia praecepta tua.
  11160 1 Paralipomena	1Par	13	29	1	Locutusque est David rex ad omnem ecclesiam : Salomonem filium meum unum elegit Deus, adhuc puerum et tenellum : opus namque grande est, neque enim homini praeparatur habitatio, sed Deo.
  11161 1 Paralipomena	1Par	13	29	2	Ego autem totis viribus meis praeparavi impensas domus Dei mei. Aurum ad vasa aurea, et argentum in argentea, aes in aenea, ferrum in ferrea, ligna ad lignea : et lapides onychinos, et quasi stibinos, et diversorum colorum, omnemque pretiosum lapidem, et marmor Parium abundantissime :
  11162 1 Paralipomena	1Par	13	29	3	et super haec quae obtuli in domum Dei mei de peculio meo aurum et argentum, do in templum Dei mei, exceptis his quae praeparavi in aedem sanctam.
  11163 1 Paralipomena	1Par	13	29	4	Tria millia talenta auri de auro Ophir, et septem millia talentorum argenti probatissimi ad deaurandos parietes templi.
  11164 1 Paralipomena	1Par	13	29	5	Et ubicumque opus est aurum de auro, et ubicumque opus est argentum de argento, opera fiant per manus artificum : et si quis sponte offert, impleat manum suam hodie, et offerat quod voluerit Domino.
  11165 1 Paralipomena	1Par	13	29	6	Polliciti sunt itaque principes familiarum, et proceres tribuum Israël, tribuni quoque, et centuriones, et principes possessionum regis.
  11166 1 Paralipomena	1Par	13	29	7	Dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque millia, et solidos decem millia : argenti talenta decem millia, et aeris talenta decem et octo millia : ferri quoque centum millia talentorum.
  11167 1 Paralipomena	1Par	13	29	8	Et apud quemcumque inventi sunt lapides, dederunt in thesauros domus Domini per manum Jahiel Gersonitis.
  11168 1 Paralipomena	1Par	13	29	9	Laetatusque est populus cum vota sponte promitterent, quia corde toto offerebant ea Domino : sed et David rex laetatus est gaudio magno.
  11169 1 Paralipomena	1Par	13	29	10	Et benedixit Domino coram universa multitudine, et ait : Benedictus es, Domine Deus Israël patris nostri, ab aeterno in aeternum.
  11170 1 Paralipomena	1Par	13	29	11	Tua est, Domine, magnificentia, et potentia, et gloria, atque victoria : et tibi laus : cuncta enim quae in caelo sunt et in terra, tua sunt : tuum, Domine, regnum, et tu es super omnes principes.
  11171 1 Paralipomena	1Par	13	29	12	Tuae divitiae, et tua est gloria : tu dominaris omnium. In manu tua virtus et potentia : in manu tua magnitudo, et imperium omnium.
  11172 1 Paralipomena	1Par	13	29	13	Nunc igitur Deus noster, confitemur tibi, et laudamus nomen tuum inclytum.
  11173 1 Paralipomena	1Par	13	29	14	Quis ego, et quis populus meus, ut possimus haec tibi universa promittere ? Tua sunt omnia : et quae de manu tua accepimus, dedimus tibi.
  11174 1 Paralipomena	1Par	13	29	15	Peregrini enim sumus coram te, et advenae, sicut omnes patres nostri. Dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est mora.
  11175 1 Paralipomena	1Par	13	29	16	Domine Deus noster, omnis haec copia quam paravimus ut aedificaretur domus nomini sancto tuo, de manu tua est, et tua sunt omnia.
  11176 1 Paralipomena	1Par	13	29	17	Scio, Deus meus, quod probes corda, et simplicitatem diligas, unde et ego in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa haec : et populum tuum qui hic repertus est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria.
  11177 1 Paralipomena	1Par	13	29	18	Domine Deus Abraham, et Isaac, et Israël patrum nostrorum, custodi in aeternum hanc voluntatem cordis eorum, et semper in venerationem tui mens ista permaneat.
  11178 1 Paralipomena	1Par	13	29	19	Salomoni quoque filio meo da cor perfectum, ut custodiat mandata tua, testimonia tua, et caeremonias tuas, et faciat universa : et aedificet aedem, cujus impensas paravi.
  11179 1 Paralipomena	1Par	13	29	20	Praecepit autem David universae ecclesiae : Benedicite Domino Deo nostro. Et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum : et inclinaverunt se, et adoraverunt Deum, et deinde regem.
  11180 1 Paralipomena	1Par	13	29	21	Immolaveruntque victimas Domino : et obtulerunt holocausta die sequenti, tauros mille, arietes mille, agnos mille cum libaminibus suis, et universo ritu abundantissime in omnem Israël.
  11181 1 Paralipomena	1Par	13	29	22	Et comederunt, et biberunt coram Domino in die illo cum grandi laetitia. Et unxerunt secundo Salomonem filium David. Unxerunt autem eum Domino in principem, et Sadoc in pontificem.
  11182 1 Paralipomena	1Par	13	29	23	Seditque Salomon super solium Domini in regem pro David patre suo, et cunctis placuit : et paruit illi omnis Israël.
  11183 1 Paralipomena	1Par	13	29	24	Sed et universi principes, et potentes, et cuncti filii regis David dederunt manum, et subjecti fuerunt Salomoni regi.
  11184 1 Paralipomena	1Par	13	29	25	Magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Israël : et dedit illi gloriam regni, qualem nullus habuit ante eum rex Israël.
  11185 1 Paralipomena	1Par	13	29	26	Igitur David filius Isai regnavit super universum Israël.
  11186 1 Paralipomena	1Par	13	29	27	Et dies quibus regnavit super Israël, fuerunt quadraginta anni : in Hebron regnavit septem annis, et in Jerusalem annis triginta tribus.
  11187 1 Paralipomena	1Par	13	29	28	Et mortuus est in senectute bona, plenus dierum, et divitiis, et gloria : et regnavit Salomon filius ejus pro eo.
  11188 1 Paralipomena	1Par	13	29	29	Gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt in libro Samuelis videntis, et in libro Nathan prophetae, atque in volumine Gad videntis :
  11189 1 Paralipomena	1Par	13	29	30	universique regni ejus, et fortitudinis, et temporum quae transierunt sub eo, sive in Israël, sive in cunctis regnis terrarum.
  11190 2 Paralipomena	2Par	14	1	1	Confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo, et Dominus Deus ejus erat cum eo, et magnificavit eum in excelsum.
  11191 2 Paralipomena	2Par	14	1	2	Praecepitque Salomon universo Israëli, tribunis, et centurionibus, et ducibus, et judicibus omnis Israël, et principibus familiarum :
  11192 2 Paralipomena	2Par	14	1	3	et abiit cum universa multitudine in excelsum Gabaon, ubi erat tabernaculum foederis Dei, quod fecit Moyses famulus Dei in solitudine.
  11193 2 Paralipomena	2Par	14	1	4	Arcam autem Dei adduxerat David de Cariathiarim in locum quem praeparaverat ei, et ubi fixerat illi tabernaculum, hoc est, in Jerusalem.
  11194 2 Paralipomena	2Par	14	1	5	Altare quoque aeneum quod fabricatus fuerat Beseleel filius Uri filii Hur, ibi erat coram tabernaculo Domini : quod et requisivit Salomon, et omnis ecclesia.
  11195 2 Paralipomena	2Par	14	1	6	Ascenditque Salomon ad altare aeneum, coram tabernaculo foederis Domini, et obtulit in eo mille hostias.
  11196 2 Paralipomena	2Par	14	1	7	Ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus, dicens : Postula quod vis, ut dem tibi.
  11197 2 Paralipomena	2Par	14	1	8	Dixitque Salomon Deo : Tu fecisti cum David patre meo misericordiam magnam, et constituisti me regem pro eo.
  11198 2 Paralipomena	2Par	14	1	9	Nunc ergo Domine Deus, impleatur sermo tuus quem pollicitus es David patri meo : tu enim me fecisti regem super populum tuum multum, qui tam innumerabilis est quam pulvis terrae.
  11199 2 Paralipomena	2Par	14	1	10	Da mihi sapientiam et intelligentiam, ut ingrediar et egrediar coram populo tuo : quis enim potest hunc populum tuum digne, qui tam grandis est, judicare ?
  11200 2 Paralipomena	2Par	14	1	11	Dixit autem Deus ad Salomonem : Quia hoc magis placuit cordi tuo, et non postulasti divitias, et substantiam, et gloriam, neque animas eorum qui te oderant, sed nec dies vitae plurimos : petisti autem sapientiam et scientiam, ut judicare possis populum meum super quem constitui te regem :
  11201 2 Paralipomena	2Par	14	1	12	sapientia et scientia data sunt tibi : divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi, ita ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui.
  11202 2 Paralipomena	2Par	14	1	13	Venit ergo Salomon ab excelso Gabaon in Jerusalem coram tabernaculo foederis, et regnavit super Israël.
  11203 2 Paralipomena	2Par	14	1	14	Congregavitque sibi currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus, et duodecim millia equitum : et fecit eos esse in urbibus quadrigarum, et cum rege in Jerusalem.
  11204 2 Paralipomena	2Par	14	1	15	Praebuitque rex argentum et aurum in Jerusalem quasi lapides, et cedros quasi sycomoros quae nascuntur in campestribus multitudine magna.
  11205 2 Paralipomena	2Par	14	1	16	Adducebantur autem ei equi de Aegypto et de Coa a negotiatoribus regis, qui ibant et emebant pretio,
  11206 2 Paralipomena	2Par	14	1	17	quadrigam equorum sexcentis argenteis, et equum centum quinquaginta : similiter de universis regnis Hethaeorum, et a regibus Syriae emptio celebrabatur.
  11207 2 Paralipomena	2Par	14	2	1	Decrevit autem Salomon aedificare domum nomini Domini, et palatium sibi.
  11208 2 Paralipomena	2Par	14	2	2	Et numeravit septuaginta millia virorum portantium humeris, et octoginta millia qui caederent lapides in montibus, praepositosque eorum tria millia sexcentos.
  11209 2 Paralipomena	2Par	14	2	3	Misit quoque ad Hiram regem Tyri, dicens : Sicut egisti cum David patre meo, et misisti ei ligna cedrina ut aedificaret sibi domum, in qua et habitavit :
  11210 2 Paralipomena	2Par	14	2	4	sic fac mecum ut aedificem domum nomini Domini Dei mei, ut consecrem eam ad adolendum incensum coram illo, et fumiganda aromata, et ad propositionem panum sempiternam, et ad holocautomata mane, et vespere, sabbatis quoque, et neomeniis, et solemnitatibus Domini Dei nostri in sempiternum, quae mandata sunt Israëli.
  11211 2 Paralipomena	2Par	14	2	5	Domus enim quam aedificare cupio, magna est : magnus est enim Deus noster super omnes deos.
  11212 2 Paralipomena	2Par	14	2	6	Quis ergo poterit praevalere, ut aedificet ei dignam domum ? si caelum, et caeli caelorum, capere eum nequeunt, quantus ego sum, ut possim aedificare ei domum ? sed ad hoc tantum, ut adoleatur incensum coram illo.
  11213 2 Paralipomena	2Par	14	2	7	Mitte ergo mihi virum eruditum, qui noverit operari in auro, et argento, aere, et ferro, purpura, coccino, et hyacintho : et qui sciat sculpere caelaturas cum his artificibus quos mecum habeo in Judaea, et Jerusalem, quos praeparavit David pater meus.
  11214 2 Paralipomena	2Par	14	2	8	Sed et ligna cedrina mitte mihi, et arceuthina, et pinea de Libano : scio enim quod servi tui noverint caedere ligna de Libano : et erunt servi mei cum servis tuis,
  11215 2 Paralipomena	2Par	14	2	9	ut parentur mihi ligna plurima. Domus enim quam cupio aedificare, magna est nimis, et inclyta.
  11216 2 Paralipomena	2Par	14	2	10	Praeterea operariis qui caesuri sunt ligna, servis tuis, dabo in cibaria tritici coros viginti millia, et hordei coros totidem, et vini viginti millia metretas, olei quoque sata viginti millia.
  11217 2 Paralipomena	2Par	14	2	11	Dixit autem Hiram rex Tyri per litteras quas miserat Salomoni : Quia dilexit Dominus populum suum, idcirco te regnare fecit super eum.
  11218 2 Paralipomena	2Par	14	2	12	Et addidit, dicens : Benedictus Dominus Deus Israël, qui fecit caelum et terram : qui dedit David regi filium sapientem et eruditum et sensatum atque prudentem, ut aedificaret domum Domino, et palatium sibi.
  11219 2 Paralipomena	2Par	14	2	13	Misi ergo tibi virum prudentem et scientissimum Hiram patrem meum,
  11220 2 Paralipomena	2Par	14	2	14	filium mulieris de filiabus Dan, cujus pater fuit Tyrius, qui novit operari in auro, et argento, aere, et ferro, et marmore, et lignis, in purpura quoque, et hyacintho, et bysso, et coccino : et qui scit caelare omnem sculpturam, et adinvenire prudenter quodcumque in opere necessarium est cum artificibus tuis, et cum artificibus domini mei David patris tui.
  11221 2 Paralipomena	2Par	14	2	15	Triticum ergo, et hordeum, et oleum, et vinum, quae pollicitus es, domine mi, mitte servis tuis.
  11222 2 Paralipomena	2Par	14	2	16	Nos autem caedemus ligna de Libano, quot necessaria habueris, et applicabimus ea ratibus per mare in Joppe : tuum autem erit transferre ea in Jerusalem.
  11223 2 Paralipomena	2Par	14	2	17	Numeravit igitur Salomon omnes viros proselytos qui erant in terra Israël, post dinumerationem quam dinumeravit David pater ejus, et inventi sunt centum quinquaginta millia, et tria millia sexcenti.
  11224 2 Paralipomena	2Par	14	2	18	Fecitque ex eis septuaginta millia qui humeris onera portarent, et octoginta millia qui lapides in montibus caederent : tria autem millia et sexcentos praepositos operum populi.
  11225 2 Paralipomena	2Par	14	3	1	Et coepit Salomon aedificare domum Domini in Jerusalem in monte Moria, qui demonstratus fuerat David patri ejus, in loco quem paraverat David in area Ornan Jebusaei.
  11226 2 Paralipomena	2Par	14	3	2	Coepit autem aedificare mense secundo, anno quarto regni sui.
  11227 2 Paralipomena	2Par	14	3	3	Et haec sunt fundamenta quae jecit Salomon, ut aedificaret domum Dei : longitudinis cubitos in mensura prima sexaginta, latitudinis cubitos viginti.
  11228 2 Paralipomena	2Par	14	3	4	Porticum vero ante frontem, quae tendebatur in longum juxta mensuram latitudinis domus, cubitorum viginti : porro altitudo centum viginti cubitorum erat : et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo.
  11229 2 Paralipomena	2Par	14	3	5	Domum quoque majorem texit tabulis ligneis abiegnis, et laminas auri obrizi affixit per totum : sculpsitque in ea palmas, et quasi catenulas se invicem complectentes.
  11230 2 Paralipomena	2Par	14	3	6	Stravit quoque pavimentum templi pretiosissimo marmore, decore multo.
  11231 2 Paralipomena	2Par	14	3	7	Porro aurum erat probatissimum, de cujus laminis texit domum, et trabes ejus, et postes, et parietes, et ostia : et caelavit cherubim in parietibus.
  11232 2 Paralipomena	2Par	14	3	8	Fecit quoque domum Sancti sanctorum : longitudinem juxta latitudinem domus cubitorum viginti : et latitudinem similiter viginti cubitorum : et laminis aureis texit eam, quasi talentis sexcentis.
  11233 2 Paralipomena	2Par	14	3	9	Sed et clavos fecit aureos, ita ut singuli clavi siclos quinquagenos appenderent : coenacula quoque texit auro.
  11234 2 Paralipomena	2Par	14	3	10	Fecit etiam in domo Sancti sanctorum cherubim duos, opere statuario : et texit eos auro.
  11235 2 Paralipomena	2Par	14	3	11	Alae cherubim viginti cubitis extendebantur, ita ut una ala haberet cubitos quinque et tangeret parietem domus : et altera quinque cubitos habens, alam tangeret alterius cherub.
  11236 2 Paralipomena	2Par	14	3	12	Similiter cherub alterius ala, quinque habebat cubitos, et tangebat parietem : et ala ejus altera quinque cubitorum, alam cherub alterius contingebat.
  11237 2 Paralipomena	2Par	14	3	13	Igitur alae utriusque cherubim expansae erant et extendebantur per cubitos viginti : ipsi autem stabant erectis pedibus, et facies eorum erant versae ad exteriorem domum.
  11238 2 Paralipomena	2Par	14	3	14	Fecit quoque velum ex hyacintho, purpura, cocco, et bysso : et intexuit ei cherubim.
  11239 2 Paralipomena	2Par	14	3	15	Ante fores etiam templi duas columnas, quae triginta et quinque cubitos habebant altitudinis : porro capita earum, quinque cubitorum.
  11240 2 Paralipomena	2Par	14	3	16	Necnon et quasi catenulas in oraculo, et superposuit eas capitibus columnarum : malogranata etiam centum, quae catenulis interposuit.
  11241 2 Paralipomena	2Par	14	3	17	Ipsas quoque columnas posuit in vestibulo templi, unam a dextris, et alteram a sinistris : eam quae a dextris erat, vocavit Jachin : et quae ad laevam, Booz.
  11242 2 Paralipomena	2Par	14	4	1	Fecit quoque altare aeneum viginti cubitorum longitudinis, et viginti cubitorum latitudinis, et decem cubitorum altitudinis.
  11243 2 Paralipomena	2Par	14	4	2	Mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium, rotundum per circuitum : quinque cubitos habebat altitudinis, et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum ejus.
  11244 2 Paralipomena	2Par	14	4	3	Similitudo quoque boum erat subter illud, et decem cubitis quaedam extrinsecus caelaturae, quasi duobus versibus alvum maris circuibant. Boves autem erant fusiles :
  11245 2 Paralipomena	2Par	14	4	4	et ipsum mare super duodecim boves impositum erat, quorum tres respiciebant ad aquilonem, et alii tres ad occidentem : porro tres alii meridiem, et tres qui reliqui erant, orientem, habentes mare superpositum : posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari.
  11246 2 Paralipomena	2Par	14	4	5	Porro vastitas ejus habebat mensuram palmi, et labium illius erat quasi labium calicis, vel repandi lilii : capiebatque tria millia metretas.
  11247 2 Paralipomena	2Par	14	4	6	Fecit quoque conchas decem : et posuit quinque a dextris, et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia quae in holocaustum oblaturi erant : porro in mari sacerdotes lavabantur.
  11248 2 Paralipomena	2Par	14	4	7	Fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem qua jussa erant fieri : et posuit ea in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris.
  11249 2 Paralipomena	2Par	14	4	8	Necnon et mensas decem : et posuit eas in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris : phialas quoque aureas centum.
  11250 2 Paralipomena	2Par	14	4	9	Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem : et ostia in basilica, quae texit aere.
  11251 2 Paralipomena	2Par	14	4	10	Porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem.
  11252 2 Paralipomena	2Par	14	4	11	Fecit autem Hiram lebetes, et creagras, et phialas : et complevit omne opus regis in domo Dei :
  11253 2 Paralipomena	2Par	14	4	12	hoc est, columnas duas, et epistylia, et capita, et quasi quaedam retiacula, quae capita tegerent super epistylia.
  11254 2 Paralipomena	2Par	14	4	13	Malogranata quoque quadringenta, et retiacula duo ita ut bini ordines malogranatorum singulis retiaculis jungerentur, quae protegerent epistylia, et capita columnarum.
  11255 2 Paralipomena	2Par	14	4	14	Bases etiam fecit, et conchas, quas superposuit basibus :
  11256 2 Paralipomena	2Par	14	4	15	mare unum, boves quoque duodecim sub mari,
  11257 2 Paralipomena	2Par	14	4	16	et lebetes, et creagras, et phialas. Omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater ejus in domo Domini ex aere mundissimo.
  11258 2 Paralipomena	2Par	14	4	17	In regione Jordanis, fudit ea rex in argillosa terra inter Sochot et Saredatha.
  11259 2 Paralipomena	2Par	14	4	18	Erat autem multitudo vasorum innumerabilis, ita ut ignoraretur pondus aeris.
  11260 2 Paralipomena	2Par	14	4	19	Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei, et altare aureum, et mensas, et super eas panes propositionis :
  11261 2 Paralipomena	2Par	14	4	20	candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum juxta ritum ex auro purissimo :
  11262 2 Paralipomena	2Par	14	4	21	et florentia quaedam, et lucernas, et forcipes aureos : omnia de auro mundissimo facta sunt.
  11263 2 Paralipomena	2Par	14	4	22	Thymiateria quoque, et thuribula, et phialas, et mortariola ex auro purissimo. Et ostia caelavit templi interioris, id est, in Sancta sanctorum : et ostia templi forinsecus aurea. Sicque completum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini.
  11264 2 Paralipomena	2Par	14	5	1	Intulit igitur Salomon omnia quae voverat David pater suus : argentum, et aurum, et universa vasa posuit in thesauris domus Dei.
  11265 2 Paralipomena	2Par	14	5	2	Post quae congregavit majores natu Israël, et cunctos principes tribuum, et capita familiarum de filiis Israël in Jerusalem, ut adducerent arcam foederis Domini de civitate David, quae est Sion.
  11266 2 Paralipomena	2Par	14	5	3	Venerunt itaque ad regem omnes viri Israël in die solemni mensis septimi.
  11267 2 Paralipomena	2Par	14	5	4	Cumque venissent cuncti seniorum Israël, portaverunt Levitae arcam,
  11268 2 Paralipomena	2Par	14	5	5	et intulerunt eam, et omnem paraturam tabernaculi. Porro vasa sanctuarii, quae erant in tabernaculo, portaverunt sacerdotes cum Levitis.
  11269 2 Paralipomena	2Par	14	5	6	Rex autem Salomon, et universus coetus Israël, et omnes qui fuerunt congregati ante arcam, immolabant arietes et boves absque ullo numero : tanta enim erat multitudo victimarum.
  11270 2 Paralipomena	2Par	14	5	7	Et intulerunt sacerdotes arcam foederis Domini in locum suum, id est, ad oraculum templi, in Sancta sanctorum subter alas cherubim :
  11271 2 Paralipomena	2Par	14	5	8	ita ut cherubim expanderent alas suas super locum in quo posita erat arca, et ipsam arcam tegerent cum vectibus suis.
  11272 2 Paralipomena	2Par	14	5	9	Vectium autem quibus portabatur arca, quia paululum longiores erant, capita parebant ante oraculum : si vero quis paululum fuisset extrinsecus, eos videre non poterat. Fuit itaque arca ibi usque in praesentem diem.
  11273 2 Paralipomena	2Par	14	5	10	Nihilque erat aliud in arca, nisi duae tabulae quas posuerat Moyses in Horeb, quando legem dedit Dominus filiis Israël egredientibus ex Aegypto.
  11274 2 Paralipomena	2Par	14	5	11	Egressis autem sacerdotibus de sanctuario (omnes enim sacerdotes qui ibi potuerant inveniri, sanctificati sunt : nec adhuc in illo tempore vices et ministeriorum ordo inter eos divisus erat),
  11275 2 Paralipomena	2Par	14	5	12	tam Levitae quam cantores, id est, et qui sub Asaph erant, et qui sub Eman, et qui sub Idithun, filii et fratres eorum vestiti byssinis, cymbalis, et psalteriis, et citharis concrepabant, stantes ad orientalem plagam altaris : et cum eis sacerdotes centum viginti canentes tubis.
  11276 2 Paralipomena	2Par	14	5	13	Igitur cunctis pariter, et tubis, et voce, et cymbalis, et organis, et diversi generis musicorum concinentibus, et vocem in sublime tollentibus, longe sonitus audiebatur, ita ut cum Dominum laudare coepissent et dicere : Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia ejus : impleretur domus Dei nube,
  11277 2 Paralipomena	2Par	14	5	14	nec possent sacerdotes stare et ministrare propter caliginem. Compleverat enim gloria Domini domum Dei.
  11278 2 Paralipomena	2Par	14	6	1	Tunc Salomon ait : Dominus pollicitus est ut habitaret in caligine :
  11279 2 Paralipomena	2Par	14	6	2	ego autem aedificavi domum nomini ejus, ut habitaret ibi in perpetuum.
  11280 2 Paralipomena	2Par	14	6	3	Et convertit rex faciem suam, et benedixit universae multitudini Israël (nam omnis turba stabat intenta), et ait :
  11281 2 Paralipomena	2Par	14	6	4	Benedictus Dominus Deus Israël, qui quod locutus est David patri meo, opere complevit, dicens :
  11282 2 Paralipomena	2Par	14	6	5	A die qua eduxi populum meum de terra Aegypti, non elegi civitatem de cunctis tribubus Israël ut aedificaretur in ea domus nomini meo, neque elegi quemquam alium virum ut esset dux in populo Israël :
  11283 2 Paralipomena	2Par	14	6	6	sed elegi Jerusalem ut sit nomen meum in ea, et elegi David ut constituerem eum super populum meum Israël.
  11284 2 Paralipomena	2Par	14	6	7	Cumque fuisset voluntatis David patris mei ut aedificaret domum nomini Domini Dei Israël,
  11285 2 Paralipomena	2Par	14	6	8	dixit Dominus ad eum : Quia haec fuit voluntas tua, ut aedificares domum nomini meo, bene quidem fecisti hujuscemodi habere voluntatem :
  11286 2 Paralipomena	2Par	14	6	9	sed non tu aedificabis domum : verum filius tuus, qui egredietur de lumbis tuis, ipse aedificabit domum nomini meo.
  11287 2 Paralipomena	2Par	14	6	10	Complevit ergo Dominus sermonem suum quem locutus fuerat : et ego surrexi pro David patre meo, et sedi super thronum Israël, sicut locutus est Dominus : et aedificavi domum nomini Domini Dei Israël.
  11288 2 Paralipomena	2Par	14	6	11	Et posui in ea arcam in qua est pactum Domini quod pepigit cum filiis Israël.
  11289 2 Paralipomena	2Par	14	6	12	Stetit ergo coram altari Domini ex adverso universae multitudinis Israël, et extendit manus suas.
  11290 2 Paralipomena	2Par	14	6	13	Siquidem fecerat Salomon basim aeneam, et posuerat eam in medio basilicae, habentem quinque cubitos longitudinis, et quinque cubitos latitudinis, et tres cubitos altitudinis : stetitque super eam, et deinceps flexis genibus contra universam multitudinem Israël, et palmis in caelum levatis,
  11291 2 Paralipomena	2Par	14	6	14	ait : Domine Deus Israël, non est similis tui deus in caelo et in terra : qui custodis pactum et misericordiam cum servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo :
  11292 2 Paralipomena	2Par	14	6	15	qui praestitisti servo tuo David patri meo quaecumque locutus fueras ei : et quae ore promiseras, opere complesti, sicut et praesens tempus probat.
  11293 2 Paralipomena	2Par	14	6	16	Nunc ergo Domine Deus Israël, imple servo tuo patri meo David quaecumque locutus es, dicens : Non deficiet ex te vir coram me, qui sedeat super thronum Israël : ita tamen si custodierint filii tui vias suas, et ambulaverint in lege mea, sicut et tu ambulasti coram me.
  11294 2 Paralipomena	2Par	14	6	17	Et nunc Domine Deus Israël, firmetur sermo tuus quem locutus es servo tuo David.
  11295 2 Paralipomena	2Par	14	6	18	Ergone credibile est ut habitet Deus cum hominibus super terram ? si caelum et caeli caelorum non te capiunt, quanto magis domus ista quam aedificavi ?
  11296 2 Paralipomena	2Par	14	6	19	Sed ad hoc tantum facta est, ut respicias orationem servi tui, et obsecrationem ejus, Domine Deus meus, et audias preces quas fundit famulus tuus coram te :
  11297 2 Paralipomena	2Par	14	6	20	ut aperias oculos tuos super domum istam diebus ac noctibus, super locum in quo pollicitus es ut invocaretur nomen tuum,
  11298 2 Paralipomena	2Par	14	6	21	et exaudires orationem quam servus tuus orat in eo : et exaudias preces famuli tui, et populi tui Israël. Quicumque oraverit in loco isto, exaudi de habitaculo tuo, id est, de caelis, et propitiare.
  11299 2 Paralipomena	2Par	14	6	22	Si peccaverit quispiam in proximum suum, et jurare contra eum paratus venerit, seque maledicto constrinxerit coram altari in domo ista :
  11300 2 Paralipomena	2Par	14	6	23	tu audies de caelo, et facies judicium servorum tuorum, ita ut reddas iniquo viam suam in caput proprium, et ulciscaris justum, retribuens ei secundum justitiam suam.
  11301 2 Paralipomena	2Par	14	6	24	Si superatus fuerit populus tuus Israël ab inimicis (peccabunt enim tibi), et conversi egerint poenitentiam, et obsecraverint nomen tuum, et fuerint deprecati in loco isto,
  11302 2 Paralipomena	2Par	14	6	25	tu exaudies de caelo : et propitiare peccato populi tui Israël, et reduc eos in terram quam dedisti eis, et patribus eorum.
  11303 2 Paralipomena	2Par	14	6	26	Si clauso caelo pluvia non fluxerit propter peccata populi, et deprecati te fuerint in loco isto, et confessi nomini tuo, et conversi a peccatis suis, cum eos afflixeris,
  11304 2 Paralipomena	2Par	14	6	27	exaudi de caelo, Domine, et dimitte peccata servis tuis et populi tui Israël, et doce eos viam bonam, per quam ingrediantur : et da pluviam terrae quam dedisti populo tuo ad possidendum.
  11305 2 Paralipomena	2Par	14	6	28	Fames si orta fuerit in terra, et pestilentia, aerugo, et aurugo, et locusta, et bruchus : et hostes, vastatis regionibus, portas obsederint civitatis, omnisque plaga et infirmitas presserit :
  11306 2 Paralipomena	2Par	14	6	29	si quis de populo tuo Israël fuerit deprecatus, cognoscens plagam et infirmitatem suam, et expanderit manus suas in domo hac,
  11307 2 Paralipomena	2Par	14	6	30	tu exaudies de caelo, de sublimi scilicet habitaculo tuo : et propitiare, et redde unicuique secundum vias suas, quas nosti eum habere in corde suo (tu enim solus nosti corda filiorum hominum) :
  11308 2 Paralipomena	2Par	14	6	31	ut timeant te, et ambulent in viis tuis cunctis diebus quibus vivunt super faciem terrae quam dedisti patribus nostris.
  11309 2 Paralipomena	2Par	14	6	32	Externum quoque, qui non est de populo tuo Israël, si venerit de terra longinqua propter nomen tuum magnum, et propter manum tuam robustam, et brachium tuum extentum, et adoraverit in loco isto,
  11310 2 Paralipomena	2Par	14	6	33	tu exaudies de caelo firmissimo habitaculo tuo, et facies cuncta pro quibus invocaverit te ille peregrinus : ut sciant omnes populi terrae nomen tuum, et timeant te sicut populus tuus Israël, et cognoscant quia nomen tuum invocatum est super domum hanc quam aedificavi.
  11311 2 Paralipomena	2Par	14	6	34	Si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra adversarios suos per viam in qua miseris eos, adorabunt te contra viam in qua civitas haec est, quam elegisti, et domus quam aedificavi nomini tuo,
  11312 2 Paralipomena	2Par	14	6	35	tu exaudies de caelo preces eorum, et obsecrationem : et ulciscaris.
  11313 2 Paralipomena	2Par	14	6	36	Si autem peccaverint tibi (neque enim est homo qui non peccet), et iratus fueris eis, et tradideris hostibus, et captivos duxerint eos in terram longinquam, vel certe quae juxta est,
  11314 2 Paralipomena	2Par	14	6	37	et conversi in corde suo in terra ad quam captivi ducti fuerant, egerint poenitentiam, et deprecati te fuerint in terra captivitatis suae, dicentes : Peccavimus : inique fecimus, injuste egimus :
  11315 2 Paralipomena	2Par	14	6	38	et reversi fuerint ad te in toto corde suo, et in tota anima sua, in terra captivitatis suae ad quam ducti sunt, adorabunt te contra viam terrae suae, quam dedisti patribus eorum, et urbis quam elegisti, et domus quam aedificavi nomini tuo :
  11316 2 Paralipomena	2Par	14	6	39	tu exaudies de caelo, hoc est, de firmo habitaculo tuo, preces eorum : et facias judicium, et dimittas populo tuo, quamvis peccatori :
  11317 2 Paralipomena	2Par	14	6	40	tu es enim Deus meus : aperiantur, quaeso, oculi tui, et aures tuae intentae sint ad orationem quae fit in loco isto.
  11318 2 Paralipomena	2Par	14	6	41	Nunc igitur consurge, Domine Deus, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuae : sacerdotes tui, Domine Deus, induantur salutem, et sancti tui laetentur in bonis.
  11319 2 Paralipomena	2Par	14	6	42	Domine Deus, ne averteris faciem christi tui : memento misericordiarum David servi tui.
  11320 2 Paralipomena	2Par	14	7	1	Cumque complesset Salomon fundens preces, ignis descendit de caelo, et devoravit holocausta et victimas : et majestas Domini implevit domum.
  11321 2 Paralipomena	2Par	14	7	2	Nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini, eo quod implesset majestas Domini templum Domini.
  11322 2 Paralipomena	2Par	14	7	3	Sed et omnes filii Israël videbant descendentem ignem, et gloriam Domini super domum : et corruentes proni in terram super pavimentum stratum lapide, adoraverunt, et laudaverunt Dominum, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus.
  11323 2 Paralipomena	2Par	14	7	4	Rex autem et omnis populus immolabant victimas coram Domino.
  11324 2 Paralipomena	2Par	14	7	5	Mactavit igitur rex Salomon hostias, boum viginti duo millia, arietum centum viginti millia : et dedicavit domum Dei rex, et universus populus.
  11325 2 Paralipomena	2Par	14	7	6	Sacerdotes autem stabant in officiis suis, et Levitae in organis carminum Domini, quae fecit David rex ad laudandum Dominum : Quoniam in aeternum misericordia ejus, hymnos David canentes per manus suas : porro sacerdotes canebant tubis ante eos, cunctusque Israël stabat.
  11326 2 Paralipomena	2Par	14	7	7	Sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini : obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum : quia altare aeneum quod fecerat, non poterat sustinere holocausta et sacrificia et adipes.
  11327 2 Paralipomena	2Par	14	7	8	Fecit ergo Salomon solemnitatem in tempore illo septem diebus, et omnis Israël cum eo, ecclesia magna valde, ab introitu Emath usque ad torrentem Aegypti.
  11328 2 Paralipomena	2Par	14	7	9	Fecitque die octavo collectam, eo quod dedicasset altare septem diebus, et solemnitatem celebrasset diebus septem.
  11329 2 Paralipomena	2Par	14	7	10	Igitur in die vigesimo tertio mensis septimi, dimisit populos ad tabernacula sua, laetantes atque gaudentes super bono quod fecerat Dominus Davidi, et Salomoni, et Israëli populo suo.
  11330 2 Paralipomena	2Par	14	7	11	Complevitque Salomon domum Domini, et domum regis, et omnia quae disposuerat in corde suo ut faceret in domo Domini, et in domo sua, et prosperatus est.
  11331 2 Paralipomena	2Par	14	7	12	Apparuit autem ei Dominus nocte, et ait : Audivi orationem tuam, et elegi locum istum mihi in domum sacrificii.
  11332 2 Paralipomena	2Par	14	7	13	Si clausero caelum, et pluvia non fluxerit, et mandavero et praecepero locustae ut devoret terram, et misero pestilentiam in populum meum :
  11333 2 Paralipomena	2Par	14	7	14	conversus autem populus meus, super quos invocatum est nomen meum, deprecatus me fuerit, et exquisierit faciem meam, et egerit poenitentiam a viis suis pessimis : et ego exaudiam de caelo, et propitius ero peccatis eorum, et sanabo terram eorum.
  11334 2 Paralipomena	2Par	14	7	15	Oculi quoque mei erunt aperti, et aures meae erectae ad orationem ejus, qui in loco isto oraverit.
  11335 2 Paralipomena	2Par	14	7	16	Elegi enim, et sanctificavi locum istum, ut sit nomen meum ibi in sempiternum, et permaneant oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus.
  11336 2 Paralipomena	2Par	14	7	17	Tu quoque si ambulaveris coram me, sicut ambulaverit David pater tuus, et feceris juxta omnia quae praecepi tibi, et justitias meas judiciaque servaveris :
  11337 2 Paralipomena	2Par	14	7	18	suscitabo thronum regni tui, sicut pollicitus sum David patri tuo, dicens : Non auferetur de stirpe tua vir qui sit princeps in Israël.
  11338 2 Paralipomena	2Par	14	7	19	Si autem aversi fueritis, et dereliqueritis justitias meas, et praecepta mea quae proposui vobis, et abeuntes servieritis diis alienis, et adoraveritis eos,
  11339 2 Paralipomena	2Par	14	7	20	evellam vos de terra mea quam dedi vobis : et domum hanc, quam sanctificavi nomini meo, projiciam a facie mea, et tradam eam in parabolam, et in exemplum cunctis populis.
  11340 2 Paralipomena	2Par	14	7	21	Et domus ista erit in proverbium universis transeuntibus, et dicent stupentes : Quare fecit Dominus sic terrae huic, et domui huic ?
  11341 2 Paralipomena	2Par	14	7	22	Respondebuntque : Quia dereliquerunt Dominum Deum patrum suorum, qui eduxit eos de terra Aegypti, et apprehenderunt deos alienos, et adoraverunt eos, et coluerunt : idcirco venerunt super eos universa haec mala.
  11342 2 Paralipomena	2Par	14	8	1	Expletis autem viginti annis postquam aedificavit Salomon domum Domini et domum suam,
  11343 2 Paralipomena	2Par	14	8	2	civitates quas dederat Hiram Salomoni, aedificavit, et habitare ibi fecit filios Israël.
  11344 2 Paralipomena	2Par	14	8	3	Abiit quoque in Emath Suba, et obtinuit eam.
  11345 2 Paralipomena	2Par	14	8	4	Et aedificavit Palmyram in deserto, et alias civitates munitissimas aedificavit in Emath.
  11346 2 Paralipomena	2Par	14	8	5	Exstruxitque Bethoron superiorem, et Bethoron inferiorem, civitates muratas habentes portas et vectes et seras :
  11347 2 Paralipomena	2Par	14	8	6	Balaath etiam et omnes urbes firmissimas quae fuerunt Salomonis, cunctasque urbes quadrigarum, et urbes equitum. Omnia quaecumque voluit Salomon atque disposuit, aedificavit in Jerusalem, et in Libano, et in universa terra potestatis suae.
  11348 2 Paralipomena	2Par	14	8	7	Omnem populum qui derelictus fuerat de Hethaeis, et Amorrhaeis, et Pherezaeis, et Hevaeis, et Jebusaeis, qui non erant de stirpe Israël,
  11349 2 Paralipomena	2Par	14	8	8	de filiis eorum, et de posteris, quos non interfecerant filii Israël, subjugavit Salomon in tributarios, usque in diem hanc.
  11350 2 Paralipomena	2Par	14	8	9	Porro de filiis Israël non posuit ut servirent operibus regis : ipsi enim erant viri bellatores, et duces primi, et principes quadrigarum et equitum ejus.
  11351 2 Paralipomena	2Par	14	8	10	Omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta, qui erudiebant populum.
  11352 2 Paralipomena	2Par	14	8	11	Filiam vero Pharaonis transtulit de civitate David in domum quam aedificaverat ei. Dixit enim rex : Non habitabit uxor mea in domo David regis Israël, eo quod sanctificata sit : quia ingressa est in eam arca Domini.
  11353 2 Paralipomena	2Par	14	8	12	Tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini, quod exstruxerat ante porticum,
  11354 2 Paralipomena	2Par	14	8	13	ut per singulos dies offerretur in eo juxta praeceptum Moysi in sabbatis et in calendis, et in festis diebus, ter per annum, id est, in solemnitate azymorum, et in solemnitatem hebdomadarum, et in solemnitate tabernaculorum.
  11355 2 Paralipomena	2Par	14	8	14	Et constituit juxta dispositionem David patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis, et Levitas in ordine suo, ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus juxta ritum uniuscujusque diei, et janitores in divisionibus suis per portam et portam : sic enim praeceperat David homo Dei.
  11356 2 Paralipomena	2Par	14	8	15	Nec praetergressi sunt de mandatis regis tam sacerdotes quam Levitae, ex omnibus quae praeceperat, et in custodiis thesaurorum.
  11357 2 Paralipomena	2Par	14	8	16	Omnes impensas praeparatas habuit Salomon ex eo die quo fundavit domum Domini usque in diem quo perfecit eam.
  11358 2 Paralipomena	2Par	14	8	17	Tunc abiit Salomon in Asiongaber, et in Ailath ad oram maris Rubri, quae est in terra Edom.
  11359 2 Paralipomena	2Par	14	8	18	Misit autem ei Hiram per manus servorum suorum naves, et nautas gnaros maris, et abierunt cum servis Salomonis in Ophir, tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri, et attulerunt ad regem Salomonem.
  11360 2 Paralipomena	2Par	14	9	1	Regina quoque Saba, cum audisset famam Salomonis, venit ut tentaret eum in aenigmatibus in Jerusalem, cum magnis opibus et camelis, qui portabant aromata, et auri plurimum, gemmasque pretiosas. Cumque venisset ad Salomonem, locuta est ei quaecumque erant in corde suo.
  11361 2 Paralipomena	2Par	14	9	2	Et exposuit ei Salomon omnia quae proposuerat : nec quidquam fuit, quod non perspicuum ei fecerit.
  11362 2 Paralipomena	2Par	14	9	3	Quae postquam vidit, sapientiam scilicet Salomonis, et domum quam aedificaverat,
  11363 2 Paralipomena	2Par	14	9	4	necnon et cibaria mensae ejus, et habitacula servorum, et officia ministrorum ejus, et vestimenta eorum, pincernas quoque et vestes eorum, et victimas quas immolabat in domo Domini : non erat prae stupore ultra in ea spiritus.
  11364 2 Paralipomena	2Par	14	9	5	Dixitque ad regem : Verus est sermo quem audieram in terra mea de virtutibus et sapientia tua.
  11365 2 Paralipomena	2Par	14	9	6	Non credebam narrantibus donec ipsa venissem, et vidissent oculi mei, et probassem vix medietatem sapientiae tuae mihi fuisse narratam : vicisti famam virtutibus tuis.
  11366 2 Paralipomena	2Par	14	9	7	Beati viri tui, et beati servi tui, qui assistunt coram te omni tempore, et audiunt sapientiam tuam.
  11367 2 Paralipomena	2Par	14	9	8	Sit Dominus Deus tuus benedictus, qui voluit te ordinare super thronum suum, regem Domini Dei tui. Quia diligit Deus Israël, et vult servare eum in aeternum, idcirco posuit te super eum regem ut facias judicia atque justitiam.
  11368 2 Paralipomena	2Par	14	9	9	Dedit autem regi centum viginti talenta auri, et aromata multa nimis, et gemmas pretiosissimas : non fuerunt aromata talia, ut haec quae dedit regina Saba regi Salomoni.
  11369 2 Paralipomena	2Par	14	9	10	Sed et servi Hiram cum servis Salomonis attulerunt aurum de Ophir, et ligna thyina, et gemmas pretiosissimas :
  11370 2 Paralipomena	2Par	14	9	11	de quibus fecit rex, de lignis scilicet thyinis, gradus in domo Domini, et in domo regia, citharas quoque, et psalteria cantoribus : numquam visa sunt in terra Juda ligna talia.
  11371 2 Paralipomena	2Par	14	9	12	Rex autem Salomon dedit reginae Saba cuncta quae voluit, et quae postulavit, et multo plura quam attulerat ad eum : quae reversa abiit in terram suam cum servis suis.
  11372 2 Paralipomena	2Par	14	9	13	Erat autem pondus auri quod afferebatur Salomoni per singulos annos, sexcenta sexaginta sex talenta auri,
  11373 2 Paralipomena	2Par	14	9	14	excepta ea summa quam legati diversarum gentium et negotiatores afferre consueverant, omnesque reges Arabiae, et satrapae terrarum, qui comportabant aurum et argentum Salomoni.
  11374 2 Paralipomena	2Par	14	9	15	Fecit igitur rex Salomon ducentas hastas aureas de summa sexcentorum aureorum, qui in singulis hastis expendebantur :
  11375 2 Paralipomena	2Par	14	9	16	trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum, quibus tegebantur singula scuta : posuitque ea rex in armentario, quod erat consitum nemore.
  11376 2 Paralipomena	2Par	14	9	17	Fecit quoque rex solium eburneum grande, et vestivit illud auro mundissimo.
  11377 2 Paralipomena	2Par	14	9	18	Sex quoque gradus, quibus ascendebatur ad solium, et scabellum aureum, et brachiola duo altrinsecus, et duos leones stantes juxta brachiola,
  11378 2 Paralipomena	2Par	14	9	19	sed et alios duodecim leunculos stantes super sex gradus ex utraque parte : non fuit tale solium in universis regnis.
  11379 2 Paralipomena	2Par	14	9	20	Omnia quoque vasa convivii regis erant aurea, et vasa domus saltus Libani ex auro purissimo. Argentum enim in diebus illis pro nihilo reputabatur.
  11380 2 Paralipomena	2Par	14	9	21	Siquidem naves regis ibant in Tharsis cum servis Hiram, semel in annis tribus : et deferebant inde aurum, et argentum, et ebur, et simias, et pavos.
  11381 2 Paralipomena	2Par	14	9	22	Magnificatus est igitur Salomon super omnes reges terrae prae divitiis et gloria.
  11382 2 Paralipomena	2Par	14	9	23	Omnesque reges terrarum desiderabant videre faciem Salomonis, ut audirent sapientiam quam dederat Deus in corde ejus :
  11383 2 Paralipomena	2Par	14	9	24	et deferebant ei munera, vasa argentea et aurea, et vestes, et arma, et aromata, equos, et mulos, per singulos annos.
  11384 2 Paralipomena	2Par	14	9	25	Habuit quoque Salomon quadraginta millia equorum in stabulis, et curruum equitumque duodecim millia : constituitque eos in urbibus quadrigarum, et ubi erat rex in Jerusalem.
  11385 2 Paralipomena	2Par	14	9	26	Exercuit etiam potestatem super cunctos reges a flumine Euphrate usque ad terram Philisthinorum, et usque ad terminos Aegypti.
  11386 2 Paralipomena	2Par	14	9	27	Tantamque copiam praebuit argenti in Jerusalem quasi lapidum : et cedrorum tantam multitudinem velut sycomororum quae gignuntur in campestribus.
  11387 2 Paralipomena	2Par	14	9	28	Adducebantur autem ei equi de Aegypto, cunctisque regionibus.
  11388 2 Paralipomena	2Par	14	9	29	Reliqua autem operum Salomonis priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Nathan prophetae, et in libris Ahiae Silonitis, in visione quoque Addo videntis contra Jeroboam filium Nabat.
  11389 2 Paralipomena	2Par	14	9	30	Regnavit autem Salomon in Jerusalem super omnem Israël quadraginta annis.
  11390 2 Paralipomena	2Par	14	9	31	Dormivitque cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David : regnavitque Roboam filius ejus pro eo.
  11391 2 Paralipomena	2Par	14	10	1	Profectus est autem Roboam in Sichem : illuc enim cunctus Israël convenerat ut constituerent eum regem.
  11392 2 Paralipomena	2Par	14	10	2	Quod cum audisset Jeroboam filius Nabat, qui erat in Aegypto (fugerat quippe illuc ante Salomonem), statim reversus est.
  11393 2 Paralipomena	2Par	14	10	3	Vocaveruntque eum, et venit cum universo Israël : et locuti sunt ad Roboam, dicentes :
  11394 2 Paralipomena	2Par	14	10	4	Pater tuus durissimo jugo nos pressit : tu leviora impera patre tuo, qui nobis imposuit gravem servitutem, et paululum de onere subleva, ut serviamus tibi.
  11395 2 Paralipomena	2Par	14	10	5	Qui ait : Post tres dies revertimini ad me. Cumque abiisset populus,
  11396 2 Paralipomena	2Par	14	10	6	iniit consilium cum senibus qui steterant coram patre ejus Salomone dum adhuc viveret, dicens : Quid datis consilii ut respondeam populo ?
  11397 2 Paralipomena	2Par	14	10	7	Qui dixerunt ei : Si placueris populo huic, et leniveris eos verbis clementibus, servient tibi omni tempore.
  11398 2 Paralipomena	2Par	14	10	8	At ille reliquit consilium senum, et cum juvenibus tractare coepit, qui cum eo nutriti fuerant, et erant in comitatu illius.
  11399 2 Paralipomena	2Par	14	10	9	Dixitque ad eos : Quid vobis videtur ? vel respondere quid debeo populo huic, qui dixit mihi : Subleva jugum quod imposuit nobis pater tuus ?
  11400 2 Paralipomena	2Par	14	10	10	At illi responderunt ut juvenes, et nutriti cum eo in deliciis, atque dixerunt : Sic loqueris populo qui dixit tibi : Pater tuus aggravavit jugum nostrum, tu subleva : et sic respondebis ei : Minimus digitus meus grossior est lumbis patris mei.
  11401 2 Paralipomena	2Par	14	10	11	Pater meus imposuit vobis grave jugum, et ego majus pondus apponam ; pater meus cecidit vos flagellis, ego vero caedam vos scorpionibus.
  11402 2 Paralipomena	2Par	14	10	12	Venit ergo Jeroboam et universus populus ad Roboam die tertio, sicut praeceperat eis.
  11403 2 Paralipomena	2Par	14	10	13	Responditque rex dura, derelicto consilio seniorum :
  11404 2 Paralipomena	2Par	14	10	14	locutusque est juxta juvenum voluntatem : Pater meus grave vobis imposuit jugum, quod ego gravius faciam ; pater meus cecidit vos flagellis, ego vero caedam vos scorpionibus.
  11405 2 Paralipomena	2Par	14	10	15	Et non acquievit populi precibus : erat enim voluntatis Dei ut compleretur sermo ejus quem locutus fuerat per manum Ahiae Silonitis ad Jeroboam filium Nabat.
  11406 2 Paralipomena	2Par	14	10	16	Populus autem universus rege duriora dicente, sic locutus est ad eum : Non est nobis pars in David, neque haereditas in filio Isai. Revertere in tabernacula tua, Israël ; tu autem pasce domum tuam David. Et abiit Israël in tabernacula sua.
  11407 2 Paralipomena	2Par	14	10	17	Super filios autem Israël qui habitabant in civitatibus Juda, regnavit Roboam.
  11408 2 Paralipomena	2Par	14	10	18	Misitque rex Roboam Aduram, qui praeerat tributis, et lapidaverunt eum filii Israël, et mortuus est : porro rex Roboam currum festinavit ascendere, et fugit in Jerusalem.
  11409 2 Paralipomena	2Par	14	10	19	Recessitque Israël a domo David, usque ad diem hanc.
  11410 2 Paralipomena	2Par	14	11	1	Venit autem Roboam in Jerusalem, et convocavit universam domum Juda et Benjamin, centum octoginta millia electorum atque bellantium, ut dimicaret contra Israël, et converteret ad se regnum suum.
  11411 2 Paralipomena	2Par	14	11	2	Factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei, dicens :
  11412 2 Paralipomena	2Par	14	11	3	Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Juda, et ad universum Israël, qui est in Juda et Benjamin :
  11413 2 Paralipomena	2Par	14	11	4	Haec dicit Dominus : Non ascendetis, neque pugnabitis contra fratres vestros : revertatur unusquisque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntate. Qui cum audissent sermonem Domini, reversi sunt, nec perrexerunt contra Jeroboam.
  11414 2 Paralipomena	2Par	14	11	5	Habitavit autem Roboam in Jerusalem, et aedificavit civitates muratas in Juda.
  11415 2 Paralipomena	2Par	14	11	6	Exstruxitque Bethlehem, et Etam, et Thecue,
  11416 2 Paralipomena	2Par	14	11	7	Bethsur quoque, et Socho, et Odollam,
  11417 2 Paralipomena	2Par	14	11	8	necnon et Geth, et Maresa, et Ziph,
  11418 2 Paralipomena	2Par	14	11	9	sed et Aduram, et Lachis, et Azeca,
  11419 2 Paralipomena	2Par	14	11	10	Saraa quoque, et Ajalon, et Hebron, quae erant in Juda et Benjamin, civitates munitissimas.
  11420 2 Paralipomena	2Par	14	11	11	Cumque clausisset eas muris, posuit in eis principes, ciborumque horrea, hoc est, olei, et vini.
  11421 2 Paralipomena	2Par	14	11	12	Sed et in singulis urbibus fecit armamentarium scutorum et hastarum, firmavitque eas summa diligentia, et imperavit super Judam et Benjamin.
  11422 2 Paralipomena	2Par	14	11	13	Sacerdotes autem et Levitae qui erant in universo Israël, venerunt ad eum de cunctis sedibus suis,
  11423 2 Paralipomena	2Par	14	11	14	relinquentes suburbana et possessiones suas, et transeuntes ad Judam et Jerusalem : eo quod abjecisset eos Jeroboam et posteri ejus, ne sacerdotio Domini fungerentur.
  11424 2 Paralipomena	2Par	14	11	15	Qui constituit sibi sacerdotes excelsorum, et daemoniorum, vitulorumque quos fecerat.
  11425 2 Paralipomena	2Par	14	11	16	Sed et de cunctis tribubus Israël, quicumque dederant cor suum ut quaererent Dominum Deum Israël, venerunt in Jerusalem ad immolandum victimas suas coram Domino Deo patrum suorum.
  11426 2 Paralipomena	2Par	14	11	17	Et roboraverunt regnum Juda, et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos : ambulaverunt enim in viis David et Salomonis, annis tantum tribus.
  11427 2 Paralipomena	2Par	14	11	18	Duxit autem Roboam uxorem Mahalath filiam Jerimoth filii David : Abihail quoque filiam Eliab filii Isai,
  11428 2 Paralipomena	2Par	14	11	19	quae peperit ei filios Jehus, et Somoriam, et Zoom.
  11429 2 Paralipomena	2Par	14	11	20	Post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom, quae peperit ei Abia, et Ethai, et Ziza, et Salomith.
  11430 2 Paralipomena	2Par	14	11	21	Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas : nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem sexaginta : et genuit viginti octo filios, et sexaginta filias.
  11431 2 Paralipomena	2Par	14	11	22	Constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super omnes fratres suos : ipsum enim regem facere cogitabat,
  11432 2 Paralipomena	2Par	14	11	23	quia sapientior fuit, et potentior super omnes filios ejus, et in cunctis finibus Juda et Benjamin, et in universis civitatibus muratis : praebuitque eis escas plurimas, et multas petivit uxores.
  11433 2 Paralipomena	2Par	14	12	1	Cumque roboratum fuisset regnum Roboam et confortatum, dereliquit legem Domini, et omnis Israël cum eo.
  11434 2 Paralipomena	2Par	14	12	2	Anno autem quinto regni Roboam, ascendit Sesac rex Aegypti in Jerusalem (quia peccaverant Domino)
  11435 2 Paralipomena	2Par	14	12	3	cum mille ducentis curribus, et sexaginta millibus equitum : nec erat numerus vulgi quod venerat cum eo ex Aegypto, Libyes scilicet, et Troglodytae, et Aethiopes.
  11436 2 Paralipomena	2Par	14	12	4	Cepitque civitates munitissimas in Juda, et venit usque in Jerusalem.
  11437 2 Paralipomena	2Par	14	12	5	Semeias autem propheta ingressus est ad Roboam, et principes Juda qui congregati fuerant in Jerusalem, fugientes Sesac : dixitque ad eos : Haec dicit Dominus : Vos reliquistis me, et ego reliqui vos in manu Sesac.
  11438 2 Paralipomena	2Par	14	12	6	Consternatique principes Israël et rex, dixerunt : Justus est Dominus.
  11439 2 Paralipomena	2Par	14	12	7	Cumque vidisset Dominus quod humiliati essent, factus est sermo Domini ad Semeiam, dicens : Quia humiliati sunt, non disperdam eos, daboque eis pauxillum auxilii, et non stillabit furor meus super Jerusalem per manum Sesac.
  11440 2 Paralipomena	2Par	14	12	8	Verumtamen servient ei, ut sciant distantiam servitutis meae, et servitutis regni terrarum.
  11441 2 Paralipomena	2Par	14	12	9	Recessit itaque Sesac rex Aegypti ab Jerusalem, sublatis thesauris domus Domini et domus regis : omniaque secum tulit, et clypeos aureos quos fecerat Salomon :
  11442 2 Paralipomena	2Par	14	12	10	pro quibus fecit rex aeneos, et tradidit illos principibus scutariorum, qui custodiebant vestibulum palatii.
  11443 2 Paralipomena	2Par	14	12	11	Cumque introiret rex domum Domini, veniebant scutarii et tollebant eos, iterumque referebant eos ad armamentarium suum.
  11444 2 Paralipomena	2Par	14	12	12	Verumtamen quia humiliati sunt, aversa est ab eis ira Domini, nec deleti sunt penitus : siquidem et in Juda inventa sunt opera bona.
  11445 2 Paralipomena	2Par	14	12	13	Confortatus est ergo rex Roboam in Jerusalem, atque regnavit : quadraginta autem et unius anni erat cum regnare coepisset, et decem et septem annis regnavit in Jerusalem, urbe quam elegit Dominus ut confirmaret nomen suum ibi, de cunctis tribubus Israël : nomen autem matris ejus Naama Ammanitis.
  11446 2 Paralipomena	2Par	14	12	14	Fecit autem malum, et non praeparavit cor suum ut quaereret Dominum.
  11447 2 Paralipomena	2Par	14	12	15	Opera vero Roboam prima et novissima scripta sunt in libris Semeiae prophetae, et Addo videntis, et diligenter exposita : pugnaveruntque adversum se Roboam et Jeroboam cunctis diebus.
  11448 2 Paralipomena	2Par	14	12	16	Et dormivit Roboam cum patribus suis, sepultusque est in civitate David : et regnavit Abia filius ejus pro eo.
  11449 2 Paralipomena	2Par	14	13	1	Anno octavodecimo regis Jeroboam, regnavit Abia super Judam.
  11450 2 Paralipomena	2Par	14	13	2	Tribus annis regnavit in Jerusalem, nomenque matris ejus Michaia filia Uriel de Gabaa : et erat bellum inter Abiam et Jeroboam.
  11451 2 Paralipomena	2Par	14	13	3	Cumque iniisset Abia certamen, et haberet bellicosissimos viros, et electorum quadringenta millia : Jeroboam instruxit econtra aciem octingenta millia virorum, qui et ipsi electi erant, et ad bella fortissimi.
  11452 2 Paralipomena	2Par	14	13	4	Stetit ergo Abia super montem Semeron, qui erat in Ephraim, et ait : Audi, Jeroboam, et omnis Israël.
  11453 2 Paralipomena	2Par	14	13	5	Num ignoratis quod Dominus Deus Israël dederit regnum David super Israël in sempiternum, ipsi et filiis ejus in pactum salis ?
  11454 2 Paralipomena	2Par	14	13	6	Et surrexit Jeroboam filius Nabat, servus Salomonis filii David, et rebellavit contra dominum suum.
  11455 2 Paralipomena	2Par	14	13	7	Congregatique sunt ad eum viri vanissimi, et filii Belial, et praevaluerunt contra Roboam filium Salomonis : porro Roboam erat rudis, et corde pavido, nec potuit resistere eis.
  11456 2 Paralipomena	2Par	14	13	8	Nunc ergo vos dicitis quod resistere possitis regno Domini, quod possidet per filios David, habetisque grandem populi multitudinem, atque vitulos aureos quos fecit vobis Jeroboam in deos.
  11457 2 Paralipomena	2Par	14	13	9	Et ejecistis sacerdotes Domini, filios Aaron, atque Levitas, et fecistis vobis sacerdotes sicut omnes populi terrarum : quicumque venerit, et initiaverit manum suam in tauro de bobus, et in arietibus septem, fit sacerdos eorum qui non sunt dii.
  11458 2 Paralipomena	2Par	14	13	10	Noster autem Dominus, Deus est, quem non relinquimus, sacerdotesque ministrant Domino, de filiis Aaron, et Levitae sunt in ordine suo :
  11459 2 Paralipomena	2Par	14	13	11	holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane et vespere, et thymiama juxta legis praecepta confectum, et proponuntur panes in mensa mundissima, estque apud nos candelabrum aureum, et lucernae ejus, ut accendantur semper ad vesperam : nos quippe custodimus praecepta Domini Dei nostri, quem vos reliquistis.
  11460 2 Paralipomena	2Par	14	13	12	Ergo in exercitu nostro dux Deus est, et sacerdotes ejus, qui clangunt tubis, et resonant contra vos : filii Israël, nolite pugnare contra Dominum Deum patrum vestrorum, quia non vobis expedit.
  11461 2 Paralipomena	2Par	14	13	13	Haec illo loquente, Jeroboam retro moliebatur insidias. Cumque ex adverso hostium staret, ignorantem Judam suo ambiebat exercitu.
  11462 2 Paralipomena	2Par	14	13	14	Respiciensque Judas, vidit instare bellum ex adverso et post tergum, et clamavit ad Dominum, ac sacerdotes tubis canere coeperunt.
  11463 2 Paralipomena	2Par	14	13	15	Omnesque viri Juda vociferati sunt : et ecce illis clamantibus, perterruit Deus Jeroboam, et omnem Israël qui stabat ex adverso Abia et Juda.
  11464 2 Paralipomena	2Par	14	13	16	Fugeruntque filii Israël Judam, et tradidit eos Deus in manu eorum.
  11465 2 Paralipomena	2Par	14	13	17	Percussit ergo eos Abia et populus ejus plaga magna : et corruerunt vulnerati ex Israël quingenta millia virorum fortium.
  11466 2 Paralipomena	2Par	14	13	18	Humiliatique sunt filii Israël in tempore illo, et vehementissime confortati filii Juda, eo quod sperassent in Domino Deo patrum suorum.
  11467 2 Paralipomena	2Par	14	13	19	Persecutus est autem Abia fugientem Jeroboam, et cepit civitates ejus, Bethel et filias ejus, et Jesana cum filiabus suis, Ephron quoque et filias ejus :
  11468 2 Paralipomena	2Par	14	13	20	nec valuit ultra resistere Jeroboam in diebus Abia : quem percussit Dominus, et mortuus est.
  11469 2 Paralipomena	2Par	14	13	21	Igitur Abia, confortato imperio suo, accepit uxores quatuordecim : procreavitque viginti duos filios, et sedecim filias.
  11470 2 Paralipomena	2Par	14	13	22	Reliqua autem sermonum Abia, viarumque et operum ejus, scripta sunt diligentissime in libro Addo prophetae.
  11471 2 Paralipomena	2Par	14	14	1	Dormivit autem Abia cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David : regnavitque Asa filius ejus pro eo, in cujus diebus quievit terra annis decem.
  11472 2 Paralipomena	2Par	14	14	2	Fecit autem Asa quod bonum et placitum erat in conspectu Dei sui, et subvertit altaria peregrini cultus, et excelsa.
  11473 2 Paralipomena	2Par	14	14	3	Et confregit statuas, lucosque succidit :
  11474 2 Paralipomena	2Par	14	14	4	et praecepit Judae ut quaereret Dominum Deum patrum suorum, et faceret legem, et universa mandata :
  11475 2 Paralipomena	2Par	14	14	5	et abstulit de cunctis urbibus Juda aras et fana, et regnavit in pace.
  11476 2 Paralipomena	2Par	14	14	6	Aedificavit quoque urbes munitas in Juda, quia quietus erat, et nulla temporibus ejus bella surrexerant, pacem Domino largiente.
  11477 2 Paralipomena	2Par	14	14	7	Dixit autem Judae : Aedificemus civitates istas, et vallemus muris, et roboremus turribus, et portis, et seris, donec a bellis quieta sunt omnia, eo quod quaesierimus Dominum Deum patrum nostrorum, et dederit nobis pacem per gyrum. Aedificaverunt igitur, et nullum in exstruendo impedimentum fuit.
  11478 2 Paralipomena	2Par	14	14	8	Habuit autem Asa in exercitu suo portantium scuta et hastas de Juda trecenta millia, de Benjamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta millia : omnes isti viri fortissimi.
  11479 2 Paralipomena	2Par	14	14	9	Egressus est autem contra eos Zara Aethiops cum exercitu suo, decies centena millia, et curribus trecentis : et venit usque Maresa.
  11480 2 Paralipomena	2Par	14	14	10	Porro Asa perrexit obviam ei, et instruxit aciem ad bellum in valle Sephata, quae est juxta Maresa :
  11481 2 Paralipomena	2Par	14	14	11	et invocavit Dominum Deum, et ait : Domine, non est apud te ulla distantia, utrum in paucis auxilieris, an in pluribus. Adjuva nos, Domine Deus noster : in te enim, et in tuo nomine habentes fiduciam, venimus contra hanc multitudinem. Domine, Deus noster tu es : non praevaleat contra te homo.
  11482 2 Paralipomena	2Par	14	14	12	Exterruit itaque Dominus Aethiopes coram Asa et Juda : fugeruntque Aethiopes.
  11483 2 Paralipomena	2Par	14	14	13	Et persecutus est eos Asa, et populus qui cum eo erat, usque Gerara : et ruerunt Aethiopes usque ad internecionem, quia Domino caedente contriti sunt, et exercitu illius praeliante. Tulerunt ergo spolia multa,
  11484 2 Paralipomena	2Par	14	14	14	et percusserunt civitates omnes per circuitum Gerarae : grandis quippe cunctos terror invaserat : et diripuerunt urbes, et multam praedam asportaverunt.
  11485 2 Paralipomena	2Par	14	14	15	Sed et caulas ovium destruentes, tulerunt pecorum infinitam multitudinem, et camelorum : reversique sunt in Jerusalem.
  11486 2 Paralipomena	2Par	14	15	1	Azarias autem filius Oded, facto in se spiritu Dei,
  11487 2 Paralipomena	2Par	14	15	2	egressus est in occursum Asa, et dixit ei : Audite me, Asa, et omnis Juda et Benjamin : Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si quaesieritis eum, invenietis : si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos.
  11488 2 Paralipomena	2Par	14	15	3	Transibant autem multi dies in Israël absque Deo vero, et absque sacerdote doctore, et absque lege.
  11489 2 Paralipomena	2Par	14	15	4	Cumque reversi fuerint in angustia sua ad Dominum Deum Israël, et quaesierint eum, reperient eum.
  11490 2 Paralipomena	2Par	14	15	5	In tempore illo, non erit pax egredienti et ingredienti, sed terrores undique in cunctis habitatoribus terrarum :
  11491 2 Paralipomena	2Par	14	15	6	pugnavit enim gens contra gentem, et civitas contra civitatem, quia Dominus conturbabit eos in omni angustia.
  11492 2 Paralipomena	2Par	14	15	7	Vos ergo confortamini, et non dissolvantur manus vestrae : erit enim merces operi vestro.
  11493 2 Paralipomena	2Par	14	15	8	Quod cum audisset Asa, verba scilicet, et prophetiam Azariae filii Oded prophetae, confortatus est, et abstulit idola de omni terra Juda et de Benjamin, et ex urbibus quas ceperat, montis Ephraim : et dedicavit altare Domini quod erat ante porticum Domini.
  11494 2 Paralipomena	2Par	14	15	9	Congregavitque universum Judam et Benjamin, et advenas cum eis de Ephraim, et de Manasse, et de Simeon : plures enim ad eum confugerant ex Israël, videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo.
  11495 2 Paralipomena	2Par	14	15	10	Cumque venissent in Jerusalem mense tertio, anno decimoquinto regni Asa,
  11496 2 Paralipomena	2Par	14	15	11	immolaverunt Domino in die illa de manubiis et praeda quam adduxerant, boves septingentos, et arietes septem millia.
  11497 2 Paralipomena	2Par	14	15	12	Et intravit ex more ad corroborandum foedus ut quaererent Dominum Deum patrum suorum in toto corde, et in tota anima sua.
  11498 2 Paralipomena	2Par	14	15	13	Si quis autem, inquit, non quaesierit Dominum Deum Israël, moriatur, a minimo usque ad maximum, a viro usque ad mulierem.
  11499 2 Paralipomena	2Par	14	15	14	Juraveruntque Domino voce magna in jubilo, et in clangore tubae, et in sonitu buccinarum,
  11500 2 Paralipomena	2Par	14	15	15	omnes qui erant in Juda, cum execratione : in omni enim corde suo juraverunt, et in tota voluntate quaesierunt eum, et invenerunt : praestititque eis Dominus requiem per circuitum.
  11501 2 Paralipomena	2Par	14	15	16	Sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit imperio, eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi : quod omne contrivit, et in frustra comminuens combussit in torrente Cedron.
  11502 2 Paralipomena	2Par	14	15	17	Excelsa autem derelicta sunt in Israël : attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus ejus,
  11503 2 Paralipomena	2Par	14	15	18	eaque quae voverat pater suus, et ipse, intulit in domum Domini, argentum, et aurum, vasorumque diversam supellectilem.
  11504 2 Paralipomena	2Par	14	15	19	Bellum vero non fuit usque ad trigesimum quintum annum regni Asa.
  11505 2 Paralipomena	2Par	14	16	1	Anno autem trigesimo sexto regni ejus, ascendit Baasa rex Israël in Judam, et muro circumdabat Rama, ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno Asa.
  11506 2 Paralipomena	2Par	14	16	2	Protulit ergo Asa argentum et aurum de thesauris domus Domini, et de thesauris regis, misitque ad Benadad regem Syriae, qui habitabat in Damasco, dicens :
  11507 2 Paralipomena	2Par	14	16	3	Foedus inter me et te est ; pater quoque meus et pater tuus habuere concordiam : quam ob rem misi tibi argentum et aurum, ut rupto foedere quod habes cum Baasa rege Israël, facias eum a me recedere.
  11508 2 Paralipomena	2Par	14	16	4	Quo comperto, Benadad misit principes exercituum suorum ad urbes Israël : qui percusserunt Ahion, et Dan, et Abelmaim, et universas urbes Nephthali muratas.
  11509 2 Paralipomena	2Par	14	16	5	Quod cum audisset Baasa, desiit aedificare Rama, et intermisit opus suum.
  11510 2 Paralipomena	2Par	14	16	6	Porro Asa rex assumpsit universum Judam, et tulerunt lapides de Rama, et ligna quae aedificationi praeparaverat Baasa, aedificavitque ex eis Gabaa et Maspha.
  11511 2 Paralipomena	2Par	14	16	7	In tempore illo venit Hanani propheta ad Asa regem Juda, et dixit ei : Quia habuisti fiduciam in rege Syriae, et non in Domino Deo tuo, idcirco evasit Syriae regis exercitus de manu tua.
  11512 2 Paralipomena	2Par	14	16	8	Nonne Aethiopes et Libyes multo plures erant quadrigis, et equitibus, et multitudine nimia, quos cum Domino credidisses, tradidit in manu tua ?
  11513 2 Paralipomena	2Par	14	16	9	Oculi enim Domini contemplantur universam terram, et praebent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum. Stulte igitur egisti, et propter hoc ex praesenti tempore adversum te bella consurgent.
  11514 2 Paralipomena	2Par	14	16	10	Iratusque Asa adversus videntem, jussit eum mitti in nervum : valde quippe super hoc fuerat indignatus : et interfecit de populo in tempore illo plurimos.
  11515 2 Paralipomena	2Par	14	16	11	Opera autem Asa prima et novissima scripta sunt in libro regum Juda et Israël.
  11516 2 Paralipomena	2Par	14	16	12	Aegrotavit etiam Asa anno trigesimo nono regni sui, dolore pedum vehementissimo, et nec in infirmitate sua quaesivit Dominum, sed magis in medicorum arte confisus est.
  11517 2 Paralipomena	2Par	14	16	13	Dormivitque cum patribus suis, et mortuus est anno quadragesimo primo regni sui.
  11518 2 Paralipomena	2Par	14	16	14	Et sepelierunt eum in sepulchro suo quod foderat sibi in civitate David : posueruntque eum super lectum suum plenum aromatibus et unguentibus meretriciis, quae erant pigmentariorum arte confecta, et combusserunt super eum ambitione nimia.
  11519 2 Paralipomena	2Par	14	17	1	Regnavit autem Josaphat filius ejus pro eo, et invaluit contra Israël.
  11520 2 Paralipomena	2Par	14	17	2	Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Juda quae erant vallatae muris. Praesidiaque disposuit in terra Juda, et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater ejus.
  11521 2 Paralipomena	2Par	14	17	3	Et fuit Dominus cum Josaphat, quia ambulavit in viis David patris sui primis : et non speravit in Baalim,
  11522 2 Paralipomena	2Par	14	17	4	sed in Deo patris sui : et perrexit in praeceptis illius, et non juxta peccata Israël.
  11523 2 Paralipomena	2Par	14	17	5	Confirmavitque Dominus regnum in manu ejus, et dedit omnis Juda munera Josaphat : factaeque sunt ei infinitae divitiae, et multa gloria.
  11524 2 Paralipomena	2Par	14	17	6	Cumque sumpsisset cor ejus audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et lucos de Juda abstulit.
  11525 2 Paralipomena	2Par	14	17	7	Tertio autem anno regni sui misit de principibus suis Benhail, et Obdiam, et Zachariam, et Nathanaël, et Michaeam, ut docerent in civitatibus Juda :
  11526 2 Paralipomena	2Par	14	17	8	et cum eis Levitas Semeiam, et Nathaniam, et Zabadiam, Asaël quoque, et Semiramoth, et Jonathan, Adoniamque et Thobiam, et Thobadoniam Levitas, et cum eis Elisama, et Joran sacerdotes :
  11527 2 Paralipomena	2Par	14	17	9	docebantque populum in Juda, habentes librum legis Domini, et circuibant cunctas urbes Juda, atque erudiebant populum.
  11528 2 Paralipomena	2Par	14	17	10	Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum quae erant per gyrum Juda, nec audebant bellare contra Josaphat.
  11529 2 Paralipomena	2Par	14	17	11	Sed et Philisthaei Josaphat munera deferebant, et vectigal argenti : Arabes quoque adducebant pecora, arietum septem millia septingenta, et hircorum totidem.
  11530 2 Paralipomena	2Par	14	17	12	Crevit ergo Josaphat, et magnificatus est usque in sublime : atque aedificavit in Juda domos ad instar turrium, urbesque muratas.
  11531 2 Paralipomena	2Par	14	17	13	Et multa opera paravit in urbibus Juda : viri quoque bellatores et robusti erant in Jerusalem,
  11532 2 Paralipomena	2Par	14	17	14	quorum iste numerus per domos atque familias singulorum : in Juda principes exercitus, Ednas dux, et cum eo robustissimi viri trecenta millia.
  11533 2 Paralipomena	2Par	14	17	15	Post hunc Johanan princeps, et cum eo ducenta octoginta millia.
  11534 2 Paralipomena	2Par	14	17	16	Post istum quoque Amasias filius Zechri, consecratus Domino, et cum eo ducenta millia virorum fortium.
  11535 2 Paralipomena	2Par	14	17	17	Hunc sequebatur robustus ad praelia Eliada, et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta millia.
  11536 2 Paralipomena	2Par	14	17	18	Post istum etiam Jozabad, et cum eo centum octoginta millia expeditorum militum.
  11537 2 Paralipomena	2Par	14	17	19	Hi omnes erant ad manum regis, exceptis aliis quos posuerat in urbibus muratis in universo Juda.
  11538 2 Paralipomena	2Par	14	18	1	Fuit ergo Josaphat dives et inclytus multum, et affinitate conjunctus est Achab.
  11539 2 Paralipomena	2Par	14	18	2	Descenditque post annos ad eum in Samariam : ad cujus adventum mactavit Achab arietes et boves plurimos, ipsi, et populo qui venerat cum eo : persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad.
  11540 2 Paralipomena	2Par	14	18	3	Dixitque Achab rex Israël ad Josaphat regem Juda : Veni mecum in Ramoth Galaad. Cui ille respondit : Ut ego, et tu : sicut populus tuus, sic et populus meus : tecumque erimus in bello.
  11541 2 Paralipomena	2Par	14	18	4	Dixitque Josaphat ad regem Israël : Consule, obsecro, impraesentiarum sermonem Domini.
  11542 2 Paralipomena	2Par	14	18	5	Congregavit igitur rex Israël prophetarum quadringentos viros, et dixit ad eos : In Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus, an quiescere ? At illi : Ascende, inquiunt, et tradet Deus in manu regis.
  11543 2 Paralipomena	2Par	14	18	6	Dixitque Josaphat : Numquid non est hic prophetes Domini, ut ab illo etiam requiramus ?
  11544 2 Paralipomena	2Par	14	18	7	Et ait rex Israël ad Josaphat : Est vir unus a quo possumus quaerere Domini voluntatem : sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum omni tempore : est autem Michaeas filius Jemla. Dixitque Josaphat : Ne loquaris, rex, hoc modo.
  11545 2 Paralipomena	2Par	14	18	8	Vocavit ergo rex Israël unum de eunuchis, et dixit ei : Voca cito Michaeam filium Jemla.
  11546 2 Paralipomena	2Par	14	18	9	Porro rex Israël, et Josaphat rex Juda, uterque sedebant in solio suo, vestiti cultu regio : sedebant autem in area juxta portam Samariae, omnesque prophetae vaticinabantur coram eis.
  11547 2 Paralipomena	2Par	14	18	10	Sedecias vero filius Chanaana fecit sibi cornua ferrea, et ait : Haec dicit Dominus : His ventilabis Syriam, donec conteras eam.
  11548 2 Paralipomena	2Par	14	18	11	Omnesque prophetae similiter prophetabant, atque dicebant : Ascende in Ramoth Galaad, et prosperaberis, et tradet eos Dominus in manu regis.
  11549 2 Paralipomena	2Par	14	18	12	Nuntius autem qui ierat ad vocandum Michaeam, ait illi : En verba omnium prophetarum uno ore bona regi annuntiant : quaeso ergo te ut et sermo tuus ab eis non dissentiat, loquarisque prospera.
  11550 2 Paralipomena	2Par	14	18	13	Cui respondit Michaeas : Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Deus meus, hoc loquar.
  11551 2 Paralipomena	2Par	14	18	14	Venit ergo ad regem. Cui rex ait : Michaea, ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere ? Cui ille respondit : Ascendite : cuncta enim prospera evenient, et tradentur hostes in manus vestras.
  11552 2 Paralipomena	2Par	14	18	15	Dixitque rex : Iterum atque iterum te adjuro, ut mihi non loquaris, nisi quod verum est in nomine Domini.
  11553 2 Paralipomena	2Par	14	18	16	At ille ait : Vidi universum Israël dispersum in montibus, sicut oves absque pastore : et dixit Dominus : Non habent isti dominos : revertatur unusquisque in domum suam in pace.
  11554 2 Paralipomena	2Par	14	18	17	Et ait rex Israël ad Josaphat : Nonne dixi tibi quod non prophetaret iste mihi quidquam boni, sed ea quae mala sunt ?
  11555 2 Paralipomena	2Par	14	18	18	At ille : Idcirco, ait, audite verbum Domini : vidi Dominum sedentem in solio suo, et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et a sinistris.
  11556 2 Paralipomena	2Par	14	18	19	Et dixit Dominus : Quis decipiet Achab regem Israël ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad ? Cumque diceret unus hoc modo, et alter alio,
  11557 2 Paralipomena	2Par	14	18	20	processit spiritus, et stetit coram Domino, et ait : Ego decipiam eum. Cui Dominus : In quo, inquit, decipies ?
  11558 2 Paralipomena	2Par	14	18	21	At ille respondit : Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Dixitque Dominus : Decipies, et praevalebis : egredere, et fac ita.
  11559 2 Paralipomena	2Par	14	18	22	Nunc igitur, ecce Dominus dedit spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, et Dominus locutus est de te mala.
  11560 2 Paralipomena	2Par	14	18	23	Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michaeae maxillam, et ait : Per quam viam transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi ?
  11561 2 Paralipomena	2Par	14	18	24	Dixitque Michaeas : Tu ipse videbis in die illo, quando ingressus fueris cubiculum de cubiculo ut abscondaris.
  11562 2 Paralipomena	2Par	14	18	25	Praecepit autem rex Israël, dicens : Tollite Michaeam, et ducite eum ad Amon principem civitatis, et ad Joas filium Amelech.
  11563 2 Paralipomena	2Par	14	18	26	Et dicetis : Haec dicit rex : Mittite hunc in carcerem, et date ei panis modicum, et aquae pauxillum, donec revertar in pace.
  11564 2 Paralipomena	2Par	14	18	27	Dixitque Michaeas : Si reversus fueris in pace, non est locutus Dominus in me. Et ait : Audite, omnes populi.
  11565 2 Paralipomena	2Par	14	18	28	Igitur ascenderunt rex Israël et Josaphat rex Juda in Ramoth Galaad.
  11566 2 Paralipomena	2Par	14	18	29	Dixitque rex Israël ad Josaphat : Mutabo habitum, et sic ad pugnam vadam : tu autem induere vestibus tuis. Mutatoque rex Israël habitu, venit ad bellum.
  11567 2 Paralipomena	2Par	14	18	30	Rex autem Syriae praeceperat ducibus equitatus sui, dicens : Ne pugnetis contra minimum aut contra maximum, nisi contra solum regem Israël.
  11568 2 Paralipomena	2Par	14	18	31	Itaque cum vidissent principes equitatus Josaphat, dixerunt : Rex Israël est iste. Et circumdederunt eum dimicantes : at ille clamavit ad Dominum, et auxiliatus est ei, atque avertit eos ab illo.
  11569 2 Paralipomena	2Par	14	18	32	Cum enim vidissent duces equitatus quod non esset rex Israël, reliquerunt eum.
  11570 2 Paralipomena	2Par	14	18	33	Accidit autem ut unus e populo sagittam in incertum jaceret, et percuteret regem Israël inter cervicem et scapulas. At ille aurigae suo ait : Converte manum tuam, et educ me de acie, quia vulneratus sum.
  11571 2 Paralipomena	2Par	14	18	34	Et finita est pugna in die illo : porro rex Israël stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam, et mortuus est occidente sole.
  11572 2 Paralipomena	2Par	14	19	1	Reversus est autem Josaphat rex Juda in domum suam pacifice in Jerusalem.
  11573 2 Paralipomena	2Par	14	19	2	Cui occurrit Jehu filius Henani videns, et ait ad eum : Impio praebes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris :
  11574 2 Paralipomena	2Par	14	19	3	sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris lucos de terra Juda, et praeparaveris cor tuum ut requireres Dominum Deum patrum tuorum.
  11575 2 Paralipomena	2Par	14	19	4	Habitavit ergo Josaphat in Jerusalem, rursumque egressus est ad populum de Bersabee usque ad montem Ephraim, et revocavit eos ad Dominum Deum patrum suorum.
  11576 2 Paralipomena	2Par	14	19	5	Constituitque judices terrae in cunctis civitatibus Juda munitis per singula loca,
  11577 2 Paralipomena	2Par	14	19	6	et praecipiens judicibus : Videte, ait, quid faciatis : non enim hominis exercetis judicium, sed Domini : et quodcumque judicaveritis, in vos redundabit.
  11578 2 Paralipomena	2Par	14	19	7	Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite : non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas, nec personarum acceptio, nec cupido munerum.
  11579 2 Paralipomena	2Par	14	19	8	In Jerusalem quoque constituit Josaphat Levitas, et sacerdotes, et principes familiarum ex Israël, ut judicium et causam Domini judicarent habitatoribus ejus.
  11580 2 Paralipomena	2Par	14	19	9	Praecepitque eis, dicens : Sic agetis in timore Domini fideliter et corde perfecto.
  11581 2 Paralipomena	2Par	14	19	10	Omnem causam quae venerit ad vos fratrum vestrorum, qui habitant in urbibus suis inter cognationem et cognationem, ubicumque quaestio est de lege, de mandato, de caeremoniis, de justificationibus : ostendite eis, ut non peccent in Dominum, et ne veniat ira super vos et super fratres vestros : sic ergo agentes non peccabitis.
  11582 2 Paralipomena	2Par	14	19	11	Amarias autem sacerdos et pontifex vester in his quae ad Deum pertinent, praesidebit : porro Zabadias filius Ismahel, qui est dux in domo Juda, super ea opera erit quae ad regis officium pertinent : habetisque magistros Levitas coram vobis. Confortamini, et agite diligenter, et erit Dominus vobiscum in bonis.
  11583 2 Paralipomena	2Par	14	20	1	Post haec congregati sunt filii Moab et filii Ammon, et cum eis de Ammonitis, ad Josaphat, ut pugnarent contra eum.
  11584 2 Paralipomena	2Par	14	20	2	Veneruntque nuntii, et indicaverunt Josaphat, dicentes : Venit contra te multitudo magna de his locis quae trans mare sunt, et de Syria : et ecce consistunt in Asasonthamar, quae est Engaddi.
  11585 2 Paralipomena	2Par	14	20	3	Josaphat autem timore perterritus, totum se contulit ad rogandum Dominum, et praedicavit jejunium universo Juda.
  11586 2 Paralipomena	2Par	14	20	4	Congregatusque est Judas ad deprecandum Dominum : sed et omnes de urbibus suis venerunt ad obsecrandum eum.
  11587 2 Paralipomena	2Par	14	20	5	Cumque stetisset Josaphat in medio coetu Juda et Jerusalem, in domo Domini ante atrium novum,
  11588 2 Paralipomena	2Par	14	20	6	ait : Domine Deus patrum nostrorum, tu es Deus in caelo, et dominaris cunctis regnis gentium : in manu tua est fortitudo et potentia, nec quisquam tibi potest resistere.
  11589 2 Paralipomena	2Par	14	20	7	Nonne tu, Deus noster, interfecisti omnes habitatores terrae hujus coram populo tuo Israël, et dedisti eam semini Abraham amici tui in sempiternum ?
  11590 2 Paralipomena	2Par	14	20	8	Habitaveruntque in ea, et exstruxerunt in illa sanctuarium nomini tuo, dicentes :
  11591 2 Paralipomena	2Par	14	20	9	Si irruerint super nos mala, gladius judicii, pestilentia, et fames, stabimus coram domo hac in conspectu tuo, in qua invocatum est nomen tuum : et clamabimus ad te in tribulationibus nostris, et exaudies, salvosque facies.
  11592 2 Paralipomena	2Par	14	20	10	Nunc igitur, ecce filii Ammon, et Moab, et mons Seir, per quos non concessisti Israël ut transirent quando egrediebantur de Aegypto, sed declinaverunt ab eis, et non interfecerunt illos,
  11593 2 Paralipomena	2Par	14	20	11	e contrario agunt, et nituntur ejicere nos de possessione quam tradidisti nobis.
  11594 2 Paralipomena	2Par	14	20	12	Deus noster, ergo non judicabis eos ? in nobis quidem non est tanta fortitudo, ut possimus huic multitudini resistere, quae irruit super nos. Sed cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te.
  11595 2 Paralipomena	2Par	14	20	13	Omnis vero Juda stabat coram Domino cum parvulis, et uxoribus, et liberis suis.
  11596 2 Paralipomena	2Par	14	20	14	Erat autem Jahaziel filius Zachariae filii Banaiae filii Jehiel filii Mathaniae, Levites de filiis Asaph, super quem factus est spiritus Domini, in medio turbae,
  11597 2 Paralipomena	2Par	14	20	15	et ait : Attendite, omnis Juda, et qui habitatis Jerusalem, et tu, rex Josaphat : haec dicit Dominus vobis : Nolite timere, nec paveatis hanc multitudinem : non est enim vestra pugna, sed Dei.
  11598 2 Paralipomena	2Par	14	20	16	Cras descendetis contra eos : ascensuri enim sunt per clivum nomine Sis, et invenietis illos in summitate torrentis qui est contra solitudinem Jeruel.
  11599 2 Paralipomena	2Par	14	20	17	Non eritis vos qui dimicabitis, sed tantummodo confidenter state, et videbitis auxilium Domini super vos, o Juda et Jerusalem : nolite timere, nec paveatis : cras egrediemini contra eos, et Dominus erit vobiscum.
  11600 2 Paralipomena	2Par	14	20	18	Josaphat ergo, et Juda, et omnes habitatores Jerusalem ceciderunt proni in terram coram Domino, et adoraverunt eum.
  11601 2 Paralipomena	2Par	14	20	19	Porro Levitae de filiis Caath et de filiis Core laudabant Dominum Deum Israël voce magna in excelsum.
  11602 2 Paralipomena	2Par	14	20	20	Cumque mane surrexissent, egressi sunt per desertum Thecue : profectisque eis, stans Josaphat in medio eorum, dixit : Audite me, viri Juda, et omnes habitatores Jerusalem : credite in Domino Deo vestro, et securi eritis : credite prophetis ejus, et cuncta evenient prospera.
  11603 2 Paralipomena	2Par	14	20	21	Deditque consilium populo, et statuit cantores Domini ut laudarent eum in turmis suis, et antecederent exercitum, ac voce consona dicerent : Confitemini Domino quoniam in aeternum misericordia ejus.
  11604 2 Paralipomena	2Par	14	20	22	Cumque coepissent laudes canere, vertit Dominus insidias eorum in semetipsos, filiorum scilicet Ammon, et Moab, et montis Seir, qui egressi fuerant ut pugnarent contra Judam : et percussi sunt.
  11605 2 Paralipomena	2Par	14	20	23	Namque filii Ammon et Moab consurrexerunt adversum habitatores montis Seir, ut interficerent et delerent eos : cumque hoc opere perpetrassent, etiam in semetipsos versi, mutuis concidere vulneribus.
  11606 2 Paralipomena	2Par	14	20	24	Porro Juda, cum venisset ad speculam quae respicit solitudinem, vidit procul omnem late regionem plenam cadaveribus, nec superesse quemquam qui necem potuisset evadere.
  11607 2 Paralipomena	2Par	14	20	25	Venit ergo Josaphat, et omnis populus cum eo, ad detrahenda spolia mortuorum : inveneruntque inter cadavera variam supellectilem, vestes quoque, et vasa pretiosissima, et diripuerunt ita ut omnia portare non possent, nec per tres dies spolia auferre prae praedae magnitudine.
  11608 2 Paralipomena	2Par	14	20	26	Die autem quarto congregati sunt in Valle benedictionis : etenim quoniam ibi benedixerant Domino, vocaverunt locum illum Vallis benedictionis usque in praesentem diem.
  11609 2 Paralipomena	2Par	14	20	27	Reversusque est omnis vir Juda, et habitatores Jerusalem, et Josaphat ante eos, in Jerusalem cum laetitia magna, eo quod dedisset eis Dominus gaudium de inimicis suis.
  11610 2 Paralipomena	2Par	14	20	28	Ingressique sunt in Jerusalem cum psalteriis, et citharis, et tubis in domum Domini.
  11611 2 Paralipomena	2Par	14	20	29	Irruit autem pavor Domini super universa regna terrarum cum audissent quod pugnasset Dominus contra inimicos Israël.
  11612 2 Paralipomena	2Par	14	20	30	Quievitque regnum Josaphat, et praebuit ei Deus pacem per circuitum.
  11613 2 Paralipomena	2Par	14	20	31	Regnavit igitur Josaphat super Judam, et erat triginta quinque annorum cum regnare coepisset : viginti autem et quinque annis regnavit in Jerusalem, et nomen matris ejus Azuba filia Selahi.
  11614 2 Paralipomena	2Par	14	20	32	Et ambulavit in via patris suis Asa, nec declinavit ab ea, faciens quae placita erant coram Domino.
  11615 2 Paralipomena	2Par	14	20	33	Verumtamen excelsa non abstulit, et adhuc populus non direxerat cor suum ad Dominum Deum patrum suorum.
  11616 2 Paralipomena	2Par	14	20	34	Reliqua autem gestorum Josaphat priorum et novissimorum scripta sunt in verbis Jehu filii Hanani, quae digessit in libros regum Israël.
  11617 2 Paralipomena	2Par	14	20	35	Post haec iniit amicitias Josaphat rex Juda cum Ochozia rege Israël, cujus opera fuerunt impiissima.
  11618 2 Paralipomena	2Par	14	20	36	Et particeps fuit ut facerent naves quae irent in Tharsis : feceruntque classem in Asiongaber.
  11619 2 Paralipomena	2Par	14	20	37	Prophetavit autem Eliezer filius Dodau de Maresa ad Josaphat, dicens : Quia habuisti foedus cum Ochozia, percussit Dominus opera tua, contritaeque sunt naves, nec potuerunt ire in Tharsis.
  11620 2 Paralipomena	2Par	14	21	1	Dormivit autem Josaphat cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David : regnavitque Joram filius ejus pro eo.
  11621 2 Paralipomena	2Par	14	21	2	Qui habuit fratres filios Josaphat, Azariam, et Jahiel, et Zachariam, et Azariam, et Michaël, et Saphatiam : omnes hi filii Josaphat regis Juda.
  11622 2 Paralipomena	2Par	14	21	3	Deditque eis pater suus multa munera argenti et auri, et pensitationes, cum civitatibus munitissimis in Juda : regnum autem tradidit Joram, eo quod esset primogenitus.
  11623 2 Paralipomena	2Par	14	21	4	Surrexit ergo Joram super regnum patris sui : cumque se confirmasset, occidit omnes fratres suos gladio, et quosdam de principibus Israël.
  11624 2 Paralipomena	2Par	14	21	5	Triginta duorum annorum erat Joram cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in Jerusalem.
  11625 2 Paralipomena	2Par	14	21	6	Ambulavitque in viis regum Israël, sicut egerat domus Achab : filia quippe Achab erat uxor ejus : et fecit malum in conspectu Domini.
  11626 2 Paralipomena	2Par	14	21	7	Noluit autem Dominus disperdere domum David propter pactum quod inierat cum eo : et quia promiserat ut daret ei lucernam, et filiis ejus omni tempore.
  11627 2 Paralipomena	2Par	14	21	8	In diebus illis rebellavit Edom, ne esset subditus Judae, et constituit sibi regem.
  11628 2 Paralipomena	2Par	14	21	9	Cumque transisset Joram cum principibus suis, et cuncto equitatu qui erat secum, surrexit nocte, et percussit Edom, qui se circumdederat, et omnes duces equitatus ejus.
  11629 2 Paralipomena	2Par	14	21	10	Attamen rebellavit Edom, ne esset sub ditione Juda usque ad hanc diem : eo tempore et Lobna recessit ne esset sub manu illius. Dereliquerat enim Dominum Deum patrum suorum :
  11630 2 Paralipomena	2Par	14	21	11	insuper et excelsa fabricatus est in urbibus Juda, et fornicari fecit habitatores Jerusalem, et praevaricari Judam.
  11631 2 Paralipomena	2Par	14	21	12	Allatae sunt autem ei litterae ab Elia propheta, in quibus scriptum erat : Haec dicit Dominus Deus David patris tui : Quoniam non ambulasti in viis Josaphat patris tui, et in viis Asa regis Juda,
  11632 2 Paralipomena	2Par	14	21	13	sed incessisti per iter regum Israël, et fornicari fecisti Judam et habitatores Jerusalem, imitatus fornicationem domus Achab, insuper et fratres tuos, domum patris tui, meliores te, occidisti :
  11633 2 Paralipomena	2Par	14	21	14	ecce Dominus percutiet te plaga magna cum populo tuo, et filiis, et uxoribus tuis, universaque substantia tua.
  11634 2 Paralipomena	2Par	14	21	15	Tu autem aegrotabis pessimo languore uteri tui, donec egrediantur vitalia tua paulatim per singulos dies.
  11635 2 Paralipomena	2Par	14	21	16	Suscitavit ergo Dominus contra Joram spiritum Philisthinorum, et Arabum qui confines sunt Aethiopibus :
  11636 2 Paralipomena	2Par	14	21	17	et ascenderunt in terram Juda, et vastaverunt eam, diripueruntque cunctam substantiam quae inventa est in domo regis, insuper et filios ejus, et uxores : nec remansit ei filius, nisi Joachaz, qui minimus natu erat.
  11637 2 Paralipomena	2Par	14	21	18	Et super haec omnia percussit eum Dominus alvi languore insanabili.
  11638 2 Paralipomena	2Par	14	21	19	Cumque diei succederet dies, et temporum spatia volverentur, duorum annorum expletus est circulus : et sic longa consumptus tabe, ita ut egereret etiam viscera sua, languore pariter, et vita caruit. Mortuusque est in infirmitate pessima, et non fecit ei populus secundum morem combustionis exequias, sicut fecerat majoribus ejus.
  11639 2 Paralipomena	2Par	14	21	20	Triginta duorum annorum fuit cum regnare coepisset, et octo annis regnavit in Jerusalem. Ambulavitque non recte, et sepelierunt eum in civitate David, verumtamen non in sepulchro regum.
  11640 2 Paralipomena	2Par	14	22	1	Constituerunt autem habitatores Jerusalem Ochoziam filium ejus minimum regem pro eo : omnes enim majores natu, qui ante eum fuerant, interfecerant latrones Arabum qui irruerant in castra : regnavitque Ochozias filius Joram regis Juda.
  11641 2 Paralipomena	2Par	14	22	2	Quadraginta duorum annorum erat Ochozias cum regnare coepisset, et uno anno regnavit in Jerusalem : et nomen matris ejus Athalia filia Amri.
  11642 2 Paralipomena	2Par	14	22	3	Sed et ipse ingressus est per vias domus Achab : mater enim ejus impulit eum ut impie ageret.
  11643 2 Paralipomena	2Par	14	22	4	Fecit igitur malum in conspectu Domini, sicut domus Achab : ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui, in interitum ejus :
  11644 2 Paralipomena	2Par	14	22	5	ambulavitque in consiliis eorum. Et perrexit cum Joram filio Achab rege Israël in bellum contra Hazaël regem Syriae in Ramoth Galaad : vulneraveruntque Syri Joram.
  11645 2 Paralipomena	2Par	14	22	6	Qui reversus est ut curaretur in Jezrahel : multas enim plagas acceperat in supradicto certamine. Igitur Ochozias filius Joram rex Juda descendit ut inviseret Joram filium Achab in Jezrahel aegrotantem.
  11646 2 Paralipomena	2Par	14	22	7	Voluntatis quippe fuit Dei adversus Ochoziam, ut veniret ad Joram : et cum venisset, et egrederetur cum eo adversum Jehu filium Namsi, quem unxit Dominus ut deleret domum Achab.
  11647 2 Paralipomena	2Par	14	22	8	Cum ergo everteret Jehu domum Achab, invenit principes Juda, et filios fratrum Ochoziae, qui ministrabant ei, et interfecit illos.
  11648 2 Paralipomena	2Par	14	22	9	Ipsum quoque perquirens Ochoziam, comprehendit latitantem in Samaria : adductumque ad se, occidit : et sepelierunt eum, eo quod esset filius Josaphat, qui quaesierat Dominum in toto corde suo. Nec erat ultra spes aliqua ut de stirpe quis regnaret Ochoziae :
  11649 2 Paralipomena	2Par	14	22	10	siquidem Athalia mater ejus, videns quod mortuus esset filius suus, surrexit, et interfecit omnem stirpem regiam domus Joram.
  11650 2 Paralipomena	2Par	14	22	11	Porro Josabeth filia regis tulit Joas filium Ochoziae, et furata est eum de medio filiorum regis, cum interficerentur : absconditque eum cum nutrice sua in cubiculo lectulorum : Josabeth autem, quae absconderat eum, erat filia regis Joram, uxor Jojadae pontificis, soror Ochoziae : et idcirco Athalia non interfecit eum.
  11651 2 Paralipomena	2Par	14	22	12	Fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex annis, quibus regnavit Athalia super terram.
  11652 2 Paralipomena	2Par	14	23	1	Anno autem septimo, confortatus Jojada, assumpsit centuriones, Azariam videlicet filium Jeroham, et Ismahel filium Johanan, Azariam quoque filium Obed, et Maasiam filium Adaiae, et Elisaphat filium Zechri : et iniit cum eis foedus.
  11653 2 Paralipomena	2Par	14	23	2	Qui circumeuntes Judam, congregaverunt Levitas de cunctis urbibus Juda, et principes familiarum Israël, veneruntque in Jerusalem.
  11654 2 Paralipomena	2Par	14	23	3	Iniit ergo omnis multitudo pactum in domo Dei cum rege, dixitque ad eos Jojada : Ecce filius regis regnabit, sicut locutus est Dominus super filios David.
  11655 2 Paralipomena	2Par	14	23	4	Iste est ergo sermo quem facietis :
  11656 2 Paralipomena	2Par	14	23	5	tertia pars vestrum qui veniunt ad sabbatum, sacerdotum, et Levitarum, et janitorum erit in portis : tertia vero pars ad domum regis : et tertia ad portam quae appellatur Fundamenti : omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini.
  11657 2 Paralipomena	2Par	14	23	6	Nec quispiam alius ingrediatur domum Domini, nisi sacerdotes, et qui ministrant de Levitis : ipsi tantummodo ingrediantur, quia sanctificati sunt : et omne reliquum vulgus observet custodias Domini.
  11658 2 Paralipomena	2Par	14	23	7	Levitae autem circumdent regem, habentes singuli arma sua (et siquis alius ingressus fuerit templum, interficiatur), sintque cum rege et intrante et egrediente.
  11659 2 Paralipomena	2Par	14	23	8	Fecerunt ergo Levitae, et universus Juda, juxta omnia quae praeceperat Jojada pontifex : et assumpserunt singuli viros qui sub se erant, et veniebant per ordinem sabbati, cum his qui impleverant sabbatum et egressuri erant : siquidem Jojada pontifex non dimiserat abire turmas quae sibi per singulas hebdomadas succedere consueverant.
  11660 2 Paralipomena	2Par	14	23	9	Deditque Jojada sacerdos centurionibus lanceas, clypeosque et peltas regis David, quas consecraverat in domo Domini.
  11661 2 Paralipomena	2Par	14	23	10	Constituitque omnem populum tenentium pugiones a parte templi dextra, usque ad partem templi sinistram, coram altari et templo, per circuitum regis.
  11662 2 Paralipomena	2Par	14	23	11	Et eduxerunt filium regis, et imposuerunt ei diadema et testimonium, dederuntque in manu ejus tenendam legem, et constituerunt eum regem : unxit quoque illum Jojada pontifex, et filii ejus : imprecatique sunt ei, atque dixerunt : Vivat rex.
  11663 2 Paralipomena	2Par	14	23	12	Quod cum audisset Athalia, vocem scilicet currentium atque laudantium regem, ingressa est ad populum in templum Domini.
  11664 2 Paralipomena	2Par	14	23	13	Cumque vidisset regem stantem super gradum in introitu, et principes, turmasque circa eum, omnemque populum terrae gaudentem, atque clangentem tubis, et diversi generis organis concinentem, vocemque laudantium, scidit vestimenta sua, et ait : Insidiae, insidiae.
  11665 2 Paralipomena	2Par	14	23	14	Egressus autem Jojada pontifex ad centuriones et principes exercitus, dixit eis : Educite illam extra septa templi, et interficiatur foris gladio. Praecepitque sacerdos ne occideretur in domo Domini,
  11666 2 Paralipomena	2Par	14	23	15	et imposuerunt cervicibus ejus manus : cumque intrasset portam equorum domus regis, interfecerunt eam ibi.
  11667 2 Paralipomena	2Par	14	23	16	Pepigit autem Jojada foedus inter se, universumque populum, et regem, ut esset populus Domini.
  11668 2 Paralipomena	2Par	14	23	17	Itaque ingressus est omnis populus domum Baal, et destruxerunt eam, et altaria ac simulacra illius confregerunt : Mathan quoque sacerdotem Baal interfecerunt ante aras.
  11669 2 Paralipomena	2Par	14	23	18	Constituit autem Jojada praepositos in domo Domini sub manibus sacerdotum et Levitarum quos distribuit David in domo Domini, ut offerrent holocausta Domino, sicut scriptum est in lege Moysi, in gaudio et canticis, juxta dispositionem David.
  11670 2 Paralipomena	2Par	14	23	19	Constituit quoque janitores in portis domus Domini, ut non ingrederetur eam immundus in omni re.
  11671 2 Paralipomena	2Par	14	23	20	Assumpsitque centuriones, et fortissimos viros, ac principes populi, et omne vulgus terrae, et fecerunt descendere regem de domo Domini, et introire per medium portae superioris in domum regis, et collocaverunt eum in solio regali.
  11672 2 Paralipomena	2Par	14	23	21	Laetatusque est omnis populus terrae, et urbs quievit : porro Athalia interfecta est gladio.
  11673 2 Paralipomena	2Par	14	24	1	Septem annorum erat Joas cum regnare coepisset, et quadraginta annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Sebia de Bersabee.
  11674 2 Paralipomena	2Par	14	24	2	Fecitque quod bonum est coram Domino cunctis diebus Jojadae sacerdotis.
  11675 2 Paralipomena	2Par	14	24	3	Accepit autem ei Jojada uxores duas, e quibus genuit filios et filias.
  11676 2 Paralipomena	2Par	14	24	4	Post quae placuit Joas ut instauraret domum Domini.
  11677 2 Paralipomena	2Par	14	24	5	Congregavitque sacerdotes et Levitas, et dixit eis : Egredimini ad civitates Juda, et colligite de universo Israël pecuniam ad sartatecta templi Dei vestri per singulos annos, festinatoque hoc facite. Porro Levitae egere negligentius.
  11678 2 Paralipomena	2Par	14	24	6	Vocavitque rex Jojadam principem, et dixit ei : Quare tibi non fuit curae, ut cogeres Levitas inferre de Juda et de Jerusalem pecuniam quae constituta est a Moyse servo Domini, ut inferret eam omnis multitudo Israël in tabernaculum testimonii ?
  11679 2 Paralipomena	2Par	14	24	7	Athalia enim impiissima, et filii ejus, destruxerunt domum Dei, et de universis quae sanctificata fuerant in templo Domini, ornaverunt fanum Baalim.
  11680 2 Paralipomena	2Par	14	24	8	Praecepit ergo rex, et fecerunt arcam : posueruntque eam juxta portam domus Domini forinsecus.
  11681 2 Paralipomena	2Par	14	24	9	Et praedicatum est in Juda et Jerusalem ut deferrent singuli pretium Domino, quod constituit Moyses servus Dei super omnem Israël in deserto.
  11682 2 Paralipomena	2Par	14	24	10	Laetatique sunt cuncti principes, et omnis populus, et ingressi contulerunt in arcam Domini, atque miserunt ita ut impleretur.
  11683 2 Paralipomena	2Par	14	24	11	Cumque tempus esset ut deferrent arcam coram rege per manus Levitarum (videbant enim multam pecuniam), ingrediebatur scriba regis, et quem primus sacerdos constituerat, effundebantque pecuniam quae erat in arca, porro arcam reportabant ad locum suum : sicque faciebant per singulos dies. Et congregata est infinita pecunia,
  11684 2 Paralipomena	2Par	14	24	12	quam dederunt rex et Jojada his qui praeerant operibus domus Domini : at illi conducebant ex ea caesores lapidum, et artifices operum singulorum ut instaurarent domum Domini : fabros quoque ferri et aeris, ut quod cadere coeperat, fulciretur.
  11685 2 Paralipomena	2Par	14	24	13	Egeruntque hi qui operabantur industrie, et obducebatur parietum cicatrix per manus eorum, ac suscitaverunt domum Domini in statum pristinum, et firmiter eam stare fecerunt.
  11686 2 Paralipomena	2Par	14	24	14	Cumque complessent omnia opera, detulerunt coram rege et Jojada reliquam partem pecuniae : de qua facta sunt vasa templi in ministerium, et ad holocausta, phialae quoque, et cetera vasa aurea et argentea : offerebantur holocausta in domo Domini jugiter cunctis diebus Jojadae.
  11687 2 Paralipomena	2Par	14	24	15	Senuit autem Jojada plenus dierum, et mortuus est cum esset centum triginta annorum :
  11688 2 Paralipomena	2Par	14	24	16	sepelieruntque eum in civitate David cum regibus, eo quod fecisset bonum cum Israël, et cum domo ejus.
  11689 2 Paralipomena	2Par	14	24	17	Postquam autem obiit Jojada, ingressi sunt principes Juda, et adoraverunt regem : qui delinitus obsequiis eorum, acquievit eis.
  11690 2 Paralipomena	2Par	14	24	18	Et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum, servieruntque lucis et sculptilibus : et facta est ira contra Judam et Jerusalem propter hoc peccatum.
  11691 2 Paralipomena	2Par	14	24	19	Mittebatque eis prophetas ut reverterentur ad Dominum, quos protestantes illi audire nolebant.
  11692 2 Paralipomena	2Par	14	24	20	Spiritus itaque Dei induit Zachariam filium Jojadae sacerdotem, et stetit in conspectu populi, et dixit eis : Haec dicit Dominus Deus : Quare transgredimini praeceptum Domini, quod vobis non proderit, et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos ?
  11693 2 Paralipomena	2Par	14	24	21	Qui congregati adversus eum, miserunt lapides juxta regis imperium in atrio domus Domini.
  11694 2 Paralipomena	2Par	14	24	22	Et non est recordatus Joas rex misericordiae quam fecerat Jojada pater illius secum, sed interfecit filium ejus. Qui cum moreretur, ait : Videat Dominus, et requirat.
  11695 2 Paralipomena	2Par	14	24	23	Cumque evolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syriae : venitque in Judam et Jerusalem, et interfecit cunctos principes populi, atque universam praedam miserunt regi in Damascum.
  11696 2 Paralipomena	2Par	14	24	24	Et certe cum permodicus venisset numerus Syrorum, tradidit Dominus in manibus eorum infinitam multitudinem, eo quod dereliquissent Dominum Deum patrum suorum : in Joas quoque ignominiosa exercuere judicia.
  11697 2 Paralipomena	2Par	14	24	25	Et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis : surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Jojadae sacerdotis, et occiderunt eum in lectulo suo, et mortuus est : sepelieruntque eum in civitate David, sed non in sepulchris regum.
  11698 2 Paralipomena	2Par	14	24	26	Insidiati vero sunt ei Zabad filius Semaath Ammanitidis, et Jozabad filius Semmarith Moabitidis.
  11699 2 Paralipomena	2Par	14	24	27	Porro filii ejus, ac summa pecuniae quae adunata fuerat sub eo, et instauratio domus Dei, scripta sunt diligentius in libro regum : regnavit autem Amasias filius ejus pro eo.
  11700 2 Paralipomena	2Par	14	25	1	Viginti quinque annorum erat Amasias cum regnare coepisset, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Joadan de Jerusalem.
  11701 2 Paralipomena	2Par	14	25	2	Fecitque bonum in conspectu Domini, verumtamen non in corde perfecto.
  11702 2 Paralipomena	2Par	14	25	3	Cumque roboratum sibi videret imperium, jugulavit servos qui occiderant regem patrem suum,
  11703 2 Paralipomena	2Par	14	25	4	sed filios eorum non interfecit, sicut scriptum est in libro legis Moysi, ubi praecepit Dominus, dicens : Non occidentur patres pro filiis, neque filii pro patribus suis, sed unusquisque in suo peccato morietur.
  11704 2 Paralipomena	2Par	14	25	5	Congregavit igitur Amasias Judam, et constituit eos per familias, tribunosque et centuriones in universo Juda et Benjamin : et recensuit a viginti annis supra, invenitque trecenta millia juvenum qui egrederentur ad pugnam, et tenerent hastam et clypeum :
  11705 2 Paralipomena	2Par	14	25	6	mercede quoque conduxit de Israël centum millia robustorum, centum talentis argenti.
  11706 2 Paralipomena	2Par	14	25	7	Venit autem homo Dei ad illum, et ait : O rex, ne egrediatur tecum exercitus Israël : non est enim Dominus cum Israël, et cunctis filiis Ephraim :
  11707 2 Paralipomena	2Par	14	25	8	quod si putas in robore exercitus bella consistere, superari te faciet Deus ab hostibus : Dei quippe est et adjuvare, et in fugam convertere.
  11708 2 Paralipomena	2Par	14	25	9	Dixitque Amasias ad hominem Dei : Quid ergo fiet de centum talentis, quae dedi militibus Israël ? Et respondit ei homo Dei : Habet Dominus unde tibi dare possit multo his plura.
  11709 2 Paralipomena	2Par	14	25	10	Separavit itaque Amasias exercitum qui venerat ad eum ex Ephraim, ut reverteretur in locum suum : at illi contra Judam vehementer irati, reversi sunt in regionem suam.
  11710 2 Paralipomena	2Par	14	25	11	Porro Amasias confidenter eduxit populum suum, et abiit in vallem Salinarum, percussitque filios Seir decem millia :
  11711 2 Paralipomena	2Par	14	25	12	et alia decem millia virorum ceperunt filii Juda, et adduxerunt ad praeruptum cujusdam petrae, praecipitaveruntque eos de summo in praeceps : qui universi crepuerunt.
  11712 2 Paralipomena	2Par	14	25	13	At ille exercitus quem remiserat Amasias ne secum iret ad praelium, diffusus est in civitatibus Juda, a Samaria usque ad Bethoron, et interfectis tribus millibus, diripuit praedam magnam.
  11713 2 Paralipomena	2Par	14	25	14	Amasias vero post caedem Idumaeorum, et allatos deos filiorum Seir, statuit illos in deos sibi, et adorabat eos, et illis adolebat incensum.
  11714 2 Paralipomena	2Par	14	25	15	Quam ob rem iratus Dominus contra Amasiam misit ad illum prophetam, qui diceret ei : Cur adorasti deos qui non liberaverunt populum suum de manu tua ?
  11715 2 Paralipomena	2Par	14	25	16	Cumque haec ille loqueretur, respondit ei : Num consiliarius regis es ? quiesce, ne interficiam te. Discedensque propheta : Scio, inquit, quod cogitaverit Deus occidere te quia fecisti hoc malum, et insuper non acquievisti consilio meo.
  11716 2 Paralipomena	2Par	14	25	17	Igitur Amasias rex Juda inito pessimo consilio, misit ad Joas filium Joachaz filii Jehu regem Israël, dicens : Veni, videamus nos mutuo.
  11717 2 Paralipomena	2Par	14	25	18	At ille remisit nuntios, dicens : Carduus qui est in Libano misit ad cedrum Libani, dicens : Da filiam tuam filio meo uxorem : et ecce bestiae quae erant in silva Libani, transierunt, et conculcaverunt carduum.
  11718 2 Paralipomena	2Par	14	25	19	Dixisti : Percussi Edom, et idcirco erigitur cor tuum in superbiam : sede in domo tua : cur malum adversum te provocas, ut cadas et tu, et Juda tecum ?
  11719 2 Paralipomena	2Par	14	25	20	Noluit audire Amasias, eo quod Domini esset voluntas ut traderetur in manus hostium propter deos Edom.
  11720 2 Paralipomena	2Par	14	25	21	Ascendit igitur Joas rex Israël, et mutuos sibi praebuere conspectus : Amasias autem rex Juda erat in Bethsames Juda :
  11721 2 Paralipomena	2Par	14	25	22	corruitque Juda coram Israël, et fugit in tabernacula sua.
  11722 2 Paralipomena	2Par	14	25	23	Porro Amasiam regem Juda, filium Joas filii Joachaz, cepit Joas rex Israël in Bethsames, et adduxit in Jerusalem : destruxitque murum ejus a porta Ephraim usque ad portam anguli quadringentis cubitis.
  11723 2 Paralipomena	2Par	14	25	24	Omne quoque aurum et argentum, et universa vasa quae repererat in domo Dei, et apud Obededom in thesauris etiam domus regiae, necnon et filios obsidum, reduxit in Samariam.
  11724 2 Paralipomena	2Par	14	25	25	Vixit autem Amasias filius Joas rex Juda, postquam mortuus est Joas filius Joachaz rex Israël, quindecim annis.
  11725 2 Paralipomena	2Par	14	25	26	Reliqua autem sermonum Amasiae priorum et novissimorum scripta sunt in libro regum Juda et Israël.
  11726 2 Paralipomena	2Par	14	25	27	Qui postquam recessit a Domino, tetenderunt ei insidias in Jerusalem. Cumque fugisset in Lachis, miserunt, et interfecerunt eum ibi.
  11727 2 Paralipomena	2Par	14	25	28	Reportantesque super equos, sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David.
  11728 2 Paralipomena	2Par	14	26	1	Omnis autem populus Juda filium ejus Oziam, annorum sedecim, constituit regem pro Amasia patre suo.
  11729 2 Paralipomena	2Par	14	26	2	Ipse aedificavit Ailath, et restituit eam ditioni Juda, postquam dormivit rex cum patribus suis.
  11730 2 Paralipomena	2Par	14	26	3	Sedecim annorum erat Ozias cum regnare coepisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Jechelia de Jerusalem.
  11731 2 Paralipomena	2Par	14	26	4	Fecitque quod erat rectum in oculis Domini, juxta omnia quae fecerat Amasias pater ejus.
  11732 2 Paralipomena	2Par	14	26	5	Et exquisivit Dominum in diebus Zachariae intelligentis et videntis Deum : cumque requireret Dominum, direxit eum in omnibus.
  11733 2 Paralipomena	2Par	14	26	6	Denique egressus est, et pugnavit contra Philisthiim, et destruxit murum Geth, et murum Jabniae, murumque Azoti : aedificavit quoque oppida in Azoto et in Philisthiim.
  11734 2 Paralipomena	2Par	14	26	7	Et adjuvit eum Deus contra Philisthiim, et contra Arabes qui habitabant in Gurbaal, et contra Ammonitas.
  11735 2 Paralipomena	2Par	14	26	8	Appendebantque Ammonitae munera Oziae : et divulgatum est nomen ejus usque ad introitum Aegypti propter crebras victorias.
  11736 2 Paralipomena	2Par	14	26	9	Aedificavitque Ozias turres in Jerusalem super portam anguli, et super portam vallis, et reliquas in eodem muri latere, firmavitque eas.
  11737 2 Paralipomena	2Par	14	26	10	Exstruxit etiam turres in solitudine, et effodit cisternas plurimas, eo quod haberet multa pecora tam in campestribus quam in eremi vastitate : vineas quoque habuit et vinitores, in montibus et in Carmelo : erat quippe homo agriculturae deditus.
  11738 2 Paralipomena	2Par	14	26	11	Fuit autem exercitus bellatorum ejus, qui procedebant ad praelia sub manu Jehiel scribae, Maasiaeque doctoris, et sub manu Hananiae, qui erat de ducibus regis.
  11739 2 Paralipomena	2Par	14	26	12	Omnisque numerus principum per familias, virorum fortium duorum millium sexcentorum.
  11740 2 Paralipomena	2Par	14	26	13	Et sub eis universus exercitus trecentorum et septem millium quingentorum, qui erant apti ad bella, et pro rege contra adversarios dimicabant.
  11741 2 Paralipomena	2Par	14	26	14	Praeparavit quoque eis Ozias, id est, cuncto exercitui, clypeos, et hastas, et galeas, et loricas, arcusque et fundas ad jaciendos lapides.
  11742 2 Paralipomena	2Par	14	26	15	Et fecit in Jerusalem diversi generis machinas, quas in turribus collocavit et in angulis murorum, ut mitterent sagittas, et saxa grandia : egressumque est nomen ejus procul, eo quod auxiliaretur ei Dominus, et corroborasset illum.
  11743 2 Paralipomena	2Par	14	26	16	Sed cum roboratus esset, elevatum est cor ejus in interitum suum, et neglexit Dominum Deum suum : ingressusque templum Domini, adolere voluit incensum super altare thymiamatis.
  11744 2 Paralipomena	2Par	14	26	17	Statimque ingressus post eum Azarias sacerdos, et cum eo sacerdotes Domini octoginta, viri fortissimi,
  11745 2 Paralipomena	2Par	14	26	18	restiterunt regi, atque dixerunt : Non est tui officii, Ozia, ut adoleas incensum Domino, sed sacerdotum, hoc est, filiorum Aaron, qui consecrati sunt ad hujuscemodi ministerium : egredere de sanctuario, ne contempseris : quia non reputabitur tibi in gloriam hoc a Domino Deo.
  11746 2 Paralipomena	2Par	14	26	19	Iratusque Ozias, tenens in manu thuribulum ut adoleret incensum, minabatur sacerdotibus. Statimque orta est lepra in fronte ejus coram sacerdotibus, in domo Domini super altare thymiamatis.
  11747 2 Paralipomena	2Par	14	26	20	Cumque respexisset eum Azarias pontifex, et omnes reliqui sacerdotes, viderunt lepram in fronte ejus, et festinato expulerunt eum. Sed et ipse perterritus, acceleravit egredi, eo quod sensisset illico plagam Domini.
  11748 2 Paralipomena	2Par	14	26	21	Fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis suae, et habitavit in domo separata plenus lepra, ob quam ejectus fuerat de domo Domini. Porro Joatham filius ejus rexit domum regis, et judicabat populum terrae.
  11749 2 Paralipomena	2Par	14	26	22	Reliqua autem sermonum Oziae priorum et novissimorum scripsit Isaias filius Amos propheta.
  11750 2 Paralipomena	2Par	14	26	23	Dormivitque Ozias cum patribus suis, et sepelierunt eum in agro regalium sepulchrorum, eo quod esset leprosus : regnavitque Joatham filius ejus pro eo.
  11751 2 Paralipomena	2Par	14	27	1	Viginti quinque annorum erat Joatham cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Jerusa filia Sadoc.
  11752 2 Paralipomena	2Par	14	27	2	Fecitque quod rectum erat coram Domino, juxta omnia quae fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini : et adhuc populus delinquebat.
  11753 2 Paralipomena	2Par	14	27	3	Ipse aedificavit portam domus Domini excelsam, et in muro Ophel multa construxit.
  11754 2 Paralipomena	2Par	14	27	4	Urbes quoque aedificavit in montibus Juda, et in saltibus castella et turres.
  11755 2 Paralipomena	2Par	14	27	5	Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon, et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti, et decem millia coros tritici, ac totidem coros hordei : haec ei praebuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio.
  11756 2 Paralipomena	2Par	14	27	6	Corroboratusque est Joatham, eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo.
  11757 2 Paralipomena	2Par	14	27	7	Reliqua autem sermonum Joatham, et omnes pugnae ejus et opera, scripta sunt in libro regum Israël et Juda.
  11758 2 Paralipomena	2Par	14	27	8	Viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem.
  11759 2 Paralipomena	2Par	14	27	9	Dormivitque Joatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David : et regnavit Achaz filius ejus pro eo.
  11760 2 Paralipomena	2Par	14	28	1	Viginti annorum erat Achaz cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem. Non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater ejus,
  11761 2 Paralipomena	2Par	14	28	2	sed ambulavit in viis regum Israël, insuper et statuas fudit Baalim.
  11762 2 Paralipomena	2Par	14	28	3	Ipse est qui adolevit incensum in valle Benennom, et lustravit filios suos in igne juxta ritum gentium quas interfecit Dominus in adventu filiorum Israël.
  11763 2 Paralipomena	2Par	14	28	4	Sacrificabat quoque, et thymiama succendebat in excelsis, et in collibus, et sub omni ligno frondoso.
  11764 2 Paralipomena	2Par	14	28	5	Tradiditque eum Dominus Deus ejus in manu regis Syriae, qui percussit eum, magnamque praedam cepit de ejus imperio, et adduxit in Damascum : manibus quoque regis Israël traditus est, et percussus plaga grandi.
  11765 2 Paralipomena	2Par	14	28	6	Occiditque Phacee filius Romeliae, de Juda centum viginti millia in die uno, omnes viros bellatores : eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum.
  11766 2 Paralipomena	2Par	14	28	7	Eodem tempore occidit Zechri, vir potens ex Ephraim, Maasiam filium regis, et Ezricam ducem domus ejus, Elcanam quoque secundum a rege.
  11767 2 Paralipomena	2Par	14	28	8	Ceperuntque filii Israël de fratribus suis ducenta millia mulierum, puerorum, et puellarum, et infinitam praedam : pertuleruntque eam in Samariam.
  11768 2 Paralipomena	2Par	14	28	9	Ea tempestate erat ibi propheta Domini, nomine Oded : qui egressus obviam exercitui venienti in Samariam, dixit eis : Ecce iratus Dominus Deus patrum vestrorum contra Juda, tradidit eos in manibus vestris, et occidistis eos atrociter, ita ut ad caelum pertingeret vestra crudelitas.
  11769 2 Paralipomena	2Par	14	28	10	Insuper filios Juda et Jerusalem vultis vobis subjicere in servos et ancillas : quod nequaquam facto opus est : peccastis enim super hoc Domino Deo vestro.
  11770 2 Paralipomena	2Par	14	28	11	Sed audite consilium meum, et reducite captivos quos adduxistis de fratribus vestris, quia magnus furor Domini imminet vobis.
  11771 2 Paralipomena	2Par	14	28	12	Steterunt itaque viri de principibus filiorum Ephraim, Azarias filius Johanan, Barachias filius Mosollamoth, Ezechias filius Sellum, et Amasa filius Adali, contra eos qui veniebant de praelio,
  11772 2 Paralipomena	2Par	14	28	13	et dixerunt eis : Non introducetis huc captivos, ne peccemus Domino. Quare vultis adjicere super peccata nostra, et vetera cumulare delicta ? grande quippe peccatum est, et ira furoris Domini imminet super Israël.
  11773 2 Paralipomena	2Par	14	28	14	Dimiseruntque viri bellatores praedam, et universa quae ceperant, coram principibus, et omni multitudine.
  11774 2 Paralipomena	2Par	14	28	15	Steteruntque viri quos supra memoravimus, et apprehendentes captivos, omnesque qui nudi erant, vestierunt de spoliis : cumque vestissent eos, et calceassent, et refecissent cibo ac potu, unxissentque propter laborem, et adhibuissent eis curam : quicumque ambulare non poterant, et erant imbecillo corpore, imposuerunt eos jumentis, et adduxerunt Jericho civitatem palmarum ad fratres eorum, ipsique reversi sunt in Samariam.
  11775 2 Paralipomena	2Par	14	28	16	Tempore illo misit rex Achaz ad regem Assyriorum, postulans auxilium.
  11776 2 Paralipomena	2Par	14	28	17	Veneruntque Idumaei, et percusserunt multos ex Juda, et ceperunt praedam magnam.
  11777 2 Paralipomena	2Par	14	28	18	Philisthiim quoque diffusi sunt per urbes campestres, et ad meridiem Juda : ceperuntque Bethsames, et Ajalon, et Gaderoth, Socho quoque, et Thamnan, et Gamzo, cum viculis suis, et habitaverunt in eis.
  11778 2 Paralipomena	2Par	14	28	19	Humiliaverat enim Dominus Judam propter Achaz regem Juda, eo quod nudasset eum auxilio, et contemptui habuisset Dominum.
  11779 2 Paralipomena	2Par	14	28	20	Adduxitque contra eum Thelgathphalnasar regem Assyriorum, qui et afflixit eum, et nullo resistente vastavit.
  11780 2 Paralipomena	2Par	14	28	21	Igitur Achaz, spoliata domo Domini, et domo regum ac principum, dedit regi Assyriorum munera, et tamen nihil ei profuit.
  11781 2 Paralipomena	2Par	14	28	22	Insuper et tempore angustiae suae auxit contemptum in Dominum, ipse per se rex Achaz,
  11782 2 Paralipomena	2Par	14	28	23	immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis, et dixit : Dii regum Syriae auxiliantur eis, quos ego placabo hostiis, et aderunt mihi : cum e contrario ipsi fuerint ruinae ei, et universo Israël.
  11783 2 Paralipomena	2Par	14	28	24	Direptis itaque Achaz omnibus vasis domus Dei, atque confractis, clausit januas templi Dei, et fecit sibi altaria in universis angulis Jerusalem.
  11784 2 Paralipomena	2Par	14	28	25	In omnibus quoque urbibus Juda exstruxit aras ad cremandum thus, atque ad iracundiam provocavit Dominum Deum patrum suorum.
  11785 2 Paralipomena	2Par	14	28	26	Reliqua autem sermonum ejus, et omnium operum suorum priorum et novissimorum, scripta sunt in libro regum Juda et Israël.
  11786 2 Paralipomena	2Par	14	28	27	Dormivitque Achaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate Jerusalem : neque enim receperunt eum in sepulchra regum Israël. Regnavitque Ezechias filius ejus pro eo.
  11787 2 Paralipomena	2Par	14	29	1	Igitur Ezechias regnare coepit, cum viginti quinque esset annorum, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Abia filia Zachariae.
  11788 2 Paralipomena	2Par	14	29	2	Fecitque quod erat placitum in conspectu Domini, juxta omnia quae fecerat David pater ejus.
  11789 2 Paralipomena	2Par	14	29	3	Ipse, anno et mense primo regni sui, aperuit valvas domus Domini, et instauravit eas.
  11790 2 Paralipomena	2Par	14	29	4	Adduxitque sacerdotes atque Levitas, et congregavit eos in plateam orientalem.
  11791 2 Paralipomena	2Par	14	29	5	Dixitque ad eos : Audite me, Levitae, et sanctificamini : mundate domum Domini Dei patrum vestrorum, et auferte omnem immunditiam de sanctuario.
  11792 2 Paralipomena	2Par	14	29	6	Peccaverunt patres nostri, et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri, derelinquentes eum : averterunt facies suas a tabernaculo Domini, et praebuerunt dorsum.
  11793 2 Paralipomena	2Par	14	29	7	Clauserunt ostia quae erant in porticu, et extinxerunt lucernas, incensumque non adoleverunt, et holocausta non obtulerunt in sanctuario Deo Israël.
  11794 2 Paralipomena	2Par	14	29	8	Concitatus est itaque furor Domini super Judam et Jerusalem, tradiditque eos in commotionem, et in interitum, et in sibilum, sicut ipsi cernitis oculis vestris.
  11795 2 Paralipomena	2Par	14	29	9	En corruerunt patres nostri gladiis : filii nostri, et filiae nostrae, et conjuges captivae ductae sunt propter hoc scelus.
  11796 2 Paralipomena	2Par	14	29	10	Nunc ergo placet mihi ut ineamus foedus cum Domino Deo Israël, et avertet a nobis furorem irae suae.
  11797 2 Paralipomena	2Par	14	29	11	Filii mei, nolite negligere : vos elegit Dominus ut stetis coram eo, et ministretis illi, colatisque eum, et cremetis ei incensum.
  11798 2 Paralipomena	2Par	14	29	12	Surrexerunt ergo Levitae : Mahath filius Amasai, et Joël filius Azariae de filiis Caath : porro de filiis Merari, Cis filius Abdi, et Azarias filius Jalaleel. De filiis autem Gersom, Joah filius Zemma, et Eden filius Joah.
  11799 2 Paralipomena	2Par	14	29	13	At vero de filiis Elisaphan, Samri, et Jahiel. De filiis quoque Asaph, Zacharias, et Mathanias :
  11800 2 Paralipomena	2Par	14	29	14	necnon de filiis Heman, Jahiel, et Semei : sed et de filiis Idithun, Semeias, et Oziel.
  11801 2 Paralipomena	2Par	14	29	15	Congregaveruntque fratres suos, et sanctificati sunt, et ingressi sunt juxta mandatum regis et imperium Domini, ut expiarent domum Dei.
  11802 2 Paralipomena	2Par	14	29	16	Sacerdotes quoque ingressi templum Domini ut sanctificarent illud, extulerunt omnem immunditiam quam intro repererant in vestibulo domus Domini : quam tulerunt Levitae, et asportaverunt ad torrentem Cedron foras.
  11803 2 Paralipomena	2Par	14	29	17	Coeperunt autem prima die mensis primi mundare, et in die octavo ejusdem mensis ingressi sunt porticum templi Domini, expiaveruntque templum diebus octo, et in die sextadecima mensis ejusdem, quod coeperant, impleverunt.
  11804 2 Paralipomena	2Par	14	29	18	Ingressi quoque sunt ad Ezechiam regem, et dixerunt ei : Sanctificavimus omnem domum Domini, et altare holocausti, vasaque ejus, necnon et mensam propositionis cum omnibus vasis suis,
  11805 2 Paralipomena	2Par	14	29	19	cunctamque templi supellectilem, quam polluerat rex Achaz in regno suo, postquam praevaricatus est : et ecce exposita sunt omnia coram altare Domini.
  11806 2 Paralipomena	2Par	14	29	20	Consurgensque diluculo Ezechias rex, adunavit omnes principes civitatis, et ascendit in domum Domini :
  11807 2 Paralipomena	2Par	14	29	21	obtuleruntque simul tauros septem, et arietes septem, agnos septem, et hircos septem pro peccato, pro regno, pro sanctuario, pro Juda : dixitque sacerdotibus filiis Aaron, ut offerrent super altare Domini.
  11808 2 Paralipomena	2Par	14	29	22	Mactaverunt igitur tauros, et susceperunt sanguinem sacerdotes, et fuderunt illum super altare : mactaverunt etiam arietes, et illorum sanguinem super altare fuderunt, immolaveruntque agnos, et fuderunt super altare sanguinem.
  11809 2 Paralipomena	2Par	14	29	23	Applicuerunt hircos pro peccato coram rege, et universa multitudine, imposueruntque manus suas super eos :
  11810 2 Paralipomena	2Par	14	29	24	et immolaverunt illos sacerdotes, et asperserunt sanguinem eorum coram altare pro piaculo universi Israëlis : pro omni quippe Israël praeceperat rex ut holocaustum fieret, et pro peccato.
  11811 2 Paralipomena	2Par	14	29	25	Constituit quoque Levitas in domo Domini cum cymbalis, et psalteriis, et citharis secundum dispositionem David regis, et Gad videntis, et Nathan prophetae : siquidem Domini praeceptum fuit per manum prophetarum ejus.
  11812 2 Paralipomena	2Par	14	29	26	Steteruntque Levitae tenentes organa David, et sacerdotes tubas.
  11813 2 Paralipomena	2Par	14	29	27	Et jussit Ezechias ut offerrent holocausta super altare : cumque offerrentur holocausta, coeperunt laudes canere Domino, et clangere tubis, atque in diversis organis quae David rex Israël praeparaverat, concrepare.
  11814 2 Paralipomena	2Par	14	29	28	Omni autem turba adorante, cantores, et ii qui tenebant tubas, erant in officio suo donec compleretur holocaustum.
  11815 2 Paralipomena	2Par	14	29	29	Cumque finita esset oblatio, incurvatus est rex, et omnes qui erant cum eo, et adoraverunt.
  11816 2 Paralipomena	2Par	14	29	30	Praecepitque Ezechias et principes Levitis, ut laudarent Dominum sermonibus David, et Asaph videntis : qui laudaverunt eum magna laetitia, et incurvato genu adoraverunt.
  11817 2 Paralipomena	2Par	14	29	31	Ezechias autem etiam haec addidit : Implestis manus vestras Domino : accedite, et offerte victimas et laudes in domo Domini. Obtulit ergo universa multitudo hostias, et laudes, et holocausta, mente devota.
  11818 2 Paralipomena	2Par	14	29	32	Porro numerus holocaustorum quae obtulit multitudo, hic fuit : tauros septuaginta, arietes centum, agnos ducentos.
  11819 2 Paralipomena	2Par	14	29	33	Sanctificaveruntque Domino boves sexcentos, et oves tria millia.
  11820 2 Paralipomena	2Par	14	29	34	Sacerdotes vero pauci erant, nec poterant sufficere ut pelles holocaustorum detraherent : unde et Levitae fratres eorum adjuverunt eos, donec impleretur opus, et sanctificarentur antistites : Levitae quippe faciliori ritu sanctificantur quam sacerdotes.
  11821 2 Paralipomena	2Par	14	29	35	Fuerunt ergo holocausta plurima, adipes pacificorum, et libamina holocaustorum : et completus est cultus domus Domini.
  11822 2 Paralipomena	2Par	14	29	36	Laetatusque est Ezechias et omnis populus, eo quod ministerium Domini esset expletum : de repente quippe hoc fieri placuerat.
  11823 2 Paralipomena	2Par	14	30	1	Misit quoque Ezechias ad omnem Israël et Judam : scripsitque epistolas ad Ephraim et Manassen ut venirent ad domum Domini in Jerusalem, et facerent Phase Domino Deo Israël.
  11824 2 Paralipomena	2Par	14	30	2	Inito ergo consilio regis et principum, et universi coetus Jerusalem, decreverunt ut facerent Phase mense secundo.
  11825 2 Paralipomena	2Par	14	30	3	Non enim potuerant facere in tempore suo, quia sacerdotes qui possent sufficere, sanctificati non fuerant, et populus nondum congregatus fuerat in Jerusalem.
  11826 2 Paralipomena	2Par	14	30	4	Placuitque sermo regi, et omni multitudini.
  11827 2 Paralipomena	2Par	14	30	5	Et decreverunt ut mitterent nuntios in universum Israël, de Bersabee usque Dan, ut venirent, et facerent Phase Domino Deo Israël in Jerusalem : multi enim non fecerant sicut lege praescriptum est.
  11828 2 Paralipomena	2Par	14	30	6	Perrexeruntque cursores cum epistolis ex regis imperio, et principum ejus, in universum Israël et Judam, juxta id quod rex jusserat, praedicantes : Filii Israël, revertimini ad Dominum Deum Abraham, et Isaac, et Israël : et revertetur ad reliquias quae effugerunt manum regis Assyriorum.
  11829 2 Paralipomena	2Par	14	30	7	Nolite fieri sicut patres vestri et fratres, qui recesserunt a Domino Deo patrum suorum, qui tradidit eos in interitum, ut ipsi cernitis.
  11830 2 Paralipomena	2Par	14	30	8	Nolite indurare cervices vestras, sicut patres vestri : tradite manus Domino, et venite ad sanctuarium ejus quod sanctificavit in aeternum : servite Domino Deo patrum vestrorum, et avertetur a vobis ira furoris ejus.
  11831 2 Paralipomena	2Par	14	30	9	Si enim vos reversi fueritis ad Dominum, fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis, qui illos duxerunt captivos, et revertentur in terram hanc : pius enim et clemens est Dominus Deus vester, et non avertet faciem suam a vobis, si reversi fueritis ad eum.
  11832 2 Paralipomena	2Par	14	30	10	Igitur cursores pergebant velociter de civitate in civitatem per terram Ephraim et Manasse usque ad Zabulon, illis irridentibus et subsannantibus eos.
  11833 2 Paralipomena	2Par	14	30	11	Attamen quidam viri ex Aser, et Manasse, et Zabulon acquiescentes consilio, venerunt Jerusalem.
  11834 2 Paralipomena	2Par	14	30	12	In Juda vero facta est manus Domini ut daret eis cor unum, ut facerent juxta praeceptum regis et principum verbum Domini.
  11835 2 Paralipomena	2Par	14	30	13	Congregatique sunt in Jerusalem populi multi ut facerent solemnitatem azymorum, in mense secundo :
  11836 2 Paralipomena	2Par	14	30	14	et surgentes destruxerunt altaria quae erant in Jerusalem, atque universa in quibus idolis adolebatur incensum, subvertentes, projecerunt in torrentem Cedron.
  11837 2 Paralipomena	2Par	14	30	15	Immolaverunt autem Phase quartadecima die mensis secundi. Sacerdotes quoque atque Levitae tandem sanctificati, obtulerunt holocausta in domo Domini :
  11838 2 Paralipomena	2Par	14	30	16	steteruntque in ordine suo juxta dispositionem et legem Moysi hominis Dei : sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum,
  11839 2 Paralipomena	2Par	14	30	17	eo quod multa turba sanctificata non esset : et idcirco immolarent Levitae Phase his qui non occurrerant sanctificari Domino.
  11840 2 Paralipomena	2Par	14	30	18	Magna etiam pars populi de Ephraim, et Manasse, et Issachar, et Zabulon, quae sanctificata non fuerat, comedit Phase non juxta quod scriptum est : et oravit pro eis Ezechias, dicens : Dominus bonus propitiabitur
  11841 2 Paralipomena	2Par	14	30	19	cunctis, qui in toto corde requirunt Dominum Deum patrum suorum : et non imputabit eis quod minus sanctificati sunt.
  11842 2 Paralipomena	2Par	14	30	20	Quem exaudivit Dominus, et placatus est populo.
  11843 2 Paralipomena	2Par	14	30	21	Feceruntque filii Israël, qui inventi sunt in Jerusalem, solemnitatem azymorum septem diebus in laetitia magna, laudantes Dominum per singulos dies : Levitae quoque et sacerdotes per organa quae suo officio congruebant.
  11844 2 Paralipomena	2Par	14	30	22	Et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum qui habebant intelligentiam bonam super Domino : et comederunt septem diebus solemnitatis, immolantes victimas pacificorum, et laudantes Dominum Deum patrum suorum.
  11845 2 Paralipomena	2Par	14	30	23	Placuitque universae multitudini ut celebrarent etiam alios dies septem : quod et fecerunt cum ingenti gaudio.
  11846 2 Paralipomena	2Par	14	30	24	Ezechias enim rex Juda praebuerat multitudini mille tauros, et septem millia ovium : principes vero dederant populo tauros mille, et oves decem millia : sanctificata est ergo sacerdotum plurima multitudo.
  11847 2 Paralipomena	2Par	14	30	25	Et hilaritate perfusa omnis turba Juda, tam sacerdotum et Levitarum, quam universae frequentiae quae venerat ex Israël : proselytorum quoque de terra Israël, et habitantium in Juda.
  11848 2 Paralipomena	2Par	14	30	26	Factaque est grandis celebritas in Jerusalem, qualis a diebus Salomonis filii David regis Israël in ea urbe non fuerat.
  11849 2 Paralipomena	2Par	14	30	27	Surrexerunt autem sacerdotes atque Levitae benedicentes populo : et exaudita est vox eorum, pervenitque oratio in habitaculum sanctum caeli.
  11850 2 Paralipomena	2Par	14	31	1	Cumque haec fuissent rite celebrata, egressus est omnis Israël qui inventus fuerat in urbibus Juda, et fregerunt simulacra, succideruntque lucos, demoliti sunt excelsa, et altaria destruxerunt, non solum de universo Juda et Benjamin, sed et de Ephraim quoque et Manasse, donec penitus everterent : reversique sunt omnes filii Israël in possessiones et civitates suas.
  11851 2 Paralipomena	2Par	14	31	2	Ezechias autem constituit turmas sacerdotales et Leviticas per divisiones suas, unumquemque in officio proprio, tam sacerdotum videlicet quam Levitarum, ad holocausta et pacifica, ut ministrarent et confiterentur, canerentque in portis castrorum Domini.
  11852 2 Paralipomena	2Par	14	31	3	Pars autem regis erat, ut de propria ejus substantia offerretur holocaustum, mane semper et vespere : sabbatis quoque, et calendis, et solemnitatibus ceteris, sicut scriptum est in lege Moysi.
  11853 2 Paralipomena	2Par	14	31	4	Praecepit etiam populo habitantium Jerusalem ut darent partes sacerdotibus et Levitis, ut possent vacare legi Domini.
  11854 2 Paralipomena	2Par	14	31	5	Quod cum percrebruisset in auribus multitudinis, plurimas obtulere primitias filii Israël frumenti, vini, et olei : mellis quoque, et omnium quae gignit humus, decimas obtulerunt.
  11855 2 Paralipomena	2Par	14	31	6	Sed et filii Israël et Juda qui habitabant in urbibus Juda, obtulerunt decimas boum et ovium, decimasque sanctorum quae voverant Domino Deo suo : atque universa portantes, fecerunt acervos plurimos.
  11856 2 Paralipomena	2Par	14	31	7	Mense tertio coeperunt acervorum jacere fundamenta, et mense septimo compleverunt eos.
  11857 2 Paralipomena	2Par	14	31	8	Cumque ingressi fuissent Ezechias et principes ejus, viderunt acervos, et benedixerunt Domino ac populo Israël.
  11858 2 Paralipomena	2Par	14	31	9	Interrogavitque Ezechias sacerdotes et Levitas, cur ita jacerent acervi.
  11859 2 Paralipomena	2Par	14	31	10	Respondit illi Azarias sacerdos primus de stirpe Sadoc, dicens : Ex quo coeperunt offerri primitiae in domo Domini, comedimus, et saturati sumus, et remanserunt plurima, eo quod benedixerit Dominus populo suo : reliquarum autem copia est ista, quam cernis.
  11860 2 Paralipomena	2Par	14	31	11	Praecepit igitur Ezechias ut praepararent horrea in domo Domini. Quod cum fecissent,
  11861 2 Paralipomena	2Par	14	31	12	intulerunt tam primitias quam decimas, et quaecumque voverant, fideliter. Fuit autem praefectus eorum Chonenias Levita, et Semei frater ejus secundus,
  11862 2 Paralipomena	2Par	14	31	13	post quem Jahiel, et Azarias, et Nahath, et Asaël, et Jerimoth, Jozabad quoque, et Eliel, et Jesmachias, et Mahath, et Banaias, praepositi sub manibus Choneniae et Semei fratris ejus, ex imperio Ezechiae regis et Azariae pontificis domus Dei, ad quos omnia pertinebant.
  11863 2 Paralipomena	2Par	14	31	14	Core vero filius Jemna Levites, et janitor orientalis portae, praepositus erat iis quae sponte offerebantur Domino, primitiisque et consecratis in Sancta sanctorum.
  11864 2 Paralipomena	2Par	14	31	15	Et sub cura ejus Eden, et Benjamin, Jesue, et Semeias, Amarias quoque, et Sechenias in civitatibus sacerdotum, ut fideliter distribuerent fratribus suis partes, minoribus atque majoribus :
  11865 2 Paralipomena	2Par	14	31	16	exceptis maribus ab annis tribus et supra, cunctis qui ingrediebantur templum Domini, et quidquid per singulos dies conducebat in ministerio, atque observationibus juxta divisiones suas,
  11866 2 Paralipomena	2Par	14	31	17	sacerdotibus per familias, et Levitis a vigesimo anno et supra, per ordines et turmas suas,
  11867 2 Paralipomena	2Par	14	31	18	universaeque multitudini tam uxoribus quam liberis eorum utriusque sexus, fideliter cibi de his quae sanctificata fuerant, praebebantur.
  11868 2 Paralipomena	2Par	14	31	19	Sed et filiorum Aaron per agros, et suburbana urbium singularum, dispositi erant viri, qui partes distribuerent universo sexui masculino de sacerdotibus et Levitis.
  11869 2 Paralipomena	2Par	14	31	20	Fecit ergo Ezechias universa quae diximus in omni Juda : operatusque est bonum et rectum, et verum coram Domino Deo suo,
  11870 2 Paralipomena	2Par	14	31	21	in universa cultura ministerii domus Domini, juxta legem et caeremonias, volens requirere Deum suum in toto corde suo : fecitque, et prosperatus est.
  11871 2 Paralipomena	2Par	14	32	1	Post quae et hujuscemodi veritatem, venit Sennacherib rex Assyriorum, et ingressus Judam, obsedit civitates munitas, volens eas capere.
  11872 2 Paralipomena	2Par	14	32	2	Quod cum vidisset Ezechias, venisse scilicet Sennacherib, et totum belli impetum verti contra Jerusalem,
  11873 2 Paralipomena	2Par	14	32	3	inito cum principibus consilio, virisque fortissimis, ut obturarent capita fontium qui erant extra urbem : et hoc omnium decernente sententia,
  11874 2 Paralipomena	2Par	14	32	4	congregavit plurimam multitudinem, et obturaverunt cunctos fontes, et rivum qui fluebat in medio terrae, dicentes : Ne veniant reges Assyriorum, et inveniant aquarum abundantiam.
  11875 2 Paralipomena	2Par	14	32	5	Aedificavit quoque, agens industrie, omnem murum qui fuerat dissipatus, et exstruxit turres desuper, et forinsecus alterum murum : instauravitque Mello in civitate David, et fecit universi generis armaturam et clypeos :
  11876 2 Paralipomena	2Par	14	32	6	constituitque principes bellatorum in exercitu, et convocavit universos in platea portae civitatis, ac locutus est ad cor eorum, dicens :
  11877 2 Paralipomena	2Par	14	32	7	Viriliter agite, et confortamini : nolite timere, nec paveatis regem Assyriorum, et universam multitudinem quae est cum eo : multo enim plures nobiscum sunt, quam cum illo.
  11878 2 Paralipomena	2Par	14	32	8	Cum illo enim est brachium carneum : nobiscum Dominus Deus noster, qui auxiliator est noster, pugnatque pro nobis. Confortatusque est populus hujuscemodi verbis Ezechiae regis Juda.
  11879 2 Paralipomena	2Par	14	32	9	Quae postquam gesta sunt, misit Sennacherib rex Assyriorum servos suos in Jerusalem (ipse enim cum universo exercitu obsidebat Lachis) ad Ezechiam regem Juda, et ad omnem populum qui erat in urbe, dicens :
  11880 2 Paralipomena	2Par	14	32	10	Haec dicit Sennacherib rex Assyriorum : In quo habentes fiduciam sedetis obsessi in Jerusalem ?
  11881 2 Paralipomena	2Par	14	32	11	num Ezechias decipit vos, ut tradat morti in fame et siti, affirmans quod Dominus Deus vester liberet vos de manu regis Assyriorum ?
  11882 2 Paralipomena	2Par	14	32	12	Numquid non iste est Ezechias, qui destruxit excelsa illius, et altaria, et praecepit Juda et Jerusalem, dicens : Coram altari uno adorabitis, et in ipso comburetis incensum ?
  11883 2 Paralipomena	2Par	14	32	13	an ignoratis quae ego fecerim, et patres mei, cunctis terrarum populis ? numquid praevaluerunt dii gentium, omniumque terrarum, liberare regionem suam de manu mea ?
  11884 2 Paralipomena	2Par	14	32	14	Quis est de universis diis gentium, quas vastaverunt patres mei, qui potuerit eruere populum suum de manu mea, ut possit etiam Deus vester eruere vos de hac manu ?
  11885 2 Paralipomena	2Par	14	32	15	non vos ergo decipiat Ezechias, nec vana persuasione deludat, neque credatis ei. Si enim nullus potuit deus cunctarum gentium atque regnorum liberare populum suum de manu mea, et de manu patrum meorum, consequenter nec Deus vester poterit eruere vos de manu mea.
  11886 2 Paralipomena	2Par	14	32	16	Sed et alia multa locuti sunt servi ejus contra Dominum Deum, et contra Ezechiam servum ejus.
  11887 2 Paralipomena	2Par	14	32	17	Epistolas quoque scripsit plenas blasphemiae in Dominum Deum Israël, et locutus est adversus eum : Sicut dii gentium ceterarum non potuerunt liberare populum suum de manu mea, sic et Deus Ezechiae eruere non poterit populum suum de manu ista.
  11888 2 Paralipomena	2Par	14	32	18	Insuper et clamore magno, lingua judaica, contra populum qui sedebat in muris Jerusalem, personabat, ut terreret eos, et caperet civitatem.
  11889 2 Paralipomena	2Par	14	32	19	Locutusque est contra Deum Jerusalem, sicut adversum deos populorum terrae, opera manuum hominum.
  11890 2 Paralipomena	2Par	14	32	20	Oraverunt igitur Ezechias rex, et Isaias filius Amos prophetes, adversum hanc blasphemiam, ac vociferati sunt usque in caelum.
  11891 2 Paralipomena	2Par	14	32	21	Et misit Dominus angelum, qui percussit omnem virum robustum, et bellatorem, et principem exercitus regis Assyriorum : reversusque est cum ignominia in terram suam. Cumque ingressus esset domum dei sui, filii qui egressi fuerant de utero ejus interfecerunt eum gladio.
  11892 2 Paralipomena	2Par	14	32	22	Salvavitque Dominus Ezechiam et habitatores Jerusalem de manu Sennacherib regis Assyriorum, et de manu omnium, et praestitit eis quietem per circuitum.
  11893 2 Paralipomena	2Par	14	32	23	Multi etiam deferebant hostias et sacrificia Domino in Jerusalem, et munera Ezechiae regi Juda : qui exaltatus est post haec coram cunctis gentibus.
  11894 2 Paralipomena	2Par	14	32	24	In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem, et oravit Dominum : exaudivitque eum, et dedit ei signum.
  11895 2 Paralipomena	2Par	14	32	25	Sed non juxta beneficia quae acceperat, retribuit, quia elevatum est cor ejus : et facta est contra eum ira, et contra Judam et Jerusalem.
  11896 2 Paralipomena	2Par	14	32	26	Humiliatusque est postea, eo quod exaltatum fuisset cor ejus, tam ipse quam habitatores Jerusalem : et idcirco non venit super eos ira Domini in diebus Ezechiae.
  11897 2 Paralipomena	2Par	14	32	27	Fuit autem Ezechias dives, et inclytus valde, et thesauros sibi plurimos congregavit argenti, et auri, et lapidis pretiosi, aromatum, et armorum universi generis, et vasorum magni pretii.
  11898 2 Paralipomena	2Par	14	32	28	Apothecas quoque frumenti, vini, et olei, et praesepia omnium jumentorum, caulasque pecorum,
  11899 2 Paralipomena	2Par	14	32	29	et urbes aedificavit sibi : habebat quippe greges ovium et armentorum innumerabiles, eo quod dedisset ei Dominus substantiam multam nimis.
  11900 2 Paralipomena	2Par	14	32	30	Ipse est Ezechias, qui obturavit superiorem fontem aquarum Gihon, et avertit eas subter ad occidentem urbis David : in omnibus operibus suis fecit prospere quae voluit.
  11901 2 Paralipomena	2Par	14	32	31	Attamen in legatione principum Babylonis, qui missi fuerant ad eum ut interrogarent de portento quod acciderat super terram, dereliquit eum Deus ut tentaretur, et nota fierent omnia quae erant in corde ejus.
  11902 2 Paralipomena	2Par	14	32	32	Reliqua autem sermonum Ezechiae, et misericordiarum ejus, scripta sunt in visione Isaiae filii Amos prophetae, et in libro regum Juda et Israël.
  11903 2 Paralipomena	2Par	14	32	33	Dormivitque Ezechias cum patribus suis, et sepelierunt eum super sepulchra filiorum David : et celebravit ejus exequias universus Juda, et omnes habitatores Jerusalem : regnavitque Manasses filius ejus pro eo.
  11904 2 Paralipomena	2Par	14	33	1	Duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Jerusalem.
  11905 2 Paralipomena	2Par	14	33	2	Fecit autem malum coram Domino, juxta abominationes gentium quas subvertit Dominus coram filiis Israël :
  11906 2 Paralipomena	2Par	14	33	3	et conversus instauravit excelsa quae demolitus fuerat Ezechias pater ejus : construxitque aras Baalim, et fecit lucos, et adoravit omnem militiam caeli, et coluit eam.
  11907 2 Paralipomena	2Par	14	33	4	Aedificavit quoque altaria in domo Domini, de qua dixerat Dominus : In Jerusalem erit nomen meum in aeternum.
  11908 2 Paralipomena	2Par	14	33	5	Aedificavit autem ea cuncto exercitui caeli in duobus atriis domus Domini.
  11909 2 Paralipomena	2Par	14	33	6	Transireque fecit filios suos per ignem in valle Benennom : observabat somnia, sectabatur auguria, maleficis artibus inserviebat, habebat secum magos et incantatores, multaque mala operatus est coram Domino ut irritaret eum.
  11910 2 Paralipomena	2Par	14	33	7	Sculptile quoque et conflatile signum posuit in domo Dei, de qua locutus est Deus ad David, et ad Salomonem filium ejus, dicens : In domo hac, et in Jerusalem quam elegi de cunctis tribubus Israël, ponam nomen meum in sempiternum.
  11911 2 Paralipomena	2Par	14	33	8	Et moveri non faciam pedem Israël de terra quam tradidi patribus eorum : ita dumtaxat si custodierint facere quae praecepi eis, cunctamque legem, et caeremonias atque judicia, per manum Moysi.
  11912 2 Paralipomena	2Par	14	33	9	Igitur Manasses seduxit Judam, et habitatores Jerusalem, ut facerent malum super omnes gentes quas subverterat Dominus a facie filiorum Israël.
  11913 2 Paralipomena	2Par	14	33	10	Locutusque est Dominus ad eum, et ad populum illius, et attendere noluerunt.
  11914 2 Paralipomena	2Par	14	33	11	Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum : ceperuntque Manassen, et vinctum catenis atque compedibus duxerunt in Babylonem.
  11915 2 Paralipomena	2Par	14	33	12	Qui postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum : et egit poenitentiam valde coram Deo patrum suorum.
  11916 2 Paralipomena	2Par	14	33	13	Deprecatusque est eum, et obsecravit intente : et exaudivit orationem ejus, reduxitque eum Jerusalem in regnum suum, et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus.
  11917 2 Paralipomena	2Par	14	33	14	Post haec aedificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gihon in convalle, ab introitu portae piscium per circuitum usque ad Ophel, et exaltavit illum vehementer : constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Juda munitis :
  11918 2 Paralipomena	2Par	14	33	15	et abstulit deos alienos, et simulacrum de domo Domini : aras quoque, quas fecerat in monte domus Domini et in Jerusalem : et projecit omnia extra urbem.
  11919 2 Paralipomena	2Par	14	33	16	Porro instauravit altare Domini, et immolavit super illud victimas, et pacifica, et laudem : praecepitque Judae ut serviret Domino Deo Israël.
  11920 2 Paralipomena	2Par	14	33	17	Attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo.
  11921 2 Paralipomena	2Par	14	33	18	Reliqua autem gestorum Manasse, et obsecratio ejus ad Deum suum, verba quoque videntium qui loquebantur ad eum in nomine Domini Dei Israël, continentur in sermonibus regum Israël.
  11922 2 Paralipomena	2Par	14	33	19	Oratio quoque ejus et exauditio, et cuncta peccata atque contemptus, loca etiam in quibus aedificavit excelsa, et fecit lucos et statuas antequam ageret poenitentiam, scripta sunt in sermonibus Hozai.
  11923 2 Paralipomena	2Par	14	33	20	Dormivit ergo Manasses cum patribus suis, et sepelierunt eum in domo sua : regnavitque pro eo filius ejus Amon.
  11924 2 Paralipomena	2Par	14	33	21	Viginti duorum annorum erat Amon cum regnare coepisset, et duobus annis regnavit in Jerusalem.
  11925 2 Paralipomena	2Par	14	33	22	Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater ejus : et cunctis idolis quae Manasses fuerat fabricatus, immolavit atque servivit.
  11926 2 Paralipomena	2Par	14	33	23	Et non est reveritus faciem Domini, sicut reveritus est Manasses pater ejus, et multo majora deliquit.
  11927 2 Paralipomena	2Par	14	33	24	Cumque conjurassent adversus eum servi sui, interfecerunt eum in domo sua.
  11928 2 Paralipomena	2Par	14	33	25	Porro reliqua populi multitudo, caesis iis qui Amon percusserant, constituit regem Josiam filium ejus pro eo.
  11929 2 Paralipomena	2Par	14	34	1	Octo annorum erat Josias cum regnare coepisset, et triginta et uno anno regnavit in Jerusalem.
  11930 2 Paralipomena	2Par	14	34	2	Fecitque quod erat rectum in conspectu Domini, et ambulavit in viis David patris sui : non declinavit neque ad dextram, neque ad sinistram.
  11931 2 Paralipomena	2Par	14	34	3	Octavo autem anno regni sui, cum adhuc esset puer, coepit quaerere Deum patris sui David : et duodecimo anno postquam regnare coeperat, mundavit Judam et Jerusalem ab excelsis, et lucis, simulacrisque et sculptilibus.
  11932 2 Paralipomena	2Par	14	34	4	Destruxeruntque coram eo aras Baalim, et simulacra quae superposita fuerant, demoliti sunt : lucos etiam et sculptilia succidit atque comminuit, et super tumulos eorum qui eis immolare consueverant, fragmenta dispersit.
  11933 2 Paralipomena	2Par	14	34	5	Ossa praeterea sacerdotum combussit in altaribus idolorum, mundavitque Judam et Jerusalem.
  11934 2 Paralipomena	2Par	14	34	6	Sed et in urbibus Manasse, et Ephraim, et Simeon, usque Nephthali, cuncta subvertit.
  11935 2 Paralipomena	2Par	14	34	7	Cumque altaria dissipasset, et lucos et sculptilia contrivisset in frustra, cunctaque delubra demolitus esset de universa terra Israël, reversus est in Jerusalem.
  11936 2 Paralipomena	2Par	14	34	8	Igitur anno octavodecimo regni sui, mundata jam terra et templo Domini, misit Saphan filium Eseliae, et Maasiam principem civitatis, et Joha filium Joachaz a commentariis, ut instaurarent domum Domini Dei sui.
  11937 2 Paralipomena	2Par	14	34	9	Qui venerunt ad Helciam sacerdotem magnum : acceptamque ab eo pecuniam quae illata fuerat in domum Domini, et quam congregaverant Levitae, et janitores de Manasse, et Ephraim, et universis reliquiis Israël, ab omni quoque Juda, et Benjamin, et habitatoribus Jerusalem,
  11938 2 Paralipomena	2Par	14	34	10	tradiderunt in manibus eorum qui praeerant operariis in domo Domini, ut instaurarent templum, et infirma quaeque sarcirent.
  11939 2 Paralipomena	2Par	14	34	11	At illi dederunt eam artificibus et caementariis, ut emerent lapides de lapicidinis, et ligna ad commissuras aedificii, et ad contignationem domorum quas destruxerant reges Juda.
  11940 2 Paralipomena	2Par	14	34	12	Qui fideliter cuncta faciebant. Erant autem praepositi operantium Jahath et Abdias de filiis Merari, Zacharias et Mosollam de filiis Caath, qui urgebant opus : omnes Levitae scientes organis canere.
  11941 2 Paralipomena	2Par	14	34	13	Super eos vero qui ad diversos usus onera portabant, erant scribae, et magistri de Levitis, janitores.
  11942 2 Paralipomena	2Par	14	34	14	Cumque efferrent pecuniam quae illata fuerat in templum Domini, reperit Helcias sacerdos librum legis Domini per manum Moysi.
  11943 2 Paralipomena	2Par	14	34	15	Et ait ad Saphan scribam : Librum legis inveni in domo Domini : et tradidit ei.
  11944 2 Paralipomena	2Par	14	34	16	At ille intulit volumen ad regem, et nuntiavit ei, dicens : Omnia quae dedisti in manu servorum tuorum, ecce complentur.
  11945 2 Paralipomena	2Par	14	34	17	Argentum quod repertum est in domo Domini, conflaverunt, datumque est praefectis artificum, et diversa opera fabricantium.
  11946 2 Paralipomena	2Par	14	34	18	Praeterea tradidit mihi Helcias sacerdos hunc librum. Quem cum rege praesente recitasset,
  11947 2 Paralipomena	2Par	14	34	19	audissetque ille verba legis, scidit vestimenta sua :
  11948 2 Paralipomena	2Par	14	34	20	et praecepit Helciae, et Ahicam filio Saphan, et Abdon filio Micha, Saphan quoque scribae, et Asaae servo regis, dicens :
  11949 2 Paralipomena	2Par	14	34	21	Ite, et orate Dominum pro me, et pro reliquiis Israël et Juda, super universis sermonibus libri istius, qui repertus est : magnus enim furor Domini stillavit super nos, eo quod non custodierint patres nostri verba Domini ut facerent omnia quae scripta sunt in isto volumine.
  11950 2 Paralipomena	2Par	14	34	22	Abiit ergo Helcias, et hi qui simul a rege missi fuerant, ad Oldam prophetidem, uxorem Sellum filii Thecuath filii Hasra custodis vestium, quae habitabat in Jerusalem in Secunda : et locuti sunt ei verba quae supra narravimus.
  11951 2 Paralipomena	2Par	14	34	23	At illa respondit eis : Haec dicit Dominus Deus Israël : Dicite viro qui misit vos ad me :
  11952 2 Paralipomena	2Par	14	34	24	Haec dicit Dominus : Ecce ego inducam mala super locum istum et super habitatores ejus, cunctaque maledicta quae scripta sunt in libro hoc, quem legerunt coram rege Juda.
  11953 2 Paralipomena	2Par	14	34	25	Quia dereliquerunt me, et sacrificaverunt diis alienis, ut me ad iracundiam provocarent in cunctis operibus manuum suarum, idcirco stillabit furor meus super locum istum, et non extinguetur.
  11954 2 Paralipomena	2Par	14	34	26	Ad regem autem Juda, qui misit vos pro Domino deprecando, sic loquimini : Haec dicit Dominus Deus Israël : Quoniam audisti verba voluminis,
  11955 2 Paralipomena	2Par	14	34	27	atque emollitum est cor tuum, et humiliatus es in conspectu Dei super his quae dicta sunt contra locum hunc et habitatores Jerusalem, reveritusque faciem meam scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me : ego quoque exaudivi te, dicit Dominus.
  11956 2 Paralipomena	2Par	14	34	28	Jam enim colligam te ad patres tuos, et infereris in sepulchrum tuum in pace : nec videbunt oculi tui omne malum quod ego inducturus sum super locum istum, et super habitatores ejus. Retulerunt itaque regi cuncta quae dixerat.
  11957 2 Paralipomena	2Par	14	34	29	At ille convocatis universis majoribus natu Juda et Jerusalem,
  11958 2 Paralipomena	2Par	14	34	30	ascendit in domum Domini, unaque omnes viri Juda et habitatores Jerusalem, sacerdotes et Levitae, et cunctus populus a minimo usque ad maximum. Quibus audientibus in domo Domini, legit rex omnia verba voluminis :
  11959 2 Paralipomena	2Par	14	34	31	et stans in tribunali suo, percussit foedus coram Domino ut ambularet post eum, et custodiret praecepta, et testimonia, et justificationes ejus in toto corde suo, et in tota anima sua, faceretque quae scripta sunt in volumine illo, quod legerat.
  11960 2 Paralipomena	2Par	14	34	32	Adjuravit quoque super hoc omnes qui reperti fuerant in Jerusalem et Benjamin : et fecerunt habitatores Jerusalem juxta pactum Domini Dei patrum suorum.
  11961 2 Paralipomena	2Par	14	34	33	Abstulit ergo Josias cunctas abominationes de universis regionibus filiorum Israël : et fecit omnes qui residui erant in Israël, servire Domino Deo suo. Cunctis diebus ejus non recesserunt a Domino Deo patrum suorum.
  11962 2 Paralipomena	2Par	14	35	1	Fecit autem Josias in Jerusalem Phase Domino, quod immolatum est quartadecima die mensis primi :
  11963 2 Paralipomena	2Par	14	35	2	et constituit sacerdotes in officiis suis, hortatusque est eos ut ministrarent in domo Domini :
  11964 2 Paralipomena	2Par	14	35	3	Levitis quoque, ad quorum eruditionem omnis Israël sanctificabatur Domino, locutus est : Ponite arcam in sanctuario templi, quod aedificavit Salomon filius David rex Israël, nequaquam enim eam ultra portabitis : nunc autem ministrate Domino Deo vestro, et populo ejus Israël.
  11965 2 Paralipomena	2Par	14	35	4	Et praeparate vos per domos et cognationes vestras in divisionibus singulorum, sicut praecepit David rex Israël, et descripsit Salomon filius ejus.
  11966 2 Paralipomena	2Par	14	35	5	Et ministrate in sanctuario per familias turmasque Leviticas,
  11967 2 Paralipomena	2Par	14	35	6	et sanctificati immolate Phase : fratres etiam vestros, ut possint juxta verba quae locutus est Dominus in manu Moysi facere, praeparate.
  11968 2 Paralipomena	2Par	14	35	7	Dedit praeterea Josias omni populo qui ibi fuerat inventus in solemnitate Phase, agnos et haedos de gregibus et reliqui pecoris triginta millia, boum quoque tria millia : haec de regis universa substantia.
  11969 2 Paralipomena	2Par	14	35	8	Duces quoque ejus sponte quod voverant, obtulerunt, tam populo quam sacerdotibus et Levitis. Porro Helcias, et Zacharias, et Jahiel principes domus Domini dederunt sacerdotibus ad faciendum Phase pecora commixtim duo millia sexcenta, et boves trecentos.
  11970 2 Paralipomena	2Par	14	35	9	Chonenias autem, et Semeias, etiam Nathanaël fratres ejus, necnon Hasabias, et Jehiel, et Jozabad principes Levitarum, dederunt ceteris Levitis ad celebrandum Phase quinque millia pecorum, et boves quingentos.
  11971 2 Paralipomena	2Par	14	35	10	Praeparatumque est ministerium, et steterunt sacerdotes in officio suo : Levitae quoque in turmis, juxta regis imperium.
  11972 2 Paralipomena	2Par	14	35	11	Et immolatum est Phase : asperseruntque sacerdotes manu sua sanguinem, et Levitae detraxerunt pelles holocaustorum :
  11973 2 Paralipomena	2Par	14	35	12	et separaverunt ea ut darent per domos et familias singulorum, et offerrentur Domino, sicut scriptum est in libro Moysi : de bobus quoque fecerunt similiter.
  11974 2 Paralipomena	2Par	14	35	13	Et assaverunt Phase super ignem, juxta quod in lege scriptum est : pacificas vero hostias coxerunt in lebetibus, et cacabis, et ollis, et festinato distribuerunt universae plebi :
  11975 2 Paralipomena	2Par	14	35	14	sibi autem et sacerdotibus postea paraverunt, nam in oblatione holocaustorum et adipum usque ad noctem sacerdotes fuerunt occupati, unde Levitae sibi et sacerdotibus filiis Aaron paraverunt novissimis.
  11976 2 Paralipomena	2Par	14	35	15	Porro cantores filii Asaph stabant in ordine suo, juxta praeceptum David, et Asaph, et Heman, et Idithun prophetarum regis : janitores vero per portas singulas observabant, ita ut nec puncto quidem discederent a ministerio : quam ob rem et fratres eorum Levitae paraverunt eis cibos.
  11977 2 Paralipomena	2Par	14	35	16	Omnis igitur cultura Domini rite completa est in die illa, ut facerent Phase, et offerrent holocausta super altare Domini, juxta praeceptum regis Josiae.
  11978 2 Paralipomena	2Par	14	35	17	Feceruntque filii Israël, qui reperti fuerant ibi, Phase in tempore illo, et solemnitatem azymorum septem diebus.
  11979 2 Paralipomena	2Par	14	35	18	Non fuit Phase simile huic in Israël a diebus Samuelis prophetae : sed nec quisquam de cunctis regibus Israël fecit Phase sicut Josias, sacerdotibus, et Levitis, et omni Judae et Israël qui repertus fuerat, et habitantibus in Jerusalem.
  11980 2 Paralipomena	2Par	14	35	19	Octavodecimo anno regni Josiae hoc Phase celebratum est.
  11981 2 Paralipomena	2Par	14	35	20	Postquam instauraverat Josias templum, ascendit Nechao rex Aegypti ad pugnandum in Charcamis juxta Euphraten : et processit in occursum ejus Josias.
  11982 2 Paralipomena	2Par	14	35	21	At ille, missis ad eum nuntiis, ait : Quid mihi et tibi est, rex Juda ? non adversum te hodie venio, sed contra aliam pugno domum, ad quam me Deus festinato ire praecepit : desine adversum Deum facere, qui mecum est, ne interficiat te.
  11983 2 Paralipomena	2Par	14	35	22	Noluit Josias reverti, sed praeparavit contra eum bellum, nec acquievit sermonibus Nechao ex ore Dei : verum perrexit ut dimicaret in campo Mageddo.
  11984 2 Paralipomena	2Par	14	35	23	Ibique vulneratus a sagittariis, dixit pueris suis : Educite me de praelio, quia oppido vulneratus sum.
  11985 2 Paralipomena	2Par	14	35	24	Qui transtulerunt eum de curru in alterum currum, qui sequebatur eum more regio, et asportaverunt eum in Jerusalem : mortuusque est, et sepultus in mausoleo patrum suorum, et universus Juda et Jerusalem luxerunt eum.
  11986 2 Paralipomena	2Par	14	35	25	Jeremias maxime : cujus omnes cantores atque cantatrices, usque in praesentem diem, lamentationes super Josiam replicant, et quasi lex obtinuit in Israël : Ecce scriptum fertur in lamentationibus.
  11987 2 Paralipomena	2Par	14	35	26	Reliqua autem sermonum Josiae, et misericordiarum ejus, quae lege praecepta sunt Domini,
  11988 2 Paralipomena	2Par	14	35	27	opera quoque illius prima et novissima, scripta sunt in libro regum Juda et Israël.
  11989 2 Paralipomena	2Par	14	36	1	Tulit ergo populus terrae Joachaz filium Josiae, et constituit regem pro patre suo in Jerusalem.
  11990 2 Paralipomena	2Par	14	36	2	Viginti trium annorum erat Joachaz cum regnare coepisset, et tribus mensibus regnavit in Jerusalem.
  11991 2 Paralipomena	2Par	14	36	3	Amovit autem eum rex Aegypti cum venisset in Jerusalem, et condemnavit terram centum talentis argenti, et talento auri.
  11992 2 Paralipomena	2Par	14	36	4	Constituitque pro eo regem Eliakim fratrem ejus super Judam et Jerusalem, et vertit nomen ejus Joakim : ipsum vero Joachaz tulit secum, et abduxit in Aegyptum.
  11993 2 Paralipomena	2Par	14	36	5	Viginti quinque annorum erat Joakim cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem : fecitque malum coram Domino Deo suo.
  11994 2 Paralipomena	2Par	14	36	6	Contra hunc ascendit Nabuchodonosor rex Chaldaeorum, et vinctum catenis duxit in Babylonem.
  11995 2 Paralipomena	2Par	14	36	7	Ad quam et vasa Domini transtulit, et posuit ea in templo suo.
  11996 2 Paralipomena	2Par	14	36	8	Reliqua autem verborum Joakim, et abominationum ejus quas operatus est, et quae inventa sunt in eo, continentur in libro regum Juda et Israël. Regnavit autem Joachin filius ejus pro eo.
  11997 2 Paralipomena	2Par	14	36	9	Octo annorum erat Joachin cum regnare coepisset, et tribus mensibus ac decem diebus regnavit in Jerusalem : fecitque malum in conspectu Domini.
  11998 2 Paralipomena	2Par	14	36	10	Cumque anni circulus volveretur, misit Nabuchodonosor rex, qui adduxerunt eum in Babylonem, asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini. Regem vero constituit Sedeciam patruum ejus super Judam et Jerusalem.
  11999 2 Paralipomena	2Par	14	36	11	Viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem :
  12000 2 Paralipomena	2Par	14	36	12	fecitque malum in oculis Domini Dei sui, nec erubuit faciem Jeremiae prophetae, loquentis ad se ex ore Domini.
  12001 2 Paralipomena	2Par	14	36	13	A rege quoque Nabuchodonosor recessit, qui adjuraverat eum per Deum : et induravit cervicem suam et cor ut non reverteretur ad Dominum Deum Israël.
  12002 2 Paralipomena	2Par	14	36	14	Sed et universi principes sacerdotum et populus praevaricati sunt inique juxta universas abominationes gentium, et polluerunt domum Domini quam sanctificaverat sibi in Jerusalem.
  12003 2 Paralipomena	2Par	14	36	15	Mittebat autem Dominus Deus patrum suorum ad illos per manum nuntiorum suorum de nocte consurgens, et quotidie commonens : eo quod parceret populo et habitaculo suo.
  12004 2 Paralipomena	2Par	14	36	16	At illi subsannabant nuntios Dei, et parvipendebant sermones ejus, illudebantque prophetis, donec ascenderet furor Domini in populum ejus, et esset nulla curatio.
  12005 2 Paralipomena	2Par	14	36	17	Adduxit enim super eos regem Chaldaeorum, et interfecit juvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui : non est misertus adolescentis, et virginis, et senis, nec decrepiti quidem, sed omnes tradidit in manibus ejus.
  12006 2 Paralipomena	2Par	14	36	18	Universaque vasa domus Domini, tam majora quam minora, et thesauros templi, et regis, et principum, transtulit in Babylonem.
  12007 2 Paralipomena	2Par	14	36	19	Incenderunt hostes domum Dei, destruxeruntque murum Jerusalem : universas turres combusserunt, et quidquid pretiosum fuerat, demoliti sunt.
  12008 2 Paralipomena	2Par	14	36	20	Si quis evaserat gladium, ductus in Babylonem servivit regi et filiis ejus, donec imperaret rex Persarum,
  12009 2 Paralipomena	2Par	14	36	21	et compleretur sermo Domini ex ore Jeremiae, et celebraret terra sabbata sua : cunctis enim diebus desolationis egit sabbatum usque dum complerentur septuaginta anni.
  12010 2 Paralipomena	2Par	14	36	22	Anno autem primo Cyri regis Persarum, ad explendum sermonem Domini quem locutus fuerat per os Jeremiae, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum : qui jussit praedicari in universo regno suo, etiam per scripturam, dicens :
  12011 2 Paralipomena	2Par	14	36	23	Haec dicit Cyrus rex Persarum : Omnia regna terrae dedit mihi Dominus Deus caeli, et ipse praecepit mihi ut aedificarem ei domum in Jerusalem, quae est in Judaea : quis ex vobis est in omni populo ejus ? sit Dominus Deus suus cum eo, et ascendat.
  12012 Ezra	Ezra	15	1	1	Et factum est in trigesimo anno, in quarto, in quinta mensis, cum essem in medio captivorum juxta fluvium Chobar, aperti sunt caeli, et vidi visiones Dei.
  12013 Ezra	Ezra	15	1	2	In quinta mensis, ipse est annus quintus transmigrationis regis Joachin,
  12014 Ezra	Ezra	15	1	3	factum est verbum Domini ad Ezechielem filium Buzi sacerdotem, in terra Chaldaeorum, secus flumen Chobar : et facta est super eum ibi manus Domini.
  12015 Ezra	Ezra	15	1	4	Et vidi, et ecce ventus turbinis veniebat ab aquilone, et nubes magna, et ignis involvens, et splendor in circuitu ejus : et de medio ejus, quasi species electri, id est, de medio ignis :
  12016 Ezra	Ezra	15	1	5	et in medio ejus similitudo quatuor animalium. Et hic aspectus eorum, similitudo hominis in eis.
  12017 Ezra	Ezra	15	1	6	Quatuor facies uni, et quatuor pennae uni.
  12018 Ezra	Ezra	15	1	7	Pedes eorum, pedes recti, et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli : et scintillae quasi aspectus aeris candentis.
  12019 Ezra	Ezra	15	1	8	Et manus hominis sub pennis eorum, in quatuor partibus : et facies et pennas per quatuor partes habebant.
  12020 Ezra	Ezra	15	1	9	Junctaeque erant pennae eorum alterius ad alterum : non revertebantur cum incederent, sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur.
  12021 Ezra	Ezra	15	1	10	Similitudo autem vultus eorum, facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quatuor, facies autem bovis a sinistris ipsorum quatuor, et facies aquilae desuper ipsorum quatuor.
  12022 Ezra	Ezra	15	1	11	Facies eorum et pennae eorum extentae desuper : duae pennae singulorum jungebantur, et duae tegebant corpora eorum.
  12023 Ezra	Ezra	15	1	12	Et unumquodque eorum coram facie sua ambulabat : ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur, nec revertebantur cum ambularent.
  12024 Ezra	Ezra	15	1	13	Et similitudo animalium, aspectus eorum quasi carbonum ignis ardentium, et quasi aspectus lampadarum : haec erat visio discurrens in medio animalium, splendor ignis, et de igne fulgur egrediens.
  12025 Ezra	Ezra	15	1	14	Et animalia ibant et revertebantur, in similitudinem fulguris coruscantis.
  12026 Ezra	Ezra	15	1	15	Cumque aspicerem animalia, apparuit rota una super terram juxta animalia, habens quatuor facies.
  12027 Ezra	Ezra	15	1	16	Et aspectus rotarum et opus earum quasi visio maris : et una similitudo ipsarum quatuor : et aspectus earum et opera quasi sit rota in medio rotae.
  12028 Ezra	Ezra	15	1	17	Per quatuor partes earum euntes ibant, et non revertebantur cum ambularent.
  12029 Ezra	Ezra	15	1	18	Statura quoque erat rotis, et altitudo, et horribilis aspectus : et totum corpus oculis plenum in circuitu ipsarum quatuor.
  12030 Ezra	Ezra	15	1	19	Cumque ambularent animalia, ambulabant pariter et rotae juxta ea : et cum elevarentur animalia de terra, elevabantur simul et rotae.
  12031 Ezra	Ezra	15	1	20	Quocumque ibat spiritus, illuc, eunte spiritu, et rotae pariter elevabantur sequentes eum : spiritus enim vitae erat in rotis.
  12032 Ezra	Ezra	15	1	21	Cum euntibus ibant, et cum stantibus stabant : et cum elevatis a terra, pariter elevabantur et rotae sequentes ea, quia spiritus vitae erat in rotis.
  12033 Ezra	Ezra	15	1	22	Et similitudo super capita animalium firmamenti, quasi aspectus crystalli horribilis, et extenti super capita eorum desuper.
  12034 Ezra	Ezra	15	1	23	Sub firmamento autem pennae eorum rectae alterius ad alterum : unumquodque duabus alis velabat corpus suum, et alterum similiter velabatur.
  12035 Ezra	Ezra	15	1	24	Et audiebam sonum alarum, quasi sonum aquarum multarum, quasi sonum sublimis Dei : cum ambularent, quasi sonus erat multitudinis ut sonus castrorum : cumque starent, demittebantur pennae eorum.
  12036 Ezra	Ezra	15	1	25	Nam cum fieret vox super firmamentum quod erat super caput eorum, stabant, et submittebant alas suas.
  12037 Ezra	Ezra	15	1	26	Et super firmamentum quod erat imminens capiti eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri similitudo throni : et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper.
  12038 Ezra	Ezra	15	1	27	Et vidi quasi speciem electri, velut aspectum ignis, intrinsecus ejus per circuitum : a lumbis ejus et desuper, et a lumbis ejus usque deorsum, vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu,
  12039 Ezra	Ezra	15	1	28	velut aspectum arcus cum fuerit in nube in die pluviae. Hic erat aspectus splendoris per gyrum.
  12040 Ezra	Ezra	15	2	1	Haec visio similitudinis gloriae Domini. Et vidi, et cecidi in faciem meam, et audivi vocem loquentis, et dixit ad me : Fili hominis, sta super pedes tuos, et loquar tecum.
  12041 Ezra	Ezra	15	2	2	Et ingressus est in me spiritus postquam locutus est mihi, et statuit me supra pedes meos : et audivi loquentem ad me,
  12042 Ezra	Ezra	15	2	3	et dicentem : Fili hominis, mitto ego te ad filios Israël, ad gentes apostatrices quae recesserunt a me : ipsi et patres eorum praevaricati sunt pactum meum usque ad diem hanc :
  12043 Ezra	Ezra	15	2	4	et filii dura facie et indomabili corde sunt, ad quos ego mitto te. Et dices ad eos : Haec dicit Dominus Deus :
  12044 Ezra	Ezra	15	2	5	si forte vel ipsi audiant, et si forte quiescant, quoniam domus exasperans est : et scient quia propheta fuerit in medio eorum.
  12045 Ezra	Ezra	15	2	6	Tu ergo, fili hominis, ne timeas eos, neque sermones eorum metuas, quoniam increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas. Verba eorum ne timeas, et vultus eorum ne formides, quia domus exasperans est.
  12046 Ezra	Ezra	15	2	7	Loqueris ergo verba mea ad eos, si forte audiant, et quiescant : quoniam irritatores sunt.
  12047 Ezra	Ezra	15	2	8	Tu autem, fili hominis, audi quaecumque loquor ad te, et noli esse exasperans, sicut domus exasperatrix est : aperi os tuum, et comede quaecumque ego do tibi.
  12048 Ezra	Ezra	15	2	9	Et vidi : et ecce manus missa ad me, in qua erat involutus liber : et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris : et scriptae erant in eo lamentationes, et carmen, et vae.
  12049 Ezra	Ezra	15	3	1	Et dixit ad me : Fili hominis, quodcumque inveneris, comede : comede volumen istud, et vadens loquere ad filios Israël.
  12050 Ezra	Ezra	15	3	2	Et aperui os meum, et cibavit me volumine illo :
  12051 Ezra	Ezra	15	3	3	et dixit ad me : Fili hominis, venter tuus comedet, et viscera tua complebuntur volumine isto quod ego do tibi. Et comedi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce.
  12052 Ezra	Ezra	15	3	4	Et dixit ad me : Fili hominis, vade ad domum Israël, et loqueris verba mea ad eos.
  12053 Ezra	Ezra	15	3	5	Non enim ad populum profundi sermonis et ignotae linguae tu mitteris ad domum Israël :
  12054 Ezra	Ezra	15	3	6	neque ad populos multos profundi sermonis et ignotae linguae, quorum non possis audire sermones : et si ad illos mittereris, ipsi audirent te :
  12055 Ezra	Ezra	15	3	7	domus autem Israël nolunt audire te, quia nolunt audire me : omnis quippe domus Israël attrita fronte est, et duro corde.
  12056 Ezra	Ezra	15	3	8	Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum :
  12057 Ezra	Ezra	15	3	9	ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam : ne timeas eos, neque metuas a facie eorum, quia domus exasperans est.
  12058 Ezra	Ezra	15	3	10	Et dixit ad me : Fili hominis, omnes sermones meos quos ego loquor ad te, assume in corde tuo, et auribus tuis audi :
  12059 Ezra	Ezra	15	3	11	et vade, ingredere ad transmigrationem, ad filios populi tui, et loqueris ad eos : et dices eis : Haec dicit Dominus Deus : si forte audiant et quiescant.
  12060 Ezra	Ezra	15	3	12	Et assumpsit me spiritus, et audivi post me vocem commotionis magnae : Benedicta gloria Domini de loco suo :
  12061 Ezra	Ezra	15	3	13	et vocem alarum animalium percutientium alteram ad alteram, et vocem rotarum sequentium animalia, et vocem commotionis magnae.
  12062 Ezra	Ezra	15	3	14	Spiritus quoque levavit me, et assumpsit me : et abii amarus in indignatione spiritus mei : manus enim Domini erat mecum, confortans me.
  12063 Ezra	Ezra	15	3	15	Et veni ad transmigrationem, ad acervum novarum frugum, ad eos qui habitabant juxta flumen Chobar : et sedi ubi illi sedebant, et mansi ibi septem diebus moerens in medio eorum.
  12064 Ezra	Ezra	15	3	16	Cum autem pertransissent septem dies, factum est verbum Domini ad me, dicens :
  12065 Ezra	Ezra	15	3	17	Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israël, et audies de ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me.
  12066 Ezra	Ezra	15	3	18	Si, dicente me ad impium : Morte morieris, non annuntiaveris ei, neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia et vivat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram.
  12067 Ezra	Ezra	15	3	19	Si autem tu annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus ab impietate sua et a via sua impia, ipse quidem in iniquitate sua morietur : tu autem animam tuam liberasti.
  12068 Ezra	Ezra	15	3	20	Sed et si conversus justus a justitia sua fuerit, et fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo : ipse morietur quia non annuntiasti ei. In peccato suo morietur, et non erunt in memoria justitiae ejus quas fecit : sanguinem vero ejus de manu tua requiram.
  12069 Ezra	Ezra	15	3	21	Si autem tu annuntiaveris justo ut non peccet justus, et ille non peccaverit, vivens vivet, quia annuntiasti ei, et tu animam tuam liberasti.
  12070 Ezra	Ezra	15	3	22	Et facta est super me manus Domini, et dixit ad me : Surgens egredere in campum, et ibi loquar tecum.
  12071 Ezra	Ezra	15	3	23	Et surgens egressus sum in campum : et ecce ibi gloria Domini stabat, quasi gloria quam vidi juxta fluvium Chobar : et cecidi in faciem meam.
  12072 Ezra	Ezra	15	3	24	Et ingressus est in me spiritus, et statuit me super pedes meos, et locutus est mihi, et dixit ad me : Ingredere, et includere in medio domus tuae.
  12073 Ezra	Ezra	15	3	25	Et tu, fili hominis, ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te in eis, et non egredieris de medio eorum.
  12074 Ezra	Ezra	15	3	26	Et linguam tuam adhaerere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir objurgans, quia domus exasperans est.
  12075 Ezra	Ezra	15	3	27	Cum autem locutus fuero tibi, aperiam os tuum, et dices ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Qui audit, audiat, et qui quiescit, quiescat : quia domus exasperans est.
  12076 Ezra	Ezra	15	4	1	Et tu, fili hominis, sume tibi laterem, et pones eum coram te, et describes in eo civitatem Jerusalem.
  12077 Ezra	Ezra	15	4	2	Et ordinabis adversus eam obsidionem, et aedificabis munitiones, et comportabis aggerem, et dabis contra eam castra, et pones arietes in gyro.
  12078 Ezra	Ezra	15	4	3	Et tu sume tibi sartaginem ferream, et pones eam in murum ferreum inter te et inter civitatem : et obfirmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem, et circumdabis eam : signum est domui Israël.
  12079 Ezra	Ezra	15	4	4	Et tu dormies super latus tuum sinistrum, et pones iniquitates domus Israël super eo, numero dierum quibus dormies super illud : et assumes iniquitatem eorum.
  12080 Ezra	Ezra	15	4	5	Ego autem dedi tibi annos iniquitatis eorum, numero dierum trecentos et nonaginta dies : et portabis iniquitatem domus Israël.
  12081 Ezra	Ezra	15	4	6	Et cum compleveris haec, dormies super latus tuum dexterum secundo, et assumes iniquitatem domus Juda quadraginta diebus : diem pro anno, diem, inquam, pro anno, dedi tibi.
  12082 Ezra	Ezra	15	4	7	Et ad obsidionem Jerusalem convertes faciem tuam, et brachium tuum erit extentum : et prophetabis adversus eam.
  12083 Ezra	Ezra	15	4	8	Ecce circumdedi te vinculis : et non te convertes a latere tuo in latus aliud, donec compleas dies obsidionis tuae.
  12084 Ezra	Ezra	15	4	9	Et tu, sume tibi frumentum, et hordeum, et fabam, et lentem, et milium, et viciam : et mittes ea in vas unum, et facies tibi panes numero dierum quibus dormies super latus tuum : trecentis et nonaginta diebus comedes illud.
  12085 Ezra	Ezra	15	4	10	Cibus autem tuus, quo vesceris, erit in pondere viginti stateres in die : a tempore usque ad tempus comedes illud.
  12086 Ezra	Ezra	15	4	11	Et aquam in mensura bibes, sextam partem hin : a tempore usque ad tempus bibes illud.
  12087 Ezra	Ezra	15	4	12	Et quasi subcinericium hordeaceum comedes illud, et stercore quod egreditur de homine operies illud in oculis eorum.
  12088 Ezra	Ezra	15	4	13	Et dixit Dominus : Sic comedent filii Israël panem suum pollutum inter gentes ad quas ejiciam eos. Et dixi :
  12089 Ezra	Ezra	15	4	14	A, a, a, Domine Deus, ecce anima mea non est polluta : et morticinum, et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea usque nunc, et non est ingressa in os meum omnis caro immunda.
  12090 Ezra	Ezra	15	4	15	Et dixit ad me : Ecce dedi tibi fimum boum pro stercoribus humanis, et facies panem tuum in eo.
  12091 Ezra	Ezra	15	4	16	Et dixit ad me : Fili hominis, ecce ego conteram baculum panis in Jerusalem, et comedent panem in pondere et in sollicitudine, et aquam in mensura et in angustia bibent,
  12092 Ezra	Ezra	15	4	17	ut deficientibus pane et aqua, corruat unusquisque ad fratrem suum, et contabescant in iniquitatibus suis.
  12093 Ezra	Ezra	15	5	1	Et tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum, radentem pilos, et assumes eum et duces per caput tuum et per barbam tuam, et assumes tibi stateram ponderis et divides eos.
  12094 Ezra	Ezra	15	5	2	Tertiam partem igni combures in medio civitatis, juxta completionem dierum obsidionis, et assumes tertiam partem, et concides gladio in circuitu ejus : tertiam vero aliam disperges in ventum, et gladium nudabo post eos.
  12095 Ezra	Ezra	15	5	3	Et sumes inde parvum numerum, et ligabis eos in summitate pallii tui :
  12096 Ezra	Ezra	15	5	4	et ex eis rursum tolles, et projicies eos in medio ignis, et combures eos igni, et ex eo egredietur ignis in omnem domum Israël.
  12097 Ezra	Ezra	15	5	5	Haec dicit Dominus Deus : Ista est Jerusalem : in medio gentium posui eam, et in circuitu ejus terras.
  12098 Ezra	Ezra	15	5	6	Et contempsit judicia mea, ut plus esset impia quam gentes, et praecepta mea ultra quam terrae quae in circuitu ejus sunt : judicia enim mea projecerunt, et in praeceptis meis non ambulaverunt.
  12099 Ezra	Ezra	15	5	7	Idcirco haec dicit Dominus Deus : Quia superastis gentes quae in circuitu vestro sunt, et in praeceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, et juxta judicia gentium quae in circuitu vestro sunt non estis operati,
  12100 Ezra	Ezra	15	5	8	ideo haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, et ipse ego faciam in medio tui judicia in oculis gentium :
  12101 Ezra	Ezra	15	5	9	et faciam in te quod non feci, et quibus similia ultra non faciam, propter omnes abominationes tuas.
  12102 Ezra	Ezra	15	5	10	Ideo patres comedent filios in medio tui, et filii comedent patres suos : et faciam in te judicia, et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum.
  12103 Ezra	Ezra	15	5	11	Idcirco vivo ego, dicit Dominus Deus, nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in cunctis abominationibus tuis, ego quoque confringam : et non parcet oculus meus, et non miserebor.
  12104 Ezra	Ezra	15	5	12	Tertia pars tui peste morietur, et fame consumetur in medio tui, et tertia pars tui in gladio cadet in circuitu tuo : tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam, et gladium evaginabo post eos.
  12105 Ezra	Ezra	15	5	13	Et complebo furorem meum, et requiescere faciam indignationem meam in eis, et consolabor : et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo, cum implevero indignationem meam in eis.
  12106 Ezra	Ezra	15	5	14	Et dabo te in desertum, et in opprobrium gentibus quae in circuitu tuo sunt, in conspectu omnis praetereuntis :
  12107 Ezra	Ezra	15	5	15	et eris opprobrium et blasphemia, exemplum et stupor in gentibus quae in circuitu tuo sunt, cum fecero in te judicia in furore, et in indignatione, et in increpationibus irae.
  12108 Ezra	Ezra	15	5	16	Ego Dominus locutus sum : quando misero sagittas famis pessimas in eos, quae erunt mortiferae, et quas mittam ut disperdam vos : et famem congregabo super vos, et conteram in vobis baculum panis :
  12109 Ezra	Ezra	15	5	17	et immittam in vos famem et bestias pessimas, usque ad internecionem : et pestilentia et sanguis transibunt per te, et gladium inducam super te. Ego Dominus locutus sum.
  12110 Ezra	Ezra	15	6	1	Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
  12111 Ezra	Ezra	15	6	2	Fili hominis, pone faciem tuam ad montes Israël, et prophetabis ad eos,
  12112 Ezra	Ezra	15	6	3	et dices : [Montes Israël, audite verbum Domini Dei. Haec dicit Dominus Deus montibus et collibus, rupibus et vallibus : Ecce ego inducam super vos gladium, et disperdam excelsa vestra,
  12113 Ezra	Ezra	15	6	4	et demoliar aras vestras, et confringentur simulacra vestra, et dejiciam interfectos vestros ante idola vestra :
  12114 Ezra	Ezra	15	6	5	et dabo cadavera filiorum Israël ante faciem simulacrorum vestrorum, et dispergam ossa vestra circum aras vestras :
  12115 Ezra	Ezra	15	6	6	in omnibus habitationibus vestris urbes desertae erunt, et excelsa demolientur et dissipabuntur : et interibunt arae vestrae, et confringentur, et cessabunt idola vestra, et conterentur delubra vestra, et delebuntur opera vestra :
  12116 Ezra	Ezra	15	6	7	et cadet interfectus in medio vestri, et scietis quia ego sum Dominus.
  12117 Ezra	Ezra	15	6	8	Et relinquam in vobis eos qui fugerint gladium in gentibus, cum dispersero vos in terris :
  12118 Ezra	Ezra	15	6	9	et recordabuntur mei liberati vestri in gentibus ad quas captivi ducti sunt : quia contrivi cor eorum fornicans et recedens a me, et oculos eorum fornicantes post idola sua : et displicebunt sibimet super malis quae fecerunt in universis abominationibus suis.
  12119 Ezra	Ezra	15	6	10	Et scient quia ego Dominus non frustra locutus sum, ut facerem eis malum hoc.
  12120 Ezra	Ezra	15	6	11	Haec dicit Dominus Deus : Percute manum tuam et allide pedem tuum, et dic : Heu ! ad omnes abominationes malorum domus Israël : quia gladio, fame et peste ruituri sunt.
  12121 Ezra	Ezra	15	6	12	Qui longe est, peste morietur : qui autem prope, gladio corruet : et qui relictus fuerit et obsessus, fame morietur : et complebo indignationem meam in eis.
  12122 Ezra	Ezra	15	6	13	Et scietis quia ego Dominus, cum fuerint interfecti vestri in medio idolorum vestrorum, in circuitu ararum vestrarum, in omni colle excelso, et in cunctis summitatibus montium, et subtus omne lignum nemorosum, et subtus universam quercum frondosam, locum ubi accenderunt thura redolentia universis idolis suis.
  12123 Ezra	Ezra	15	6	14	Et extendam manum meam super eos : et faciam terram desolatam et destitutam, a deserto Deblatha, in omnibus habitationibus eorum : et scient quia ego Dominus.]
  12124 Ezra	Ezra	15	7	1	Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
  12125 Ezra	Ezra	15	7	2	Et tu, fili hominis, haec dicit Dominus Deus terrae Israël : [Finis venit : venit finis super quatuor plagas terrae.
  12126 Ezra	Ezra	15	7	3	Nunc finis super te, et immittam furorem meum in te : et judicabo te juxta vias tuas, et ponam contra te omnes abominationes tuas.
  12127 Ezra	Ezra	15	7	4	Et non parcet oculus meus super te, et non miserebor : sed vias tuas ponam super te, et abominationes tuae in medio tui erunt, et scietis quia ego Dominus.
  12128 Ezra	Ezra	15	7	5	Haec dicit Dominus Deus : Afflictio una, afflictio ecce venit.
  12129 Ezra	Ezra	15	7	6	Finis venit, venit finis : evigilavit adversum te, ecce venit.
  12130 Ezra	Ezra	15	7	7	Venit contritio super te, qui habitas in terra : venit tempus, prope est dies occisionis, et non gloriae montium.
  12131 Ezra	Ezra	15	7	8	Nunc de propinquo effundam iram meam super te, et complebo furorem meum in te : et judicabo te juxta vias tuas, et imponam tibi omnia scelera tua,
  12132 Ezra	Ezra	15	7	9	et non parcet oculus meus, nec miserebor : sed vias tuas imponam tibi, et abominationes tuae in medio tui erunt, et scietis quia ego sum Dominus percutiens.
  12133 Ezra	Ezra	15	7	10	Ecce dies, ecce venit : egressa est contritio, floruit virga, germinavit superbia,
  12134 Ezra	Ezra	15	7	11	iniquitas surrexit in virga impietatis : non ex eis, et non ex populo, neque ex sonitu eorum : et non erit requies in eis.
  12135 Ezra	Ezra	15	7	12	Venit tempus, appropinquavit dies : qui emit, non laetetur, et qui vendit, non lugeat : quia ira super omnem populum ejus.
  12136 Ezra	Ezra	15	7	13	Quia qui vendit, ad id quod vendidit non revertetur : et adhuc in viventibus vita eorum : visio enim ad omnem multitudinem ejus non regredietur, et vir in iniquitate vitae suae non confortabitur.]
  12137 Ezra	Ezra	15	7	14	[Canite tuba, praeparentur omnes : et non est qui vadat ad praelium : ira enim mea super universum populum ejus.
  12138 Ezra	Ezra	15	7	15	Gladium foris, et pestis et fames intrinsecus : qui in agro est, gladio morietur, et qui in civitate, pestilentia et fame devorabuntur.
  12139 Ezra	Ezra	15	7	16	Et salvabuntur qui fugerint ex eis : et erunt in montibus quasi columbae convallium omnes trepidi, unusquisque in iniquitate sua.
  12140 Ezra	Ezra	15	7	17	Omnes manus dissolventur, et omnia genua fluent aquis.
  12141 Ezra	Ezra	15	7	18	Et accingent se ciliciis, et operiet eos formido : et in omni facie confusio, et in universis capitibus eorum calvitium.
  12142 Ezra	Ezra	15	7	19	Argentum eorum foras projicietur, et aurum eorum in sterquilinium erit : argentum eorum et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini : animam suam non saturabunt, et ventres eorum non implebuntur, quia scandalum iniquitatis eorum factum est.
  12143 Ezra	Ezra	15	7	20	Et ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt, et imagines abominationum suarum et simulacrorum fecerunt ex eo : propter hoc dedi eis illud in immunditiam.
  12144 Ezra	Ezra	15	7	21	Et dabo illud in manus alienorum ad diripiendum, et impiis terrae in praedam, et contaminabunt illud.
  12145 Ezra	Ezra	15	7	22	Et avertam faciem meam ab eis, et violabunt arcanum meum : et introibunt in illud emissarii, et contaminabunt illud.
  12146 Ezra	Ezra	15	7	23	Fac conclusionem, quoniam terra plena est judicio sanguinum, et civitas plena iniquitate.
  12147 Ezra	Ezra	15	7	24	Et adducam pessimos de gentibus, et possidebunt domos eorum : et quiescere faciam superbiam potentium, et possidebunt sanctuaria eorum.
  12148 Ezra	Ezra	15	7	25	Angustia superveniente, requirent pacem, et non erit.
  12149 Ezra	Ezra	15	7	26	Conturbatio super conturbationem veniet, et auditus super auditum : et quaerent visionem de propheta, et lex peribit a sacerdote, et consilium a senioribus.
  12150 Ezra	Ezra	15	7	27	Rex lugebit, et princeps induetur moerore, et manus populi terrae conturbabuntur : secundum viam eorum faciam eis, et secundum judicia eorum judicabo eos, et scient quia ego Dominus.]
  12151 Ezra	Ezra	15	8	1	Et factum est in anno sexto, in sexto mense, in quinta mensis, ego sedebam in domo mea, et senes Juda sedebant coram me, et cecidit ibi super me manus Domini Dei.
  12152 Ezra	Ezra	15	8	2	Et vidi : et ecce similitudo quasi aspectus ignis : ab aspectu lumborum ejus et deorsum, ignis : et a lumbis ejus et sursum, quasi aspectus splendoris, ut visio electri.
  12153 Ezra	Ezra	15	8	3	Et emissa similitudo manus apprehendit me in cincinno capitis mei, et elevavit me spiritus inter terram et caelum : et adduxit me in Jerusalem, in visione Dei, juxta ostium interius quod respiciebat ad aquilonem, ubi erat statutum idolum zeli ad provocandam aemulationem.
  12154 Ezra	Ezra	15	8	4	Et ecce ibi gloria Dei Israël, secundum visionem quam videram in campo.
  12155 Ezra	Ezra	15	8	5	Et dixit ad me : Fili hominis, leva oculos tuos ad viam aquilonis. Et levavi oculos meos ad viam aquilonis, et ecce ab aquilone portae altaris idolum zeli in ipso introitu.
  12156 Ezra	Ezra	15	8	6	Et dixit ad me : Fili hominis, putasne vides tu quid isti faciunt, abominationes magnas quas domus Israël facit hic, ut procul recedam a sanctuario meo ? et adhuc conversus videbis abominationes majores.
  12157 Ezra	Ezra	15	8	7	Et introduxit me ad ostium atrii, et vidi, et ecce foramen unum in pariete.
  12158 Ezra	Ezra	15	8	8	Et dixit ad me : Fili hominis, fode parietem. Et cum fodissem parietem, apparuit ostium unum.
  12159 Ezra	Ezra	15	8	9	Et dixit ad me : Ingredere, et vide abominationes pessimas quas isti faciunt hic.
  12160 Ezra	Ezra	15	8	10	Et ingressus vidi, et ecce omnis similitudo reptilium et animalium, abominatio, et universa idola domus Israël, depicta erant in pariete in circuitu per totum :
  12161 Ezra	Ezra	15	8	11	et septuaginta viri de senioribus domus Israël : et Jezonias filius Saphan stabat in medio eorum stantium ante picturas : et unusquisque habebat thuribulum in manu sua, et vapor nebulae de thure consurgebat.
  12162 Ezra	Ezra	15	8	12	Et dixit ad me : Certe vides, fili hominis, quae seniores domus Israël faciunt in tenebris, unusquisque in abscondito cubiculi sui : dicunt enim : Non videt Dominus nos ; dereliquit Dominus terram.
  12163 Ezra	Ezra	15	8	13	Et dixit ad me : Adhuc conversus videbis abominationes majores, quas isti faciunt.
  12164 Ezra	Ezra	15	8	14	Et introduxit me per ostium portae domus Domini quod respiciebat ad aquilonem, et ecce ibi mulieres sedebant plangentes Adonidem.
  12165 Ezra	Ezra	15	8	15	Et dixit ad me : Certe vidisti, fili hominis : adhuc conversus videbis abominationes majores his.
  12166 Ezra	Ezra	15	8	16	Et introduxit me in atrium domus Domini interius, et ecce in ostio templi Domini, inter vestibulum et altare, quasi viginti quinque viri dorsa habentes contra templum Domini, et facies ad orientem : et adorabant ad ortum solis.
  12167 Ezra	Ezra	15	8	17	Et dixit ad me : Certe vidisti, fili hominis : numquid leve est hoc domui Juda, ut facerent abominationes istas quas fecerunt hic, quia replentes terram iniquitate, conversi sunt ad irritandum me ? et ecce applicant ramum ad nares suas.
  12168 Ezra	Ezra	15	8	18	Ergo et ego faciam in furore : non parcet oculus meus, nec miserebor : et cum clamaverint ad aures meas voce magna, non exaudiam eos.
  12169 Ezra	Ezra	15	9	1	Et clamavit in auribus meis voce magna, dicens : Appropinquaverunt visitationes urbis, et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua.
  12170 Ezra	Ezra	15	9	2	Et ecce sex viri veniebant de via portae superioris, quae respicit ad aquilonem, et uniuscujusque vas interitus in manu ejus : vir quoque unus in medio eorum vestitus erat lineis, et atramentarium scriptoris ad renes ejus : et ingressi sunt, et steterunt juxta altare aereum.
  12171 Ezra	Ezra	15	9	3	Et gloria Domini Israël assumpta est de cherub, quae erat super eum ad limen domus : et vocavit virum qui indutus erat lineis, et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis :
  12172 Ezra	Ezra	15	9	4	et dixit Dominus ad eum : Transi per mediam civitatem, in medio Jerusalem, et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus quae fiunt in medio ejus.
  12173 Ezra	Ezra	15	9	5	Et illis dixit, audiente me : Transite per civitatem sequentes eum, et percutite : non parcat oculus vester, neque misereamini :
  12174 Ezra	Ezra	15	9	6	senem, adolescentulum et virginem, parvulum et mulieres interficite usque ad internecionem : omnem autem super quem videritis thau, ne occidatis : et a sanctuario meo incipite. Coeperunt ergo a viris senioribus, qui erant ante faciem domus.
  12175 Ezra	Ezra	15	9	7	Et dixit ad eos : Contaminate domum, et implete atria interfectis ; egredimini. Et egressi sunt, et percutiebant eos qui erant in civitate.
  12176 Ezra	Ezra	15	9	8	Et caede completa, remansi ego, ruique super faciem meam, et clamans aio : Heu ! heu ! heu ! Domine Deus : ergone disperdes omnes reliquias Israël, effundens furorem tuum super Jerusalem ?
  12177 Ezra	Ezra	15	9	9	Et dixit ad me : Iniquitas domus Israël et Juda magna est nimis valde, et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est aversione : dixerunt enim : Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt.
  12178 Ezra	Ezra	15	9	10	Igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor : viam eorum super caput eorum reddam.
  12179 Ezra	Ezra	15	9	11	Et ecce vir qui erat indutus lineis, qui habebat atramentarium in dorso suo, respondit verbum, dicens : Feci sicut praecepisti mihi.
  12180 Ezra	Ezra	15	10	1	Et vidi : et ecce in firmamento quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii, apparuit super ea.
  12181 Ezra	Ezra	15	10	2	Et dixit ad virum qui indutus erat lineis, et ait : Ingredere in medio rotarum quae sunt subtus cherubim, et imple manum tuam prunis ignis quae sunt inter cherubim, et effunde super civitatem. Ingressusque est in conspectu meo.
  12182 Ezra	Ezra	15	10	3	Cherubim autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius.
  12183 Ezra	Ezra	15	10	4	Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus : et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriae Domini.
  12184 Ezra	Ezra	15	10	5	Et sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis.
  12185 Ezra	Ezra	15	10	6	Cumque praecepisset viro qui indutus erat lineis, dicens : Sume ignem de medio rotarum quae sunt inter cherubim : ingressus ille stetit juxta rotam.
  12186 Ezra	Ezra	15	10	7	Et extendit cherub manum de medio cherubim ad ignem qui erat inter cherubim, et sumpsit, et dedit in manus ejus qui indutus erat lineis : qui accipiens egressus est.
  12187 Ezra	Ezra	15	10	8	Et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pennas eorum.
  12188 Ezra	Ezra	15	10	9	Et vidi : et ecce quatuor rotae juxta cherubim : rota una juxta cherub unum, et rota alia juxta cherub unum : species autem rotarum erat quasi visio lapidis chrysolithi :
  12189 Ezra	Ezra	15	10	10	et aspectus earum similitudo una quatuor, quasi sit rota in medio rotae.
  12190 Ezra	Ezra	15	10	11	Cumque ambularent, in quatuor partes gradiebantur, et non revertebantur ambulantes : sed ad locum ad quem ire declinabat quae prima erat, sequebantur et ceterae, nec convertebantur.
  12191 Ezra	Ezra	15	10	12	Et omne corpus earum, et colla, et manus, et pennae, et circuli, plena erant oculis in circuitu quatuor rotarum.
  12192 Ezra	Ezra	15	10	13	Et rotas istas vocavit volubiles, audiente me.
  12193 Ezra	Ezra	15	10	14	Quatuor autem facies habebat unum : facies una, facies cherub, et facies secunda, facies hominis : et in tertio facies leonis, et in quarto facies aquilae.
  12194 Ezra	Ezra	15	10	15	Et elevata sunt cherubim : ipsum est animal quod videram juxta fluvium Chobar.
  12195 Ezra	Ezra	15	10	16	Cumque ambularent cherubim, ibant pariter et rotae juxta ea : et cum elevarent cherubim alas suas ut exaltarentur de terra, non residebant rotae, sed et ipsae juxta erant.
  12196 Ezra	Ezra	15	10	17	Stantibus illis stabant, et cum elevatis elevabantur : spiritus enim vitae erat in eis.
  12197 Ezra	Ezra	15	10	18	Et egressa est gloria Domini a limine templi, et stetit super cherubim.
  12198 Ezra	Ezra	15	10	19	Et elevantia cherubim alas suas, exaltata sunt a terra coram me : et illis egredientibus, rotae quoque subsecutae sunt : et stetit in introitu portae domus Domini orientalis, et gloria Dei Israël erat super ea.
  12199 Ezra	Ezra	15	10	20	Ipsum est animal quod vidi subter Deum Israël juxta fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent.
  12200 Ezra	Ezra	15	10	21	Quatuor vultus uni, et quatuor alae uni : et similitudo manus hominis sub alis eorum.
  12201 Ezra	Ezra	15	10	22	Et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quos videram juxta fluvium Chobar, et intuitus eorum, et impetus singulorum ante faciem suam ingredi.
  12202 Ezra	Ezra	15	11	1	Et elevavit me spiritus, et introduxit me ad portam domus Domini orientalem, quae respicit ad solis ortum : et ecce in introitu portae viginti quinque viri : et vidi in medio eorum Jezoniam filium Azur, et Pheltiam filium Banaiae, principes populi.
  12203 Ezra	Ezra	15	11	2	Dixitque ad me : Fili hominis, hi sunt viri qui cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum in urbe ista,
  12204 Ezra	Ezra	15	11	3	dicentes : Nonne dudum aedificatae sunt domus ? haec est lebes, nos autem carnes.
  12205 Ezra	Ezra	15	11	4	Idcirco vaticinare de eis, vaticinare, fili hominis.
  12206 Ezra	Ezra	15	11	5	Et irruit in me spiritus Domini, et dixit ad me : Loquere : Haec dicit Dominus : Sic locuti estis, domus Israël, et cogitationes cordis vestri ego novi.
  12207 Ezra	Ezra	15	11	6	Plurimos occidistis in urbe hac, et implestis vias ejus interfectis.
  12208 Ezra	Ezra	15	11	7	Propterea haec dicit Dominus Deus : Interfecti vestri, quos posuistis in medio ejus, hi sunt carnes, et haec est lebes : et educam vos de medio ejus.
  12209 Ezra	Ezra	15	11	8	Gladium metuistis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus.
  12210 Ezra	Ezra	15	11	9	Et ejiciam vos de medio ejus, daboque vos in manu hostium, et faciam in vobis judicia.
  12211 Ezra	Ezra	15	11	10	Gladio cadetis : in finibus Israël judicabo vos, et scietis quia ego Dominus.
  12212 Ezra	Ezra	15	11	11	Haec non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio ejus in carnes : in finibus Israël judicabo vos,
  12213 Ezra	Ezra	15	11	12	et scietis quia ego Dominus : quia in praeceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, sed juxta judicia gentium quae in circuitu vestro sunt estis operati.
  12214 Ezra	Ezra	15	11	13	Et factum est cum prophetarem, Pheltias filius Banaiae mortuus est : et cecidi in faciem meam clamans voce magna, et dixi : Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israël ?
  12215 Ezra	Ezra	15	11	14	Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
  12216 Ezra	Ezra	15	11	15	Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israël, universi quibus dixerunt habitatores Jerusalem : Longe recedite a Domino : nobis data est terra in possessionem.
  12217 Ezra	Ezra	15	11	16	Propterea haec dicit Dominus Deus : Quia longe feci eos in gentibus, et quia dispersi eos in terris : ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt.
  12218 Ezra	Ezra	15	11	17	Propterea loquere : Haec dicit Dominus Deus : Congregabo vos de populis, et adunabo de terris in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israël.
  12219 Ezra	Ezra	15	11	18	Et ingredientur illuc, et auferent omnes offensiones, cunctasque abominationes ejus de illa.
  12220 Ezra	Ezra	15	11	19	Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum : et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum,
  12221 Ezra	Ezra	15	11	20	ut in praeceptis meis ambulent, et judicia mea custodiant, faciantque ea, et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum.
  12222 Ezra	Ezra	15	11	21	Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam, dicit Dominus Deus.
  12223 Ezra	Ezra	15	11	22	Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotae cum eis, et gloria Dei Israël erat super ea :
  12224 Ezra	Ezra	15	11	23	et ascendit gloria Domini de medio civitatis, stetitque super montem qui est ad orientem urbis.
  12225 Ezra	Ezra	15	11	24	Et spiritus levavit me, adduxitque in Chaldaeam ad transmigrationem, in visione, in spiritu Dei : et sublata est a me visio quam videram.
  12226 Ezra	Ezra	15	11	25	Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quae ostenderat mihi.
  12227 Ezra	Ezra	15	12	1	Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
  12228 Ezra	Ezra	15	12	2	Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas : qui oculos habent ad videndum, et non vident, et aures ad audiendum, et non audiunt : quia domus exasperans est.
  12229 Ezra	Ezra	15	12	3	Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et transmigrabis per diem coram eis. Transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est :
  12230 Ezra	Ezra	15	12	4	et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum : tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans.
  12231 Ezra	Ezra	15	12	5	Ante oculos eorum perfode tibi parietem, et egredieris per eum.
  12232 Ezra	Ezra	15	12	6	In conspectu eorum in humeris portaberis ; in caligine effereris : faciem tuam velabis, et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Israël.
  12233 Ezra	Ezra	15	12	7	Feci ergo sicut praeceperat mihi Dominus : vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem, et vespere perfodi mihi parietem manu : et in caligine egressus sum, in humeris portatus in conspectu eorum.
  12234 Ezra	Ezra	15	12	8	Et factus est sermo Domini mane ad me, dicens :
  12235 Ezra	Ezra	15	12	9	Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israël, domus exasperans : Quid tu facis ?
  12236 Ezra	Ezra	15	12	10	Dic ad eos : [Haec dicit Dominus Deus : Super ducem onus istud, qui est in Jerusalem, et super omnem domum Israël, quae est in medio eorum.]
  12237 Ezra	Ezra	15	12	11	Dic : [Ego portentum vestrum : quomodo feci, sic fiet illis : in transmigrationem et in captivitatem ibunt.
  12238 Ezra	Ezra	15	12	12	Et dux qui est in medio eorum, in humeris portabitur ; in caligine egredietur : parietem perfodient, ut educant eum ; facies ejus operietur, ut non videat oculo terram.
  12239 Ezra	Ezra	15	12	13	Et extendam rete meum super eum, et capietur in sagena mea : et adducam eum in Babylonem, in terram Chaldaeorum, et ipsam non videbit : ibique morietur.
  12240 Ezra	Ezra	15	12	14	Et omnes qui circa eum sunt, praesidium ejus, et agmina ejus, dispergam in omnem ventum, et gladium evaginabo post eos.
  12241 Ezra	Ezra	15	12	15	Et scient quia ego Dominus, quando dispersero illos in gentibus, et disseminavero eos in terris.
  12242 Ezra	Ezra	15	12	16	Et relinquam ex eis viros paucos a gladio, et fame, et pestilentia, ut enarrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas ingredientur, et scient quia ego Dominus.]
  12243 Ezra	Ezra	15	12	17	Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
  12244 Ezra	Ezra	15	12	18	[Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede, sed et aquam tuam in festinatione et moerore bibe.
  12245 Ezra	Ezra	15	12	19	Et dices ad populum terrae : Haec dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Jerusalem, in terra Israël : Panem suum in sollicitudine comedent, et aquam suam in desolatione bibent : ut desoletur terra a multitudine sua, propter iniquitatem omnium qui habitant in ea.
  12246 Ezra	Ezra	15	12	20	Et civitates quae nunc habitantur, desolatae erunt, terraque deserta, et scietis quia ego Dominus.]
  12247 Ezra	Ezra	15	12	21	Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
  12248 Ezra	Ezra	15	12	22	[Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israël, dicentium : In longum differentur dies, et peribit omnis visio ?
  12249 Ezra	Ezra	15	12	23	Ideo dic ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israël : et loquere ad eos quod appropinquaverint dies, et sermo omnis visionis.
  12250 Ezra	Ezra	15	12	24	Non enim erit ultra omnis visio cassa, neque divinatio ambigua in medio filiorum Israël :
  12251 Ezra	Ezra	15	12	25	quia ego Dominus loquar, et quodcumque locutus fuero verbum, fiet, et non prolongabitur amplius : sed in diebus vestris, domus exasperans, loquar verbum, et faciam illud, dicit Dominus Deus.]
  12252 Ezra	Ezra	15	12	26	Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
  12253 Ezra	Ezra	15	12	27	[Fili hominis, ecce domus Israël dicentium : Visio quam hic videt, in dies multos et in tempora longa iste prophetat.
  12254 Ezra	Ezra	15	12	28	Propterea dic ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Non prolongabitur ultra omnis sermo meus : verbum quod locutus fuero, complebitur, dicit Dominus Deus.]
  12255 Ezra	Ezra	15	13	1	Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
  12256 Ezra	Ezra	15	13	2	Fili hominis, vaticinare ad prophetas Israël qui prophetant, et dices prophetantibus de corde suo : [Audite verbum Domini.
  12257 Ezra	Ezra	15	13	3	Haec dicit Dominus Deus : Vae prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident !
  12258 Ezra	Ezra	15	13	4	Quasi vulpes in desertis prophetae tui, Israël, erant.
  12259 Ezra	Ezra	15	13	5	Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israël, ut staretis in praelio in die Domini.
  12260 Ezra	Ezra	15	13	6	Vident vana, et divinant mendacium, dicentes : Ait Dominus, cum Dominus non miserit eos : et perseveraverunt confirmare sermonem.
  12261 Ezra	Ezra	15	13	7	Numquid non visionem cassam vidistis, et divinationem mendacem locuti estis, et dicitis : Ait Dominus, cum ego non sim locutus ?
  12262 Ezra	Ezra	15	13	8	Propterea haec dicit Dominus Deus : Quia locuti estis vana, et vidistis mendacium, ideo ecce ego ad vos, dicit Dominus Deus.
  12263 Ezra	Ezra	15	13	9	Et erit manus mea super prophetas qui vident vana, et divinant mendacium : in consilio populi mei non erunt, et in scriptura domus Israël non scribentur, nec in terram Israël ingredientur, et scietis quia ego Dominus Deus :
  12264 Ezra	Ezra	15	13	10	eo quod deceperint populum meum, dicentes : Pax, et non est pax : et ipse aedificabat parietem, illi autem liniebant eum luto absque paleis.
  12265 Ezra	Ezra	15	13	11	Dic ad eos qui liniunt absque temperatura, quod casurus sit : erit enim imber inundans, et dabo lapides praegrandes desuper irruentes, et ventum procellae dissipantem.
  12266 Ezra	Ezra	15	13	12	Siquidem ecce cecidit paries : numquid non dicetur vobis : Ubi est litura quam linistis ?
  12267 Ezra	Ezra	15	13	13	Propterea haec dicit Dominus Deus : Et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea, et imber inundans in furore meo erit, et lapides grandes in ira in consumptionem.
  12268 Ezra	Ezra	15	13	14	Et destruam parietem quem linistis absque temperamento, et adaequabo eum terrae, et revelabitur fundamentum ejus : et cadet, et consumetur in medio ejus, et scietis quia ego sum Dominus.
  12269 Ezra	Ezra	15	13	15	Et complebo indignationem meam in pariete, et in his qui liniunt eum absque temperamento : dicamque vobis : Non est paries, et non sunt qui liniunt eum :
  12270 Ezra	Ezra	15	13	16	prophetae Israël, qui prophetant ad Jerusalem, et vident ei visionem pacis, et non est pax, ait Dominus Deus.]
  12271 Ezra	Ezra	15	13	17	Et tu, fili hominis, pone faciem tuam contra filias populi tui quae prophetant de corde suo : et vaticinare super eas,
  12272 Ezra	Ezra	15	13	18	et dic : [Haec dicit Dominus Deus : Vae quae consuunt pulvillos sub omni cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite universae aetatis ad capiendas animas : et cum caperent animas populi mei, vivificabant animas eorum !
  12273 Ezra	Ezra	15	13	19	Et violabant me ad populum meum propter pugillum hordei, et fragmen panis, ut interficerent animas quae non moriuntur, et vivificarent animas quae non vivunt, mentientes populo meo credenti mendaciis.
  12274 Ezra	Ezra	15	13	20	Propter hoc haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ad pulvillos vestros, quibus vos capitis animas volantes : et dirumpam eos de brachiis vestris, et dimittam animas quas vos capitis, animas ad volandum.
  12275 Ezra	Ezra	15	13	21	Et dirumpam cervicalia vestra, et liberabo populum meum de manu vestra, neque erunt ultra in manibus vestris ad praedandum : et scietis quia ego Dominus.
  12276 Ezra	Ezra	15	13	22	Pro eo quod moerere fecistis cor justi mendaciter, quem ego non contristavi, et confortastis manus impii, ut non reverteretur a via sua mala, et viveret :
  12277 Ezra	Ezra	15	13	23	propterea vana non videbitis, et divinationes non divinabitis amplius, et eruam populum meum de manu vestra : et scietis quia ego Dominus.]
  12278 Ezra	Ezra	15	14	1	Et venerunt ad me viri seniorum Israël, et sederunt coram me.
  12279 Ezra	Ezra	15	14	2	Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
  12280 Ezra	Ezra	15	14	3	Fili hominis, viri isti posuerunt immunditias suas in cordibus suis, et scandalum iniquitatis suae statuerunt contra faciem suam : numquid interrogatus respondebo eis ?
  12281 Ezra	Ezra	15	14	4	Propter hoc loquere eis, et dices ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Homo, homo de domo Israël, qui posuerit immunditias suas in corde suo, et scandalum iniquitatis suae statuerit contra faciem suam, et venerit ad prophetam interrogans per eum me : ego Dominus respondebo ei in multitudine immunditiarum suarum,
  12282 Ezra	Ezra	15	14	5	ut capiatur domus Israël in corde suo, quo recesserunt a me in cunctis idolis suis.
  12283 Ezra	Ezra	15	14	6	Propterea dic ad domum Israël : Haec dicit Dominus Deus : Convertimini, et recedite ab idolis vestris, et ab universis contaminationibus vestris avertite facies vestras.
  12284 Ezra	Ezra	15	14	7	Quia homo, homo de domo Israël, et de proselytis quicumque advena fuerit in Israël, si alienatus fuerit a me, et posuerit idola sua in corde suo, et scandalum iniquitatis suae statuerit contra faciem suam, et venerit ad prophetam ut interroget per eum me : ego Dominus respondebo ei per me :
  12285 Ezra	Ezra	15	14	8	et ponam faciem meam super hominem illum, et faciam eum in exemplum et in proverbium, et disperdam eum de medio populi mei : et scietis quia ego Dominus.
  12286 Ezra	Ezra	15	14	9	Et propheta cum erraverit, et locutus fuerit verbum, ego Dominus decepi prophetam illum, et extendam manum meam super illum, et delebo eum de medio populi mei Israël.
  12287 Ezra	Ezra	15	14	10	Et portabunt iniquitatem suam : juxta iniquitatem interrogantis, sic iniquitas prophetae erit :
  12288 Ezra	Ezra	15	14	11	ut non erret ultra domus Israël a me, neque polluatur in universis praevaricationibus suis : sed sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum, ait Dominus exercituum.
  12289 Ezra	Ezra	15	14	12	Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
  12290 Ezra	Ezra	15	14	13	[Fili hominis, terra cum peccaverit mihi, ut praevaricetur praevaricans, extendam manum meam super eam, et conteram virgam panis ejus, et immittam in eam famem, et interficiam de ea hominem et jumentum.
  12291 Ezra	Ezra	15	14	14	Et si fuerint tres viri isti in medio ejus, Noë, Daniel, et Job, ipsi justitia sua liberabunt animas suas, ait Dominus exercituum.
  12292 Ezra	Ezra	15	14	15	Quod si et bestias pessimas induxero super terram ut vastem eam, et fuerit invia, eo quod non sit pertransiens propter bestias :
  12293 Ezra	Ezra	15	14	16	tres viri isti si fuerint in ea, vivo ego, dicit Dominus Deus, quia nec filios nec filias liberabunt, sed ipsi soli liberabuntur, terra autem desolabitur.
  12294 Ezra	Ezra	15	14	17	Vel si gladium induxero super terram illam, et dixero gladio : Transi per terram : et interfecero de ea hominem et jumentum,
  12295 Ezra	Ezra	15	14	18	et tres viri isti fuerint in medio ejus : vivo ego, dicit Dominus Deus, non liberabunt filios neque filias, sed ipsi soli liberabuntur.
  12296 Ezra	Ezra	15	14	19	Si autem et pestilentiam immisero super terram illam, et effudero indignationem meam super eam in sanguine, ut auferam ex ea hominem et jumentum,
  12297 Ezra	Ezra	15	14	20	et Noë, et Daniel, et Job fuerint in medio ejus : vivo ego, dicit Dominus Deus, quia filium et filiam non liberabunt, sed ipsi justitia sua liberabunt animas suas.
  12298 Ezra	Ezra	15	14	21	Quoniam haec dicit Dominus Deus : Quod etsi quatuor judicia mea pessima, gladium, et famem, ac bestias malas, et pestilentiam, immisero in Jerusalem, ut interficiam de ea hominem et pecus,
  12299 Ezra	Ezra	15	14	22	tamen relinquetur in ea salvatio educentium filios et filias : ecce ipsi ingredientur ad vos, et videbitis viam eorum et adinventiones eorum, et consolabimini super malo quod induxi in Jerusalem, in omnibus quae importavi super eam.
  12300 Ezra	Ezra	15	14	23	Et consolabuntur vos, cum videritis viam eorum et adinventiones eorum : et cognoscetis quod non frustra fecerim omnia quae feci in ea, ait Dominus Deus.]
  12301 Ezra	Ezra	15	15	1	Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
  12302 Ezra	Ezra	15	15	2	[Fili hominis, quid fiet de ligno vitis, ex omnibus lignis nemorum quae sunt inter ligna silvarum ?
  12303 Ezra	Ezra	15	15	3	numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus, aut fabricabitur de ea paxillus ut dependeat in eo quodcumque vas ?
  12304 Ezra	Ezra	15	15	4	Ecce igni datum est in escam : utramque partem ejus consumpsit ignis, et medietas ejus redacta est in favillam : numquid utile erit ad opus ?
  12305 Ezra	Ezra	15	15	5	Etiam cum esset integrum, non erat aptum ad opus : quanto magis cum illud ignis devoraverit et combusserit, nihil ex eo fiet operis ?
  12306 Ezra	Ezra	15	15	6	Propterea haec dicit Dominus Deus : Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum, quod dedi igni ad devorandum, sic tradam habitatores Jerusalem.
  12307 Ezra	Ezra	15	15	7	Et ponam faciem meam in eos : de igne egredientur, et ignis consumet eos : et scietis quia ego Dominus, cum posuero faciem meam in eos,
  12308 Ezra	Ezra	15	15	8	et dedero terram inviam et desolatam, eo quod praevaricatores extiterint, dicit Dominus Deus.]
  12309 Ezra	Ezra	15	16	1	Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
  12310 Ezra	Ezra	15	16	2	Fili hominis, notas fac Jerusalem abominationes suas,
  12311 Ezra	Ezra	15	16	3	et dices : Haec dicit Dominus Deus Jerusalem : Radix tua et generatio tua de terra Chanaan : pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea.
  12312 Ezra	Ezra	15	16	4	Et quando nata es, in die ortus tui non est praecisus umbilicus tuus, et aqua non es lota in salutem, nec sale salita, nec involuta pannis.
  12313 Ezra	Ezra	15	16	5	Non pepercit super te oculus, ut faceret tibi unum de his, misertus tui : sed projecta es super faciem terrae in abjectione animae tuae in die qua nata es.
  12314 Ezra	Ezra	15	16	6	Transiens autem per te, vidi te conculcari in sanguine tuo : et dixi tibi cum esses in sanguine tuo : Vive, dixi, inquam, tibi : in sanguine tuo vive.
  12315 Ezra	Ezra	15	16	7	Multiplicatam quasi germen agri dedi te : et multiplicata es, et grandis effecta, et ingressa es, et pervenisti ad mundum muliebrem : ubera tua intumuerunt, et pilus tuus germinavit : et eras nuda, et confusione plena.
  12316 Ezra	Ezra	15	16	8	Et transivi per te, et vidi te : et ecce tempus tuum, tempus amantium : et expandi amictum meum super te, et operui ignominiam tuam : et juravi tibi, et ingressus sum pactum tecum, ait Dominus Deus, et facta es mihi.
  12317 Ezra	Ezra	15	16	9	Et lavi te aqua, et emundavi sanguinem tuum ex te, et unxi te oleo.
  12318 Ezra	Ezra	15	16	10	Et vestivi te discoloribus, et calceavi te janthino, et cinxi te bysso, et indui te subtilibus :
  12319 Ezra	Ezra	15	16	11	et ornavi te ornamento, et dedi armillas in manibus tuis, et torquem circa collum tuum :
  12320 Ezra	Ezra	15	16	12	et dedi inaurem super os tuum, et circulos auribus tuis, et coronam decoris in capite tuo.
  12321 Ezra	Ezra	15	16	13	Et ornata es auro et argento, et vestita es bysso et polymito et multicoloribus : similam, et mel, et oleum comedisti : et decora facta es vehementer nimis, et profecisti in regnum.
  12322 Ezra	Ezra	15	16	14	Et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam, quia perfecta eras in decore meo quem posueram super te, dicit Dominus Deus.
  12323 Ezra	Ezra	15	16	15	Et habens fiduciam in pulchritudine tua, fornicata es in nomine tuo : et exposuisti fornicationem tuam omni transeunti, ut ejus fieres.
  12324 Ezra	Ezra	15	16	16	Et sumens de vestimentis tuis, fecisti tibi excelsa hinc inde consuta, et fornicata es super eis sicut non est factum, neque futurum est.
  12325 Ezra	Ezra	15	16	17	Et tulisti vasa decoris tui de auro meo atque argento meo, quae dedi tibi, et fecisti tibi imagines masculinas, et fornicata es in eis.
  12326 Ezra	Ezra	15	16	18	Et sumpsisti vestimenta tua multicoloria, et operuisti illas, et oleum meum et thymiama meum posuisti coram eis.
  12327 Ezra	Ezra	15	16	19	Et panem meum quem dedi tibi, similam, et oleum, et mel, quibus enutrivi te, posuisti in conspectu eorum in odorem suavitatis : et factum est, ait Dominus Deus.
  12328 Ezra	Ezra	15	16	20	Et tulisti filios tuos et filias tuas quas generasti mihi, et immolasti eis ad devorandum. Numquid parva est fornicatio tua ?
  12329 Ezra	Ezra	15	16	21	Immolasti filios meos, et dedisti, illos consecrans, eis.
  12330 Ezra	Ezra	15	16	22	Et post omnes abominationes tuas et fornicationes, non es recordata dierum adolescentiae tuae, quando eras nuda et confusione plena, conculcata in sanguine tuo.
  12331 Ezra	Ezra	15	16	23	Et accidit post omnem malitiam tuam (vae, vae tibi ! ait Dominus Deus),
  12332 Ezra	Ezra	15	16	24	et aedificasti tibi lupanar, et fecisti tibi prostibulum in cunctis plateis.
  12333 Ezra	Ezra	15	16	25	Ad omne caput viae aedificasti signum prostitutionis tuae, et abominabilem fecisti decorem tuum : et divisisti pedes tuos omni transeunti, et multiplicasti fornicationes tuas :
  12334 Ezra	Ezra	15	16	26	et fornicata es cum filiis Aegypti, vicinis tuis, magnarum carnium : et multiplicasti fornicationem tuam ad irritandum me.
  12335 Ezra	Ezra	15	16	27	Ecce ego extendam manum meam super te, et auferam justificationem tuam, et dabo te in animas odientium te filiarum Palaestinarum, quae erubescunt in via tua scelerata.
  12336 Ezra	Ezra	15	16	28	Et fornicata es in filiis Assyriorum eo quod necdum fueris expleta : et postquam fornicata es, nec sic es satiata :
  12337 Ezra	Ezra	15	16	29	et multiplicasti fornicationem tuam in terra Chanaan cum Chaldaeis, et nec sic satiata es.
  12338 Ezra	Ezra	15	16	30	In quo mundabo cor tuum, ait Dominus Deus, cum facias omnia haec opera mulieris meretricis et procacis ?
  12339 Ezra	Ezra	15	16	31	Quia fabricasti lupanar tuum in capite omnis viae, et excelsum tuum fecisti in omni platea : nec facta es quasi meretrix fastidio augens pretium,
  12340 Ezra	Ezra	15	16	32	sed quasi mulier adultera, quae super virum suum inducit alienos.
  12341 Ezra	Ezra	15	16	33	Omnibus meretricibus dantur mercedes : tu autem dedisti mercedes cunctis amatoribus tuis, et dona donabas eis, ut intrarent ad te undique ad fornicandum tecum.
  12342 Ezra	Ezra	15	16	34	Factumque est in te contra consuetudinem mulierum in fornicationibus tuis, et post te non erit fornicatio : in eo enim quod dedisti mercedes, et mercedes non accepisti, factum est in te contrarium.
  12343 Ezra	Ezra	15	16	35	Propterea, meretrix, audi verbum Domini.
  12344 Ezra	Ezra	15	16	36	Haec dicit Dominus Deus : Quia effusum est aes tuum et revelata est ignominia tua in fornicationibus tuis super amatores tuos, et super idola abominationum tuarum, in sanguine filiorum tuorum quos dedisti eis,
  12345 Ezra	Ezra	15	16	37	ecce ego congregabo omnes amatores tuos quibus commista es, et omnes quos dilexisti, cum universis quos oderas : et congregabo eos super te undique, et nudabo ignominiam tuam coram eis, et videbunt omnem turpitudinem tuam.
  12346 Ezra	Ezra	15	16	38	Et judicabo te judiciis adulterarum, et effundentium sanguinem : et dabo te in sanguinem furoris et zeli.
  12347 Ezra	Ezra	15	16	39	Et dabo te in manus eorum, et destruent lupanar tuum, et demolientur prostibulum tuum : et denudabunt te vestimentis tuis, et auferent vasa decoris tui, et derelinquent te nudam, plenamque ignominia :
  12348 Ezra	Ezra	15	16	40	et adducent super te multitudinem, et lapidabunt te lapidibus, et trucidabunt te gladiis suis :
  12349 Ezra	Ezra	15	16	41	et comburent domos tuas igni, et facient in te judicia in oculis mulierum plurimarum. Et desines fornicari, et mercedes ultra non dabis :
  12350 Ezra	Ezra	15	16	42	et requiescet indignatio mea in te, et auferetur zelus meus a te : et quiescam, nec irascar amplius.
  12351 Ezra	Ezra	15	16	43	Eo quod non fueris recordata dierum adolescentiae tuae, et provocasti me in omnibus his, quapropter et ego vias tuas in capite tuo dedi, ait Dominus Deus, et non feci juxta scelera tua in omnibus abominationibus tuis.
  12352 Ezra	Ezra	15	16	44	Ecce omnis qui dicit vulgo proverbium, in te assumet illud, dicens : Sicut mater, ita et filia ejus.
  12353 Ezra	Ezra	15	16	45	Filia matris tuae es tu, quae projecit virum suum et filios suos : et soror sororum tuarum es tu, quae projecerunt viros suos et filios suos : mater vestra Cethaea, et pater vester Amorrhaeus.
  12354 Ezra	Ezra	15	16	46	Et soror tua major, Samaria, ipsa et filiae ejus, quae habitant ad sinistram tuam : soror autem tua minor te, quae habitat a dextris tuis, Sodoma, et filiae ejus.
  12355 Ezra	Ezra	15	16	47	Sed nec in viis earum ambulasti, neque secundum scelera earum fecisti pauxillum minus : pene sceleratiora fecisti illis in omnibus viis tuis.
  12356 Ezra	Ezra	15	16	48	Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non fecit Sodoma soror tua, ipsa et filiae ejus, sicut fecisti tu et filiae tuae.
  12357 Ezra	Ezra	15	16	49	Ecce haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae : superbia, saturitas panis et abundantia, et otium ipsius et filiarum ejus : et manum egeno et pauperi non porrigebant :
  12358 Ezra	Ezra	15	16	50	et elevatae sunt, et fecerunt abominationes coram me : et abstuli eas sicut vidisti.
  12359 Ezra	Ezra	15	16	51	Et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit : sed vicisti eas sceleribus tuis, et justificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis quas operata es.
  12360 Ezra	Ezra	15	16	52	Ergo et tu porta confusionem tuam, quae vicisti sorores tuas peccatis tuis, sceleratius agens ab eis : justificatae sunt enim a te : ergo et tu confundere, et porta ignominiam tuam, quae justificasti sorores tuas.
  12361 Ezra	Ezra	15	16	53	Et convertam restituens eas conversione Sodomorum cum filiabus suis, et conversione Samariae et filiarum ejus, et convertam reversionem tuam in medio earum,
  12362 Ezra	Ezra	15	16	54	ut portes ignominiam tuam, et confundaris in omnibus quae fecisti consolans eas.
  12363 Ezra	Ezra	15	16	55	Et soror tua Sodoma et filiae ejus revertentur ad antiquitatem suam, et Samaria et filiae ejus revertentur ad antiquitatem suam, et tu et filiae tuae revertemini ad antiquitatem vestram.
  12364 Ezra	Ezra	15	16	56	Non fuit autem Sodoma soror tua audita in ore tuo in die superbiae tuae,
  12365 Ezra	Ezra	15	16	57	antequam revelaretur malitia tua, sicut hoc tempore in opprobrium filiarum Syriae, et cunctarum in circuitu tuo filiarum Palaestinarum quae ambiunt te per gyrum.
  12366 Ezra	Ezra	15	16	58	Scelus tuum et ignominiam tuam tu portasti, ait Dominus Deus.
  12367 Ezra	Ezra	15	16	59	Quia haec dicit Dominus Deus : Et faciam tibi sicut despexisti juramentum, ut irritum faceres pactum :
  12368 Ezra	Ezra	15	16	60	et recordabor ego pacti mei tecum in diebus adolescentiae tuae, et suscitabo tibi pactum sempiternum.
  12369 Ezra	Ezra	15	16	61	Et recordaberis viarum tuarum, et confunderis, cum receperis sorores tuas te majores cum minoribus tuis : et dabo eas tibi in filias, sed non ex pacto tuo.
  12370 Ezra	Ezra	15	16	62	Et suscitabo ego pactum meum tecum, et scies quia ego Dominus :
  12371 Ezra	Ezra	15	16	63	ut recorderis, et confundaris, et non sit tibi ultra aperire os prae confusione tua, cum placatus tibi fuero in omnibus quae fecisti, ait Dominus Deus.
  12372 Ezra	Ezra	15	17	1	Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
  12373 Ezra	Ezra	15	17	2	Fili hominis, propone aenigma, et narra parabolam ad domum Israël,
  12374 Ezra	Ezra	15	17	3	et dices : Haec dicit Dominus Deus : Aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis et varietate, venit ad Libanum, et tulit medullam cedri.
  12375 Ezra	Ezra	15	17	4	Summitatem frondium ejus avulsit, et transportavit eam in terram Chanaan : in urbe negotiatorum posuit illam.
  12376 Ezra	Ezra	15	17	5	Et tulit de semine terrae, et posuit illud in terra pro semine, ut firmaret radicem super aquas multas : in superficie posuit illud.
  12377 Ezra	Ezra	15	17	6	Cumque germinasset, crevit in vineam latiorem, humili statura, respicientibus ramis ejus ad eam, et radices ejus sub illa erant : facta est ergo vinea, et fructificavit in palmites, et emisit propagines.
  12378 Ezra	Ezra	15	17	7	Et facta est aquila altera grandis, magnis alis, multisque plumis : et ecce vinea ista quasi mittens radices suas ad eam, palmites suos extendit ad illam, ut irrigaret eam de areolis germinis sui.
  12379 Ezra	Ezra	15	17	8	In terra bona super aquas multas plantata est, ut faciat frondes, et portet fructum, ut sit in vineam grandem.
  12380 Ezra	Ezra	15	17	9	Dic : Haec dicit Dominus Deus : Ergone prosperabitur ? nonne radices ejus evellet, et fructus ejus distringet, et siccabit omnes palmites germinis ejus, et arescet, et non in brachio grandi, neque in populo multo, ut evelleret eam radicitus ?
  12381 Ezra	Ezra	15	17	10	Ecce plantata est : ergone prosperabitur ? nonne, cum tetigerit eam ventus urens, siccabitur, et in areis germinis sui arescet ?
  12382 Ezra	Ezra	15	17	11	Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
  12383 Ezra	Ezra	15	17	12	Dic ad domum exasperantem : Nescitis quid ista significent ? Dic : Ecce venit rex Babylonis in Jerusalem, et assumet regem et principes ejus, et adducet eos ad semetipsum in Babylonem.
  12384 Ezra	Ezra	15	17	13	Et tollet de semine regni, ferietque cum eo foedus, et ab eo accipiet jusjurandum. Sed et fortes terrae tollet,
  12385 Ezra	Ezra	15	17	14	ut sit regnum humile, et non elevetur, sed custodiat pactum ejus, et servet illud.
  12386 Ezra	Ezra	15	17	15	Qui recedens ab eo misit nuntios ad Aegyptum, ut daret sibi equos et populum multum : numquid prosperabitur, vel consequetur salutem, qui fecit haec ? et qui dissolvit pactum, numquid effugiet ?
  12387 Ezra	Ezra	15	17	16	Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in loco regis qui constituit eum regem, cujus fecit irritum juramentum, et solvit pactum quod habebat cum eo, in medio Babylonis morietur.
  12388 Ezra	Ezra	15	17	17	Et non in exercitu grandi, neque in populo multo, faciet contra eum Pharao praelium : in jactu aggeris, et in exstructione vallorum, ut interficiat animas multas.
  12389 Ezra	Ezra	15	17	18	Spreverat enim juramentum, ut solveret foedus, et ecce dedit manum suam : et cum omnia haec fecerit, non effugiet.
  12390 Ezra	Ezra	15	17	19	Propterea haec dicit Dominus Deus : Vivo ego, quoniam juramentum quod sprevit, et foedus quod praevaricatus est, ponam in caput ejus.
  12391 Ezra	Ezra	15	17	20	Et expandam super eum rete meum, et comprehendetur in sagena mea : et adducam eum in Babylonem, et judicabo eum ibi in praevaricatione qua despexit me.
  12392 Ezra	Ezra	15	17	21	Et omnes profugi ejus, cum universo agmine suo, gladio cadent : residui autem in omnem ventum dispergentur : et scietis quia ego Dominus locutus sum.
  12393 Ezra	Ezra	15	17	22	Haec dicit Dominus Deus : Et sumam ego de medulla cedri sublimis, et ponam : de vertice ramorum ejus tenerum distringam, et plantabo super montem excelsum et eminentem.
  12394 Ezra	Ezra	15	17	23	In monte sublimi Israël plantabo illud, et erumpet in germen, et faciet fructum, et erit in cedrum magnam : et habitabunt sub ea omnes volucres, et universum volatile sub umbra frondium ejus nidificabit :
  12395 Ezra	Ezra	15	17	24	et scient omnia ligna regionis quia ego Dominus humiliavi lignum sublime, et exaltavi lignum humile ; et siccavi lignum viride, et frondere feci lignum aridum. Ego Dominus locutus sum, et feci.
  12396 Ezra	Ezra	15	18	1	Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
  12397 Ezra	Ezra	15	18	2	Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israël, dicentes : Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt ?
  12398 Ezra	Ezra	15	18	3	Vivo ego, dicit Dominus Deus, si erit ultra vobis parabola haec in proverbium in Israël.
  12399 Ezra	Ezra	15	18	4	Ecce omnes animae meae sunt : ut anima patris, ita et anima filii mea est : anima quae peccaverit, ipsa morietur.
  12400 Ezra	Ezra	15	18	5	Et vir si fuerit justus, et fecerit judicium et justitiam,
  12401 Ezra	Ezra	15	18	6	in montibus non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israël : et uxorem proximi sui non violaverit, et ad mulierem menstruatam non accesserit :
  12402 Ezra	Ezra	15	18	7	et hominem non contristaverit, pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit : panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento :
  12403 Ezra	Ezra	15	18	8	ad usuram non commodaverit, et amplius non acceperit : ab iniquitate averterit manum suam, et judicium verum fecerit inter virum et virum :
  12404 Ezra	Ezra	15	18	9	in praeceptis meis ambulaverit, et judicia mea custodierit, ut faciat veritatem : hic justus est ; vita vivet, ait Dominus Deus.
  12405 Ezra	Ezra	15	18	10	Quod si genuerit filium latronem, effundentem sanguinem, et fecerit unum de istis :
  12406 Ezra	Ezra	15	18	11	et haec quidem omnia non facientem, sed in montibus comedentem, et uxorem proximi sui polluentem :
  12407 Ezra	Ezra	15	18	12	egenum et pauperem contristantem, rapientem rapinas, pignus non reddentem, et ad idola levantem oculos suos, abominationem facientem :
  12408 Ezra	Ezra	15	18	13	ad usuram dantem, et amplius accipientem : numquid vivet ? Non vivet : cum universa haec detestanda fecerit, morte morietur ; sanguis ejus in ipso erit.
  12409 Ezra	Ezra	15	18	14	Quod si genuerit filium, qui videns omnia peccata patris sui quae fecit, timuerit, et non fecerit simile eis :
  12410 Ezra	Ezra	15	18	15	super montes non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israël, et uxorem proximi sui non violaverit :
  12411 Ezra	Ezra	15	18	16	et virum non contristaverit, pignus non retinuerit, et rapinam non rapuerit : panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento :
  12412 Ezra	Ezra	15	18	17	a pauperis injuria averterit manum suam, usuram et superabundantiam non acceperit, judicia mea fecerit, in praeceptis meis ambulaverit : hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet.
  12413 Ezra	Ezra	15	18	18	Pater ejus, quia calumniatus est, et vim fecit fratri, et malum operatus est in medio populi sui, ecce mortuus est in iniquitate sua.
  12414 Ezra	Ezra	15	18	19	Et dicitis : Quare non portavit filius iniquitatem patris ? Videlicet quia filius judicium et justitiam operatus est, omnia praecepta mea custodivit, et fecit illa, vivet vita.
  12415 Ezra	Ezra	15	18	20	Anima quae peccaverit, ipsa morietur : filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii : justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum.
  12416 Ezra	Ezra	15	18	21	Si autem impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis quae operatus est, et custodierit omnia praecepta mea, et fecerit judicium et justitiam, vita vivet, et non morietur.
  12417 Ezra	Ezra	15	18	22	Omnium iniquitatum ejus quas operatus est, non recordabor : in justitia sua quam operatus est, vivet.
  12418 Ezra	Ezra	15	18	23	Numquid voluntatis meae est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat ?
  12419 Ezra	Ezra	15	18	24	Si autem averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius, numquid vivet ? Omnes justitiae ejus quas fecerat, non recordabuntur : in praevaricatione qua praevaricatus est, et in peccato suo quod peccavit, in ipsis morietur.
  12420 Ezra	Ezra	15	18	25	Et dixistis : Non est aequa via Domini ! Audite ergo, domus Israël : numquid via mea non est aequa, et non magis viae vestrae pravae sunt ?
  12421 Ezra	Ezra	15	18	26	Cum enim averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem, morietur in eis : in injustitia quam operatus est morietur.
  12422 Ezra	Ezra	15	18	27	Et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est, et fecerit judicium et justitiam, ipse animam suam vivificabit :
  12423 Ezra	Ezra	15	18	28	considerans enim, et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est, vita vivet, et non morietur.
  12424 Ezra	Ezra	15	18	29	Et dicunt filii Israël : Non est aequa via Domini ! Numquid viae meae non sunt aequae, domus Israël, et non magis viae vestrae pravae ?
  12425 Ezra	Ezra	15	18	30	Idcirco unumquemque juxta vias suas judicabo, domus Israël, ait Dominus Deus. Convertimini, et agite poenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas.
  12426 Ezra	Ezra	15	18	31	Projicite a vobis omnes praevaricationes vestras in quibus praevaricati estis, et facite vobis cor novum, et spiritum novum : et quare moriemini, domus Israël ?
  12427 Ezra	Ezra	15	18	32	Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus : revertimini, et vivite.
  12428 Ezra	Ezra	15	19	1	Et tu assume planctum super principes Israël,
  12429 Ezra	Ezra	15	19	2	et dices : [Quare mater tua leaena inter leones cubavit ? in medio leunculorum enutrivit catulos suos ?
  12430 Ezra	Ezra	15	19	3	Et eduxit unum de leunculis suis, et leo factus est : et didicit capere praedam, hominemque comedere.
  12431 Ezra	Ezra	15	19	4	Et audierunt de eo gentes : et non absque vulneribus suis ceperunt eum, et adduxerunt eum in catenis in terram Aegypti.
  12432 Ezra	Ezra	15	19	5	Quae cum vidisset quoniam infirmata est, et periit exspectatio ejus, tulit unum de leunculis suis ; leonem constituit eum.
  12433 Ezra	Ezra	15	19	6	Qui incedebat inter leones, et factus est leo : et didicit praedam capere, et homines devorare :
  12434 Ezra	Ezra	15	19	7	didicit viduas facere, et civitates earum in desertum adducere : et desolata est terra et plenitudo ejus a voce rugitus illius.
  12435 Ezra	Ezra	15	19	8	Et convenerunt adversus eum gentes undique de provinciis, et expanderunt super eum rete suum : in vulneribus earum captus est,
  12436 Ezra	Ezra	15	19	9	et miserunt eum in caveam : in catenis adduxerunt eum ad regem Babylonis, miseruntque eum in carcerem, ne audiretur vox ejus ultra super montes Israël.
  12437 Ezra	Ezra	15	19	10	Mater tua quasi vinea in sanguine tuo super aquam plantata est : fructus ejus et frondes ejus creverunt ex aquis multis.
  12438 Ezra	Ezra	15	19	11	Et factae sunt ei virgae solidae in sceptra dominantium, et exaltata est statura ejus inter frondes, et vidit altitudinem suam in multitudine palmitum suorum.
  12439 Ezra	Ezra	15	19	12	Et evulsa est in ira, in terramque projecta, et ventus urens siccavit fructum ejus : marcuerunt et arefactae sunt virgae roboris ejus : ignis comedit eam.
  12440 Ezra	Ezra	15	19	13	Et nunc transplantata est in desertum, in terra invia et sitienti.
  12441 Ezra	Ezra	15	19	14	Et egressus est ignis de virga ramorum ejus, qui fructum ejus comedit : et non fuit in ea virga fortis, sceptrum dominantium.] Planctus est, et erit in planctum.
  12442 Ezra	Ezra	15	20	1	Et factum est in anno septimo, in quinto, in decima mensis, venerunt viri de senioribus Israël ut interrogarent Dominum, et sederunt coram me.
  12443 Ezra	Ezra	15	20	2	Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
  12444 Ezra	Ezra	15	20	3	Fili hominis, loquere senioribus Israël, et dices ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Numquid ad interrogandum me vos venistis ? vivo ego quia non respondebo vobis, ait Dominus Deus.
  12445 Ezra	Ezra	15	20	4	Si judicas eos, si judicas, fili hominis, abominationes patrum eorum ostende eis.
  12446 Ezra	Ezra	15	20	5	Et dices ad eos : Haec dicit Dominus Deus : In die qua elegi Israël, et levavi manum meam pro stirpe domus Jacob, et apparui eis in terra Aegypti, et levavi manum meam pro eis, dicens : Ego Dominus Deus vester :
  12447 Ezra	Ezra	15	20	6	in die illa levavi manum meam pro eis ut educerem eos de terra Aegypti, in terram quam provideram eis, fluentem lacte et melle, quae est egregia inter omnes terras.
  12448 Ezra	Ezra	15	20	7	Et dixi ad eos : Unusquisque offensiones oculorum suorum abjiciat, et in idolis Aegypti nolite pollui : ego Dominus Deus vester.
  12449 Ezra	Ezra	15	20	8	Et irritaverunt me, nolueruntque me audire : unusquisque abominationes oculorum suorum non projecit, nec idola Aegypti reliquerunt. Et dixi ut effunderem indignationem meam super eos, et implerem iram meam in eis, in medio terrae Aegypti.
  12450 Ezra	Ezra	15	20	9	Et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus in quarum medio erant, et inter quas apparui eis ut educerem eos de terra Aegypti.
  12451 Ezra	Ezra	15	20	10	Ejeci ergo eos de terra Aegypti, et eduxi eos in desertum.
  12452 Ezra	Ezra	15	20	11	Et dedi eis praecepta mea, et judicia mea ostendi eis, quae faciens homo vivet in eis.
  12453 Ezra	Ezra	15	20	12	Insuper et sabbata mea dedi eis, ut essent signum inter me et eos, et scirent quia ego Dominus sanctificans eos.
  12454 Ezra	Ezra	15	20	13	Et irritaverunt me domus Israël in deserto : in praeceptis meis non ambulaverunt, et judicia mea projecerunt, quae faciens homo vivet in eis, et sabbata mea violaverunt vehementer. Dixi ergo ut effunderem furorem meum super eos in deserto, et consumerem eos :
  12455 Ezra	Ezra	15	20	14	et feci propter nomen meum, ne violaretur coram gentibus de quibus ejeci eos in conspectu earum.
  12456 Ezra	Ezra	15	20	15	Ego igitur levavi manum meam super eos in deserto, ne inducerem eos in terram quam dedi eis, fluentem lacte et melle, praecipuam terrarum omnium :
  12457 Ezra	Ezra	15	20	16	quia judicia mea projecerunt, et in praeceptis meis non ambulaverunt, et sabbata mea violaverunt : post idola enim cor eorum gradiebatur.
  12458 Ezra	Ezra	15	20	17	Et pepercit oculus meus super eos, ut non interficerem eos : nec consumpsi eos in deserto.
  12459 Ezra	Ezra	15	20	18	Dixi autem ad filios eorum in solitudine : In praeceptis patrum vestrorum nolite incedere, nec judicia eorum custodiatis, nec in idolis eorum polluamini.
  12460 Ezra	Ezra	15	20	19	Ego Dominus Deus vester : in praeceptis meis ambulate : judicia mea custodite, et facite ea,
  12461 Ezra	Ezra	15	20	20	et sabbata mea sanctificate, ut sint signum inter me et vos, et sciatis quia ego sum Dominus Deus vester.
  12462 Ezra	Ezra	15	20	21	Et exacerbaverunt me filii : in praeceptis meis non ambulaverunt, et judicia mea non custodierunt ut facerent ea, quae cum fecerit homo, vivet in eis, et sabbata mea violaverunt. Et comminatus sum ut effunderem furorem meum super eos, et implerem iram meam in eis in deserto.
  12463 Ezra	Ezra	15	20	22	Averti autem manum meam, et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus de quibus ejeci eos in oculis earum.
  12464 Ezra	Ezra	15	20	23	Iterum levavi manum meam in eos in solitudine, ut dispergerem illos in nationes, et ventilarem in terras,
  12465 Ezra	Ezra	15	20	24	eo quod judicia mea non fecissent, et praecepta mea reprobassent, et sabbata mea violassent, et post idola patrum suorum fuissent oculi eorum.
  12466 Ezra	Ezra	15	20	25	Ergo et ego dedi eis praecepta non bona, et judicia in quibus non vivent.
  12467 Ezra	Ezra	15	20	26	Et pollui eos in muneribus suis, cum offerrent omne quod aperit vulvam, propter delicta sua : et scient quia ego Dominus.
  12468 Ezra	Ezra	15	20	27	Quam ob rem loquere ad domum Israël, fili hominis, et dices ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Adhuc et in hoc blasphemaverunt me patres vestri, cum sprevissent me contemnentes,
  12469 Ezra	Ezra	15	20	28	et induxissem eos in terram super quam levavi manum meam ut darem eis : viderunt omnem collem excelsum, et omne lignum nemorosum, et immolaverunt ibi victimas suas, et dederunt ibi irritationem oblationis suae, et posuerunt ibi odorem suavitatis suae, et libaverunt libationes suas.
  12470 Ezra	Ezra	15	20	29	Et dixi ad eos : Quid est excelsum, ad quod vos ingredimini ? et vocatum est nomen ejus Excelsum usque ad hanc diem.
  12471 Ezra	Ezra	15	20	30	Propterea dic ad domum Israël : Haec dicit Dominus Deus : Certe in via patrum vestrorum vos polluimini, et post offendicula eorum vos fornicamini :
  12472 Ezra	Ezra	15	20	31	et in oblatione donorum vestrorum, cum traducitis filios vestros per ignem, vos polluimini in omnibus idolis vestris usque hodie : et ego respondebo vobis, domus Israël ? Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non respondebo vobis.
  12473 Ezra	Ezra	15	20	32	Neque cogitatio mentis vestrae fiet, dicentium : Erimus sicut gentes et sicut cognationes terrae, ut colamus ligna et lapides.
  12474 Ezra	Ezra	15	20	33	Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in manu forti, et in brachio extento, et in furore effuso, regnabo super vos.
  12475 Ezra	Ezra	15	20	34	Et educam vos de populis, et congregabo vos de terris in quibus dispersi estis : in manu valida, et in brachio extento, et in furore effuso, regnabo super vos.
  12476 Ezra	Ezra	15	20	35	Et adducam vos in desertum populorum, et judicabor vobiscum ibi facie ad faciem.
  12477 Ezra	Ezra	15	20	36	Sicut judicio contendi adversum patres vestros in deserto terrae Aegypti, sic judicabo vos, dicit Dominus Deus.
  12478 Ezra	Ezra	15	20	37	Et subjiciam vos sceptro meo, et inducam vos in vinculis foederis.
  12479 Ezra	Ezra	15	20	38	Et eligam de vobis transgressores et impios, et de terra incolatus eorum educam eos, et in terram Israël non ingredientur : et scietis quia ego Dominus.
  12480 Ezra	Ezra	15	20	39	Et vos, domus Israël, haec dicit Dominus Deus : Singuli post idola vestra ambulate, et servite eis. Quod si et in hoc non audieritis me, et nomen meum sanctum pollueritis ultra in muneribus vestris et in idolis vestris :
  12481 Ezra	Ezra	15	20	40	in monte sancto meo, in monte excelso Israël, ait Dominus Deus, ibi serviet mihi omnis domus Israël : omnes, inquam, in terra in qua placebunt mihi : et ibi quaeram primitias vestras, et initium decimarum vestrarum, in omnibus sanctificationibus vestris.
  12482 Ezra	Ezra	15	20	41	In odorem suavitatis suscipiam vos, cum eduxero vos de populis, et congregavero vos de terris in quas dispersi estis : et sanctificabor in vobis in oculis nationum.
  12483 Ezra	Ezra	15	20	42	Et scietis quia ego Dominus, cum induxero vos ad terram Israël, in terram pro qua levavi manum meam ut darem eam patribus vestris.
  12484 Ezra	Ezra	15	20	43	Et recordabimini ibi viarum vestrarum, et omnium scelerum vestrorum, quibus polluti estis in eis : et displicebitis vobis in conspectu vestro, in omnibus malitiis vestris quas fecistis.
  12485 Ezra	Ezra	15	20	44	Et scietis quia ego Dominus, cum benefecero vobis propter nomen meum, et non secundum vias vestras malas, neque secundum scelera vestra pessima, domus Israël, ait Dominus Deus.
  12486 Ezra	Ezra	15	20	45	Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
  12487 Ezra	Ezra	15	20	46	[Fili hominis, pone faciem tuam contra viam austri, et stilla ad africum, et propheta ad saltum agri meridiani.
  12488 Ezra	Ezra	15	20	47	Et dices saltui meridiano : Audi verbum Domini : Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego succendam in te ignem, et comburam in te omne lignum viride, et omne lignum aridum : non extinguetur flamma succensionis : et comburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem,
  12489 Ezra	Ezra	15	20	48	et videbit universa caro quia ego Dominus succendi eam, nec extinguetur.]
  12490 Ezra	Ezra	15	20	49	Et dixi : A, a, a, Domine Deus : ipsi dicunt de me : Numquid non per parabolas loquitur iste ?
  12491 Ezra	Ezra	15	21	1	Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
  12492 Ezra	Ezra	15	21	2	[Fili hominis, pone faciem tuam ad Jerusalem, et stilla ad sanctuaria, et propheta contra humum Israël.
  12493 Ezra	Ezra	15	21	3	Et dices terrae Israël : Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, et ejiciam gladium meum de vagina sua, et occidam in te justum et impium.
  12494 Ezra	Ezra	15	21	4	Pro eo autem quod occidi in te justum et impium, idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem, ab austro usque ad aquilonem :
  12495 Ezra	Ezra	15	21	5	ut sciat omnis caro quia ego Dominus, eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem.
  12496 Ezra	Ezra	15	21	6	Et tu, fili hominis, ingemisce in contritione lumborum, et in amaritudinibus ingemisce coram eis.
  12497 Ezra	Ezra	15	21	7	Cumque dixerint ad te : Quare tu gemis ? dices : Pro auditu : quia venit, et tabescet omne cor, et dissolventur universae manus, et infirmabitur omnis spiritus, et per cuncta genua fluent aquae : ecce venit, et fiet, ait Dominus Deus.]
  12498 Ezra	Ezra	15	21	8	Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
  12499 Ezra	Ezra	15	21	9	Fili hominis, propheta, et dices : Haec dicit Dominus Deus : loquere : [Gladius, gladius exacutus est, et limatus :
  12500 Ezra	Ezra	15	21	10	ut caedat victimas, exacutus est : ut splendeat, limatus est : qui moves sceptrum filii mei, succidisti omne lignum.
  12501 Ezra	Ezra	15	21	11	Et dedi eum ad levigandum, ut teneatur manu : iste exacutus est gladius, et iste limatus est, ut sit in manu interficientis.
  12502 Ezra	Ezra	15	21	12	Clama et ulula, fili hominis, quia hic factus est in populo meo, hic in cunctis ducibus Israël qui fugerant : gladio traditi sunt cum populo meo : idcirco plaude super femur,
  12503 Ezra	Ezra	15	21	13	quia probatus est : et hoc, cum sceptrum subverterit, et non erit, dicit Dominus Deus.
  12504 Ezra	Ezra	15	21	14	Tu ergo, fili hominis, propheta, et percute manu ad manum : et duplicetur gladius, ac triplicetur gladius interfectorum : hic est gladius occisionis magnae, qui obstupescere eos facit
  12505 Ezra	Ezra	15	21	15	et corde tabescere, et multiplicat ruinas. In omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti, et limati ad fulgendum, amicti ad caedem.
  12506 Ezra	Ezra	15	21	16	Exacuere, vade ad dexteram sive ad sinistram, quocumque faciei tuae est appetitus.
  12507 Ezra	Ezra	15	21	17	Quin et ego plaudam manu ad manum, et implebo indignationem meam : ego Dominus locutus sum.]
  12508 Ezra	Ezra	15	21	18	Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
  12509 Ezra	Ezra	15	21	19	Et tu, fili hominis, pone tibi duas vias, ut veniat gladius regis Babylonis : de terra una egredientur ambae : et manu capiet conjecturam ; in capite viae civitatis conjiciet.
  12510 Ezra	Ezra	15	21	20	Viam pones ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon, et ad Judam in Jerusalem munitissimam.
  12511 Ezra	Ezra	15	21	21	Stetit enim rex Babylonis in bivio, in capite duarum viarum, divinationem quaerens, commiscens sagittas : interrogavit idola, exta consuluit.
  12512 Ezra	Ezra	15	21	22	Ad dexteram ejus facta est divinatio super Jerusalem, ut ponat arietes, ut aperiat os in caede, ut elevet vocem in ululatu, ut ponat arietes contra portas, ut comportet aggerem, ut aedificet munitiones.
  12513 Ezra	Ezra	15	21	23	Eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum, et sabbatorum otium imitans : ipse autem recordabitur iniquitatis ad capiendum.
  12514 Ezra	Ezra	15	21	24	Idcirco haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod recordati estis iniquitatis vestrae, et revelastis praevaricationes vestras, et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris, pro eo, inquam, quod recordati estis, manu capiemini.
  12515 Ezra	Ezra	15	21	25	Tu autem, profane, impie dux Israël, cujus venit dies in tempore iniquitatis praefinita :
  12516 Ezra	Ezra	15	21	26	haec dicit Dominus Deus : Aufer cidarim, tolle coronam : nonne haec est quae humilem sublevavit, et sublimem humiliavit ?
  12517 Ezra	Ezra	15	21	27	Iniquitatem, iniquitatem, iniquitatem ponam eam : et hoc non factum est, donec veniret cujus est judicium, et tradam ei.
  12518 Ezra	Ezra	15	21	28	Et tu, fili hominis, propheta, et dic : Haec dicit Dominus Deus ad filios Ammon, et ad opprobrium eorum : et dices : [Mucro, mucro, evaginate ad occidendum : limate ut interficias et fulgeas :
  12519 Ezra	Ezra	15	21	29	cum tibi viderentur vana, et divinarentur mendacia, ut dareris super colla vulneratorum impiorum, quorum venit dies in tempore iniquitatis praefinita.
  12520 Ezra	Ezra	15	21	30	Revertere ad vaginam tuam, in loco in quo creatus es : in terra nativitatis tuae judicabo te.
  12521 Ezra	Ezra	15	21	31	Et effundam super te indignationem meam ; in igne furoris mei sufflabo in te : daboque te in manus hominum insipientium, et fabricantium interitum.
  12522 Ezra	Ezra	15	21	32	Igni eris cibus ; sanguis tuus erit in medio terrae ; oblivioni traderis : quia ego Dominus locutus sum.]
  12523 Ezra	Ezra	15	22	1	Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
  12524 Ezra	Ezra	15	22	2	Et tu, fili hominis, nonne judicas, nonne judicas civitatem sanguinum ?
  12525 Ezra	Ezra	15	22	3	Et ostendes ei omnes abominationes suas, et dices : Haec dicit Dominus Deus : Civitas effundens sanguinem in medio sui, ut veniat tempus ejus : et quae fecit idola contra semetipsam, ut pollueretur.
  12526 Ezra	Ezra	15	22	4	In sanguine tuo, qui a te effusus est, deliquisti, et in idolis tuis, quae fecisti, polluta es : et appropinquare fecisti dies tuos, et adduxisti tempus annorum tuorum : propterea dedi te opprobrium gentibus, et irrisionem universis terris.
  12527 Ezra	Ezra	15	22	5	Quae juxta sunt, et quae procul a te, triumphabunt de te, sordida, nobilis, grandis interitu.
  12528 Ezra	Ezra	15	22	6	Ecce principes Israël singuli in brachio suo fuerunt in te, ad effundendum sanguinem.
  12529 Ezra	Ezra	15	22	7	Patrem et matrem contumeliis affecerunt : in te advenam calumniati sunt in medio tui : pupillum et viduam contristaverunt apud te.
  12530 Ezra	Ezra	15	22	8	Sanctuaria mea sprevisti, et sabbata mea polluisti.
  12531 Ezra	Ezra	15	22	9	Viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem, et super montes comederunt in te : scelus operati sunt in medio tui.
  12532 Ezra	Ezra	15	22	10	Verecundiora patris discooperuerunt in te ; immunditiam menstruatae humiliaverunt in te :
  12533 Ezra	Ezra	15	22	11	et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem, et socer nurum suam polluit nefarie : frater sororem suam, filiam patris sui, oppressit in te.
  12534 Ezra	Ezra	15	22	12	Munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem : usuram et superabundantiam accepisti, et avare proximos tuos calumniabaris : meique oblita es, ait Dominus Deus.
  12535 Ezra	Ezra	15	22	13	Ecce complosi manus meas super avaritiam tuam quam fecisti, et super sanguinem qui effusus est in medio tui.
  12536 Ezra	Ezra	15	22	14	Numquid sustinebit cor tuum, aut praevalebunt manus tuae, in diebus quos ego faciam tibi ? Ego Dominus locutus sum, et faciam.
  12537 Ezra	Ezra	15	22	15	Et dispergam te in nationes, et ventilabo te in terras, et deficere faciam immunditiam tuam a te.
  12538 Ezra	Ezra	15	22	16	Et possidebo te in conspectu gentium : et scies quia ego Dominus.
  12539 Ezra	Ezra	15	22	17	Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
  12540 Ezra	Ezra	15	22	18	Fili hominis, versa est mihi domus Israël in scoriam : omnes isti aes, et stannum, et ferrum, et plumbum in medio fornacis : scoria argenti facti sunt.
  12541 Ezra	Ezra	15	22	19	Propterea haec dicit Dominus Deus : Eo quod versi estis omnes in scoriam, propterea ecce ego congregabo vos in medio Jerusalem,
  12542 Ezra	Ezra	15	22	20	congregatione argenti, et aeris, et stanni, et ferri, et plumbi, in medio fornacis, ut succendam in ea ignem ad conflandum. Sic congregabo in furore meo, et in ira mea : et requiescam, et conflabo vos.
  12543 Ezra	Ezra	15	22	21	Et congregabo vos, et succendam vos in igne furoris mei, et conflabimini in medio ejus.
  12544 Ezra	Ezra	15	22	22	Ut conflatur argentum in medio fornacis, sic eritis in medio ejus : et scietis quia ego Dominus cum effuderim indignationem meam super vos.
  12545 Ezra	Ezra	15	22	23	Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
  12546 Ezra	Ezra	15	22	24	Fili hominis, dic ei : Tu es terra immunda, et non compluta in die furoris.
  12547 Ezra	Ezra	15	22	25	Conjuratio prophetarum in medio ejus : sicut leo rugiens, rapiensque praedam, animas devoraverunt : opes et pretium acceperunt : viduas ejus multiplicaverunt in medio illius.
  12548 Ezra	Ezra	15	22	26	Sacerdotes ejus contempserunt legem meam, et polluerunt sanctuaria mea : inter sanctum et profanum non habuerunt distantiam, et inter pollutum et mundum non intellexerunt : et a sabbatis meis averterunt oculos suos, et coinquinabar in medio eorum.
  12549 Ezra	Ezra	15	22	27	Principes ejus in medio illius quasi lupi rapientes praedam ad effundendum sanguinem, et ad perdendas animas, et avare ad sectanda lucra.
  12550 Ezra	Ezra	15	22	28	Prophetae autem ejus liniebant eos absque temperamento, videntes vana, et divinantes eis mendacium, dicentes : Haec dicit Dominus Deus : cum Dominus non sit locutus.
  12551 Ezra	Ezra	15	22	29	Populi terrae calumniabantur calumniam, et rapiebant violenter : egenum et pauperem affligebant, et advenam opprimebant calumnia absque judicio.
  12552 Ezra	Ezra	15	22	30	Et quaesivi de eis virum qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me pro terra, ne dissiparem eam : et non inveni.
  12553 Ezra	Ezra	15	22	31	Et effudi super eos indignationem meam ; in igne irae meae consumpsi eos : viam eorum in caput eorum reddidi, ait Dominus Deus.
  12554 Ezra	Ezra	15	23	1	Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
  12555 Ezra	Ezra	15	23	2	[Fili hominis, duae mulieres filiae matris unius fuerunt :
  12556 Ezra	Ezra	15	23	3	et fornicatae sunt in Aegypto, in adolescentia sua fornicatae sunt : ibi subacta sunt ubera earum, et fractae sunt mammae pubertatis earum.
  12557 Ezra	Ezra	15	23	4	Nomina autem earum, Oolla major, et Ooliba soror ejus minor : et habui eas, et pepererunt filios et filias. Porro earum nomina, Samaria Oolla, et Jerusalem Ooliba.
  12558 Ezra	Ezra	15	23	5	Fornicata est igitur super me Oolla, et insanivit in amatores suos, in Assyrios propinquantes,
  12559 Ezra	Ezra	15	23	6	vestitos hyacintho, principes et magistratus, juvenes cupidinis, universos equites, ascensores equorum.
  12560 Ezra	Ezra	15	23	7	Et dedit fornicationes suas super eos electos, filios Assyriorum universos : et in omnibus in quos insanivit, in immunditiis eorum polluta est.
  12561 Ezra	Ezra	15	23	8	Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Aegypto, non reliquit : nam et illi dormierunt cum ea in adolescentia ejus, et illi confregerunt ubera pubertatis ejus, et effuderunt fornicationem suam super eam.
  12562 Ezra	Ezra	15	23	9	Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum, in manus filiorum Assur, super quorum insanivit libidine.
  12563 Ezra	Ezra	15	23	10	Ipsi discooperuerunt ignominiam ejus, filios et filias ejus tulerunt, et ipsam occiderunt gladio : et factae sunt famosae mulieres, et judicia perpetraverunt in ea.
  12564 Ezra	Ezra	15	23	11	Quod cum vidisset soror ejus Ooliba, plus quam illa insanivit libidine, et fornicationem suam super fornicationem sororis suae :
  12565 Ezra	Ezra	15	23	12	ad filios Assyriorum praebuit impudenter, ducibus et magistratibus ad se venientibus, indutis veste varia, equitibus qui vectabantur equis, et adolescentibus forma cunctis egregia.
  12566 Ezra	Ezra	15	23	13	Et vidi quod polluta esset via una ambarum.
  12567 Ezra	Ezra	15	23	14	Et auxit fornicationes suas : cumque vidisset viros depictos in pariete, imagines Chaldaeorum expressas coloribus,
  12568 Ezra	Ezra	15	23	15	et accinctos balteis renes, et tiaras tinctas in capitibus eorum, formam ducum omnium, similitudinem filiorum Babylonis, terraeque Chaldaeorum, in qua orti sunt,
  12569 Ezra	Ezra	15	23	16	insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum, et misit nuntios ad eos in Chaldaeam.
  12570 Ezra	Ezra	15	23	17	Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum, polluerunt eam stupris suis : et polluta est ab eis, et saturata est anima ejus ab illis.
  12571 Ezra	Ezra	15	23	18	Denudavit quoque fornicationes suas, et discooperuit ignominiam suam : et recessit anima mea ab ea, sicut recesserat anima mea a sorore ejus :
  12572 Ezra	Ezra	15	23	19	multiplicavit enim fornicationes suas, recordans dies adolescentiae suae, quibus fornicata est in terra Aegypti.
  12573 Ezra	Ezra	15	23	20	Et insanivit libidine super concubitum eorum, quorum carnes sunt ut carnes asinorum, et sicut fluxus equorum fluxus eorum.
  12574 Ezra	Ezra	15	23	21	Et visitasti scelus adolescentiae tuae, quando subacta sunt in Aegypto ubera tua, et confractae sunt mammae pubertatis tuae.]
  12575 Ezra	Ezra	15	23	22	[Propterea, Ooliba, haec dicit Dominus Deus : Ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te, de quibus satiata est anima tua, et congregabo eos adversum te in circuitu :
  12576 Ezra	Ezra	15	23	23	filios Babylonis, et universos Chaldaeos, nobiles, tyrannosque, et principes, omnes filios Assyriorum, juvenes forma egregia, duces et magistratus universos, principes principum, et nominatos ascensores equorum :
  12577 Ezra	Ezra	15	23	24	et venient super te instructi curru et rota, multitudo populorum : lorica, et clypeo, et galea armabuntur contra te undique : et dabo coram eis judicium, et judicabunt te judiciis suis.
  12578 Ezra	Ezra	15	23	25	Et ponam zelum meum in te, quem exercent tecum in furore : nasum tuum et aures tuas praecident, et quae remanserint, gladio concident. Ipsi filios tuos et filias tuas capient, et novissimum tuum devorabitur igni :
  12579 Ezra	Ezra	15	23	26	et denudabunt te vestimentis tuis, et tollent vasa gloriae tuae.
  12580 Ezra	Ezra	15	23	27	Et requiescere faciam scelus tuum de te, et fornicationem tuam de terra Aegypti : nec levabis oculos tuos ad eos, et Aegypti non recordaberis amplius.]
  12581 Ezra	Ezra	15	23	28	[Quia haec dicit Dominus Deus : Ecce ego tradam te in manus eorum quos odisti, in manus de quibus satiata est anima tua.
  12582 Ezra	Ezra	15	23	29	Et agent tecum in odio, et tollent omnes labores tuos, et dimittent te nudam et ignominia plenam : et revelabitur ignominia fornicationum tuarum, scelus tuum, et fornicationes tuae.
  12583 Ezra	Ezra	15	23	30	Fecerunt haec tibi, quia fornicata es post gentes inter quas polluta es in idolis earum.
  12584 Ezra	Ezra	15	23	31	In via sororis tuae ambulasti, et dabo calicem ejus in manu tua.
  12585 Ezra	Ezra	15	23	32	Haec dicit Dominus Deus : Calicem sororis tuae bibes profundum et latum : eris in derisum et in subsannationem quae est capacissima.
  12586 Ezra	Ezra	15	23	33	Ebrietate et dolore repleberis : calice moeroris et tristitiae, calice sororis tuae Samariae.
  12587 Ezra	Ezra	15	23	34	Et bibes illum, et epotabis usque ad faeces : et fragmenta ejus devorabis, et ubera tua lacerabis, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.
  12588 Ezra	Ezra	15	23	35	Propterea haec dicit Dominus Deus : Quia oblita es mei, et projecisti me post corpus tuum, tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas.]
  12589 Ezra	Ezra	15	23	36	Et ait Dominus ad me, dicens : [Fili hominis, numquid judicas Oollam et Oolibam, et annuntias eis scelera earum ?
  12590 Ezra	Ezra	15	23	37	Quia adulteratae sunt, et sanguis in manibus earum, et cum idolis suis fornicatae sunt : insuper et filios suos quos genuerunt mihi, obtulerunt eis ad devorandum.
  12591 Ezra	Ezra	15	23	38	Sed et hoc fecerunt mihi : polluerunt sanctuarium meum in die illa, et sabbata mea profanaverunt.
  12592 Ezra	Ezra	15	23	39	Cumque immolarent filios suos idolis suis, et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud, etiam haec fecerunt in medio domus meae.
  12593 Ezra	Ezra	15	23	40	Miserunt ad viros venientes de longe, ad quos nuntium miserant : itaque ecce venerunt quibus te lavisti, et circumlinisti stibio oculos tuos, et ornata es mundo muliebri.
  12594 Ezra	Ezra	15	23	41	Sedisti in lecto pulcherrimo, et mensa ornata est ante te : thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam.
  12595 Ezra	Ezra	15	23	42	Et vox multitudinis exsultantis erat in ea : et in viris, qui de multitudine hominum adducebantur, et veniebant de deserto, posuerunt armillas in manibus eorum, et coronas speciosas in capitibus eorum.
  12596 Ezra	Ezra	15	23	43	Et dixi ei, quae attrita est in adulteriis : Nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam haec.
  12597 Ezra	Ezra	15	23	44	Et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem : sic ingrediebantur ad Oollam et Oolibam, mulieres nefarias.
  12598 Ezra	Ezra	15	23	45	Viri ergo justi sunt : hi judicabunt eas judicio adulterarum, et judicio effundentium sanguinem : quia adulterae sunt, et sanguis in manibus earum.
  12599 Ezra	Ezra	15	23	46	Haec enim dicit Dominus Deus : Adduc ad eas multitudinem, et trade eas in tumultum et in rapinam.
  12600 Ezra	Ezra	15	23	47	Et lapidentur lapidibus populorum, et confodiantur gladiis eorum : filios et filias earum interficient, et domos earum igne succendent.
  12601 Ezra	Ezra	15	23	48	Et auferam scelus de terra, et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum.
  12602 Ezra	Ezra	15	23	49	Et dabunt scelus vestrum super vos, et peccata idolorum vestrorum portabitis : et scietis quia ego Dominus Deus.]
  12603 Ezra	Ezra	15	24	1	Et factum est verbum Domini ad me in anno nono, in mense decimo, decima die mensis, dicens :
  12604 Ezra	Ezra	15	24	2	Fili hominis, scribe tibi nomen diei hujus, in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Jerusalem hodie.
  12605 Ezra	Ezra	15	24	3	Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam, et loqueris ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Pone ollam ; pone, inquam, et mitte in eam aquam.
  12606 Ezra	Ezra	15	24	4	Congere frusta ejus in eam, omnem partem bonam, femur et armum, electa et ossibus plena.
  12607 Ezra	Ezra	15	24	5	Pinguissimum pecus assume, compone quoque strues ossium sub ea : efferbuit coctio ejus, et discocta sunt ossa illius in medio ejus.
  12608 Ezra	Ezra	15	24	6	Propterea haec dicit Dominus Deus : Vae civitati sanguinum, ollae cujus rubigo in ea est, et rubigo ejus non exivit de ea ! per partes et per partes suas ejice eam : non cecidit super eam sors.
  12609 Ezra	Ezra	15	24	7	Sanguis enim ejus in medio ejus est ; super limpidissimam petram effudit illum : non effudit illum super terram, ut possit operiri pulvere.
  12610 Ezra	Ezra	15	24	8	Ut superinducerem indignationem meam, et vindicta ulciscerer, dedi sanguinem ejus super petram limpidissimam, ne operiretur.
  12611 Ezra	Ezra	15	24	9	Propterea haec dicit Dominus Deus : Vae civitati sanguinum, cujus ego grandem faciam pyram !
  12612 Ezra	Ezra	15	24	10	Congere ossa, quae igne succendam : consumentur carnes, et coquetur universa compositio, et ossa tabescent.
  12613 Ezra	Ezra	15	24	11	Pone quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et liquefiat aes ejus, et confletur in medio ejus inquinamentum ejus, et consumatur rubigo ejus.
  12614 Ezra	Ezra	15	24	12	Multo labore sudatum est, et non exivit de ea nimia rubigo ejus, neque per ignem.
  12615 Ezra	Ezra	15	24	13	Immunditia tua execrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis : sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te.
  12616 Ezra	Ezra	15	24	14	Ego Dominus locutus sum : veniet, et faciam : non transeam, nec parcam, nec placabor : juxta vias tuas, et juxta adinventiones tuas judicabo te, dicit Dominus.
  12617 Ezra	Ezra	15	24	15	Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
  12618 Ezra	Ezra	15	24	16	Fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga : et non planges, neque plorabis, neque fluent lacrimae tuae.
  12619 Ezra	Ezra	15	24	17	Ingemisce tacens : mortuorum luctum non facies : corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt in pedibus tuis : nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes.
  12620 Ezra	Ezra	15	24	18	Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere : fecique mane sicut praeceperat mihi.
  12621 Ezra	Ezra	15	24	19	Et dixit ad me populus : Quare non indicas nobis quid ista significent quae tu facis ?
  12622 Ezra	Ezra	15	24	20	Et dixi ad eos : Sermo Domini factus est ad me, dicens :
  12623 Ezra	Ezra	15	24	21	Loquere domui Israël : Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam imperii vestri, et desiderabile oculorum vestrorum, et super quo pavet anima vestra : filii vestri et filiae vestrae quas reliquistis, gladio cadent.
  12624 Ezra	Ezra	15	24	22	Et facietis sicut feci : ora amictu non velabitis, et cibos lugentium non comedetis :
  12625 Ezra	Ezra	15	24	23	coronas habebitis in capitibus vestris, et calceamenta in pedibus : non plangetis, neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum.
  12626 Ezra	Ezra	15	24	24	Eritque Ezechiel vobis in portentum : juxta omnia quae fecit, facietis cum venerit istud : et scietis quia ego Dominus Deus.
  12627 Ezra	Ezra	15	24	25	Et tu, fili hominis, ecce in die qua tollam ab eis fortitudinem eorum, et gaudium dignitatis, et desiderium oculorum eorum, super quo requiescunt animae eorum, filios et filias eorum :
  12628 Ezra	Ezra	15	24	26	in die illa, cum venerit fugiens ad te ut annuntiet tibi :
  12629 Ezra	Ezra	15	24	27	in die, inquam illa, aperietur os tuum cum eo qui fugit, et loqueris, et non silebis ultra : erisque eis in portentum, et scietis quia ego Dominus.
  12630 Ezra	Ezra	15	25	1	Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
  12631 Ezra	Ezra	15	25	2	Fili hominis, pone faciem tuam contra filios Ammon, et prophetabis de eis.
  12632 Ezra	Ezra	15	25	3	Et dices filiis Ammon : [Audite verbum Domini Dei. Haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod dixisti : Euge, euge, super sanctuarium meum, quia pollutum est ; et super terram Israël, quoniam desolata est ; et super domum Juda, quoniam ducti sunt in captivitatem :
  12633 Ezra	Ezra	15	25	4	idcirco ego tradam te filiis orientalibus in haereditatem : et collocabunt caulas suas in te, et ponent in te tentoria sua : ipsi comedent fruges tuas, et ipsi bibent lac tuum.
  12634 Ezra	Ezra	15	25	5	Daboque Rabbath in habitaculum camelorum, et filios Ammon in cubile pecorum : et scietis quia ego Dominus.
  12635 Ezra	Ezra	15	25	6	Quia haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod plausisti manu et percussisti pede, et gavisa es ex toto affectu super terram Israël,
  12636 Ezra	Ezra	15	25	7	idcirco ecce ego extendam manum meam super te, et tradam te in direptionem gentium, et interficiam te de populis, et perdam de terris, et conteram : et scies quia ego Dominus.]
  12637 Ezra	Ezra	15	25	8	[Haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod dixerunt Moab et Seir : Ecce sicut omnes gentes, domus Juda :
  12638 Ezra	Ezra	15	25	9	idcirco ecce ego aperiam humerum Moab de civitatibus, de civitatibus, inquam, ejus, et de finibus ejus, inclytas terrae Bethiesimoth, et Beelmeon, et Cariathaim,
  12639 Ezra	Ezra	15	25	10	filiis orientis cum filiis Ammon, et dabo eam in haereditatem, ut non sit ultra memoria filiorum Ammon in gentibus.
  12640 Ezra	Ezra	15	25	11	Et in Moab faciam judicia, et scient quia ego Dominus.]
  12641 Ezra	Ezra	15	25	12	[Haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod fecit Idumaea ultionem ut se vindicaret de filiis Juda, peccavitque delinquens, et vindictam expetivit de eis :
  12642 Ezra	Ezra	15	25	13	idcirco haec dicit Dominus Deus : Extendam manum meam super Idumaeam, et auferam de ea hominem et jumentum, et faciam eam desertam ab austro : et qui sunt in Dedan, gladio cadent.
  12643 Ezra	Ezra	15	25	14	Et dabo ultionem meam super Idumaeam per manum populi mei Israël : et facient in Edom juxta iram meam et furorem meum, et scient vindictam meam, dicit Dominus Deus.]
  12644 Ezra	Ezra	15	25	15	[Haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod fecerunt Palaestini vindictam, et ulti se sunt toto animo, interficientes, et implentes inimicitias veteres,
  12645 Ezra	Ezra	15	25	16	propterea haec dicit Dominus Deus : Ecce ego extendam manum meam super Palaestinos, et interficiam interfectores, et perdam reliquias maritimae regionis,
  12646 Ezra	Ezra	15	25	17	faciamque in eis ultiones magnas, arguens in furore : et scient quia ego Dominus, cum dedero vindictam meam super eos.]
  12647 Ezra	Ezra	15	26	1	Et factum est in undecimo anno, prima mensis : factus est sermo Domini ad me, dicens :
  12648 Ezra	Ezra	15	26	2	[Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Jerusalem : Euge, confractae sunt portae populorum, conversa est ad me : implebor ; deserta est :
  12649 Ezra	Ezra	15	26	3	propterea haec dicit Dominus Deus : Ecce ego super te, Tyre, et ascendere faciam ad te gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans.
  12650 Ezra	Ezra	15	26	4	Et dissipabunt muros Tyri, et destruent turres ejus : et radam pulverem ejus de ea, et dabo eam in limpidissimam petram.
  12651 Ezra	Ezra	15	26	5	Siccatio sagenarum erit in medio maris, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus : et erit in direptionem gentibus.
  12652 Ezra	Ezra	15	26	6	Filiae quoque ejus quae sunt in agro, gladio interficientur : et scient quia ego Dominus.]
  12653 Ezra	Ezra	15	26	7	[Quia haec dicit Dominus Deus : Ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor regem Babylonis ab aquilone, regem regum, cum equis, et curribus, et equitibus, et coetu, populoque magno.
  12654 Ezra	Ezra	15	26	8	Filias tuas quae sunt in agro, gladio interficiet, et circumdabit te munitionibus, et comportabit aggerem in gyro, et elevabit contra te clypeum :
  12655 Ezra	Ezra	15	26	9	et vineas et arietes temperabit in muros tuos, et turres tuas destruet in armatura sua.
  12656 Ezra	Ezra	15	26	10	Inundatione equorum ejus operiet te pulvis eorum : a sonitu equitum, et rotarum, et curruum, movebuntur muri tui, cum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitum urbis dissipatae.
  12657 Ezra	Ezra	15	26	11	Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas : populum tuum gladio caedet, et statuae tuae nobiles in terram corruent.
  12658 Ezra	Ezra	15	26	12	Vastabunt opes tuas, diripient negotiationes tuas, et destruent muros tuos, et domos tuas praeclaras subvertent : et lapides tuos, et ligna tua, et pulverem tuum in medio aquarum ponent.
  12659 Ezra	Ezra	15	26	13	Et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum : et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius.
  12660 Ezra	Ezra	15	26	14	Et dabo te in limpidissimam petram, siccatio sagenarum eris, nec aedificaberis ultra, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.
  12661 Ezra	Ezra	15	26	15	Haec dicit Dominus Deus Tyro : Numquid non a sonitu ruinae tuae, et gemitu interfectorum tuorum, cum occisi fuerint in medio tui, commovebuntur insulae ?
  12662 Ezra	Ezra	15	26	16	Et descendent de sedibus suis omnes principes maris, et auferent exuvias suas, et vestimenta sua varia abjicient, et induentur stupore : in terra sedebunt, et attoniti super repentino casu tuo admirabuntur :
  12663 Ezra	Ezra	15	26	17	et assumentes super te lamentum, dicent tibi : Quomodo peristi, quae habitas in mari, urbs inclyta, quae fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis, quos formidabant universi ?
  12664 Ezra	Ezra	15	26	18	Nunc stupebunt naves in die pavoris tui, et turbabuntur insulae in mari, eo quod nullus egrediatur ex te.
  12665 Ezra	Ezra	15	26	19	Quia haec dicit Dominus Deus : Cum dedero te urbem desolatam, sicut civitates quae non habitantur ; et adduxero super te abyssum, et operuerint te aquae multae ;
  12666 Ezra	Ezra	15	26	20	et detraxero te cum his qui descendunt in lacum ad populum sempiternum ; et collocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres, cum his qui deducuntur in lacum, ut non habiteris ; porro cum dedero gloriam in terra viventium :
  12667 Ezra	Ezra	15	26	21	in nihilum redigam te, et non eris : et requisita non invenieris ultra in sempiternum, dicit Dominus Deus.]
  12668 Ezra	Ezra	15	27	1	Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
  12669 Ezra	Ezra	15	27	2	Tu ergo, fili hominis, assume super Tyrum lamentum :
  12670 Ezra	Ezra	15	27	3	et dices Tyro, quae habitat in introitu maris, negotiationi populorum ad insulas multas : [Haec dicit Dominus Deus : O Tyre, tu dixisti : Perfecti decoris ego sum,
  12671 Ezra	Ezra	15	27	4	et in corde maris sita. Finitimi tui qui te aedificaverunt, impleverunt decorem tuum :
  12672 Ezra	Ezra	15	27	5	abietibus de Sanir exstruxerunt te cum omnibus tabulatis maris : cedrum de Libano tulerunt ut facerent tibi malum.
  12673 Ezra	Ezra	15	27	6	Quercus de Basan dolaverunt in remos tuos, et transtra tua fecerunt tibi ex ebore indico, et praetoriola de insulis Italiae.
  12674 Ezra	Ezra	15	27	7	Byssus varia de Aegypto texta est tibi in velum ut poneretur in malo : hyacinthus et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum.
  12675 Ezra	Ezra	15	27	8	Habitatores Sidonis et Aradii fuerunt remiges tui : sapientes tui, Tyre, facti sunt gubernatores tui.
  12676 Ezra	Ezra	15	27	9	Senes Giblii et prudentes ejus habuerunt nautas ad ministerium variae supellectilis tuae : omnes naves maris, et nautae earum, fuerunt in populo negotiationis tuae.
  12677 Ezra	Ezra	15	27	10	Persae, et Lydii, et Libyes erant in exercitu tuo viri bellatores tui : clypeum et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuo.
  12678 Ezra	Ezra	15	27	11	Filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu : sed et Pigmaei qui erant in turribus tuis, pharetras suas suspenderunt in muris tuis per gyrum : ipsi compleverunt pulchritudinem tuam.
  12679 Ezra	Ezra	15	27	12	Carthaginenses negotiatores tui, a multitudine cunctarum divitiarum, argento, ferro, stanno, plumboque repleverunt nundinas tuas.
  12680 Ezra	Ezra	15	27	13	Graecia, Thubal, et Mosoch, ipsi institores tui : mancipia, et vasa aerea advexerunt populo tuo.
  12681 Ezra	Ezra	15	27	14	De domo Thogorma, equos, et equites, et mulos adduxerunt ad forum tuum.
  12682 Ezra	Ezra	15	27	15	Filii Dedan negotiatores tui ; insulae multae, negotiatio manus tuae : dentes eburneos et hebeninos commutaverunt in pretio tuo.
  12683 Ezra	Ezra	15	27	16	Syrus negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum : gemmam, et purpuram, et scutulata, et byssum, et sericum, et chodchod proposuerunt in mercatu tuo.
  12684 Ezra	Ezra	15	27	17	Juda et terra Israël, ipsi institores tui in frumento primo : balsamum, et mel, et oleum, et resinam proposuerunt in nundinis tuis.
  12685 Ezra	Ezra	15	27	18	Damascenus negotiator tuus in multitudine operum tuorum, in multitudine diversarum opum, in vino pingui, in lanis coloris optimi.
  12686 Ezra	Ezra	15	27	19	Dan, et Graecia, et Mosel, in nundinis tuis proposuerunt ferrum fabrefactum : stacte et calamus in negotiatione tua.
  12687 Ezra	Ezra	15	27	20	Dedan institores tui in tapetibus ad sedendum.
  12688 Ezra	Ezra	15	27	21	Arabia et universi principes Cedar, ipsi negotiatores manus tuae : cum agnis, et arietibus, et haedis, venerunt ad te negotiatores tui.
  12689 Ezra	Ezra	15	27	22	Venditores Saba et Reema, ipsi negotiatores tui : cum universis primis aromatibus, et lapide pretioso, et auro, quod proposuerunt in mercatu tuo.
  12690 Ezra	Ezra	15	27	23	Haran, et Chene, et Eden, negotiatores tui ; Saba, Assur, et Chelmad venditores tui.
  12691 Ezra	Ezra	15	27	24	Ipsi negotiatores tui multifariam, involucris hyacinthi, et polymitorum, gazarumque pretiosarum, quae obvolutae et astrictae erant funibus : cedros quoque habebant in negotiationibus tuis.
  12692 Ezra	Ezra	15	27	25	Naves maris, principes tui in negotiatione tua : et repleta es, et glorificata nimis in corde maris.]
  12693 Ezra	Ezra	15	27	26	[In aquis multis adduxerunt te remiges tui : ventus auster contrivit te in corde maris.
  12694 Ezra	Ezra	15	27	27	Divitiae tuae, et thesauri tui, et multiplex instrumentum tuum : nautae tui et gubernatores tui, qui tenebant supellectilem tuam, et populo tuo praeerant : viri quoque bellatores tui, qui erant in te, cum universa multitudine tua quae est in medio tui, cadent in corde maris in die ruinae tuae :
  12695 Ezra	Ezra	15	27	28	a sonitu clamoris gubernatorum tuorum conturbabuntur classes.
  12696 Ezra	Ezra	15	27	29	Et descendent de navibus suis omnes qui tenebant remum : nautae et universi gubernatores maris in terra stabunt.
  12697 Ezra	Ezra	15	27	30	Et ejulabunt super te voce magna : et clamabunt amare, et superjacient pulverem capitibus suis, et cinere conspergentur.
  12698 Ezra	Ezra	15	27	31	Et radent super te calvitium, et accingentur ciliciis : et plorabunt te in amaritudine animae, ploratu amarissimo.
  12699 Ezra	Ezra	15	27	32	Et assument super te carmen lugubre, et plangent te : Quae est ut Tyrus, quae obmutuit in medio maris ?
  12700 Ezra	Ezra	15	27	33	Quae in exitu negotiationum tuarum de mari implesti populos multos : in multitudine divitiarum tuarum, et populorum tuorum, ditasti reges terrae.
  12701 Ezra	Ezra	15	27	34	Nunc contrita es a mari : in profundis aquarum opes tuae, et omnis multitudo tua quae erat in medio tui, ceciderunt.
  12702 Ezra	Ezra	15	27	35	Universi habitatores insularum obstupuerunt super te, et reges earum omnes tempestate perculsi mutaverunt vultus.
  12703 Ezra	Ezra	15	27	36	Negotiatores populorum sibilaverunt super te : ad nihilum deducta es, et non eris usque in perpetuum.]
  12704 Ezra	Ezra	15	28	1	Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
  12705 Ezra	Ezra	15	28	2	Fili hominis, dic principi Tyri : [Haec dicit Dominus Deus : Eo quod elevatum est cor tuum, et dixisti : Deus ego sum, et in cathedra Dei sedi in corde maris, cum sis homo, et non deus : et dedisti cor tuum quasi cor Dei :
  12706 Ezra	Ezra	15	28	3	ecce sapientior es tu Daniele : omne secretum non est absconditum a te :
  12707 Ezra	Ezra	15	28	4	in sapientia et prudentia tua fecisti tibi fortitudinem, et acquisisti aurum et argentum in thesauris tuis :
  12708 Ezra	Ezra	15	28	5	in multitudine sapientiae tuae, et in negotiatione tua multiplicasti tibi fortitudinem, et elevatum est cor tuum in robore tuo :
  12709 Ezra	Ezra	15	28	6	propterea haec dicit Dominus Deus : Eo quod elevatum est cor tuum quasi cor dei,
  12710 Ezra	Ezra	15	28	7	idcirco ecce ego adducam super te alienos, robustissimos gentium : et nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiae tuae, et polluent decorem tuum.
  12711 Ezra	Ezra	15	28	8	Interficient, et detrahent te : et morieris in interitu occisorum in corde maris.
  12712 Ezra	Ezra	15	28	9	Numquid dicens loqueris : Deus ego sum, coram interficientibus te, cum sis homo, et non deus, in manu occidentium te ?
  12713 Ezra	Ezra	15	28	10	Morte incircumcisorum morieris in manu alienorum, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.]
  12714 Ezra	Ezra	15	28	11	Et factus est sermo Domini ad me, dicens : Fili hominis, leva planctum super regem Tyri,
  12715 Ezra	Ezra	15	28	12	et dices ei : [Haec dicit Dominus Deus : Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore.
  12716 Ezra	Ezra	15	28	13	In deliciis paradisi Dei fuisti : omnis lapis pretiosus operimentum tuum, sardius, topazius, et jaspis, chrysolithus, et onyx, et beryllus, sapphirus, et carbunculus, et smaragdus : aurum, opus decoris tui : et foramina tua, in die qua conditus es, praeparata sunt.
  12717 Ezra	Ezra	15	28	14	Tu cherub extentus, et protegens, et posui te in monte sancto Dei : in medio lapidum ignitorum ambulasti,
  12718 Ezra	Ezra	15	28	15	perfectus in viis tuis a die conditionis tuae, donec inventa est iniquitas in te.
  12719 Ezra	Ezra	15	28	16	In multitudine negotiationis tuae repleta sunt interiora tua iniquitate, et peccasti : et ejeci te de monte Dei, et perdidi te, o cherub protegens, de medio lapidum ignitorum.
  12720 Ezra	Ezra	15	28	17	Et elevatum est cor tuum in decore tuo ; perdidisti sapientiam tuam in decore tuo : in terram projeci te ; ante faciem regum dedi te ut cernerent te.
  12721 Ezra	Ezra	15	28	18	In multitudine iniquitatum tuarum, et iniquitate negotiationis tuae, polluisti sanctificationem tuam : producam ergo ignem de medio tui, qui comedat te, et dabo te in cinerem super terram, in conspectu omnium videntium te.
  12722 Ezra	Ezra	15	28	19	Omnes qui viderint te in gentibus, obstupescent super te : nihili factus es, et non eris in perpetuum.]
  12723 Ezra	Ezra	15	28	20	Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
  12724 Ezra	Ezra	15	28	21	Fili hominis, pone faciem tuam contra Sidonem, et prophetabis de ea :
  12725 Ezra	Ezra	15	28	22	et dices : [Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, Sidon, et glorificabor in medio tui : et scient quia ego Dominus, cum fecero in ea judicia, et sanctificatus fuero in ea.
  12726 Ezra	Ezra	15	28	23	Et immittam ei pestilentiam, et sanguinem in plateis ejus : et corruent interfecti in medio ejus gladio per circuitum, et scient quia ego Dominus.
  12727 Ezra	Ezra	15	28	24	Et non erit ultra domui Israël offendiculum amaritudinis, et spina dolorem inferens undique per circuitum eorum qui adversantur eis : et scient quia ego Dominus Deus.
  12728 Ezra	Ezra	15	28	25	Haec dicit Dominus Deus : Quando congregavero domum Israël de populis in quibus dispersi sunt, sanctificabor in eis coram gentibus : et habitabunt in terra sua, quam dedi servo meo Jacob :
  12729 Ezra	Ezra	15	28	26	et habitabunt in ea securi, et aedificabunt domos, et plantabunt vineas, et habitabunt confidenter, cum fecero judicia in omnibus qui adversantur eis per circuitum : et scient quia ego Dominus Deus eorum.]
  12730 Ezra	Ezra	15	29	1	In anno decimo, decimo mense, undecima die mensis, factum est verbum Domini ad me, dicens :
  12731 Ezra	Ezra	15	29	2	Fili hominis, pone faciem tuam contra Pharaonem regem Aegypti, et prophetabis de eo, et de Aegypto universa.
  12732 Ezra	Ezra	15	29	3	Loquere, et dices : [Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, Pharao rex Aegypti, draco magne, qui cubas in medio fluminum tuorum, et dicis : Meus est fluvius, et ego feci memetipsum.
  12733 Ezra	Ezra	15	29	4	Et ponam frenum in maxillis tuis, et agglutinabo pisces fluminum tuorum squamis tuis, et extraham te de medio fluminum tuorum, et universi pisces tui squamis tuis adhaerebunt.
  12734 Ezra	Ezra	15	29	5	Et projiciam te in desertum, et omnes pisces fluminis tui : super faciem terrae cades ; non colligeris, neque congregaberis : bestiis terrae et volatilibus caeli dedi te ad devorandum.
  12735 Ezra	Ezra	15	29	6	Et scient omnes habitatores Aegypti quia ego Dominus, pro eo quod fuisti baculus arundineus domui Israël :
  12736 Ezra	Ezra	15	29	7	quando apprehenderunt te manu, et confractus es, et lacerasti omnem humerum eorum : et innitentibus eis super te comminutus es, et dissolvisti omnes renes eorum.
  12737 Ezra	Ezra	15	29	8	Propterea haec dicit Dominus Deus : Ecce ego adducam super te gladium, et interficiam de te hominem et jumentum.
  12738 Ezra	Ezra	15	29	9	Et erit terra Aegypti in desertum et in solitudinem : et scient quia ego Dominus, pro eo quod dixeris : Fluvius meus est, et ego feci eum.
  12739 Ezra	Ezra	15	29	10	Idcirco ecce ego ad te, et ad flumina tua : daboque terram Aegypti in solitudines, gladio dissipatam, a turre Syenes usque ad terminos Aethiopiae.
  12740 Ezra	Ezra	15	29	11	Non pertransibit eam pes hominis, neque pes jumenti gradietur in ea, et non habitabitur quadraginta annis.
  12741 Ezra	Ezra	15	29	12	Daboque terram Aegypti desertam in medio terrarum desertarum, et civitates ejus in medio urbium subversarum, et erunt desolatae quadraginta annis : et dispergam Aegyptios in nationes, et ventilabo eos in terras.
  12742 Ezra	Ezra	15	29	13	Quia haec dicit Dominus Deus : Post finem quadraginta annorum congregabo Aegyptum de populis in quibus dispersi fuerant.
  12743 Ezra	Ezra	15	29	14	Et reducam captivitatem Aegypti, et collocabo eos in terra Phathures, in terra nativitatis suae, et erunt ibi in regnum humile.
  12744 Ezra	Ezra	15	29	15	Inter cetera regna erit humillima, et non elevabitur ultra super nationes, et imminuam eos ne imperent gentibus.
  12745 Ezra	Ezra	15	29	16	Neque erunt ultra domui Israël in confidentia, docentes iniquitatem ut fugiant, et sequantur eos : et scient quia ego Dominus Deus.]
  12746 Ezra	Ezra	15	29	17	Et factum est in vigesimo et septimo anno, in primo, in una mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens :
  12747 Ezra	Ezra	15	29	18	[Fili hominis, Nabuchodonosor rex Babylonis servire fecit exercitum suum servitute magna adversum Tyrum : omne caput decalvatum, et omnis humerus depilatus est : et merces non est reddita ei, neque exercitui ejus, de Tyro, pro servitute qua servivit mihi adversus eam.
  12748 Ezra	Ezra	15	29	19	Propterea haec dicit Dominus Deus : Ecce ego dabo Nabuchodonosor regem Babylonis in terra Aegypti : et accipiet multitudinem ejus, et depraedabitur manubias ejus, et diripiet spolia ejus : et erit merces exercitui illius,
  12749 Ezra	Ezra	15	29	20	et operi quo servivit adversus eam : dedi ei terram Aegypti pro eo quod laboraverit mihi, ait Dominus Deus.
  12750 Ezra	Ezra	15	29	21	In die illo pullulabit cornu domui Israël, et tibi dabo apertum os in medio eorum, et scient quia ego Dominus.]
  12751 Ezra	Ezra	15	30	1	Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
  12752 Ezra	Ezra	15	30	2	Fili hominis, propheta, et dic : [Haec dicit Dominus Deus : Ululate : Vae, vae diei !
  12753 Ezra	Ezra	15	30	3	quia juxta est dies, et appropinquat dies Domini, dies nubis : tempus gentium erit.
  12754 Ezra	Ezra	15	30	4	Et veniet gladius in Aegyptum, et erit pavor in Aethiopia, cum ceciderint vulnerati in Aegypto, et ablata fuerit multitudo illius, et destructa fundamenta ejus.
  12755 Ezra	Ezra	15	30	5	Aethiopia, et Libya, et Lydi, et omne reliquum vulgus, et Chub, et filii terrae foederis, cum eis gladio cadent.
  12756 Ezra	Ezra	15	30	6	Haec dicit Dominus Deus : Et corruent fulcientes Aegyptum, et destruetur superbia imperii ejus : a turre Syenes gladio cadent in ea, ait Dominus Deus exercituum.
  12757 Ezra	Ezra	15	30	7	Et dissipabuntur in medio terrarum desolatarum, et urbes ejus in medio civitatum desertarum erunt :
  12758 Ezra	Ezra	15	30	8	et scient quia ego Dominus, cum dedero ignem in Aegypto, et attriti fuerint omnes auxiliatores ejus.
  12759 Ezra	Ezra	15	30	9	In die illa egredientur nuntii a facie mea in trieribus ad conterendam Aethiopiae confidentiam : et erit pavor in eis in die Aegypti, quia absque dubio veniet.
  12760 Ezra	Ezra	15	30	10	Haec dicit Dominus Deus : Cessare faciam multitudinem Aegypti in manu Nabuchodonosor regis Babylonis.
  12761 Ezra	Ezra	15	30	11	Ipse et populus ejus cum eo, fortissimi gentium, adducentur ad disperdendam terram : et evaginabunt gladios suos super Aegyptum, et implebunt terram interfectis.
  12762 Ezra	Ezra	15	30	12	Et faciam alveos fluminum aridos, et tradam terram in manus pessimorum : et dissipabo terram et plenitudinem ejus manu alienorum : ego Dominus locutus sum.
  12763 Ezra	Ezra	15	30	13	Haec dicit Dominus Deus : Et disperdam simulacra, et cessare faciam idola de Memphis : et dux de terra Aegypti non erit amplius, et dabo terrorem in terra Aegypti.
  12764 Ezra	Ezra	15	30	14	Et disperdam terram Phathures, et dabo ignem in Taphnis, et faciam judicia in Alexandria.
  12765 Ezra	Ezra	15	30	15	Et effundam indignationem meam super Pelusium, robur Aegypti, et interficiam multitudinem Alexandriae.
  12766 Ezra	Ezra	15	30	16	Et dabo ignem in Aegypto : quasi parturiens dolebit Pelusium, et Alexandria erit dissipata, et in Memphis angustiae quotidianae.
  12767 Ezra	Ezra	15	30	17	Juvenes Heliopoleos et Bubasti gladio cadent, et ipsae captivae ducentur.
  12768 Ezra	Ezra	15	30	18	Et in Taphnis nigrescet dies, cum contrivero ibi sceptra Aegypti, et defecerit in ea superbia potentiae ejus : ipsam nubes operiet, filiae autem ejus in captivitatem ducentur.
  12769 Ezra	Ezra	15	30	19	Et judicia faciam in Aegypto : et scient quia ego Dominus.]
  12770 Ezra	Ezra	15	30	20	Et factum est in undecimo anno, in primo mense, in septima mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens :
  12771 Ezra	Ezra	15	30	21	[Fili hominis, brachium Pharaonis regis Aegypti confregi, et ecce non est obvolutum ut restitueretur ei sanitas, ut ligaretur pannis, et fasciaretur linteolis, ut recepto robore posset tenere gladium.
  12772 Ezra	Ezra	15	30	22	Propterea haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ad Pharaonem regem Aegypti, et comminuam brachium ejus forte, sed confractum : et dejiciam gladium de manu ejus,
  12773 Ezra	Ezra	15	30	23	et dispergam Aegyptum in gentibus, et ventilabo eos in terris.
  12774 Ezra	Ezra	15	30	24	Et confortabo brachia regis Babylonis, daboque gladium meum in manu ejus, et confringam brachia Pharaonis, et gement gemitibus interfecti coram facie ejus.
  12775 Ezra	Ezra	15	30	25	Et confortabo brachia regis Babylonis, et brachia Pharaonis concident : et scient quia ego Dominus, cum dedero gladium meum in manu regis Babylonis, et extenderit eum super terram Aegypti.
  12776 Ezra	Ezra	15	30	26	Et dispergam Aegyptum in nationes, et ventilabo eos in terras : et scient quia ego Dominus.]
  12777 Ezra	Ezra	15	31	1	Et factum est in anno undecimo, tertio mense, una mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens :
  12778 Ezra	Ezra	15	31	2	Fili hominis, dic Pharaoni regi Aegypti et populo ejus : [Cui similis factus es in magnitudine tua ?
  12779 Ezra	Ezra	15	31	3	ecce Assur quasi cedrus in Libano, pulcher ramis, et frondibus nemorosus, excelsusque altitudine, et inter condensas frondes elevatum est cacumen ejus.
  12780 Ezra	Ezra	15	31	4	Aquae nutrierunt illum ; abyssus exaltavit illum : flumina ejus manabant in circuitu radicum ejus, et rivos suos emisit ad universa ligna regionis.
  12781 Ezra	Ezra	15	31	5	Propterea elevata est altitudo ejus super omnia ligna regionis, et multiplicata sunt arbusta ejus, et elevati sunt rami ejus prae aquis multis.
  12782 Ezra	Ezra	15	31	6	Cumque extendisset umbram suam, in ramis ejus fecerunt nidos omnia volatilia caeli : et sub frondibus ejus genuerunt omnes bestiae saltuum, et sub umbraculo illius habitabat coetus gentium plurimarum.
  12783 Ezra	Ezra	15	31	7	Eratque pulcherrimus in magnitudine sua, et in dilatatione arbustorum suorum : erat enim radix illius juxta aquas multas.
  12784 Ezra	Ezra	15	31	8	Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei ; abietes non adaequaverunt summitatem ejus, et platani non fuerunt aequae frondibus illius : omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi, et pulchritudini ejus.
  12785 Ezra	Ezra	15	31	9	Quoniam speciosum feci eum, et multis condensisque frondibus, et aemulata sunt eum omnia ligna voluptatis quae erant in paradiso Dei.]
  12786 Ezra	Ezra	15	31	10	[Propterea haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod sublimatus est in altitudine, et dedit summitatem suam virentem atque condensam, et elevatum est cor ejus in altitudine sua :
  12787 Ezra	Ezra	15	31	11	tradidi eum in manu fortissimi gentium : faciens faciet ei : juxta impietatem ejus ejeci eum.
  12788 Ezra	Ezra	15	31	12	Et succident eum alieni, et crudelissimi nationum, et projicient eum super montes : et in cunctis convallibus corruent rami ejus, et confringentur arbusta ejus in universis rupibus terrae : et recedent de umbraculo ejus omnes populi terrae, et relinquent eum.
  12789 Ezra	Ezra	15	31	13	In ruina ejus habitaverunt omnia volatilia caeli, et in ramis ejus fuerunt universae bestiae regionis.
  12790 Ezra	Ezra	15	31	14	Quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum, nec ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa, nec stabunt in sublimitate sua omnia quae irrigantur aquis : quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam, in medio filiorum hominum, ad eos qui descendunt in lacum.
  12791 Ezra	Ezra	15	31	15	Haec dicit Dominus Deus : In die quando descendit ad inferos, induxi luctum : operui eum abysso, et prohibui flumina ejus, et coërcui aquas multas : contristatus est super eum Libanus, et omnia ligna agri concussa sunt.
  12792 Ezra	Ezra	15	31	16	A sonitu ruinae ejus commovi gentes cum deducerem eum ad infernum cum his qui descendebant in lacum : et consolata sunt in terra infima omnia ligna voluptatis egregia atque praeclara in Libano, universa quae irrigabantur aquis.
  12793 Ezra	Ezra	15	31	17	Nam et ipsi cum eo descendent in infernum ad interfectos gladio : et brachium uniuscujusque sedebit sub umbraculo ejus in medio nationum.
  12794 Ezra	Ezra	15	31	18	Cui assimilatus es, o inclyte atque sublimis inter ligna voluptatis ? ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam : in medio incircumcisorum dormies, cum eis qui interfecti sunt gladio : ipse est Pharao, et omnis multitudo ejus, dicit Dominus Deus.]
  12795 Ezra	Ezra	15	32	1	Et factum est, duodecimo anno, in mense duodecimo, in una mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens :
  12796 Ezra	Ezra	15	32	2	Fili hominis, assume lamentum super Pharaonem regem Aegypti, et dices ad eum : [Leoni gentium assimilatus es, et draconi qui est in mari : et ventilabas cornu in fluminibus tuis, et conturbabas aquas pedibus tuis, et conculcabas flumina earum.
  12797 Ezra	Ezra	15	32	3	Propterea haec dicit Dominus Deus : Expandam super te rete meum in multitudine populorum multorum, et extraham te in sagena mea.
  12798 Ezra	Ezra	15	32	4	Et projiciam te in terram ; super faciem agri abjiciam te : et habitare faciam super te omnia volatilia caeli, et saturabo de te bestias universae terrae.
  12799 Ezra	Ezra	15	32	5	Et dabo carnes tuas super montes, et implebo colles tuos sanie tua.
  12800 Ezra	Ezra	15	32	6	Et irrigabo terram foetore sanguinis tui super montes, et valles implebuntur ex te.
  12801 Ezra	Ezra	15	32	7	Et operiam, cum extinctus fueris, caelum, et nigrescere faciam stellas ejus : solem nube tegam, et luna non dabit lumen suum.
  12802 Ezra	Ezra	15	32	8	Omnia luminaria caeli moerere faciam super te, et dabo tenebras super terram tuam, dicit Dominus Deus, cum ceciderint vulnerati tui in medio terrae, ait Dominus Deus.
  12803 Ezra	Ezra	15	32	9	Et irritabo cor populorum multorum, cum induxero contritionem tuam in gentibus super terras quas nescis.
  12804 Ezra	Ezra	15	32	10	Et stupescere faciam super te populos multos, et reges eorum horrore nimio formidabunt super te, cum volare coeperit gladius meus super facies eorum : et obstupescent repente singuli pro anima sua in die ruinae tuae.
  12805 Ezra	Ezra	15	32	11	Quia haec dicit Dominus Deus : Gladius regis Babylonis veniet tibi.
  12806 Ezra	Ezra	15	32	12	In gladiis fortium dejiciam multitudinem tuam : inexpugnabiles omnes gentes hae, et vastabunt superbiam Aegypti, et dissipabitur multitudo ejus.
  12807 Ezra	Ezra	15	32	13	Et perdam omnia jumenta ejus, quae erant super aquas plurimas : et non conturbabit eas pes hominis ultra, neque ungula jumentorum turbabit eas.
  12808 Ezra	Ezra	15	32	14	Tunc purissimas reddam aquas eorum, et flumina eorum quasi oleum adducam, ait Dominus Deus,
  12809 Ezra	Ezra	15	32	15	cum dedero terram Aegypti desolatam : deseretur autem terra a plenitudine sua quando percussero omnes habitatores ejus : et scient quia ego Dominus.
  12810 Ezra	Ezra	15	32	16	Planctus est, et plangent eum : filiae gentium plangent eum : super Aegyptum et super multitudinem ejus plangent eum, ait Dominus Deus.]
  12811 Ezra	Ezra	15	32	17	Et factum est in duodecimo anno, in quintadecima mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens :
  12812 Ezra	Ezra	15	32	18	[Fili hominis, cane lugubre super multitudinem Aegypti : et detrahe eam ipsam, et filias gentium robustarum, ad terram ultimam, cum his qui descendunt in lacum.
  12813 Ezra	Ezra	15	32	19	Quo pulchrior es ? descende, et dormi cum incircumcisis.
  12814 Ezra	Ezra	15	32	20	In medio interfectorum gladio cadent ; gladius datus est : attraxerunt eam et omnes populos ejus.
  12815 Ezra	Ezra	15	32	21	Loquentur ei potentissimi robustorum de medio inferni, qui cum auxiliatoribus ejus descenderunt, et dormierunt incircumcisi interfecti gladio.
  12816 Ezra	Ezra	15	32	22	Ibi Assur, et omnis multitudo ejus : in circuitu illius sepulchra ejus, omnes interfecti, et qui ceciderunt gladio.
  12817 Ezra	Ezra	15	32	23	Quorum data sunt sepulchra in novissimis laci, et facta est multitudo ejus per gyrum sepulchri ejus : universi interfecti, cadentesque gladio, qui dederant quondam formidinem in terra viventium.
  12818 Ezra	Ezra	15	32	24	Ibi Aelam, et omnis multitudo ejus per gyrum sepulchri sui : omnes hi interfecti, ruentesque gladio, qui descenderunt incircumcisi ad terram ultimam ; qui posuerunt terrorem suum in terra viventium, et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum.
  12819 Ezra	Ezra	15	32	25	In medio interfectorum posuerunt cubile ejus in universis populis ejus : in circuitu ejus sepulchrum illius : omnes hi incircumcisi, interfectique gladio. Dederunt enim terrorem suum in terra viventium, et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum : in medio interfectorum positi sunt.
  12820 Ezra	Ezra	15	32	26	Ibi Mosoch et Thubal, et omnis multitudo ejus : in circuitu ejus sepulchra illius : omnes hi incircumcisi, interfectique et cadentes gladio, quia dederunt formidinem suam in terra viventium.
  12821 Ezra	Ezra	15	32	27	Et non dormient cum fortibus, cadentibusque, et incircumcisis, qui descenderunt ad infernum cum armis suis, et posuerunt gladios suos sub capitibus suis, et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum : quia terror fortium facti sunt in terra viventium.
  12822 Ezra	Ezra	15	32	28	Et tu ergo in medio incircumcisorum contereris, et dormies cum interfectis gladio.
  12823 Ezra	Ezra	15	32	29	Ibi Idumaea, et reges ejus, et omnes duces ejus, qui dati sunt cum exercitu suo cum interfectis gladio, et qui cum incircumcisis dormierunt, et cum his qui descendunt in lacum.
  12824 Ezra	Ezra	15	32	30	Ibi principes aquilonis omnes, et universi venatores, qui deducti sunt cum interfectis, paventes, et in sua fortitudine confusi : qui dormierunt incircumcisi cum interfectis gladio, et portaverunt confusionem suam cum his qui descendunt in lacum.
  12825 Ezra	Ezra	15	32	31	Vidit eos Pharao, et consolatus est super universa multitudine sua, quae interfecta est gladio : Pharao, et omnis exercitus ejus, ait Dominus Deus.
  12826 Ezra	Ezra	15	32	32	Quia dedi terrorem meum in terra viventium, et dormivit in medio incircumcisorum cum interfectis gladio : Pharao, et omnis multitudo ejus, ait Dominus Deus.]
  12827 Ezra	Ezra	15	33	1	Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
  12828 Ezra	Ezra	15	33	2	Fili hominis, loquere ad filios populi tui, et dices ad eos : Terra, cum induxero super eam gladium, et tulerit populus terrae virum unum de novissimis suis, et constituerit eum super se speculatorem :
  12829 Ezra	Ezra	15	33	3	et ille viderit gladium venientem super terram, et cecinerit buccina, et annuntiaverit populo :
  12830 Ezra	Ezra	15	33	4	audiens autem quisquis ille est sonitum buccinae, et non se observaverit, veneritque gladius, et tulerit eum : sanguis ipsius super caput ejus erit.
  12831 Ezra	Ezra	15	33	5	Sonum buccinae audivit, et non se observavit : sanguis ejus in ipso erit. Si autem se custodierit, animam suam salvabit.
  12832 Ezra	Ezra	15	33	6	Quod si speculator viderit gladium venientem, et non insonuerit buccina, et populus se non custodierit, veneritque gladius, et tulerit de eis animam : ille quidem in iniquitate sua captus est ; sanguinem autem ejus de manu speculatoris requiram.
  12833 Ezra	Ezra	15	33	7	Et tu, fili hominis, speculatorem dedi te domui Israël : audiens ergo ex ore meo sermonem, annuntiabis eis ex me.
  12834 Ezra	Ezra	15	33	8	Si me dicente ad impium : Impie, morte morieris : non fueris locutus ut se custodiat impius a via sua, ipse impius in iniquitate sua morietur ; sanguinem autem ejus de manu tua requiram.
  12835 Ezra	Ezra	15	33	9	Si autem annuntiante te ad impium ut a viis suis convertatur, non fuerit conversus a via sua, ipse in iniquitate sua morietur, porro tu animam tuam liberasti.
  12836 Ezra	Ezra	15	33	10	Tu ergo, fili hominis, dic ad domum Israël : Sic locuti estis, dicentes : Iniquitates nostrae et peccata nostra super nos sunt, et in ipsis nos tabescimus : quomodo ergo vivere poterimus ?
  12837 Ezra	Ezra	15	33	11	Dic ad eos : Vivo ego, dicit Dominus Deus, nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a via sua, et vivat. Convertimini, convertimini a viis vestris pessimis, et quare moriemini, domus Israël ?
  12838 Ezra	Ezra	15	33	12	Tu itaque, fili hominis, dic ad filios populi tui : Justitia justi non liberabit eum, in quacumque die peccaverit, et impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua : et justus non poterit vivere in justitia sua, in quacumque die peccaverit.
  12839 Ezra	Ezra	15	33	13	Etiamsi dixero justo quod vita vivat, et confisus in justitia sua fecerit iniquitatem, omnes justitiae ejus oblivioni tradentur, et in iniquitate sua quam operatus est, in ipsa morietur.
  12840 Ezra	Ezra	15	33	14	Si autem dixero impio : Morte morieris : et egerit poenitentiam a peccato suo, feceritque judicium et justitiam,
  12841 Ezra	Ezra	15	33	15	et pignus restituerit ille impius, rapinamque reddiderit, in mandatis vitae ambulaverit, nec fecerit quidquam injustum : vita vivet, et non morietur.
  12842 Ezra	Ezra	15	33	16	Omnia peccata ejus quae peccavit, non imputabuntur ei : judicium et justitiam fecit : vita vivet.
  12843 Ezra	Ezra	15	33	17	Et dixerunt filii populi tui : Non est aequi ponderis via Domini : et ipsorum via injusta est.
  12844 Ezra	Ezra	15	33	18	Cum enim recesserit justus a justitia sua, feceritque iniquitates, morietur in eis.
  12845 Ezra	Ezra	15	33	19	Et cum recesserit impius ab impietate sua, feceritque judicium et justitiam, vivet in eis.
  12846 Ezra	Ezra	15	33	20	Et dicitis : Non est recta via Domini. Unumquemque juxta vias suas judicabo de vobis, domus Israël.
  12847 Ezra	Ezra	15	33	21	Et factum est in duodecimo anno, in decimo mense, in quinta mensis transmigrationis nostrae, venit ad me qui fugerat de Jerusalem, dicens : Vastata est civitas.
  12848 Ezra	Ezra	15	33	22	Manus autem Domini facta fuerat ad me vespere, antequam veniret qui fugerat : aperuitque os meum donec veniret ad me mane : et aperto ore meo, non silui amplius.
  12849 Ezra	Ezra	15	33	23	Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
  12850 Ezra	Ezra	15	33	24	Fili hominis, qui habitant in ruinosis his super humum Israël, loquentes aiunt : Unus erat Abraham, et haereditate possedit terram : nos autem multi sumus : nobis data est terra in possessionem.
  12851 Ezra	Ezra	15	33	25	Idcirco dices ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Qui in sanguine comeditis, et oculos vestros levatis ad immunditias vestras, et sanguinem funditis, numquid terram haereditate possidebitis ?
  12852 Ezra	Ezra	15	33	26	stetistis in gladiis vestris, fecistis abominationes, et unusquisque uxorem proximi sui polluit : et terram haereditate possidebitis ?
  12853 Ezra	Ezra	15	33	27	Haec dices ad eos : Sic dicit Dominus Deus : Vivo ego, quia qui in ruinosis habitant, gladio cadent : et qui in agro est, bestiis tradetur ad devorandum : qui autem in praesidiis et speluncis sunt, peste morientur.
  12854 Ezra	Ezra	15	33	28	Et dabo terram in solitudinem et in desertum, et deficiet superba fortitudo ejus : et desolabuntur montes Israël, eo quod nullus sit qui per eos transeat :
  12855 Ezra	Ezra	15	33	29	et scient quia ego Dominus, cum dedero terram eorum desolatam et desertam, propter universas abominationes suas quas operati sunt.
  12856 Ezra	Ezra	15	33	30	Et tu, fili hominis, filii populi tui, qui loquuntur de te juxta muros et in ostiis domorum, et dicunt unus ad alterum, vir ad proximum suum, loquentes : Venite, et audiamus quis sit sermo egrediens a Domino.
  12857 Ezra	Ezra	15	33	31	Et veniunt ad te, quasi si ingrediatur populus, et sedent coram te populus meus : et audiunt sermones tuos, et non faciunt eos : quia in canticum oris sui vertunt illos, et avaritiam suam sequitur cor eorum.
  12858 Ezra	Ezra	15	33	32	Et es eis quasi carmen musicum, quod suavi dulcique sono canitur : et audiunt verba tua, et non faciunt ea.
  12859 Ezra	Ezra	15	33	33	Et cum venerit quod praedictum est (ecce enim venit), tunc scient quod prophetes fuerit inter eos.
  12860 Ezra	Ezra	15	34	1	Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
  12861 Ezra	Ezra	15	34	2	Fili hominis, propheta de pastoribus Israël : propheta, et dices pastoribus : [Haec dicit Dominus Deus : Vae pastoribus Israël, qui pascebant semetipsos ! nonne greges a pastoribus pascuntur ?
  12862 Ezra	Ezra	15	34	3	Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis : gregem autem meum non pascebatis.
  12863 Ezra	Ezra	15	34	4	Quod infirmum fuit non consolidastis, et quod aegrotum non sanastis : quod confractum est non alligastis, et quod abjectum est non reduxistis, et quod perierat non quaesistis : sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia.
  12864 Ezra	Ezra	15	34	5	Et dispersae sunt oves meae, eo quod non esset pastor : et factae sunt in devorationem omnium bestiarum agri, et dispersae sunt.
  12865 Ezra	Ezra	15	34	6	Erraverunt greges mei in cunctis montibus, et in universo colle excelso : et super omnem faciem terrae dispersi sunt greges mei, et non erat qui requireret : non erat, inquam, qui requireret.
  12866 Ezra	Ezra	15	34	7	Propterea, pastores, audite verbum Domini.
  12867 Ezra	Ezra	15	34	8	Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam, et oves meae in devorationem omnium bestiarum agri, eo quod non esset pastor : neque enim quaesierunt pastores mei gregem meum, sed pascebant pastores semetipsos, et greges meos non pascebant :
  12868 Ezra	Ezra	15	34	9	propterea, pastores, audite verbum Domini.
  12869 Ezra	Ezra	15	34	10	Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ipse super pastores : requiram gregem meum de manu eorum, et cessare faciam eos, ut ultra non pascant gregem, nec pascant amplius pastores semetipsos : et liberabo gregem meum de ore eorum, et non erit ultra eis in escam.]
  12870 Ezra	Ezra	15	34	11	[Quia haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas.
  12871 Ezra	Ezra	15	34	12	Sicut visitat pastor gregem suum, in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum, sic visitabo oves meas, et liberabo eas de omnibus locis in quibus dispersae fuerant in die nubis et caliginis.
  12872 Ezra	Ezra	15	34	13	Et educam eas de populis, et congregabo eas de terris, et inducam eas in terram suam, et pascam eas in montibus Israël, in rivis, et in cunctis sedibus terrae.
  12873 Ezra	Ezra	15	34	14	In pascuis uberrimis pascam eas, et in montibus excelsis Israël erunt pascua earum : ibi requiescent in herbis virentibus, et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israël.
  12874 Ezra	Ezra	15	34	15	Ego pascam oves meas, et ego eas accubare faciam, dicit Dominus Deus.
  12875 Ezra	Ezra	15	34	16	Quod perierat requiram, et quod abjectum erat reducam, et quod confractum fuerat alligabo, et quod infirmum fuerat consolidabo, et quod pingue et forte custodiam : et pascam illas in judicio.
  12876 Ezra	Ezra	15	34	17	Vos autem, greges mei, haec dicit Dominus Deus : Ecce ego judico inter pecus et pecus, arietum et hircorum.
  12877 Ezra	Ezra	15	34	18	Nonne satis vobis erat pascua bona depasci ? insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris : et cum purissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis :
  12878 Ezra	Ezra	15	34	19	et oves meae his quae conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur : et quae pedes vestri turbaverant, haec bibebant.
  12879 Ezra	Ezra	15	34	20	Propterea haec dicit Dominus Deus ad vos : Ecce ego ipse judico inter pecus pingue et macilentum :
  12880 Ezra	Ezra	15	34	21	pro eo quod lateribus et humeris impingebatis, et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras,
  12881 Ezra	Ezra	15	34	22	salvabo gregem meum, et non erit ultra in rapinam, et judicabo inter pecus et pecus.]
  12882 Ezra	Ezra	15	34	23	[Et suscitabo super eas pastorem unum qui pascat eas, servum meum David : ipse pascet eas, et ipse erit eis in pastorem.
  12883 Ezra	Ezra	15	34	24	Ego autem Dominus ero eis in Deum, et servus meus David princeps in medio eorum : ego Dominus locutus sum.
  12884 Ezra	Ezra	15	34	25	Et faciam cum eis pactum pacis, et cessare faciam bestias pessimas de terra : et qui habitant in deserto, securi dormient in saltibus.
  12885 Ezra	Ezra	15	34	26	Et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem, et deducam imbrem in tempore suo : pluviae benedictionis erunt.
  12886 Ezra	Ezra	15	34	27	Et dabit lignum agri fructum suum, et terra dabit germen suum, et erunt in terra sua absque timore : et scient quia ego Dominus, cum contrivero catenas jugi eorum, et eruero eos de manu imperantium sibi.
  12887 Ezra	Ezra	15	34	28	Et non erunt ultra in rapinam in gentibus, neque bestiae terrae devorabunt eos : sed habitabunt confidenter absque ullo terrore.
  12888 Ezra	Ezra	15	34	29	Et suscitabo eis germen nominatum, et non erunt ultra imminuti fame in terra, neque portabunt ultra opprobrium gentium.
  12889 Ezra	Ezra	15	34	30	Et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis, et ipsi populus meus domus Israël, ait Dominus Deus.
  12890 Ezra	Ezra	15	34	31	Vos autem, greges mei, greges pascuae meae, homines estis : et ego Dominus Deus vester, dicit Dominus Deus.]
  12891 Ezra	Ezra	15	35	1	Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
  12892 Ezra	Ezra	15	35	2	Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi :
  12893 Ezra	Ezra	15	35	3	[Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, mons Seir : et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum.
  12894 Ezra	Ezra	15	35	4	Urbes tuas demoliar, et tu desertus eris : et scies quia ego Dominus.
  12895 Ezra	Ezra	15	35	5	Eo quod fueris inimicus sempiternus, et concluseris filios Israël in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore iniquitatis extremae :
  12896 Ezra	Ezra	15	35	6	propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam sanguini tradam te, et sanguis te persequetur : et cum sanguinem oderis, sanguis persequetur te.
  12897 Ezra	Ezra	15	35	7	Et dabo montem Seir desolatum atque desertum, et auferam de eo euntem et redeuntem.
  12898 Ezra	Ezra	15	35	8	Et implebo montes ejus occisorum suorum : in collibus tuis, et in vallibus tuis atque in torrentibus, interfecti gladio cadent.
  12899 Ezra	Ezra	15	35	9	In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuae non habitabuntur : et scietis quia ego Dominus Deus.
  12900 Ezra	Ezra	15	35	10	Eo quod dixeris : Duae gentes et duae terrae meae erunt, et haereditate possidebo eas, cum Dominus esset ibi :
  12901 Ezra	Ezra	15	35	11	propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quia faciam juxta iram tuam, et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos : et notus efficiar per eos, cum te judicavero.
  12902 Ezra	Ezra	15	35	12	Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua quae locutus es de montibus Israël, dicens : Deserti nobis ad devorandum dati sunt.
  12903 Ezra	Ezra	15	35	13	Et insurrexistis super me ore vestro, et derogastis adversum me verba vestra : ego audivi.
  12904 Ezra	Ezra	15	35	14	Haec dicit Dominus Deus : Laetante universa terra, in solitudinem te redigam :
  12905 Ezra	Ezra	15	35	15	sicuti gavisus es super haereditatem domus Israël eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi : dissipatus eris, mons Seir, et Idumaea omnis : et scient quia ego Dominus.]
  12906 Ezra	Ezra	15	36	1	Tu autem, fili hominis, propheta super montes Israël, et dices : [Montes Israël, audite verbum Domini.
  12907 Ezra	Ezra	15	36	2	Haec dicit Dominus Deus : Eo quod dixerit inimicus de vobis : Euge, altitudines sempiternae in haereditatem datae sunt nobis :
  12908 Ezra	Ezra	15	36	3	propterea vaticinare, et dic : Haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod desolati estis, et conculcati per circuitum, et facti in haereditatem reliquis gentibus, et ascendistis super labium linguae et opprobrium populi,
  12909 Ezra	Ezra	15	36	4	propterea, montes Israël, audite verbum Domini Dei. Haec dicit Dominus Deus montibus et collibus, torrentibus, vallibusque et desertis, parietinis et urbibus derelictis, quae depopulatae sunt et subsannatae a reliquis gentibus per circuitum.
  12910 Ezra	Ezra	15	36	5	Propterea haec dicit Dominus Deus : Quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus, et de Idumaea universa, quae dederunt terram meam sibi in haereditatem cum gaudio, et toto corde et ex animo, et ejecerunt eam ut vastarent :
  12911 Ezra	Ezra	15	36	6	idcirco vaticinare super humum Israël, et dices montibus et collibus, jugis et vallibus : Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego in zelo meo et in furore meo locutus sum, eo quod confusionem gentium sustinueritis.
  12912 Ezra	Ezra	15	36	7	Idcirco haec dicit Dominus Deus : Ego levavi manum meam, ut gentes quae in circuitu vestro sunt, ipsae confusionem suam portent.
  12913 Ezra	Ezra	15	36	8	Vos autem, montes Israël, ramos vestros germinetis, et fructum vestrum afferatis populo meo Israël : prope enim est ut veniat.
  12914 Ezra	Ezra	15	36	9	Quia ecce ego ad vos, et convertar ad vos : et arabimini, et accipietis sementem.
  12915 Ezra	Ezra	15	36	10	Et multiplicabo in vobis homines, omnemque domum Israël : et habitabuntur civitates, et ruinosa instaurabuntur.
  12916 Ezra	Ezra	15	36	11	Et replebo vos hominibus et jumentis, et multiplicabuntur, et crescent : et habitare vos faciam sicut a principio, bonisque donabo majoribus quam habuistis ab initio : et scietis quia ego Dominus.
  12917 Ezra	Ezra	15	36	12	Et adducam super vos homines, populum meum Israël, et haereditate possidebunt te : et eris eis in haereditatem, et non addes ultra ut absque eis sis.
  12918 Ezra	Ezra	15	36	13	Haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod dicunt de vobis : Devoratrix hominum es, et suffocans gentem tuam :
  12919 Ezra	Ezra	15	36	14	propterea homines non comedes amplius, et gentem tuam non necabis ultra, ait Dominus Deus.
  12920 Ezra	Ezra	15	36	15	Nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium, et opprobrium populorum nequaquam portabis : et gentem tuam non amittes amplius, ait Dominus Deus.]
  12921 Ezra	Ezra	15	36	16	Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
  12922 Ezra	Ezra	15	36	17	[Fili hominis, domus Israël habitaverunt in humo sua, et polluerunt eam in viis suis et in studiis suis : juxta immunditiam menstruatae facta est via eorum coram me.
  12923 Ezra	Ezra	15	36	18	Et effudi indignationem meam super eos pro sanguine quem fuderunt super terram, et in idolis suis polluerunt eam.
  12924 Ezra	Ezra	15	36	19	Et dispersi eos in gentes, et ventilati sunt in terras : juxta vias eorum et adinventiones eorum judicavi eos.
  12925 Ezra	Ezra	15	36	20	Et ingressi sunt ad gentes ad quas introierunt : et polluerunt nomen sanctum meum, cum diceretur de eis : Populus Domini iste est, et de terra ejus egressi sunt.
  12926 Ezra	Ezra	15	36	21	Et peperci nomini sancto meo, quod polluerat domus Israël in gentibus ad quas ingressi sunt.
  12927 Ezra	Ezra	15	36	22	Idcirco dices domui Israël : Haec dicit Dominus Deus : Non propter vos ego faciam, domus Israël, sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis in gentibus ad quas intrastis.
  12928 Ezra	Ezra	15	36	23	Et sanctificabo nomen meum magnum quod pollutum est inter gentes, quod polluistis in medio earum : ut sciant gentes quia ego Dominus, ait Dominus exercituum, cum sanctificatus fuero in vobis coram eis.
  12929 Ezra	Ezra	15	36	24	Tollam quippe vos de gentibus, et congregabo vos de universis terris, et adducam vos in terram vestram.
  12930 Ezra	Ezra	15	36	25	Et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos.
  12931 Ezra	Ezra	15	36	26	Et dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri : et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum.
  12932 Ezra	Ezra	15	36	27	Et spiritum meum ponam in medio vestri : et faciam ut in praeceptis meis ambuletis, et judicia mea custodiatis et operemini.
  12933 Ezra	Ezra	15	36	28	Et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris : et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.
  12934 Ezra	Ezra	15	36	29	Et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris : et vocabo frumentum et multiplicabo illud, et non imponam vobis famem.
  12935 Ezra	Ezra	15	36	30	Et multiplicabo fructum ligni, et genimina agri, ut non portetis ultra opprobrium famis in gentibus.
  12936 Ezra	Ezra	15	36	31	Et recordabimini viarum vestrarum pessimarum, studiorumque non bonorum : et displicebunt vobis iniquitates vestrae et scelera vestra.
  12937 Ezra	Ezra	15	36	32	Non propter vos ego faciam, ait Dominus Deus, notum sit vobis : confundimini, et erubescite super viis vestris, domus Israël.]
  12938 Ezra	Ezra	15	36	33	[Haec dicit Dominus Deus : In die qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibus vestris, et inhabitari fecero urbes, et instauravero ruinosa,
  12939 Ezra	Ezra	15	36	34	et terra deserta fuerit exculta, quae quondam erat desolata in oculis omnis viatoris,
  12940 Ezra	Ezra	15	36	35	dicent : Terra illa inculta facta est ut hortus voluptatis : et civitates desertae, et destitutae atque suffossae, munitae sederunt.
  12941 Ezra	Ezra	15	36	36	Et scient gentes quaecumque derelictae fuerint in circuitu vestro, quia ego Dominus aedificavi dissipata, plantavique inculta : ego Dominus locutus sim, et fecerim.
  12942 Ezra	Ezra	15	36	37	Haec dicit Dominus Deus : Adhuc in hoc invenient me domus Israël, ut faciam eis : multiplicabo eos sicut gregem hominum,
  12943 Ezra	Ezra	15	36	38	ut gregem sanctum, ut gregem Jerusalem in solemnitatibus ejus : sic erunt civitates desertae, plenae gregibus hominum : et scient quia ego Dominus.]
  12944 Ezra	Ezra	15	37	1	Facta est super me manus Domini, et eduxit me in spiritu Domini, et dimisit me in medio campi qui erat plenus ossibus.
  12945 Ezra	Ezra	15	37	2	Et circumduxit me per ea in gyro : erant autem multa valde super faciem campi, siccaque vehementer.
  12946 Ezra	Ezra	15	37	3	Et dixit ad me : Fili hominis, putasne vivent ossa ista ? Et dixi : Domine Deus, tu nosti.
  12947 Ezra	Ezra	15	37	4	Et dixit ad me : Vaticinare de ossibus istis, et dices eis : Ossa arida, audite verbum Domini.
  12948 Ezra	Ezra	15	37	5	Haec dicit Dominus Deus ossibus his : Ecce ego intromittam in vos spiritum, et vivetis.
  12949 Ezra	Ezra	15	37	6	Et dabo super vos nervos, et succrescere faciam super vos carnes, et superextendam in vobis cutem, et dabo vobis spiritum, et vivetis : et scietis quia ego Dominus.
  12950 Ezra	Ezra	15	37	7	Et prophetavi sicut praeceperat mihi : factus est autem sonitus, prophetante me, et ecce commotio : et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad juncturam suam.
  12951 Ezra	Ezra	15	37	8	Et vidi, et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutis desuper : et spiritum non habebant.
  12952 Ezra	Ezra	15	37	9	Et dixit ad me : Vaticinare ad spiritum : vaticinare, fili hominis, et dices ad spiritum : Haec dicit Dominus Deus : A quatuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant.
  12953 Ezra	Ezra	15	37	10	Et prophetavi sicut praeceperat mihi : et ingressus est in ea spiritus, et vixerunt : steteruntque super pedes suos, exercitus grandis nimis valde.
  12954 Ezra	Ezra	15	37	11	Et dixit ad me : Fili hominis, ossa haec universa, domus Israël est. Ipsi dicunt : Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus.
  12955 Ezra	Ezra	15	37	12	Propterea vaticinare, et dices ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulchris vestris, populus meus, et inducam vos in terram Israël.
  12956 Ezra	Ezra	15	37	13	Et scietis quia ego Dominus, cum aperuero sepulchra vestra, et eduxero vos de tumulis vestris, popule meus,
  12957 Ezra	Ezra	15	37	14	et dedero spiritum meum in vobis, et vixeritis : et requiescere vos faciam super humum vestram, et scietis quia ego Dominus locutus sum, et feci, ait Dominus Deus.
  12958 Ezra	Ezra	15	37	15	Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
  12959 Ezra	Ezra	15	37	16	Et tu, fili hominis, sume tibi lignum unum, et scribe super illud : Judae, et filiorum Israël sociorum ejus : et tolle lignum alterum, et scribe super illud : Joseph, ligno Ephraim, et cunctae domui Israël sociorumque ejus.
  12960 Ezra	Ezra	15	37	17	Et adjunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum : et erunt in unionem in manu tua.
  12961 Ezra	Ezra	15	37	18	Cum autem dixerint ad te filii populi tui, loquentes : Nonne indicas nobis quid in his tibi velis ?
  12962 Ezra	Ezra	15	37	19	loqueris ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego assumam lignum Joseph, quod est in manu Ephraim, et tribus Israël, quae sunt ei adjunctae, et dabo eas pariter cum ligno Juda, et faciam eas in lignum unum : et erunt unum in manu ejus.
  12963 Ezra	Ezra	15	37	20	Erunt autem ligna super quae scripseris in manu tua in oculis eorum.
  12964 Ezra	Ezra	15	37	21	Et dices ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego assumam filios Israël de medio nationum ad quas abierunt : et congregabo eos undique, et adducam eos ad humum suam.
  12965 Ezra	Ezra	15	37	22	Et faciam eos in gentem unam in terra in montibus Israël, et rex unus erit omnibus imperans : et non erunt ultra duae gentes, nec dividentur amplius in duo regna,
  12966 Ezra	Ezra	15	37	23	neque polluentur ultra in idolis suis, et abominationibus suis, et cunctis iniquitatibus suis : et salvos eos faciam de universis sedibus in quibus peccaverunt, et emundabo eos : et erunt mihi populus, et ego ero eis Deus.
  12967 Ezra	Ezra	15	37	24	Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum. In judiciis meis ambulabunt, et mandata mea custodient, et facient ea :
  12968 Ezra	Ezra	15	37	25	et habitabunt super terram quam dedi servo meo Jacob, in qua habitaverunt patres vestri : et habitabunt super eam ipsi, et filii eorum, et filii filiorum eorum, usque in sempiternum : et David servus meus princeps eorum in perpetuum.
  12969 Ezra	Ezra	15	37	26	Et percutiam illis foedus pacis : pactum sempiternum erit eis. Et fundabo eos, et multiplicabo, et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum.
  12970 Ezra	Ezra	15	37	27	Et erit tabernaculum meum in eis : et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus.
  12971 Ezra	Ezra	15	37	28	Et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israël, cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum in perpetuum.
  12972 Ezra	Ezra	15	38	1	Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
  12973 Ezra	Ezra	15	38	2	Fili hominis, pone faciem tuam contra Gog, terram Magog, principem capitis Mosoch et Thubal, et vaticinare de eo.
  12974 Ezra	Ezra	15	38	3	Et dices ad eum : [Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal.
  12975 Ezra	Ezra	15	38	4	Et circumagam te, et ponam frenum in maxillis tuis : et educam te, et omnem exercitum tuum, equos et equites vestitos loricis universos, multitudinem magnam, hastam et clypeum arripientium et gladium.
  12976 Ezra	Ezra	15	38	5	Persae, Aethiopes, et Libyes cum eis, omnes scutati et galeati.
  12977 Ezra	Ezra	15	38	6	Gomer et universa agmina ejus, domus Thogorma, latera aquilonis, et totum robur ejus, populique multi tecum.
  12978 Ezra	Ezra	15	38	7	Praepara et instrue te, et omnem multitudinem tuam quae coacervata est ad te : et esto eis in praeceptum.
  12979 Ezra	Ezra	15	38	8	Post dies multos visitaberis : in novissimo annorum venies ad terram quae reversa est a gladio, et congregata est de populis multis ad montes Israël, qui fuerunt deserti jugiter : haec de populis educta est, et habitabunt in ea confidenter universi.
  12980 Ezra	Ezra	15	38	9	Ascendens autem quasi tempestas venies, et quasi nubes, ut operias terram : tu et omnia agmina tua, et populi multi tecum.]
  12981 Ezra	Ezra	15	38	10	[Haec dicit Dominus Deus : In die illa, ascendent sermones super cor tuum, et cogitabis cogitationem pessimam :
  12982 Ezra	Ezra	15	38	11	et dices : Ascendam ad terram absque muro : veniam ad quiescentes habitantesque secure : hi omnes habitant sine muro ; vectes et portae non sunt eis :
  12983 Ezra	Ezra	15	38	12	ut diripias spolia, et invadas praedam ; ut inferas manum tuam super eos qui deserti fuerant, et postea restituti, et super populum qui est congregatus ex gentibus, qui possidere coepit et esse habitator umbilici terrae.
  12984 Ezra	Ezra	15	38	13	Saba, et Dedan, et negotiatores Tharsis, et omnes leones ejus, dicent tibi : Numquid ad sumenda spolia tu venis ? ecce ad diripiendam praedam congregasti multitudinem tuam, ut tollas argentum et aurum, et auferas supellectilem atque substantiam, et diripias manubias infinitas.
  12985 Ezra	Ezra	15	38	14	Propterea vaticinare, fili hominis, et dices ad Gog : Haec dicit Dominus Deus : Numquid non in die illo, cum habitaverit populus meus Israël confidenter, scies ?
  12986 Ezra	Ezra	15	38	15	Et venies de loco tuo a lateribus aquilonis, tu et populi multi tecum, ascensores equorum universi : coetus magnus, et exercitus vehemens.
  12987 Ezra	Ezra	15	38	16	Et ascendes super populum meum Israël quasi nubes, ut operias terram. In novissimis diebus eris, et adducam te super terram meam : ut sciant gentes me cum sanctificatus fuero in te in oculis eorum, o Gog !]
  12988 Ezra	Ezra	15	38	17	[Haec dicit Dominus Deus : Tu ergo ille es, de quo locutus sum in diebus antiquis in manu servorum meorum prophetarum Israël, qui prophetaverunt in diebus illorum temporum, ut adducerem te super eos.
  12989 Ezra	Ezra	15	38	18	Et erit in die illa, in die adventus Gog super terram Israël, ait Dominus Deus, ascendet indignatio mea in furore meo.
  12990 Ezra	Ezra	15	38	19	Et in zelo meo, in igne irae meae locutus sum, quia in die illa erit commotio magna super terram Israël :
  12991 Ezra	Ezra	15	38	20	et commovebuntur a facie mea pisces maris, et volucres caeli, et bestiae agri, et omne reptile quod movetur super humum, cunctique homines qui sunt super faciem terrae : et subvertentur montes, et cadent sepes, et omnis murus corruet in terram.
  12992 Ezra	Ezra	15	38	21	Et convocabo adversus eum in cunctis montibus meis gladium, ait Dominus Deus : gladius uniuscujusque in fratrem suum dirigetur.
  12993 Ezra	Ezra	15	38	22	Et judicabo eum peste, et sanguine, et imbre vehementi, et lapidibus immensis : ignem et sulphur pluam super eum, et super exercitum ejus, et super populos multos qui sunt cum eo.
  12994 Ezra	Ezra	15	38	23	Et magnificabor, et sanctificabor, et notus ero in oculis multarum gentium : et scient quia ego Dominus.]
  12995 Ezra	Ezra	15	39	1	Tu autem, fili hominis, vaticinare adversum Gog, et dices : [Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego super te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal.
  12996 Ezra	Ezra	15	39	2	Et circumagam te, et educam te, et ascendere te faciam de lateribus aquilonis, et adducam te super montes Israël.
  12997 Ezra	Ezra	15	39	3	Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua, et sagittas tuas de manu dextera tua dejiciam.
  12998 Ezra	Ezra	15	39	4	Super montes Israël cades tu, et omnia agmina tua, et populi tui qui sunt tecum : feris, avibus, omnique volatili et bestiis terrae dedi te ad devorandum.
  12999 Ezra	Ezra	15	39	5	Super faciem agri cades, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.
  13000 Ezra	Ezra	15	39	6	Et immittam ignem in Magog, et in his qui habitant in insulis confidenter : et scient quia ego Dominus.
  13001 Ezra	Ezra	15	39	7	Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israël, et non polluam nomen sanctum meum amplius : et scient gentes quia ego Dominus, Sanctus Israël.
  13002 Ezra	Ezra	15	39	8	Ecce venit, et factum est, ait Dominus Deus : haec est dies de qua locutus sum.
  13003 Ezra	Ezra	15	39	9	Et egredientur habitatores de civitatibus Israël, et succendent et comburent arma, clypeum et hastas, arcum et sagittas, et baculos manuum et contos : et succendent ea igni septem annis.
  13004 Ezra	Ezra	15	39	10	Et non portabunt ligna de regionibus, neque succident de saltibus : quoniam arma succendent igni, et depraedabuntur eos quibus praedae fuerant, et diripient vastatores suos, ait Dominus Deus.]
  13005 Ezra	Ezra	15	39	11	[Et erit in die illa : dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israël, vallem viatorum ad orientem maris, quae obstupescere faciet praetereuntes : et sepelient ibi Gog, et omnem multitudinem ejus, et vocabitur vallis multitudinis Gog.
  13006 Ezra	Ezra	15	39	12	Et sepelient eos domus Israël, ut mundent terram septem mensibus.
  13007 Ezra	Ezra	15	39	13	Sepeliet autem eum omnis populus terrae : et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum, ait Dominus Deus.
  13008 Ezra	Ezra	15	39	14	Et viros jugiter constituent lustrantes terram, qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terrae, ut emundent eam : post menses autem septem quaerere incipient.
  13009 Ezra	Ezra	15	39	15	Et circuibunt peragrantes terram : cumque viderint os hominis, statuent juxta illud titulum, donec sepeliant illud pollinctores in valle multitudinis Gog.
  13010 Ezra	Ezra	15	39	16	Nomen autem civitatis Amona : et mundabunt terram.
  13011 Ezra	Ezra	15	39	17	Tu ergo, fili hominis, haec dicit Dominus Deus : Dic omni volucri, et universis avibus, cunctisque bestiis agri : Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israël, ut comedatis carnem, et bibatis sanguinem.
  13012 Ezra	Ezra	15	39	18	Carnes fortium comedetis, et sanguinem principum terrae bibetis : arietum, et agnorum, et hircorum, taurorumque et altilium, et pinguium omnium.
  13013 Ezra	Ezra	15	39	19	Et comedetis adipem in saturitatem, et bibetis sanguinem in ebrietatem, de victima quam ego immolabo vobis :
  13014 Ezra	Ezra	15	39	20	et saturabimini super mensam meam de equo, et equite forti, et de universis viris bellatoribus, ait Dominus Deus.
  13015 Ezra	Ezra	15	39	21	Et ponam gloriam meam in gentibus : et videbunt omnes gentes judicium meum quod fecerim, et manum meam quam posuerim super eos.
  13016 Ezra	Ezra	15	39	22	Et scient domus Israël quia ego Dominus Deus eorum, a die illa et deinceps.
  13017 Ezra	Ezra	15	39	23	Et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israël, eo quod dereliquerint me, et absconderim faciem meam ab eis, et tradiderim eos in manus hostium, et ceciderint in gladio universi.
  13018 Ezra	Ezra	15	39	24	Juxta immunditiam eorum et scelus feci eis, et abscondi faciem meam ab illis.]
  13019 Ezra	Ezra	15	39	25	[Propterea haec dicit Dominus Deus : Nunc reducam captivitatem Jacob, et miserebor omnis domus Israël, et assumam zelum pro nomine sancto meo.
  13020 Ezra	Ezra	15	39	26	Et portabunt confusionem suam, et omnem praevaricationem qua praevaricati sunt in me, cum habitaverint in terra sua confidenter, neminem formidantes :
  13021 Ezra	Ezra	15	39	27	et reduxero eos de populis, et congregavero de terris inimicorum suorum, et sanctificatus fuero in eis, in oculis gentium plurimarum.
  13022 Ezra	Ezra	15	39	28	Et scient quia ego Dominus Deus eorum, eo quod transtulerim eos in nationes, et congregaverim eos super terram suam, et non dereliquerim quemquam ex eis ibi.
  13023 Ezra	Ezra	15	39	29	Et non abscondam ultra faciem meam ab eis, eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israël, ait Dominus Deus.]
  13024 Ezra	Ezra	15	40	1	In vigesimo quinto anno transmigrationis nostrae, in exordio anni, decima mensis, quartodecimo anno postquam percussa est civitas, in ipsa hac die, facta est super me manus Domini, et adduxit me illuc.
  13025 Ezra	Ezra	15	40	2	In visionibus Dei adduxit me in terram Israël, et dimisit me super montem excelsum nimis, super quem erat quasi aedificium civitatis vergentis ad austrum.
  13026 Ezra	Ezra	15	40	3	Et introduxit me illuc : et ecce vir cujus erat species quasi species aeris, et funiculus lineus in manu ejus, et calamus mensurae in manu ejus : stabat autem in porta.
  13027 Ezra	Ezra	15	40	4	Et locutus est ad me idem vir : Fili hominis, vide oculis tuis, et auribus tuis audi, et pone cor tuum in omnia quae ego ostendam tibi, quia ut ostendantur tibi adductus es huc. Annuntia omnia quae tu vides domui Israël.
  13028 Ezra	Ezra	15	40	5	Et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique : et in manu viri calamus mensurae sex cubitorum et palmo : et mensus est latitudinem aedificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno.
  13029 Ezra	Ezra	15	40	6	Et venit ad portam quae respiciebat viam orientalem, et ascendit per gradus ejus : et mensus est limen portae calamo uno latitudinem, id est, limen unum calamo uno in latitudine.
  13030 Ezra	Ezra	15	40	7	Et thalamum uno calamo in longum, et uno calamo in latum : et inter thalamos, quinque cubitos.
  13031 Ezra	Ezra	15	40	8	Et limen portae, juxta vestibulum portae intrinsecus, calamo uno.
  13032 Ezra	Ezra	15	40	9	Et mensus est vestibulum portae octo cubitorum, et frontem ejus duobus cubitis : vestibulum autem portae erat intrinsecus.
  13033 Ezra	Ezra	15	40	10	Porro thalami portae ad viam orientalem, tres hinc et tres inde : mensura una trium, et mensura una frontium ex utraque parte.
  13034 Ezra	Ezra	15	40	11	Et mensus est latitudinem liminis portae decem cubitorum, et longitudinem portae tredecim cubitorum.
  13035 Ezra	Ezra	15	40	12	Et marginem ante thalamos, cubiti unius, et cubitus unus finis utrimque : thalami autem sex cubitorum erant hinc et inde.
  13036 Ezra	Ezra	15	40	13	Et mensus est portam a tecto thalami usque ad tectum ejus, latitudinem viginti quinque cubitorum, ostium contra ostium.
  13037 Ezra	Ezra	15	40	14	Et fecit frontes per sexaginta cubitos, et ad frontem atrium portae undique per circuitum.
  13038 Ezra	Ezra	15	40	15	Et ante faciem portae quae pertingebat usque ad faciem vestibuli portae interioris, quinquaginta cubitos.
  13039 Ezra	Ezra	15	40	16	Et fenestras obliquas in thalamis et in frontibus eorum, quae erant intra portam undique per circuitum : similiter autem erant et in vestibulis fenestrae per gyrum intrinsecus, et ante frontes pictura palmarum.
  13040 Ezra	Ezra	15	40	17	Et eduxit me ad atrium exterius : et ecce gazophylacia, et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum : triginta gazophylacia in circuitu pavimenti.
  13041 Ezra	Ezra	15	40	18	Et pavimentum in fronte portarum, secundum longitudinem portarum erat inferius.
  13042 Ezra	Ezra	15	40	19	Et mensus est latitudinem a facie portae inferioris usque ad frontem atrii interioris extrinsecus : centum cubitos ad orientem et ad aquilonem.
  13043 Ezra	Ezra	15	40	20	Portam quoque quae respiciebat viam aquilonis atrii exterioris, mensus est tam in longitudine quam in latitudine.
  13044 Ezra	Ezra	15	40	21	Et thalamos ejus tres hinc et tres inde, et frontem ejus et vestibulum ejus secundum mensuram portae prioris, quinquaginta cubitorum longitudinem ejus, et latitudinem viginti quinque cubitorum.
  13045 Ezra	Ezra	15	40	22	Fenestrae autem ejus, et vestibulum, et sculpturae secundum mensuram portae quae respiciebat ad orientem : et septem graduum erat ascensus ejus, et vestibulum ante eam.
  13046 Ezra	Ezra	15	40	23	Et porta atrii interioris contra portam aquilonis et orientalem : et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos.
  13047 Ezra	Ezra	15	40	24	Et eduxit me ad viam australem : et ecce porta quae respiciebat ad austrum : et mensus est frontem ejus et vestibulum ejus juxta mensuras superiores.
  13048 Ezra	Ezra	15	40	25	Et fenestras ejus, et vestibula in circuitu, sicut fenestras ceteras : quinquaginta cubitorum longitudine, et latitudine viginti quinque cubitorum.
  13049 Ezra	Ezra	15	40	26	Et in gradibus septem ascendebatur ad eam, et vestibulum ante fores ejus : et caelatae palmae erant, una hinc, et altera inde, in fronte ejus.
  13050 Ezra	Ezra	15	40	27	Et porta atrii interioris in via australi : et mensus est a porta usque ad portam in via australi, centum cubitos.
  13051 Ezra	Ezra	15	40	28	Et introduxit me in atrium interius ad portam australem : et mensus est portam juxta mensuras superiores.
  13052 Ezra	Ezra	15	40	29	Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus eisdem mensuris, et fenestras ejus, et vestibulum ejus in circuitu, quinquaginta cubitos longitudinis, et latitudinis viginti quinque cubitos.
  13053 Ezra	Ezra	15	40	30	Et vestibulum per gyrum longitudine viginti quinque cubitorum, et latitudine quinque cubitorum :
  13054 Ezra	Ezra	15	40	31	et vestibulum ejus ad atrium exterius, et palmas ejus in fronte : et octo gradus erant quibus ascendebatur per eam.
  13055 Ezra	Ezra	15	40	32	Et introduxit me in atrium interius, per viam orientalem : et mensus est portam secundum mensuras superiores.
  13056 Ezra	Ezra	15	40	33	Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus, sicut supra : et fenestras ejus, et vestibula ejus in circuitu, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum.
  13057 Ezra	Ezra	15	40	34	Et vestibulum ejus, id est, atrii exterioris, et palmae caelatae in fronte ejus, hinc et inde : et in octo gradibus ascensus ejus.
  13058 Ezra	Ezra	15	40	35	Et introduxit me ad portam quae respiciebat ad aquilonem : et mensus est secundum mensuras superiores.
  13059 Ezra	Ezra	15	40	36	Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus, et fenestras ejus per circuitum, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum.
  13060 Ezra	Ezra	15	40	37	Et vestibulum ejus respiciebat ad atrium exterius : et caelatura palmarum in fronte ejus, hinc et inde : et in octo gradibus ascensus ejus.
  13061 Ezra	Ezra	15	40	38	Et per singula gazophylacia ostium in frontibus portarum : ibi lavabant holocaustum.
  13062 Ezra	Ezra	15	40	39	Et in vestibulo portae, duae mensae hinc, et duae mensae inde, ut immoletur super eas holocaustum, et pro peccato et pro delicto.
  13063 Ezra	Ezra	15	40	40	Et ad latus exterius, quod ascendit ad ostium portae quae pergit ad aquilonem, duae mensae : et ad latus alterum, ante vestibulum portae, duae mensae :
  13064 Ezra	Ezra	15	40	41	quatuor mensae hinc, et quatuor mensae inde : per latera portae octo mensae erant, super quas immolabant.
  13065 Ezra	Ezra	15	40	42	Quatuor autem mensae ad holocaustum de lapidibus quadris exstructae, longitudine cubiti unius et dimidii, et latitudine cubiti unius et dimidii, et altitudine cubiti unius : super quas ponant vasa in quibus immolatur holocaustum et victima.
  13066 Ezra	Ezra	15	40	43	Et labia earum palmi unius, reflexa intrinsecus per circuitum : super mensas autem carnes oblationis.
  13067 Ezra	Ezra	15	40	44	Et extra portam interiorem, gazophylacia cantorum in atrio interiori, quod erat in latere portae respicientis ad aquilonem : et facies eorum contra viam australem : una ex latere portae orientalis, quae respiciebat ad viam aquilonis.
  13068 Ezra	Ezra	15	40	45	Et dixit ad me : Hoc est gazophylacium quod respicit viam meridianam : sacerdotum erit, qui excubant in custodiis templi.
  13069 Ezra	Ezra	15	40	46	Porro gazophylacium quod respicit ad viam aquilonis, sacerdotum erit, qui excubant ad ministerium altaris : isti sunt filii Sadoc, qui accedunt de filiis Levi ad Dominum ut ministrent ei.
  13070 Ezra	Ezra	15	40	47	Et mensus est atrium longitudine centum cubitorum, et latitudine centum cubitorum per quadrum : et altare ante faciem templi.
  13071 Ezra	Ezra	15	40	48	Et introduxit me in vestibulum templi : et mensus est vestibulum quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde : et latitudinem portae trium cubitorum hinc, et trium cubitorum inde.
  13072 Ezra	Ezra	15	40	49	Longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum, et latitudinem undecim cubitorum, et octo gradibus ascendebatur ad eam. Et columnae erant in frontibus : una hinc, et altera inde.
  13073 Ezra	Ezra	15	41	1	Et introduxit me in templum, et mensus est frontes : sex cubitos latitudinis hinc, et sex cubitos latitudinis inde, latitudinem tabernaculi.
  13074 Ezra	Ezra	15	41	2	Et latitudo portae decem cubitorum erat : et latera portae, quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde : et mensus est longitudinem ejus quadraginta cubitorum, et latitudinem viginti cubitorum.
  13075 Ezra	Ezra	15	41	3	Et introgressus intrinsecus, mensus est in fronte portae duos cubitos : et portam, sex cubitorum : et latitudinem portae septem cubitorum.
  13076 Ezra	Ezra	15	41	4	Et mensus est longitudinem ejus viginti cubitorum, et latitudinem ejus viginti cubitorum, ante faciem templi. Et dixit ad me : Hoc est Sanctum sanctorum.
  13077 Ezra	Ezra	15	41	5	Et mensus est parietem domus sex cubitorum : et latitudinem lateris quatuor cubitorum undique per circuitum domus.
  13078 Ezra	Ezra	15	41	6	Latera autem, latus ad latus, bis triginta tria : et erant eminentia, quae ingrederentur per parietem domus, in lateribus per circuitum, ut continerent, et non attingerent parietem templi.
  13079 Ezra	Ezra	15	41	7	Et platea erat in rotundum, ascendens sursum per cochleam, et in coenaculum templi deferebat per gyrum : idcirco latius erat templum in superioribus : et sic de inferioribus ascendebatur ad superiora in medium.
  13080 Ezra	Ezra	15	41	8	Et vidi in domo altitudinem per circuitum, fundata latera ad mensuram calami sex cubitorum spatio :
  13081 Ezra	Ezra	15	41	9	et latitudinem per parietem lateris forinsecus quinque cubitorum : et erat interior domus in lateribus domus.
  13082 Ezra	Ezra	15	41	10	Et inter gazophylacia latitudinem viginti cubitorum in circuitu domus undique,
  13083 Ezra	Ezra	15	41	11	et ostium lateris ad orationem : ostium unum ad viam aquilonis, et ostium unum ad viam australem : et latitudinem loci ad orationem, quinque cubitorum in circuitu.
  13084 Ezra	Ezra	15	41	12	Et aedificium, quod erat separatum, versumque ad viam respicientem ad mare, latitudinis septuaginta cubitorum : paries autem aedificii, quinque cubitorum latitudinis per circuitum : et longitudo ejus nonaginta cubitorum.
  13085 Ezra	Ezra	15	41	13	Et mensus est domus longitudinem, centum cubitorum : et quod separatum erat aedificium, et parietes ejus, longitudinis centum cubitorum.
  13086 Ezra	Ezra	15	41	14	Latitudo autem ante faciem domus, et ejus quod erat separatum contra orientem, centum cubitorum.
  13087 Ezra	Ezra	15	41	15	Et mensus est longitudinem aedificii contra faciem ejus, quod erat separatum ad dorsum : ethecas ex utraque parte centum cubitorum : et templum interius, et vestibula atrii.
  13088 Ezra	Ezra	15	41	16	Limina, et fenestras obliquas, et ethecas in circuitu per tres partes, contra uniuscujusque limen, stratumque ligno per gyrum in circuitu : terra autem usque ad fenestras, et fenestrae clausae super ostia.
  13089 Ezra	Ezra	15	41	17	Et usque ad domum interiorem, et forinsecus per omnem parietem in circuitu, intrinsecus et forinsecus, ad mensuram.
  13090 Ezra	Ezra	15	41	18	Et fabrefacta cherubim et palmae : et palma inter cherub et cherub, duasque facies habebat cherub.
  13091 Ezra	Ezra	15	41	19	Faciem hominis juxta palmam ex hac parte, et faciem leonis juxta palmam ex alia parte : expressam per omnem domum in circuitu.
  13092 Ezra	Ezra	15	41	20	De terra usque ad superiora portae, cherubim et palmae caelatae erant in pariete templi.
  13093 Ezra	Ezra	15	41	21	Limen quadrangulum, et facies sanctuarii, aspectus contra aspectum.
  13094 Ezra	Ezra	15	41	22	Altaris lignei trium cubitorum altitudo, et longitudo ejus duorum cubitorum : et anguli ejus, et longitudo ejus, et parietes ejus lignei. Et locutus est ad me : Haec est mensa coram Domino.
  13095 Ezra	Ezra	15	41	23	Et duo ostia erant in templo et in sanctuario.
  13096 Ezra	Ezra	15	41	24	Et in duobus ostiis ex utraque parte bina erant ostiola quae in se invicem plicabantur : bina enim ostia erant ex utraque parte ostiorum.
  13097 Ezra	Ezra	15	41	25	Et caelata erant in ipsis ostiis templi cherubim, et sculpturae palmarum, sicut in parietibus quoque expressae erant : quam ob rem et grossiora erant ligna in vestibuli fronte forinsecus.
  13098 Ezra	Ezra	15	41	26	Super quae fenestrae obliquae, et similitudo palmarum hinc atque inde in humerulis vestibuli, secundum latera domus, latitudinemque parietum.
  13099 Ezra	Ezra	15	42	1	Et eduxit me in atrium exterius, per viam ducentem ad aquilonem, et introduxit me in gazophylacium quod erat contra separatum aedificium, et contra aedem vergentem ad aquilonem.
  13100 Ezra	Ezra	15	42	2	In facie longitudinis, centum cubitos ostii aquilonis, et latitudinis quinquaginta cubitos,
  13101 Ezra	Ezra	15	42	3	contra viginti cubitos atrii interioris, et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris, ubi erat porticus juncta porticui triplici.
  13102 Ezra	Ezra	15	42	4	Et ante gazophylacia deambulatio decem cubitorum latitudinis, ad interiora respiciens viae cubiti unius. Et ostia eorum ad aquilonem :
  13103 Ezra	Ezra	15	42	5	ubi erant gazophylacia in superioribus humiliora, quia supportabant porticus quae ex illis eminebant de inferioribus, et de mediis aedificii.
  13104 Ezra	Ezra	15	42	6	Tristega enim erant, et non habebant columnas, sicut erant columnae atriorum : propterea eminebant de inferioribus, et de mediis a terra cubitis quinquaginta.
  13105 Ezra	Ezra	15	42	7	Et peribolus exterior secundum gazophylacia, quae erant in via atrii exterioris ante gazophylacia : longitudo ejus quinquaginta cubitorum :
  13106 Ezra	Ezra	15	42	8	quia longitudo erat gazophylaciorum atrii exterioris quinquaginta cubitorum, et longitudo ante faciem templi, centum cubitorum.
  13107 Ezra	Ezra	15	42	9	Et erat subter gazophylacia haec introitus ab oriente, ingredientium in ea de atrio exteriori.
  13108 Ezra	Ezra	15	42	10	In latitudine periboli atrii quod erat contra viam orientalem, in faciem aedificii separati, et erant ante aedificium gazophylacia.
  13109 Ezra	Ezra	15	42	11	Et via ante faciem eorum, juxta similitudinem gazophylaciorum quae erant in via aquilonis : secundum longitudinem eorum, sic et latitudo eorum, et omnis introitus eorum, et similitudines, et ostia eorum.
  13110 Ezra	Ezra	15	42	12	Secundum ostia gazophylaciorum, quae erant in via respiciente ad notum : ostium in capite viae, quae via erat ante vestibulum separatum per viam orientalem ingredientibus.
  13111 Ezra	Ezra	15	42	13	Et dixit ad me : Gazophylacia aquilonis, et gazophylacia austri, quae sunt ante aedificium separatum, haec sunt gazophylacia sancta, in quibus vescuntur sacerdotes qui appropinquant ad Dominum in Sancta sanctorum : ibi ponent Sancta sanctorum et oblationem pro peccato et pro delicto : locus enim sanctus est.
  13112 Ezra	Ezra	15	42	14	Cum autem ingressi fuerint sacerdotes, non egredientur de sanctis in atrium exterius : et ibi reponent vestimenta sua in quibus ministrant, quia sancta sunt, vestienturque vestimentis aliis : et sic procedent ad populum.
  13113 Ezra	Ezra	15	42	15	Cumque complesset mensuras domus interioris, eduxit me per viam portae quae respiciebat ad viam orientalem : et mensus est eam undique per circuitum.
  13114 Ezra	Ezra	15	42	16	Mensus est autem contra ventum orientalem calamo mensurae, quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum.
  13115 Ezra	Ezra	15	42	17	Et mensus est contra ventum aquilonis quingentos calamos in calamo mensurae per gyrum.
  13116 Ezra	Ezra	15	42	18	Et ad ventum australem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum.
  13117 Ezra	Ezra	15	42	19	Et ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae.
  13118 Ezra	Ezra	15	42	20	Per quatuor ventos mensus est murum ejus undique per circuitum, longitudinem quingentorum cubitorum, et latitudinem quingentorum cubitorum, dividentem inter sanctuarium et vulgi locum.
  13119 Ezra	Ezra	15	43	1	Et duxit me ad portam quae respiciebat ad viam orientalem.
  13120 Ezra	Ezra	15	43	2	Et ecce gloria Dei Israël ingrediebatur per viam orientalem : et vox erat ei quasi vox aquarum multarum, et terra splendebat a majestate ejus.
  13121 Ezra	Ezra	15	43	3	Et vidi visionem secundum speciem quam videram quando venit ut disperderet civitatem, et species secundum aspectum quem videram juxta fluvium Chobar : et cecidi super faciem meam.
  13122 Ezra	Ezra	15	43	4	Et majestas Domini ingressa est templum per viam portae quae respiciebat ad orientem.
  13123 Ezra	Ezra	15	43	5	Et elevavit me spiritus, et introduxit me in atrium interius : et ecce repleta erat gloria Domini domus.
  13124 Ezra	Ezra	15	43	6	Et audivi loquentem ad me de domo : et vir qui stabat juxta me
  13125 Ezra	Ezra	15	43	7	dixit ad me : Fili hominis, locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israël in aeternum : et non polluent ultra domus Israël nomen sanctum meum, ipsi et reges eorum, in fornicationibus suis, et in ruinis regum suorum, et in excelsis.
  13126 Ezra	Ezra	15	43	8	Qui fabricati sunt limen suum juxta limen meum, et postes suos juxta postes meos, et murus erat inter me et eos : et polluerunt nomen sanctum meum in abominationibus quas fecerunt : propter quod consumpsi eos in ira mea.
  13127 Ezra	Ezra	15	43	9	Nunc ergo repellant procul fornicationem suam et ruinas regum suorum a me, et habitabo in medio eorum semper.
  13128 Ezra	Ezra	15	43	10	Tu autem, fili hominis, ostende domui Israël templum, et confundantur ab iniquitatibus suis, et metiantur fabricam,
  13129 Ezra	Ezra	15	43	11	et erubescant ex omnibus quae fecerunt. Figuram domus, et fabricae ejus, exitus et introitus, et omnem descriptionem ejus, et universa praecepta ejus, cunctumque ordinem ejus, et omnes leges ejus ostende eis, et scribes in oculis eorum, ut custodiant omnes descriptiones ejus, et praecepta illius, et faciant ea.
  13130 Ezra	Ezra	15	43	12	Ista est lex domus in summitate montis : omnis finis ejus in circuitu, Sanctum sanctorum est. Haec est ergo lex domus.
  13131 Ezra	Ezra	15	43	13	Istae autem mensurae altaris in cubito verissimo, qui habebat cubitum et palmum : in sinu ejus erat cubitus, et cubitus in latitudine : et definitio ejus usque ad labium ejus, et in circuitu palmus unus : haec quoque erat fossa altaris.
  13132 Ezra	Ezra	15	43	14	Et de sinu terrae usque ad crepidinem novissimam duo cubiti, et latitudo cubiti unius : et a crepidine minore usque ad crepidinem majorem quatuor cubiti, et latitudo cubiti unius.
  13133 Ezra	Ezra	15	43	15	Ipse autem ariel quatuor cubitorum, et ab ariel usque ad sursum cornua quatuor.
  13134 Ezra	Ezra	15	43	16	Et ariel duodecim cubitorum in longitudine per duodecim cubitos latitudinis, quadrangulatum aequis lateribus.
  13135 Ezra	Ezra	15	43	17	Et crepido quatuordecim cubitorum longitudinis per quatuordecim cubitos latitudinis in quatuor angulis ejus : et corona in circuitu ejus dimidii cubiti, et sinus ejus unius cubiti per circuitum : gradus autem ejus versi ad orientem.
  13136 Ezra	Ezra	15	43	18	Et dixit ad me : Fili hominis, haec dicit Dominus Deus : Hi sunt ritus altaris, in quacumque die fuerit fabricatum, ut offeratur super illud holocaustum, et effundatur sanguis.
  13137 Ezra	Ezra	15	43	19	Et dabis sacerdotibus et Levitis qui sunt de semine Sadoc, qui accedunt ad me, ait Dominus Deus, ut offerant mihi vitulum de armento pro peccato.
  13138 Ezra	Ezra	15	43	20	Et assumens de sanguine ejus, pones super quatuor cornua ejus, et super quatuor angulos crepidinis, et super coronam in circuitu : et mundabis illud et expiabis.
  13139 Ezra	Ezra	15	43	21	Et tolles vitulum qui oblatus fuerit pro peccato, et combures eum in separato loco domus, extra sanctuarium.
  13140 Ezra	Ezra	15	43	22	Et in die secunda offeres hircum caprarum immaculatum pro peccato : et expiabunt altare sicut expiaverunt in vitulo.
  13141 Ezra	Ezra	15	43	23	Cumque compleveris expians illud, offeres vitulum de armento immaculatum, et arietem de grege immaculatum.
  13142 Ezra	Ezra	15	43	24	Et offeres eos in conspectu Domini : et mittent sacerdotes super eos sal, et offerent eos holocaustum Domino.
  13143 Ezra	Ezra	15	43	25	Septem diebus facies hircum pro peccato quotidie : et vitulum de armento, et arietem de pecoribus immaculatos offerent.
  13144 Ezra	Ezra	15	43	26	Septem diebus expiabunt altare et mundabunt illud, et implebunt manum ejus.
  13145 Ezra	Ezra	15	43	27	Expletis autem diebus, in die octava et ultra, facient sacerdotes super altare holocausta vestra, et quae pro pace offerunt : et placatus ero vobis, ait Dominus Deus.
  13146 Ezra	Ezra	15	44	1	Et convertit me ad viam portae sanctuarii exterioris, quae respiciebat ad orientem : et erat clausa.
  13147 Ezra	Ezra	15	44	2	Et dixit Dominus ad me : Porta haec clausa erit : non aperietur, et vir non transibit per eam, quoniam Dominus Deus Israël ingressus est per eam : eritque clausa
  13148 Ezra	Ezra	15	44	3	principi. Princeps ipse sedebit in ea, ut comedat panem coram Domino : per viam portae vestibuli ingredietur, et per viam ejus egredietur.
  13149 Ezra	Ezra	15	44	4	Et adduxit me per viam portae aquilonis in conspectu domus : et vidi, et ecce implevit gloria Domini domum Domini : et cecidi in faciem meam.
  13150 Ezra	Ezra	15	44	5	Et dixit ad me Dominus : Fili hominis, pone cor tuum, et vide oculis tuis, et auribus tuis audi omnia quae ego loquor ad te de universis caeremoniis domus Domini, et de cunctis legibus ejus : et pones cor tuum in viis templi per omnes exitus sanctuarii.
  13151 Ezra	Ezra	15	44	6	Et dices ad exasperantem me domum Israël : Haec dicit Dominus Deus : Sufficiant vobis omnia scelera vestra, domus Israël :
  13152 Ezra	Ezra	15	44	7	eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde, et incircumcisos carne, ut sint in sanctuario meo, et polluant domum meam : et offertis panes meos, adipem et sanguinem, et dissolvitis pactum meum in omnibus sceleribus vestris.
  13153 Ezra	Ezra	15	44	8	Et non servastis praecepta sanctuarii mei, et posuistis custodes observationum mearum in sanctuario meo vobismetipsis.
  13154 Ezra	Ezra	15	44	9	Haec dicit Dominus Deus : Omnis alienigena incircumcisus corde, et incircumcisus carne, non ingredietur sanctuarium meum : omnis filius alienus qui est in medio filiorum Israël.
  13155 Ezra	Ezra	15	44	10	Sed et Levitae qui longe recesserunt a me in errore filiorum Israël, et erraverunt a me post idola sua, et portaverunt iniquitatem suam,
  13156 Ezra	Ezra	15	44	11	erunt in sanctuario meo aeditui, et janitores portarum domus, et ministri domus : ipsi mactabunt holocausta et victimas populi, et ipsi stabunt in conspectu eorum ut ministrent eis.
  13157 Ezra	Ezra	15	44	12	Pro eo quod ministraverunt illis in conspectu idolorum suorum, et facti sunt domui Israël in offendiculum iniquitatis : idcirco levavi manum meam super eos, ait Dominus Deus, et portabunt iniquitatem suam.
  13158 Ezra	Ezra	15	44	13	Et non appropinquabunt ad me ut sacerdotio fungantur mihi, neque accedent ad omne sanctuarium meum juxta Sancta sanctorum : sed portabunt confusionem suam, et scelera sua quae fecerunt.
  13159 Ezra	Ezra	15	44	14	Et dabo eos janitores domus in omni ministerio ejus, et in universis quae fient in ea.
  13160 Ezra	Ezra	15	44	15	Sacerdotes autem et Levitae, filii Sadoc, qui custodierunt caeremonias sanctuarii mei, cum errarent filii Israël a me, ipsi accedent ad me ut ministrent mihi : et stabunt in conspectu meo, ut offerant mihi adipem et sanguinem, ait Dominus Deus.
  13161 Ezra	Ezra	15	44	16	Ipsi ingredientur sanctuarium meum, et ipsi accedent ad mensam meam, ut ministrent mihi, et custodiant caeremonias meas.
  13162 Ezra	Ezra	15	44	17	Cumque ingredientur portas atrii interioris, vestibus lineis induentur : nec ascendet super eos quidquam laneum, quando ministrant in portis atrii interioris et intrinsecus.
  13163 Ezra	Ezra	15	44	18	Vittae lineae erunt in capitibus eorum, et feminalia linea erunt in lumbis eorum, et non accingentur in sudore.
  13164 Ezra	Ezra	15	44	19	Cumque egredientur atrium exterius ad populum, exuent se vestimentis suis in quibus ministraverant, et reponent ea in gazophylacio sanctuarii : et vestient se vestimentis aliis, et non sanctificabunt populum in vestibus suis.
  13165 Ezra	Ezra	15	44	20	Caput autem suum non radent, neque comam nutrient : sed tondentes attondent capita sua.
  13166 Ezra	Ezra	15	44	21	Et vinum non bibet omnis sacerdos, quando ingressurus est atrium interius.
  13167 Ezra	Ezra	15	44	22	Et viduam et repudiatam non accipient uxores, sed virgines de semine domus Israël : sed et viduam quae fuerit vidua a sacerdote, accipient.
  13168 Ezra	Ezra	15	44	23	Et populum meum docebunt quid sit inter sanctum et pollutum, et inter mundum et immundum ostendent eis.
  13169 Ezra	Ezra	15	44	24	Et cum fuerit controversia, stabunt in judiciis meis, et judicabunt : leges meas et praecepta mea in omnibus solemnitatibus meis custodient, et sabbata mea sanctificabunt.
  13170 Ezra	Ezra	15	44	25	Et ad mortuum hominem non ingredientur, ne polluantur, nisi ad patrem et matrem, et filium et filiam, et fratrem, et sororem quae alterum virum non habuerit : in quibus contaminabuntur.
  13171 Ezra	Ezra	15	44	26	Et postquam fuerit emundatus, septem dies numerabuntur ei.
  13172 Ezra	Ezra	15	44	27	Et in die introitus sui in sanctuarium ad atrium interius, ut ministret mihi in sanctuario, offeret pro peccato suo, ait Dominus Deus.
  13173 Ezra	Ezra	15	44	28	Non erit autem eis haereditas : ego haereditas eorum. Et possessionem non dabitis eis in Israël : ego enim possessio eorum.
  13174 Ezra	Ezra	15	44	29	Victimam et pro peccato et pro delicto ipsi comedent, et omne votum in Israël ipsorum erit.
  13175 Ezra	Ezra	15	44	30	Et primitiva omnium primogenitorum, et omnia libamenta ex omnibus quae offeruntur, sacerdotum erunt : et primitiva ciborum vestrorum dabitis sacerdoti, ut reponat benedictionem domui tuae.
  13176 Ezra	Ezra	15	44	31	Omne morticinum, et captum a bestia, de avibus et de pecoribus, non comedent sacerdotes.
  13177 Ezra	Ezra	15	45	1	Cumque coeperitis terram dividere sortito, separate primitias Domino, sanctificatum de terra, longitudine viginti quinque millia, et latitudine decem millia : sanctificatum erit in omni termino ejus per circuitum.
  13178 Ezra	Ezra	15	45	2	Et erit ex omni parte sanctificatum quingentos per quingentos, quadrifariam per circuitum, et quinquaginta cubitis in suburbana ejus per gyrum.
  13179 Ezra	Ezra	15	45	3	Et a mensura ista mensurabis longitudinem viginti quinque millium, et latitudinem decem millium : et in ipso erit templum, Sanctumque sanctorum.
  13180 Ezra	Ezra	15	45	4	Sanctificatum de terra erit sacerdotibus ministris sanctuarii, qui accedunt ad ministerium Domini : et erit eis locus in domos, et in sanctuarium sanctitatis.
  13181 Ezra	Ezra	15	45	5	Viginti quinque autem millia longitudinis, et decem millia latitudinis erunt Levitis qui ministrant domui : ipsi possidebunt viginti gazophylacia.
  13182 Ezra	Ezra	15	45	6	Et possessionem civitatis dabitis quinque millia latitudinis, et longitudinis viginti quinque millia, secundum separationem sanctuarii, omni domui Israël.
  13183 Ezra	Ezra	15	45	7	Principi quoque hinc et inde in separationem sanctuarii, et in possessionem civitatis, contra faciem separationis sanctuarii, et contra faciem possessionis urbis, a latere maris usque ad mare, et a latere orientis usque ad orientem : longitudinis autem juxta unamquamque partem, a termino occidentali usque ad terminum orientalem.
  13184 Ezra	Ezra	15	45	8	De terra erit ei possessio in Israël, et non depopulabuntur ultra principes populum meum : sed terram dabunt domui Israël secundum tribus eorum.
  13185 Ezra	Ezra	15	45	9	Haec dicit Dominus Deus : Sufficiat vobis, principes Israël : iniquitatem et rapinas intermittite, et judicium et justitiam facite : separate confinia vestra a populo meo, ait Dominus Deus.
  13186 Ezra	Ezra	15	45	10	Statera justa, et ephi justum, et batus justus erit vobis.
  13187 Ezra	Ezra	15	45	11	Ephi et batus aequalia et unius mensurae erunt, ut capiat decimam partem cori batus, et decimam partem cori ephi : juxta mensuram cori erit aequa libratio eorum.
  13188 Ezra	Ezra	15	45	12	Siclus autem viginti obolos habet : porro viginti sicli, et viginti quinque sicli, et quindecim sicli, mnam faciunt.
  13189 Ezra	Ezra	15	45	13	Et hae sunt primitiae quas tolletis : sextam partem ephi de coro frumenti, et sextam partem ephi de coro hordei.
  13190 Ezra	Ezra	15	45	14	Mensura quoque olei, batus olei, decima pars cori est : et decem bati corum faciunt, quia decem bati implent corum.
  13191 Ezra	Ezra	15	45	15	Et arietem unum de grege ducentorum, de his quae nutriunt Israël, in sacrificium, et in holocaustum, et in pacifica, ad expiandum pro eis, ait Dominus Deus.
  13192 Ezra	Ezra	15	45	16	Omnis populus terrae tenebitur primitiis his principi in Israël.
  13193 Ezra	Ezra	15	45	17	Et super principem erunt holocausta, et sacrificium, et libamina, in solemnitatibus, et in calendis, et in sabbatis, et in universis solemnitatibus domus Israël : ipse faciet pro peccato sacrificium, et holocaustum, et pacifica, ad expiandum pro domo Israël.
  13194 Ezra	Ezra	15	45	18	Haec dicit Dominus Deus : In primo mense, una mensis, sumes vitulum de armento immaculatum, et expiabis sanctuarium.
  13195 Ezra	Ezra	15	45	19	Et tollet sacerdos de sanguine quod erit pro peccato, et ponet in postibus domus, et in quatuor angulis crepidinis altaris, et in postibus portae atrii interioris.
  13196 Ezra	Ezra	15	45	20	Et sic facies in septima mensis, pro unoquoque qui ignoravit, et errore deceptus est : et expiabis pro domo.
  13197 Ezra	Ezra	15	45	21	In primo mense, quartadecima die mensis, erit vobis Paschae solemnitas : septem diebus azyma comedentur.
  13198 Ezra	Ezra	15	45	22	Et faciet princeps in die illa, pro se et pro universo populo terrae, vitulum pro peccato.
  13199 Ezra	Ezra	15	45	23	Et in septem dierum solemnitate faciet holocaustum Domino, septem vitulos et septem arietes immaculatos, quotidie septem diebus : et pro peccato hircum caprarum quotidie.
  13200 Ezra	Ezra	15	45	24	Et sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem faciet, et olei hin per singula ephi.
  13201 Ezra	Ezra	15	45	25	Septimo mense, quintadecima die mensis, in solemnitate, faciet sicut supra dicta sunt per septem dies, tam pro peccato quam pro holocausto, et in sacrificio, et in oleo.
  13202 Ezra	Ezra	15	46	1	Haec dicit Dominus Deus : Porta atrii interioris quae respicit ad orientem, erit clausa sex diebus in quibus opus fit : die autem sabbati aperietur, sed et in die calendarum aperietur.
  13203 Ezra	Ezra	15	46	2	Et intrabit princeps per viam vestibuli portae deforis, et stabit in limine portae : et facient sacerdotes holocaustum ejus, et pacifica ejus : et adorabit super limen portae, et egredietur : porta autem non claudetur usque ad vesperam.
  13204 Ezra	Ezra	15	46	3	Et adorabit populus terrae ad ostium portae illius in sabbatis et in calendis coram Domino.
  13205 Ezra	Ezra	15	46	4	Holocaustum autem hoc offeret princeps Domino : in die sabbati, sex agnos immaculatos, et arietem immaculatum,
  13206 Ezra	Ezra	15	46	5	et sacrificium ephi per arietem, in agnis autem sacrificium quod dederit manus ejus, et olei hin per singula ephi.
  13207 Ezra	Ezra	15	46	6	In die autem calendarum vitulum de armento immaculatum, et sex agni et arietes immaculati erunt.
  13208 Ezra	Ezra	15	46	7	Et ephi per vitulum, ephi quoque per arietem faciet sacrificium : de agnis autem sicut invenerit manus ejus, et olei hin per singula ephi.
  13209 Ezra	Ezra	15	46	8	Cumque ingressurus est princeps, per viam vestibuli portae ingrediatur, et per eamdem viam exeat.
  13210 Ezra	Ezra	15	46	9	Et cum intrabit populus terrae in conspectu Domini in solemnitatibus, qui ingreditur per portam aquilonis ut adoret, egrediatur per viam portae meridianae : porro qui ingreditur per viam portae meridianae, egrediatur per viam portae aquilonis. Non revertetur per viam portae per quam ingressus est, sed e regione illius egredietur.
  13211 Ezra	Ezra	15	46	10	Princeps autem in medio eorum cum ingredientibus ingredietur, et cum egredientibus egredietur.
  13212 Ezra	Ezra	15	46	11	Et in nundinis, et in solemnitatibus, erit sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem : agnis autem erit sacrificium sicut invenerit manus ejus, et olei hin per singula ephi.
  13213 Ezra	Ezra	15	46	12	Cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum, aut pacifica voluntaria Domino, aperietur ei porta quae respicit ad orientem, et faciet holocaustum suum et pacifica sua, sicut fieri solet in die sabbati : et egredietur, claudeturque porta postquam exierit.
  13214 Ezra	Ezra	15	46	13	Et agnum ejusdem anni immaculatum faciet holocaustum quotidie Domino : semper mane faciet illud.
  13215 Ezra	Ezra	15	46	14	Et faciet sacrificium super eo cata mane mane sextam partem ephi, et de oleo tertiam partem hin, ut misceatur similae : sacrificium Domino legitimum, juge atque perpetuum.
  13216 Ezra	Ezra	15	46	15	Faciet agnum, et sacrificium, et oleum cata mane mane, holocaustum sempiternum.
  13217 Ezra	Ezra	15	46	16	Haec dicit Dominus Deus : Si dederit princeps donum alicui de filiis suis, haereditas ejus filiorum suorum erit : possidebunt eam haereditarie.
  13218 Ezra	Ezra	15	46	17	Si autem dederit legatum de haereditate sua uni servorum suorum, erit illius usque ad annum remissionis, et revertetur ad principem : haereditas autem ejus filiis ejus erit.
  13219 Ezra	Ezra	15	46	18	Et non accipiet princeps de haereditate populi per violentiam, et de possessione eorum : sed de possessione sua haereditatem dabit filiis suis, ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua.
  13220 Ezra	Ezra	15	46	19	Et introduxit me per ingressum qui erat ex latere portae, in gazophylacia sanctuarii ad sacerdotes, quae respiciebant ad aquilonem : et erat ibi locus vergens ad occidentem.
  13221 Ezra	Ezra	15	46	20	Et dixit ad me : Iste est locus ubi coquent sacerdotes pro peccato et pro delicto : ubi coquent sacrificium, ut non efferant in atrium exterius, et sanctificetur populus.
  13222 Ezra	Ezra	15	46	21	Et eduxit me in atrium exterius, et circumduxit me per quatuor angulos atrii : et ecce atriolum erat in angulo atrii, atriola singula per angulos atrii.
  13223 Ezra	Ezra	15	46	22	In quatuor angulis atrii atriola disposita, quadraginta cubitorum per longum, et triginta per latum : mensurae unius quatuor erant.
  13224 Ezra	Ezra	15	46	23	Et paries per circuitum ambiens quatuor atriola : et culinae fabricatae erant subter porticus per gyrum.
  13225 Ezra	Ezra	15	46	24	Et dixit ad me : Haec est domus culinarum, in qua coquent ministri domus Domini victimas populi.
  13226 Ezra	Ezra	15	47	1	Et convertit me ad portam domus, et ecce aquae egrediebantur subter limen domus ad orientem : facies enim domus respiciebat ad orientem, aquae autem descendebant in latus templi dextrum, ad meridiem altaris.
  13227 Ezra	Ezra	15	47	2	Et eduxit me per viam portae aquilonis, et convertit me ad viam foras portam exteriorem, viam quae respiciebat ad orientem : et ecce aquae redundantes a latere dextro.
  13228 Ezra	Ezra	15	47	3	Cum egrederetur vir ad orientem, qui habebat funiculum in manu sua, et mensus est mille cubitos, et traduxit me per aquam usque ad talos.
  13229 Ezra	Ezra	15	47	4	Rursumque mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad genua.
  13230 Ezra	Ezra	15	47	5	Et mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad renes. Et mensus est mille, torrentem quem non potui pertransire, quoniam intumuerant aquae profundi torrentis, qui non potest transvadari.
  13231 Ezra	Ezra	15	47	6	Et dixit ad me : Certe vidisti, fili hominis. Et eduxit me, et convertit ad ripam torrentis.
  13232 Ezra	Ezra	15	47	7	Cumque me convertissem, ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parte.
  13233 Ezra	Ezra	15	47	8	Et ait ad me : Aquae istae quae egrediuntur ad tumulos sabuli orientalis, et descendunt ad plana deserti, intrabunt mare et exibunt : et sanabuntur aquae.
  13234 Ezra	Ezra	15	47	9	Et omnis anima vivens quae serpit quocumque venerit torrens, vivet : et erunt pisces multi satis, postquam venerint illuc aquae istae : et sanabuntur et vivent omnia ad quae venerit torrens.
  13235 Ezra	Ezra	15	47	10	Et stabunt super illas piscatores : ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erit : plurimae species erunt piscium ejus, sicut pisces maris magni, multitudinis nimiae.
  13236 Ezra	Ezra	15	47	11	In littoribus autem ejus et in palustribus, non sanabuntur, quia in salinas dabuntur.
  13237 Ezra	Ezra	15	47	12	Et super torrentem orietur in ripis ejus, ex utraque parte, omne lignum pomiferum : non defluet folium ex eo, et non deficiet fructus ejus : per singulos menses afferet primitiva, quia aquae ejus de sanctuario egredientur : et erunt fructus ejus in cibum, et folia ejus ad medicinam.
  13238 Ezra	Ezra	15	47	13	Haec dicit Dominus Deus : Hic est terminus in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israël : quia Joseph duplicem funiculum habet.
  13239 Ezra	Ezra	15	47	14	Possidebitis autem eam singuli aeque ut frater suus, super quam levavi manum meam ut darem patribus vestris : et cadet terra haec vobis in possessionem.
  13240 Ezra	Ezra	15	47	15	Hic est autem terminus terrae : ad plagam septentrionalem, a mari magno via Hethalon, venientibus Sedada,
  13241 Ezra	Ezra	15	47	16	Emath, Berotha, Sabarim, quae est inter terminum Damasci et confinium Emath, domus Tichon, quae est juxta terminum Auran.
  13242 Ezra	Ezra	15	47	17	Et erit terminus a mari usque ad atrium Enon, terminus Damasci : et ab aquilone ad aquilonem, terminus Emath plaga septentrionalis.
  13243 Ezra	Ezra	15	47	18	Porro plaga orientalis de medio Auran, et de medio Damasci, et de medio Galaad, et de medio terrae Israël, Jordanis disterminans ad mare orientale. Metiemini etiam plagam orientalem.
  13244 Ezra	Ezra	15	47	19	Plaga autem australis meridiana, a Thamar usque ad aquas contradictionis Cades, et torrens usque ad mare magnum : et haec est plaga ad meridiem australis.
  13245 Ezra	Ezra	15	47	20	Et plaga maris, mare magnum a confinio per directum, donec venias Emath : haec est plaga maris.
  13246 Ezra	Ezra	15	47	21	Et dividetis terram istam vobis per tribus Israël :
  13247 Ezra	Ezra	15	47	22	et mittetis eam in haereditatem vobis, et advenis qui accesserint ad vos, qui genuerint filios in medio vestrum : et erunt vobis sicut indigenae inter filios Israël : vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israël.
  13248 Ezra	Ezra	15	47	23	In tribu autem quacumque fuerit advena, ibi dabitis possessionem illi, ait Dominus Deus.
  13249 Ezra	Ezra	15	48	1	Et haec nomina tribuum a finibus aquilonis, juxta viam Hethalon, pergentibus Emath, atrium Enan terminus Damasci ad aquilonem, juxta viam Emath : et erit ei plaga orientalis mare, Dan una.
  13250 Ezra	Ezra	15	48	2	Et super terminum Dan, a plaga orientali usque ad plagam maris, Aser una.
  13251 Ezra	Ezra	15	48	3	Et super terminum Aser, a plaga orientali usque ad plagam maris, Nephthali una.
  13252 Ezra	Ezra	15	48	4	Et super terminum Nephthali, a plaga orientali usque ad plagam maris, Manasse una.
  13253 Ezra	Ezra	15	48	5	Et super terminum Manasse, a plaga orientali usque ad plagam maris, Ephraim una.
  13254 Ezra	Ezra	15	48	6	Et super terminum Ephraim, a plaga orientali usque ad plagam maris, Ruben una.
  13255 Ezra	Ezra	15	48	7	Et super terminum Ruben, a plaga orientali usque ad plagam maris, Juda una.
  13256 Ezra	Ezra	15	48	8	Et super terminum Juda, a plaga orientali usque ad plagam maris, erunt primitiae quas separabitis, viginti quinque millibus latitudinis et longitudinis, sicuti singulae partes a plaga orientali usque ad plagam maris : et erit sanctuarium in medio ejus.
  13257 Ezra	Ezra	15	48	9	Primitiae quas separabitis Domino, longitudo viginti quinque millibus, et latitudo decem millibus.
  13258 Ezra	Ezra	15	48	10	Hae autem erunt primitiae sanctuarii sacerdotum, ad aquilonem longitudinis viginti quinque millia, et ad mare latitudinis decem millia, sed et ad orientem latitudinis decem millia, et ad meridiem longitudinis viginti quinque millia : et erit sanctuarium Domini in medio ejus.
  13259 Ezra	Ezra	15	48	11	Sacerdotibus sanctuarium erit de filiis Sadoc, qui custodierunt caeremonias meas, et non erraverunt cum errarent filii Israël, sicut erraverunt et Levitae.
  13260 Ezra	Ezra	15	48	12	Et erunt eis primitiae de primitiis terrae Sanctum sanctorum, juxta terminum Levitarum.
  13261 Ezra	Ezra	15	48	13	Sed et Levitis similiter, juxta fines sacerdotum, viginti quinque millia longitudinis, et latitudinis decem millia. Omnis longitudo viginti et quinque millium, et latitudo decem millium.
  13262 Ezra	Ezra	15	48	14	Et non venundabunt ex eo, neque mutabunt : neque transferentur primitiae terrae, quia sanctificatae sunt Domino.
  13263 Ezra	Ezra	15	48	15	Quinque millia autem quae supersunt in latitudine per viginti quinque millia, profana erunt urbis in habitaculum et in suburbana : et erit civitas in medio ejus.
  13264 Ezra	Ezra	15	48	16	Et hae mensurae ejus : ad plagam septentrionalem, quingenta et quatuor millia : et ad plagam meridianam, quingenta et quatuor millia : et ad plagam orientalem, quingenta et quatuor millia : et ad plagam occidentalem, quingenta et quatuor millia.
  13265 Ezra	Ezra	15	48	17	Erunt autem suburbana civitatis ad aquilonem, ducenta quinquaginta : et ad meridiem, ducenta quinquaginta : et ad orientem, ducenta quinquaginta : et ad mare, ducenta quinquaginta.
  13266 Ezra	Ezra	15	48	18	Quod autem reliquum fuerit in longitudine secundum primitias sanctuarii, decem millia in orientem, et decem millia in occidentem, erunt sicut primitiae sanctuarii : et erunt fruges ejus in panes his qui serviunt civitati.
  13267 Ezra	Ezra	15	48	19	Servientes autem civitati, operabuntur ex omnibus tribubus Israël.
  13268 Ezra	Ezra	15	48	20	Omnes primitiae viginti quinque millium, per viginti quinque millia in quadrum, separabuntur in primitias sanctuarii, et in possessionem civitatis.
  13269 Ezra	Ezra	15	48	21	Quod autem reliquum fuerit, principis erit ex omni parte primitiarum sanctuarii, et possessionis civitatis e regione viginti quinque millium primitiarum usque ad terminum orientalem : sed et ad mare, e regione viginti quinque millium, usque ad terminum maris, similiter in partibus principis erit : et erunt primitiae sanctuarii, et sanctuarium templi, in medio ejus.
  13270 Ezra	Ezra	15	48	22	De possessione autem Levitarum, et de possessione civitatis in medio partium principis, erit inter terminum Juda et inter terminum Benjamin, et ad principem pertinebit.
  13271 Ezra	Ezra	15	48	23	Et reliquis tribubus, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Benjamin una.
  13272 Ezra	Ezra	15	48	24	Et contra terminum Benjamin, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Simeon una.
  13273 Ezra	Ezra	15	48	25	Et super terminum Simeonis, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Issachar una.
  13274 Ezra	Ezra	15	48	26	Et super terminum Issachar, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Zabulon una.
  13275 Ezra	Ezra	15	48	27	Et super terminum Zabulon, a plaga orientali usque ad plagam maris, Gad una.
  13276 Ezra	Ezra	15	48	28	Et super terminum Gad, ad plagam austri in meridie : et erit finis de Thamar usque ad aquas contradictionis Cades : haereditas contra mare magnum.
  13277 Ezra	Ezra	15	48	29	Haec est terra quam mittetis in sortem tribubus Israël, et hae partitiones earum, ait Dominus Deus.
  13278 Ezra	Ezra	15	48	30	Et hi egressus civitatis : a plaga septentrionali, quingentos et quatuor millia mensurabis.
  13279 Ezra	Ezra	15	48	31	Et portae civitatis ex nominibus tribuum Israël : portae tres a septentrione : porta Ruben una, porta Juda una, porta Levi una.
  13280 Ezra	Ezra	15	48	32	Et ad plagam orientalem, quingentos et quatuor millia, et portae tres : porta Joseph una, porta Benjamin una, porta Dan una.
  13281 Ezra	Ezra	15	48	33	Et ad plagam meridianam, quingentos et quatuor millia metieris, et portae tres : porta Simeonis una, porta Issachar una, porta Zabulon una.
  13282 Ezra	Ezra	15	48	34	Et ad plagam occidentalem, quingentos et quatuor millia, et portae eorum tres : porta Gad una, porta Aser una, porta Nephthali una.
  13283 Ezra	Ezra	15	48	35	Per circuitum, decem et octo millia : et nomen civitatis ex illa die, Dominus ibidem.
  13284 Nehemiah	Neh	16	1	1	Verba Nehemiae filii Helchiae. Et factum est in mense Casleu, anno vigesimo, et ego eram in Susis castro.
  13285 Nehemiah	Neh	16	1	2	Et venit Hanani, unus de fratribus meis, ipse et viri ex Juda : et interrogavi eos de Judaeis qui remanserant, et supererant de captivitate, et Jerusalem.
  13286 Nehemiah	Neh	16	1	3	Et dixerunt mihi : Qui remanserunt, et relicti sunt de captivitate ibi in provincia, in afflictione magna sunt, et in opprobrio : et murus Jerusalem dissipatus est, et portae ejus combustae sunt igni.
  13287 Nehemiah	Neh	16	1	4	Cumque audissem verba hujuscemodi, sedi, et flevi, et luxi diebus multis : jejunabam, et orabam ante faciem Dei caeli :
  13288 Nehemiah	Neh	16	1	5	et dixi : Quaeso, Domine Deus caeli fortis, magne atque terribilis, qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt, et custodiunt mandata tua :
  13289 Nehemiah	Neh	16	1	6	fiant aures tuae auscultantes, et oculi tui aperti, ut audias orationem servi tui, quam ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israël servis tuis : et confiteor pro peccatis filiorum Israël, quibus peccaverunt tibi : ego et domus patris mei peccavimus,
  13290 Nehemiah	Neh	16	1	7	vanitate seducti sumus, et non custodivimus mandatum tuum, et caeremonias, et judicia quae praecepisti Moysi famulo tuo.
  13291 Nehemiah	Neh	16	1	8	Memento verbi quod mandasti Moysi servo tuo, dicens : Cum transgressi fueritis, ego dispergam vos in populos :
  13292 Nehemiah	Neh	16	1	9	et si revertamini ad me, et custodiatis praecepta mea, et faciatis ea : etiamsi abducti fueritis ad extrema caeli, inde congregabo vos, et reducam in locum quem elegi ut habitaret nomen meum ibi.
  13293 Nehemiah	Neh	16	1	10	Et ipsi servi tui, et populus tuus, quos redemisti in fortitudine tua magna, et in manu tua valida.
  13294 Nehemiah	Neh	16	1	11	Obsecro, Domine, sit auris tua attendens ad orationem servi tui, et ad orationem servorum tuorum, qui volunt timere nomen tuum : et dirige servum tuum hodie, et da ei misericordiam ante virum hunc. Ego enim eram pincerna regis.
  13295 Nehemiah	Neh	16	2	1	Factum est autem in mense Nisan, anno vigesimo Artaxerxis regis : et vinum erat ante eum, et levavi vinum, et dedi regi : et eram quasi languidus ante faciem ejus.
  13296 Nehemiah	Neh	16	2	2	Dixitque mihi rex : Quare vultus tuus tristis est, cum te aegrotum non videam ? non est hoc frustra, sed malum nescio quod in corde tuo est. Et timui valde, ac nimis :
  13297 Nehemiah	Neh	16	2	3	et dixi regi : Rex, in aeternum vive : quare non moereat vultus meus, quia civitas domus sepulchrorum patris mei deserta est, et portae ejus combustae sunt igni ?
  13298 Nehemiah	Neh	16	2	4	Et ait mihi rex : Pro qua re postulas ? Et oravi Deum caeli,
  13299 Nehemiah	Neh	16	2	5	et dixi ad regem : Si videtur regi bonum, et si placet servus tuus ante faciem tuam, ut mittas me in Judaeam ad civitatem sepulchri patris mei, et aedificabo eam.
  13300 Nehemiah	Neh	16	2	6	Dixitque mihi rex, et regina quae sedebat juxta eum : Usque ad quod tempus erit iter tuum, et quando reverteris ? Et placuit ante vultum regis, et misit me : et constitui ei tempus.
  13301 Nehemiah	Neh	16	2	7	Et dixi regi : Si regi videtur bonum, epistolas det mihi ad duces regionis trans flumen, ut traducant me, donec veniam in Judaeam :
  13302 Nehemiah	Neh	16	2	8	et epistolam ad Asaph custodem saltus regis, ut det mihi ligna, ut tegere possim portas turris domus, et muros civitatis, et domum quam ingressus fuero. Et dedit mihi rex juxta manum Dei mei bonam mecum.
  13303 Nehemiah	Neh	16	2	9	Et veni ad duces regionis trans flumen, dedique eis epistolas regis. Miserat autem rex mecum principes militum, et equites.
  13304 Nehemiah	Neh	16	2	10	Et audierunt Sanaballat Horonites, et Tobias servus Ammanites : et contristati sunt afflictione magna, quod venisset homo qui quaereret prosperitatem filiorum Israël.
  13305 Nehemiah	Neh	16	2	11	Et veni Jerusalem, et eram ibi tribus diebus.
  13306 Nehemiah	Neh	16	2	12	Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam quid Deus dedisset in corde meo ut facerem in Jerusalem : et jumentum non erat mecum, nisi animal cui sedebam.
  13307 Nehemiah	Neh	16	2	13	Et egressus sum per portam vallis nocte, et ante fontem draconis, et ad portam stercoris, et considerabam murum Jerusalem dissipatum, et portas ejus consumptas igni.
  13308 Nehemiah	Neh	16	2	14	Et transivi ad portam fontis, et ad aquaeductum regis, et non erat locus jumento cui sedebam ut transiret.
  13309 Nehemiah	Neh	16	2	15	Et ascendi per torrentem nocte, et considerabam murum, et reversus veni ad portam vallis, et redii.
  13310 Nehemiah	Neh	16	2	16	Magistratus autem nesciebant quo abiissem, aut quid ego facerem : sed et Judaeis, et sacerdotibus, et optimatibus, et magistratibus, et reliquis qui faciebant opus, usque ad id loci nihil indicaveram.
  13311 Nehemiah	Neh	16	2	17	Et dixi eis : Vos nostis afflictionem in qua sumus : quia Jerusalem deserta est, et portae ejus consumptae sunt igni : venite, et aedificemus muros Jerusalem, et non simus ultra opprobrium.
  13312 Nehemiah	Neh	16	2	18	Et indicavi eis manum Dei mei, quod esset bona mecum, et verba regis quae locutus esset mihi, et aio : Surgamus, et aedificemus. Et confortatae sunt manus eorum in bono.
  13313 Nehemiah	Neh	16	2	19	Audierunt autem Sanaballat Horonites, et Tobias servus Ammanites, et Gosem Arabs, et subsannaverunt nos, et despexerunt, dixeruntque : Quae est haec res quam facitis ? numquid contra regem vos rebellatis ?
  13314 Nehemiah	Neh	16	2	20	Et reddidi eis sermonem, dixique ad eos : Deus caeli ipse nos juvat, et nos servi ejus sumus : surgamus et aedificemus : vobis autem non est pars, et justitia, et memoria in Jerusalem.
  13315 Nehemiah	Neh	16	3	1	Et surrexit Eliasib sacerdos magnus, et fratres ejus sacerdotes, et aedificaverunt portam gregis : ipsi sanctificaverunt eam, et statuerunt valvas ejus, et usque ad turrim centum cubitorum sanctificaverunt eam, usque ad turrim Hananeel.
  13316 Nehemiah	Neh	16	3	2	Et juxta eum aedificaverunt viri Jericho : et juxta eum aedificavit Zachur filius Amri.
  13317 Nehemiah	Neh	16	3	3	Portam autem piscium aedificaverunt filii Asnaa : ipsi texerunt eam, et statuerunt valvas ejus, et seras, et vectes. Et juxta eos aedificavit Marimuth filius Uriae, filii Accus.
  13318 Nehemiah	Neh	16	3	4	Et juxta eum aedificavit Mosollam filius Barachiae, filii Mesezebel : et juxta eos aedificavit Sadoc filius Baana.
  13319 Nehemiah	Neh	16	3	5	Et juxta eos aedificaverunt Thecueni : optimates autem eorum non supposuerunt colla sua in opere Domini sui.
  13320 Nehemiah	Neh	16	3	6	Et portam veterem aedificaverunt Jojada filius Phasea, et Mosollam filius Besodia : ipsi texerunt eam, et statuerunt valvas ejus, et seras, et vectes.
  13321 Nehemiah	Neh	16	3	7	Et juxta eos aedificaverunt Meltias Gabaonites, et Jadon Meronathites, viri de Gabaon et Maspha, pro duce qui erat in regione trans flumen.
  13322 Nehemiah	Neh	16	3	8	Et juxta eum aedificavit Eziel filius Araia aurifex : et juxta eum aedificavit Ananias filius pigmentarii : et dimiserunt Jerusalem usque ad murum plateae latioris.
  13323 Nehemiah	Neh	16	3	9	Et juxta eum aedificavit Raphaia filius Hur, princeps vici Jerusalem.
  13324 Nehemiah	Neh	16	3	10	Et juxta eum aedificavit Jedaia filius Haromaph contra domum suam : et juxta eum aedificavit Hattus filius Haseboniae.
  13325 Nehemiah	Neh	16	3	11	Mediam partem vici aedificavit Melchias filius Herem, et Hasub filius Phahath Moab, et turrim furnorum.
  13326 Nehemiah	Neh	16	3	12	Et juxta eum aedificavit Sellum filius Alohes, princeps mediae partis vici Jerusalem, ipse et filiae ejus.
  13327 Nehemiah	Neh	16	3	13	Et portam vallis aedificavit Hanun, et habitatores Zanoë : ipsi aedificaverunt eam, et statuerunt valvas ejus, et seras, et vectes, et mille cubitos in muro usque ad portam sterquilinii.
  13328 Nehemiah	Neh	16	3	14	Et portam sterquilinii aedificavit Melchias filius Rechab, princeps vici Bethacharam : ipse aedificavit eam, et statuit valvas ejus, et seras, et vectes.
  13329 Nehemiah	Neh	16	3	15	Et portam fontis aedificavit Sellum filius Cholhoza, princeps pagi Maspha : ipse aedificavit eam, et texit, et statuit valvas ejus, et seras, et vectes, et muros piscinae Siloë in hortum regis, et usque ad gradus qui descendunt de civitate David.
  13330 Nehemiah	Neh	16	3	16	Post eum aedificavit Nehemias filius Azboc, princeps dimidiae partis vici Bethsur, usque contra sepulchrum David, et usque ad piscinam quae grandi opere constructa est, et usque ad domum fortium.
  13331 Nehemiah	Neh	16	3	17	Post eum aedificaverunt Levitae, Rehum filius Benni : post eum aedificavit Hasebias princeps dimidiae partis vici Ceilae in vico suo.
  13332 Nehemiah	Neh	16	3	18	Post eum aedificaverunt fratres eorum : Bavai filius Enadad, princeps dimidiae partis Ceilae :
  13333 Nehemiah	Neh	16	3	19	et aedificavit juxta eum Azer filius Josue, princeps Maspha, mensuram secundam, contra ascensum firmissimi anguli.
  13334 Nehemiah	Neh	16	3	20	Post eum in monte aedificavit Baruch filius Zachai mensuram secundam, ab angulo usque ad portam domus Eliasib sacerdotis magni.
  13335 Nehemiah	Neh	16	3	21	Post eum aedificavit Merimuth filius Uriae filii Haccus, mensuram secundam, a porta domus Eliasib, donec extenderetur domus Eliasib.
  13336 Nehemiah	Neh	16	3	22	Et post eum aedificaverunt sacerdotes, viri de campestribus Jordanis.
  13337 Nehemiah	Neh	16	3	23	Post eum aedificavit Benjamin et Hasub contra domum suam : et post eum aedificavit Azarias filius Maasiae filii Ananiae contra domum suam.
  13338 Nehemiah	Neh	16	3	24	Post eum aedificavit Bennui filius Henadad mensuram secundam, a domo Azariae usque ad flexuram, et usque ad angulum.
  13339 Nehemiah	Neh	16	3	25	Phalel filius Ozi contra flexuram, et turrim quae eminet de domo regis excelsa, id est, in atrio carceris : post eum Phadaia filius Pharos.
  13340 Nehemiah	Neh	16	3	26	Nathinaei autem habitabant in Ophel usque contra portam aquarum ad orientem, et turrim quae prominebat.
  13341 Nehemiah	Neh	16	3	27	Post eum aedificaverunt Thecueni mensuram secundam e regione, a turre magna et eminente usque ad murum templi.
  13342 Nehemiah	Neh	16	3	28	Sursum autem a porta equorum aedificaverunt sacerdotes, unusquisque contra domum suam.
  13343 Nehemiah	Neh	16	3	29	Post eos aedificavit Sadoc filius Emmer contra domum suam. Et post eum aedificavit Semaia filius Secheniae, custos portae orientalis.
  13344 Nehemiah	Neh	16	3	30	Post eum aedificavit Hanania filius Selemiae, et Hanun filius Seleph sextus, mensuram secundam : post eum aedificavit Mosollam filius Barachiae, contra gazophylacium suum. Post eum aedificavit Melchias filius aurificis usque ad domum Nathinaeorum, et scruta vendentium contra portam judicialem, et usque ad coenaculum anguli.
  13345 Nehemiah	Neh	16	3	31	Et inter coenaculum anguli in porta gregis, aedificaverunt aurifices et negotiatores.
  13346 Nehemiah	Neh	16	4	1	Factum est autem, cum audisset Sanaballat quod aedificaremus murum, iratus est valde : et motus nimis subsannavit Judaeos,
  13347 Nehemiah	Neh	16	4	2	et dixit coram fratribus suis, et frequentia Samaritanorum : Quid Judaei faciunt imbecilles ? num dimittent eos gentes ? num sacrificabunt, et complebunt in una die ? numquid aedificare poterunt lapides de acervis pulveris, qui combusti sunt ?
  13348 Nehemiah	Neh	16	4	3	Sed et Tobias Ammanites, proximus ejus, ait : Aedificent : si ascenderit vulpes, transiliet murum eorum lapideum.
  13349 Nehemiah	Neh	16	4	4	Audi, Deus noster, quia facti sumus despectui : converte opprobrium super caput eorum, et da eos in despectionem in terra captivitatis.
  13350 Nehemiah	Neh	16	4	5	Ne operias iniquitatem eorum, et peccatum eorum coram facie tua non deleatur, quia irriserunt aedificantes.
  13351 Nehemiah	Neh	16	4	6	Itaque aedificavimus murum, et conjunximus totum usque ad partem dimidiam : et provocatum est cor populi ad operandum.
  13352 Nehemiah	Neh	16	4	7	Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Arabes, et Ammanitae, et Azotii, quod obducta esset cicatrix muri Jerusalem, et quod coepissent interrupta concludi, irati sunt nimis.
  13353 Nehemiah	Neh	16	4	8	Et congregati sunt omnes pariter ut venirent, et pugnarent contra Jerusalem, et molirentur insidias.
  13354 Nehemiah	Neh	16	4	9	Et oravimus Deum nostrum, et posuimus custodes super murum die ac nocte contra eos.
  13355 Nehemiah	Neh	16	4	10	Dixit autem Judas : Debilitata est fortitudo portantis, et humus nimia est, et nos non poterimus aedificare murum.
  13356 Nehemiah	Neh	16	4	11	Et dixerunt hostes nostri : Nesciant, et ignorent donec veniamus in medium eorum, et interficiamus eos, et cessare faciamus opus.
  13357 Nehemiah	Neh	16	4	12	Factum est autem venientibus Judaeis qui habitabant juxta eos, et dicentibus nobis per decem vices, ex omnibus locis quibus venerant ad nos,
  13358 Nehemiah	Neh	16	4	13	statui in loco post murum per circuitum populum in ordinem cum gladiis suis, et lanceis, et arcubus.
  13359 Nehemiah	Neh	16	4	14	Et perspexi atque surrexi : et aio ad optimates et magistratus, et ad reliquam partem vulgi : Nolite timere a facie eorum : Domini magni et terribilis mementote, et pugnate pro fratribus vestris, filiis vestris, et filiabus vestris, et uxoribus vestris, et domibus vestris.
  13360 Nehemiah	Neh	16	4	15	Factum est autem, cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis, dissipavit Deus consilium eorum. Et reversi sumus omnes ad muros, unusquisque ad opus suum.
  13361 Nehemiah	Neh	16	4	16	Et factum est a die illa, media pars juvenum eorum faciebat opus, et media parata erat ad bellum : et lanceae, et scuta, et arcus, et loricae, et principes post eos in omni domo Juda.
  13362 Nehemiah	Neh	16	4	17	Aedificantium in muro, et portantium onera, et imponentium : una manu sua faciebat opus, et altera tenebat gladium :
  13363 Nehemiah	Neh	16	4	18	aedificentium enim unusquisque gladio erat accinctus renes. Et aedificabant, et clangebant buccina juxta me.
  13364 Nehemiah	Neh	16	4	19	Et dixi ad optimates, et ad magistratus, et ad reliquam partem vulgi : Opus grande est et latum, et nos separati sumus in muro procul alter ab altero :
  13365 Nehemiah	Neh	16	4	20	in loco quocumque audieritis clangorem tubae, illuc concurrite ad nos : Deus noster pugnabit pro nobis.
  13366 Nehemiah	Neh	16	4	21	Et nos ipsi faciamus opus, et media pars nostrum teneat lanceas ab ascensu aurorae donec egrediantur astra.
  13367 Nehemiah	Neh	16	4	22	In tempore quoque illo dixi populo : Unusquisque cum puero suo maneat in medio Jerusalem, et sint nobis vices per noctem et diem ad operandum.
  13368 Nehemiah	Neh	16	4	23	Ego autem et fratres mei, et pueri mei, et custodes, qui erant post me, non deponebamus vestimenta nostra : unusquisque tantum nudabatur ad baptismum.
  13369 Nehemiah	Neh	16	5	1	Et factus est clamor populi et uxorum ejus magnus adversus fratres suos Judaeos.
  13370 Nehemiah	Neh	16	5	2	Et erant qui dicerent : Filii nostri et filiae nostrae multae sunt nimis : accipiamus pro pretio eorum frumentum, et comedamus, et vivamus.
  13371 Nehemiah	Neh	16	5	3	Et erant qui dicerent : Agros nostros, et vineas, et domus nostras opponamus, et accipiamus frumentum in fame.
  13372 Nehemiah	Neh	16	5	4	Et alii dicebant : Mutuo sumamus pecunias in tributa regis, demusque agros nostros et vineas :
  13373 Nehemiah	Neh	16	5	5	et nunc sicut carnes fratrum nostrorum, sic carnes nostrae sunt : et sicut filii eorum, ita et filii nostri : ecce nos subjugamus filios nostros et filias nostras in servitutem, et de filiabus nostris sunt famulae, nec habemus unde possint redimi : et agros nostros et vineas nostras alii possident.
  13374 Nehemiah	Neh	16	5	6	Et iratus sum nimis cum audissem clamorem eorum secundum verba haec :
  13375 Nehemiah	Neh	16	5	7	cogitavitque cor meum mecum, et increpavi optimates et magistratus, et dixi eis : Usurasne singuli a fratribus vestris exigitis ? Et congregavi adversum eos concionem magnam,
  13376 Nehemiah	Neh	16	5	8	et dixi eis : Nos, ut scitis, redemimus fratres nostros Judaeos, qui venditi fuerant gentibus secundum possibilitatem nostram : et vos igitur vendetis fratres vestros, et redimemus eos ? Et siluerunt, nec invenerunt quid responderent.
  13377 Nehemiah	Neh	16	5	9	Dixique ad eos : Non est bona res quam facitis : quare non in timore Dei nostri ambulastis, ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris ?
  13378 Nehemiah	Neh	16	5	10	Et ego, et fratres mei, et pueri mei commodavimus plurimis pecuniam et frumentum. Non repetamus in commune istud : aes alienum concedamus quod debetur nobis.
  13379 Nehemiah	Neh	16	5	11	Reddite eis hodie agros suos, et vineas suas, et oliveta sua, et domos suas : quin potius et centesimum pecuniae, frumenti, vini et olei, quam exigere soletis ab eis, date pro illis.
  13380 Nehemiah	Neh	16	5	12	Et dixerunt : Reddemus, et ab eis nihil quaeremus : sicque faciemus ut loqueris. Et vocavi sacerdotes, et adjuravi eos ut facerent juxta quod dixeram.
  13381 Nehemiah	Neh	16	5	13	Insuper excussi sinum meum, et dixi : Sic excutiat Deus omnem virum qui non compleverit verbum istud, de domo sua, et de laboribus suis : sic excutiatur, et vacuus fiat. Et dixit universa multitudo : Amen : et laudaverunt Deum. Fecit ergo populus sicut erat dictum.
  13382 Nehemiah	Neh	16	5	14	A die autem illa, qua praeceperat rex mihi ut essem dux in terra Juda, ab anno vigesimo usque ad annum trigesimum secundum Artaxerxis regis per annos duodecim, ego et fratres mei annonas quae ducibus debebantur non comedimus.
  13383 Nehemiah	Neh	16	5	15	Duces autem primi, qui fuerant ante me, gravaverunt populum, et acceperunt ab eis in pane, et vino, et pecunia, quotidie siclos quadraginta : sed et ministri eorum depresserunt populum. Ego autem non feci ita propter timorem Dei :
  13384 Nehemiah	Neh	16	5	16	quin potius in opere muri aedificavi, et agrum non emi, et omnes pueri mei congregati ad opus erant.
  13385 Nehemiah	Neh	16	5	17	Judaei quoque et magistratus centum quinquaginta viri, et qui veniebant ad nos de gentibus quae in circuitu nostro sunt, in mensa mea erant.
  13386 Nehemiah	Neh	16	5	18	Parabatur autem mihi per dies singulos bos unus, arietes sex electi, exceptis volatilibus, et inter dies decem vina diversa, et alia multa tribuebam : insuper et annonas ducatus mei non quaesivi : valde enim attenuatus erat populus.
  13387 Nehemiah	Neh	16	5	19	Memento mei, Deus meus, in bonum, secundum omnia quae feci populo huic.
  13388 Nehemiah	Neh	16	6	1	Factum est autem, cum audisset Sanaballat, et Tobias, et Gossem Arabs, et ceteri inimici nostri, quod aedificassem ego murum, et non esset in ipso residua interruptio (usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis),
  13389 Nehemiah	Neh	16	6	2	miserunt Sanaballat et Gossem ad me, dicentes : Veni, et percutiamus foedus pariter in viculis in campo Ono. Ipsi autem cogitabant ut facerent mihi malum.
  13390 Nehemiah	Neh	16	6	3	Misi ergo ad eos nuntios, dicens : Opus grande ego facio, et non possum descendere, ne forte negligatur cum venero, et descendero ad vos.
  13391 Nehemiah	Neh	16	6	4	Miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quatuor vices : et respondi eis juxta sermonem priorem.
  13392 Nehemiah	Neh	16	6	5	Et misit ad me Sanaballat juxta verbum prius quinta vice puerum suum, et epistolam habebat in manu sua scriptam hoc modo :
  13393 Nehemiah	Neh	16	6	6	In gentibus auditum est, et Gossem dixit, quod tu et Judaei cogitetis rebellare, et propterea aedifices murum, et levare te velis super eos regem : propter quam causam
  13394 Nehemiah	Neh	16	6	7	et prophetas posueris, qui praedicent de te in Jerusalem, dicentes : Rex in Judaea est. Auditurus est rex verba haec : idcirco nunc veni, ut ineamus consilium pariter.
  13395 Nehemiah	Neh	16	6	8	Et misi ad eos, dicens : Non est factum secundum verba haec, quae tu loqueris : de corde enim tuo tu componis haec.
  13396 Nehemiah	Neh	16	6	9	Omnes enim hi terrebant nos, cogitantes quod cessarent manus nostrae ab opere, et quiesceremus : quam ob causam magis confortavi manus meas.
  13397 Nehemiah	Neh	16	6	10	Et ingressus sum domum Semaiae filii Dalaiae filii Metabeel secreto. Qui ait : Tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi, et claudamus portas aedis : quia venturi sunt ut interficiant te, et nocte venturi sunt ad occidendum te.
  13398 Nehemiah	Neh	16	6	11	Et dixi : Num quisquam similis mei fugit ? et quis ut ego ingredietur templum, et vivet ? non ingrediar.
  13399 Nehemiah	Neh	16	6	12	Et intellexi quod Deus non misisset eum, sed quasi vaticinans locutus esset ad me, et Tobias et Sanaballat conduxissent eum.
  13400 Nehemiah	Neh	16	6	13	Acceperat enim pretium, ut territus facerem, et peccarem, et haberent malum quod exprobrarent mihi.
  13401 Nehemiah	Neh	16	6	14	Memento mei, Domine, pro Tobia et Sanaballat, juxta opera eorum talia : sed et Noadiae prophetae, et ceterorum prophetarum, qui terrebant me.
  13402 Nehemiah	Neh	16	6	15	Completus est autem murus vigesimo quinto die mensis Elul, quinquaginta duobus diebus.
  13403 Nehemiah	Neh	16	6	16	Factum est ergo cum audissent omnes inimici nostri, ut timerent universae gentes quae erant in circuitu nostro, et conciderent intra semetipsos, et scirent quod a Deo factum esset opus hoc.
  13404 Nehemiah	Neh	16	6	17	Sed et in diebus illis multae optimatum Judaeorum epistolae mittebantur ad Tobiam, et a Tobia veniebant ad eos.
  13405 Nehemiah	Neh	16	6	18	Multi enim erant in Judaea habentes juramentum ejus, quia gener erat Secheniae filii Area, et Johanan filius ejus acceperat filiam Mosollam filii Barachiae :
  13406 Nehemiah	Neh	16	6	19	sed et laudabant eum coram me, et verba mea nuntiabant ei : et Tobias mittebat epistolas ut terreret me.
  13407 Nehemiah	Neh	16	7	1	Postquam autem aedificatus est murus, et posui valvas, et recensui janitores, et cantores, et Levitas,
  13408 Nehemiah	Neh	16	7	2	praecepi Hanani fratri meo, et Hananiae principi domus de Jerusalem (ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur),
  13409 Nehemiah	Neh	16	7	3	et dixi eis : Non aperiantur portae Jerusalem usque ad calorem solis. Cumque adhuc assisterent, clausae portae sunt, et oppilatae : et posui custodes de habitatoribus Jerusalem, singulos per vices suas, et unumquemque contra domum suam.
  13410 Nehemiah	Neh	16	7	4	Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio ejus, et non erant domus aedificatae.
  13411 Nehemiah	Neh	16	7	5	Deus autem dedit in corde meo, et congregavi optimates, et magistratus, et vulgus, ut recenserem eos : et inveni librum census eorum qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo.
  13412 Nehemiah	Neh	16	7	6	Isti filii provinciae, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Jerusalem et in Judaeam, unusquisque in civitatem suam.
  13413 Nehemiah	Neh	16	7	7	Qui venerunt cum Zorobabel, Josue, Nehemias, Azarias, Raamias, Nahamani, Mardochaeus, Belsam, Mespharath, Begoai, Nahum, Baana. Numerus virorum populi Israël :
  13414 Nehemiah	Neh	16	7	8	filii Pharos, duo millia centum septuaginta duo :
  13415 Nehemiah	Neh	16	7	9	filii Saphatia, trecenti septuaginta duo :
  13416 Nehemiah	Neh	16	7	10	filii Area, sexcenti quinquaginta duo :
  13417 Nehemiah	Neh	16	7	11	filii Phahathmoab filiorum Josue et Joab, duo millia octingenti decem et octo :
  13418 Nehemiah	Neh	16	7	12	filii Aelam, mille ducenti quinquaginta quatuor :
  13419 Nehemiah	Neh	16	7	13	filii Zethua, octingenti quadraginta quinque :
  13420 Nehemiah	Neh	16	7	14	filii Zachai, septingenti sexaginta :
  13421 Nehemiah	Neh	16	7	15	filii Bannui, sexcenti quadraginta octo :
  13422 Nehemiah	Neh	16	7	16	filii Bebai, sexcenti viginti octo :
  13423 Nehemiah	Neh	16	7	17	filii Azgad, duo millia trecenti viginti duo :
  13424 Nehemiah	Neh	16	7	18	filii Adonicam, sexcenti sexaginta septem :
  13425 Nehemiah	Neh	16	7	19	filii Beguai, duo millia sexaginta septem :
  13426 Nehemiah	Neh	16	7	20	filii Adin, sexcenti quinquaginta quinque :
  13427 Nehemiah	Neh	16	7	21	filii Ater, filii Hezeciae, nonaginta octo :
  13428 Nehemiah	Neh	16	7	22	filii Hasem, trecenti viginti octo :
  13429 Nehemiah	Neh	16	7	23	filii Besai, trecenti viginti quatuor :
  13430 Nehemiah	Neh	16	7	24	filii Hareph, centum duodecim :
  13431 Nehemiah	Neh	16	7	25	filii Gabaon, nonaginta quinque :
  13432 Nehemiah	Neh	16	7	26	filii Bethlehem et Netupha, centum octoginta octo.
  13433 Nehemiah	Neh	16	7	27	Viri Anathoth, centum viginti octo.
  13434 Nehemiah	Neh	16	7	28	Viri Bethazmoth, quadraginta duo.
  13435 Nehemiah	Neh	16	7	29	Viri Cariathiarim, Cephira, et Beroth, septingenti quadraginta tres.
  13436 Nehemiah	Neh	16	7	30	Viri Rama et Geba, sexcenti viginti unus.
  13437 Nehemiah	Neh	16	7	31	Viri Machmas, centum viginti duo.
  13438 Nehemiah	Neh	16	7	32	Viri Bethel et Hai, centum viginti tres.
  13439 Nehemiah	Neh	16	7	33	Viri Nebo alterius, quinquaginta duo.
  13440 Nehemiah	Neh	16	7	34	Viri Aelam alterius, mille ducenti quinquaginta quatuor.
  13441 Nehemiah	Neh	16	7	35	Filii Harem, trecenti viginti.
  13442 Nehemiah	Neh	16	7	36	Filii Jericho, trecenti quadraginta quinque.
  13443 Nehemiah	Neh	16	7	37	Filii Lod Hadid et Ono, septingenti viginti unus.
  13444 Nehemiah	Neh	16	7	38	Filii Senaa, tria millia nongenti triginta.
  13445 Nehemiah	Neh	16	7	39	Sacerdotes : filii Idaia in domo Josue, nongenti septuaginta tres.
  13446 Nehemiah	Neh	16	7	40	Filii Emmer, mille quinquaginta duo.
  13447 Nehemiah	Neh	16	7	41	Filii Phashur, mille ducenti quadraginta septem.
  13448 Nehemiah	Neh	16	7	42	Filii Arem, mille decem et septem. Levitae :
  13449 Nehemiah	Neh	16	7	43	filii Josue et Cedmihel filiorum
  13450 Nehemiah	Neh	16	7	44	Oduiae, septuaginta quatuor. Cantores :
  13451 Nehemiah	Neh	16	7	45	filii Asaph, centum quadraginta octo.
  13452 Nehemiah	Neh	16	7	46	Janitores : filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai : centum triginta octo.
  13453 Nehemiah	Neh	16	7	47	Nathinaei : filii Soha, filii Hasupha, filii Tebbaoth,
  13454 Nehemiah	Neh	16	7	48	filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon, filii Lebana, filii Hagaba, filii Selmai,
  13455 Nehemiah	Neh	16	7	49	filii Hanan, filii Geddel, filii Gaher,
  13456 Nehemiah	Neh	16	7	50	filii Raaia, filii Rasin, filii Necoda,
  13457 Nehemiah	Neh	16	7	51	filii Gezem, filii Aza, filii Phasea,
  13458 Nehemiah	Neh	16	7	52	filii Besai, filii Munim, filii Nephussim,
  13459 Nehemiah	Neh	16	7	53	filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur,
  13460 Nehemiah	Neh	16	7	54	filii Besloth, filii Mahida, filii Harsa,
  13461 Nehemiah	Neh	16	7	55	filii Bercos, filii Sisara, filii Thema,
  13462 Nehemiah	Neh	16	7	56	filii Nasia, filii Hatipha,
  13463 Nehemiah	Neh	16	7	57	filii servorum Salomonis, filii Sothai, filii Sophereth, filii Pharida,
  13464 Nehemiah	Neh	16	7	58	filii Jahala, filii Darcon, filii Jeddel,
  13465 Nehemiah	Neh	16	7	59	filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erat ortus ex Sabaim filio Amon.
  13466 Nehemiah	Neh	16	7	60	Omnes Nathinaei, et filii servorum Salomonis, trecenti nonaginta duo.
  13467 Nehemiah	Neh	16	7	61	Hi sunt autem qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon, et Emmer : et non potuerunt indicare domum patrum suorum, et semen suum, utrum ex Israël essent,
  13468 Nehemiah	Neh	16	7	62	filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quadraginta duo.
  13469 Nehemiah	Neh	16	7	63	Et de sacerdotibus, filii Habia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem, et vocatus est nomine eorum.
  13470 Nehemiah	Neh	16	7	64	Hi quaesierunt scripturam suam in censu, et non invenerunt : et ejecti sunt de sacerdotio.
  13471 Nehemiah	Neh	16	7	65	Dixitque Athersatha eis ut non manducarent de Sanctis sanctorum, donec staret sacerdos doctus et eruditus.
  13472 Nehemiah	Neh	16	7	66	Omnis multitudo quasi vir unus quadraginta duo millia trecenti sexaginta,
  13473 Nehemiah	Neh	16	7	67	absque servis et ancillis eorum, qui erant septem millia trecenti triginta septem, et inter eos cantores et cantatrices, ducenti quadraginta quinque.
  13474 Nehemiah	Neh	16	7	68	Equi eorum, septingenti triginta sex : muli eorum, ducenti quadraginta quinque :
  13475 Nehemiah	Neh	16	7	69	cameli eorum, quadringenti triginta quinque : asini, sex millia septingenti viginti.
  13476 Nehemiah	Neh	16	7	70	Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus. Athersatha dedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotales quingentas triginta.
  13477 Nehemiah	Neh	16	7	71	Et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia ducentas.
  13478 Nehemiah	Neh	16	7	72	Et quod dedit reliquus populus, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia, et tunicas sacerdotales sexaginta septem.
  13479 Nehemiah	Neh	16	7	73	Habitaverunt autem sacerdotes, et Levitae, et janitores, et cantores, et reliquum vulgus, et Nathinaei, et omnis Israël, in civitatibus suis.
  13480 Nehemiah	Neh	16	8	1	Et venerat mensis septimus : filii autem Israël erant in civitatibus suis. Congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam quae est ante portam aquarum : et dixerunt Esdrae scribae ut afferret librum legis Moysi, quam praeceperat Dominus Israëli.
  13481 Nehemiah	Neh	16	8	2	Attulit ergo Esdras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum, cunctisque qui poterant intelligere, in die prima mensis septimi.
  13482 Nehemiah	Neh	16	8	3	Et legit in eo aperte in platea quae erat ante portam aquarum, de mane usque ad mediam diem, in conspectu virorum et mulierum, et sapientium : et aures omnis populi erant erectae ad librum.
  13483 Nehemiah	Neh	16	8	4	Stetit autem Esdras scriba super gradum ligneum, quem fecerat ad loquendum : et steterunt juxta eum Mathathias, et Semeia, et Ania, et Uria, et Helcia, et Maasia, ad dexteram ejus : et ad sinistram, Phadaia, Misaël, et Melchia, et Hasum, et Hasbadana, Zacharia, et Mosollam.
  13484 Nehemiah	Neh	16	8	5	Et aperuit Esdras librum coram omni populo : super universum quippe populum eminebat : et cum aperuisset eum, stetit omnis populus.
  13485 Nehemiah	Neh	16	8	6	Et benedixit Esdras Domino Deo magno : et respondit omnis populus : Amen, amen, elevans manus suas : et incurvati sunt, et adoraverunt Deum proni in terram.
  13486 Nehemiah	Neh	16	8	7	Porro Josue, et Bani, et Serebia, Jamin, Accub, Septhai, Odia, Maasia, Celita, Azarias, Jozabed, Hanan, Phalaia, Levitae, silentium faciebant in populo ad audiendam legem : populus autem stabat in gradu suo.
  13487 Nehemiah	Neh	16	8	8	Et legerunt in libro legis Dei distincte, et aperte ad intelligendum : et intellexerunt cum legeretur.
  13488 Nehemiah	Neh	16	8	9	Dixit autem Nehemias (ipse est Athersatha) et Esdras sacerdos et scriba, et Levitae interpretantes universo populo : Dies sanctificatus est Domino Deo nostro : nolite lugere, et nolite flere. Flebat enim omnis populus cum audiret verba legis.
  13489 Nehemiah	Neh	16	8	10	Et dixit eis : Ite, comedite pinguia, et bibite mulsum, et mittite partes his qui non praeparaverunt sibi, quia sanctus dies Domini est : et nolite contristari : gaudium etenim Domini est fortitudo nostra.
  13490 Nehemiah	Neh	16	8	11	Levitae autem silentium faciebant in omni populo, dicentes : Tacete, quia dies sanctus est, et nolite dolere.
  13491 Nehemiah	Neh	16	8	12	Abiit itaque omnis populus ut comederet, et biberet, et mitteret partes, et faceret laetitiam magnam : quia intellexerant verba quae docuerat eos.
  13492 Nehemiah	Neh	16	8	13	Et in die secundo congregati sunt principes familiarum universi populi, sacerdotes et Levitae, ad Esdram scribam, ut interpretaretur eis verba legis.
  13493 Nehemiah	Neh	16	8	14	Et invenerunt scriptum in lege praecepisse Dominum in manu Moysi ut habitent filii Israël in tabernaculis in die solemni, mense septimo :
  13494 Nehemiah	Neh	16	8	15	et ut praedicent, et divulgent vocem in universis urbibus suis, et in Jerusalem, dicentes : Egredimini in montem, et afferte frondes olivae, et frondes ligni pulcherrimi, frondes myrti, et ramos palmarum, et frondes ligni nemorosi, ut fiant tabernacula, sicut scriptum est.
  13495 Nehemiah	Neh	16	8	16	Et egressus est populus, et attulerunt. Feceruntque sibi tabernacula unusquisque in domate suo : et in atriis suis, et in atriis domus Dei, et in platea portae aquarum, et in platea portae Ephraim.
  13496 Nehemiah	Neh	16	8	17	Fecit ergo universa ecclesia eorum qui redierant de captivitate, tabernacula, et habitaverunt in tabernaculis : non enim fecerant a diebus Josue filii Nun taliter filii Israël usque ad diem illum. Et fuit laetitia magna nimis.
  13497 Nehemiah	Neh	16	8	18	Legit autem in libro legis Dei per dies singulos, a die primo usque ad diem novissimum. Et fecerunt solemnitatem septem diebus, et in die octavo collectam juxta ritum.
  13498 Nehemiah	Neh	16	9	1	In die autem vigesimo quarto mensis hujus, convenerunt filii Israël in jejunio et in saccis, et humus super eos.
  13499 Nehemiah	Neh	16	9	2	Et separatum est semen filiorum Israël ab omni filio alienigena : et steterunt, et confitebantur peccata sua, et iniquitates patrum suorum.
  13500 Nehemiah	Neh	16	9	3	Et consurrexerunt ad standum : et legerunt in volumine legis Domini Dei sui, quater in die, et quater confitebantur, et adorabant Dominum Deum suum.
  13501 Nehemiah	Neh	16	9	4	Surrexerunt autem super gradum Levitarum Josue, et Bani, et Cedmihel, Sabania, Bonni, Sarebias, Bani, et Chanani : et clamaverunt voce magna ad Dominum Deum suum.
  13502 Nehemiah	Neh	16	9	5	Et dixerunt Levitae Josue, et Cedmihel, Bonni, Hasebnia, Serebia, Odaia, Sebnia, Phathathia : Surgite, benedicite Domino Deo vestro ab aeterno usque in aeternum : et benedicant nomini gloriae tuae excelso in omni benedictione et laude.
  13503 Nehemiah	Neh	16	9	6	Tu ipse, Domine, solus, tu fecisti caelum, et caelum caelorum, et omnem exercitum eorum : terram, et universa quae in ea sunt : maria, et omnia quae in eis sunt : et tu vivificas omnia haec, et exercitus caeli te adorat.
  13504 Nehemiah	Neh	16	9	7	Tu ipse, Domine Deus, qui elegisti Abram, et eduxisti eum de igne Chaldaeorum, et posuisti nomen ejus Abraham :
  13505 Nehemiah	Neh	16	9	8	et invenisti cor ejus fidele coram te, et percussisti cum eo foedus ut dares ei terram Chananaei, Hethaei, et Amorrhaei, et Pherezaei, et Jebusaei, et Gergesaei, ut dares semini ejus : et implesti verba tua, quoniam justus es.
  13506 Nehemiah	Neh	16	9	9	Et vidisti afflictionem patrum nostrorum in Aegypto, clamoremque eorum audisti super mare Rubrum.
  13507 Nehemiah	Neh	16	9	10	Et dedisti signa atque portenta in Pharaone, et in universis servis ejus, et in omni populo terrae illius : cognovisti enim quia superbe egerant contra eos : et fecisti tibi nomen, sicut et in hac die.
  13508 Nehemiah	Neh	16	9	11	Et mare divisisti ante eos, et transierunt per medium maris in sicco : persecutores autem eorum projecisti in profundum, quasi lapidem in aquas validas.
  13509 Nehemiah	Neh	16	9	12	Et in columna nubis ductor eorum fuisti per diem, et in columna ignis per noctem, ut appareret eis via per quam ingrediebantur.
  13510 Nehemiah	Neh	16	9	13	Ad montem quoque Sinai descendisti, et locutus es cum eis de caelo, et dedisti eis judicia recta, et legem veritatis, caeremonias, et praecepta bona :
  13511 Nehemiah	Neh	16	9	14	et sabbatum sanctificatum tuum ostendisti eis : et mandata, et caeremonias, et legem praecepisti eis in manu Moysi servi tui.
  13512 Nehemiah	Neh	16	9	15	Panem quoque de caelo dedisti eis in fame eorum, et aquam de petra eduxisti eis sitientibus, et dixisti eis ut ingrederentur et possiderent terram, super quam levasti manum tuam ut traderes eis.
  13513 Nehemiah	Neh	16	9	16	Ipsi vero et patres nostri superbe egerunt, et induraverunt cervices suas, et non audierunt mandata tua.
  13514 Nehemiah	Neh	16	9	17	Et noluerunt audire, et non sunt recordati mirabilium tuorum quae feceras eis. Et induraverunt cervices suas, et dederunt caput ut converterentur ad servitutem suam, quasi per contentionem. Tu autem, Deus propitius, clemens, et misericors, longanimis, et multae miserationis, non dereliquisti eos,
  13515 Nehemiah	Neh	16	9	18	et quidem cum fecissent sibi vitulum conflatilem, et dixissent : Iste est deus tuus, qui eduxit te de Aegypto : feceruntque blasphemias magnas :
  13516 Nehemiah	Neh	16	9	19	tu autem in misericordiis tuis multis non dimisisti eos in deserto : columna nubis non recessit ab eis per diem ut duceret eos in viam, et columna ignis per noctem ut ostenderet eis iter per quod ingrederentur.
  13517 Nehemiah	Neh	16	9	20	Et spiritum tuum bonum dedisti, qui doceret eos : et manna tuum non prohibuisti ab ore eorum, et aquam dedisti eis in siti.
  13518 Nehemiah	Neh	16	9	21	Quadraginta annis pavisti eos in deserto, nihilque eis defuit : vestimenta eorum non inveteraverunt, et pedes eorum non sunt attriti.
  13519 Nehemiah	Neh	16	9	22	Et dedisti eis regna, et populos, et partitus es eis sortes : et possederunt terram Sehon, et terram regis Hesebon, et terram Og regis Basan.
  13520 Nehemiah	Neh	16	9	23	Et multiplicasti filios eorum sicut stellas caeli, et adduxisti eos ad terram de qua dixeras patribus eorum ut ingrederentur et possiderent.
  13521 Nehemiah	Neh	16	9	24	Et venerunt filii, et possederunt terram, et humiliasti coram eis habitatores terrae Chananaeos, et dedisti eos in manu eorum, et reges eorum, et populos terrae, ut facerent eis sicut placebant illis.
  13522 Nehemiah	Neh	16	9	25	Ceperunt itaque urbes munitas et humum pinguem, et possederunt domos plenas cunctis bonis : cisternas ab aliis fabricatas, vineas, et oliveta, et ligna pomifera multa : et comederunt, et saturati sunt, et impinguati sunt, et abundaverunt deliciis in bonitate tua magna.
  13523 Nehemiah	Neh	16	9	26	Provocaverunt autem te ad iracundiam, et recesserunt a te, et projecerunt legem tuam post terga sua : et prophetas tuos occiderunt, qui contestabantur eos ut reverterentur ad te : feceruntque blasphemias grandes.
  13524 Nehemiah	Neh	16	9	27	Et dedisti eos in manu hostium suorum, et afflixerunt eos. Et in tempore tribulationis suae clamaverunt ad te, et tu de caelo audisti, et secundum miserationes tuas multas dedisti eis salvatores, qui salvarent eos de manu hostium suorum.
  13525 Nehemiah	Neh	16	9	28	Cumque requievissent, reversi sunt ut facerent malum in conspectu tuo, et dereliquisti eos in manu inimicorum suorum, et possederunt eos. Conversique sunt, et clamaverunt ad te : tu autem de caelo exaudisti, et liberasti eos in misericordiis tuis, multis temporibus.
  13526 Nehemiah	Neh	16	9	29	Et contestatus es eos ut reverterentur ad legem tuam. Ipsi vero superbe egerunt, et non audierunt mandata tua, et in judiciis tuis peccaverunt, quae faciet homo, et vivet in eis : et dederunt humerum recedentem, et cervicem suam induraverunt, nec audierunt.
  13527 Nehemiah	Neh	16	9	30	Et protraxisti super eos annos multos, et contestatus es eos in spiritu tuo per manum prophetarum tuorum : et non audierunt, et tradidisti eos in manu populorum terrarum.
  13528 Nehemiah	Neh	16	9	31	In misericordiis autem tuis plurimis non fecisti eos in consumptionem, nec dereliquisti eos : quoniam Deus miserationum et clemens es tu.
  13529 Nehemiah	Neh	16	9	32	Nunc itaque Deus noster magne, fortis et terribilis, custodiens pactum et misericordiam, ne avertas a facie tua omnem laborem, qui invenit nos, reges nostros, et principes nostros, et sacerdotes nostros, et prophetas nostros, et patres nostros, et omnem populum tuum a diebus regis Assur usque in diem hanc.
  13530 Nehemiah	Neh	16	9	33	Et tu justus es in omnibus quae venerunt super nos : quia veritatem fecisti, nos autem impie egimus.
  13531 Nehemiah	Neh	16	9	34	Reges nostri, principes nostri, sacerdotes nostri et patres nostri non fecerunt legem tuam, et non attenderunt mandata tua, et testimonia tua quae testificatus es in eis.
  13532 Nehemiah	Neh	16	9	35	Et ipsi in regnis suis, et in bonitate tua multa quam dederas eis, et in terra latissima et pingui quam tradideras in conspectu eorum, non servierunt tibi, nec reversi sunt a studiis suis pessimis.
  13533 Nehemiah	Neh	16	9	36	Ecce nos ipsi hodie servi sumus : et terra quam dedisti patribus nostris ut comederent panem ejus, et quae bona sunt ejus, et nos ipsi servi sumus in ea.
  13534 Nehemiah	Neh	16	9	37	Et fruges ejus multiplicantur regibus quos posuisti super nos propter peccata nostra : et corporibus nostris dominantur, et jumentis nostris secundum voluntatem suam : et in tribulatione magna sumus.
  13535 Nehemiah	Neh	16	9	38	Super omnibus ergo his nos ipsi percutimus foedus, et scribimus : et signant principes nostri, Levitae nostri, et sacerdotes nostri.
  13536 Nehemiah	Neh	16	10	1	Signatores autem fuerunt Nehemias, Athersatha filius Hachelai, et Sedecias,
  13537 Nehemiah	Neh	16	10	2	Saraias, Azarias, Jeremias,
  13538 Nehemiah	Neh	16	10	3	Pheshur, Amarias, Melchias,
  13539 Nehemiah	Neh	16	10	4	Hattus, Sebenia, Melluch,
  13540 Nehemiah	Neh	16	10	5	Harem, Merimuth, Obdias,
  13541 Nehemiah	Neh	16	10	6	Daniel, Genthon, Baruch,
  13542 Nehemiah	Neh	16	10	7	Mosollam, Abia, Miamin,
  13543 Nehemiah	Neh	16	10	8	Maazia, Belgai, Semeia : hi sacerdotes.
  13544 Nehemiah	Neh	16	10	9	Porro Levitae, Josue filius Azaniae, Bennui de filiis Henadad, Cedmihel,
  13545 Nehemiah	Neh	16	10	10	et fratres eorum, Sebenia, Odaia, Celita, Phalaia, Hanan,
  13546 Nehemiah	Neh	16	10	11	Micha, Rohob, Hasebia,
  13547 Nehemiah	Neh	16	10	12	Zachur, Serebia, Sabania,
  13548 Nehemiah	Neh	16	10	13	Odaia, Bani, Baninu.
  13549 Nehemiah	Neh	16	10	14	Capita populi, Pharos, Phahathmoab, Aelam, Zethu, Bani,
  13550 Nehemiah	Neh	16	10	15	Bonni, Azgad, Bebai,
  13551 Nehemiah	Neh	16	10	16	Adonia, Begoai, Adin,
  13552 Nehemiah	Neh	16	10	17	Ater, Hezecia, Azur,
  13553 Nehemiah	Neh	16	10	18	Odaia, Hasum, Besai,
  13554 Nehemiah	Neh	16	10	19	Hareph, Anathoth, Nebai,
  13555 Nehemiah	Neh	16	10	20	Megphias, Mosollam, Hazir,
  13556 Nehemiah	Neh	16	10	21	Mesizabel, Sadoc, Jeddua,
  13557 Nehemiah	Neh	16	10	22	Pheltia, Hanan, Anaia,
  13558 Nehemiah	Neh	16	10	23	Osee, Hanania, Hasub,
  13559 Nehemiah	Neh	16	10	24	Alohes, Phalea, Sobec,
  13560 Nehemiah	Neh	16	10	25	Rehum, Hasebna, Maasia,
  13561 Nehemiah	Neh	16	10	26	Echaia, Hanan, Anan,
  13562 Nehemiah	Neh	16	10	27	Melluch, Haran, Baana.
  13563 Nehemiah	Neh	16	10	28	Et reliqui de populo, sacerdotes, Levitae, janitores, et cantores, Nathinaei, et omnes qui se separaverunt de populis terrarum ad legem Dei, uxores eorum, filii eorum, et filiae eorum,
  13564 Nehemiah	Neh	16	10	29	omnes qui poterant sapere spondentes pro fratribus suis, optimates eorum, et qui veniebant ad pollicendum et jurandum ut ambularent in lege Dei, quam dederat in manu Moysi servi Dei : ut facerent et custodirent universa mandata Domini Dei nostri, et judicia ejus et caeremonias ejus :
  13565 Nehemiah	Neh	16	10	30	et ut non daremus filias nostras populo terrae, et filias eorum non acciperemus filiis nostris.
  13566 Nehemiah	Neh	16	10	31	Populi quoque terrae, qui important venalia, et omnia ad usum, per diem sabbati ut vendant, non accipiemus ab eis in sabbato et in die sanctificato. Et dimittemus annum septimum, et exactionem universae manus.
  13567 Nehemiah	Neh	16	10	32	Et statuemus super nos praecepta, ut demus tertiam partem sicli per annum ad opus domus Dei nostri,
  13568 Nehemiah	Neh	16	10	33	ad panes propositionis, et ad sacrificium sempiternum, et in holocaustum sempiternum in sabbatis, in calendis, in solemnitatibus, et in sanctificatis, et pro peccato : ut exoretur pro Israël, et in omnem usum domus Dei nostri.
  13569 Nehemiah	Neh	16	10	34	Sortes ergo misimus super oblationem lignorum inter sacerdotes, et Levitas, et populum, ut inferrentur in domum Dei nostri per domos patrum nostrorum, per tempora, a temporibus anni usque ad annum : ut arderent super altare Domini Dei nostri, sicut scriptum est in lege Moysi :
  13570 Nehemiah	Neh	16	10	35	et ut afferremus primogenita terrae nostrae, et primitiva universi fructus omnis ligni, ab anno in annum, in domo Domini :
  13571 Nehemiah	Neh	16	10	36	et primitiva filiorum nostrorum et pecorum nostrorum, sicut scriptum est in lege, et primitiva boum nostrorum et ovium nostrarum, ut offerrentur in domo Dei nostri, sacerdotibus qui ministrant in domo Dei nostri :
  13572 Nehemiah	Neh	16	10	37	et primitias ciborum nostrorum, et libaminum nostrorum, et poma omnis ligni, vindemiae quoque et olei, afferemus sacerdotibus ad gazophylacium Dei nostri, et decimam partem terrae nostrae Levitis. Ipsi Levitae decimas accipient ex omnibus civitatibus operum nostrorum.
  13573 Nehemiah	Neh	16	10	38	Erit autem sacerdos filius Aaron cum Levitis in decimis Levitarum, et Levitae offerent decimam partem decimae suae in domo Dei nostri ad gazophylacium in domum thesauri.
  13574 Nehemiah	Neh	16	10	39	Ad gazophylacium enim deportabunt filii Israël, et filii Levi, primitias frumenti, vini, et olei : et ibi erunt vasa sanctificata, et sacerdotes, et cantores, et janitores, et ministri : et non dimittemus domum Dei nostri.
  13575 Nehemiah	Neh	16	11	1	Habitaverunt autem principes populi in Jerusalem : reliqua vero plebs misit sortem, ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Jerusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus.
  13576 Nehemiah	Neh	16	11	2	Benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerant ut habitarent in Jerusalem.
  13577 Nehemiah	Neh	16	11	3	Hi sunt itaque principes provinciae qui habitaverunt in Jerusalem, et in civitatibus Juda. Habitavit autem unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israël, sacerdotes, Levitae, Nathinaei, et filii servorum Salomonis.
  13578 Nehemiah	Neh	16	11	4	Et in Jerusalem habitaverunt de filiis Juda, et de filiis Benjamin : de filiis Juda, Athaias filius Aziam, filii Zachariae, filii Amariae, filii Saphatiae, filii Melaleel : de filiis Phares,
  13579 Nehemiah	Neh	16	11	5	Maasia filius Baruch, filius Cholhoza, filius Hazia, filius Adaia, filius Jojarib, filius Zachariae, filius Silonitis :
  13580 Nehemiah	Neh	16	11	6	omnes hi filii Phares, qui habitaverunt in Jerusalem, quadringenti sexaginta octo viri fortes.
  13581 Nehemiah	Neh	16	11	7	Hi sunt autem filii Benjamin : Sellum filius Mosollam, filius Joëd, filius Phadaia, filius Colaia, filius Masia, filius Etheel, filius Isaia,
  13582 Nehemiah	Neh	16	11	8	et post eum Gebbai, Sellai, nongenti viginti octo,
  13583 Nehemiah	Neh	16	11	9	et Joël filius Zechri praepositus eorum, et Judas filius Senua super civitatem secundus.
  13584 Nehemiah	Neh	16	11	10	Et de sacerdotibus, Idaia filius Joarib, Jachin,
  13585 Nehemiah	Neh	16	11	11	Saraia filius Helciae, filius Mosollam, filius Sadoc, filius Meraioth, filius Achitob princeps domus Dei,
  13586 Nehemiah	Neh	16	11	12	et fratres eorum facientes opera templi : octingenti viginti duo. Et Adaia filius Jeroham, filius Phelelia, filius Amsi, filius Zachariae, filius Pheshur, filius Melchiae,
  13587 Nehemiah	Neh	16	11	13	et fratres ejus principes patrum : ducenti quadraginta duo. Et Amassai filius Azreel, filius Ahazi, filius Mosollamoth, filius Emmer,
  13588 Nehemiah	Neh	16	11	14	et fratres eorum potentes nimis : centum viginti octo, et praepositus eorum Zabdiel filius potentium.
  13589 Nehemiah	Neh	16	11	15	Et de Levitis, Semeia filius Hasub, filius Azaricam, filius Hasabia, filius Boni,
  13590 Nehemiah	Neh	16	11	16	et Sabathai et Jozabed, super omnia opera quae erant forinsecus in domo Dei, a principibus Levitarum.
  13591 Nehemiah	Neh	16	11	17	Et Mathania filius Micha, filius Zebedei, filius Asaph, princeps ad laudandum et ad confitendum in oratione, et Becbecia secundus de fratribus ejus, et Abda filius Samua, filius Galal, filius Idithun :
  13592 Nehemiah	Neh	16	11	18	omnes Levitae in civitate sancta ducenti octoginta quatuor.
  13593 Nehemiah	Neh	16	11	19	Et janitores, Accub, Telmon, et fratres eorum, qui custodiebant ostia : centum septuaginta duo.
  13594 Nehemiah	Neh	16	11	20	Et reliqui ex Israël sacerdotes et Levitae in universis civitatibus Juda, unusquisque in possessione sua.
  13595 Nehemiah	Neh	16	11	21	Et Nathinaei, qui habitabant in Ophel, et Siaha, et Gaspha de Nathinaeis.
  13596 Nehemiah	Neh	16	11	22	Et episcopus Levitarum in Jerusalem, Azzi filius Bani, filius Hasabiae, filius Mathaniae, filius Michae. De filiis Asaph, cantores in ministerio domus Dei.
  13597 Nehemiah	Neh	16	11	23	Praeceptum quippe regis super eos erat, et ordo in cantoribus per dies singulos,
  13598 Nehemiah	Neh	16	11	24	et Phathahia filius Mesezebel, de filiis Zara filii Juda in manu regis, juxta omne verbum populi,
  13599 Nehemiah	Neh	16	11	25	et in domibus per omnes regiones eorum. De filiis Juda habitaverunt in Cariatharbe et in filiabus ejus : et in Dibon, et in filiabus ejus : et in Cabseel, et in viculis ejus :
  13600 Nehemiah	Neh	16	11	26	et in Jesue, et in Molada, et in Bethphaleth,
  13601 Nehemiah	Neh	16	11	27	et in Hasersual, et in Bersabee, et in filiabus ejus,
  13602 Nehemiah	Neh	16	11	28	et in Siceleg, et in Mochona, et in filiabus ejus,
  13603 Nehemiah	Neh	16	11	29	et in Remmon, et in Saraa, et in Jerimuth,
  13604 Nehemiah	Neh	16	11	30	Zanoa, Odollam, et in villis earum, Lachis et regionibus ejus, et Azeca, et filiabus ejus. Et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom.
  13605 Nehemiah	Neh	16	11	31	Filii autem Benjamin, a Geba, Mechmas, et Hai, et Bethel, et filiabus ejus
  13606 Nehemiah	Neh	16	11	32	Anathoth, Nob, Anania,
  13607 Nehemiah	Neh	16	11	33	Asor, Rama, Gethaim,
  13608 Nehemiah	Neh	16	11	34	Hadid, Seboim, et Neballat, Lod,
  13609 Nehemiah	Neh	16	11	35	et Ono valle artificum.
  13610 Nehemiah	Neh	16	11	36	Et de Levitis portiones Judae et Benjamin.
  13611 Nehemiah	Neh	16	12	1	Hi sunt autem sacerdotes et Levitae, qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathiel, et Josue : Saraia, Jeremias, Esdras,
  13612 Nehemiah	Neh	16	12	2	Amaria, Melluch, Hattus,
  13613 Nehemiah	Neh	16	12	3	Sebenias, Rheum, Merimuth,
  13614 Nehemiah	Neh	16	12	4	Addo, Genthon, Abia,
  13615 Nehemiah	Neh	16	12	5	Miamin, Madia, Belga,
  13616 Nehemiah	Neh	16	12	6	Semeia, et Jojarib, Idaia, Sellum, Amoc, Helcias,
  13617 Nehemiah	Neh	16	12	7	Idaia. Isti principes sacerdotum, et fratres eorum in diebus Josue.
  13618 Nehemiah	Neh	16	12	8	Porro Levitae, Jesua, Bennui, Cedmihel, Sarebia, Juda, Mathanias, super hymnos ipsi et fratres eorum :
  13619 Nehemiah	Neh	16	12	9	et Becbecia atque Hanni, et fratres eorum, unusquisque in officio suo.
  13620 Nehemiah	Neh	16	12	10	Josue autem genuit Joacim, et Joacim genuit Eliasib, et Eliasib genuit Jojada,
  13621 Nehemiah	Neh	16	12	11	et Jojada genuit Jonathan, et Jonathan genuit Jeddoa.
  13622 Nehemiah	Neh	16	12	12	In diebus autem Joacim erant sacerdotes et principes familiarum : Saraiae, Maraia : Jeremiae, Hanania :
  13623 Nehemiah	Neh	16	12	13	Esdrae, Mosollam : Amariae, Johanan :
  13624 Nehemiah	Neh	16	12	14	Milicho, Jonathan : Sebeniae, Joseph :
  13625 Nehemiah	Neh	16	12	15	Haram, Edna : Maraioth, Helci :
  13626 Nehemiah	Neh	16	12	16	Adaiae, Zacharia : Genthon, Mosollam :
  13627 Nehemiah	Neh	16	12	17	Abiae, Zechri : Miamin et Moadiae, Phelti :
  13628 Nehemiah	Neh	16	12	18	Belgae, Sammua : Semaiae, Jonathan :
  13629 Nehemiah	Neh	16	12	19	Jojarib, Mathanai : Jodaiae, Azzi :
  13630 Nehemiah	Neh	16	12	20	Sellai, Celai : Amoc, Heber :
  13631 Nehemiah	Neh	16	12	21	Helciae, Hasebia : Idaiae, Nathanaël.
  13632 Nehemiah	Neh	16	12	22	Levitae in diebus Eliasib, et Jojada, et Johanan, et Jeddoa, scripti principes familiarum, et sacerdotes in regno Darii Persae.
  13633 Nehemiah	Neh	16	12	23	Filii Levi principes familiarum, scripti in libro verborum dierum, et usque ad dies Jonathan, filii Eliasib.
  13634 Nehemiah	Neh	16	12	24	Et principes Levitarum, Hasebia, Serebia, et Josue filius Cedmihel : et fratres eorum per vices suas, ut laudarent et confiterentur juxta praeceptum David viri Dei, et observarent aeque per ordinem.
  13635 Nehemiah	Neh	16	12	25	Mathania, et Becbecia, Obedia, Mosollam, Telmon, Accub, custodes portarum et vestibulorum ante portas.
  13636 Nehemiah	Neh	16	12	26	Hi in diebus Joacim filii Josue, filii Josedec, et in diebus Nehemiae ducis, et Esdrae sacerdotis scribaeque.
  13637 Nehemiah	Neh	16	12	27	In dedicatione autem muri Jerusalem, requisierunt Levitas de omnibus locis suis ut adducerent eos in Jerusalem, et facerent dedicationem et laetitiam in actione gratiarum, et cantico, et in cymbalis, psalteriis, et citharis.
  13638 Nehemiah	Neh	16	12	28	Congregati sunt autem filii cantorum de campestribus circa Jerusalem, et de villis Nethuphathi,
  13639 Nehemiah	Neh	16	12	29	et de domo Galgal, et de regionibus Geba et Azmaveth : quoniam villas aedificaverunt sibi cantores in circuitu Jerusalem.
  13640 Nehemiah	Neh	16	12	30	Et mundati sunt sacerdotes et Levitae, et mundaverunt populum, et portas, et murum.
  13641 Nehemiah	Neh	16	12	31	Ascendere autem feci principes Juda super murum, et statui duos magnos choros laudantium. Et ierunt ad dexteram super murum ad portam sterquilinii.
  13642 Nehemiah	Neh	16	12	32	Et ivit post eos Osaias, et media pars principum Juda,
  13643 Nehemiah	Neh	16	12	33	et Azarias, Esdras, et Mosollam, Judas, et Benjamin, et Semeia, et Jeremias.
  13644 Nehemiah	Neh	16	12	34	Et de filiis sacerdotum in tubis, Zacharias filius Jonathan, filius Semeiae, filius Mathaniae, filius Michaiae, filius Zechur, filius Asaph,
  13645 Nehemiah	Neh	16	12	35	et fratres ejus Semeia, et Azareel, Malalai, Galalai, Maai, Nathanaël, et Judas, et Hanani, in vasis cantici David viri Dei : et Esdras scriba ante eos in porta fontis.
  13646 Nehemiah	Neh	16	12	36	Et contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David in ascensu muri super domum David, et usque ad portam aquarum ad orientem.
  13647 Nehemiah	Neh	16	12	37	Et chorus secundus gratias referentium ibat ex adverso, et ego post eum, et media pars populi super murum, et super turrim furnorum, et usque ad murum latissimum,
  13648 Nehemiah	Neh	16	12	38	et super portam Ephraim, et super portam antiquam, et super portam piscium et turrim Hananeel, et turrim Emath, et usque ad portam gregis : et steterunt in porta custodiae,
  13649 Nehemiah	Neh	16	12	39	steteruntque duo chori laudantium in domo Dei, et ego, et dimidia pars magistratuum mecum.
  13650 Nehemiah	Neh	16	12	40	Et sacerdotes, Eliachim, Maasia, Miamin, Michea, Elioënai, Zacharia, Hanania in tubis,
  13651 Nehemiah	Neh	16	12	41	et Maasia, et Semeia, et Eleazar, et Azzi, et Johanan, et Melchia, et Aelam, et Ezer. Et clare cecinerunt cantores, et Jezraia praepositus :
  13652 Nehemiah	Neh	16	12	42	et immolaverunt in die illa victimas magnas, et laetati sunt : Deus enim laetificaverat eos laetitia magna : sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt, et audita est laetitia Jerusalem procul.
  13653 Nehemiah	Neh	16	12	43	Recensuerunt quoque in die illa viros super gazophylacia thesauri ad libamina, et ad primitias, et ad decimas, ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis, sacerdotes et Levitas : quia laetificatus est Juda in sacerdotibus et Levitis adstantibus.
  13654 Nehemiah	Neh	16	12	44	Et custodierunt observationem Dei sui, et observationem expiationis, et cantores, et janitores juxta praeceptum David, et Salomonis filii ejus,
  13655 Nehemiah	Neh	16	12	45	quia in diebus David et Asaph ab exordio erant principes constituti cantorum in carmine laudantium et confitentium Deo.
  13656 Nehemiah	Neh	16	12	46	Et omnis Israël in diebus Zorobabel et in diebus Nehemiae, dabant partes cantoribus et janitoribus per dies singulos, et sanctificabant Levitas, et Levitae sanctificabant filios Aaron.
  13657 Nehemiah	Neh	16	13	1	In die autem illo, lectum est in volumine Moysi, audiente populo : et inventum est scriptum in eo, quod non debeant introire Ammonites et Moabites in ecclesiam Dei usque in aeternum :
  13658 Nehemiah	Neh	16	13	2	eo quod non occurrerint filiis Israël cum pane et aqua, et conduxerint adversum eos Balaam ad maledicendum eis : et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem.
  13659 Nehemiah	Neh	16	13	3	Factum est autem, cum audissent legem, separaverunt omnem alienigenam ab Israël.
  13660 Nehemiah	Neh	16	13	4	Et super hoc erat Eliasib sacerdos, qui fuerat praepositus in gazophylacio domus Dei nostri, et proximus Tobiae.
  13661 Nehemiah	Neh	16	13	5	Fecit ergo sibi gazophylacium grande, et ibi erant ante eum reponentes munera, et thus, et vasa, et decimam frumenti, vini, et olei, partes Levitarum, et cantorum, et janitorum, et primitias sacerdotales.
  13662 Nehemiah	Neh	16	13	6	In omnibus autem his non fui in Jerusalem, quia anno trigesimo secundo Artaxerxis regis Babylonis veni ad regem, et in fine dierum rogavi regem.
  13663 Nehemiah	Neh	16	13	7	Et veni in Jerusalem, et intellexi malum quod fecerat Eliasib Tobiae, ut faceret ei thesaurum in vestibulis domus Dei.
  13664 Nehemiah	Neh	16	13	8	Et malum mihi visum est valde. Et projeci vasa domus Tobiae foras de gazophylacio :
  13665 Nehemiah	Neh	16	13	9	praecepique et emundaverunt gazophylacia : et retuli ibi vasa domus Dei, sacrificium, et thus.
  13666 Nehemiah	Neh	16	13	10	Et cognovi quod partes Levitarum non fuissent datae, et fugisset unusquisque in regionem suam de Levitis, et cantoribus, et de his qui ministrabant :
  13667 Nehemiah	Neh	16	13	11	et egi causam adversus magistratus, et dixi : Quare dereliquimus domum Dei ? et congregavi eos, et feci stare in stationibus suis.
  13668 Nehemiah	Neh	16	13	12	Et omnis Juda apportabat decimam frumenti, vini, et olei, in horrea.
  13669 Nehemiah	Neh	16	13	13	Et constituimus super horrea Selemiam sacerdotem, et Sadoc scribam, et Phadaiam de Levitis, et juxta eos Hanan filium Zachur, filium Mathaniae : quoniam fideles comprobati sunt, et ipsis creditae sunt partes fratrum suorum.
  13670 Nehemiah	Neh	16	13	14	Memento mei, Deus meus, pro hoc, et ne deleas miserationes meas quas feci in domo Dei mei, et in caeremoniis ejus.
  13671 Nehemiah	Neh	16	13	15	In diebus illis vidi in Juda calcantes torcularia in sabbato, portantes acervos, et onerantes super asinos vinum, et uvas, et ficus, et omne onus, et inferentes in Jerusalem, die sabbati. Et contestatus sum ut in die qua vendere liceret, venderent.
  13672 Nehemiah	Neh	16	13	16	Et Tyrii habitaverunt in ea, inferentes pisces, et omnia venalia : et vendebant in sabbatis filiis Juda in Jerusalem.
  13673 Nehemiah	Neh	16	13	17	Et objurgavi optimates Juda, et dixi eis : Quae est haec res mala quam vos facitis, et profanatis diem sabbati ?
  13674 Nehemiah	Neh	16	13	18	numquid non haec fecerunt patres nostri, et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc, et super civitatem hanc ? et vos additis iracundiam super Israël violando sabbatum.
  13675 Nehemiah	Neh	16	13	19	Factum est autem, cum quievissent portae Jerusalem in die sabbati, dixi : et clauserunt januas, et praecepi ut non aperirent eas usque post sabbatum : et de pueris meis constitui super portas, ut nullus inferret onus in die sabbati.
  13676 Nehemiah	Neh	16	13	20	Et manserunt negotiatores, et vendentes universa venalia, foris Jerusalem semel et bis.
  13677 Nehemiah	Neh	16	13	21	Et contestatus sum eos, et dixi eis : Quare manetis ex adverso muri ? si secundo hoc feceritis, manum mittam in vos. Itaque ex tempore illo non venerunt in sabbato.
  13678 Nehemiah	Neh	16	13	22	Dixi quoque Levitis ut mundarentur, et venirent ad custodiendas portas, et sanctificandam diem sabbati : et pro hoc ergo memento mei, Deus meus, et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum.
  13679 Nehemiah	Neh	16	13	23	Sed et in diebus illis vidi Judaeos ducentes uxores Azotidas, Ammonitidas, et Moabitidas.
  13680 Nehemiah	Neh	16	13	24	Et filii eorum ex media parte loquebantur azotice, et nesciebant loqui judaice, et loquebantur juxta linguam populi et populi.
  13681 Nehemiah	Neh	16	13	25	Et objurgavi eos, et maledixi. Et cecidi ex eis viros, et decalvavi eos, et adjuravi in Deo ut non darent filias suas filiis eorum, et non acciperent de filiabus eorum filiis suis et sibimetipsis, dicens :
  13682 Nehemiah	Neh	16	13	26	Numquid non in hujuscemodi re peccavit Salomon rex Israël ? et certe in gentibus multis non erat rex similis ei, et dilectus Deo suo erat, et posuit eum Deus regem super omnem Israël : et ipsum ergo duxerunt ad peccatum mulieres alienigenae.
  13683 Nehemiah	Neh	16	13	27	Numquid et nos inobedientes faciemus omne malum grande hoc ut praevaricemur in Deo nostro, et ducamus uxores peregrinas ?
  13684 Nehemiah	Neh	16	13	28	De filiis autem Jojada filii Eliasib sacerdotis magni, gener erat Sanaballat Horonites, quem fugavi a me.
  13685 Nehemiah	Neh	16	13	29	Recordare, Domine Deus meus, adversum eos qui polluunt sacerdotium, jusque sacerdotale et Leviticum.
  13686 Nehemiah	Neh	16	13	30	Igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis, et constitui ordines sacerdotum et Levitarum, unumquemque in ministerio suo :
  13687 Nehemiah	Neh	16	13	31	et in oblatione lignorum in temporibus constitutis, et in primitivis : memento mei, Deus meus, in bonum. Amen.
  13688 Esther	Est	17	1	1	In diebus Assueri, qui regnavit ab India usque Aethiopiam super centum viginti septem provincias,
  13689 Esther	Est	17	1	2	quando sedit in solio regni sui, Susan civitas regni ejus exordium fuit.
  13690 Esther	Est	17	1	3	Tertio igitur anno imperii sui fecit grande convivium cunctis principibus et pueris suis, fortissimis Persarum, et Medorum inclytis, et praefectis provinciarum coram se,
  13691 Esther	Est	17	1	4	ut ostenderet divitias gloriae regni sui, ac magnitudinem atque jactantiam potentiae suae, multo tempore, centum videlicet et octoginta diebus.
  13692 Esther	Est	17	1	5	Cumque implerentur dies convivii, invitavit omnem populum, qui inventus est in Susan, a maximo usque ad minimum : et jussit septem diebus convivium praeparari in vestibulo horti, et nemoris quod regio cultu et manu consitum erat.
  13693 Esther	Est	17	1	6	Et pendebant ex omni parte tentoria aerii coloris et carbasini ac hyacinthini, sustentata funibus byssinis atque purpureis, qui eburneis circulis inserti erant, et columnis marmoreis fulciebantur. Lectuli quoque aurei et argentei, super pavimentum smaragdino et pario stratum lapide, dispositi erant : quod mira varietate pictura decorabat.
  13694 Esther	Est	17	1	7	Bibebant autem qui invitati erant aureis poculis, et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur. Vinum quoque, ut magnificentia regia dignum erat, abundans, et praecipuum ponebatur.
  13695 Esther	Est	17	1	8	Nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum, sed sicut rex statuerat, praeponens mensis singulos de principibus suis ut sumeret unusquisque quod vellet.
  13696 Esther	Est	17	1	9	Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in palatio, ubi rex Assuerus manere consueverat.
  13697 Esther	Est	17	1	10	Itaque die septimo, cum rex esset hilarior, et post nimiam potationem incaluisset mero, praecepit Maumam, et Bazatha, et Harbona, et Bagatha, et Abgatha, et Zethar, et Charchas, septem eunuchis qui in conspectu ejus ministrabant,
  13698 Esther	Est	17	1	11	ut introducerent reginam Vasthi coram rege, posito super caput ejus diademate, ut ostenderet cunctis populis et principibus pulchritudinem illius : erat enim pulchra valde.
  13699 Esther	Est	17	1	12	Quae renuit, et ad regis imperium quod per eunuchos mandaverat, venire contempsit. Unde iratus rex, et nimio furore succensus,
  13700 Esther	Est	17	1	13	interrogavit sapientes, qui ex more regio semper ei aderant, et illorum faciebat cuncta consilio, scientium leges, ac jura majorum
  13701 Esther	Est	17	1	14	(erant autem primi et proximi, Charsena, et Sethar, et Admatha, et Tharsis, et Mares, et Marsana, et Mamuchan, septem duces Persarum, atque Medorum, qui videbant faciem regis, et primi post eum residere soliti erant) :
  13702 Esther	Est	17	1	15	cui sententiae Vasthi regina subjaceret, quae Assueri regis imperium, quod per eunuchos mandaverat, facere noluisset.
  13703 Esther	Est	17	1	16	Responditque Mamuchan, audiente rege atque principibus : Non solum regem laesit regina Vasthi, sed et omnes populos et principes qui sunt in cunctis provinciis regis Assueri.
  13704 Esther	Est	17	1	17	Egredietur enim sermo reginae ad omnes mulieres, ut contemnant viros suos, et dicant : Rex Assuerus jussit ut regina Vasthi intraret ad eum, et illa noluit.
  13705 Esther	Est	17	1	18	Atque hoc exemplo omnes principum conjuges Persarum atque Medorum parvipendent imperia maritorum : unde regis justa est indignatio.
  13706 Esther	Est	17	1	19	Si tibi placet, egrediatur edictum a facie tua, et scribatur juxta legem Persarum atque Medorum, quam praeteriri illicitum est, ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem, sed regnum illius altera, quae melior est illa, accipiat.
  13707 Esther	Est	17	1	20	Et hoc in omne (quod latissimum est) provinciarum tuarum divulgetur imperium, et cunctae uxores, tam majorum quam minorum, deferant maritis suis honorem.
  13708 Esther	Est	17	1	21	Placuit consilium ejus regi et principibus : fecitque rex juxta consilium Mamuchan,
  13709 Esther	Est	17	1	22	et misit epistolas ad universas provincias regni sui, ut quaeque gens audire et legere poterat, diversis linguis et litteris, esse viros principes ac majores in domibus suis : et hoc per cunctos populos divulgari.
  13710 Esther	Est	17	2	1	His ita gestis, postquam regis Assueri indignatio deferbuerat, recordatus est Vasthi, et quae fecisset, vel quae passa esset :
  13711 Esther	Est	17	2	2	dixeruntque pueri regis ac ministri ejus : Quaerantur regi puellae virgines ac speciosae,
  13712 Esther	Est	17	2	3	et mittantur qui considerent per universas provincias puellas speciosas et virgines : et adducant eas ad civitatem Susan, et tradant eas in domum feminarum sub manu Egei eunuchi, qui est praepositus et custos mulierum regiarum : et accipiant mundum muliebrem, et cetera ad usus necessaria.
  13713 Esther	Est	17	2	4	Et quaecumque inter omnes oculis regis placuerit, ipsa regnet pro Vasthi. Placuit sermo regi : et ita, ut suggesserant, jussit fieri.
  13714 Esther	Est	17	2	5	Erat vir Judaeus in Susan civitate, vocabulo Mardochaeus filius Jair, filii Semei, filii Cis, de stirpe Jemini,
  13715 Esther	Est	17	2	6	qui translatus fuerat de Jerusalem eo tempore quo Jechoniam regem Juda Nabuchodonosor rex Babylonis transtulerat,
  13716 Esther	Est	17	2	7	qui fuit nutritius filiae fratris sui Edissae, quae altero nomine vocabatur Esther, et utrumque parentem amiserat : pulchra nimis, et decora facie. Mortuisque patre ejus ac matre, Mardochaeus sibi eam adoptavit in filiam.
  13717 Esther	Est	17	2	8	Cumque percrebruisset regis imperium, et juxta mandatum illius multae pulchrae virgines adducerentur Susan, et Egeo traderentur eunucho, Esther quoque inter ceteras puellas ei tradita est, ut servaretur in numero feminarum.
  13718 Esther	Est	17	2	9	Quae placuit ei, et invenit gratiam in conspectu illius. Et praecepit eunucho, ut acceleraret mundum muliebrem, et traderet ei partes suas, et septem puellas speciosissimas de domo regis, et tam ipsam quam pedissequas ejus ornaret atque excoleret.
  13719 Esther	Est	17	2	10	Quae noluit indicare ei populum et patriam suam : Mardochaeus enim praeceperat ei, ut de hac re omnino reticeret :
  13720 Esther	Est	17	2	11	qui deambulabat quotidie ante vestibulum domus, in qua electae virgines servabantur, curam agens salutis Esther, et scire volens quid ei accideret.
  13721 Esther	Est	17	2	12	Cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum ut intrarent ad regem, expletis omnibus quae ad cultum muliebrem pertinebant, mensis duodecimus vertebatur : ita dumtaxat, ut sex mensibus oleo ungerentur myrrhino, et aliis sex quibusdam pigmentis et aromatibus uterentur.
  13722 Esther	Est	17	2	13	Ingredientesque ad regem, quidquid postulassent ad ornatum pertinens, accipiebant : et ut eis placuerat, compositae de triclinio feminarum ad regis cubiculum transibant.
  13723 Esther	Est	17	2	14	Et quae intraverat vespere, egrediebatur mane, atque inde in secundas aedes deducebatur, quae sub manu Susagazi eunuchi erant, qui concubinis regis praesidebat : nec habebat potestatem ad regem ultra redeundi, nisi voluisset rex, et eam venire jussisset ex nomine.
  13724 Esther	Est	17	2	15	Evoluto autem tempore per ordinem, instabat dies quo Esther filia Abihail fratris Mardochaei, quam sibi adoptaverat in filiam, deberet intrare ad regem. Quae non quaesivit muliebrem cultum, sed quaecumque voluit Egeus eunuchus custos virginum, haec ei ad ornatum dedit. Erat enim formosa valde, et incredibili pulchritudine : omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur.
  13725 Esther	Est	17	2	16	Ducta est itaque ad cubiculum regis Assueri mense decimo, qui vocatur Tebeth, septimo anno regni ejus.
  13726 Esther	Est	17	2	17	Et adamavit eam rex plus quam omnes mulieres, habuitque gratiam et misericordiam coram eo super omnes mulieres : et posuit diadema regni in capite ejus, fecitque eam regnare in loco Vasthi.
  13727 Esther	Est	17	2	18	Et jussit convivium praeparari permagnificum cunctis principibus et servis suis pro conjunctione et nuptiis Esther. Et dedit requiem universis provinciis, ac dona largitus est juxta magnificentiam principalem.
  13728 Esther	Est	17	2	19	Cumque secundo quaererentur virgines et congregarentur, Mardochaeus manebat ad januam regis :
  13729 Esther	Est	17	2	20	necdum prodiderat Esther patriam et populum suum, juxta mandatum ejus. Quidquid enim ille praecipiebat, observabat Esther : et ita cuncta faciebat ut eo tempore solita erat, quo eam parvulam nutriebat.
  13730 Esther	Est	17	2	21	Eo igitur tempore, quo Mardochaeus ad regis januam morabatur, irati sunt Bagathan et Thares duo eunuchi regis, qui janitores erant, et in primo palatii limine praesidebant : volueruntque insurgere in regem, et occidere eum.
  13731 Esther	Est	17	2	22	Quod Mardochaeum non latuit, statimque nuntiavit reginae Esther : et illa regi ex nomine Mardochaei, qui ad se rem detulerat.
  13732 Esther	Est	17	2	23	Quaesitum est, et inventum : et appensus est uterque eorum in patibulo. Mandatumque est historiis, et annalibus traditum coram rege.
  13733 Esther	Est	17	3	1	Post haec rex Assuerus exaltavit Aman filium Amadathi, qui erat de stirpe Agag : et posuit solium ejus super omnes principes quos habebat.
  13734 Esther	Est	17	3	2	Cunctique servi regis, qui in foribus palatii versabantur, flectebant genua, et adorabant Aman : sic enim praeceperat eis imperator : solus Mardochaeus non flectebat genu, neque adorabat eum.
  13735 Esther	Est	17	3	3	Cui dixerunt pueri regis, qui ad fores palatii praesidebant : Cur praeter ceteros non observas mandatum regis ?
  13736 Esther	Est	17	3	4	Cumque hoc crebrius dicerent, et ille nollet audire, nuntiaverunt Aman, scire cupientes utrum perseveraret in sententia : dixerat enim eis se esse Judaeum.
  13737 Esther	Est	17	3	5	Quod cum audisset Aman, et experimento probasset quod Mardochaeus non flecteret sibi genu, nec se adoraret, iratus est valde,
  13738 Esther	Est	17	3	6	et pro nihilo duxit in unum Mardochaeum mittere manus suas : audierat enim quod esset gentis Judaeae ; magisque voluit omnem Judaeorum, qui erant in regno Assueri, perdere nationem.
  13739 Esther	Est	17	3	7	Mense primo (cujus vocabulum est Nisan), anno duodecimo regni Assueri, missa est sors in urnam, quae hebraice dicitur phur, coram Aman, quo die et quo mense gens Judaeorum deberet interfici : et exivit mensis duodecimus, qui vocatur Adar.
  13740 Esther	Est	17	3	8	Dixitque Aman regi Assuero : Est populus per omnes provincias regni tui dispersus, et a se mutuo separatus, novis utens legibus et caeremoniis, insuper et regis scita contemnens : et optime nosti quod non expediat regno tuo ut insolescat per licentiam.
  13741 Esther	Est	17	3	9	Si tibi placet, decerne, ut pereat, et decem millia talentorum appendam arcariis gazae tuae.
  13742 Esther	Est	17	3	10	Tulit ergo rex annulum, quo utebatur, de manu sua, et dedit eum Aman filio Amadathi de progenie Agag, hosti Judaeorum,
  13743 Esther	Est	17	3	11	dixitque ad eum : Argentum, quod tu polliceris, tuum sit ; de populo age quod tibi placet.
  13744 Esther	Est	17	3	12	Vocatique sunt scribae regis mense primo Nisan, tertiadecima die ejusdem mensis : et scriptum est, ut jusserat Aman, ad omnes satrapas regis, et judices provinciarum, diversarumque gentium, ut quaeque gens legere poterat et audire pro varietate linguarum ex nomine regis Assueri : et litterae signatae ipsius annulo
  13745 Esther	Est	17	3	13	missae sunt per cursores regis ad universas provincias, ut occiderent atque delerent omnes Judaeos, a puero usque ad senem, parvulos et mulieres, uno die, hoc est tertiodecimo mensis duodecimi, qui vocatur Adar ; et bona eorum diriperent.
  13746 Esther	Est	17	3	14	Summa autem epistolarum haec fuit, ut omnes provinciae scirent, et pararent se ad praedictam diem.
  13747 Esther	Est	17	3	15	Festinabant cursores, qui missi erant, regis imperium explere. Statimque in Susan pependit edictum, rege et Aman celebrante convivium, et cunctis Judaeis, qui in urbe erant, flentibus.
  13748 Esther	Est	17	4	1	Quae cum audisset Mardochaeus, scidit vestimenta sua, et indutus est sacco, spargens cinerem capiti : et in platea mediae civitatis voce magna clamabat, ostendens amaritudinem animi sui,
  13749 Esther	Est	17	4	2	et hoc ejulatu usque ad fores palatii gradiens. Non enim erat licitum indutum sacco aulam regis intrare.
  13750 Esther	Est	17	4	3	In omnibus quoque provinciis, oppidis, ac locis, ad quae crudele regis dogma pervenerat, planctus ingens erat apud Judaeos, jejunium, ululatus, et fletus, sacco et cinere multis pro strato utentibus.
  13751 Esther	Est	17	4	4	Ingressae autem sunt puellae Esther et eunuchi, nuntiaveruntque ei. Quod audiens consternata est, et vestem misit, ut ablato sacco induerent eum : quam accipere noluit.
  13752 Esther	Est	17	4	5	Accitoque Athach eunucho, quem rex ministrum ei dederat, praecepit ei ut iret ad Mardochaeum, et disceret ab eo cur hoc faceret.
  13753 Esther	Est	17	4	6	Egressusque Athach, ivit ad Mardochaeum stantem in platea civitatis, ante ostium palatii :
  13754 Esther	Est	17	4	7	qui indicavit ei omnia quae acciderant : quomodo Aman promisisset ut in thesauros regis pro Judaeorum nece inferret argentum.
  13755 Esther	Est	17	4	8	Exemplar quoque edicti, quod pendebat in Susan, dedit ei, ut reginae ostenderet, et moneret eam ut intraret ad regem et deprecaretur eum pro populo suo.
  13756 Esther	Est	17	4	9	Regressus Athach, nuntiavit Esther omnia quae Mardochaeus dixerat.
  13757 Esther	Est	17	4	10	Quae respondit ei, et jussit ut diceret Mardochaeo :
  13758 Esther	Est	17	4	11	Omnes servi regis, et cunctae, quae sub ditione ejus sunt, norunt provinciae, quod sive vir, sive mulier non vocatus, interius atrium regis intraverit, absque ulla cunctatione statim interficiatur : nisi forte rex auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementiae, atque ita possit vivere. Ego igitur quomodo ad regem intrare potero, quae triginta jam diebus non sum vocata ad eum ?
  13759 Esther	Est	17	4	12	Quod cum audisset Mardochaeus,
  13760 Esther	Est	17	4	13	rursum mandavit Esther, dicens : Ne putes quod animam tuam tantum liberes, quia in domo regis es prae cunctis Judaeis :
  13761 Esther	Est	17	4	14	si enim nunc silueris, per aliam occasionem liberabuntur Judaei : et tu, et domus patris tui, peribitis. Et quis novit utrum idcirco ad regnum veneris, ut in tali tempore parareris ?
  13762 Esther	Est	17	4	15	Rursumque Esther haec Mardochaeo verba mandavit :
  13763 Esther	Est	17	4	16	Vade, et congrega omnes Judaeos quos in Susan repereris, et orate pro me. Non comedatis et non bibatis tribus diebus et tribus noctibus : et ego cum ancillis meis similiter jejunabo, et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens, non vocata, tradensque me morti et periculo.
  13764 Esther	Est	17	4	17	Ivit itaque Mardochaeus, et fecit omnia quae ei Esther praeceperat.
  13765 Esther	Est	17	5	1	Die autem tertio induta est Esther regalibus vestimentis, et stetit in atrio domus regiae, quod erat interius, contra basilicam regis : at ille sedebat super solium suum in consistorio palatii contra ostium domus.
  13766 Esther	Est	17	5	2	Cumque vidisset Esther reginam stantem, placuit oculis ejus, et extendit contra eam virgam auream, quam tenebat manu : quae accedens, osculata est summitatem virgae ejus.
  13767 Esther	Est	17	5	3	Dixitque ad eam rex : Quid vis, Esther regina ? quae est petitio tua ? etiam si dimidiam partem regni petieris, dabitur tibi.
  13768 Esther	Est	17	5	4	At illa respondit : Si regi placet, obsecro ut venias ad me hodie, et Aman tecum, ad convivium quod paravi.
  13769 Esther	Est	17	5	5	Statimque rex : Vocate, inquit, cito Aman ut Esther obediat voluntati. Venerunt itaque rex et Aman ad convivium, quod eis regina paraverat.
  13770 Esther	Est	17	5	6	Dixitque ei rex, postquam vinum biberat abundanter : Quid petis ut detur tibi ? et pro qua re postulas ? etiam si dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis.
  13771 Esther	Est	17	5	7	Cui respondit Esther : Petitio mea, et preces sunt istae :
  13772 Esther	Est	17	5	8	si inveni in conspectu regis gratiam, et si regi placet ut det mihi quod postulo, et meam impleat petitionem : veniat rex et Aman ad convivium quod paravi eis, et cras aperiam regi voluntatem meam.
  13773 Esther	Est	17	5	9	Egressus est itaque illo die Aman laetus et alacer. Cumque vidisset Mardochaeum sedentem ante fores palatii, et non solum non assurrexisse sibi, sed nec motum quidem de loco sessionis suae, indignatus est valde :
  13774 Esther	Est	17	5	10	et dissimulata ira reversus in domum suam, convocavit ad se amicos suos, et Zares uxorem suam,
  13775 Esther	Est	17	5	11	et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum, filiorumque turbam, et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset.
  13776 Esther	Est	17	5	12	Et post haec ait : Regina quoque Esther nullum alium vocavit ad convivium cum rege praeter me : apud quam etiam cras cum rege pransurus sum.
  13777 Esther	Est	17	5	13	Et cum haec omnia habeam, nihil me habere puto, quamdiu videro Mardochaeum Judaeum sedentem ante fores regias.
  13778 Esther	Est	17	5	14	Responderuntque ei Zares uxor ejus, et ceteri amici : Jube parari excelsam trabem, habentem altitudinis quinquaginta cubitos, et dic mane regi ut appendatur super eam Mardochaeus, et sic ibis cum rege laetus ad convivium. Placuit ei consilium, et jussit excelsam parari crucem.
  13779 Esther	Est	17	6	1	Noctem illam duxit rex insomnem, jussitque sibi afferri historias et annales priorum temporum. Quae cum illo praesente legerentur,
  13780 Esther	Est	17	6	2	ventum est ad illum locum ubi scriptum erat quomodo nuntiasset Mardochaeus insidias Bagathan et Thares eunuchorum, regem Assuerum jugulare cupientium.
  13781 Esther	Est	17	6	3	Quod cum audisset rex, ait : Quid pro hac fide honoris ac praemii Mardochaeus consecutus est ? Dixerunt ei servi illius ac ministri : Nihil omnino mercedis accepit.
  13782 Esther	Est	17	6	4	Statimque rex : Quis est, inquit, in atrio ? Aman quippe interius atrium domus regiae intraverat, ut suggereret regi, et juberet Mardochaeum affigi patibulo, quod ei fuerat praeparatum.
  13783 Esther	Est	17	6	5	Responderunt pueri : Aman stat in atrio. Dixitque rex : Ingrediatur.
  13784 Esther	Est	17	6	6	Cumque esset ingressus, ait illi : Quid debet fieri viro, quem rex honorare desiderat ? Cogitans autem in corde suo Aman, et reputans quod nullum alium rex, nisi se, vellet honorare,
  13785 Esther	Est	17	6	7	respondit : Homo, quem rex honorare cupit,
  13786 Esther	Est	17	6	8	debet indui vestibus regiis, et imponi super equum, qui de sella regis est, et accipere regium diadema super caput suum :
  13787 Esther	Est	17	6	9	et primus de regiis principibus ac tyrannis teneat equum ejus, et per plateam civitatis incedens clamet, et dicat : Sic honorabitur, quemcumque voluerit rex honorare.
  13788 Esther	Est	17	6	10	Dixitque ei rex : Festina, et sumpta stola et equo, fac, ut locutus es, Mardochaeo Judaeo, qui sedet ante fores palatii. Cave ne quidquam de his, quae locutus es, praetermittas.
  13789 Esther	Est	17	6	11	Tulit itaque Aman stolam et equum, indutumque Mardochaeum in platea civitatis, et impositum equo praecedebat, atque clamabat : Hoc honore condignus est, quemcumque rex voluerit honorare.
  13790 Esther	Est	17	6	12	Reversusque est Mardochaeus ad januam palatii : et Aman festinavit ire in domum suam, lugens et operto capite :
  13791 Esther	Est	17	6	13	narravitque Zares uxori suae, et amicis, omnia quae evenissent sibi. Cui responderunt sapientes quos habebat in consilio, et uxor ejus : Si de semine Judaeorum est Mardochaeus, ante quem cadere coepisti, non poteris ei resistere, sed cades in conspectu ejus.
  13792 Esther	Est	17	6	14	Adhuc illis loquentibus, venerunt eunuchi regis, et cito eum ad convivium, quod regina paraverat, pergere compulerunt.
  13793 Esther	Est	17	7	1	Intravit itaque rex et Aman, ut biberent cum regina.
  13794 Esther	Est	17	7	2	Dixitque ei rex etiam secunda die, postquam vino incaluerat : Quae est petitio tua, Esther, ut detur tibi ? et quid vis fieri ? etiam si dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis.
  13795 Esther	Est	17	7	3	Ad quem illa respondit : Si inveni gratiam in oculis tuis o rex, et si tibi placet, dona mihi animam meam pro qua rogo, et populum meum pro quo obsecro.
  13796 Esther	Est	17	7	4	Traditi enim sumus ego et populus meus, ut conteramur, jugulemur, et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur : esset tolerabile malum, et gemens tacerem : nunc autem hostis noster est, cujus crudelitas redundat in regem.
  13797 Esther	Est	17	7	5	Respondensque rex Assuerus, ait : Quis est iste, et cujus potentiae, ut haec audeat facere ?
  13798 Esther	Est	17	7	6	Dixitque Esther : Hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman. Quod ille audiens, illico obstupuit, vultum regis ac reginae ferre non sustinens.
  13799 Esther	Est	17	7	7	Rex autem iratus surrexit, et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum. Aman quoque surrexit ut rogaret Esther reginam pro anima sua : intellexit enim a rege sibi paratum malum.
  13800 Esther	Est	17	7	8	Qui cum reversus esset de horto nemoribus consito, et intrasset convivii locum, reperit Aman super lectulum corruisse in quo jacebat Esther, et ait : Etiam reginam vult opprimere, me praesente, in domo mea. Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem ejus.
  13801 Esther	Est	17	7	9	Dixitque Harbona, unus de eunuchis, qui stabant in ministerio regis : En lignum quod paraverat Mardochaeo, qui locutus est pro rege, stat in domo Aman, habens altitudinis quinquaginta cubitos. Cui dixit rex : Appendite eum in eo.
  13802 Esther	Est	17	7	10	Suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardochaeo : et regis ira quievit.
  13803 Esther	Est	17	8	1	Die illo dedit rex Assuerus Esther reginae domum Aman adversarii Judaeorum, et Mardochaeus ingressus est ante faciem regis. Confessa est enim ei Esther quod esset patruus suus.
  13804 Esther	Est	17	8	2	Tulitque rex annulum, quem ab Aman recipi jusserat, et tradidit Mardochaeo. Esther autem constituit Mardochaeum super domum suam.
  13805 Esther	Est	17	8	3	Nec his contenta, procidit ad pedes regis, flevitque, et locuta ad eum oravit ut malitiam Aman Agagitae, et machinationes ejus pessimas quas excogitaverat contra Judaeos, juberet irritas fieri.
  13806 Esther	Est	17	8	4	At ille ex more sceptrum aureum protendit manu, quo signum clementiae monstrabatur : illaque consurgens stetit ante eum,
  13807 Esther	Est	17	8	5	et ait : Si placet regi, et si inveni gratiam in oculis ejus, et deprecatio mea non ei videtur esse contraria, obsecro ut novis epistolis, veteres Aman litterae, insidiatoris et hostis Judaeorum, quibus eos in cunctis regis provinciis perire praeceperat, corrigantur.
  13808 Esther	Est	17	8	6	Quomodo enim potero sustinere necem et interfectionem populi mei ?
  13809 Esther	Est	17	8	7	Responditque rex Assuerus Esther reginae, et Mardochaeo Judaeo : Domum Aman concessi Esther, et ipsum jussi affigi cruci, quia ausus est manum mittere in Judaeos.
  13810 Esther	Est	17	8	8	Scribite ergo Judaeis, sicut vobis placet, regis nomine, signantes litteras annulo meo. Haec enim consuetudo erat, ut epistolis, quae ex regis nomine mittebantur et illius annulo signatae erant, nemo auderet contradicere.
  13811 Esther	Est	17	8	9	Accitisque scribis et librariis regis (erat autem tempus tertii mensis, qui appellatur Siban) vigesima et tertia die illius scriptae sunt epistolae, ut Mardochaeus voluerat, ad Judaeos, et ad principes, procuratoresque et judices, qui centum viginti septem provinciis ab India usque ad Aethiopiam praesidebant : provinciae atque provinciae, populo et populo juxta linguas et litteras suas, et Judaeis, prout legere poterant et audire.
  13812 Esther	Est	17	8	10	Ipsaeque epistolae, quae regis nomine mittebantur, annulo ipsius obsignatae sunt, et missae per veredarios : qui per omnes provincias discurrentes, veteres litteras novis nuntiis praevenirent.
  13813 Esther	Est	17	8	11	Quibus imperavit rex, ut convenirent Judaeos per singulas civitates, et in unum praeciperent congregari ut starent pro animabus suis, et omnes inimicos suos cum conjugibus ac liberis et universis domibus, interficerent atque delerent, et spolia eorum diriperent.
  13814 Esther	Est	17	8	12	Et constituta est per omnes provincias una ultionis dies, id est tertiadecima mensis duodecimi Adar.
  13815 Esther	Est	17	8	13	Summaque epistolae haec fuit, ut in omnibus terris ac populis qui regis Assueri subjacebant imperio, notum fieret paratos esse Judaeos ad capiendam vindictam de hostibus suis.
  13816 Esther	Est	17	8	14	Egressique sunt veredarii celeres nuntia perferentes, et edictum regis pependit in Susan.
  13817 Esther	Est	17	8	15	Mardochaeus autem de palatio et de conspectu regis egrediens, fulgebat vestibus regiis, hyacinthinis videlicet et aeriis, coronam auream portans in capite, et amictus serico pallio atque purpureo. Omnisque civitas exultavit atque laetata est.
  13818 Esther	Est	17	8	16	Judaeis autem nova lux oriri visa est, gaudium, honor, et tripudium.
  13819 Esther	Est	17	8	17	Apud omnes populos, urbes, atque provincias, quocumque regis jussa veniebant, mira exultatio, epulae atque convivia, et festus dies : in tantum ut plures alterius gentis et sectae eorum religioni et caeremoniis jungerentur. Grandis enim cunctos judaici nominis terror invaserat.
  13820 Esther	Est	17	9	1	Igitur duodecimi mensis, quem Adar vocari ante jam diximus, tertiadecima die, quando cunctis Judaeis interfectio parabatur, et hostes eorum inhiabant sanguini, versa vice Judaei superiores esse coeperunt, et se de adversariis vindicare.
  13821 Esther	Est	17	9	2	Congregatique sunt per singulas civitates, oppida, et loca, ut extenderent manum contra inimicos, et persecutores suos. Nullusque ausus est resistere, eo quod omnes populos magnitudinis eorum formido penetrarat.
  13822 Esther	Est	17	9	3	Nam et provinciarum judices, et duces, et procuratores, omnisque dignitas quae singulis locis ac operibus praeerat, extollebant Judaeos timore Mardochaei,
  13823 Esther	Est	17	9	4	quem principem esse palatii, et plurimum posse cognoverant : fama quoque nominis ejus crescebat quotidie, et per cunctorum ora volitabat.
  13824 Esther	Est	17	9	5	Itaque percusserunt Judaei inimicos suos plaga magna, et occiderunt eos, reddentes eis quod sibi paraverant facere :
  13825 Esther	Est	17	9	6	in tantum ut etiam in Susan quingentos viros interficerent, extra decem filios Aman Agagitae hostis Judaeorum : quorum ista sunt nomina :
  13826 Esther	Est	17	9	7	Pharsandatha, et Delphon, et Esphatha,
  13827 Esther	Est	17	9	8	et Phoratha, et Adalia, et Aridatha,
  13828 Esther	Est	17	9	9	et Phermesta, et Arisai, et Aridai, et Jezatha.
  13829 Esther	Est	17	9	10	Quos cum occidissent, praedas de substantiis eorum tangere noluerunt.
  13830 Esther	Est	17	9	11	Statimque numerus eorum, qui occisi erant in Susan, ad regem relatus est.
  13831 Esther	Est	17	9	12	Qui dixit reginae : In urbe Susan interfecerunt Judaei quingentos viros, et alios decem filios Aman : quantam putas eos exercere caedem in universis provinciis ? quid ultra postulas, et quid vis ut fieri jubeam ?
  13832 Esther	Est	17	9	13	Cui illa respondit : Si regi placet, detur potestas Judaeis, ut sicut fecerunt hodie in Susan, sic et cras faciant, et decem filii Aman in patibulis suspendantur.
  13833 Esther	Est	17	9	14	Praecepitque rex ut ita fieret. Statimque in Susan pependit edictum, et decem filii Aman suspensi sunt.
  13834 Esther	Est	17	9	15	Congregatis Judaeis quartadecima die mensis Adar, interfecti sunt in Susan trecenti viri : nec eorum ab illis direpta substantia est.
  13835 Esther	Est	17	9	16	Sed et per omnes provincias quae ditioni regis subjacebant, pro animabus suis steterunt Judaei, interfectis hostibus ac persecutoribus suis : in tantum ut septuaginta quinque millia occisorum implerentur, et nullus de substantiis eorum quidquam contingeret.
  13836 Esther	Est	17	9	17	Dies autem tertiusdecimus mensis Adar primus apud omnes interfectionis fuit, et quartadecima die caedere desierunt. Quem constituerunt esse solemnem, ut in eo omni tempore deinceps vacarent epulis, gaudio, atque conviviis.
  13837 Esther	Est	17	9	18	At hi, qui in urbe Susan caedem exercuerant, tertiodecimo et quartodecimo die ejusdem mensis in caede versati sunt : quintodecimo autem die percutere desierunt. Et idcirco eumdem diem constituerunt solemnem epularum atque laetitiae.
  13838 Esther	Est	17	9	19	Hi vero Judaei, qui in oppidis non muratis ac villis morabantur, quartumdecimum diem mensis Adar conviviorum et gaudii decreverunt, ita ut exultent in eo, et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum.
  13839 Esther	Est	17	9	20	Scripsit itaque Mardochaeus omnia haec, et litteris comprehensa misit ad Judaeos qui in omnibus regis provinciis morabantur, tam in vicino positis, quam procul,
  13840 Esther	Est	17	9	21	ut quartamdecimam et quintamdecimam diem mensis Adar pro festis susciperent, et revertente semper anno solemni celebrarent honore :
  13841 Esther	Est	17	9	22	quia in ipsis diebus se ulti sunt Judaei de inimicis suis, et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sunt, essentque dies isti epularum atque laetitiae, et mitterent sibi invicem ciborum partes, et pauperibus munuscula largirentur.
  13842 Esther	Est	17	9	23	Susceperuntque Judaei in solemnem ritum cuncta quae eo tempore facere coeperant, et quae Mardochaeus litteris facienda mandaverat.
  13843 Esther	Est	17	9	24	Aman enim, filius Amadathi stirpis Agag, hostis et adversarius Judaeorum, cogitavit contra eos malum, ut occideret illos atque deleret : et misit phur, quod nostra lingua vertitur in sortem.
  13844 Esther	Est	17	9	25	Et postea ingressa est Esther ad regem, obsecrans ut conatus ejus litteris regis irriti fierent, et malum quod contra Judaeos cogitaverat, reverteretur in caput ejus. Denique et ipsum et filios ejus affixerunt cruci,
  13845 Esther	Est	17	9	26	atque ex illo tempore dies isti appellati sunt phurim, id est sortium : eo quod phur, id est sors, in urnam missa fuerit. Et cuncta quae gesta sunt, epistolae, id est, libri hujus volumine, continentur :
  13846 Esther	Est	17	9	27	quaeque sustinuerunt, et quae deinceps immutata sunt, susceperunt Judaei super se et semen suum, et super cunctos qui religioni eorum voluerunt copulari, ut nulli liceat duos hos dies absque solemnitate transigere, quos scriptura testatur, et certa expetunt tempora, annis sibi jugiter succedentibus.
  13847 Esther	Est	17	9	28	Isti sunt dies, quos nulla umquam delebit oblivio, et per singulas generationes cunctae in toto orbe provinciae celebrabunt : nec est ulla civitas, in qua dies phurim, id est sortium, non observentur a Judaeis, et ab eorum progenie, quae his caeremoniis obligata est.
  13848 Esther	Est	17	9	29	Scripseruntque Esther regina filia Abihail, et Mardochaeus Judaeus, etiam secundam epistolam, ut omni studio dies ista solemnis sanciretur in posterum :
  13849 Esther	Est	17	9	30	et miserunt ad omnes Judaeos qui in centum viginti septem provinciis regis Assueri versabantur, ut haberent pacem, et susciperent veritatem,
  13850 Esther	Est	17	9	31	observantes dies sortium, et suo tempore cum gaudio celebrarent : sicut constituerant Mardochaeus et Esther, et illi observanda susceperunt a se, et a semine suo, jejunia, et clamores, et sortium dies,
  13851 Esther	Est	17	9	32	et omnia quae libri hujus, qui vocatur Esther, historia continentur.
  13852 Esther	Est	17	10	1	Rex vero Assuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias :
  13853 Esther	Est	17	10	2	cujus fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochaeum, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum :
  13854 Esther	Est	17	10	3	et quomodo Mardochaeus judaici generis secundus a rege Assuero fuerit, et magnus apud Judaeos, et acceptabilis plebi fratrum suorum, quaerens bona populo suo, et loquens ea quae ad pacem seminis sui pertinerent.
  13855 Esther	Est	17	10	4	Dixitque Mardochaeus : A Deo facta sunt ista.
  13856 Esther	Est	17	10	5	Recordatus sum somnii quod videram, haec eadem significantis : nec eorum quidquam irritum fuit.
  13857 Esther	Est	17	10	6	Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit : Esther est quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam.
  13858 Esther	Est	17	10	7	Duo autem dracones : ego sum, et Aman.
  13859 Esther	Est	17	10	8	Gentes, quae convenerant : hi sunt, qui conati sunt delere nomen Judaeorum.
  13860 Esther	Est	17	10	9	Gens autem mea Israël est, quae clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum : liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter gentes :
  13861 Esther	Est	17	10	10	et duas sortes esse praecepit, unam populi Dei, et alteram cunctarum gentium.
  13862 Esther	Est	17	10	11	Venitque utraque sors in statutum ex illo jam tempore diem coram Deo universis gentibus :
  13863 Esther	Est	17	10	12	et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est haereditatis suae.
  13864 Esther	Est	17	10	13	Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima et quintadecima die ejusdem mensis, cum omni studio et gaudio, in unum coetum populi congregati, in cunctas deinceps generationes populi Israël.
  13865 Esther	Est	17	11	1	Anno quarto regnantibus Ptolemaeo et Cleopatra, attulerunt Dosithaeus, qui se sacerdotem et Levitici generis ferebat, et Ptolemaeus filius ejus, hanc epistolam phurim, quam dixerunt interpretatum esse Lysimachum Ptolemaei filium in Jerusalem.
  13866 Esther	Est	17	11	2	Anno secundo, regnante Artaxerxe maximo, prima die mensis Nisan, vidit somnium Mardochaeus filius Jairi, filii Semei, filii Cis, de tribu Benjamin :
  13867 Esther	Est	17	11	3	homo Judaeus, qui habitabat in urbe Susis, vir magnus, et inter primos aulae regiae.
  13868 Esther	Est	17	11	4	Erat autem de eo numero captivorum, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis de Jerusalem cum Jechonia rege Juda.
  13869 Esther	Est	17	11	5	Et hoc ejus somnium fuit : apparuerunt voces, et tumultus, et tonitrua, et terraemotus, et conturbatio super terram :
  13870 Esther	Est	17	11	6	et ecce duo dracones magni, paratique contra se in praelium.
  13871 Esther	Est	17	11	7	Ad quorum clamorem cunctae concitatae sunt nationes, ut pugnarent contra gentem justorum.
  13872 Esther	Est	17	11	8	Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis, tribulationis et angustiae, et ingens formido super terram.
  13873 Esther	Est	17	11	9	Conturbataque est gens justorum timentium mala sua, et praeparata ad mortem.
  13874 Esther	Est	17	11	10	Clamaveruntque ad Deum : et illis vociferantibus, fons parvus creavit in fluvium maximum, et in aquas plurimas redundavit.
  13875 Esther	Est	17	11	11	Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt, et devoraverunt inclytos.
  13876 Esther	Est	17	11	12	Quod cum vidisset Mardochaeus, et surrexisset de strato, cogitabat quid Deus facere vellet : et fixum habebat in animo, scire cupiens quid significaret somnium.
  13877 Esther	Est	17	12	1	Morabatur autem eo tempore in aula regis cum Bagatha et Thara eunuchis regis, qui janitores erant palatii.
  13878 Esther	Est	17	12	2	Cumque intellexisset cogitationes eorum, et curas diligentius pervidisset, didicit quod conarentur in regem Artaxerxem manus mittere, et nuntiavit super eo regi.
  13879 Esther	Est	17	12	3	Qui de utroque, habita quaestione, confessos jussit duci ad mortem.
  13880 Esther	Est	17	12	4	Rex autem quod gestum erat, scripsit in commentariis : sed et Mardochaeus rei memoriam litteris tradidit.
  13881 Esther	Est	17	12	5	Praecepitque ei rex, ut in aula palatii moraretur, datis ei pro delatione muneribus.
  13882 Esther	Est	17	12	6	Aman vero filius Amadathi Bugaeus erat gloriosissimus coram rege, et voluit nocere Mardochaeo et populo ejus pro duobus eunuchis regis qui fuerant interfecti. Et diripuerunt bona, vel substantias eorum. Epistolae autem hoc exemplar fuit.
  13883 Esther	Est	17	13	1	Rex maximus Artaxerxes ab India usque Aethiopiam, centum viginti septem provinciarum principibus et ducibus qui ejus imperio subjecti sunt, salutem.
  13884 Esther	Est	17	13	2	Cum plurimis gentibus imperarem, et universum orbem meae ditioni subjugassem, volui nequaquam abuti potentiae magnitudine, sed clementia et lenitate gubernare subjectos, ut absque ullo terrore vitam silentio transigentes, optata cunctis mortalibus pace fruerentur.
  13885 Esther	Est	17	13	3	Quaerente autem me a consiliariis meis quomodo posset hoc impleri, unus qui sapientia et fide ceteros praecellebat, et erat post regem secundus, Aman nomine,
  13886 Esther	Est	17	13	4	indicavit mihi in toto orbe terrarum populum esse dispersum, qui novis uteretur legibus, et, contra omnium gentium consuetudinem faciens, regum jussa contemneret, et universarum concordiam nationum sua dissensione violaret.
  13887 Esther	Est	17	13	5	Quod cum didicissemus, videntes unam gentem rebellem adversus omne hominum genus perversis uti legibus, nostrisque jussionibus contraire, et turbare subjectarum nobis provinciarum pacem atque concordiam,
  13888 Esther	Est	17	13	6	jussimus ut quoscumque Aman, qui omnibus provinciis praepositus est et secundus a rege, et quem patris loco colimus, monstraverit, cum conjugibus ac liberis deleantur ab inimicis suis, nullusque eorum misereatur, quartadecima die duodecimi mensis Adar anni praesentis :
  13889 Esther	Est	17	13	7	ut nefarii homines uno die ad inferos descendentes, reddant imperio nostro pacem, quam turbaverant. Pergensque Mardochaeus, fecit omnia quae ei mandaverat Esther.
  13890 Esther	Est	17	13	8	Mardochaeus autem deprecatus est Dominum, memor omnium operum ejus,
  13891 Esther	Est	17	13	9	et dixit : Domine, Domine rex omnipotens, in ditione enim tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuae resistere voluntati, si decreveris salvare Israël.
  13892 Esther	Est	17	13	10	Tu fecisti caelum et terram, et quidquid caeli ambitu continetur.
  13893 Esther	Est	17	13	11	Dominus omnium es, nec est qui resistat majestati tuae.
  13894 Esther	Est	17	13	12	Cuncta nosti, et scis quia non pro superbia et contumelia, et aliqua gloriae cupiditate, fecerim hoc, ut non adorarem Aman superbissimum
  13895 Esther	Est	17	13	13	(libenter enim pro salute Israël etiam vestigia pedum ejus deosculari paratus essem),
  13896 Esther	Est	17	13	14	sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem, et ne quemquam adorarem, excepto Deo meo.
  13897 Esther	Est	17	13	15	Et nunc, Domine rex, Deus Abraham, miserere populi tui, quia volunt nos inimici nostri perdere, et haereditatem tuam delere.
  13898 Esther	Est	17	13	16	Ne despicias partem tuam, quam redemisti tibi de Aegypto.
  13899 Esther	Est	17	13	17	Exaudi deprecationem meam, et propitius esto sorti et funiculo tuo, et converte luctum nostrum in gaudium, ut viventes laudemus nomen tuum, Domine : et ne claudas ora te canentium.
  13900 Esther	Est	17	13	18	Omnis quoque Israël pari mente et obsecratione clamavit ad Dominum, eo quod eis certa mors impenderet.
  13901 Esther	Est	17	14	1	Esther quoque regina confugit ad Dominum, pavens periculum quod imminebat.
  13902 Esther	Est	17	14	2	Cumque deposuisset vestes regias, fletibus et luctui apta indumenta suscepit, et pro unguentis variis, cinere et stercore implevit caput, et corpus suum humiliavit jejuniis : omniaque loca, in quibus antea laetari consueverat, crinium laceratione complevit.
  13903 Esther	Est	17	14	3	Et deprecabatur Dominum Deum Israël, dicens : Domine mi, qui rex noster es solus, adjuva me solitariam, et cujus praeter te nullus est auxiliator alius.
  13904 Esther	Est	17	14	4	Periculum meum in manibus meis est.
  13905 Esther	Est	17	14	5	Audivi a patre meo quod tu, Domine, tulisses Israël de cunctis gentibus, et patres nostros ex omnibus retro majoribus suis, ut possideres haereditatem sempiternam, fecistique eis sicut locutus es.
  13906 Esther	Est	17	14	6	Peccavimus in conspectu tuo, et idcirco tradidisti nos in manus inimicorum nostrorum :
  13907 Esther	Est	17	14	7	coluimus enim deos eorum. Justus es Domine :
  13908 Esther	Est	17	14	8	et nunc non eis sufficit, quod durissima nos opprimunt servitute, sed robur manuum suarum, idolorum potentiae deputantes,
  13909 Esther	Est	17	14	9	volunt tua mutare promissa, et delere haereditatem tuam, et claudere ora laudantium te, atque extinguere gloriam templi et altaris tui,
  13910 Esther	Est	17	14	10	ut aperiant ora gentium, et laudent idolorum fortitudinem, et praedicent carnalem regem in sempiternum.
  13911 Esther	Est	17	14	11	Ne tradas, Domine, sceptrum tuum his, qui non sunt, ne rideant ad ruinam nostram : sed converte consilium eorum super eos, et eum qui in nos coepit saevire, disperde.
  13912 Esther	Est	17	14	12	Memento, Domine, et ostende te nobis in tempore tribulationis nostrae, et da mihi fiduciam, Domine rex deorum, et universae potestatis :
  13913 Esther	Est	17	14	13	tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu leonis, et transfer cor illius in odium hostis nostri, ut et ipse pereat, et ceteri qui ei consentiunt.
  13914 Esther	Est	17	14	14	Nos autem libera manu tua, et adjuva me, nullum aliud auxilium habentem nisi te, Domine, qui habes omnium scientiam,
  13915 Esther	Est	17	14	15	et nosti quia oderim gloriam iniquorum, et detester cubile incircumcisorum, et omnis alienigenae.
  13916 Esther	Est	17	14	16	Tu scis necessitatem meam, quod abominer signum superbiae et gloriae meae, quod est super caput meum in diebus ostentationis meae, et detester illud quasi pannum menstruatae, et non portem in diebus silentii mei,
  13917 Esther	Est	17	14	17	et quod non comederim in mensa Aman, nec mihi placuerit convivium regis, et non biberim vinum libaminum :
  13918 Esther	Est	17	14	18	et numquam laetata sit ancilla tua, ex quo huc translata sum usque in praesentem diem, nisi in te, Domine Deus Abraham.
  13919 Esther	Est	17	14	19	Deus fortis super omnes, exaudi vocem eorum qui nullam aliam spem habent, et libera nos de manu iniquorum, et erue me a timore meo.
  13920 Esther	Est	17	15	1	Et mandavit ei (haud dubium quin esset Mardochaeus) ut ingrederetur ad regem, et rogaret pro populo suo et pro patria sua.
  13921 Esther	Est	17	15	2	Memorare, inquit, dierum humilitatis tuae, quomodo nutrita sis in manu mea, quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem :
  13922 Esther	Est	17	15	3	et tu invoca Dominum, et loquere regi pro nobis, et libera nos de morte.
  13923 Esther	Est	17	15	4	Die autem tertio deposuit vestimenta ornatus sui, et circumdata est gloria sua.
  13924 Esther	Est	17	15	5	Cumque regio fulgeret habitu, et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum, assumpsit duas famulas,
  13925 Esther	Est	17	15	6	et super unam quidem innitebatur, quasi prae deliciis et nimia teneritudine corpus suum ferre non sustinens :
  13926 Esther	Est	17	15	7	altera autem famularum sequebatur dominam, defluentia in humum indumenta sustentans.
  13927 Esther	Est	17	15	8	Ipsa autem roseo colore vultum perfusa, et gratis ac nitentibus oculis, tristem celabat animum, et nimio timore contractum.
  13928 Esther	Est	17	15	9	Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit contra regem, ubi ille residebat super solium regni sui, indutus vestibus regiis, auroque fulgens, et pretiosis lapidibus : eratque terribilis aspectu.
  13929 Esther	Est	17	15	10	Cumque elevasset faciem, et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset, regina corruit, et in pallorem colore mutato, lassum super ancillulam reclinavit caput.
  13930 Esther	Est	17	15	11	Convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem, et festinus ac metuens exilivit de solio, et sustentans eam ulnis suis donec rediret ad se, his verbis blandiebatur :
  13931 Esther	Est	17	15	12	Quid habes, Esther ? ego sum frater tuus : noli metuere.
  13932 Esther	Est	17	15	13	Non morieris : non enim pro te, sed pro omnibus haec lex constituta est.
  13933 Esther	Est	17	15	14	Accede igitur, et tange sceptrum.
  13934 Esther	Est	17	15	15	Cumque illa reticeret, tulit auream virgam, et posuit super collum ejus, et osculatus est eam, et ait : Cur mihi non loqueris ?
  13935 Esther	Est	17	15	16	Quae respondit : Vidi te, domine, quasi angelum Dei, et conturbatum est cor meum prae timore gloriae tuae.
  13936 Esther	Est	17	15	17	Valde enim mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum.
  13937 Esther	Est	17	15	18	Cumque loqueretur, rursus corruit, et pene exanimata est.
  13938 Esther	Est	17	15	19	Rex autem turbabatur, et omnes ministri ejus consolabantur eam.
  13939 Esther	Est	17	16	1	Rex magnus Artaxerxes ab India usque Aethiopiam, centum viginti septem provinciarum ducibus ac principibus qui nostrae jussioni obediunt, salutem dicit.
  13940 Esther	Est	17	16	2	Multi bonitate principum et honore, qui in eos collatus est, abusi sunt in superbiam :
  13941 Esther	Est	17	16	3	et non solum subjectos regibus nituntur opprimere, sed datam sibi gloriam non ferentes, in ipsos qui dederunt, moliuntur insidias.
  13942 Esther	Est	17	16	4	Nec contenti sunt gratias non agere beneficiis, et humanitatis in se jura violare, sed Dei quoque cuncta cernentis arbitrantur se posse fugere sententiam.
  13943 Esther	Est	17	16	5	Et in tantum vesaniae proruperunt, ut eos qui credita sibi officia diligenter observant, et ita cuncta agunt ut omnium laude digni sint, mendaciorum cuniculis conentur subvertere,
  13944 Esther	Est	17	16	6	dum aures principum simplices, et ex sua natura alios aestimantes, callida fraude decipiunt.
  13945 Esther	Est	17	16	7	Quae res et ex veteribus probatur historiis, et ex his quae geruntur quotidie, quomodo malis quorumdam suggestionibus regum studia depraventur.
  13946 Esther	Est	17	16	8	Unde providendum est paci omnium provinciarum.
  13947 Esther	Est	17	16	9	Nec putare debetis, si diversa jubeamus, ex animi nostri venire levitate, sed pro qualitate et necessitate temporum, ut reipublicae poscit utilitas, ferre sententiam.
  13948 Esther	Est	17	16	10	Et ut manifestius quod dicimus intelligatis, Aman filius Amadathi, et animo et gente Macedo, alienusque a Persarum sanguine, et pietatem nostram sua crudelitate commaculans, peregrinus a nobis susceptus est :
  13949 Esther	Est	17	16	11	et tantam in se expertus humanitatem, ut pater noster vocaretur, et adoraretur ab omnibus post regem secundus :
  13950 Esther	Est	17	16	12	qui in tantum arrogantiae tumorem sublatus est, ut regno privare nos niteretur et spiritu.
  13951 Esther	Est	17	16	13	Nam Mardochaeum, cujus fide et beneficiis vivimus, et consortem regni nostri Esther cum omni gente sua, novis quibusdam atque inauditis machinis expetivit in mortem :
  13952 Esther	Est	17	16	14	hoc cogitans ut illis interfectis, insidiaretur nostrae solitudini, et regnum Persarum transferret in Macedonas.
  13953 Esther	Est	17	16	15	Nos autem a pessimo mortalium Judaeos neci destinatos, in nulla penitus culpa reperimus, sed e contrario justis utentes legibus,
  13954 Esther	Est	17	16	16	et filios altissimi et maximi semperque viventis Dei, cujus beneficio et patribus nostris et nobis regnum est traditum, et usque hodie custoditur.
  13955 Esther	Est	17	16	17	Unde eas litteras, quas sub nomine nostro ille direxerat, sciatis esse irritas.
  13956 Esther	Est	17	16	18	Pro quo scelere ante portas hujus urbis, id est, Susan, et ipse qui machinatus est, et omnis cognatio ejus pendet in patibulis : non nobis, sed Deo reddente ei quod meruit.
  13957 Esther	Est	17	16	19	Hoc autem edictum, quod nunc mittimus, in cunctis urbibus proponatur, ut liceat Judaeis uti legibus suis.
  13958 Esther	Est	17	16	20	Quibus debetis esse adminiculo, ut eos qui se ad necem eorum paraverant, possint interficere tertiadecima die mensis duodecimi, qui vocatur Adar.
  13959 Esther	Est	17	16	21	Hanc enim diem, Deus omnipotens, moeroris et luctus, eis vertit in gaudium.
  13960 Esther	Est	17	16	22	Unde et vos inter ceteros festos dies, hanc habetote diem, et celebrate eam cum omni laetitia, ut et in posterum cognoscatur,
  13961 Esther	Est	17	16	23	omnes qui fideliter Persis obediunt, dignam pro fide recipere mercedem ; qui autem insidiantur regno eorum, perire pro scelere.
  13962 Esther	Est	17	16	24	Omnis autem provincia et civitas quae noluerit solemnitatis hujus esse particeps, gladio et igne pereat, et sic deleatur, ut non solum hominibus, sed etiam bestiis invia sit in sempiternum, pro exemplo contemptus et inobedientiae.
  13963 Job	Job	18	1	1	Vir erat in terra Hus, nomine Job : et erat vir ille simplex, et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo.
  13964 Job	Job	18	1	2	Natique sunt ei septem filii, et tres filiae.
  13965 Job	Job	18	1	3	Et fuit possessio ejus septem millia ovium, et tria millia camelorum, quingenta quoque juga boum, et quingentae asinae, ac familia multa nimis : eratque vir ille magnus inter omnes orientales.
  13966 Job	Job	18	1	4	Et ibant filii ejus, et faciebant convivium per domos, unusquisque in die suo. Et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis.
  13967 Job	Job	18	1	5	Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Job, et sanctificabat illos : consurgensque diluculo, offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim : Ne forte peccaverint filii mei, et benedixerint Deo in cordibus suis. Sic faciebat Job cunctis diebus.
  13968 Job	Job	18	1	6	Quadam autem die, cum venissent filii Dei ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan.
  13969 Job	Job	18	1	7	Cui dixit Dominus : Unde venis ? Qui respondens, ait : Circuivi terram, et perambulavi eam.
  13970 Job	Job	18	1	8	Dixitque Dominus ad eum : Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo ?
  13971 Job	Job	18	1	9	Cui respondens Satan, ait : Numquid Job frustra timet Deum ?
  13972 Job	Job	18	1	10	nonne tu vallasti eum, ac domum ejus, universamque substantiam per circuitum ; operibus manuum ejus benedixisti, et possessio ejus crevit in terra ?
  13973 Job	Job	18	1	11	sed extende paululum manum tuam et tange cuncta quae possidet, nisi in faciem benedixerit tibi.
  13974 Job	Job	18	1	12	Dixit ergo Dominus ad Satan : Ecce universa quae habet in manu tua sunt : tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque est Satan a facie Domini.
  13975 Job	Job	18	1	13	Cum autem quadam die filii et filiae ejus comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti,
  13976 Job	Job	18	1	14	nuntius venit ad Job, qui diceret : Boves arabant, et asinae pascebantur juxta eos :
  13977 Job	Job	18	1	15	et irruerunt Sabaei, tuleruntque omnia, et pueros percusserunt gladio : et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi.
  13978 Job	Job	18	1	16	Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter, et dixit : Ignis Dei cecidit e caelo, et tactas oves puerosque consumpsit : et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.
  13979 Job	Job	18	1	17	Sed et illo adhuc loquente, venit alius, et dixit : Chaldaei fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos, et tulerunt eos, necnon et pueros percusserunt gladio : et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi.
  13980 Job	Job	18	1	18	Adhuc loquebatur ille, et ecce alius intravit, et dixit : Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti,
  13981 Job	Job	18	1	19	repente ventus vehemens irruit a regione deserti, et concussit quatuor angulos domus : quae corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt : et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi.
  13982 Job	Job	18	1	20	Tunc surrexit Job, et scidit vestimenta sua : et tonso capite corruens in terram, adoravit,
  13983 Job	Job	18	1	21	et dixit : Nudus egressus sum de utero matris meae, et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit ; sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum.
  13984 Job	Job	18	1	22	In omnibus his non peccavit Job labiis suis, neque stultum quid contra Deum locutus est.
  13985 Job	Job	18	2	1	Factum est autem, cum quadam die venissent filii Dei, et starent coram Domino, venisset quoque Satan inter eos, et staret in conspectu ejus,
  13986 Job	Job	18	2	2	ut diceret Dominus ad Satan : Unde venis ? Qui respondens ait : Circuivi terram, et perambulavi eam.
  13987 Job	Job	18	2	3	Et dixit Dominus ad Satan : Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit ei similis in terra, vir simplex et rectus, ac timens Deum, et recedens a malo, et adhuc retinens innocentiam ? tu autem commovisti me adversus eum, ut affligerem eum frustra.
  13988 Job	Job	18	2	4	Cui respondens Satan, ait : Pellem pro pelle, et cuncta quae habet homo dabit pro anima sua ;
  13989 Job	Job	18	2	5	alioquin mitte manum tuam, et tange os ejus et carnem, et tunc videbis quod in faciem benedicat tibi.
  13990 Job	Job	18	2	6	Dixit ergo Dominus ad Satan : Ecce in manu tua est : verumtamen animam illius serva.
  13991 Job	Job	18	2	7	Egressus igitur Satan a facie Domini, percussit Job ulcere pessimo, a planta pedis usque ad verticem ejus ;
  13992 Job	Job	18	2	8	qui testa saniem radebat, sedens in sterquilinio.
  13993 Job	Job	18	2	9	Dixit autem illi uxor sua : Adhuc tu permanes in simplicitate tua ? Benedic Deo, et morere.
  13994 Job	Job	18	2	10	Qui ait ad illam : Quasi una de stultis mulieribus locuta es : si bona suscepimus de manu Dei, mala quare non suscipiamus ? In omnibus his non peccavit Job labiis suis.
  13995 Job	Job	18	2	11	Igitur audientes tres amici Job omne malum quod accidisset ei, venerunt singuli de loco suo, Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites. Condixerant enim ut pariter venientes visitarent eum, et consolarentur.
  13996 Job	Job	18	2	12	Cumque elevassent procul oculos suos, non cognoverunt eum, et exclamantes ploraverunt, scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in caelum.
  13997 Job	Job	18	2	13	Et sederunt cum eo in terra septem diebus et septem noctibus : et nemo loquebatur ei verbum : videbant enim dolorem esse vehementem.
  13998 Job	Job	18	3	1	Post haec aperuit Job os suum, et maledixit diei suo,
  13999 Job	Job	18	3	2	et locutus est :
  14000 Job	Job	18	3	3	[Pereat dies in qua natus sum, et nox in qua dictum est : Conceptus est homo.
  14001 Job	Job	18	3	4	Dies ille vertatur in tenebras : non requirat eum Deus desuper, et non illustretur lumine.
  14002 Job	Job	18	3	5	Obscurent eum tenebrae et umbra mortis ; occupet eum caligo, et involvatur amaritudine.
  14003 Job	Job	18	3	6	Noctem illam tenebrosus turbo possideat ; non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus.
  14004 Job	Job	18	3	7	Sit nox illa solitaria, nec laude digna.
  14005 Job	Job	18	3	8	Maledicant ei qui maledicunt diei, qui parati sunt suscitare Leviathan.
  14006 Job	Job	18	3	9	Obtenebrentur stellae caligine ejus ; expectet lucem, et non videat, nec ortum surgentis aurorae.
  14007 Job	Job	18	3	10	Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me, nec abstulit mala ab oculis meis.
  14008 Job	Job	18	3	11	Quare non in vulva mortuus sum ? egressus ex utero non statim perii ?
  14009 Job	Job	18	3	12	Quare exceptus genibus ? cur lactatus uberibus ?
  14010 Job	Job	18	3	13	Nunc enim dormiens silerem, et somno meo requiescerem
  14011 Job	Job	18	3	14	cum regibus et consulibus terrae, qui aedificant sibi solitudines ;
  14012 Job	Job	18	3	15	aut cum principibus qui possident aurum, et replent domos suas argento ;
  14013 Job	Job	18	3	16	aut sicut abortivum absconditum non subsisterem, vel qui concepti non viderunt lucem.
  14014 Job	Job	18	3	17	Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore.
  14015 Job	Job	18	3	18	Et quondam vincti pariter sine molestia, non audierunt vocem exactoris.
  14016 Job	Job	18	3	19	Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a domino suo.
  14017 Job	Job	18	3	20	Quare misero data est lux, et vita his qui in amaritudine animae sunt :
  14018 Job	Job	18	3	21	qui expectant mortem, et non venit, quasi effodientes thesaurum ;
  14019 Job	Job	18	3	22	gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum ?
  14020 Job	Job	18	3	23	viro cujus abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris ?
  14021 Job	Job	18	3	24	Antequam comedam, suspiro ; et tamquam inundantes aquae, sic rugitus meus :
  14022 Job	Job	18	3	25	quia timor quem timebam evenit mihi, et quod verebar accidit.
  14023 Job	Job	18	3	26	Nonne dissimulavi ? nonne silui ? nonne quievi ? et venit super me indignatio.]
  14024 Job	Job	18	4	1	Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit :
  14025 Job	Job	18	4	2	[Si coeperimus loqui tibi, forsitan moleste accipies ; sed conceptum sermonem tenere quis poterit ?
  14026 Job	Job	18	4	3	Ecce docuisti multos, et manus lassas roborasti ;
  14027 Job	Job	18	4	4	vacillantes confirmaverunt sermones tui, et genua trementia confortasti.
  14028 Job	Job	18	4	5	Nunc autem venit super te plaga, et defecisti ; tetigit te, et conturbatus es.
  14029 Job	Job	18	4	6	Ubi est timor tuus, fortitudo tua, patientia tua, et perfectio viarum tuarum ?
  14030 Job	Job	18	4	7	Recordare, obsecro te, quis umquam innocens periit ? aut quando recti deleti sunt ?
  14031 Job	Job	18	4	8	Quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem, et seminant dolores, et metunt eos,
  14032 Job	Job	18	4	9	flante Deo perisse, et spiritu irae ejus esse consumptos.
  14033 Job	Job	18	4	10	Rugitus leonis, et vox leaenae, et dentes catulorum leonum contriti sunt.
  14034 Job	Job	18	4	11	Tigris periit, eo quod non haberet praedam, et catuli leonis dissipati sunt.
  14035 Job	Job	18	4	12	Porro ad me dictum est verbum absconditum, et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri ejus.
  14036 Job	Job	18	4	13	In horrore visionis nocturnae, quando solet sopor occupare homines,
  14037 Job	Job	18	4	14	pavor tenuit me, et tremor, et omnia ossa mea perterrita sunt ;
  14038 Job	Job	18	4	15	et cum spiritus, me praesente, transiret, inhorruerunt pili carnis meae.
  14039 Job	Job	18	4	16	Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis, et vocem quasi aurae lenis audivi.
  14040 Job	Job	18	4	17	Numquid homo, Dei comparatione, justificabitur ? aut factore suo purior erit vir ?
  14041 Job	Job	18	4	18	Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem ;
  14042 Job	Job	18	4	19	quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea ?
  14043 Job	Job	18	4	20	De mane usque ad vesperam succidentur ; et quia nullus intelligit, in aeternum peribunt.
  14044 Job	Job	18	4	21	Qui autem reliqui fuerint, auferentur ex eis ; morientur, et non in sapientia.]
  14045 Job	Job	18	5	1	[Voca ergo, si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere.
  14046 Job	Job	18	5	2	Vere stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia.
  14047 Job	Job	18	5	3	Ego vidi stultum firma radice, et maledixi pulchritudini ejus statim.
  14048 Job	Job	18	5	4	Longe fient filii ejus a salute, et conterentur in porta, et non erit qui eruat.
  14049 Job	Job	18	5	5	Cujus messem famelicus comedet, et ipsum rapiet armatus, et bibent sitientes divitias ejus.
  14050 Job	Job	18	5	6	Nihil in terra sine causa fit, et de humo non oritur dolor.
  14051 Job	Job	18	5	7	Homo nascitur ad laborem, et avis ad volatum.
  14052 Job	Job	18	5	8	Quam ob rem ego deprecabor Dominum, et ad Deum ponam eloquium meum :
  14053 Job	Job	18	5	9	qui facit magna et inscrutabilia, et mirabilia absque numero ;
  14054 Job	Job	18	5	10	qui dat pluviam super faciem terrae, et irrigat aquis universa ;
  14055 Job	Job	18	5	11	qui ponit humiles in sublime, et moerentes erigit sospitate ;
  14056 Job	Job	18	5	12	qui dissipat cogitationes malignorum, ne possint implere manus eorum quod coeperant ;
  14057 Job	Job	18	5	13	qui apprehendit sapientes in astutia eorum, et consilium pravorum dissipat.
  14058 Job	Job	18	5	14	Per diem incurrent tenebras, et quasi in nocte, sic palpabunt in meridie.
  14059 Job	Job	18	5	15	Porro salvum faciet egenum a gladio oris eorum, et de manu violenti pauperem.
  14060 Job	Job	18	5	16	Et erit egeno spes ; iniquitas autem contrahet os suum.
  14061 Job	Job	18	5	17	Beatus homo qui corripitur a Deo : increpationem ergo Domini ne reprobes :
  14062 Job	Job	18	5	18	quia ipse vulnerat, et medetur ; percutit, et manus ejus sanabunt.
  14063 Job	Job	18	5	19	In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum.
  14064 Job	Job	18	5	20	In fame eruet te de morte, et in bello de manu gladii.
  14065 Job	Job	18	5	21	A flagello linguae absconderis, et non timebis calamitatem cum venerit.
  14066 Job	Job	18	5	22	In vastitate et fame ridebis, et bestias terrae non formidabis.
  14067 Job	Job	18	5	23	Sed cum lapidibus regionum pactum tuum, et bestiae terrae pacificae erunt tibi.
  14068 Job	Job	18	5	24	Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum ; et visitans speciem tuam, non peccabis.
  14069 Job	Job	18	5	25	Scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum, et progenies tua quasi herba terrae.
  14070 Job	Job	18	5	26	Ingredieris in abundantia sepulchrum, sicut infertur acervus tritici in tempore suo.
  14071 Job	Job	18	5	27	Ecce hoc, ut investigavimus, ita est : quod auditum, mente pertracta.]
  14072 Job	Job	18	6	1	Respondens autem Job, dixit :
  14073 Job	Job	18	6	2	[Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera !
  14074 Job	Job	18	6	3	Quasi arena maris haec gravior appareret ; unde et verba mea dolore sunt plena :
  14075 Job	Job	18	6	4	quia sagittae Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum ; et terrores Domini militant contra me.
  14076 Job	Job	18	6	5	Numquid rugiet onager cum habuerit herbam ? aut mugiet bos cum ante praesepe plenum steterit ?
  14077 Job	Job	18	6	6	aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum ? aut potest aliquis gustare quod gustatum affert mortem ?
  14078 Job	Job	18	6	7	Quae prius nolebat tangere anima mea, nunc, prae angustia, cibi mei sunt.
  14079 Job	Job	18	6	8	Quis det ut veniat petitio mea, et quod expecto tribuat mihi Deus ?
  14080 Job	Job	18	6	9	et qui coepit, ipse me conterat ; solvat manum suam, et succidat me ?
  14081 Job	Job	18	6	10	Et haec mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti.
  14082 Job	Job	18	6	11	Quae est enim fortitudo mea, ut sustineam ? aut quis finis meus, ut patienter agam ?
  14083 Job	Job	18	6	12	Nec fortitudo lapidum fortitudo mea, nec caro mea aenea est.
  14084 Job	Job	18	6	13	Ecce non est auxilium mihi in me, et necessarii quoque mei recesserunt a me.
  14085 Job	Job	18	6	14	Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit.
  14086 Job	Job	18	6	15	Fratres mei praeterierunt me, sicut torrens qui raptim transit in convallibus.
  14087 Job	Job	18	6	16	Qui timent pruinam, irruet super eos nix.
  14088 Job	Job	18	6	17	Tempore quo fuerint dissipati, peribunt ; et ut incaluerit, solventur de loco suo.
  14089 Job	Job	18	6	18	Involutae sunt semitae gressuum eorum ; ambulabunt in vacuum, et peribunt.
  14090 Job	Job	18	6	19	Considerate semitas Thema, itinera Saba, et expectate paulisper.
  14091 Job	Job	18	6	20	Confusi sunt, quia speravi : venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt.
  14092 Job	Job	18	6	21	Nunc venistis ; et modo videntes plagam meam, timetis.
  14093 Job	Job	18	6	22	Numquid dixi : Afferte mihi, et de substantia vestra donate mihi ?
  14094 Job	Job	18	6	23	vel : Liberate me de manu hostis, et de manu robustorum eruite me ?
  14095 Job	Job	18	6	24	Docete me, et ego tacebo : et si quid forte ignoravi, instruite me.
  14096 Job	Job	18	6	25	Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit qui possit arguere me ?
  14097 Job	Job	18	6	26	Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, et in ventum verba profertis.
  14098 Job	Job	18	6	27	Super pupillum irruitis, et subvertere nitimini amicum vestrum.
  14099 Job	Job	18	6	28	Verumtamen quod coepistis explete : praebete aurem, et videte an mentiar.
  14100 Job	Job	18	6	29	Respondete, obsecro, absque contentione ; et loquentes id quod justum est, judicate.
  14101 Job	Job	18	6	30	Et non invenietis in lingua mea iniquitatem, nec in faucibus meis stultitia personabit.]
  14102 Job	Job	18	7	1	[Militia est vita hominis super terram, et sicut dies mercenarii dies ejus.
  14103 Job	Job	18	7	2	Sicut servus desiderat umbram, et sicut mercenarius praestolatur finem operis sui,
  14104 Job	Job	18	7	3	sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi.
  14105 Job	Job	18	7	4	Si dormiero, dicam : Quando consurgam ? et rursum expectabo vesperam, et replebor doloribus usque ad tenebras.
  14106 Job	Job	18	7	5	Induta est caro mea putredine, et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est.
  14107 Job	Job	18	7	6	Dies mei velocius transierunt quam a texente tela succiditur, et consumpti sunt absque ulla spe.
  14108 Job	Job	18	7	7	Memento quia ventus est vita mea, et non revertetur oculus meus ut videat bona.
  14109 Job	Job	18	7	8	Nec aspiciet me visus hominis ; oculi tui in me, et non subsistam.
  14110 Job	Job	18	7	9	Sicut consumitur nubes, et pertransit, sic qui descenderit ad inferos, non ascendet.
  14111 Job	Job	18	7	10	Nec revertetur ultra in domum suam, neque cognoscet eum amplius locus ejus.
  14112 Job	Job	18	7	11	Quapropter et ego non parcam ori meo : loquar in tribulatione spiritus mei ; confabulabor cum amaritudine animae meae.
  14113 Job	Job	18	7	12	Numquid mare ego sum, aut cetus, quia circumdedisti me carcere ?
  14114 Job	Job	18	7	13	Si dixero : Consolabitur me lectulus meus, et relevabor loquens mecum in strato meo :
  14115 Job	Job	18	7	14	terrebis me per somnia, et per visiones horrore concuties.
  14116 Job	Job	18	7	15	Quam ob rem elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea.
  14117 Job	Job	18	7	16	Desperavi : nequaquam ultra jam vivam : parce mihi, nihil enim sunt dies mei.
  14118 Job	Job	18	7	17	Quid est homo, quia magnificas eum ? aut quid apponis erga eum cor tuum ?
  14119 Job	Job	18	7	18	Visitas eum diluculo, et subito probas illum.
  14120 Job	Job	18	7	19	Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me ut glutiam salivam meam ?
  14121 Job	Job	18	7	20	Peccavi ; quid faciam tibi, o custos hominum ? quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis ?
  14122 Job	Job	18	7	21	Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam ? ecce nunc in pulvere dormiam, et si mane me quaesieris, non subsistam.]
  14123 Job	Job	18	8	1	Respondens autem Baldad Suhites, dixit :
  14124 Job	Job	18	8	2	[Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermones oris tui ?
  14125 Job	Job	18	8	3	Numquid Deus supplantat judicium ? aut Omnipotens subvertit quod justum est ?
  14126 Job	Job	18	8	4	Etiam si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suae :
  14127 Job	Job	18	8	5	tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus ;
  14128 Job	Job	18	8	6	si mundus et rectus incesseris : statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum justitiae tuae,
  14129 Job	Job	18	8	7	in tantum ut si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis.
  14130 Job	Job	18	8	8	Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam
  14131 Job	Job	18	8	9	(hesterni quippe sumus, et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram),
  14132 Job	Job	18	8	10	et ipsi docebunt te, loquentur tibi, et de corde suo proferent eloquia.
  14133 Job	Job	18	8	11	Numquid vivere potest scirpus absque humore ? aut crescere carectum sine aqua ?
  14134 Job	Job	18	8	12	Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit.
  14135 Job	Job	18	8	13	Sic viae omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritae peribit.
  14136 Job	Job	18	8	14	Non ei placebit vecordia sua, et sicut tela aranearum fiducia ejus.
  14137 Job	Job	18	8	15	Innitetur super domum suam, et non stabit ; fulciet eam, et non consurget.
  14138 Job	Job	18	8	16	Humectus videtur antequam veniat sol, et in ortu suo germen ejus egredietur.
  14139 Job	Job	18	8	17	Super acervum petrarum radices ejus densabuntur, et inter lapides commorabitur.
  14140 Job	Job	18	8	18	Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum, et dicet : Non novi te.
  14141 Job	Job	18	8	19	Haec est enim laetitia viae ejus, ut rursum de terra alii germinentur.
  14142 Job	Job	18	8	20	Deus non projiciet simplicem, nec porriget manum malignis,
  14143 Job	Job	18	8	21	donec impleatur risu os tuum, et labia tua jubilo.
  14144 Job	Job	18	8	22	Qui oderunt te induentur confusione, et tabernaculum impiorum non subsistet.]
  14145 Job	Job	18	9	1	Et respondens Job, ait :
  14146 Job	Job	18	9	2	[Vere scio quod ita sit, et quod non justificetur homo compositus Deo.
  14147 Job	Job	18	9	3	Si voluerit contendere cum eo, non poterit ei respondere unum pro mille.
  14148 Job	Job	18	9	4	Sapiens corde est, et fortis robore : quis restitit ei, et pacem habuit ?
  14149 Job	Job	18	9	5	Qui transtulit montes, et nescierunt hi quos subvertit in furore suo.
  14150 Job	Job	18	9	6	Qui commovet terram de loco suo, et columnae ejus concutiuntur.
  14151 Job	Job	18	9	7	Qui praecipit soli, et non oritur, et stellas claudit quasi sub signaculo.
  14152 Job	Job	18	9	8	Qui extendit caelos solus, et graditur super fluctus maris.
  14153 Job	Job	18	9	9	Qui facit Arcturum et Oriona, et Hyadas et interiora austri.
  14154 Job	Job	18	9	10	Qui facit magna, et incomprehensibilia, et mirabilia, quorum non est numerus.
  14155 Job	Job	18	9	11	Si venerit ad me, non videbo eum ; si abierit, non intelligam.
  14156 Job	Job	18	9	12	Si repente interroget, quis respondebit ei ? vel quis dicere potest : Cur ita facis ?
  14157 Job	Job	18	9	13	Deus, cujus irae nemo resistere potest, et sub quo curvantur qui portant orbem.
  14158 Job	Job	18	9	14	Quantus ergo sum ego, ut respondeam ei, et loquar verbis meis cum eo ?
  14159 Job	Job	18	9	15	qui etiam si habuero quippiam justum, non respondebo : sed meum judicem deprecabor.
  14160 Job	Job	18	9	16	Et cum invocantem exaudierit me, non credo quod audierit vocem meam.
  14161 Job	Job	18	9	17	In turbine enim conteret me, et multiplicabit vulnera mea, etiam sine causa.
  14162 Job	Job	18	9	18	Non concedit requiescere spiritum meum, et implet me amaritudinibus.
  14163 Job	Job	18	9	19	Si fortitudo quaeritur, robustissimus est ; si aequitas judicii, nemo audet pro me testimonium dicere.
  14164 Job	Job	18	9	20	Si justificare me voluero, os meum condemnabit me ; si innocentem ostendero, pravum me comprobabit.
  14165 Job	Job	18	9	21	Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea, et taedebit me vitae meae.
  14166 Job	Job	18	9	22	Unum est quod locutus sum : et innocentem et impium ipse consumit.
  14167 Job	Job	18	9	23	Si flagellat, occidat semel, et non de poenis innocentum rideat.
  14168 Job	Job	18	9	24	Terra data est in manus impii ; vultum judicum ejus operit. Quod si non ille est, quis ergo est ?
  14169 Job	Job	18	9	25	Dies mei velociores fuerunt cursore ; fugerunt, et non viderunt bonum.
  14170 Job	Job	18	9	26	Pertransierunt quasi naves poma portantes ; sicut aquila volans ad escam.
  14171 Job	Job	18	9	27	Cum dixero : Nequaquam ita loquar : commuto faciem meam, et dolore torqueor.
  14172 Job	Job	18	9	28	Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti.
  14173 Job	Job	18	9	29	Si autem et sic impius sum, quare frustra laboravi ?
  14174 Job	Job	18	9	30	Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimae manus meae,
  14175 Job	Job	18	9	31	tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea.
  14176 Job	Job	18	9	32	Neque enim viro qui similis mei est, respondebo ; nec qui mecum in judicio ex aequo possit audiri.
  14177 Job	Job	18	9	33	Non est qui utrumque valeat arguere, et ponere manum suam in ambobus.
  14178 Job	Job	18	9	34	Auferat a me virgam suam, et pavor ejus non me terreat.
  14179 Job	Job	18	9	35	Loquar, et non timebo eum ; neque enim possum metuens respondere.]
  14180 Job	Job	18	10	1	[Taedet animam meam vitae meae ; dimittam adversum me eloquium meum : loquar in amaritudine animae meae.
  14181 Job	Job	18	10	2	Dicam Deo : Noli me condemnare ; indica mihi cur me ita judices.
  14182 Job	Job	18	10	3	Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me, et opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves ?
  14183 Job	Job	18	10	4	Numquid oculi carnei tibi sunt ? aut sicut videt homo, et tu videbis ?
  14184 Job	Job	18	10	5	Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora,
  14185 Job	Job	18	10	6	ut quaeras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris,
  14186 Job	Job	18	10	7	et scias quia nihil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere ?
  14187 Job	Job	18	10	8	Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu : et sic repente praecipitas me ?
  14188 Job	Job	18	10	9	Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me.
  14189 Job	Job	18	10	10	Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti ?
  14190 Job	Job	18	10	11	Pelle et carnibus vestisti me ; ossibus et nervis compegisti me.
  14191 Job	Job	18	10	12	Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum.
  14192 Job	Job	18	10	13	Licet haec celes in corde tuo, tamen scio quia universorum memineris.
  14193 Job	Job	18	10	14	Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi, cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris ?
  14194 Job	Job	18	10	15	Et si impius fuero, vae mihi est ; et si justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria.
  14195 Job	Job	18	10	16	Et propter superbiam quasi leaenam capies me, reversusque mirabiliter me crucias.
  14196 Job	Job	18	10	17	Instauras testes tuos contra me, et multiplicas iram tuam adversum me, et poenae militant in me.
  14197 Job	Job	18	10	18	Quare de vulva eduxisti me ? qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret.
  14198 Job	Job	18	10	19	Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum.
  14199 Job	Job	18	10	20	Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi ? dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum,
  14200 Job	Job	18	10	21	antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine :
  14201 Job	Job	18	10	22	terram miseriae et tenebrarum, ubi umbra mortis et nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat.]
  14202 Job	Job	18	11	1	Respondens autem Sophar Naamathites, dixit :
  14203 Job	Job	18	11	2	[Numquid qui multa loquitur, non et audiet ? aut vir verbosus justificabitur ?
  14204 Job	Job	18	11	3	Tibi soli tacebunt homines ? et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis ?
  14205 Job	Job	18	11	4	Dixisti enim : Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo.
  14206 Job	Job	18	11	5	Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi,
  14207 Job	Job	18	11	6	ut ostenderet tibi secreta sapientiae, et quod multiplex esset lex ejus : et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua !
  14208 Job	Job	18	11	7	Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies ?
  14209 Job	Job	18	11	8	Excelsior caelo est, et quid facies ? profundior inferno, et unde cognosces ?
  14210 Job	Job	18	11	9	Longior terra mensura ejus, et latior mari.
  14211 Job	Job	18	11	10	Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei ?
  14212 Job	Job	18	11	11	Ipse enim novit hominum vanitatem ; et videns iniquitatem, nonne considerat ?
  14213 Job	Job	18	11	12	Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat.
  14214 Job	Job	18	11	13	Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas.
  14215 Job	Job	18	11	14	Si iniquitatem quae est in manu tua abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo injustitia,
  14216 Job	Job	18	11	15	tunc levare poteris faciem tuam absque macula ; et eris stabilis, et non timebis.
  14217 Job	Job	18	11	16	Miseriae quoque oblivisceris, et quasi aquarum quae praeterierunt recordaberis.
  14218 Job	Job	18	11	17	Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam ; et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer.
  14219 Job	Job	18	11	18	Et habebis fiduciam, proposita tibi spe : et defossus securus dormies.
  14220 Job	Job	18	11	19	Requiesces, et non erit qui te exterreat ; et deprecabuntur faciem tuam plurimi.
  14221 Job	Job	18	11	20	Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis : et spes illorum abominatio animae.]
  14222 Job	Job	18	12	1	Respondens autem Job, dixit :
  14223 Job	Job	18	12	2	[Ergo vos estis soli homines, et vobiscum morietur sapientia ?
  14224 Job	Job	18	12	3	Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum ; quis enim haec quae nostis ignorat ?
  14225 Job	Job	18	12	4	Qui deridetur ab amico suo, sicut ego, invocabit Deum, et exaudiet eum : deridetur enim justi simplicitas.
  14226 Job	Job	18	12	5	Lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum.
  14227 Job	Job	18	12	6	Abundant tabernacula praedonum, et audacter provocant Deum, cum ipse dederit omnia in manus eorum.
  14228 Job	Job	18	12	7	Nimirum interroga jumenta, et docebunt te ; et volatilia caeli, et indicabunt tibi.
  14229 Job	Job	18	12	8	Loquere terrae, et respondebit tibi, et narrabunt pisces maris.
  14230 Job	Job	18	12	9	Quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit ?
  14231 Job	Job	18	12	10	In cujus manu anima omnis viventis, et spiritus universae carnis hominis.
  14232 Job	Job	18	12	11	Nonne auris verba dijudicat ? et fauces comedentis, saporem ?
  14233 Job	Job	18	12	12	In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia.
  14234 Job	Job	18	12	13	Apud ipsum est sapientia et fortitudo ; ipse habet consilium et intelligentiam.
  14235 Job	Job	18	12	14	Si destruxerit, nemo est qui aedificet ; si incluserit hominem, nullus est qui aperiat.
  14236 Job	Job	18	12	15	Si continuerit aquas, omnia siccabuntur ; et si emiserit eas, subvertent terram.
  14237 Job	Job	18	12	16	Apud ipsum est fortitudo et sapientia ; ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur.
  14238 Job	Job	18	12	17	Adducit consiliarios in stultum finem, et judices in stuporem.
  14239 Job	Job	18	12	18	Balteum regum dissolvit, et praecingit fune renes eorum.
  14240 Job	Job	18	12	19	Ducit sacerdotes inglorios, et optimates supplantat :
  14241 Job	Job	18	12	20	commutans labium veracium, et doctrinam senum auferens.
  14242 Job	Job	18	12	21	Effundit despectionem super principes, eos qui oppressi fuerant relevans.
  14243 Job	Job	18	12	22	Qui revelat profunda de tenebris, et producit in lucem umbram mortis.
  14244 Job	Job	18	12	23	Qui multiplicat gentes, et perdit eas, et subversas in integrum restituit.
  14245 Job	Job	18	12	24	Qui immutat cor principum populi terrae, et decipit eos ut frustra incedant per invium :
  14246 Job	Job	18	12	25	palpabunt quasi in tenebris, et non in luce, et errare eos faciet quasi ebrios.]
  14247 Job	Job	18	13	1	[Ecce omnia haec vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula.
  14248 Job	Job	18	13	2	Secundum scientiam vestram et ego novi : nec inferior vestri sum.
  14249 Job	Job	18	13	3	Sed tamen ad Omnipotentem loquar, et disputare cum Deo cupio :
  14250 Job	Job	18	13	4	prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum.
  14251 Job	Job	18	13	5	Atque utinam taceretis, ut putaremini esse sapientes.
  14252 Job	Job	18	13	6	Audite ergo correptionem meam, et judicium labiorum meorum attendite.
  14253 Job	Job	18	13	7	Numquid Deus indiget vestro mendacio, ut pro illo loquamini dolos ?
  14254 Job	Job	18	13	8	numquid faciem ejus accipitis, et pro Deo judicare nitimini ?
  14255 Job	Job	18	13	9	aut placebit ei quem celare nihil potest ? aut decipietur, ut homo, vestris fraudulentiis ?
  14256 Job	Job	18	13	10	Ipse vos arguet, quoniam in abscondito faciem ejus accipitis.
  14257 Job	Job	18	13	11	Statim ut se commoverit, turbabit vos, et terror ejus irruet super vos.
  14258 Job	Job	18	13	12	Memoria vestra comparabitur cineri, et redigentur in lutum cervices vestrae.
  14259 Job	Job	18	13	13	Tacete paulisper, ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit.
  14260 Job	Job	18	13	14	Quare lacero carnes meas dentibus meis, et animam meam porto in manibus meis ?
  14261 Job	Job	18	13	15	Etiam si occiderit me, in ipso sperabo : verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam.
  14262 Job	Job	18	13	16	Et ipse erit salvator meus : non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita.
  14263 Job	Job	18	13	17	Audite sermonem meum, et aenigmata percipite auribus vestris.
  14264 Job	Job	18	13	18	Si fuero judicatus, scio quod justus inveniar.
  14265 Job	Job	18	13	19	Quis est qui judicetur mecum ? veniat : quare tacens consumor ?
  14266 Job	Job	18	13	20	Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar :
  14267 Job	Job	18	13	21	manum tuam longe fac a me, et formido tua non me terreat.
  14268 Job	Job	18	13	22	Voca me, et ego respondebo tibi : aut certe loquar, et tu responde mihi.
  14269 Job	Job	18	13	23	Quantas habeo iniquitates et peccata ? scelera mea et delicta ostende mihi.
  14270 Job	Job	18	13	24	Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum ?
  14271 Job	Job	18	13	25	Contra folium, quod vento rapitur, ostendis potentiam tuam, et stipulam siccam persequeris :
  14272 Job	Job	18	13	26	scribis enim contra me amaritudines, et consumere me vis peccatis adolescentiae meae.
  14273 Job	Job	18	13	27	Posuisti in nervo pedem meum, et observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti :
  14274 Job	Job	18	13	28	qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea.]
  14275 Job	Job	18	14	1	[Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis.
  14276 Job	Job	18	14	2	Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et numquam in eodem statu permanet.
  14277 Job	Job	18	14	3	Et dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in judicium ?
  14278 Job	Job	18	14	4	Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine ? nonne tu qui solus es ?
  14279 Job	Job	18	14	5	Breves dies hominis sunt : numerus mensium ejus apud te est : constituisti terminos ejus, qui praeteriri non poterunt.
  14280 Job	Job	18	14	6	Recede paululum ab eo, ut quiescat, donec optata veniat, sicut mercenarii, dies ejus.
  14281 Job	Job	18	14	7	Lignum habet spem : si praecisum fuerit, rursum virescit, et rami ejus pullulant.
  14282 Job	Job	18	14	8	Si senuerit in terra radix ejus, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,
  14283 Job	Job	18	14	9	ad odorem aquae germinabit, et faciet comam, quasi cum primum plantatum est.
  14284 Job	Job	18	14	10	Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus, atque consumptus, ubi, quaeso, est ?
  14285 Job	Job	18	14	11	Quomodo si recedant aquae de mari, et fluvius vacuefactus arescat :
  14286 Job	Job	18	14	12	sic homo, cum dormierit, non resurget : donec atteratur caelum, non evigilabit, nec consurget de somno suo.
  14287 Job	Job	18	14	13	Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus in quo recorderis mei ?
  14288 Job	Job	18	14	14	Putasne mortuus homo rursum vivat ? cunctis diebus quibus nunc milito, expecto donec veniat immutatio mea.
  14289 Job	Job	18	14	15	Vocabis me, et ego respondebo tibi : operi manuum tuarum porriges dexteram.
  14290 Job	Job	18	14	16	Tu quidem gressus meos dinumerasti : sed parce peccatis meis.
  14291 Job	Job	18	14	17	Signasti quasi in sacculo delicta mea, sed curasti iniquitatem meam.
  14292 Job	Job	18	14	18	Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo :
  14293 Job	Job	18	14	19	lapides excavant aquae, et alluvione paulatim terra consumitur : et hominem ergo similiter perdes.
  14294 Job	Job	18	14	20	Roborasti eum paululum, ut in perpetuum transiret : immutabis faciem ejus, et emittes eum.
  14295 Job	Job	18	14	21	Sive nobiles fuerint filii ejus, sive ignobiles, non intelliget.
  14296 Job	Job	18	14	22	Attamen caro ejus, dum vivet, dolebit, et anima illius super semetipso lugebit.]
  14297 Job	Job	18	15	1	Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit :
  14298 Job	Job	18	15	2	[Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens, et implebit ardore stomachum suum ?
  14299 Job	Job	18	15	3	Arguis verbis eum qui non est aequalis tibi, et loqueris quod tibi non expedit.
  14300 Job	Job	18	15	4	Quantum in te est, evacuasti timorem, et tulisti preces coram Deo.
  14301 Job	Job	18	15	5	Docuit enim iniquitas tua os tuum, et imitaris linguam blasphemantium.
  14302 Job	Job	18	15	6	Condemnabit te os tuum, et non ego : et labia tua respondebunt tibi.
  14303 Job	Job	18	15	7	Numquid primus homo tu natus es, et ante colles formatus ?
  14304 Job	Job	18	15	8	numquid consilium Dei audisti, et inferior te erit ejus sapientia ?
  14305 Job	Job	18	15	9	Quid nosti quod ignoremus ? quid intelligis quod nesciamus ?
  14306 Job	Job	18	15	10	Et senes et antiqui sunt in nobis, multo vetustiores quam patres tui.
  14307 Job	Job	18	15	11	Numquid grande est ut consoletur te Deus ? sed verba tua prava hoc prohibent.
  14308 Job	Job	18	15	12	Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans attonitos habes oculos ?
  14309 Job	Job	18	15	13	Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones ?
  14310 Job	Job	18	15	14	Quid est homo ut immaculatus sit, et ut justus appareat natus de muliere ?
  14311 Job	Job	18	15	15	Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis, et caeli non sunt mundi in conspectu ejus.
  14312 Job	Job	18	15	16	Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem ?
  14313 Job	Job	18	15	17	Ostendam tibi : audi me : quod vidi, narrabo tibi.
  14314 Job	Job	18	15	18	Sapientes confitentur, et non abscondunt patres suos :
  14315 Job	Job	18	15	19	quibus solis data est terra, et non transivit alienus per eos.
  14316 Job	Job	18	15	20	Cunctis diebus suis impius superbit, et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus.
  14317 Job	Job	18	15	21	Sonitus terroris semper in auribus illius : et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur.
  14318 Job	Job	18	15	22	Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, circumspectans undique gladium.
  14319 Job	Job	18	15	23	Cum se moverit ad quaerendum panem, novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies.
  14320 Job	Job	18	15	24	Terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum, sicut regem qui praeparatur ad praelium.
  14321 Job	Job	18	15	25	Tetendit enim adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est.
  14322 Job	Job	18	15	26	Cucurrit adversus eum erecto collo, et pingui cervice armatus est.
  14323 Job	Job	18	15	27	Operuit faciem ejus crassitudo, et de lateribus ejus arvina dependet.
  14324 Job	Job	18	15	28	Habitavit in civitatibus desolatis, et in domibus desertis, quae in tumulos sunt redactae.
  14325 Job	Job	18	15	29	Non ditabitur, nec perseverabit substantia ejus, nec mittet in terra radicem suam.
  14326 Job	Job	18	15	30	Non recedet de tenebris : ramos ejus arefaciet flamma, et auferetur spiritu oris sui.
  14327 Job	Job	18	15	31	Non credet, frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit.
  14328 Job	Job	18	15	32	Antequam dies ejus impleantur peribit, et manus ejus arescent.
  14329 Job	Job	18	15	33	Laedetur quasi vinea in primo flore botrus ejus, et quasi oliva projiciens florem suum.
  14330 Job	Job	18	15	34	Congregatio enim hypocritae sterilis, et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt.
  14331 Job	Job	18	15	35	Concepit dolorem, et peperit iniquitatem, et uterus ejus praeparat dolos.]
  14332 Job	Job	18	16	1	Respondens autem Job, dixit :
  14333 Job	Job	18	16	2	[Audivi frequenter talia : consolatores onerosi omnes vos estis.
  14334 Job	Job	18	16	3	Numquid habebunt finem verba ventosa ? aut aliquid tibi molestum est, si loquaris ?
  14335 Job	Job	18	16	4	Poteram et ego similia vestri loqui, atque utinam esset anima vestra pro anima mea :
  14336 Job	Job	18	16	5	consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos ;
  14337 Job	Job	18	16	6	roborarem vos ore meo, et moverem labia mea, quasi parcens vobis.
  14338 Job	Job	18	16	7	Sed quid agam ? Si locutus fuero, non quiescet dolor meus, et si tacuero, non recedet a me.
  14339 Job	Job	18	16	8	Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei.
  14340 Job	Job	18	16	9	Rugae meae testimonium dicunt contra me, et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam, contradicens mihi.
  14341 Job	Job	18	16	10	Collegit furorem suum in me, et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis : hostis meus terribilibus oculis me intuitus est.
  14342 Job	Job	18	16	11	Aperuerunt super me ora sua, et exprobrantes percusserunt maxillam meam : satiati sunt poenis meis.
  14343 Job	Job	18	16	12	Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit.
  14344 Job	Job	18	16	13	Ego ille quondam opulentus, repente contritus sum : tenuit cervicem meam, confregit me, et posuit me sibi quasi in signum.
  14345 Job	Job	18	16	14	Circumdedit me lanceis suis ; convulneravit lumbos meos : non pepercit, et effudit in terra viscera mea.
  14346 Job	Job	18	16	15	Concidit me vulnere super vulnus : irruit in me quasi gigas.
  14347 Job	Job	18	16	16	Saccum consui super cutem meam, et operui cinere carnem meam.
  14348 Job	Job	18	16	17	Facies mea intumuit a fletu, et palpebrae meae caligaverunt.
  14349 Job	Job	18	16	18	Haec passus sum absque iniquitate manus meae, cum haberem mundas ad Deum preces.
  14350 Job	Job	18	16	19	Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus :
  14351 Job	Job	18	16	20	ecce enim in caelo testis meus, et conscius meus in excelsis.
  14352 Job	Job	18	16	21	Verbosi amici mei : ad Deum stillat oculus meus :
  14353 Job	Job	18	16	22	atque utinam sic judicaretur vir cum Deo, quomodo judicatur filius hominis cum collega suo.
  14354 Job	Job	18	16	23	Ecce enim breves anni transeunt, et semitam per quam non revertar ambulo.]
  14355 Job	Job	18	17	1	[Spiritus meus attenuabitur ; dies mei breviabuntur : et solum mihi superest sepulchrum.
  14356 Job	Job	18	17	2	Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus.
  14357 Job	Job	18	17	3	Libera me, Domine, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me.
  14358 Job	Job	18	17	4	Cor eorum longe fecisti a disciplina : propterea non exaltabuntur.
  14359 Job	Job	18	17	5	Praedam pollicetur sociis, et oculi filiorum ejus deficient.
  14360 Job	Job	18	17	6	Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis.
  14361 Job	Job	18	17	7	Caligavit ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in nihilum redacta sunt.
  14362 Job	Job	18	17	8	Stupebunt justi super hoc, et innocens contra hypocritam suscitabitur.
  14363 Job	Job	18	17	9	Et tenebit justus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem.
  14364 Job	Job	18	17	10	Igitur omnes vos convertimini, et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem.
  14365 Job	Job	18	17	11	Dies mei transierunt ; cogitationes meae dissipatae sunt, torquentes cor meum.
  14366 Job	Job	18	17	12	Noctem verterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem.
  14367 Job	Job	18	17	13	Si sustinuero, infernus domus mea est, et in tenebris stravi lectulum meum.
  14368 Job	Job	18	17	14	Putredini dixi : Pater meus es ; Mater mea, et soror mea, vermibus.
  14369 Job	Job	18	17	15	Ubi est ergo nunc praestolatio mea ? et patientiam meam quis considerat ?
  14370 Job	Job	18	17	16	In profundissimum infernum descendent omnia mea : putasne saltem ibi erit requies mihi ?]
  14371 Job	Job	18	18	1	Respondens autem Baldad Suhites, dixit :
  14372 Job	Job	18	18	2	[Usque ad quem finem verba jactabitis ? intelligite prius, et sic loquamur.
  14373 Job	Job	18	18	3	Quare reputati sumus ut jumenta, et sorduimus coram vobis ?
  14374 Job	Job	18	18	4	Qui perdis animam tuam in furore tuo, numquid propter te derelinquetur terra, et transferentur rupes de loco suo ?
  14375 Job	Job	18	18	5	Nonne lux impii extinguetur, nec splendebit flamma ignis ejus ?
  14376 Job	Job	18	18	6	Lux obtenebrescet in tabernaculo illius, et lucerna quae super eum est extinguetur.
  14377 Job	Job	18	18	7	Arctabuntur gressus virtutis ejus, et praecipitabit eum consilium suum.
  14378 Job	Job	18	18	8	Immisit enim in rete pedes suos, et in maculis ejus ambulat.
  14379 Job	Job	18	18	9	Tenebitur planta illius laqueo, et exardescet contra eum sitis.
  14380 Job	Job	18	18	10	Abscondita est in terra pedica ejus, et decipula illius super semitam.
  14381 Job	Job	18	18	11	Undique terrebunt eum formidines, et involvent pedes ejus.
  14382 Job	Job	18	18	12	Attenuetur fame robur ejus, et inedia invadat costas illius.
  14383 Job	Job	18	18	13	Devoret pulchritudinem cutis ejus ; consumat brachia illius primogenita mors.
  14384 Job	Job	18	18	14	Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus, et calcet super eum, quasi rex, interitus.
  14385 Job	Job	18	18	15	Habitent in tabernaculo illius socii ejus qui non est ; aspergatur in tabernaculo ejus sulphur.
  14386 Job	Job	18	18	16	Deorsum radices ejus siccentur : sursum autem atteratur messis ejus.
  14387 Job	Job	18	18	17	Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen ejus in plateis.
  14388 Job	Job	18	18	18	Expellet eum de luce in tenebras, et de orbe transferet eum.
  14389 Job	Job	18	18	19	Non erit semen ejus, neque progenies in populo suo, nec ullae reliquiae in regionibus ejus.
  14390 Job	Job	18	18	20	In die ejus stupebunt novissimi, et primos invadet horror.
  14391 Job	Job	18	18	21	Haec sunt ergo tabernacula iniqui, et iste locus ejus qui ignorat Deum.]
  14392 Job	Job	18	19	1	Respondens autem Job, dixit :
  14393 Job	Job	18	19	2	[Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus ?
  14394 Job	Job	18	19	3	En decies confunditis me, et non erubescitis opprimentes me.
  14395 Job	Job	18	19	4	Nempe etsi ignoravi, mecum erit ignorantia mea.
  14396 Job	Job	18	19	5	At vos contra me erigimini, et arguitis me opprobriis meis.
  14397 Job	Job	18	19	6	Saltem nunc intelligite quia Deus non aequo judicio afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit.
  14398 Job	Job	18	19	7	Ecce clamabo, vim patiens, et nemo audiet ; vociferabor, et non est qui judicet.
  14399 Job	Job	18	19	8	Semitam meam circumsepsit, et transire non possum : et in calle meo tenebras posuit.
  14400 Job	Job	18	19	9	Spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo.
  14401 Job	Job	18	19	10	Destruxit me undique, et pereo : et quasi evulsae arbori abstulit spem meam.
  14402 Job	Job	18	19	11	Iratus est contra me furor ejus, et sic me habuit quasi hostem suum.
  14403 Job	Job	18	19	12	Simul venerunt latrones ejus, et fecerunt sibi viam per me, et obsederunt in gyro tabernaculum meum.
  14404 Job	Job	18	19	13	Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me.
  14405 Job	Job	18	19	14	Dereliquerunt me propinqui mei, et qui me noverant obliti sunt mei.
  14406 Job	Job	18	19	15	Inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum.
  14407 Job	Job	18	19	16	Servum meum vocavi, et non respondit : ore proprio deprecabar illum.
  14408 Job	Job	18	19	17	Halitum meum exhorruit uxor mea, et orabam filios uteri mei.
  14409 Job	Job	18	19	18	Stulti quoque despiciebant me : et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi.
  14410 Job	Job	18	19	19	Abominati sunt me quondam consiliarii mei, et quem maxime diligebam, aversatus est me.
  14411 Job	Job	18	19	20	Pelli meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum, et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos.
  14412 Job	Job	18	19	21	Miseremini mei, miseremini mei saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me.
  14413 Job	Job	18	19	22	Quare persequimini me sicut Deus, et carnibus meis saturamini ?
  14414 Job	Job	18	19	23	Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei ? quis mihi det ut exarentur in libro
  14415 Job	Job	18	19	24	stylo ferreo et plumbi lamina, vel celte sculpantur in silice ?
  14416 Job	Job	18	19	25	Scio enim quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum :
  14417 Job	Job	18	19	26	et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum :
  14418 Job	Job	18	19	27	quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius : reposita est haec spes mea in sinu meo.
  14419 Job	Job	18	19	28	Quare ergo nunc dicitis : Persequamur eum, et radicem verbi inveniamus contra eum ?
  14420 Job	Job	18	19	29	Fugite ergo a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est : et scitote esse judicium.]
  14421 Job	Job	18	20	1	Respondens autem Sophar Naamathites, dixit :
  14422 Job	Job	18	20	2	[Idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi, et mens in diversa rapitur.
  14423 Job	Job	18	20	3	Doctrinam qua me arguis audiam, et spiritus intelligentiae meae respondebit mihi.
  14424 Job	Job	18	20	4	Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram,
  14425 Job	Job	18	20	5	quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritae ad instar puncti.
  14426 Job	Job	18	20	6	Si ascenderit usque ad caelum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit,
  14427 Job	Job	18	20	7	quasi sterquilinium in fine perdetur, et qui eum viderant, dicent : Ubi est ?
  14428 Job	Job	18	20	8	Velut somnium avolans non invenietur : transiet sicut visio nocturna.
  14429 Job	Job	18	20	9	Oculus qui eum viderat non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus.
  14430 Job	Job	18	20	10	Filii ejus atterentur egestate, et manus illius reddent ei dolorem suum.
  14431 Job	Job	18	20	11	Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiae ejus, et cum eo in pulvere dormient.
  14432 Job	Job	18	20	12	Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum, abscondet illud sub lingua sua.
  14433 Job	Job	18	20	13	Parcet illi, et non derelinquet illud, et celabit in gutture suo.
  14434 Job	Job	18	20	14	Panis ejus in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus.
  14435 Job	Job	18	20	15	Divitias quas devoravit evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus.
  14436 Job	Job	18	20	16	Caput aspidum suget, et occidet eum lingua viperae.
  14437 Job	Job	18	20	17	(Non videat rivulos fluminis, torrentes mellis et butyri.)
  14438 Job	Job	18	20	18	Luet quae fecit omnia, nec tamen consumetur : juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit.
  14439 Job	Job	18	20	19	Quoniam confringens nudavit pauperes : domum rapuit, et non aedificavit eam.
  14440 Job	Job	18	20	20	Nec est satiatus venter ejus : et cum habuerit quae concupierat, possidere non poterit.
  14441 Job	Job	18	20	21	Non remansit de cibo ejus, et propterea nihil permanebit de bonis ejus.
  14442 Job	Job	18	20	22	Cum satiatus fuerit, arctabitur : aestuabit, et omnis dolor irruet super eum.
  14443 Job	Job	18	20	23	Utinam impleatur venter ejus, ut emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum.
  14444 Job	Job	18	20	24	Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum aereum.
  14445 Job	Job	18	20	25	Eductus, et egrediens de vagina sua, et fulgurans in amaritudine sua : vadent et venient super eum horribiles.
  14446 Job	Job	18	20	26	Omnes tenebrae absconditae sunt in occultis ejus ; devorabit eum ignis qui non succenditur : affligetur relictus in tabernaculo suo.
  14447 Job	Job	18	20	27	Revelabunt caeli iniquitatem ejus, et terra consurget adversus eum.
  14448 Job	Job	18	20	28	Apertum erit germen domus illius : detrahetur in die furoris Dei.
  14449 Job	Job	18	20	29	Haec est pars hominis impii a Deo, et haereditas verborum ejus a Domino.]
  14450 Job	Job	18	21	1	Respondens autem Job, dixit :
  14451 Job	Job	18	21	2	[Audite, quaeso, sermones meos, et agite poenitentiam.
  14452 Job	Job	18	21	3	Sustinete me, et ego loquar : et post mea, si videbitur, verba, ridete.
  14453 Job	Job	18	21	4	Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari ?
  14454 Job	Job	18	21	5	Attendite me et obstupescite, et superponite digitum ori vestro.
  14455 Job	Job	18	21	6	Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor.
  14456 Job	Job	18	21	7	Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis ?
  14457 Job	Job	18	21	8	Semen eorum permanet coram eis : propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum.
  14458 Job	Job	18	21	9	Domus eorum securae sunt et pacatae, et non est virga Dei super illos.
  14459 Job	Job	18	21	10	Bos eorum concepit, et non abortivit : vacca peperit, et non est privata foetu suo.
  14460 Job	Job	18	21	11	Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exultant lusibus.
  14461 Job	Job	18	21	12	Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi.
  14462 Job	Job	18	21	13	Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.
  14463 Job	Job	18	21	14	Qui dixerunt Deo : Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus.
  14464 Job	Job	18	21	15	Quis est Omnipotens, ut serviamus ei ? et quid nobis prodest si oraverimus illum ?
  14465 Job	Job	18	21	16	Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium impiorum longe sit a me.
  14466 Job	Job	18	21	17	Quoties lucerna impiorum extinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui ?
  14467 Job	Job	18	21	18	Erunt sicut paleae ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit.
  14468 Job	Job	18	21	19	Deus servabit filiis illius dolorem patris, et cum reddiderit, tunc sciet.
  14469 Job	Job	18	21	20	Videbunt oculi ejus interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet.
  14470 Job	Job	18	21	21	Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se, et si numerus mensium ejus dimidietur ?
  14471 Job	Job	18	21	22	Numquid Deus docebit quispiam scientiam, qui excelsos judicat ?
  14472 Job	Job	18	21	23	Iste moritur robustus et sanus, dives et felix :
  14473 Job	Job	18	21	24	viscera ejus plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur :
  14474 Job	Job	18	21	25	alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus :
  14475 Job	Job	18	21	26	et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos.
  14476 Job	Job	18	21	27	Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas.
  14477 Job	Job	18	21	28	Dicitis enim : Ubi est domus principis ? et ubi tabernacula impiorum ?
  14478 Job	Job	18	21	29	Interrogate quemlibet de viatoribus, et haec eadem illum intelligere cognoscetis :
  14479 Job	Job	18	21	30	quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur.
  14480 Job	Job	18	21	31	Quis arguet coram eo viam ejus ? et quae fecit, quis reddet illi ?
  14481 Job	Job	18	21	32	Ipse ad sepulchra ducetur, et in congerie mortuorum vigilabit.
  14482 Job	Job	18	21	33	Dulcis fuit glareis Cocyti, et post se omnem hominem trahet, et ante se innumerabiles.
  14483 Job	Job	18	21	34	Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati ?]
  14484 Job	Job	18	22	1	Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit :
  14485 Job	Job	18	22	2	[Numquid Deo potest comparari homo, etiam cum perfectae fuerit scientiae ?
  14486 Job	Job	18	22	3	Quid prodest Deo, si justus fueris ? aut quid ei confers, si immaculata fuerit via tua ?
  14487 Job	Job	18	22	4	Numquid timens arguet te, et veniet tecum in judicium,
  14488 Job	Job	18	22	5	et non propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas ?
  14489 Job	Job	18	22	6	Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, et nudos spoliasti vestibus.
  14490 Job	Job	18	22	7	Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem.
  14491 Job	Job	18	22	8	In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam.
  14492 Job	Job	18	22	9	Viduas dimisisti vacuas, et lacertos pupillorum comminuisti.
  14493 Job	Job	18	22	10	Propterea circumdatus es laqueis, et conturbat te formido subita.
  14494 Job	Job	18	22	11	Et putabas te tenebras non visurum, et impetu aquarum inundantium non oppressum iri ?
  14495 Job	Job	18	22	12	an non cogitas quod Deus excelsior caelo sit, et super stellarum verticem sublimetur ?
  14496 Job	Job	18	22	13	Et dicis : Quid enim novit Deus ? et quasi per caliginem judicat.
  14497 Job	Job	18	22	14	Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat, et circa cardines caeli perambulat.
  14498 Job	Job	18	22	15	Numquid semitam saeculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui,
  14499 Job	Job	18	22	16	qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum ?
  14500 Job	Job	18	22	17	Qui dicebant Deo : Recede a nobis : et quasi nihil posset facere Omnipotens, aestimabant eum,
  14501 Job	Job	18	22	18	cum ille implesset domos eorum bonis : quorum sententia procul sit a me.
  14502 Job	Job	18	22	19	Videbunt justi, et laetabuntur, et innocens subsannabit eos :
  14503 Job	Job	18	22	20	nonne succisa est erectio eorum ? et reliquias eorum devoravit ignis ?
  14504 Job	Job	18	22	21	Acquiesce igitur ei, et habeto pacem, et per haec habebis fructus optimos.
  14505 Job	Job	18	22	22	Suscipe ex ore illius legem, et pone sermones ejus in corde tuo.
  14506 Job	Job	18	22	23	Si reversus fueris ad Omnipotentem, aedificaberis, et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo.
  14507 Job	Job	18	22	24	Dabit pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos.
  14508 Job	Job	18	22	25	Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi.
  14509 Job	Job	18	22	26	Tunc super Omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam.
  14510 Job	Job	18	22	27	Rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes.
  14511 Job	Job	18	22	28	Decernes rem, et veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen.
  14512 Job	Job	18	22	29	Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria, et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur.
  14513 Job	Job	18	22	30	Salvabitur innocens : salvabitur autem in munditia manuum suarum.]
  14514 Job	Job	18	23	1	Respondens autem Job, ait :
  14515 Job	Job	18	23	2	[Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagae meae aggravata est super gemitum meum.
  14516 Job	Job	18	23	3	Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus ?
  14517 Job	Job	18	23	4	Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus :
  14518 Job	Job	18	23	5	ut sciam verba quae mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi.
  14519 Job	Job	18	23	6	Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suae mole me premat.
  14520 Job	Job	18	23	7	Proponat aequitatem contra me, et perveniat ad victoriam judicium meum.
  14521 Job	Job	18	23	8	Si ad orientem iero, non apparet ; si ad occidentem, non intelligam eum.
  14522 Job	Job	18	23	9	Si ad sinistram, quid agam ? non apprehendam eum ; si me vertam ad dexteram, non videbo illum.
  14523 Job	Job	18	23	10	Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit.
  14524 Job	Job	18	23	11	Vestigia ejus secutus est pes meus : viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea.
  14525 Job	Job	18	23	12	A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris ejus.
  14526 Job	Job	18	23	13	Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus : et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit.
  14527 Job	Job	18	23	14	Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia praesto sunt ei.
  14528 Job	Job	18	23	15	Et idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor.
  14529 Job	Job	18	23	16	Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me.
  14530 Job	Job	18	23	17	Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.]
  14531 Job	Job	18	24	1	[Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora : qui autem noverunt eum, ignorant dies illius.
  14532 Job	Job	18	24	2	Alii terminos transtulerunt ; diripuerunt greges, et paverunt eos.
  14533 Job	Job	18	24	3	Asinum pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bovem viduae.
  14534 Job	Job	18	24	4	Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terrae.
  14535 Job	Job	18	24	5	Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum : vigilantes ad praedam, praeparant panem liberis.
  14536 Job	Job	18	24	6	Agrum non suum demetunt, et vineam ejus, quem vi oppresserint, vindemiant.
  14537 Job	Job	18	24	7	Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore :
  14538 Job	Job	18	24	8	quos imbres montium rigant, et non habentes velamen, amplexantur lapides.
  14539 Job	Job	18	24	9	Vim fecerunt depraedantes pupillos, et vulgum pauperem spoliaverunt.
  14540 Job	Job	18	24	10	Nudis et incedentibus absque vestitu, et esurientibus tulerunt spicas.
  14541 Job	Job	18	24	11	Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt.
  14542 Job	Job	18	24	12	De civitatibus fecerunt viros gemere, et anima vulneratorum clamavit : et Deus inultum abire non patitur.
  14543 Job	Job	18	24	13	Ipsi fuerunt rebelles lumini : nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus.
  14544 Job	Job	18	24	14	Mane primo consurgit homicida ; interficit egenum et pauperem : per noctem vero erit quasi fur.
  14545 Job	Job	18	24	15	Oculus adulteri observat caliginem, dicens : Non me videbit oculus : et operiet vultum suum.
  14546 Job	Job	18	24	16	Perfodit in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem.
  14547 Job	Job	18	24	17	Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis : et sic in tenebris quasi in luce ambulant.
  14548 Job	Job	18	24	18	Levis est super faciem aquae : maledicta sit pars ejus in terra, nec ambulet per viam vinearum.
  14549 Job	Job	18	24	19	Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius.
  14550 Job	Job	18	24	20	Obliviscatur ejus misericordia ; dulcedo illius vermes : non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum infructuosum.
  14551 Job	Job	18	24	21	Pavit enim sterilem quae non parit, et viduae bene non fecit.
  14552 Job	Job	18	24	22	Detraxit fortes in fortitudine sua, et cum steterit, non credet vitae suae.
  14553 Job	Job	18	24	23	Dedit ei Deus locum poenitentiae, et ille abutitur eo in superbiam : oculi autem ejus sunt in viis illius.
  14554 Job	Job	18	24	24	Elevati sunt ad modicum, et non subsistent : et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur.
  14555 Job	Job	18	24	25	Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum, et ponere ante Deum verba mea ?]
  14556 Job	Job	18	25	1	Respondens autem Baldad Suhites, dixit :
  14557 Job	Job	18	25	2	[Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis.
  14558 Job	Job	18	25	3	Numquid est numerus militum ejus ? et super quem non surget lumen illius ?
  14559 Job	Job	18	25	4	Numquid justificari potest homo comparatus Deo ? aut apparere mundus natus de muliere ?
  14560 Job	Job	18	25	5	Ecce luna etiam non splendet, et stellae non sunt mundae in conspectu ejus :
  14561 Job	Job	18	25	6	quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis ?]
  14562 Job	Job	18	26	1	Respondens autem Job dixit :
  14563 Job	Job	18	26	2	[Cujus adjutor es ? numquid imbecillis ? et sustentas brachium ejus qui non est fortis ?
  14564 Job	Job	18	26	3	Cui dedisti consilium ? forsitan illi qui non habet sapientiam : et prudentiam tuam ostendisti plurimam.
  14565 Job	Job	18	26	4	Quem docere voluisti ? nonne eum qui fecit spiramentum ?
  14566 Job	Job	18	26	5	Ecce gigantes gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis.
  14567 Job	Job	18	26	6	Nudus est infernus coram illo, et nullum est operimentum perditioni.
  14568 Job	Job	18	26	7	Qui extendit aquilonem super vacuum, et appendit terram super nihilum.
  14569 Job	Job	18	26	8	Qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum.
  14570 Job	Job	18	26	9	Qui tenet vultum solii sui, et expandit super illud nebulam suam.
  14571 Job	Job	18	26	10	Terminum circumdedit aquis, usque dum finiantur lux et tenebrae.
  14572 Job	Job	18	26	11	Columnae caeli contremiscunt, et pavent ad nutum ejus.
  14573 Job	Job	18	26	12	In fortitudine illius repente maria congregata sunt, et prudentia ejus percussit superbum.
  14574 Job	Job	18	26	13	Spiritus ejus ornavit caelos, et obstetricante manu ejus, eductus est coluber tortuosus.
  14575 Job	Job	18	26	14	Ecce haec ex parte dicta sunt viarum ejus : et cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri ?]
  14576 Job	Job	18	27	1	Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit :
  14577 Job	Job	18	27	2	[Vivit Deus, qui abstulit judicium meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam.
  14578 Job	Job	18	27	3	Quia donec superest halitus in me, et spiritus Dei in naribus meis,
  14579 Job	Job	18	27	4	non loquentur labia mea iniquitatem, nec lingua mea meditabitur mendacium.
  14580 Job	Job	18	27	5	Absit a me ut justos vos esse judicem : donec deficiam, non recedam ab innocentia mea.
  14581 Job	Job	18	27	6	Justificationem meam, quam coepi tenere, non deseram : neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.
  14582 Job	Job	18	27	7	Sit ut impius, inimicus meus, et adversarius meus quasi iniquus.
  14583 Job	Job	18	27	8	Quae est enim spes hypocritae, si avare rapiat, et non liberet Deus animam ejus ?
  14584 Job	Job	18	27	9	Numquid Deus audiet clamorem ejus, cum venerit super eum angustia ?
  14585 Job	Job	18	27	10	aut poterit in Omnipotente delectari, et invocare Deum omni tempore ?
  14586 Job	Job	18	27	11	Docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat, nec abscondam.
  14587 Job	Job	18	27	12	Ecce vos omnes nostis : et quid sine causa vana loquimini ?
  14588 Job	Job	18	27	13	Haec est pars hominis impii apud Deum, et haereditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient.
  14589 Job	Job	18	27	14	Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt, et nepotes ejus non saturabuntur pane :
  14590 Job	Job	18	27	15	qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu, et viduae illius non plorabunt.
  14591 Job	Job	18	27	16	Si comportaverit quasi terram argentum, et sicut lutum praeparaverit vestimenta :
  14592 Job	Job	18	27	17	praeparabit quidem, sed justus vestietur illis, et argentum innocens dividet.
  14593 Job	Job	18	27	18	Aedificavit sicut tinea domum suam, et sicut custos fecit umbraculum.
  14594 Job	Job	18	27	19	Dives, cum dormierit, nihil secum auferet : aperiet oculos suos, et nihil inveniet.
  14595 Job	Job	18	27	20	Apprehendet eum quasi aqua inopia : nocte opprimet eum tempestas.
  14596 Job	Job	18	27	21	Tollet eum ventus urens, et auferet, et velut turbo rapiet eum de loco suo.
  14597 Job	Job	18	27	22	Et mittet super eum, et non parcet : de manu ejus fugiens fugiet.
  14598 Job	Job	18	27	23	Stringet super eum manus suas, et sibilabit super illum, intuens locum ejus.]
  14599 Job	Job	18	28	1	[Habet argentum venarum suarum principia, et auro locus est in quo conflatur.
  14600 Job	Job	18	28	2	Ferrum de terra tollitur, et lapis solutus calore in aes vertitur.
  14601 Job	Job	18	28	3	Tempus posuit tenebris, et universorum finem ipse considerat : lapidem quoque caliginis et umbram mortis.
  14602 Job	Job	18	28	4	Dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est pes egentis hominis, et invios.
  14603 Job	Job	18	28	5	Terra de qua oriebatur panis, in loco suo igni subversa est.
  14604 Job	Job	18	28	6	Locus sapphiri lapides ejus, et glebae illius aurum.
  14605 Job	Job	18	28	7	Semitam ignoravit avis, nec intuitus est eam oculus vulturis.
  14606 Job	Job	18	28	8	Non calcaverunt eam filii institorum, nec pertransivit per eam leaena.
  14607 Job	Job	18	28	9	Ad silicem extendit manum suam : subvertit a radicibus montes.
  14608 Job	Job	18	28	10	In petris rivos excidit, et omne pretiosum vidit oculus ejus.
  14609 Job	Job	18	28	11	Profunda quoque fluviorum scrutatus est, et abscondita in lucem produxit.
  14610 Job	Job	18	28	12	Sapientia vero ubi invenitur ? et quis est locus intelligentiae ?
  14611 Job	Job	18	28	13	Nescit homo pretium ejus, nec invenitur in terra suaviter viventium.
  14612 Job	Job	18	28	14	Abyssus dicit : Non est in me, et mare loquitur : Non est mecum.
  14613 Job	Job	18	28	15	Non dabitur aurum obrizum pro ea, nec appendetur argentum in commutatione ejus.
  14614 Job	Job	18	28	16	Non conferetur tinctis Indiae coloribus, nec lapidi sardonycho pretiosissimo vel sapphiro.
  14615 Job	Job	18	28	17	Non adaequabitur ei aurum vel vitrum, nec commutabuntur pro ea vasa auri.
  14616 Job	Job	18	28	18	Excelsa et eminentia non memorabuntur comparatione ejus : trahitur autem sapientia de occultis.
  14617 Job	Job	18	28	19	Non adaequabitur ei topazius de Aethiopia, nec tincturae mundissimae componetur.
  14618 Job	Job	18	28	20	Unde ergo sapientia venit ? et quis est locus intelligentiae ?
  14619 Job	Job	18	28	21	Abscondita est ab oculis omnium viventium : volucres quoque caeli latet.
  14620 Job	Job	18	28	22	Perditio et mors dixerunt : Auribus nostris audivimus famam ejus.
  14621 Job	Job	18	28	23	Deus intelligit viam ejus, et ipse novit locum illius.
  14622 Job	Job	18	28	24	Ipse enim fines mundi intuetur, et omnia quae sub caelo sunt respicit.
  14623 Job	Job	18	28	25	Qui fecit ventis pondus, et aquas appendit in mensura.
  14624 Job	Job	18	28	26	Quando ponebat pluviis legem, et viam procellis sonantibus :
  14625 Job	Job	18	28	27	tunc vidit illam et enarravit, et praeparavit, et investigavit.
  14626 Job	Job	18	28	28	Et dixit homini : Ecce timor Domini, ipsa est sapientia ; et recedere a malo, intelligentia.]
  14627 Job	Job	18	29	1	Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit :
  14628 Job	Job	18	29	2	[Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos, secundum dies quibus Deus custodiebat me ?
  14629 Job	Job	18	29	3	Quando splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris :
  14630 Job	Job	18	29	4	sicut fui in diebus adolescentiae meae, quando secreto Deus erat in tabernaculo meo :
  14631 Job	Job	18	29	5	quando erat Omnipotens mecum, et in circuitu meo pueri mei :
  14632 Job	Job	18	29	6	quando lavabam pedes meos butyro, et petra fundebat mihi rivos olei :
  14633 Job	Job	18	29	7	quando procedebam ad portam civitatis, et in platea parabant cathedram mihi.
  14634 Job	Job	18	29	8	Videbant me juvenes, et abscondebantur : et senes assurgentes stabant.
  14635 Job	Job	18	29	9	Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo.
  14636 Job	Job	18	29	10	Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhaerebat.
  14637 Job	Job	18	29	11	Auris audiens beatificabat me, et oculus videns testimonium reddebat mihi :
  14638 Job	Job	18	29	12	eo quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor.
  14639 Job	Job	18	29	13	Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum.
  14640 Job	Job	18	29	14	Justitia indutus sum, et vestivi me, sicut vestimento et diademate, judicio meo.
  14641 Job	Job	18	29	15	Oculus fui caeco, et pes claudo.
  14642 Job	Job	18	29	16	Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam.
  14643 Job	Job	18	29	17	Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam.
  14644 Job	Job	18	29	18	Dicebamque : In nidulo meo moriar, et sicut palma multiplicabo dies.
  14645 Job	Job	18	29	19	Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in messione mea.
  14646 Job	Job	18	29	20	Gloria mea semper innovabitur, et arcus meus in manu mea instaurabitur.
  14647 Job	Job	18	29	21	Qui me audiebant, expectabant sententiam, et intenti tacebant ad consilium meum.
  14648 Job	Job	18	29	22	Verbis meis addere nihil audebant, et super illos stillabat eloquium meum.
  14649 Job	Job	18	29	23	Expectabant me sicut pluviam, et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum.
  14650 Job	Job	18	29	24	Siquando ridebam ad eos, non credebant : et lux vultus mei non cadebat in terram.
  14651 Job	Job	18	29	25	Si voluissem ire ad eos, sedebam primus : cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen moerentium consolator.]
  14652 Job	Job	18	30	1	[Nunc autem derident me juniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei :
  14653 Job	Job	18	30	2	quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo, et vita ipsa putabantur indigni :
  14654 Job	Job	18	30	3	egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, squallentes calamitate et miseria.
  14655 Job	Job	18	30	4	Et mandebant herbas, et arborum cortices, et radix juniperorum erat cibus eorum :
  14656 Job	Job	18	30	5	qui de convallibus ista rapientes, cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant.
  14657 Job	Job	18	30	6	In desertis habitabant torrentium, et in cavernis terrae, vel super glaream :
  14658 Job	Job	18	30	7	qui inter hujuscemodi laetabantur, et esse sub sentibus delicias computabant :
  14659 Job	Job	18	30	8	filii stultorum et ignobilium, et in terra penitus non parentes.
  14660 Job	Job	18	30	9	Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis in proverbium.
  14661 Job	Job	18	30	10	Abominantur me, et longe fugiunt a me, et faciem meam conspuere non verentur.
  14662 Job	Job	18	30	11	Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me, et frenum posuit in os meum.
  14663 Job	Job	18	30	12	Ad dexteram orientis calamitates meae illico surrexerunt : pedes meos subverterunt, et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis.
  14664 Job	Job	18	30	13	Dissipaverunt itinera mea ; insidiati sunt mihi, et praevaluerunt : et non fuit qui ferret auxilium.
  14665 Job	Job	18	30	14	Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me, et ad meas miserias devoluti sunt.
  14666 Job	Job	18	30	15	Redactus sum in nihilum : abstulisti quasi ventus desiderium meum, et velut nubes pertransiit salus mea.
  14667 Job	Job	18	30	16	Nunc autem in memetipso marcescit anima mea, et possident me dies afflictionis.
  14668 Job	Job	18	30	17	Nocte os meum perforatur doloribus, et qui me comedunt, non dormiunt.
  14669 Job	Job	18	30	18	In multitudine eorum consumitur vestimentum meum, et quasi capitio tunicae succinxerunt me.
  14670 Job	Job	18	30	19	Comparatus sum luto, et assimilatus sum favillae et cineri.
  14671 Job	Job	18	30	20	Clamo ad te, et non exaudis me : sto, et non respicis me.
  14672 Job	Job	18	30	21	Mutatus es mihi in crudelem, et in duritia manus tuae adversaris mihi.
  14673 Job	Job	18	30	22	Elevasti me, et quasi super ventum ponens ; elisisti me valide.
  14674 Job	Job	18	30	23	Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi.
  14675 Job	Job	18	30	24	Verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam : et si corruerint, ipse salvabis.
  14676 Job	Job	18	30	25	Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi.
  14677 Job	Job	18	30	26	Expectabam bona, et venerunt mihi mala : praestolabar lucem, et eruperunt tenebrae.
  14678 Job	Job	18	30	27	Interiora mea efferbuerunt absque ulla requie : praevenerunt me dies afflictionis.
  14679 Job	Job	18	30	28	Moerens incedebam sine furore ; consurgens, in turba clamabam.
  14680 Job	Job	18	30	29	Frater fui draconum, et socius struthionum.
  14681 Job	Job	18	30	30	Cutis mea denigrata est super me, et ossa mea aruerunt prae caumate.
  14682 Job	Job	18	30	31	Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium.]
  14683 Job	Job	18	31	1	[Pepigi foedus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine.
  14684 Job	Job	18	31	2	Quam enim partem haberet in me Deus desuper, et haereditatem Omnipotens de excelsis ?
  14685 Job	Job	18	31	3	Numquid non perditio est iniquo, et alienatio operantibus injustitiam ?
  14686 Job	Job	18	31	4	Nonne ipse considerat vias meas, et cunctos gressus meos dinumerat ?
  14687 Job	Job	18	31	5	Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus,
  14688 Job	Job	18	31	6	appendat me in statera justa, et sciat Deus simplicitatem meam.
  14689 Job	Job	18	31	7	Si declinavit gressus meus de via, et si secutum est oculos meos cor meum, et si manibus meis adhaesit macula,
  14690 Job	Job	18	31	8	seram, et alius comedat, et progenies mea eradicetur.
  14691 Job	Job	18	31	9	Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum,
  14692 Job	Job	18	31	10	scortum alterius sit uxor mea, et super illam incurventur alii.
  14693 Job	Job	18	31	11	Hoc enim nefas est, et iniquitas maxima.
  14694 Job	Job	18	31	12	Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina.
  14695 Job	Job	18	31	13	Si contempsi subire judicium cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me :
  14696 Job	Job	18	31	14	quid enim faciam cum surrexerit ad judicandum Deus ? et cum quaesierit, quid respondebo illi ?
  14697 Job	Job	18	31	15	Numquid non in utero fecit me, qui et illum operatus est, et formavit me in vulva unus ?
  14698 Job	Job	18	31	16	Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduae expectare feci ;
  14699 Job	Job	18	31	17	si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea
  14700 Job	Job	18	31	18	(quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meae egressa est mecum) ;
  14701 Job	Job	18	31	19	si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem ;
  14702 Job	Job	18	31	20	si non benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus est ;
  14703 Job	Job	18	31	21	si levavi super pupillum manum meam, etiam cum viderem me in porta superiorem :
  14704 Job	Job	18	31	22	humerus meus a junctura sua cadat, et brachium meum cum suis ossibus confringatur.
  14705 Job	Job	18	31	23	Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus ejus ferre non potui.
  14706 Job	Job	18	31	24	Si putavi aurum robur meum, et obrizo dixi : Fiducia mea ;
  14707 Job	Job	18	31	25	si laetatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima reperit manus mea ;
  14708 Job	Job	18	31	26	si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare,
  14709 Job	Job	18	31	27	et laetatum est in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo :
  14710 Job	Job	18	31	28	quae est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum.
  14711 Job	Job	18	31	29	Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum :
  14712 Job	Job	18	31	30	non enim dedi ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam ejus.
  14713 Job	Job	18	31	31	Si non dixerunt viri tabernaculi mei : Quis det de carnibus ejus, ut saturemur ?
  14714 Job	Job	18	31	32	foris non mansit peregrinus : ostium meum viatori patuit.
  14715 Job	Job	18	31	33	Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam ;
  14716 Job	Job	18	31	34	si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me : et non magis tacui, nec egressus sum ostium.
  14717 Job	Job	18	31	35	Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat Omnipotens, et librum scribat ipse qui judicat,
  14718 Job	Job	18	31	36	ut in humero meo portem illum, et circumdem illum quasi coronam mihi ?
  14719 Job	Job	18	31	37	Per singulos gradus meos pronuntiabo illum, et quasi principi offeram eum.
  14720 Job	Job	18	31	38	Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci ejus deflent :
  14721 Job	Job	18	31	39	si fructus ejus comedi absque pecunia, et animam agricolarum ejus afflixi :
  14722 Job	Job	18	31	40	pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina.] Finita sunt verba Job.
  14723 Job	Job	18	32	1	Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur.
  14724 Job	Job	18	32	2	Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram : iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo.
  14725 Job	Job	18	32	3	Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job.
  14726 Job	Job	18	32	4	Igitur Eliu expectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur.
  14727 Job	Job	18	32	5	Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.
  14728 Job	Job	18	32	6	Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit : [Junior sum tempore, vos autem antiquiores : idcirco, demisso capite, veritus sum vobis indicare meam sententiam.
  14729 Job	Job	18	32	7	Sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur, et annorum multitudo doceret sapientiam.
  14730 Job	Job	18	32	8	Sed, ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.
  14731 Job	Job	18	32	9	Non sunt longaevi sapientes, nec senes intelligunt judicium.
  14732 Job	Job	18	32	10	Ideo dicam : Audite me : ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.
  14733 Job	Job	18	32	11	Expectavi enim sermones vestros ; audivi prudentiam vestram, donec disceptaremini sermonibus ;
  14734 Job	Job	18	32	12	et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam : sed, ut video, non est qui possit arguere Job, et respondere ex vobis sermonibus ejus.
  14735 Job	Job	18	32	13	Ne forte dicatis : Invenimus sapientiam : Deus projecit eum, non homo.
  14736 Job	Job	18	32	14	Nihil locutus est mihi : et ego non secundum sermones vestros respondebo illi.
  14737 Job	Job	18	32	15	Extimuerunt, nec responderunt ultra, abstuleruntque a se eloquia.
  14738 Job	Job	18	32	16	Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti : steterunt, nec ultra responderunt :
  14739 Job	Job	18	32	17	respondebo et ego partem meam, et ostendam scientiam meam.
  14740 Job	Job	18	32	18	Plenus sum enim sermonibus, et coarctat me spiritus uteri mei.
  14741 Job	Job	18	32	19	En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas disrumpit.
  14742 Job	Job	18	32	20	Loquar, et respirabo paululum : aperiam labia mea, et respondebo.
  14743 Job	Job	18	32	21	Non accipiam personam viri, et Deum homini non aequabo.
  14744 Job	Job	18	32	22	Nescio enim quamdiu subsistam, et si post modicum tollat me factor meus.]
  14745 Job	Job	18	33	1	[Audi igitur, Job, eloquia mea, et omnes sermones meos ausculta.
  14746 Job	Job	18	33	2	Ecce aperui os meum : loquatur lingua mea in faucibus meis.
  14747 Job	Job	18	33	3	Simplici corde meo sermones mei, et sententiam puram labia mea loquentur.
  14748 Job	Job	18	33	4	Spiritus Dei fecit me, et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.
  14749 Job	Job	18	33	5	Si potes, responde mihi, et adversus faciem meam consiste.
  14750 Job	Job	18	33	6	Ecce, et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum.
  14751 Job	Job	18	33	7	Verumtamen miraculum meum non te terreat, et eloquentia mea non sit tibi gravis.
  14752 Job	Job	18	33	8	Dixisti ergo in auribus meis, et vocem verborum tuorum audivi :
  14753 Job	Job	18	33	9	Mundus sum ego, et absque delicto : immaculatus, et non est iniquitas in me.
  14754 Job	Job	18	33	10	Quia querelas in me reperit, ideo arbitratus est me inimicum sibi.
  14755 Job	Job	18	33	11	Posuit in nervo pedes meos ; custodivit omnes semitas meas.
  14756 Job	Job	18	33	12	Hoc est ergo in quo non es justificatus : respondebo tibi, quia major sit Deus homine.
  14757 Job	Job	18	33	13	Adversus eum contendis, quod non ad omnia verba responderit tibi ?
  14758 Job	Job	18	33	14	Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit.
  14759 Job	Job	18	33	15	Per somnium, in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo,
  14760 Job	Job	18	33	16	tunc aperit aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina,
  14761 Job	Job	18	33	17	ut avertat hominem ab his quae facit, et liberet eum de superbia,
  14762 Job	Job	18	33	18	eruens animam ejus a corruptione, et vitam illius ut non transeat in gladium.
  14763 Job	Job	18	33	19	Increpat quoque per dolorem in lectulo, et omnia ossa ejus marcescere facit.
  14764 Job	Job	18	33	20	Abominabilis ei fit in vita sua panis, et animae illius cibus ante desiderabilis.
  14765 Job	Job	18	33	21	Tabescet caro ejus, et ossa, quae tecta fuerant, nudabuntur.
  14766 Job	Job	18	33	22	Appropinquavit corruptioni anima ejus, et vita illius mortiferis.
  14767 Job	Job	18	33	23	Si fuerit pro eo angelus loquens, unus de millibus, ut annuntiet hominis aequitatem,
  14768 Job	Job	18	33	24	miserebitur ejus, et dicet : Libera eum, ut non descendat in corruptionem : inveni in quo ei propitier.
  14769 Job	Job	18	33	25	Consumpta est caro ejus a suppliciis : revertatur ad dies adolescentiae suae.
  14770 Job	Job	18	33	26	Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit : et videbit faciem ejus in jubilo, et reddet homini justitiam suam.
  14771 Job	Job	18	33	27	Respiciet homines, et dicet : Peccavi, et vere deliqui, et ut eram dignus, non recepi.
  14772 Job	Job	18	33	28	Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum, sed vivens lucem videret.
  14773 Job	Job	18	33	29	Ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos,
  14774 Job	Job	18	33	30	ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet luce viventium.
  14775 Job	Job	18	33	31	Attende, Job, et audi me : et tace, dum ego loquor.
  14776 Job	Job	18	33	32	Si autem habes quod loquaris, responde mihi : loquere, volo enim te apparere justum.
  14777 Job	Job	18	33	33	Quod si non habes, audi me : tace, et docebo te sapientiam.]
  14778 Job	Job	18	34	1	Pronuntians itaque Eliu, etiam haec locutus est :
  14779 Job	Job	18	34	2	[Audite, sapientes, verba mea : et eruditi, auscultate me.
  14780 Job	Job	18	34	3	Auris enim verba probat, et guttur escas gustu dijudicat.
  14781 Job	Job	18	34	4	Judicium eligamus nobis, et inter nos videamus quid sit melius.
  14782 Job	Job	18	34	5	Quia dixit Job : Justus sum, et Deus subvertit judicium meum.
  14783 Job	Job	18	34	6	In judicando enim me mendacium est : violenta sagitta mea absque ullo peccato.
  14784 Job	Job	18	34	7	Quis est vir ut est Job, qui bibit subsannationem quasi aquam :
  14785 Job	Job	18	34	8	qui graditur cum operantibus iniquitatem, et ambulat cum viris impiis ?
  14786 Job	Job	18	34	9	Dixit enim : Non placebit vir Deo, etiam si cucurrerit cum eo.
  14787 Job	Job	18	34	10	Ideo, viri cordati, audite me : absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas.
  14788 Job	Job	18	34	11	Opus enim hominis reddet ei, et juxta vias singulorum restituet eis.
  14789 Job	Job	18	34	12	Vere enim Deus non condemnabit frustra, nec Omnipotens subvertet judicium.
  14790 Job	Job	18	34	13	Quem constituit alium super terram ? aut quem posuit super orbem quem fabricatus est ?
  14791 Job	Job	18	34	14	Si direxerit ad eum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet.
  14792 Job	Job	18	34	15	Deficiet omnis caro simul, et homo in cinerem revertetur.
  14793 Job	Job	18	34	16	Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur, et ausculta vocem eloquii mei :
  14794 Job	Job	18	34	17	numquid qui non amat judicium sanari potest ? et quomodo tu eum qui justus est in tantum condemnas ?
  14795 Job	Job	18	34	18	Qui dicit regi : Apostata ; qui vocat duces impios ;
  14796 Job	Job	18	34	19	qui non accipit personas principum, nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem : opus enim manuum ejus sunt universi.
  14797 Job	Job	18	34	20	Subito morientur, et in media nocte turbabuntur populi : et pertransibunt, et auferent violentum absque manu.
  14798 Job	Job	18	34	21	Oculi enim ejus super vias hominum, et omnes gressus eorum considerat.
  14799 Job	Job	18	34	22	Non sunt tenebrae, et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem,
  14800 Job	Job	18	34	23	neque enim ultra in hominis potestate est, ut veniat ad Deum in judicium.
  14801 Job	Job	18	34	24	Conteret multos, et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis.
  14802 Job	Job	18	34	25	Novit enim opera eorum, et idcirco inducet noctem, et conterentur.
  14803 Job	Job	18	34	26	Quasi impios percussit eos in loco videntium :
  14804 Job	Job	18	34	27	qui quasi de industria recesserunt ab eo, et omnes vias ejus intelligere noluerunt :
  14805 Job	Job	18	34	28	ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni, et audiret vocem pauperum.
  14806 Job	Job	18	34	29	Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet ? ex quo absconderit vultum, quis est qui contempletur eum, et super gentes, et super omnes homines ?
  14807 Job	Job	18	34	30	Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi.
  14808 Job	Job	18	34	31	Quia ergo ego locutus sum ad Deum, te quoque non prohibebo.
  14809 Job	Job	18	34	32	Si erravi, tu doce me ; si iniquitatem locutus sum, ultra non addam.
  14810 Job	Job	18	34	33	Numquid a te Deus expetit eam, quia displicuit tibi ? tu enim coepisti loqui, et non ego : quod si quid nosti melius, loquere.
  14811 Job	Job	18	34	34	Viri intelligentes loquantur mihi, et vir sapiens audiat me.
  14812 Job	Job	18	34	35	Job autem stulte locutus est, et verba illius non sonant disciplinam.
  14813 Job	Job	18	34	36	Pater mi, probetur Job usque ad finem : ne desinas ab homine iniquitatis :
  14814 Job	Job	18	34	37	quia addit super peccata sua blasphemiam, inter nos interim constringatur : et tunc ad judicium provocet sermonibus suis Deum.]
  14815 Job	Job	18	35	1	Igitur Eliu haec rursum locutus est :
  14816 Job	Job	18	35	2	[Numquid aequa tibi videtur tua cogitatio, ut diceres : Justior sum Deo ?
  14817 Job	Job	18	35	3	Dixisti enim : Non tibi placet quod rectum est : vel quid tibi proderit, si ego peccavero ?
  14818 Job	Job	18	35	4	Itaque ego respondebo sermonibus tuis, et amicis tuis tecum.
  14819 Job	Job	18	35	5	Suspice caelum, et intuere : et contemplare aethera quod altior te sit.
  14820 Job	Job	18	35	6	Si peccaveris, quid ei nocebis ? et si multiplicatae fuerint iniquitates tuae, quid facies contra eum ?
  14821 Job	Job	18	35	7	Porro si juste egeris, quid donabis ei ? aut quid de manu tua accipiet ?
  14822 Job	Job	18	35	8	Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua : et filium hominis adjuvabit justitia tua.
  14823 Job	Job	18	35	9	Propter multitudinem calumniatorum clamabunt, et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum.
  14824 Job	Job	18	35	10	Et non dixit : Ubi est Deus qui fecit me, qui dedit carmina in nocte ;
  14825 Job	Job	18	35	11	qui docet nos super jumenta terrae, et super volucres caeli erudit nos ?
  14826 Job	Job	18	35	12	Ibi clamabunt, et non exaudiet, propter superbiam malorum.
  14827 Job	Job	18	35	13	Non ergo frustra audiet Deus, et Omnipotens causas singulorum intuebitur.
  14828 Job	Job	18	35	14	Etiam cum dixeris : Non considerat : judicare coram illo, et expecta eum.
  14829 Job	Job	18	35	15	Nunc enim non infert furorem suum, nec ulciscitur scelus valde.
  14830 Job	Job	18	35	16	Ergo Job frustra aperit os suum, et absque scientia verba multiplicat.]
  14831 Job	Job	18	36	1	Addens quoque Eliu, haec locutus est :
  14832 Job	Job	18	36	2	[Sustine me paululum, et indicabo tibi : adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.
  14833 Job	Job	18	36	3	Repetam scientiam meam a principio, et operatorem meum probabo justum.
  14834 Job	Job	18	36	4	Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfecta scientia probabitur tibi.
  14835 Job	Job	18	36	5	Deus potentes non abjicit, cum et ipse sit potens :
  14836 Job	Job	18	36	6	sed non salvat impios, et judicium pauperibus tribuit.
  14837 Job	Job	18	36	7	Non auferet a justo oculos suos : et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur.
  14838 Job	Job	18	36	8	Et si fuerint in catenis, et vinciantur funibus paupertatis,
  14839 Job	Job	18	36	9	indicabit eis opera eorum, et scelera eorum, quia violenti fuerunt.
  14840 Job	Job	18	36	10	Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat : et loquetur, ut revertantur ab iniquitate.
  14841 Job	Job	18	36	11	Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono, et annos suos in gloria :
  14842 Job	Job	18	36	12	si autem non audierint, transibunt per gladium, et consumentur in stultitia.
  14843 Job	Job	18	36	13	Simulatores et callidi provocant iram Dei, neque clamabunt cum vincti fuerint.
  14844 Job	Job	18	36	14	Morietur in tempestate anima eorum, et vita eorum inter effeminatos.
  14845 Job	Job	18	36	15	Eripiet de angustia sua pauperem, et revelabit in tribulatione aurem ejus.
  14846 Job	Job	18	36	16	Igitur salvabit te de ore angusto latissime, et non habente fundamentum subter se : requies autem mensae tuae erit plena pinguedine.
  14847 Job	Job	18	36	17	Causa tua quasi impii judicata est : causam judiciumque recipies.
  14848 Job	Job	18	36	18	Non te ergo superet ira ut aliquem opprimas : nec multitudo donorum inclinet te.
  14849 Job	Job	18	36	19	Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robustos fortitudine.
  14850 Job	Job	18	36	20	Ne protrahas noctem, ut ascendant populi pro eis.
  14851 Job	Job	18	36	21	Cave ne declines ad iniquitatem : hanc enim coepisti sequi post miseriam.
  14852 Job	Job	18	36	22	Ecce Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus.
  14853 Job	Job	18	36	23	Quis poterit scrutari vias ejus ? aut quis potest ei dicere : Operatus es iniquitatem ?
  14854 Job	Job	18	36	24	Memento quod ignores opus ejus, de quo cecinerunt viri.
  14855 Job	Job	18	36	25	Omnes homines vident eum : unusquisque intuetur procul.
  14856 Job	Job	18	36	26	Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram : numerus annorum ejus inaestimabilis.
  14857 Job	Job	18	36	27	Qui aufert stillas pluviae, et effundit imbres ad instar gurgitum,
  14858 Job	Job	18	36	28	qui de nubibus fluunt quae praetexunt cuncta desuper.
  14859 Job	Job	18	36	29	Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum,
  14860 Job	Job	18	36	30	et fulgurare lumine suo desuper, cardines quoque maris operiet.
  14861 Job	Job	18	36	31	Per haec enim judicat populos, et dat escas multis mortalibus.
  14862 Job	Job	18	36	32	In manibus abscondit lucem, et praecepit ei ut rursus adveniat.
  14863 Job	Job	18	36	33	Annuntiat de ea amico suo, quod possessio ejus sit, et ad eam possit ascendere.]
  14864 Job	Job	18	37	1	[Super hoc expavit cor meum, et emotum est de loco suo.
  14865 Job	Job	18	37	2	Audite auditionem in terrore vocis ejus, et sonum de ore illius procedentem.
  14866 Job	Job	18	37	3	Subter omnes caelos ipse considerat, et lumen illius super terminos terrae.
  14867 Job	Job	18	37	4	Post eum rugiet sonitus ; tonabit voce magnitudinis suae : et non investigabitur, cum audita fuerit vox ejus.
  14868 Job	Job	18	37	5	Tonabit Deus in voce sua mirabiliter, qui facit magna et inscrutabilia ;
  14869 Job	Job	18	37	6	qui praecipit nivi ut descendat in terram, et hiemis pluviis, et imbri fortitudinis suae ;
  14870 Job	Job	18	37	7	qui in manu omnium hominum signat, ut noverint singuli opera sua.
  14871 Job	Job	18	37	8	Ingredietur bestia latibulum, et in antro suo morabitur.
  14872 Job	Job	18	37	9	Ab interioribus egredietur tempestas, et ab Arcturo frigus.
  14873 Job	Job	18	37	10	Flante Deo, concrescit gelu, et rursum latissimae funduntur aquae.
  14874 Job	Job	18	37	11	Frumentum desiderat nubes, et nubes spargunt lumen suum.
  14875 Job	Job	18	37	12	Quae lustrant per circuitum, quocumque eas voluntas gubernantis duxerit, ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrarum :
  14876 Job	Job	18	37	13	sive in una tribu, sive in terra sua, sive in quocumque loco misericordiae suae eas jusserit inveniri.
  14877 Job	Job	18	37	14	Ausculta haec, Job : sta, et considera mirabilia Dei.
  14878 Job	Job	18	37	15	Numquid scis quando praeceperit Deus pluviis, ut ostenderent lucem nubium ejus ?
  14879 Job	Job	18	37	16	Numquid nosti semitas nubium magnas, et perfectas scientias ?
  14880 Job	Job	18	37	17	Nonne vestimenta tua calida sunt, cum perflata fuerit terra austro ?
  14881 Job	Job	18	37	18	Tu forsitan cum eo fabricatus es caelos, qui solidissimi quasi aere fusi sunt.
  14882 Job	Job	18	37	19	Ostende nobis quid dicamus illi : nos quippe involvimur tenebris.
  14883 Job	Job	18	37	20	Quis narrabit ei quae loquor ? etiam si locutus fuerit homo, devorabitur.
  14884 Job	Job	18	37	21	At nunc non vident lucem : subito aër cogetur in nubes, et ventus transiens fugabit eas.
  14885 Job	Job	18	37	22	Ab aquilone aurum venit, et ad Deum formidolosa laudatio.
  14886 Job	Job	18	37	23	Digne eum invenire non possumus : magnus fortitudine, et judicio, et justitia : et enarrari non potest.
  14887 Job	Job	18	37	24	Ideo timebunt eum viri, et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes.]
  14888 Job	Job	18	38	1	Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit :
  14889 Job	Job	18	38	2	[Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis ?
  14890 Job	Job	18	38	3	Accinge sicut vir lumbos tuos : interrogabo te, et responde mihi.
  14891 Job	Job	18	38	4	Ubi eras quando ponebam fundamenta terrae ? indica mihi, si habes intelligentiam.
  14892 Job	Job	18	38	5	Quis posuit mensuras ejus, si nosti ? vel quis tetendit super eam lineam ?
  14893 Job	Job	18	38	6	Super quo bases illius solidatae sunt ? aut quis demisit lapidem angularem ejus,
  14894 Job	Job	18	38	7	cum me laudarent simul astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei ?
  14895 Job	Job	18	38	8	Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens ;
  14896 Job	Job	18	38	9	cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem ?
  14897 Job	Job	18	38	10	Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem et ostia,
  14898 Job	Job	18	38	11	et dixi : Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.
  14899 Job	Job	18	38	12	Numquid post ortum tuum praecepisti diluculo, et ostendisti aurorae locum suum ?
  14900 Job	Job	18	38	13	Et tenuisti concutiens extrema terrae, et excussisti impios ex ea ?
  14901 Job	Job	18	38	14	Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum :
  14902 Job	Job	18	38	15	auferetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur.
  14903 Job	Job	18	38	16	Numquid ingressus es profunda maris, et in novissimis abyssi deambulasti ?
  14904 Job	Job	18	38	17	Numquid apertae sunt tibi portae mortis, et ostia tenebrosa vidisti ?
  14905 Job	Job	18	38	18	Numquid considerasti latitudinem terrae ? indica mihi, si nosti, omnia :
  14906 Job	Job	18	38	19	in qua via lux habitet, et tenebrarum quis locus sit :
  14907 Job	Job	18	38	20	ut ducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas domus ejus.
  14908 Job	Job	18	38	21	Sciebas tunc quod nasciturus esses, et numerum dierum tuorum noveras ?
  14909 Job	Job	18	38	22	Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti,
  14910 Job	Job	18	38	23	quae praeparavi in tempus hostis, in diem pugnae et belli ?
  14911 Job	Job	18	38	24	Per quam viam spargitur lux, dividitur aestus super terram ?
  14912 Job	Job	18	38	25	Quis dedit vehementissimo imbri cursum, et viam sonantis tonitrui,
  14913 Job	Job	18	38	26	ut plueret super terram absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur ;
  14914 Job	Job	18	38	27	ut impleret inviam et desolatam, et produceret herbas virentes ?
  14915 Job	Job	18	38	28	Quis est pluviae pater ? vel quis genuit stillas roris ?
  14916 Job	Job	18	38	29	De cujus utero egressa est glacies ? et gelu de caelo quis genuit ?
  14917 Job	Job	18	38	30	In similitudinem lapidis aquae durantur, et superficies abyssi constringitur.
  14918 Job	Job	18	38	31	Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiadas, aut gyrum Arcturi poteris dissipare ?
  14919 Job	Job	18	38	32	Numquid producis luciferum in tempore suo, et vesperum super filios terrae consurgere facis ?
  14920 Job	Job	18	38	33	Numquid nosti ordinem caeli, et pones rationem ejus in terra ?
  14921 Job	Job	18	38	34	Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te ?
  14922 Job	Job	18	38	35	Numquid mittes fulgura, et ibunt, et revertentia dicent tibi : Adsumus ?
  14923 Job	Job	18	38	36	Quis posuit in visceribus hominis sapientiam ? vel quis dedit gallo intelligentiam ?
  14924 Job	Job	18	38	37	Quis enarrabit caelorum rationem ? et concentum caeli quis dormire faciet ?
  14925 Job	Job	18	38	38	Quando fundebatur pulvis in terra, et glebae compingebantur ?
  14926 Job	Job	18	38	39	Numquid capies leaenae praedam, et animam catulorum ejus implebis,
  14927 Job	Job	18	38	40	quando cubant in antris, et in specubus insidiantur ?
  14928 Job	Job	18	38	41	Quis praeparat corvo escam suam, quando pulli ejus clamant ad Deum, vagantes, eo quod non habeant cibos ?]
  14929 Job	Job	18	39	1	[Numquid nosti tempus partus ibicum in petris, vel parturientes cervas observasti ?
  14930 Job	Job	18	39	2	Dinumerasti menses conceptus earum, et scisti tempus partus earum ?
  14931 Job	Job	18	39	3	Incurvantur ad foetum, et pariunt, et rugitus emittunt.
  14932 Job	Job	18	39	4	Separantur filii earum, et pergunt ad pastum : egrediuntur, et non revertuntur ad eas.
  14933 Job	Job	18	39	5	Quis dimisit onagrum liberum, et vincula ejus quis solvit ?
  14934 Job	Job	18	39	6	cui dedi in solitudine domum, et tabernacula ejus in terra salsuginis.
  14935 Job	Job	18	39	7	Contemnit multitudinem civitatis : clamorem exactoris non audit.
  14936 Job	Job	18	39	8	Circumspicit montes pascuae suae, et virentia quaeque perquirit.
  14937 Job	Job	18	39	9	Numquid volet rhinoceros servire tibi, aut morabitur ad praesepe tuum ?
  14938 Job	Job	18	39	10	Numquid alligabis rhinocerota ad arandum loro tuo, aut confringet glebas vallium post te ?
  14939 Job	Job	18	39	11	Numquid fiduciam habebis in magna fortitudine ejus, et derelinques ei labores tuos ?
  14940 Job	Job	18	39	12	Numquid credes illi quod sementem reddat tibi, et aream tuam congreget ?
  14941 Job	Job	18	39	13	Penna struthionis similis est pennis herodii et accipitris.
  14942 Job	Job	18	39	14	Quando derelinquit ova sua in terra, tu forsitan in pulvere calefacies ea ?
  14943 Job	Job	18	39	15	Obliviscitur quod pes conculcet ea, aut bestia agri conterat.
  14944 Job	Job	18	39	16	Duratur ad filios suos, quasi non sint sui : frustra laboravit, nullo timore cogente.
  14945 Job	Job	18	39	17	Privavit enim eam Deus sapientia, nec dedit illi intelligentiam.
  14946 Job	Job	18	39	18	Cum tempus fuerit, in altum alas erigit : deridet equum et ascensorem ejus.
  14947 Job	Job	18	39	19	Numquid praebebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo ejus hinnitum ?
  14948 Job	Job	18	39	20	Numquid suscitabis eum quasi locustas ? gloria narium ejus terror.
  14949 Job	Job	18	39	21	Terram ungula fodit ; exultat audacter : in occursum pergit armatis.
  14950 Job	Job	18	39	22	Contemnit pavorem, nec cedit gladio.
  14951 Job	Job	18	39	23	Super ipsum sonabit pharetra ; vibrabit hasta et clypeus :
  14952 Job	Job	18	39	24	fervens et fremens sorbet terram, nec reputat tubae sonare clangorem.
  14953 Job	Job	18	39	25	Ubi audierit buccinam, dicit : Vah ! procul odoratur bellum : exhortationem ducum, et ululatum exercitus.
  14954 Job	Job	18	39	26	Numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter, expandens alas suas ad austrum ?
  14955 Job	Job	18	39	27	Numquid ad praeceptum tuum elevabitur aquila, et in arduis ponet nidum suum ?
  14956 Job	Job	18	39	28	In petris manet, et in praeruptis silicibus commoratur, atque inaccessis rupibus.
  14957 Job	Job	18	39	29	Inde contemplatur escam, et de longe oculi ejus prospiciunt.
  14958 Job	Job	18	39	30	Pulli ejus lambent sanguinem : et ubicumque cadaver fuerit, statim adest.]
  14959 Job	Job	18	39	31	Et adjecit Dominus, et locutus est ad Job :
  14960 Job	Job	18	39	32	[Numquid qui contendit cum Deo, tam facile conquiescit ? utique qui arguit Deum, debet respondere ei.]
  14961 Job	Job	18	39	33	Respondens autem Job Domino, dixit :
  14962 Job	Job	18	39	34	[Qui leviter locutus sum, respondere quid possum ? manum meam ponam super os meum.
  14963 Job	Job	18	39	35	Unum locutus sum, quod utinam non dixissem : et alterum, quibus ultra non addam.]
  14964 Job	Job	18	40	1	Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit :
  14965 Job	Job	18	40	2	[Accinge sicut vir lumbos tuos : interrogabo te, et indica mihi.
  14966 Job	Job	18	40	3	Numquid irritum facies judicium meum, et condemnabis me, ut tu justificeris ?
  14967 Job	Job	18	40	4	Et si habes brachium sicut Deus ? et si voce simili tonas ?
  14968 Job	Job	18	40	5	Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus.
  14969 Job	Job	18	40	6	Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia.
  14970 Job	Job	18	40	7	Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo.
  14971 Job	Job	18	40	8	Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam.
  14972 Job	Job	18	40	9	Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua.
  14973 Job	Job	18	40	10	Ecce behemoth quem feci tecum, foenum quasi bos comedet.
  14974 Job	Job	18	40	11	Fortitudo ejus in lumbis ejus, et virtus illius in umbilico ventris ejus.
  14975 Job	Job	18	40	12	Stringit caudam suam quasi cedrum ; nervi testiculorum ejus perplexi sunt.
  14976 Job	Job	18	40	13	Ossa ejus velut fistulae aeris ; cartilago illius quasi laminae ferreae.
  14977 Job	Job	18	40	14	Ipse est principium viarum Dei : qui fecit eum applicabit gladium ejus.
  14978 Job	Job	18	40	15	Huic montes herbas ferunt : omnes bestiae agri ludent ibi.
  14979 Job	Job	18	40	16	Sub umbra dormit in secreto calami, et in locis humentibus.
  14980 Job	Job	18	40	17	Protegunt umbrae umbram ejus : circumdabunt eum salices torrentis.
  14981 Job	Job	18	40	18	Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus.
  14982 Job	Job	18	40	19	In oculis ejus quasi hamo capiet eum, et in sudibus perforabit nares ejus.
  14983 Job	Job	18	40	20	An extrahere poteris Leviathan hamo, et fune ligabis linguam ejus ?
  14984 Job	Job	18	40	21	Numquid pones circulum in naribus ejus, aut armilla perforabis maxillam ejus ?
  14985 Job	Job	18	40	22	Numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia ?
  14986 Job	Job	18	40	23	Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum ?
  14987 Job	Job	18	40	24	Numquid illudes ei quasi avi, aut ligabis eum ancillis tuis ?
  14988 Job	Job	18	40	25	Concident eum amici ? divident illum negotiatores ?
  14989 Job	Job	18	40	26	Numquid implebis sagenas pelle ejus, et gurgustium piscium capite illius ?
  14990 Job	Job	18	40	27	Pone super eum manum tuam : memento belli, nec ultra addas loqui.
  14991 Job	Job	18	40	28	Ecce spes ejus frustrabitur eum, et videntibus cunctis praecipitabitur.]
  14992 Job	Job	18	41	1	[Non quasi crudelis suscitabo eum : quis enim resistere potest vultui meo ?
  14993 Job	Job	18	41	2	Quis ante dedit mihi, ut reddam ei ? omnia quae sub caelo sunt, mea sunt.
  14994 Job	Job	18	41	3	Non parcam ei, et verbis potentibus, et ad deprecandum compositis.
  14995 Job	Job	18	41	4	Quis revelabit faciem indumenti ejus ? et in medium oris ejus quis intrabit ?
  14996 Job	Job	18	41	5	Portas vultus ejus quis aperiet ? per gyrum dentium ejus formido.
  14997 Job	Job	18	41	6	Corpus illius quasi scuta fusilia, compactum squamis se prementibus.
  14998 Job	Job	18	41	7	Una uni conjungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas.
  14999 Job	Job	18	41	8	Una alteri adhaerebit, et tenentes se nequaquam separabuntur.
  15000 Job	Job	18	41	9	Sternutatio ejus splendor ignis, et oculi ejus ut palpebrae diluculi.
  15001 Job	Job	18	41	10	De ore ejus lampades procedunt, sicut taedae ignis accensae.
  15002 Job	Job	18	41	11	De naribus ejus procedit fumus, sicut ollae succensae atque ferventis.
  15003 Job	Job	18	41	12	Halitus ejus prunas ardere facit, et flamma de ore ejus egreditur.
  15004 Job	Job	18	41	13	In collo ejus morabitur fortitudo, et faciem ejus praecedit egestas.
  15005 Job	Job	18	41	14	Membra carnium ejus cohaerentia sibi : mittet contra eum fulmina, et ad locum alium non ferentur.
  15006 Job	Job	18	41	15	Cor ejus indurabitur tamquam lapis, et stringetur quasi malleatoris incus.
  15007 Job	Job	18	41	16	Cum sublatus fuerit, timebunt angeli, et territi purgabuntur.
  15008 Job	Job	18	41	17	Cum apprehenderit eum gladius, subsistere non poterit, neque hasta, neque thorax :
  15009 Job	Job	18	41	18	reputabit enim quasi paleas ferrum, et quasi lignum putridum aes.
  15010 Job	Job	18	41	19	Non fugabit eum vir sagittarius : in stipulam versi sunt ei lapides fundae.
  15011 Job	Job	18	41	20	Quasi stipulam aestimabit malleum, et deridebit vibrantem hastam.
  15012 Job	Job	18	41	21	Sub ipso erunt radii solis, et sternet sibi aurum quasi lutum.
  15013 Job	Job	18	41	22	Fervescere faciet quasi ollam profundum mare, et ponet quasi cum unguenta bulliunt.
  15014 Job	Job	18	41	23	Post eum lucebit semita : aestimabit abyssum quasi senescentem.
  15015 Job	Job	18	41	24	Non est super terram potestas quae comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret.
  15016 Job	Job	18	41	25	Omne sublime videt : ipse est rex super universos filios superbiae.]
  15017 Job	Job	18	42	1	Respondens autem Job Domino, dixit :
  15018 Job	Job	18	42	2	[Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio.
  15019 Job	Job	18	42	3	Quis est iste qui celat consilium absque scientia ? ideo insipienter locutus sum, et quae ultra modum excederent scientiam meam.
  15020 Job	Job	18	42	4	Audi, et ego loquar : interrogabo te, et responde mihi.
  15021 Job	Job	18	42	5	Auditu auris audivi te : nunc autem oculus meus videt te.
  15022 Job	Job	18	42	6	Idcirco ipse me reprehendo, et ago poenitentiam in favilla et cinere.]
  15023 Job	Job	18	42	7	Postquam autem locutus est Dominus verba haec ad Job, dixit ad Eliphaz Themanitem : Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job.
  15024 Job	Job	18	42	8	Sumite ergo vobis septem tauros et septem arietes, et ite ad servum meum Job, et offerte holocaustum pro vobis : Job autem servus meus orabit pro vobis. Faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia : neque enim locuti estis ad me recta, sicut servus meus Job.
  15025 Job	Job	18	42	9	Abierunt ergo Eliphaz Themanites, et Baldad Suhites, et Sophar Naamathites, et fecerunt sicut locutus fuerat Dominus ad eos : et suscepit Dominus faciem Job.
  15026 Job	Job	18	42	10	Dominus quoque conversus est ad poenitentiam Job, cum oraret ille pro amicis suis : et addidit Dominus omnia quaecumque fuerant Job, duplicia.
  15027 Job	Job	18	42	11	Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universae sorores suae, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo ejus : et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum : et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam.
  15028 Job	Job	18	42	12	Dominus autem benedixit novissimis Job magis quam principio ejus : et facta sunt ei quatuordecim millia ovium, et sex millia camelorum, et mille juga boum, et mille asinae.
  15029 Job	Job	18	42	13	Et fuerunt ei septem filii, et tres filiae.
  15030 Job	Job	18	42	14	Et vocavit nomen unius Diem, et nomen secundae Cassiam, et nomen tertiae Cornustibii.
  15031 Job	Job	18	42	15	Non sunt autem inventae mulieres speciosae sicut filiae Job in universa terra : deditque eis pater suus haereditatem inter fratres earum.
  15032 Job	Job	18	42	16	Vixit autem Job post haec centum quadraginta annis, et vidit filios suos, et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem : et mortuus est senex, et plenus dierum.
  15033 Psalms	Psa	19	1	1	[Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit ;
  15034 Psalms	Psa	19	1	2	sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.
  15035 Psalms	Psa	19	1	3	Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo : et folium ejus non defluet ; et omnia quaecumque faciet prosperabuntur.
  15036 Psalms	Psa	19	1	4	Non sic impii, non sic ; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae.
  15037 Psalms	Psa	19	1	5	Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum :
  15038 Psalms	Psa	19	1	6	quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit.]
  15039 Psalms	Psa	19	2	1	[Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania ?
  15040 Psalms	Psa	19	2	2	Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus christum ejus.
  15041 Psalms	Psa	19	2	3	Dirumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum.
  15042 Psalms	Psa	19	2	4	Qui habitat in caelis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos.
  15043 Psalms	Psa	19	2	5	Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos.
  15044 Psalms	Psa	19	2	6	Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, praedicans praeceptum ejus.
  15045 Psalms	Psa	19	2	7	Dominus dixit ad me : Filius meus es tu ; ego hodie genui te.
  15046 Psalms	Psa	19	2	8	Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae.
  15047 Psalms	Psa	19	2	9	Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos.
  15048 Psalms	Psa	19	2	10	Et nunc, reges, intelligite ; erudimini, qui judicatis terram.
  15049 Psalms	Psa	19	2	11	Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore.
  15050 Psalms	Psa	19	2	12	Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa.
  15051 Psalms	Psa	19	2	13	Cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui confidunt in eo.]
  15052 Psalms	Psa	19	3	1	Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.
  15053 Psalms	Psa	19	3	2	[Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me ? Multi insurgunt adversum me ;
  15054 Psalms	Psa	19	3	3	multi dicunt animae meae : Non est salus ipsi in Deo ejus.
  15055 Psalms	Psa	19	3	4	Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.
  15056 Psalms	Psa	19	3	5	Voce mea ad Dominum clamavi ; et exaudivit me de monte sancto suo.
  15057 Psalms	Psa	19	3	6	Ego dormivi, et soporatus sum ; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.
  15058 Psalms	Psa	19	3	7	Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine ; salvum me fac, Deus meus.
  15059 Psalms	Psa	19	3	8	Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa ; dentes peccatorum contrivisti.
  15060 Psalms	Psa	19	3	9	Domini est salus ; et super populum tuum benedictio tua.]
  15061 Psalms	Psa	19	4	1	In finem, in carminibus. Psalmus David.
  15062 Psalms	Psa	19	4	2	[Cum invocarem exaudivit me Deus justitiae meae, in tribulatione dilatasti mihi. Miserere mei, et exaudi orationem meam.
  15063 Psalms	Psa	19	4	3	Filii hominum, usquequo gravi corde ? ut quid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium ?
  15064 Psalms	Psa	19	4	4	Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum ; Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum.
  15065 Psalms	Psa	19	4	5	Irascimini, et nolite peccare ; quae dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini.
  15066 Psalms	Psa	19	4	6	Sacrificate sacrificium justitiae, et sperate in Domino. Multi dicunt : Quis ostendit nobis bona ?
  15067 Psalms	Psa	19	4	7	Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine : dedisti laetitiam in corde meo.
  15068 Psalms	Psa	19	4	8	A fructu frumenti, vini, et olei sui, multiplicati sunt.
  15069 Psalms	Psa	19	4	9	In pace in idipsum dormiam, et requiescam ;
  15070 Psalms	Psa	19	4	10	quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me.]
  15071 Psalms	Psa	19	5	1	In finem, pro ea quae haereditatem consequitur. Psalmus David.
  15072 Psalms	Psa	19	5	2	[Verba mea auribus percipe, Domine ; intellige clamorem meum.
  15073 Psalms	Psa	19	5	3	Intende voci orationis meae, rex meus et Deus meus.
  15074 Psalms	Psa	19	5	4	Quoniam ad te orabo, Domine : mane exaudies vocem meam.
  15075 Psalms	Psa	19	5	5	Mane astabo tibi, et videbo quoniam non Deus volens iniquitatem tu es.
  15076 Psalms	Psa	19	5	6	Neque habitabit juxta te malignus, neque permanebunt injusti ante oculos tuos.
  15077 Psalms	Psa	19	5	7	Odisti omnes qui operantur iniquitatem ; perdes omnes qui loquuntur mendacium. Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.
  15078 Psalms	Psa	19	5	8	Ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam ; adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.
  15079 Psalms	Psa	19	5	9	Domine, deduc me in justitia tua : propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam.
  15080 Psalms	Psa	19	5	10	Quoniam non est in ore eorum veritas ; cor eorum vanum est.
  15081 Psalms	Psa	19	5	11	Sepulchrum patens est guttur eorum ; linguis suis dolose agebant : judica illos, Deus. Decidant a cogitationibus suis ; secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine.
  15082 Psalms	Psa	19	5	12	Et laetentur omnes qui sperant in te ; in aeternum exsultabunt, et habitabis in eis. Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum,
  15083 Psalms	Psa	19	5	13	quoniam tu benedices justo. Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos.]
  15084 Psalms	Psa	19	6	1	In finem, in carminibus. Psalmus David. Pro octava.
  15085 Psalms	Psa	19	6	2	[Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me.
  15086 Psalms	Psa	19	6	3	Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum ; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.
  15087 Psalms	Psa	19	6	4	Et anima mea turbata est valde ; sed tu, Domine, usquequo ?
  15088 Psalms	Psa	19	6	5	Convertere, Domine, et eripe animam meam ; salvum me fac propter misericordiam tuam.
  15089 Psalms	Psa	19	6	6	Quoniam non est in morte qui memor sit tui ; in inferno autem quis confitebitur tibi ?
  15090 Psalms	Psa	19	6	7	Laboravi in gemitu meo ; lavabo per singulas noctes lectum meum : lacrimis meis stratum meum rigabo.
  15091 Psalms	Psa	19	6	8	Turbatus est a furore oculus meus ; inveteravi inter omnes inimicos meos.
  15092 Psalms	Psa	19	6	9	Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
  15093 Psalms	Psa	19	6	10	Exaudivit Dominus deprecationem meam ; Dominus orationem meam suscepit.
  15094 Psalms	Psa	19	6	11	Erubescant, et conturbentur vehementer, omnes inimici mei ; convertantur, et erubescant valde velociter.]
  15095 Psalms	Psa	19	7	1	Psalmus David, quem cantavit Domino pro verbis Chusi, filii Jemini.
  15096 Psalms	Psa	19	7	2	[Domine Deus meus, in te speravi ; salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me :
  15097 Psalms	Psa	19	7	3	nequando rapiat ut leo animam meam, dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat.
  15098 Psalms	Psa	19	7	4	Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis,
  15099 Psalms	Psa	19	7	5	si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis.
  15100 Psalms	Psa	19	7	6	Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat ; et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat.
  15101 Psalms	Psa	19	7	7	Exsurge, Domine, in ira tua, et exaltare in finibus inimicorum meorum : et exsurge, Domine Deus meus, in praecepto quod mandasti,
  15102 Psalms	Psa	19	7	8	et synagoga populorum circumdabit te : et propter hanc in altum regredere :
  15103 Psalms	Psa	19	7	9	Dominus judicat populos. Judica me, Domine, secundum justitiam meam, et secundum innocentiam meam super me.
  15104 Psalms	Psa	19	7	10	Consumetur nequitia peccatorum, et diriges justum, scrutans corda et renes, Deus.
  15105 Psalms	Psa	19	7	11	Justum adjutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde.
  15106 Psalms	Psa	19	7	12	Deus judex justus, fortis, et patiens ; numquid irascitur per singulos dies ?
  15107 Psalms	Psa	19	7	13	Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit ; arcum suum tetendit, et paravit illum.
  15108 Psalms	Psa	19	7	14	Et in eo paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit.
  15109 Psalms	Psa	19	7	15	Ecce parturiit injustitiam ; concepit dolorem, et peperit iniquitatem.
  15110 Psalms	Psa	19	7	16	Lacum aperuit, et effodit eum ; et incidit in foveam quam fecit.
  15111 Psalms	Psa	19	7	17	Convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet.
  15112 Psalms	Psa	19	7	18	Confitebor Domino secundum justitiam ejus, et psallam nomini Domini altissimi.]
  15113 Psalms	Psa	19	8	1	In finem, pro torcularibus. Psalmus David.
  15114 Psalms	Psa	19	8	2	[Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra ! quoniam elevata est magnificentia tua super caelos.
  15115 Psalms	Psa	19	8	3	Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem.
  15116 Psalms	Psa	19	8	4	Quoniam videbo caelos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quae tu fundasti.
  15117 Psalms	Psa	19	8	5	Quid est homo, quod memor es ejus ? aut filius hominis, quoniam visitas eum ?
  15118 Psalms	Psa	19	8	6	Minuisti eum paulominus ab angelis ; gloria et honore coronasti eum ;
  15119 Psalms	Psa	19	8	7	et constituisti eum super opera manuum tuarum.
  15120 Psalms	Psa	19	8	8	Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi,
  15121 Psalms	Psa	19	8	9	volucres caeli, et pisces maris qui perambulant semitas maris.
  15122 Psalms	Psa	19	8	10	Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra !]
  15123 Psalms	Psa	19	9	1	In finem, pro occultis filii. Psalmus David.
  15124 Psalms	Psa	19	9	2	[Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo ; narrabo omnia mirabilia tua.	<a
  15125 Psalms	Psa	19	9	3	Laetabor et exsultabo in te ; psallam nomini tuo, Altissime.
  15126 Psalms	Psa	19	9	4	In convertendo inimicum meum retrorsum ; infirmabuntur, et peribunt a facie tua.
  15127 Psalms	Psa	19	9	5	Quoniam fecisti judicium meum et causam meam ; sedisti super thronum, qui judicas justitiam.
  15128 Psalms	Psa	19	9	6	Increpasti gentes, et periit impius : nomen eorum delesti in aeternum, et in saeculum saeculi.
  15129 Psalms	Psa	19	9	7	Inimici defecerunt frameae in finem, et civitates eorum destruxisti. Periit memoria eorum cum sonitu ;
  15130 Psalms	Psa	19	9	8	et Dominus in aeternum permanet. Paravit in judicio thronum suum,
  15131 Psalms	Psa	19	9	9	et ipse judicabit orbem terrae in aequitate : judicabit populos in justitia.
  15132 Psalms	Psa	19	9	10	Et factus est Dominus refugium pauperi ; adjutor in opportunitatibus, in tribulatione.
  15133 Psalms	Psa	19	9	11	Et sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quaerentes te, Domine.
  15134 Psalms	Psa	19	9	12	Psallite Domino qui habitat in Sion ; annuntiate inter gentes studia ejus :
  15135 Psalms	Psa	19	9	13	quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est ; non est oblitus clamorem pauperum.
  15136 Psalms	Psa	19	9	14	Miserere mei, Domine : vide humilitatem meam de inimicis meis,
  15137 Psalms	Psa	19	9	15	qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiae Sion :
  15138 Psalms	Psa	19	9	16	exultabo in salutari tuo. Infixae sunt gentes in interitu quem fecerunt ; in laqueo isto quem absconderunt comprehensus est pes eorum.
  15139 Psalms	Psa	19	9	17	Cognoscetur Dominus judicia faciens ; in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.
  15140 Psalms	Psa	19	9	18	Convertantur peccatores in infernum, omnes gentes quae obliviscuntur Deum.
  15141 Psalms	Psa	19	9	19	Quoniam non in finem oblivio erit pauperis ; patientia pauperum non peribit in finem.	>a
  15142 Psalms	Psa	19	9	20	Exsurge, Domine ; non confortetur homo : judicentur gentes in conspectu tuo.	<b
  15143 Psalms	Psa	19	9	21	Constitue, Domine, legislatorem super eos, ut sciant gentes quoniam homines sunt.
  15144 Psalms	Psa	19	9	22	Ut quid, Domine, recessisti longe ; despicis in opportunitatibus, in tribulatione ?
  15145 Psalms	Psa	19	9	23	Dum superbit impius, incenditur pauper : comprehenduntur in consiliis quibus cogitant.
  15146 Psalms	Psa	19	9	24	Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae, et iniquus benedicitur.
  15147 Psalms	Psa	19	9	25	Exacerbavit Dominum peccator : secundum multitudinem irae suae, non quaeret.
  15148 Psalms	Psa	19	9	26	Non est Deus in conspectu ejus ; inquinatae sunt viae illius in omni tempore. Auferuntur judicia tua a facie ejus ; omnium inimicorum suorum dominabitur.
  15149 Psalms	Psa	19	9	27	Dixit enim in corde suo : Non movebor a generatione in generationem, sine malo.
  15150 Psalms	Psa	19	9	28	Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo ; sub lingua ejus labor et dolor.
  15151 Psalms	Psa	19	9	29	Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem.
  15152 Psalms	Psa	19	9	30	Oculi ejus in pauperem respiciunt ; insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua. Insidiatur ut rapiat pauperem ; rapere pauperem dum attrahit eum.
  15153 Psalms	Psa	19	9	31	In laqueo suo humiliabit eum ; inclinabit se, et cadet cum dominatus fuerit pauperum.
  15154 Psalms	Psa	19	9	32	Dixit enim in corde suo : Oblitus est Deus ; avertit faciem suam, ne videat in finem.
  15155 Psalms	Psa	19	9	33	Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua ; ne obliviscaris pauperum.
  15156 Psalms	Psa	19	9	34	Propter quid irritavit impius Deum ? dixit enim in corde suo : Non requiret.
  15157 Psalms	Psa	19	9	35	Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper ; orphano tu eris adjutor.
  15158 Psalms	Psa	19	9	36	Contere brachium peccatoris et maligni ; quaeretur peccatum illius, et non invenietur.
  15159 Psalms	Psa	19	9	37	Dominus regnabit in aeternum, et in saeculum saeculi ; peribitis, gentes, de terra illius.
  15160 Psalms	Psa	19	9	38	Desiderium pauperum exaudivit Dominus ; praeparationem cordis eorum audivit auris tua :
  15161 Psalms	Psa	19	9	39	judicare pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.]	>b
  15162 Psalms	Psa	19	10	1	In finem. Psalmus David.
  15163 Psalms	Psa	19	10	2	[In Domino confido ; quomodo dicitis animae meae : Transmigra in montem sicut passer ?
  15164 Psalms	Psa	19	10	3	Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum ; paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde :
  15165 Psalms	Psa	19	10	4	quoniam quae perfecisti destruxerunt ; justus autem, quid fecit ?
  15166 Psalms	Psa	19	10	5	Dominus in templo sancto suo ; Dominus in caelo sedes ejus. Oculi ejus in pauperem respiciunt ; palpebrae ejus interrogant filios hominum.
  15167 Psalms	Psa	19	10	6	Dominus interrogat justum et impium ; qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam.
  15168 Psalms	Psa	19	10	7	Pluet super peccatores laqueos ; ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum.
  15169 Psalms	Psa	19	10	8	Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit : aequitatem vidit vultus ejus.]
  15170 Psalms	Psa	19	11	1	In finem, pro octava. Psalmus David.
  15171 Psalms	Psa	19	11	2	[Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum.
  15172 Psalms	Psa	19	11	3	Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum ; labia dolosa, in corde et corde locuti sunt.
  15173 Psalms	Psa	19	11	4	Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam.
  15174 Psalms	Psa	19	11	5	Qui dixerunt : Linguam nostram magnificabimus ; labia nostra a nobis sunt. Quis noster dominus est ?
  15175 Psalms	Psa	19	11	6	Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus. Ponam in salutari ; fiducialiter agam in eo.
  15176 Psalms	Psa	19	11	7	Eloquia Domini, eloquia casta ; argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum.
  15177 Psalms	Psa	19	11	8	Tu, Domine, servabis nos, et custodies nos a generatione hac in aeternum.
  15178 Psalms	Psa	19	11	9	In circuitu impii ambulant : secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum.]
  15179 Psalms	Psa	19	12	1	In finem. Psalmus David. [Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem ? usquequo avertis faciem tuam a me ?
  15180 Psalms	Psa	19	12	2	quamdiu ponam consilia in anima mea ; dolorem in corde meo per diem ?
  15181 Psalms	Psa	19	12	3	usquequo exaltabitur inimicus meus super me ?
  15182 Psalms	Psa	19	12	4	Respice, et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne umquam obdormiam in morte ;
  15183 Psalms	Psa	19	12	5	nequando dicat inimicus meus : Praevalui adversus eum. Qui tribulant me exsultabunt si motus fuero ;
  15184 Psalms	Psa	19	12	6	ego autem in misericordia tua speravi. Exsultabit cor meum in salutari tuo. Cantabo Domino qui bona tribuit mihi ; et psallam nomini Domini altissimi.]
  15185 Psalms	Psa	19	13	1	In finem. Psalmus David. [Dixit insipiens in corde suo : Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis ; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
  15186 Psalms	Psa	19	13	2	Dominus de caelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.
  15187 Psalms	Psa	19	13	3	Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Sepulchrum patens est guttur eorum ; linguis suis dolose agebant. Venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledictione et amaritudine plenum est ; veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt ; non est timor Dei ante oculos eorum.
  15188 Psalms	Psa	19	13	4	Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis ?
  15189 Psalms	Psa	19	13	5	Dominum non invocaverunt ; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor.
  15190 Psalms	Psa	19	13	6	Quoniam Dominus in generatione justa est : consilium inopis confudistis, quoniam Dominus spes ejus est.
  15191 Psalms	Psa	19	13	7	Quis dabit ex Sion salutare Israël ? Cum averterit Dominus captivitatem plebis suae, exsultabit Jacob, et laetabitur Israël.]
  15192 Psalms	Psa	19	14	1	Psalmus David. [Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo ? aut quis requiescet in monte sancto tuo ?
  15193 Psalms	Psa	19	14	2	Qui ingreditur sine macula, et operatur justitiam ;
  15194 Psalms	Psa	19	14	3	qui loquitur veritatem in corde suo : qui non egit dolum in lingua sua, nec fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversus proximos suos.
  15195 Psalms	Psa	19	14	4	Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus ; timentes autem Dominum glorificat. Qui jurat proximo suo, et non decipit ;
  15196 Psalms	Psa	19	14	5	qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentem non accepit : qui facit haec non movebitur in aeternum.]
  15197 Psalms	Psa	19	15	1	Tituli inscriptio, ipsi David. [Conserva me, Domine, quoniam speravi in te.
  15198 Psalms	Psa	19	15	2	Dixi Domino : Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges.
  15199 Psalms	Psa	19	15	3	Sanctis qui sunt in terra ejus, mirificavit omnes voluntates meas in eis.
  15200 Psalms	Psa	19	15	4	Multiplicatae sunt infirmitates eorum : postea acceleraverunt. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus, nec memor ero nominum eorum per labia mea.
  15201 Psalms	Psa	19	15	5	Dominus pars haereditatis meae, et calicis mei : tu es qui restitues haereditatem meam mihi.
  15202 Psalms	Psa	19	15	6	Funes ceciderunt mihi in praeclaris ; etenim haereditas mea praeclara est mihi.
  15203 Psalms	Psa	19	15	7	Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum ; insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei.
  15204 Psalms	Psa	19	15	8	Providebam Dominum in conspectu meo semper : quoniam a dextris est mihi, ne commovear.
  15205 Psalms	Psa	19	15	9	Propter hoc laetatum est cor meum, et exsultavit lingua mea ; insuper et caro mea requiescet in spe.
  15206 Psalms	Psa	19	15	10	Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Notas mihi fecisti vias vitae ; adimplebis me laetitia cum vultu tuo : delectationes in dextera tua usque in finem.]
  15207 Psalms	Psa	19	16	1	Oratio David. [Exaudi, Domine, justitiam meam ; intende deprecationem meam. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis.
  15208 Psalms	Psa	19	16	2	De vultu tuo judicium meum prodeat ; oculi tui videant aequitates.
  15209 Psalms	Psa	19	16	3	Probasti cor meum, et visitasti nocte ; igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas.
  15210 Psalms	Psa	19	16	4	Ut non loquatur os meum opera hominum : propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras.
  15211 Psalms	Psa	19	16	5	Perfice gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea.
  15212 Psalms	Psa	19	16	6	Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus ; inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea.
  15213 Psalms	Psa	19	16	7	Mirifica misericordias tuas, qui salvos facis sperantes in te.
  15214 Psalms	Psa	19	16	8	A resistentibus dexterae tuae custodi me ut pupillam oculi. Sub umbra alarum tuarum protege me
  15215 Psalms	Psa	19	16	9	a facie impiorum qui me afflixerunt. Inimici mei animam meam circumdederunt ;
  15216 Psalms	Psa	19	16	10	adipem suum concluserunt : os eorum locutum est superbiam.
  15217 Psalms	Psa	19	16	11	Projicientes me nunc circumdederunt me ; oculos suos statuerunt declinare in terram.
  15218 Psalms	Psa	19	16	12	Susceperunt me sicut leo paratus ad praedam, et sicut catulus leonis habitans in abditis.
  15219 Psalms	Psa	19	16	13	Exsurge, Domine : praeveni eum, et supplanta eum : eripe animam meam ab impio ; frameam tuam
  15220 Psalms	Psa	19	16	14	ab inimicis manus tuae. Domine, a paucis de terra divide eos in vita eorum ; de absconditis tuis adimpletus est venter eorum. Saturati sunt filiis, et dimiserunt reliquias suas parvulis suis.
  15221 Psalms	Psa	19	16	15	Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo ; satiabor cum apparuerit gloria tua.]
  15222 Psalms	Psa	19	17	1	In finem. Puero Domini David, qui locutus est Domino verba cantici hujus, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul, et dixit :
  15223 Psalms	Psa	19	17	2	[Diligam te, Domine, fortitudo mea.
  15224 Psalms	Psa	19	17	3	Dominus firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus. Deus meus adjutor meus, et sperabo in eum ; protector meus, et cornu salutis meae, et susceptor meus.
  15225 Psalms	Psa	19	17	4	Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.
  15226 Psalms	Psa	19	17	5	Circumdederunt me dolores mortis, et torrentes iniquitatis conturbaverunt me.
  15227 Psalms	Psa	19	17	6	Dolores inferni circumdederunt me ; praeoccupaverunt me laquei mortis.
  15228 Psalms	Psa	19	17	7	In tribulatione mea invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi : et exaudivit de templo sancto suo vocem meam ; et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus.
  15229 Psalms	Psa	19	17	8	Commota est, et contremuit terra ; fundamenta montium conturbata sunt, et commota sunt : quoniam iratus est eis.
  15230 Psalms	Psa	19	17	9	Ascendit fumus in ira ejus, et ignis a facie ejus exarsit ; carbones succensi sunt ab eo.
  15231 Psalms	Psa	19	17	10	Inclinavit caelos, et descendit, et caligo sub pedibus ejus.
  15232 Psalms	Psa	19	17	11	Et ascendit super cherubim, et volavit ; volavit super pennas ventorum.
  15233 Psalms	Psa	19	17	12	Et posuit tenebras latibulum suum ; in circuitu ejus tabernaculum ejus, tenebrosa aqua in nubibus aëris.
  15234 Psalms	Psa	19	17	13	Prae fulgore in conspectu ejus nubes transierunt ; grando et carbones ignis.
  15235 Psalms	Psa	19	17	14	Et intonuit de caelo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam : grando et carbones ignis.
  15236 Psalms	Psa	19	17	15	Et misit sagittas suas, et dissipavit eos ; fulgura multiplicavit, et conturbavit eos.
  15237 Psalms	Psa	19	17	16	Et apparuerunt fontes aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis terrarum, ab increpatione tua, Domine, ab inspiratione spiritus irae tuae.
  15238 Psalms	Psa	19	17	17	Misit de summo, et accepit me ; et assumpsit me de aquis multis.
  15239 Psalms	Psa	19	17	18	Eripuit me de inimicis meis fortissimis, et ab his qui oderunt me. Quoniam confortati sunt super me ;
  15240 Psalms	Psa	19	17	19	praevenerunt me in die afflictionis meae : et factus est Dominus protector meus.
  15241 Psalms	Psa	19	17	20	Et eduxit me in latitudinem ; salvum me fecit, quoniam voluit me,
  15242 Psalms	Psa	19	17	21	et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi :
  15243 Psalms	Psa	19	17	22	quia custodivi vias Domini, nec impie gessi a Deo meo ;
  15244 Psalms	Psa	19	17	23	quoniam omnia judicia ejus in conspectu meo, et justitias ejus non repuli a me.
  15245 Psalms	Psa	19	17	24	Et ero immaculatus cum eo ; et observabo me ab iniquitate mea.
  15246 Psalms	Psa	19	17	25	Et retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum ejus.
  15247 Psalms	Psa	19	17	26	Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris,
  15248 Psalms	Psa	19	17	27	et cum electo electus eris, et cum perverso perverteris.
  15249 Psalms	Psa	19	17	28	Quoniam tu populum humilem salvum facies, et oculos superborum humiliabis.
  15250 Psalms	Psa	19	17	29	Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine ; Deus meus, illumina tenebras meas.
  15251 Psalms	Psa	19	17	30	Quoniam in te eripiar a tentatione ; et in Deo meo transgrediar murum.
  15252 Psalms	Psa	19	17	31	Deus meus, impolluta via ejus ; eloquia Domini igne examinata : protector est omnium sperantium in se.
  15253 Psalms	Psa	19	17	32	Quoniam quis deus praeter Dominum ? aut quis deus praeter Deum nostrum ?
  15254 Psalms	Psa	19	17	33	Deus qui praecinxit me virtute, et posuit immaculatam viam meam ;
  15255 Psalms	Psa	19	17	34	qui perfecit pedes meos tamquam cervorum, et super excelsa statuens me ;
  15256 Psalms	Psa	19	17	35	qui docet manus meas ad praelium. Et posuisti, ut arcum aereum, brachia mea,
  15257 Psalms	Psa	19	17	36	et dedisti mihi protectionem salutis tuae : et dextera tua suscepit me, et disciplina tua correxit me in finem, et disciplina tua ipsa me docebit.
  15258 Psalms	Psa	19	17	37	Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea.
  15259 Psalms	Psa	19	17	38	Persequar inimicos meos, et comprehendam illos ; et non convertar donec deficiant.
  15260 Psalms	Psa	19	17	39	Confringam illos, nec poterunt stare ; cadent subtus pedes meos.
  15261 Psalms	Psa	19	17	40	Et praecinxisti me virtute ad bellum, et supplantasti insurgentes in me subtus me.
  15262 Psalms	Psa	19	17	41	Et inimicos meos dedisti mihi dorsum, et odientes me disperdidisti.
  15263 Psalms	Psa	19	17	42	Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret ; ad Dominum, nec exaudivit eos.
  15264 Psalms	Psa	19	17	43	Et comminuam eos ut pulverem ante faciem venti ; ut lutum platearum delebo eos.
  15265 Psalms	Psa	19	17	44	Eripies me de contradictionibus populi ; constitues me in caput gentium.
  15266 Psalms	Psa	19	17	45	Populus quem non cognovi servivit mihi ; in auditu auris obedivit mihi.
  15267 Psalms	Psa	19	17	46	Filii alieni mentiti sunt mihi, filii alieni inveterati sunt, et claudicaverunt a semitis suis.
  15268 Psalms	Psa	19	17	47	Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltetur Deus salutis meae.
  15269 Psalms	Psa	19	17	48	Deus qui das vindictas mihi, et subdis populos sub me ; liberator meus de inimicis meis iracundis.
  15270 Psalms	Psa	19	17	49	Et ab insurgentibus in me exaltabis me ; a viro iniquo eripies me.
  15271 Psalms	Psa	19	17	50	Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine, et nomini tuo psalmum dicam ;
  15272 Psalms	Psa	19	17	51	magnificans salutes regis ejus, et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus usque in saeculum.]
  15273 Psalms	Psa	19	18	1	In finem. Psalmus David.
  15274 Psalms	Psa	19	18	2	[Caeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum.
  15275 Psalms	Psa	19	18	3	Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam.
  15276 Psalms	Psa	19	18	4	Non sunt loquelae, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum.
  15277 Psalms	Psa	19	18	5	In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.
  15278 Psalms	Psa	19	18	6	In sole posuit tabernaculum suum ; et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Exsultavit ut gigas ad currendam viam ;
  15279 Psalms	Psa	19	18	7	a summo caelo egressio ejus. Et occursus ejus usque ad summum ejus ; nec est qui se abscondat a calore ejus.
  15280 Psalms	Psa	19	18	8	Lex Domini immaculata, convertens animas ; testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis.
  15281 Psalms	Psa	19	18	9	Justitiae Domini rectae, laetificantes corda ; praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos.
  15282 Psalms	Psa	19	18	10	Timor Domini sanctus, permanens in saeculum saeculi ; judicia Domini vera, justificata in semetipsa,
  15283 Psalms	Psa	19	18	11	desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum.
  15284 Psalms	Psa	19	18	12	Etenim servus tuus custodit ea ; in custodiendis illis retributio multa.
  15285 Psalms	Psa	19	18	13	Delicta quis intelligit ? ab occultis meis munda me ;
  15286 Psalms	Psa	19	18	14	et ab alienis parce servo tuo. Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo.
  15287 Psalms	Psa	19	18	15	Et erunt ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Domine, adjutor meus, et redemptor meus.]
  15288 Psalms	Psa	19	19	1	In finem. Psalmus David.
  15289 Psalms	Psa	19	19	2	[Exaudiat te Dominus in die tribulationis ; protegat te nomen Dei Jacob.
  15290 Psalms	Psa	19	19	3	Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te.
  15291 Psalms	Psa	19	19	4	Memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat.
  15292 Psalms	Psa	19	19	5	Tribuat tibi secundum cor tuum, et omne consilium tuum confirmet.
  15293 Psalms	Psa	19	19	6	Laetabimur in salutari tuo ; et in nomine Dei nostri magnificabimur.
  15294 Psalms	Psa	19	19	7	Impleat Dominus omnes petitiones tuas ; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de caelo sancto suo, in potentatibus salus dexterae ejus.
  15295 Psalms	Psa	19	19	8	Hi in curribus, et hi in equis ; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.
  15296 Psalms	Psa	19	19	9	Ipsi obligati sunt, et ceciderunt ; nos autem surreximus, et erecti sumus.
  15297 Psalms	Psa	19	19	10	Domine, salvum fac regem, et exaudi nos in die qua invocaverimus te.]
  15298 Psalms	Psa	19	20	1	In finem. Psalmus David.
  15299 Psalms	Psa	19	20	2	[Domine, in virtute tua laetabitur rex, et super salutare tuum exsultabit vehementer.
  15300 Psalms	Psa	19	20	3	Desiderium cordis ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum.
  15301 Psalms	Psa	19	20	4	Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis ; posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso.
  15302 Psalms	Psa	19	20	5	Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum, in saeculum, et in saeculum saeculi.
  15303 Psalms	Psa	19	20	6	Magna est gloria ejus in salutari tuo ; gloriam et magnum decorem impones super eum.
  15304 Psalms	Psa	19	20	7	Quoniam dabis eum in benedictionem in saeculum saeculi ; laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo.
  15305 Psalms	Psa	19	20	8	Quoniam rex sperat in Domino, et in misericordia Altissimi non commovebitur.
  15306 Psalms	Psa	19	20	9	Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis ; dextera tua inveniat omnes qui te oderunt.
  15307 Psalms	Psa	19	20	10	Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui : Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis.
  15308 Psalms	Psa	19	20	11	Fructum eorum de terra perdes, et semen eorum a filiis hominum,
  15309 Psalms	Psa	19	20	12	quoniam declinaverunt in te mala ; cogitaverunt consilia quae non potuerunt stabilire.
  15310 Psalms	Psa	19	20	13	Quoniam pones eos dorsum ; in reliquiis tuis praeparabis vultum eorum.
  15311 Psalms	Psa	19	20	14	Exaltare, Domine, in virtute tua ; cantabimus et psallemus virtutes tuas.]
  15312 Psalms	Psa	19	21	1	In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David.
  15313 Psalms	Psa	19	21	2	[Deus, Deus meus, respice in me : quare me dereliquisti ? longe a salute mea verba delictorum meorum.
  15314 Psalms	Psa	19	21	3	Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies ; et nocte, et non ad insipientiam mihi.
  15315 Psalms	Psa	19	21	4	Tu autem in sancto habitas, laus Israël.
  15316 Psalms	Psa	19	21	5	In te speraverunt patres nostri ; speraverunt, et liberasti eos.
  15317 Psalms	Psa	19	21	6	Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt ; in te speraverunt, et non sunt confusi.
  15318 Psalms	Psa	19	21	7	Ego autem sum vermis, et non homo ; opprobrium hominum, et abjectio plebis.
  15319 Psalms	Psa	19	21	8	Omnes videntes me deriserunt me ; locuti sunt labiis, et moverunt caput.
  15320 Psalms	Psa	19	21	9	Speravit in Domino, eripiat eum : salvum faciat eum, quoniam vult eum.
  15321 Psalms	Psa	19	21	10	Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre, spes mea ab uberibus matris meae.
  15322 Psalms	Psa	19	21	11	In te projectus sum ex utero ; de ventre matris meae Deus meus es tu :
  15323 Psalms	Psa	19	21	12	ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet.
  15324 Psalms	Psa	19	21	13	Circumdederunt me vituli multi ; tauri pingues obsederunt me.
  15325 Psalms	Psa	19	21	14	Aperuerunt super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens.
  15326 Psalms	Psa	19	21	15	Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea : factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.
  15327 Psalms	Psa	19	21	16	Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhaesit faucibus meis : et in pulverem mortis deduxisti me.
  15328 Psalms	Psa	19	21	17	Quoniam circumdederunt me canes multi ; concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos ;
  15329 Psalms	Psa	19	21	18	dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me.
  15330 Psalms	Psa	19	21	19	Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.
  15331 Psalms	Psa	19	21	20	Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me ; ad defensionem meam conspice.
  15332 Psalms	Psa	19	21	21	Erue a framea, Deus, animam meam, et de manu canis unicam meam.
  15333 Psalms	Psa	19	21	22	Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam.
  15334 Psalms	Psa	19	21	23	Narrabo nomen tuum fratribus meis ; in medio ecclesiae laudabo te.
  15335 Psalms	Psa	19	21	24	Qui timetis Dominum, laudate eum ; universum semen Jacob, glorificate eum.
  15336 Psalms	Psa	19	21	25	Timeat eum omne semen Israël, quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis, nec avertit faciem suam a me : et cum clamarem ad eum, exaudivit me.
  15337 Psalms	Psa	19	21	26	Apud te laus mea in ecclesia magna ; vota mea reddam in conspectu timentium eum.
  15338 Psalms	Psa	19	21	27	Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum : vivent corda eorum in saeculum saeculi.
  15339 Psalms	Psa	19	21	28	Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae ; et adorabunt in conspectu ejus universae familiae gentium :
  15340 Psalms	Psa	19	21	29	quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.
  15341 Psalms	Psa	19	21	30	Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae ; in conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram.
  15342 Psalms	Psa	19	21	31	Et anima mea illi vivet ; et semen meum serviet ipsi.
  15343 Psalms	Psa	19	21	32	Annuntiabitur Domino generatio ventura ; et annuntiabunt caeli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus.]
  15344 Psalms	Psa	19	22	1	Psalmus David. [Dominus regit me, et nihil mihi deerit :
  15345 Psalms	Psa	19	22	2	in loco pascuae, ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me ;
  15346 Psalms	Psa	19	22	3	animam meam convertit. Deduxit me super semitas justitiae propter nomen suum.
  15347 Psalms	Psa	19	22	4	Nam etsi ambulavero in medio umbrae mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua, et baculus tuus, ipsa me consolata sunt.
  15348 Psalms	Psa	19	22	5	Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me ; impinguasti in oleo caput meum : et calix meus inebrians, quam praeclarus est !
  15349 Psalms	Psa	19	22	6	Et misericordia tua subsequetur me omnibus diebus vitae meae ; et ut inhabitem in domo Domini in longitudinem dierum.]
  15350 Psalms	Psa	19	23	1	Prima sabbati. Psalmus David. [Domini est terra, et plenitudo ejus ; orbis terrarum, et universi qui habitant in eo.
  15351 Psalms	Psa	19	23	2	Quia ipse super maria fundavit eum, et super flumina praeparavit eum.
  15352 Psalms	Psa	19	23	3	Quis ascendet in montem Domini ? aut quis stabit in loco sancto ejus ?
  15353 Psalms	Psa	19	23	4	Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo :
  15354 Psalms	Psa	19	23	5	hic accipiet benedictionem a Domino, et misericordiam a Deo salutari suo.
  15355 Psalms	Psa	19	23	6	Haec est generatio quaerentium eum, quaerentium faciem Dei Jacob.
  15356 Psalms	Psa	19	23	7	Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae.
  15357 Psalms	Psa	19	23	8	Quis est iste rex gloriae ? Dominus fortis et potens, Dominus potens in praelio.
  15358 Psalms	Psa	19	23	9	Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portae aeternales, et introibit rex gloriae.
  15359 Psalms	Psa	19	23	10	Quis est iste rex gloriae ? Dominus virtutum ipse est rex gloriae.]
  15360 Psalms	Psa	19	24	1	In finem. Psalmus David. [Ad te, Domine, levavi animam meam :
  15361 Psalms	Psa	19	24	2	Deus meus, in te confido ; non erubescam.
  15362 Psalms	Psa	19	24	3	Neque irrideant me inimici mei : etenim universi qui sustinent te, non confundentur.
  15363 Psalms	Psa	19	24	4	Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me.
  15364 Psalms	Psa	19	24	5	Dirige me in veritate tua, et doce me, quia tu es Deus salvator meus, et te sustinui tota die.
  15365 Psalms	Psa	19	24	6	Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum quae a saeculo sunt.
  15366 Psalms	Psa	19	24	7	Delicta juventutis meae, et ignorantias meas, ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu, propter bonitatem tuam, Domine.
  15367 Psalms	Psa	19	24	8	Dulcis et rectus Dominus ; propter hoc legem dabit delinquentibus in via.
  15368 Psalms	Psa	19	24	9	Diriget mansuetos in judicio ; docebit mites vias suas.
  15369 Psalms	Psa	19	24	10	Universae viae Domini, misericordia et veritas, requirentibus testamentum ejus et testimonia ejus.
  15370 Psalms	Psa	19	24	11	Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo ; multum est enim.
  15371 Psalms	Psa	19	24	12	Quis est homo qui timet Dominum ? legem statuit ei in via quam elegit.
  15372 Psalms	Psa	19	24	13	Anima ejus in bonis demorabitur, et semen ejus haereditabit terram.
  15373 Psalms	Psa	19	24	14	Firmamentum est Dominus timentibus eum ; et testamentum ipsius ut manifestetur illis.
  15374 Psalms	Psa	19	24	15	Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.
  15375 Psalms	Psa	19	24	16	Respice in me, et miserere mei, quia unicus et pauper sum ego.
  15376 Psalms	Psa	19	24	17	Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt : de necessitatibus meis erue me.
  15377 Psalms	Psa	19	24	18	Vide humilitatem meam et laborem meum, et dimitte universa delicta mea.
  15378 Psalms	Psa	19	24	19	Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt, et odio iniquo oderunt me.
  15379 Psalms	Psa	19	24	20	Custodi animam meam, et erue me : non erubescam, quoniam speravi in te.
  15380 Psalms	Psa	19	24	21	Innocentes et recti adhaeserunt mihi, quia sustinui te.
  15381 Psalms	Psa	19	24	22	Libera, Deus, Israël ex omnibus tribulationibus suis.]
  15382 Psalms	Psa	19	25	1	In finem. Psalmus David. [Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum, et in Domino sperans non infirmabor.
  15383 Psalms	Psa	19	25	2	Proba me, Domine, et tenta me ; ure renes meos et cor meum.
  15384 Psalms	Psa	19	25	3	Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua.
  15385 Psalms	Psa	19	25	4	Non sedi cum concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo.
  15386 Psalms	Psa	19	25	5	Odivi ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo.
  15387 Psalms	Psa	19	25	6	Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine :
  15388 Psalms	Psa	19	25	7	ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua.
  15389 Psalms	Psa	19	25	8	Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae.
  15390 Psalms	Psa	19	25	9	Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam :
  15391 Psalms	Psa	19	25	10	in quorum manibus iniquitates sunt ; dextera eorum repleta est muneribus.
  15392 Psalms	Psa	19	25	11	Ego autem in innocentia mea ingressus sum ; redime me, et miserere mei.
  15393 Psalms	Psa	19	25	12	Pes meus stetit in directo ; in ecclesiis benedicam te, Domine.]
  15394 Psalms	Psa	19	26	1	Psalmus David, priusquam liniretur. [Dominus illuminatio mea et salus mea : quem timebo ? Dominus protector vitae meae : a quo trepidabo ?
  15395 Psalms	Psa	19	26	2	Dum appropiant super me nocentes ut edant carnes meas, qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt et ceciderunt.
  15396 Psalms	Psa	19	26	3	Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum ; si exsurgat adversum me praelium, in hoc ego sperabo.
  15397 Psalms	Psa	19	26	4	Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitae meae ; ut videam voluptatem Domini, et visitem templum ejus.
  15398 Psalms	Psa	19	26	5	Quoniam abscondit me in tabernaculo suo ; in die malorum protexit me in abscondito tabernaculi sui.
  15399 Psalms	Psa	19	26	6	In petra exaltavit me, et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Circuivi, et immolavi in tabernaculo ejus hostiam vociferationis ; cantabo, et psalmum dicam Domino.
  15400 Psalms	Psa	19	26	7	Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te ; miserere mei, et exaudi me.
  15401 Psalms	Psa	19	26	8	Tibi dixit cor meum : Exquisivit te facies mea ; faciem tuam, Domine, requiram.
  15402 Psalms	Psa	19	26	9	Ne avertas faciem tuam a me ; ne declines in ira a servo tuo. Adjutor meus esto ; ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus.
  15403 Psalms	Psa	19	26	10	Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me ; Dominus autem assumpsit me.
  15404 Psalms	Psa	19	26	11	Legem pone mihi, Domine, in via tua, et dirige me in semitam rectam, propter inimicos meos.
  15405 Psalms	Psa	19	26	12	Ne tradideris me in animas tribulantium me, quoniam insurrexerunt in me testes iniqui, et mentita est iniquitas sibi.
  15406 Psalms	Psa	19	26	13	Credo videre bona Domini in terra viventium.
  15407 Psalms	Psa	19	26	14	Expecta Dominum, viriliter age : et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.]
  15408 Psalms	Psa	19	27	1	Psalmus ipsi David. [Ad te, Domine, clamabo ; Deus meus, ne sileas a me : nequando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum.
  15409 Psalms	Psa	19	27	2	Exaudi, Domine, vocem deprecationis meae dum oro ad te ; dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum.
  15410 Psalms	Psa	19	27	3	Ne simul trahas me cum peccatoribus, et cum operantibus iniquitatem ne perdas me ; qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum.
  15411 Psalms	Psa	19	27	4	Da illis secundum opera eorum, et secundum nequitiam adinventionum ipsorum. Secundum opera manuum eorum tribue illis ; redde retributionem eorum ipsis.
  15412 Psalms	Psa	19	27	5	Quoniam non intellexerunt opera Domini, et in opera manuum ejus destrues illos, et non aedificabis eos.
  15413 Psalms	Psa	19	27	6	Benedictus Dominus, quoniam exaudivit vocem deprecationis meae.
  15414 Psalms	Psa	19	27	7	Dominus adjutor meus et protector meus ; in ipso speravit cor meum, et adjutus sum : et refloruit caro mea, et ex voluntate mea confitebor ei.
  15415 Psalms	Psa	19	27	8	Dominus fortitudo plebis suae, et protector salvationum christi sui est.
  15416 Psalms	Psa	19	27	9	Salvum fac populum tuum, Domine, et benedic haereditati tuae ; et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.]
  15417 Psalms	Psa	19	28	1	Psalmus David, in consummatione tabernaculi. [Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum.
  15418 Psalms	Psa	19	28	2	Afferte Domino gloriam et honorem ; afferte Domino gloriam nomini ejus ; adorate Dominum in atrio sancto ejus.
  15419 Psalms	Psa	19	28	3	Vox Domini super aquas ; Deus majestatis intonuit : Dominus super aquas multas.
  15420 Psalms	Psa	19	28	4	Vox Domini in virtute ; vox Domini in magnificentia.
  15421 Psalms	Psa	19	28	5	Vox Domini confringentis cedros, et confringet Dominus cedros Libani :
  15422 Psalms	Psa	19	28	6	et comminuet eas, tamquam vitulum Libani, et dilectus quemadmodum filius unicornium.
  15423 Psalms	Psa	19	28	7	Vox Domini intercidentis flammam ignis ;
  15424 Psalms	Psa	19	28	8	vox Domini concutientis desertum : et commovebit Dominus desertum Cades.
  15425 Psalms	Psa	19	28	9	Vox Domini praeparantis cervos : et revelabit condensa, et in templo ejus omnes dicent gloriam.
  15426 Psalms	Psa	19	28	10	Dominus diluvium inhabitare facit, et sedebit Dominus rex in aeternum.
  15427 Psalms	Psa	19	28	11	Dominus virtutem populo suo dabit ; Dominus benedicet populo suo in pace.]
  15428 Psalms	Psa	19	29	1	Psalmus cantici, in dedicatione domus David.
  15429 Psalms	Psa	19	29	2	[Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me, nec delectasti inimicos meos super me.
  15430 Psalms	Psa	19	29	3	Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me.
  15431 Psalms	Psa	19	29	4	Domine, eduxisti ab inferno animam meam ; salvasti me a descendentibus in lacum.
  15432 Psalms	Psa	19	29	5	Psallite Domino, sancti ejus ; et confitemini memoriae sanctitatis ejus.
  15433 Psalms	Psa	19	29	6	Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus : ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia.
  15434 Psalms	Psa	19	29	7	Ego autem dixi in abundantia mea : Non movebor in aeternum.
  15435 Psalms	Psa	19	29	8	Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem ; avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus.
  15436 Psalms	Psa	19	29	9	Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor.
  15437 Psalms	Psa	19	29	10	Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem ? numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit veritatem tuam ?
  15438 Psalms	Psa	19	29	11	Audivit Dominus, et misertus est mei ; Dominus factus est adjutor meus.
  15439 Psalms	Psa	19	29	12	Convertisti planctum meum in gaudium mihi ; conscidisti saccum meum, et circumdedisti me laetitia :
  15440 Psalms	Psa	19	29	13	ut cantet tibi gloria mea, et non compungar. Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi.]
  15441 Psalms	Psa	19	30	1	In finem. Psalmus David, pro extasi.
  15442 Psalms	Psa	19	30	2	[In te, Domine, speravi ; non confundar in aeternum : in justitia tua libera me.
  15443 Psalms	Psa	19	30	3	Inclina ad me aurem tuam ; accelera ut eruas me. Esto mihi in Deum protectorem, et in domum refugii, ut salvum me facias :
  15444 Psalms	Psa	19	30	4	quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu ; et propter nomen tuum deduces me et enutries me.
  15445 Psalms	Psa	19	30	5	Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi, quoniam tu es protector meus.
  15446 Psalms	Psa	19	30	6	In manus tuas commendo spiritum meum ; redemisti me, Domine Deus veritatis.
  15447 Psalms	Psa	19	30	7	Odisti observantes vanitates supervacue ; ego autem in Domino speravi.
  15448 Psalms	Psa	19	30	8	Exsultabo, et laetabor in misericordia tua, quoniam respexisti humilitatem meam ; salvasti de necessitatibus animam meam.
  15449 Psalms	Psa	19	30	9	Nec conclusisti me in manibus inimici : statuisti in loco spatioso pedes meos.
  15450 Psalms	Psa	19	30	10	Miserere mei, Domine, quoniam tribulor ; conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus.
  15451 Psalms	Psa	19	30	11	Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Infirmata est in paupertate virtus mea, et ossa mea conturbata sunt.
  15452 Psalms	Psa	19	30	12	Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium, et vicinis meis valde, et timor notis meis ; qui videbant me foras fugerunt a me.
  15453 Psalms	Psa	19	30	13	Oblivioni datus sum, tamquam mortuus a corde ; factus sum tamquam vas perditum :
  15454 Psalms	Psa	19	30	14	quoniam audivi vituperationem multorum commorantium in circuitu. In eo dum convenirent simul adversum me, accipere animam meam consiliati sunt.
  15455 Psalms	Psa	19	30	15	Ego autem in te speravi, Domine ; dixi : Deus meus es tu ;
  15456 Psalms	Psa	19	30	16	in manibus tuis sortes meae : eripe me de manu inimicorum meorum, et a persequentibus me.
  15457 Psalms	Psa	19	30	17	Illustra faciem tuam super servum tuum ; salvum me fac in misericordia tua.
  15458 Psalms	Psa	19	30	18	Domine, non confundar, quoniam invocavi te. Erubescant impii, et deducantur in infernum ;
  15459 Psalms	Psa	19	30	19	muta fiant labia dolosa, quae loquuntur adversus justum iniquitatem, in superbia, et in abusione.
  15460 Psalms	Psa	19	30	20	Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te ; perfecisti eis qui sperant in te in conspectu filiorum hominum !
  15461 Psalms	Psa	19	30	21	Abscondes eos in abscondito faciei tuae a conturbatione hominum ; proteges eos in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum.
  15462 Psalms	Psa	19	30	22	Benedictus Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita.
  15463 Psalms	Psa	19	30	23	Ego autem dixi in excessu mentis meae : Projectus sum a facie oculorum tuorum : ideo exaudisti vocem orationis meae, dum clamarem ad te.
  15464 Psalms	Psa	19	30	24	Diligite Dominum, omnes sancti ejus, quoniam veritatem requiret Dominus, et retribuet abundanter facientibus superbiam.
  15465 Psalms	Psa	19	30	25	Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Domino.]
  15466 Psalms	Psa	19	31	1	Ipsi David intellectus. [Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
  15467 Psalms	Psa	19	31	2	Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus.
  15468 Psalms	Psa	19	31	3	Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.
  15469 Psalms	Psa	19	31	4	Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina.
  15470 Psalms	Psa	19	31	5	Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi : Confitebor adversum me injustitiam meam Domino ; et tu remisisti impietatem peccati mei.
  15471 Psalms	Psa	19	31	6	Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt.
  15472 Psalms	Psa	19	31	7	Tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me ; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.
  15473 Psalms	Psa	19	31	8	Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris ; firmabo super te oculos meos.
  15474 Psalms	Psa	19	31	9	Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te.
  15475 Psalms	Psa	19	31	10	Multa flagella peccatoris ; sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
  15476 Psalms	Psa	19	31	11	Laetamini in Domino, et exsultate, justi ; et gloriamini, omnes recti corde.]
  15477 Psalms	Psa	19	32	1	Psalmus David. [Exsultate, justi, in Domino ; rectos decet collaudatio.
  15478 Psalms	Psa	19	32	2	Confitemini Domino in cithara ; in psalterio decem chordarum psallite illi.
  15479 Psalms	Psa	19	32	3	Cantate ei canticum novum ; bene psallite ei in vociferatione.
  15480 Psalms	Psa	19	32	4	Quia rectum est verbum Domini, et omnia opera ejus in fide.
  15481 Psalms	Psa	19	32	5	Diligit misericordiam et judicium ; misericordia Domini plena est terra.
  15482 Psalms	Psa	19	32	6	Verbo Domini caeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum.
  15483 Psalms	Psa	19	32	7	Congregans sicut in utre aquas maris ; ponens in thesauris abyssos.
  15484 Psalms	Psa	19	32	8	Timeat Dominum omnis terra ; ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem.
  15485 Psalms	Psa	19	32	9	Quoniam ipse dixit, et facta sunt ; ipse mandavit et creata sunt.
  15486 Psalms	Psa	19	32	10	Dominus dissipat consilia gentium ; reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.
  15487 Psalms	Psa	19	32	11	Consilium autem Domini in aeternum manet ; cogitationes cordis ejus in generatione et generationem.
  15488 Psalms	Psa	19	32	12	Beata gens cujus est Dominus Deus ejus ; populus quem elegit in haereditatem sibi.
  15489 Psalms	Psa	19	32	13	De caelo respexit Dominus ; vidit omnes filios hominum.
  15490 Psalms	Psa	19	32	14	De praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram :
  15491 Psalms	Psa	19	32	15	qui finxit sigillatim corda eorum ; qui intelligit omnia opera eorum.
  15492 Psalms	Psa	19	32	16	Non salvatur rex per multam virtutem, et gigas non salvabitur in multitudine virtutis suae.
  15493 Psalms	Psa	19	32	17	Fallax equus ad salutem ; in abundantia autem virtutis suae non salvabitur.
  15494 Psalms	Psa	19	32	18	Ecce oculi Domini super metuentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus :
  15495 Psalms	Psa	19	32	19	ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame.
  15496 Psalms	Psa	19	32	20	Anima nostra sustinet Dominum, quoniam adjutor et protector noster est.
  15497 Psalms	Psa	19	32	21	Quia in eo laetabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus.
  15498 Psalms	Psa	19	32	22	Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.]
  15499 Psalms	Psa	19	33	1	Davidi, cum immutavit vultum suum coram Achimelech, et dimisit eum, et abiit.
  15500 Psalms	Psa	19	33	2	[Benedicam Dominum in omni tempore ; semper laus ejus in ore meo.
  15501 Psalms	Psa	19	33	3	In Domino laudabitur anima mea : audiant mansueti, et laetentur.
  15502 Psalms	Psa	19	33	4	Magnificate Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in idipsum.
  15503 Psalms	Psa	19	33	5	Exquisivi Dominum, et exaudivit me ; et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me.
  15504 Psalms	Psa	19	33	6	Accedite ad eum, et illuminamini ; et facies vestrae non confundentur.
  15505 Psalms	Psa	19	33	7	Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum, et de omnibus tribulationibus ejus salvavit eum.
  15506 Psalms	Psa	19	33	8	Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos.
  15507 Psalms	Psa	19	33	9	Gustate et videte quoniam suavis est Dominus ; beatus vir qui sperat in eo.
  15508 Psalms	Psa	19	33	10	Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam non est inopia timentibus eum.
  15509 Psalms	Psa	19	33	11	Divites eguerunt, et esurierunt ; inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono.
  15510 Psalms	Psa	19	33	12	Venite, filii ; audite me : timorem Domini docebo vos.
  15511 Psalms	Psa	19	33	13	Quis est homo qui vult vitam ; diligit dies videre bonos ?
  15512 Psalms	Psa	19	33	14	Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum.
  15513 Psalms	Psa	19	33	15	Diverte a malo, et fac bonum ; inquire pacem, et persequere eam.
  15514 Psalms	Psa	19	33	16	Oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum.
  15515 Psalms	Psa	19	33	17	Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum.
  15516 Psalms	Psa	19	33	18	Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos ; et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.
  15517 Psalms	Psa	19	33	19	Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit.
  15518 Psalms	Psa	19	33	20	Multae tribulationes justorum ; et de omnibus his liberabit eos Dominus.
  15519 Psalms	Psa	19	33	21	Custodit Dominus omnia ossa eorum : unum ex his non conteretur.
  15520 Psalms	Psa	19	33	22	Mors peccatorum pessima ; et qui oderunt justum delinquent.
  15521 Psalms	Psa	19	33	23	Redimet Dominus animas servorum suorum, et non delinquent omnes qui sperant in eo.]
  15522 Psalms	Psa	19	34	1	Ipsi David. [Judica, Domine, nocentes me ; expugna impugnantes me.
  15523 Psalms	Psa	19	34	2	Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mihi.
  15524 Psalms	Psa	19	34	3	Effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me ; dic animae meae : Salus tua ego sum.
  15525 Psalms	Psa	19	34	4	Confundantur et revereantur quaerentes animam meam ; avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala.
  15526 Psalms	Psa	19	34	5	Fiant tamquam pulvis ante faciem venti, et angelus Domini coarctans eos.
  15527 Psalms	Psa	19	34	6	Fiat via illorum tenebrae et lubricum, et angelus Domini persequens eos.
  15528 Psalms	Psa	19	34	7	Quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui ; supervacue exprobraverunt animam meam.
  15529 Psalms	Psa	19	34	8	Veniat illi laqueus quem ignorat, et captio quam abscondit apprehendat eum, et in laqueum cadat in ipsum.
  15530 Psalms	Psa	19	34	9	Anima autem mea exsultabit in Domino, et delectabitur super salutari suo.
  15531 Psalms	Psa	19	34	10	Omnia ossa mea dicent : Domine, quis similis tibi ? eripiens inopem de manu fortiorum ejus ; egenum et pauperem a diripientibus eum.
  15532 Psalms	Psa	19	34	11	Surgentes testes iniqui, quae ignorabam interrogabant me.
  15533 Psalms	Psa	19	34	12	Retribuebant mihi mala pro bonis, sterilitatem animae meae.
  15534 Psalms	Psa	19	34	13	Ego autem, cum mihi molesti essent, induebar cilicio ; humiliabam in jejunio animam meam, et oratio mea in sinu meo convertetur.
  15535 Psalms	Psa	19	34	14	Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam ; quasi lugens et contristatus sic humiliabar.
  15536 Psalms	Psa	19	34	15	Et adversum me laetati sunt, et convenerunt ; congregata sunt super me flagella, et ignoravi.
  15537 Psalms	Psa	19	34	16	Dissipati sunt, nec compuncti ; tentaverunt me, subsannaverunt me subsannatione ; frenduerunt super me dentibus suis.
  15538 Psalms	Psa	19	34	17	Domine, quando respicies ? Restitue animam meam a malignitate eorum ; a leonibus unicam meam.
  15539 Psalms	Psa	19	34	18	Confitebor tibi in ecclesia magna ; in populo gravi laudabo te.
  15540 Psalms	Psa	19	34	19	Non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique, qui oderunt me gratis, et annuunt oculis.
  15541 Psalms	Psa	19	34	20	Quoniam mihi quidem pacifice loquebantur ; et in iracundia terrae loquentes, dolos cogitabant.
  15542 Psalms	Psa	19	34	21	Et dilataverunt super me os suum ; dixerunt : Euge, euge ! viderunt oculi nostri.
  15543 Psalms	Psa	19	34	22	Vidisti, Domine : ne sileas ; Domine, ne discedas a me.
  15544 Psalms	Psa	19	34	23	Exsurge et intende judicio meo, Deus meus ; et Dominus meus, in causam meam.
  15545 Psalms	Psa	19	34	24	Judica me secundum justitiam tuam, Domine Deus meus, et non supergaudeant mihi.
  15546 Psalms	Psa	19	34	25	Non dicant in cordibus suis : Euge, euge, animae nostrae ; nec dicant : Devoravimus eum.
  15547 Psalms	Psa	19	34	26	Erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis ; induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me.
  15548 Psalms	Psa	19	34	27	Exsultent et laetentur qui volunt justitiam meam ; et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi ejus.
  15549 Psalms	Psa	19	34	28	Et lingua mea meditabitur justitiam tuam ; tota die laudem tuam.]
  15550 Psalms	Psa	19	35	1	In finem. Servo Domini ipsi David.
  15551 Psalms	Psa	19	35	2	[Dixit injustus ut delinquat in semetipso : non est timor Dei ante oculos ejus.
  15552 Psalms	Psa	19	35	3	Quoniam dolose egit in conspectu ejus, ut inveniatur iniquitas ejus ad odium.
  15553 Psalms	Psa	19	35	4	Verba oris ejus iniquitas, et dolus ; noluit intelligere ut bene ageret.
  15554 Psalms	Psa	19	35	5	Iniquitatem meditatus est in cubili suo ; astitit omni viae non bonae : malitiam autem non odivit.
  15555 Psalms	Psa	19	35	6	Domine, in caelo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes.
  15556 Psalms	Psa	19	35	7	Justitia tua sicut montes Dei ; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine,
  15557 Psalms	Psa	19	35	8	quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt.
  15558 Psalms	Psa	19	35	9	Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos :
  15559 Psalms	Psa	19	35	10	quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen.
  15560 Psalms	Psa	19	35	11	Praetende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde.
  15561 Psalms	Psa	19	35	12	Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me.
  15562 Psalms	Psa	19	35	13	Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem ; expulsi sunt, nec potuerunt stare.]
  15563 Psalms	Psa	19	36	1	Psalmus ipsi David. [Noli aemulari in malignantibus, neque zelaveris facientes iniquitatem :	<a[
  15564 Psalms	Psa	19	36	2	quoniam tamquam foenum velociter arescent, et quemadmodum olera herbarum cito decident.
  15565 Psalms	Psa	19	36	3	Spera in Domino, et fac bonitatem ; et inhabita terram, et pasceris in divitiis ejus.
  15566 Psalms	Psa	19	36	4	Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui.
  15567 Psalms	Psa	19	36	5	Revela Domino viam tuam, et spera in eo, et ipse faciet.
  15568 Psalms	Psa	19	36	6	Et educet quasi lumen justitiam tuam, et judicium tuum tamquam meridiem.
  15569 Psalms	Psa	19	36	7	Subditus esto Domino, et ora eum. Noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua ; in homine faciente injustitias.
  15570 Psalms	Psa	19	36	8	Desine ab ira, et derelinque furorem ; noli aemulari ut maligneris.
  15571 Psalms	Psa	19	36	9	Quoniam qui malignantur exterminabuntur ; sustinentes autem Dominum, ipsi haereditabunt terram.
  15572 Psalms	Psa	19	36	10	Et adhuc pusillum, et non erit peccator ; et quaeres locum ejus, et non invenies.
  15573 Psalms	Psa	19	36	11	Mansueti autem haereditabunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis.
  15574 Psalms	Psa	19	36	12	Observabit peccator justum, et stridebit super eum dentibus suis.
  15575 Psalms	Psa	19	36	13	Dominus autem irridebit eum, quoniam prospicit quod veniet dies ejus.
  15576 Psalms	Psa	19	36	14	Gladium evaginaverunt peccatores ; intenderunt arcum suum : ut dejiciant pauperem et inopem, ut trucident rectos corde.
  15577 Psalms	Psa	19	36	15	Gladius eorum intret in corda ipsorum, et arcus eorum confringatur.
  15578 Psalms	Psa	19	36	16	Melius est modicum justo, super divitias peccatorum multas :
  15579 Psalms	Psa	19	36	17	quoniam brachia peccatorum conterentur : confirmat autem justos Dominus.
  15580 Psalms	Psa	19	36	18	Novit Dominus dies immaculatorum, et haereditas eorum in aeternum erit.
  15581 Psalms	Psa	19	36	19	Non confundentur in tempore malo, et in diebus famis saturabuntur :
  15582 Psalms	Psa	19	36	20	quia peccatores peribunt. Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati, deficientes quemadmodum fumus deficient.
  15583 Psalms	Psa	19	36	21	Mutuabitur peccator, et non solvet ; justus autem miseretur et tribuet :
  15584 Psalms	Psa	19	36	22	quia benedicentes ei haereditabunt terram ; maledicentes autem ei disperibunt.
  15585 Psalms	Psa	19	36	23	Apud Dominum gressus hominis dirigentur, et viam ejus volet.
  15586 Psalms	Psa	19	36	24	Cum ceciderit, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam.
  15587 Psalms	Psa	19	36	25	Junior fui, etenim senui ; et non vidi justum derelictum, nec semen ejus quaerens panem.
  15588 Psalms	Psa	19	36	26	Tota die miseretur et commodat ; et semen illius in benedictione erit.	>a
  15589 Psalms	Psa	19	36	27	Declina a malo, et fac bonum, et inhabita in saeculum saeculi :	<b
  15590 Psalms	Psa	19	36	28	quia Dominus amat judicium, et non derelinquet sanctos suos : in aeternum conservabuntur. Injusti punientur, et semen impiorum peribit.
  15591 Psalms	Psa	19	36	29	Justi autem haereditabunt terram, et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam.
  15592 Psalms	Psa	19	36	30	Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium.
  15593 Psalms	Psa	19	36	31	Lex Dei ejus in corde ipsius, et non supplantabuntur gressus ejus.
  15594 Psalms	Psa	19	36	32	Considerat peccator justum, et quaerit mortificare eum.
  15595 Psalms	Psa	19	36	33	Dominus autem non derelinquet eum in manibus ejus, nec damnabit eum cum judicabitur illi.
  15596 Psalms	Psa	19	36	34	Exspecta Dominum, et custodi viam ejus, et exaltabit te ut haereditate capias terram : cum perierint peccatores, videbis.
  15597 Psalms	Psa	19	36	35	Vidi impium superexaltatum, et elevatum sicut cedros Libani :
  15598 Psalms	Psa	19	36	36	et transivi, et ecce non erat ; et quaesivi eum, et non est inventus locus ejus.
  15599 Psalms	Psa	19	36	37	Custodi innocentiam, et vide aequitatem, quoniam sunt reliquiae homini pacifico.
  15600 Psalms	Psa	19	36	38	Injusti autem disperibunt simul ; reliquiae impiorum interibunt.
  15601 Psalms	Psa	19	36	39	Salus autem justorum a Domino ; et protector eorum in tempore tribulationis.
  15602 Psalms	Psa	19	36	40	Et adjuvabit eos Dominus, et liberabit eos ; et eruet eos a peccatoribus, et salvabit eos, quia speraverunt in eo.]	>b]
  15603 Psalms	Psa	19	37	1	Psalmus David, in rememorationem de sabbato.
  15604 Psalms	Psa	19	37	2	[Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me :
  15605 Psalms	Psa	19	37	3	quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam.
  15606 Psalms	Psa	19	37	4	Non est sanitas in carne mea, a facie irae tuae ; non est pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum :
  15607 Psalms	Psa	19	37	5	quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum, et sicut onus grave gravatae sunt super me.
  15608 Psalms	Psa	19	37	6	Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae.
  15609 Psalms	Psa	19	37	7	Miser factus sum et curvatus sum usque in finem ; tota die contristatus ingrediebar.
  15610 Psalms	Psa	19	37	8	Quoniam lumbi mei impleti sunt illusionibus, et non est sanitas in carne mea.
  15611 Psalms	Psa	19	37	9	Afflictus sum, et humiliatus sum nimis ; rugiebam a gemitu cordis mei.
  15612 Psalms	Psa	19	37	10	Domine, ante te omne desiderium meum, et gemitus meus a te non est absconditus.
  15613 Psalms	Psa	19	37	11	Cor meum conturbatum est ; dereliquit me virtus mea, et lumen oculorum meorum, et ipsum non est mecum.
  15614 Psalms	Psa	19	37	12	Amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt, et steterunt ; et qui juxta me erant, de longe steterunt : et vim faciebant qui quaerebant animam meam.
  15615 Psalms	Psa	19	37	13	Et qui inquirebant mala mihi, locuti sunt vanitates, et dolos tota die meditabantur.
  15616 Psalms	Psa	19	37	14	Ego autem, tamquam surdus, non audiebam ; et sicut mutus non aperiens os suum.
  15617 Psalms	Psa	19	37	15	Et factus sum sicut homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones.
  15618 Psalms	Psa	19	37	16	Quoniam in te, Domine, speravi ; tu exaudies me, Domine Deus meus.
  15619 Psalms	Psa	19	37	17	Quia dixi : Nequando supergaudeant mihi inimici mei ; et dum commoventur pedes mei, super me magna locuti sunt.
  15620 Psalms	Psa	19	37	18	Quoniam ego in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper.
  15621 Psalms	Psa	19	37	19	Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo.
  15622 Psalms	Psa	19	37	20	Inimici autem mei vivunt, et confirmati sunt super me : et multiplicati sunt qui oderunt me inique.
  15623 Psalms	Psa	19	37	21	Qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi, quoniam sequebar bonitatem.
  15624 Psalms	Psa	19	37	22	Ne derelinquas me, Domine Deus meus ; ne discesseris a me.
  15625 Psalms	Psa	19	37	23	Intende in adjutorium meum, Domine Deus salutis meae.]
  15626 Psalms	Psa	19	38	1	In finem, ipsi Idithun. Canticum David.
  15627 Psalms	Psa	19	38	2	[Dixi : Custodiam vias meas : ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me.
  15628 Psalms	Psa	19	38	3	Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis ; et dolor meus renovatus est.
  15629 Psalms	Psa	19	38	4	Concaluit cor meum intra me ; et in meditatione mea exardescet ignis.
  15630 Psalms	Psa	19	38	5	Locutus sum in lingua mea : Notum fac mihi, Domine, finem meum, et numerum dierum meorum quis est, ut sciam quid desit mihi.
  15631 Psalms	Psa	19	38	6	Ecce mensurabiles posuisti dies meos, et substantia mea tamquam nihilum ante te. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens.
  15632 Psalms	Psa	19	38	7	Verumtamen in imagine pertransit homo ; sed et frustra conturbatur : thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea.
  15633 Psalms	Psa	19	38	8	Et nunc quae est exspectatio mea : nonne Dominus ? et substantia mea apud te est.
  15634 Psalms	Psa	19	38	9	Ab omnibus iniquitatibus meis erue me : opprobrium insipienti dedisti me.
  15635 Psalms	Psa	19	38	10	Obmutui, et non aperui os meum, quoniam tu fecisti ;
  15636 Psalms	Psa	19	38	11	amove a me plagas tuas.
  15637 Psalms	Psa	19	38	12	A fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus : propter iniquitatem corripuisti hominem. Et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus : verumtamen vane conturbatur omnis homo.
  15638 Psalms	Psa	19	38	13	Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam ; auribus percipe lacrimas meas. Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te, et peregrinus sicut omnes patres mei.
  15639 Psalms	Psa	19	38	14	Remitte mihi, ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero.]
  15640 Psalms	Psa	19	39	1	In finem. Psalmus ipsi David.
  15641 Psalms	Psa	19	39	2	[Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi.
  15642 Psalms	Psa	19	39	3	Et exaudivit preces meas, et eduxit me de lacu miseriae et de luto faecis. Et statuit super petram pedes meos, et direxit gressus meos.
  15643 Psalms	Psa	19	39	4	Et immisit in os meum canticum novum, carmen Deo nostro. Videbunt multi, et timebunt, et sperabunt in Domino.
  15644 Psalms	Psa	19	39	5	Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non respexit in vanitates et insanias falsas.
  15645 Psalms	Psa	19	39	6	Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua ; et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi. Annuntiavi et locutus sum : multiplicati sunt super numerum.
  15646 Psalms	Psa	19	39	7	Sacrificium et oblationem noluisti ; aures autem perfecisti mihi. Holocaustum et pro peccato non postulasti ;
  15647 Psalms	Psa	19	39	8	tunc dixi : Ecce venio. In capite libri scriptum est de me,
  15648 Psalms	Psa	19	39	9	ut facerem voluntatem tuam. Deus meus, volui, et legem tuam in medio cordis mei.
  15649 Psalms	Psa	19	39	10	Annuntiavi justitiam tuam in ecclesia magna ; ecce labia mea non prohibebo : Domine, tu scisti.
  15650 Psalms	Psa	19	39	11	Justitiam tuam non abscondi in corde meo ; veritatem tuam et salutare tuum dixi ; non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a concilio multo.
  15651 Psalms	Psa	19	39	12	Tu autem, Domine, ne longe facias miserationes tuas a me ; misericordia tua et veritas tua semper susceperunt me.
  15652 Psalms	Psa	19	39	13	Quoniam circumdederunt me mala quorum non est numerus ; comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui ut viderem. Multiplicatae sunt super capillos capitis mei, et cor meum dereliquit me.
  15653 Psalms	Psa	19	39	14	Complaceat tibi, Domine, ut eruas me ; Domine, ad adjuvandum me respice.
  15654 Psalms	Psa	19	39	15	Confundantur et revereantur simul, qui quaerunt animam meam ut auferant eam ; convertantur retrorsum et revereantur, qui volunt mihi mala.
  15655 Psalms	Psa	19	39	16	Ferant confestim confusionem suam, qui dicunt mihi : Euge, euge !
  15656 Psalms	Psa	19	39	17	Exsultent et laetentur super te omnes quaerentes te ; et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.
  15657 Psalms	Psa	19	39	18	Ego autem mendicus sum et pauper ; Dominus sollicitus est mei. Adjutor meus et protector meus tu es ; Deus meus, ne tardaveris.]
  15658 Psalms	Psa	19	40	1	In finem. Psalmus ipsi David.
  15659 Psalms	Psa	19	40	2	[Beatus qui intelligit super egenum et pauperem : in die mala liberabit eum Dominus.
  15660 Psalms	Psa	19	40	3	Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum ejus.
  15661 Psalms	Psa	19	40	4	Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus ; universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus.
  15662 Psalms	Psa	19	40	5	Ego dixi : Domine, miserere mei ; sana animam meam, quia peccavi tibi.
  15663 Psalms	Psa	19	40	6	Inimici mei dixerunt mala mihi : Quando morietur, et peribit nomen ejus ?
  15664 Psalms	Psa	19	40	7	Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur ; cor ejus congregavit iniquitatem sibi. Egrediebatur foras et loquebatur.
  15665 Psalms	Psa	19	40	8	In idipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei ; adversum me cogitabant mala mihi.
  15666 Psalms	Psa	19	40	9	Verbum iniquum constituerunt adversum me : Numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat ?
  15667 Psalms	Psa	19	40	10	Etenim homo pacis meae in quo speravi, qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem.
  15668 Psalms	Psa	19	40	11	Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me ; et retribuam eis.
  15669 Psalms	Psa	19	40	12	In hoc cognovi quoniam voluisti me, quoniam non gaudebit inimicus meus super me.
  15670 Psalms	Psa	19	40	13	Me autem propter innocentiam suscepisti ; et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum.
  15671 Psalms	Psa	19	40	14	Benedictus Dominus Deus Israël a saeculo et usque in saeculum. Fiat, fiat.]
  15672 Psalms	Psa	19	41	1	In finem. Intellectus filiis Core.
  15673 Psalms	Psa	19	41	2	[Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus.
  15674 Psalms	Psa	19	41	3	Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum ; quando veniam, et apparebo ante faciem Dei ?
  15675 Psalms	Psa	19	41	4	Fuerunt mihi lacrimae meae panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie : Ubi est Deus tuus ?
  15676 Psalms	Psa	19	41	5	Haec recordatus sum, et effudi in me animam meam, quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei, in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis.
  15677 Psalms	Psa	19	41	6	Quare tristis es, anima mea ? et quare conturbas me ? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei,
  15678 Psalms	Psa	19	41	7	et Deus meus. Ad meipsum anima mea conturbata est : propterea memor ero tui de terra Jordanis et Hermoniim a monte modico.
  15679 Psalms	Psa	19	41	8	Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum ; omnia excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt.
  15680 Psalms	Psa	19	41	9	In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum ejus ; apud me oratio Deo vitae meae.
  15681 Psalms	Psa	19	41	10	Dicam Deo : Susceptor meus es ; quare oblitus es mei ? et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus ?
  15682 Psalms	Psa	19	41	11	Dum confringuntur ossa mea, exprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei, dum dicunt mihi per singulos dies : Ubi est Deus tuus ?
  15683 Psalms	Psa	19	41	12	Quare tristis es, anima mea ? et quare conturbas me ? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus.]
  15684 Psalms	Psa	19	42	1	Psalmus David. [Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta : ab homine iniquo et doloso erue me.
  15685 Psalms	Psa	19	42	2	Quia tu es, Deus, fortitudo mea : quare me repulisti ? et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus ?
  15686 Psalms	Psa	19	42	3	Emitte lucem tuam et veritatem tuam : ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua.
  15687 Psalms	Psa	19	42	4	Et introibo ad altare Dei, ad Deum qui laetificat juventutem meam. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus.
  15688 Psalms	Psa	19	42	5	Quare tristis es, anima mea ? et quare conturbas me ? Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, et Deus meus.]
  15689 Psalms	Psa	19	43	1	In finem. Filiis Core ad intellectum.
  15690 Psalms	Psa	19	43	2	[Deus, auribus nostris audivimus, patres nostri annuntiaverunt nobis, opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis.
  15691 Psalms	Psa	19	43	3	Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos ; afflixisti populos, et expulisti eos.
  15692 Psalms	Psa	19	43	4	Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos : sed dextera tua et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis.
  15693 Psalms	Psa	19	43	5	Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Jacob.
  15694 Psalms	Psa	19	43	6	In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis.
  15695 Psalms	Psa	19	43	7	Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me :
  15696 Psalms	Psa	19	43	8	salvasti enim nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti.
  15697 Psalms	Psa	19	43	9	In Deo laudabimur tota die, et in nomine tuo confitebimur in saeculum.
  15698 Psalms	Psa	19	43	10	Nunc autem repulisti et confudisti nos, et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris.
  15699 Psalms	Psa	19	43	11	Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros, et qui oderunt nos diripiebant sibi.
  15700 Psalms	Psa	19	43	12	Dedisti nos tamquam oves escarum, et in gentibus dispersisti nos.
  15701 Psalms	Psa	19	43	13	Vendidisti populum tuum sine pretio, et non fuit multitudo in commutationibus eorum.
  15702 Psalms	Psa	19	43	14	Posuisti nos opprobrium vicinis nostris ; subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro.
  15703 Psalms	Psa	19	43	15	Posuisti nos in similitudinem gentibus ; commotionem capitis in populis.
  15704 Psalms	Psa	19	43	16	Tota die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meae cooperuit me :
  15705 Psalms	Psa	19	43	17	a voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis.
  15706 Psalms	Psa	19	43	18	Haec omnia venerunt super nos ; nec obliti sumus te, et inique non egimus in testamento tuo.
  15707 Psalms	Psa	19	43	19	Et non recessit retro cor nostrum ; et declinasti semitas nostras a via tua :
  15708 Psalms	Psa	19	43	20	quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis.
  15709 Psalms	Psa	19	43	21	Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad deum alienum,
  15710 Psalms	Psa	19	43	22	nonne Deus requiret ista ? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die ; aestimati sumus sicut oves occisionis.
  15711 Psalms	Psa	19	43	23	Exsurge ; quare obdormis, Domine ? exsurge, et ne repellas in finem.
  15712 Psalms	Psa	19	43	24	Quare faciem tuam avertis ? oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae ?
  15713 Psalms	Psa	19	43	25	Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra ; conglutinatus est in terra venter noster.
  15714 Psalms	Psa	19	43	26	Exsurge, Domine, adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum.]
  15715 Psalms	Psa	19	44	1	In finem, pro iis qui commutabuntur. Filiis Core, ad intellectum. Canticum pro dilecto.
  15716 Psalms	Psa	19	44	2	[Eructavit cor meum verbum bonum : dico ego opera mea regi. Lingua mea calamus scribae velociter scribentis.
  15717 Psalms	Psa	19	44	3	Speciosus forma prae filiis hominum, diffusa est gratia in labiis tuis : propterea benedixit te Deus in aeternum.
  15718 Psalms	Psa	19	44	4	Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime.
  15719 Psalms	Psa	19	44	5	Specie tua et pulchritudine tua intende, prospere procede, et regna, propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam ; et deducet te mirabiliter dextera tua.
  15720 Psalms	Psa	19	44	6	Sagittae tuae acutae : populi sub te cadent, in corda inimicorum regis.
  15721 Psalms	Psa	19	44	7	Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi ; virga directionis virga regni tui.
  15722 Psalms	Psa	19	44	8	Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem ; propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae, prae consortibus tuis.
  15723 Psalms	Psa	19	44	9	Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis, a domibus eburneis ; ex quibus delectaverunt te
  15724 Psalms	Psa	19	44	10	filiae regum in honore tuo. Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate.
  15725 Psalms	Psa	19	44	11	Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam ; et obliviscere populum tuum, et domum patris tui.
  15726 Psalms	Psa	19	44	12	Et concupiscet rex decorem tuum, quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum.
  15727 Psalms	Psa	19	44	13	Et filiae Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur ; omnes divites plebis.
  15728 Psalms	Psa	19	44	14	Omnis gloria ejus filiae regis ab intus, in fimbriis aureis,
  15729 Psalms	Psa	19	44	15	circumamicta varietatibus. Adducentur regi virgines post eam ; proximae ejus afferentur tibi.
  15730 Psalms	Psa	19	44	16	Afferentur in laetitia et exsultatione ; adducentur in templum regis.
  15731 Psalms	Psa	19	44	17	Pro patribus tuis nati sunt tibi filii ; constitues eos principes super omnem terram.
  15732 Psalms	Psa	19	44	18	Memores erunt nominis tui in omni generatione et generationem : propterea populi confitebuntur tibi in aeternum, et in saeculum saeculi.]
  15733 Psalms	Psa	19	45	1	In finem, filiis Core, pro arcanis. Psalmus.
  15734 Psalms	Psa	19	45	2	[Deus noster refugium et virtus ; adjutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis.
  15735 Psalms	Psa	19	45	3	Propterea non timebimus dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris.
  15736 Psalms	Psa	19	45	4	Sonuerunt, et turbatae sunt aquae eorum ; conturbati sunt montes in fortitudine ejus.
  15737 Psalms	Psa	19	45	5	Fluminis impetus laetificat civitatem Dei : sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.
  15738 Psalms	Psa	19	45	6	Deus in medio ejus, non commovebitur ; adjuvabit eam Deus mane diluculo.
  15739 Psalms	Psa	19	45	7	Conturbatae sunt gentes, et inclinata sunt regna : dedit vocem suam, mota est terra.
  15740 Psalms	Psa	19	45	8	Dominus virtutum nobiscum ; susceptor noster Deus Jacob.
  15741 Psalms	Psa	19	45	9	Venite, et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram,
  15742 Psalms	Psa	19	45	10	auferens bella usque ad finem terrae. Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni.
  15743 Psalms	Psa	19	45	11	Vacate, et videte quoniam ego sum Deus ; exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra.
  15744 Psalms	Psa	19	45	12	Dominus virtutum nobiscum ; susceptor noster Deus Jacob.]
  15745 Psalms	Psa	19	46	1	In finem, pro filiis Core. Psalmus.
  15746 Psalms	Psa	19	46	2	[Omnes gentes, plaudite manibus ; jubilate Deo in voce exsultationis :
  15747 Psalms	Psa	19	46	3	quoniam Dominus excelsus, terribilis, rex magnus super omnem terram.
  15748 Psalms	Psa	19	46	4	Subjecit populos nobis, et gentes sub pedibus nostris.
  15749 Psalms	Psa	19	46	5	Elegit nobis haereditatem suam ; speciem Jacob quam dilexit.
  15750 Psalms	Psa	19	46	6	Ascendit Deus in jubilo, et Dominus in voce tubae.
  15751 Psalms	Psa	19	46	7	Psallite Deo nostro, psallite ; psallite regi nostro, psallite :
  15752 Psalms	Psa	19	46	8	quoniam rex omnis terrae Deus, psallite sapienter.
  15753 Psalms	Psa	19	46	9	Regnabit Deus super gentes ; Deus sedet super sedem sanctam suam.
  15754 Psalms	Psa	19	46	10	Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham, quoniam dii fortes terrae vehementer elevati sunt.]
  15755 Psalms	Psa	19	47	1	Psalmus cantici. Filiis Core, secunda sabbati.
  15756 Psalms	Psa	19	47	2	[Magnus Dominus et laudabilis nimis, in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus.
  15757 Psalms	Psa	19	47	3	Fundatur exsultatione universae terrae mons Sion ; latera aquilonis, civitas regis magni.
  15758 Psalms	Psa	19	47	4	Deus in domibus ejus cognoscetur cum suscipiet eam.
  15759 Psalms	Psa	19	47	5	Quoniam ecce reges terrae congregati sunt ; convenerunt in unum.
  15760 Psalms	Psa	19	47	6	Ipsi videntes, sic admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt.
  15761 Psalms	Psa	19	47	7	Tremor apprehendit eos ; ibi dolores ut parturientis :
  15762 Psalms	Psa	19	47	8	in spiritu vehementi conteres naves Tharsis.
  15763 Psalms	Psa	19	47	9	Sicut audivimus, sic vidimus, in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri : Deus fundavit eam in aeternum.
  15764 Psalms	Psa	19	47	10	Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui.
  15765 Psalms	Psa	19	47	11	Secundum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terrae ; justitia plena est dextera tua.
  15766 Psalms	Psa	19	47	12	Laetetur mons Sion, et exsultent filiae Judae, propter judicia tua, Domine.
  15767 Psalms	Psa	19	47	13	Circumdate Sion, et complectimini eam ; narrate in turribus ejus.
  15768 Psalms	Psa	19	47	14	Ponite corda vestra in virtute ejus, et distribuite domos ejus, ut enarretis in progenie altera.
  15769 Psalms	Psa	19	47	15	Quoniam hic est Deus, Deus noster in aeternum, et in saeculum saeculi : ipse reget nos in saecula.]
  15770 Psalms	Psa	19	48	1	In finem, filiis Core. Psalmus.
  15771 Psalms	Psa	19	48	2	[Audite haec, omnes gentes ; auribus percipite, omnes qui habitatis orbem :
  15772 Psalms	Psa	19	48	3	quique terrigenae et filii hominum, simul in unum dives et pauper.
  15773 Psalms	Psa	19	48	4	Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei prudentiam.
  15774 Psalms	Psa	19	48	5	Inclinabo in parabolam aurem meam ; aperiam in psalterio propositionem meam.
  15775 Psalms	Psa	19	48	6	Cur timebo in die mala ? iniquitas calcanei mei circumdabit me.
  15776 Psalms	Psa	19	48	7	Qui confidunt in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum, gloriantur.
  15777 Psalms	Psa	19	48	8	Frater non redimit, redimet homo : non dabit Deo placationem suam,
  15778 Psalms	Psa	19	48	9	et pretium redemptionis animae suae. Et laborabit in aeternum ;
  15779 Psalms	Psa	19	48	10	et vivet adhuc in finem.
  15780 Psalms	Psa	19	48	11	Non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes : simul insipiens et stultus peribunt. Et relinquent alienis divitias suas,
  15781 Psalms	Psa	19	48	12	et sepulchra eorum domus illorum in aeternum ; tabernacula eorum in progenie et progenie : vocaverunt nomina sua in terris suis.
  15782 Psalms	Psa	19	48	13	Et homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.
  15783 Psalms	Psa	19	48	14	Haec via illorum scandalum ipsis ; et postea in ore suo complacebunt.
  15784 Psalms	Psa	19	48	15	Sicut oves in inferno positi sunt : mors depascet eos. Et dominabuntur eorum justi in matutino ; et auxilium eorum veterascet in inferno a gloria eorum.
  15785 Psalms	Psa	19	48	16	Verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi, cum acceperit me.
  15786 Psalms	Psa	19	48	17	Ne timueris cum dives factus fuerit homo, et cum multiplicata fuerit gloria domus ejus :
  15787 Psalms	Psa	19	48	18	quoniam, cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria ejus.
  15788 Psalms	Psa	19	48	19	Quia anima ejus in vita ipsius benedicetur ; confitebitur tibi cum benefeceris ei.
  15789 Psalms	Psa	19	48	20	Introibit usque in progenies patrum suorum ; et usque in aeternum non videbit lumen.
  15790 Psalms	Psa	19	48	21	Homo, cum in honore esset, non intellexit. Comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis.]
  15791 Psalms	Psa	19	49	1	Psalmus Asaph. [Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.
  15792 Psalms	Psa	19	49	2	Ex Sion species decoris ejus :
  15793 Psalms	Psa	19	49	3	Deus manifeste veniet ; Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus exardescet ; et in circuitu ejus tempestas valida.
  15794 Psalms	Psa	19	49	4	Advocabit caelum desursum, et terram, discernere populum suum.
  15795 Psalms	Psa	19	49	5	Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia.
  15796 Psalms	Psa	19	49	6	Et annuntiabunt caeli justitiam ejus, quoniam Deus judex est.
  15797 Psalms	Psa	19	49	7	Audi, populus meus, et loquar ; Israël, et testificabor tibi : Deus, Deus tuus ego sum.
  15798 Psalms	Psa	19	49	8	Non in sacrificiis tuis arguam te ; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.
  15799 Psalms	Psa	19	49	9	Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos :
  15800 Psalms	Psa	19	49	10	quoniam meae sunt omnes ferae silvarum, jumenta in montibus, et boves.
  15801 Psalms	Psa	19	49	11	Cognovi omnia volatilia caeli, et pulchritudo agri mecum est.
  15802 Psalms	Psa	19	49	12	Si esuriero, non dicam tibi : meus est enim orbis terrae et plenitudo ejus.
  15803 Psalms	Psa	19	49	13	Numquid manducabo carnes taurorum ? aut sanguinem hircorum potabo ?
  15804 Psalms	Psa	19	49	14	Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua.
  15805 Psalms	Psa	19	49	15	Et invoca me in die tribulationis : eruam te, et honorificabis me.
  15806 Psalms	Psa	19	49	16	Peccatori autem dixit Deus : Quare tu enarras justitias meas ? et assumis testamentum meum per os tuum ?
  15807 Psalms	Psa	19	49	17	Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum.
  15808 Psalms	Psa	19	49	18	Si videbas furem, currebas cum eo ; et cum adulteris portionem tuam ponebas.
  15809 Psalms	Psa	19	49	19	Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos.
  15810 Psalms	Psa	19	49	20	Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum.
  15811 Psalms	Psa	19	49	21	Haec fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis : arguam te, et statuam contra faciem tuam.
  15812 Psalms	Psa	19	49	22	Intelligite haec, qui obliviscimini Deum, nequando rapiat, et non sit qui eripiat.
  15813 Psalms	Psa	19	49	23	Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter quo ostendam illi salutare Dei.]
  15814 Psalms	Psa	19	50	1	In finem. Psalmus David,
  15815 Psalms	Psa	19	50	2	cum venit ad eum Nathan propheta, quando intravit ad Bethsabee.
  15816 Psalms	Psa	19	50	3	[Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam ; et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam.
  15817 Psalms	Psa	19	50	4	Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me.
  15818 Psalms	Psa	19	50	5	Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper.
  15819 Psalms	Psa	19	50	6	Tibi soli peccavi, et malum coram te feci ; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.
  15820 Psalms	Psa	19	50	7	Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea.
  15821 Psalms	Psa	19	50	8	Ecce enim veritatem dilexisti ; incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi.
  15822 Psalms	Psa	19	50	9	Asperges me hyssopo, et mundabor ; lavabis me, et super nivem dealbabor.
  15823 Psalms	Psa	19	50	10	Auditui meo dabis gaudium et laetitiam, et exsultabunt ossa humiliata.
  15824 Psalms	Psa	19	50	11	Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele.
  15825 Psalms	Psa	19	50	12	Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis.
  15826 Psalms	Psa	19	50	13	Ne projicias me a facie tua, et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
  15827 Psalms	Psa	19	50	14	Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me.
  15828 Psalms	Psa	19	50	15	Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur.
  15829 Psalms	Psa	19	50	16	Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae, et exsultabit lingua mea justitiam tuam.
  15830 Psalms	Psa	19	50	17	Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam.
  15831 Psalms	Psa	19	50	18	Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique ; holocaustis non delectaberis.
  15832 Psalms	Psa	19	50	19	Sacrificium Deo spiritus contribulatus ; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.
  15833 Psalms	Psa	19	50	20	Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Jerusalem.
  15834 Psalms	Psa	19	50	21	Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocausta ; tunc imponent super altare tuum vitulos.]
  15835 Psalms	Psa	19	51	1	In finem. Intellectus David,
  15836 Psalms	Psa	19	51	2	cum venit Doëg Idumaeus, et nuntiavit Sauli : Venit David in domum Achimelech.
  15837 Psalms	Psa	19	51	3	[Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate ?
  15838 Psalms	Psa	19	51	4	Tota die injustitiam cogitavit lingua tua ; sicut novacula acuta fecisti dolum.
  15839 Psalms	Psa	19	51	5	Dilexisti malitiam super benignitatem ; iniquitatem magis quam loqui aequitatem.
  15840 Psalms	Psa	19	51	6	Dilexisti omnia verba praecipitationis ; lingua dolosa.
  15841 Psalms	Psa	19	51	7	Propterea Deus destruet te in finem ; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.
  15842 Psalms	Psa	19	51	8	Videbunt justi, et timebunt ; et super eum ridebunt, et dicent :
  15843 Psalms	Psa	19	51	9	Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum ; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua.
  15844 Psalms	Psa	19	51	10	Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ; speravi in misericordia Dei, in aeternum et in saeculum saeculi.
  15845 Psalms	Psa	19	51	11	Confitebor tibi in saeculum, quia fecisti ; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.]
  15846 Psalms	Psa	19	52	1	In finem, pro Maëleth intelligentiae David. [Dixit insipiens in corde suo : Non est Deus.
  15847 Psalms	Psa	19	52	2	Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus ; non est qui faciat bonum.
  15848 Psalms	Psa	19	52	3	Deus de caelo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.
  15849 Psalms	Psa	19	52	4	Omnes declinaverunt ; simul inutiles facti sunt : non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
  15850 Psalms	Psa	19	52	5	Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis ?
  15851 Psalms	Psa	19	52	6	Deum non invocaverunt ; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent : confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.
  15852 Psalms	Psa	19	52	7	Quis dabit ex Sion salutare Israël ? cum converterit Deus captivitatem plebis suae, exsultabit Jacob, et laetabitur Israël.]
  15853 Psalms	Psa	19	53	1	In finem, in carminibus. Intellectus David,
  15854 Psalms	Psa	19	53	2	cum venissent Ziphaei, et dixissent ad Saul : Nonne David absconditus est apud nos ?
  15855 Psalms	Psa	19	53	3	[Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua judica me.
  15856 Psalms	Psa	19	53	4	Deus, exaudi orationem meam ; auribus percipe verba oris mei.
  15857 Psalms	Psa	19	53	5	Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quaesierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.
  15858 Psalms	Psa	19	53	6	Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animae meae.
  15859 Psalms	Psa	19	53	7	Averte mala inimicis meis ; et in veritate tua disperde illos.
  15860 Psalms	Psa	19	53	8	Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est.
  15861 Psalms	Psa	19	53	9	Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me, et super inimicos meos despexit oculus meus.]
  15862 Psalms	Psa	19	54	1	In finem, in carminibus. Intellectus David.
  15863 Psalms	Psa	19	54	2	[Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam :
  15864 Psalms	Psa	19	54	3	intende mihi, et exaudi me. Contristatus sum in exercitatione mea, et conturbatus sum
  15865 Psalms	Psa	19	54	4	a voce inimici, et a tribulatione peccatoris. Quoniam declinaverunt in me iniquitates, et in ira molesti erant mihi.
  15866 Psalms	Psa	19	54	5	Cor meum conturbatum est in me, et formido mortis cecidit super me.
  15867 Psalms	Psa	19	54	6	Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebrae.
  15868 Psalms	Psa	19	54	7	Et dixi : Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam ?
  15869 Psalms	Psa	19	54	8	Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine.
  15870 Psalms	Psa	19	54	9	Exspectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus, et tempestate.
  15871 Psalms	Psa	19	54	10	Praecipita, Domine ; divide linguas eorum : quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate.
  15872 Psalms	Psa	19	54	11	Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas ; et labor in medio ejus,
  15873 Psalms	Psa	19	54	12	et injustitia : et non defecit de plateis ejus usura et dolus.
  15874 Psalms	Psa	19	54	13	Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique. Et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset, abscondissem me forsitan ab eo.
  15875 Psalms	Psa	19	54	14	Tu vero homo unanimis, dux meus, et notus meus :
  15876 Psalms	Psa	19	54	15	qui simul mecum dulces capiebas cibos ; in domo Dei ambulavimus cum consensu.
  15877 Psalms	Psa	19	54	16	Veniat mors super illos, et descendant in infernum viventes : quoniam nequitiae in habitaculis eorum, in medio eorum.
  15878 Psalms	Psa	19	54	17	Ego autem ad Deum clamavi, et Dominus salvabit me.
  15879 Psalms	Psa	19	54	18	Vespere, et mane, et meridie, narrabo, et annuntiabo ; et exaudiet vocem meam.
  15880 Psalms	Psa	19	54	19	Redimet in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi : quoniam inter multos erant mecum.
  15881 Psalms	Psa	19	54	20	Exaudiet Deus, et humiliabit illos, qui est ante saecula. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum.
  15882 Psalms	Psa	19	54	21	Extendit manum suam in retribuendo ; contaminaverunt testamentum ejus :
  15883 Psalms	Psa	19	54	22	divisi sunt ab ira vultus ejus, et appropinquavit cor illius. Molliti sunt sermones ejus super oleum ; et ipsi sunt jacula.
  15884 Psalms	Psa	19	54	23	Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet ; non dabit in aeternum fluctuationem justo.
  15885 Psalms	Psa	19	54	24	Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos ; ego autem sperabo in te, Domine.]
  15886 Psalms	Psa	19	55	1	In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.
  15887 Psalms	Psa	19	55	2	[Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo ; tota die impugnans, tribulavit me.
  15888 Psalms	Psa	19	55	3	Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi bellantes adversum me.
  15889 Psalms	Psa	19	55	4	Ab altitudine diei timebo : ego vero in te sperabo.
  15890 Psalms	Psa	19	55	5	In Deo laudabo sermones meos ; in Deo speravi : non timebo quid faciat mihi caro.
  15891 Psalms	Psa	19	55	6	Tota die verba mea execrabantur ; adversum me omnes cogitationes eorum in malum.
  15892 Psalms	Psa	19	55	7	Inhabitabunt, et abscondent ; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam,
  15893 Psalms	Psa	19	55	8	pro nihilo salvos facies illos ; in ira populos confringes.
  15894 Psalms	Psa	19	55	9	Deus, vitam meam annuntiavi tibi ; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua :
  15895 Psalms	Psa	19	55	10	tunc convertentur inimici mei retrorsum. In quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es.
  15896 Psalms	Psa	19	55	11	In Deo laudabo verbum ; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi : non timebo quid faciat mihi homo.
  15897 Psalms	Psa	19	55	12	In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam, laudationes tibi :
  15898 Psalms	Psa	19	55	13	quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium.]
  15899 Psalms	Psa	19	56	1	In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, cum fugeret a facie Saul in speluncam.
  15900 Psalms	Psa	19	56	2	[Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea. Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas.
  15901 Psalms	Psa	19	56	3	Clamabo ad Deum altissimum, Deum qui benefecit mihi.
  15902 Psalms	Psa	19	56	4	Misit de caelo, et liberavit me ; dedit in opprobrium conculcantes me. Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam,
  15903 Psalms	Psa	19	56	5	et eripuit animam meam de medio catulorum leonum. Dormivi conturbatus. Filii hominum dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus.
  15904 Psalms	Psa	19	56	6	Exaltare super caelos, Deus, et in omnem terram gloria tua.
  15905 Psalms	Psa	19	56	7	Laqueum paraverunt pedibus meis, et incurvaverunt animam meam. Foderunt ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam.
  15906 Psalms	Psa	19	56	8	Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum ; cantabo, et psalmum dicam.
  15907 Psalms	Psa	19	56	9	Exsurge, gloria mea ; exsurge, psalterium et cithara : exsurgam diluculo.
  15908 Psalms	Psa	19	56	10	Confitebor tibi in populis, Domine, et psalmum dicam tibi in gentibus :
  15909 Psalms	Psa	19	56	11	quoniam magnificata est usque ad caelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.
  15910 Psalms	Psa	19	56	12	Exaltare super caelos, Deus, et super omnem terram gloria tua.]
  15911 Psalms	Psa	19	57	1	In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem.
  15912 Psalms	Psa	19	57	2	[Si vere utique justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum.
  15913 Psalms	Psa	19	57	3	Etenim in corde iniquitates operamini ; in terra injustitias manus vestrae concinnant.
  15914 Psalms	Psa	19	57	4	Alienati sunt peccatores a vulva ; erraverunt ab utero : locuti sunt falsa.
  15915 Psalms	Psa	19	57	5	Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae et obturantis aures suas,
  15916 Psalms	Psa	19	57	6	quae non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter.
  15917 Psalms	Psa	19	57	7	Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum ; molas leonum confringet Dominus.
  15918 Psalms	Psa	19	57	8	Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens ; intendit arcum suum donec infirmentur.
  15919 Psalms	Psa	19	57	9	Sicut cera quae fluit auferentur ; supercecidit ignis, et non viderunt solem.
  15920 Psalms	Psa	19	57	10	Priusquam intelligerent spinae vestrae rhamnum, sicut viventes sic in ira absorbet eos.
  15921 Psalms	Psa	19	57	11	Laetabitur justus cum viderit vindictam ; manus suas lavabit in sanguine peccatoris.
  15922 Psalms	Psa	19	57	12	Et dicet homo : Si utique est fructus justo, utique est Deus judicans eos in terra.]
  15923 Psalms	Psa	19	58	1	In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, quando misit Saul et custodivit domum ejus ut eum interficeret.
  15924 Psalms	Psa	19	58	2	[Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus in me libera me.
  15925 Psalms	Psa	19	58	3	Eripe me de operantibus iniquitatem, et de viris sanguinum salva me.
  15926 Psalms	Psa	19	58	4	Quia ecce ceperunt animam meam ; irruerunt in me fortes.
  15927 Psalms	Psa	19	58	5	Neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine ; sine iniquitate cucurri, et direxi.
  15928 Psalms	Psa	19	58	6	Exsurge in occursum meum, et vide : et tu, Domine Deus virtutum, Deus Israël, intende ad visitandas omnes gentes : non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem.
  15929 Psalms	Psa	19	58	7	Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes : et circuibunt civitatem.
  15930 Psalms	Psa	19	58	8	Ecce loquentur in ore suo, et gladius in labiis eorum : quoniam quis audivit ?
  15931 Psalms	Psa	19	58	9	Et tu, Domine, deridebis eos ; ad nihilum deduces omnes gentes.
  15932 Psalms	Psa	19	58	10	Fortitudinem meam ad te custodiam, quia, Deus, susceptor meus es :
  15933 Psalms	Psa	19	58	11	Deus meus misericordia ejus praeveniet me.
  15934 Psalms	Psa	19	58	12	Deus ostendet mihi super inimicos meos : ne occidas eos, nequando obliviscantur populi mei. Disperge illos in virtute tua, et depone eos, protector meus, Domine :
  15935 Psalms	Psa	19	58	13	delictum oris eorum, sermonem labiorum ipsorum ; et comprehendantur in superbia sua. Et de execratione et mendacio annuntiabuntur
  15936 Psalms	Psa	19	58	14	in consummatione : in ira consummationis, et non erunt. Et scient quia Deus dominabitur Jacob, et finium terrae.
  15937 Psalms	Psa	19	58	15	Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes : et circuibunt civitatem.
  15938 Psalms	Psa	19	58	16	Ipsi dispergentur ad manducandum ; si vero non fuerint saturati, et murmurabunt.
  15939 Psalms	Psa	19	58	17	Ego autem cantabo fortitudinem tuam, et exsultabo mane misericordiam tuam : quia factus es susceptor meus, et refugium meum in die tribulationis meae.
  15940 Psalms	Psa	19	58	18	Adjutor meus, tibi psallam, quia Deus susceptor meus es ; Deus meus, misericordia mea.]
  15941 Psalms	Psa	19	59	1	In finem, pro his qui immutabuntur, in tituli inscriptionem ipsi David, in doctrinam,
  15942 Psalms	Psa	19	59	2	cum succendit Mesopotamiam Syriae et Sobal, et convertit Joab, et percussit Idumaeam in valle Salinarum duodecim millia.
  15943 Psalms	Psa	19	59	3	[Deus, repulisti nos, et destruxisti nos ; iratus es, et misertus es nobis.
  15944 Psalms	Psa	19	59	4	Commovisti terram, et conturbasti eam ; sana contritiones ejus, quia commota est.
  15945 Psalms	Psa	19	59	5	Ostendisti populo tuo dura ; potasti nos vino compunctionis.
  15946 Psalms	Psa	19	59	6	Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus ; ut liberentur dilecti tui.
  15947 Psalms	Psa	19	59	7	Salvum fac dextera tua, et exaudi me.
  15948 Psalms	Psa	19	59	8	Deus locutus est in sancto suo : laetabor, et partibor Sichimam ; et convallem tabernaculorum metibor.
  15949 Psalms	Psa	19	59	9	Meus est Galaad, et meus est Manasses ; et Ephraim fortitudo capitis mei. Juda rex meus ;
  15950 Psalms	Psa	19	59	10	Moab olla spei meae. In Idumaeam extendam calceamentum meum : mihi alienigenae subditi sunt.
  15951 Psalms	Psa	19	59	11	Quis deducet me in civitatem munitam ? quis deducet me usque in Idumaeam ?
  15952 Psalms	Psa	19	59	12	nonne tu, Deus, qui repulisti nos ? et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris ?
  15953 Psalms	Psa	19	59	13	Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis.
  15954 Psalms	Psa	19	59	14	In Deo faciemus virtutem ; et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.]
  15955 Psalms	Psa	19	60	1	In finem. In hymnis David.
  15956 Psalms	Psa	19	60	2	[Exaudi, Deus, deprecationem meam ; intende orationi meae.
  15957 Psalms	Psa	19	60	3	A finibus terrae ad te clamavi, dum anxiaretur cor meum ; in petra exaltasti me. Deduxisti me,
  15958 Psalms	Psa	19	60	4	quia factus es spes mea : turris fortitudinis a facie inimici.
  15959 Psalms	Psa	19	60	5	Inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula ; protegar in velamento alarum tuarum.
  15960 Psalms	Psa	19	60	6	Quoniam tu, Deus meus, exaudisti orationem meam ; dedisti haereditatem timentibus nomen tuum.
  15961 Psalms	Psa	19	60	7	Dies super dies regis adjicies ; annos ejus usque in diem generationis et generationis.
  15962 Psalms	Psa	19	60	8	Permanet in aeternum in conspectu Dei : misericordiam et veritatem ejus quis requiret ?
  15963 Psalms	Psa	19	60	9	Sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum saeculi, ut reddam vota mea de die in diem.]
  15964 Psalms	Psa	19	61	1	In finem, pro Idithun. Psalmus David.
  15965 Psalms	Psa	19	61	2	[Nonne Deo subjecta erit anima mea ? ab ipso enim salutare meum.
  15966 Psalms	Psa	19	61	3	Nam et ipse Deus meus et salutaris meus ; susceptor meus, non movebor amplius.
  15967 Psalms	Psa	19	61	4	Quousque irruitis in hominem ? interficitis universi vos, tamquam parieti inclinato et maceriae depulsae.
  15968 Psalms	Psa	19	61	5	Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere ; cucurri in siti : ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant.
  15969 Psalms	Psa	19	61	6	Verumtamen Deo subjecta esto, anima mea, quoniam ab ipso patientia mea :
  15970 Psalms	Psa	19	61	7	quia ipse Deus meus et salvator meus, adjutor meus, non emigrabo.
  15971 Psalms	Psa	19	61	8	In Deo salutare meum et gloria mea ; Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est.
  15972 Psalms	Psa	19	61	9	Sperate in eo, omnis congregatio populi ; effundite coram illo corda vestra : Deus adjutor noster in aeternum.
  15973 Psalms	Psa	19	61	10	Verumtamen vani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum.
  15974 Psalms	Psa	19	61	11	Nolite sperare in iniquitate, et rapinas nolite concupiscere ; divitiae si affluant, nolite cor apponere.
  15975 Psalms	Psa	19	61	12	Semel locutus est Deus ; duo haec audivi : quia potestas Dei est,
  15976 Psalms	Psa	19	61	13	et tibi, Domine, misericordia : quia tu reddes unicuique juxta opera sua.]
  15977 Psalms	Psa	19	62	1	Psalmus David, cum esset in deserto Idumaeae.
  15978 Psalms	Psa	19	62	2	[Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea ; quam multipliciter tibi caro mea !
  15979 Psalms	Psa	19	62	3	In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.
  15980 Psalms	Psa	19	62	4	Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te.
  15981 Psalms	Psa	19	62	5	Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas.
  15982 Psalms	Psa	19	62	6	Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum.
  15983 Psalms	Psa	19	62	7	Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te.
  15984 Psalms	Psa	19	62	8	Quia fuisti adjutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo.
  15985 Psalms	Psa	19	62	9	Adhaesit anima mea post te ; me suscepit dextera tua.
  15986 Psalms	Psa	19	62	10	Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam : introibunt in inferiora terrae ;
  15987 Psalms	Psa	19	62	11	tradentur in manus gladii : partes vulpium erunt.
  15988 Psalms	Psa	19	62	12	Rex vero laetabitur in Deo ; laudabuntur omnes qui jurant in eo : quia obstructum est os loquentium iniqua.]
  15989 Psalms	Psa	19	63	1	In finem. Psalmus David.
  15990 Psalms	Psa	19	63	2	[Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor ; a timore inimici eripe animam meam.
  15991 Psalms	Psa	19	63	3	Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem.
  15992 Psalms	Psa	19	63	4	Quia exacuerunt ut gladium linguas suas ; intenderunt arcum rem amaram,
  15993 Psalms	Psa	19	63	5	ut sagittent in occultis immaculatum.
  15994 Psalms	Psa	19	63	6	Subito sagittabunt eum, et non timebunt ; firmaverunt sibi sermonem nequam. Narraverunt ut absconderent laqueos ; dixerunt : Quis videbit eos ?
  15995 Psalms	Psa	19	63	7	Scrutati sunt iniquitates ; defecerunt scrutantes scrutinio. Accedet homo ad cor altum,
  15996 Psalms	Psa	19	63	8	et exaltabitur Deus. Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum,
  15997 Psalms	Psa	19	63	9	et infirmatae sunt contra eos linguae eorum. Conturbati sunt omnes qui videbant eos,
  15998 Psalms	Psa	19	63	10	et timuit omnis homo. Et annuntiaverunt opera Dei, et facta ejus intellexerunt.
  15999 Psalms	Psa	19	63	11	Laetabitur justus in Domino, et sperabit in eo, et laudabuntur omnes recti corde.]
  16000 Psalms	Psa	19	64	1	In finem. Psalmus David, canticum Jeremiae et Ezechielis populo transmigrationis, cum inciperent exire.
  16001 Psalms	Psa	19	64	2	[Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddetur votum in Jerusalem.
  16002 Psalms	Psa	19	64	3	Exaudi orationem meam ; ad te omnis caro veniet.
  16003 Psalms	Psa	19	64	4	Verba iniquorum praevaluerunt super nos, et impietatibus nostris tu propitiaberis.
  16004 Psalms	Psa	19	64	5	Beatus quem elegisti et assumpsisti : inhabitabit in atriis tuis. Replebimur in bonis domus tuae ; sanctum est templum tuum,
  16005 Psalms	Psa	19	64	6	mirabile in aequitate. Exaudi nos, Deus, salutaris noster, spes omnium finium terrae, et in mari longe.
  16006 Psalms	Psa	19	64	7	Praeparans montes in virtute tua, accinctus potentia ;
  16007 Psalms	Psa	19	64	8	qui conturbas profundum maris, sonum fluctuum ejus. Turbabuntur gentes,
  16008 Psalms	Psa	19	64	9	et timebunt qui habitant terminos a signis tuis ; exitus matutini et vespere delectabis.
  16009 Psalms	Psa	19	64	10	Visitasti terram, et inebriasti eam ; multiplicasti locupletare eam. Flumen Dei repletum est aquis ; parasti cibum illorum : quoniam ita est praeparatio ejus.
  16010 Psalms	Psa	19	64	11	Rivos ejus inebria ; multiplica genimina ejus : in stillicidiis ejus laetabitur germinans.
  16011 Psalms	Psa	19	64	12	Benedices coronae anni benignitatis tuae, et campi tui replebuntur ubertate.
  16012 Psalms	Psa	19	64	13	Pinguescent speciosa deserti, et exsultatione colles accingentur.
  16013 Psalms	Psa	19	64	14	Induti sunt arietes ovium, et valles abundabunt frumento ; clamabunt, etenim hymnum dicent.]
  16014 Psalms	Psa	19	65	1	In finem. Canticum psalmi resurrectionis. [Jubilate Deo, omnis terra ;
  16015 Psalms	Psa	19	65	2	psalmum dicite nomini ejus ; date gloriam laudi ejus.
  16016 Psalms	Psa	19	65	3	Dicite Deo : Quam terribilia sunt opera tua, Domine ! in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui.
  16017 Psalms	Psa	19	65	4	Omnis terra adoret te, et psallat tibi ; psalmum dicat nomini tuo.
  16018 Psalms	Psa	19	65	5	Venite, et videte opera Dei : terribilis in consiliis super filios hominum.
  16019 Psalms	Psa	19	65	6	Qui convertit mare in aridam ; in flumine pertransibunt pede : ibi laetabimur in ipso.
  16020 Psalms	Psa	19	65	7	Qui dominatur in virtute sua in aeternum ; oculi ejus super gentes respiciunt : qui exasperant non exaltentur in semetipsis.
  16021 Psalms	Psa	19	65	8	Benedicite, gentes, Deum nostrum, et auditam facite vocem laudis ejus :
  16022 Psalms	Psa	19	65	9	qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit in commotionem pedes meos.
  16023 Psalms	Psa	19	65	10	Quoniam probasti nos, Deus ; igne nos examinasti, sicut examinatur argentum.
  16024 Psalms	Psa	19	65	11	Induxisti nos in laqueum ; posuisti tribulationes in dorso nostro ;
  16025 Psalms	Psa	19	65	12	imposuisti homines super capita nostra. Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium.
  16026 Psalms	Psa	19	65	13	Introibo in domum tuam in holocaustis ; reddam tibi vota mea
  16027 Psalms	Psa	19	65	14	quae distinxerunt labia mea : et locutum est os meum in tribulatione mea.
  16028 Psalms	Psa	19	65	15	Holocausta medullata offeram tibi, cum incenso arietum ; offeram tibi boves cum hircis.
  16029 Psalms	Psa	19	65	16	Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animae meae.
  16030 Psalms	Psa	19	65	17	Ad ipsum ore meo clamavi, et exaltavi sub lingua mea.
  16031 Psalms	Psa	19	65	18	Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus.
  16032 Psalms	Psa	19	65	19	Propterea exaudivit Deus, et attendit voci deprecationis meae.
  16033 Psalms	Psa	19	65	20	Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam, et misericordiam suam a me.]
  16034 Psalms	Psa	19	66	1	In finem, in hymnis. Psalmus cantici David.
  16035 Psalms	Psa	19	66	2	[Deus misereatur nostri, et benedicat nobis ; illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri :
  16036 Psalms	Psa	19	66	3	ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum.
  16037 Psalms	Psa	19	66	4	Confiteantur tibi populi, Deus : confiteantur tibi populi omnes.
  16038 Psalms	Psa	19	66	5	Laetentur et exsultent gentes, quoniam judicas populos in aequitate, et gentes in terra dirigis.
  16039 Psalms	Psa	19	66	6	Confiteantur tibi populi, Deus : confiteantur tibi populi omnes.
  16040 Psalms	Psa	19	66	7	Terra dedit fructum suum : benedicat nos Deus, Deus noster !
  16041 Psalms	Psa	19	66	8	Benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terrae.]
  16042 Psalms	Psa	19	67	1	In finem. Psalmus cantici ipsi David.
  16043 Psalms	Psa	19	67	2	[Exsurgat Deus, et dissipentur inimici ejus ; et fugiant qui oderunt eum a facie ejus.
  16044 Psalms	Psa	19	67	3	Sicut deficit fumus, deficiant ; sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei.
  16045 Psalms	Psa	19	67	4	Et justi epulentur, et exsultent in conspectu Dei, et delectentur in laetitia.
  16046 Psalms	Psa	19	67	5	Cantate Deo ; psalmum dicite nomini ejus : iter facite ei qui ascendit super occasum. Dominus nomen illi ; exsultate in conspectu ejus. Turbabuntur a facie ejus,
  16047 Psalms	Psa	19	67	6	patris orphanorum, et judicis viduarum ; Deus in loco sancto suo.
  16048 Psalms	Psa	19	67	7	Deus qui inhabitare facit unius moris in domo ; qui educit vinctos in fortitudine, similiter eos qui exasperant, qui habitant in sepulchris.
  16049 Psalms	Psa	19	67	8	Deus, cum egredereris in conspectu populi tui, cum pertransires in deserto,
  16050 Psalms	Psa	19	67	9	terra mota est, etenim caeli distillaverunt, a facie Dei Sinai, a facie Dei Israël.
  16051 Psalms	Psa	19	67	10	Pluviam voluntariam segregabis, Deus, haereditati tuae ; et infirmata est, tu vero perfecisti eam.
  16052 Psalms	Psa	19	67	11	Animalia tua habitabunt in ea ; parasti in dulcedine tua pauperi, Deus.
  16053 Psalms	Psa	19	67	12	Dominus dabit verbum evangelizantibus, virtute multa.
  16054 Psalms	Psa	19	67	13	Rex virtutum dilecti, dilecti ; et speciei domus dividere spolia.
  16055 Psalms	Psa	19	67	14	Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi ejus in pallore auri.
  16056 Psalms	Psa	19	67	15	Dum discernit caelestis reges super eam, nive dealbabuntur in Selmon.
  16057 Psalms	Psa	19	67	16	Mons Dei, mons pinguis : mons coagulatus, mons pinguis.
  16058 Psalms	Psa	19	67	17	Ut quid suspicamini, montes coagulatos ? mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo ; etenim Dominus habitabit in finem.
  16059 Psalms	Psa	19	67	18	Currus Dei decem millibus multiplex, millia laetantium ; Dominus in eis in Sina, in sancto.
  16060 Psalms	Psa	19	67	19	Ascendisti in altum, cepisti captivitatem, accepisti dona in hominibus ; etenim non credentes inhabitare Dominum Deum.
  16061 Psalms	Psa	19	67	20	Benedictus Dominus die quotidie : prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum.
  16062 Psalms	Psa	19	67	21	Deus noster, Deus salvos faciendi ; et Domini, Domini exitus mortis.
  16063 Psalms	Psa	19	67	22	Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum, verticem capilli perambulantium in delictis suis.
  16064 Psalms	Psa	19	67	23	Dixit Dominus : Ex Basan convertam, convertam in profundum maris :
  16065 Psalms	Psa	19	67	24	ut intingatur pes tuus in sanguine ; lingua canum tuorum ex inimicis, ab ipso.
  16066 Psalms	Psa	19	67	25	Viderunt ingressus tuos, Deus, ingressus Dei mei, regis mei, qui est in sancto.
  16067 Psalms	Psa	19	67	26	Praevenerunt principes conjuncti psallentibus, in medio juvencularum tympanistriarum.
  16068 Psalms	Psa	19	67	27	In ecclesiis benedicite Deo Domino de fontibus Israël.
  16069 Psalms	Psa	19	67	28	Ibi Benjamin adolescentulus, in mentis excessu ; principes Juda, duces eorum ; principes Zabulon, principes Nephthali.
  16070 Psalms	Psa	19	67	29	Manda, Deus, virtuti tuae ; confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis.
  16071 Psalms	Psa	19	67	30	A templo tuo in Jerusalem, tibi offerent reges munera.
  16072 Psalms	Psa	19	67	31	Increpa feras arundinis ; congregatio taurorum in vaccis populorum : ut excludant eos qui probati sunt argento. Dissipa gentes quae bella volunt.
  16073 Psalms	Psa	19	67	32	Venient legati ex Aegypto ; Aethiopia praeveniet manus ejus Deo.
  16074 Psalms	Psa	19	67	33	Regna terrae, cantate Deo ; psallite Domino ; psallite Deo.
  16075 Psalms	Psa	19	67	34	Qui ascendit super caelum caeli, ad orientem : ecce dabit voci suae vocem virtutis.
  16076 Psalms	Psa	19	67	35	Date gloriam Deo super Israël ; magnificentia ejus et virtus ejus in nubibus.
  16077 Psalms	Psa	19	67	36	Mirabilis Deus in sanctis suis ; Deus Israël ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae. Benedictus Deus !]
  16078 Psalms	Psa	19	68	1	In finem, pro iis qui commutabuntur. David.
  16079 Psalms	Psa	19	68	2	[Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam.
  16080 Psalms	Psa	19	68	3	Infixus sum in limo profundi et non est substantia. Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me.
  16081 Psalms	Psa	19	68	4	Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae ; defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum.
  16082 Psalms	Psa	19	68	5	Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis. Confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei injuste ; quae non rapui, tunc exsolvebam.
  16083 Psalms	Psa	19	68	6	Deus, tu scis insipientiam meam ; et delicta mea a te non sunt abscondita.
  16084 Psalms	Psa	19	68	7	Non erubescant in me qui exspectant te, Domine, Domine virtutum ; non confundantur super me qui quaerunt te, Deus Israël.
  16085 Psalms	Psa	19	68	8	Quoniam propter te sustinui opprobrium ; operuit confusio faciem meam.
  16086 Psalms	Psa	19	68	9	Extraneus factus sum fratribus meis, et peregrinus filiis matris meae.
  16087 Psalms	Psa	19	68	10	Quoniam zelus domus tuae comedit me, et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me.
  16088 Psalms	Psa	19	68	11	Et operui in jejunio animam meam, et factum est in opprobrium mihi.
  16089 Psalms	Psa	19	68	12	Et posui vestimentum meum cilicium ; et factus sum illis in parabolam.
  16090 Psalms	Psa	19	68	13	Adversum me loquebantur qui sedebant in porta, et in me psallebant qui bibebant vinum.
  16091 Psalms	Psa	19	68	14	Ego vero orationem meam ad te, Domine ; tempus beneplaciti, Deus. In multitudine misericordiae tuae, exaudi me in veritate salutis tuae.
  16092 Psalms	Psa	19	68	15	Eripe me de luto, ut non infigar ; libera me ab iis qui oderunt me, et de profundis aquarum.
  16093 Psalms	Psa	19	68	16	Non me demergat tempestas aquae, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum.
  16094 Psalms	Psa	19	68	17	Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua ; secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me.
  16095 Psalms	Psa	19	68	18	Et ne avertas faciem tuam a puero tuo ; quoniam tribulor, velociter exaudi me.
  16096 Psalms	Psa	19	68	19	Intende animae meae, et libera eam ; propter inimicos meos, eripe me.
  16097 Psalms	Psa	19	68	20	Tu scis improperium meum, et confusionem meam, et reverentiam meam ;
  16098 Psalms	Psa	19	68	21	in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me. Improperium exspectavit cor meum et miseriam : et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit ; et qui consolaretur, et non inveni.
  16099 Psalms	Psa	19	68	22	Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto.
  16100 Psalms	Psa	19	68	23	Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributiones, et in scandalum.
  16101 Psalms	Psa	19	68	24	Obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum eorum semper incurva.
  16102 Psalms	Psa	19	68	25	Effunde super eos iram tuam, et furor irae tuae comprehendat eos.
  16103 Psalms	Psa	19	68	26	Fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet.
  16104 Psalms	Psa	19	68	27	Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt.
  16105 Psalms	Psa	19	68	28	Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, et non intrent in justitiam tuam.
  16106 Psalms	Psa	19	68	29	Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur.
  16107 Psalms	Psa	19	68	30	Ego sum pauper et dolens ; salus tua, Deus, suscepit me.
  16108 Psalms	Psa	19	68	31	Laudabo nomen Dei cum cantico, et magnificabo eum in laude :
  16109 Psalms	Psa	19	68	32	et placebit Deo super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas.
  16110 Psalms	Psa	19	68	33	Videant pauperes, et laetentur ; quaerite Deum, et vivet anima vestra :
  16111 Psalms	Psa	19	68	34	quoniam exaudivit pauperes Dominus, et vinctos suos non despexit.
  16112 Psalms	Psa	19	68	35	Laudent illum caeli et terra ; mare, et omnia reptilia in eis.
  16113 Psalms	Psa	19	68	36	Quoniam Deus salvam faciet Sion, et aedificabuntur civitates Juda, et inhabitabunt ibi, et haereditate acquirent eam.
  16114 Psalms	Psa	19	68	37	Et semen servorum ejus possidebit eam ; et qui diligunt nomen ejus habitabunt in ea.]
  16115 Psalms	Psa	19	69	1	In finem. Psalmus David in rememorationem, quod salvum fecerit eum Dominus.
  16116 Psalms	Psa	19	69	2	[Deus, in adjutorium meum intende ; Domine, ad adjuvandum me festina.
  16117 Psalms	Psa	19	69	3	Confundantur, et revereantur, qui quaerunt animam meam.
  16118 Psalms	Psa	19	69	4	Avertantur retrorsum, et erubescant, qui volunt mihi mala ; avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi : Euge, euge !
  16119 Psalms	Psa	19	69	5	Exsultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te ; et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum.
  16120 Psalms	Psa	19	69	6	Ego vero egenus et pauper sum ; Deus, adjuva me. Adjutor meus et liberator meus es tu ; Domine, ne moreris.]
  16121 Psalms	Psa	19	70	1	Psalmus David, filiorum Jonadab, et priorum captivorum. [In te, Domine, speravi ; non confundar in aeternum.
  16122 Psalms	Psa	19	70	2	In justitia tua libera me, et eripe me : inclina ad me aurem tuam, et salva me.
  16123 Psalms	Psa	19	70	3	Esto mihi in Deum protectorem, et in locum munitum, ut salvum me facias : quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu.
  16124 Psalms	Psa	19	70	4	Deus meus, eripe me de manu peccatoris, et de manu contra legem agentis, et iniqui :
  16125 Psalms	Psa	19	70	5	quoniam tu es patientia mea, Domine ; Domine, spes mea a juventute mea.
  16126 Psalms	Psa	19	70	6	In te confirmatus sum ex utero ; de ventre matris meae tu es protector meus ; in te cantatio mea semper.
  16127 Psalms	Psa	19	70	7	Tamquam prodigium factus sum multis ; et tu adjutor fortis.
  16128 Psalms	Psa	19	70	8	Repleatur os meum laude, ut cantem gloriam tuam, tota die magnitudinem tuam.
  16129 Psalms	Psa	19	70	9	Ne projicias me in tempore senectutis ; cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me.
  16130 Psalms	Psa	19	70	10	Quia dixerunt inimici mei mihi, et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum,
  16131 Psalms	Psa	19	70	11	dicentes : Deus dereliquit eum : persequimini et comprehendite eum, quia non est qui eripiat.
  16132 Psalms	Psa	19	70	12	Deus, ne elongeris a me ; Deus meus, in auxilium meum respice.
  16133 Psalms	Psa	19	70	13	Confundantur et deficiant detrahentes animae meae ; operiantur confusione et pudore qui quaerunt mala mihi.
  16134 Psalms	Psa	19	70	14	Ego autem semper sperabo, et adjiciam super omnem laudem tuam.
  16135 Psalms	Psa	19	70	15	Os meum annuntiabit justitiam tuam, tota die salutare tuum. Quoniam non cognovi litteraturam,
  16136 Psalms	Psa	19	70	16	introibo in potentias Domini ; Domine, memorabor justitiae tuae solius.
  16137 Psalms	Psa	19	70	17	Deus, docuisti me a juventute mea ; et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua.
  16138 Psalms	Psa	19	70	18	Et usque in senectam et senium, Deus, ne derelinquas me, donec annuntiem brachium tuum generationi omni quae ventura est, potentiam tuam,
  16139 Psalms	Psa	19	70	19	et justitiam tuam, Deus, usque in altissima ; quae fecisti magnalia, Deus : quis similis tibi ?
  16140 Psalms	Psa	19	70	20	Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas ! et conversus vivificasti me, et de abyssis terrae iterum reduxisti me.
  16141 Psalms	Psa	19	70	21	Multiplicasti magnificentiam tuam ; et conversus consolatus es me.
  16142 Psalms	Psa	19	70	22	Nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam, Deus ; psallam tibi in cithara, sanctus Israël.
  16143 Psalms	Psa	19	70	23	Exsultabunt labia mea cum cantavero tibi ; et anima mea quam redemisti.
  16144 Psalms	Psa	19	70	24	Sed et lingua mea tota die meditabitur justitiam tuam, cum confusi et reveriti fuerint qui quaerunt mala mihi.]
  16145 Psalms	Psa	19	71	1	Psalmus, in Salomonem.
  16146 Psalms	Psa	19	71	2	[Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regis ; judicare populum tuum in justitia, et pauperes tuos in judicio.
  16147 Psalms	Psa	19	71	3	Suscipiant montes pacem populo, et colles justitiam.
  16148 Psalms	Psa	19	71	4	Judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum, et humiliabit calumniatorem.
  16149 Psalms	Psa	19	71	5	Et permanebit cum sole, et ante lunam, in generatione et generationem.
  16150 Psalms	Psa	19	71	6	Descendet sicut pluvia in vellus, et sicut stillicidia stillantia super terram.
  16151 Psalms	Psa	19	71	7	Orietur in diebus ejus justitia, et abundantia pacis, donec auferatur luna.
  16152 Psalms	Psa	19	71	8	Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrarum.
  16153 Psalms	Psa	19	71	9	Coram illo procident Aethiopes, et inimici ejus terram lingent.
  16154 Psalms	Psa	19	71	10	Reges Tharsis et insulae munera offerent ; reges Arabum et Saba dona adducent :
  16155 Psalms	Psa	19	71	11	et adorabunt eum omnes reges terrae ; omnes gentes servient ei.
  16156 Psalms	Psa	19	71	12	Quia liberabit pauperem a potente, et pauperem cui non erat adjutor.
  16157 Psalms	Psa	19	71	13	Parcet pauperi et inopi, et animas pauperum salvas faciet.
  16158 Psalms	Psa	19	71	14	Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum, et honorabile nomen eorum coram illo.
  16159 Psalms	Psa	19	71	15	Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiae ; et adorabunt de ipso semper, tota die benedicent ei.
  16160 Psalms	Psa	19	71	16	Et erit firmamentum in terra in summis montium ; superextolletur super Libanum fructus ejus, et florebunt de civitate sicut foenum terrae.
  16161 Psalms	Psa	19	71	17	Sit nomen ejus benedictum in saecula ; ante solem permanet nomen ejus. Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae ; omnes gentes magnificabunt eum.
  16162 Psalms	Psa	19	71	18	Benedictus Dominus Deus Israël, qui facit mirabilia solus.
  16163 Psalms	Psa	19	71	19	Et benedictum nomen majestatis ejus in aeternum, et replebitur majestate ejus omnis terra. Fiat, fiat.]
  16164 Psalms	Psa	19	71	20	Defecerunt laudes David, filii Jesse.
  16165 Psalms	Psa	19	72	1	Psalmus Asaph. [Quam bonus Israël Deus, his qui recto sunt corde !
  16166 Psalms	Psa	19	72	2	Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei :
  16167 Psalms	Psa	19	72	3	quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.
  16168 Psalms	Psa	19	72	4	Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum.
  16169 Psalms	Psa	19	72	5	In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur.
  16170 Psalms	Psa	19	72	6	Ideo tenuit eos superbia ; operti sunt iniquitate et impietate sua.
  16171 Psalms	Psa	19	72	7	Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum ; transierunt in affectum cordis.
  16172 Psalms	Psa	19	72	8	Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam ; iniquitatem in excelso locuti sunt.
  16173 Psalms	Psa	19	72	9	Posuerunt in caelum os suum, et lingua eorum transivit in terra.
  16174 Psalms	Psa	19	72	10	Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis.
  16175 Psalms	Psa	19	72	11	Et dixerunt : Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso ?
  16176 Psalms	Psa	19	72	12	Ecce ipsi peccatores, et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias.
  16177 Psalms	Psa	19	72	13	Et dixi : Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas,
  16178 Psalms	Psa	19	72	14	et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis.
  16179 Psalms	Psa	19	72	15	Si dicebam : Narrabo sic ; ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.
  16180 Psalms	Psa	19	72	16	Existimabam ut cognoscerem hoc ; labor est ante me :
  16181 Psalms	Psa	19	72	17	donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum.
  16182 Psalms	Psa	19	72	18	Verumtamen propter dolos posuisti eis ; dejecisti eos dum allevarentur.
  16183 Psalms	Psa	19	72	19	Quomodo facti sunt in desolationem ? subito defecerunt : perierunt propter iniquitatem suam.
  16184 Psalms	Psa	19	72	20	Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.
  16185 Psalms	Psa	19	72	21	Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt ;
  16186 Psalms	Psa	19	72	22	et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi :
  16187 Psalms	Psa	19	72	23	ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum.
  16188 Psalms	Psa	19	72	24	Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me.
  16189 Psalms	Psa	19	72	25	Quid enim mihi est in caelo ? et a te quid volui super terram ?
  16190 Psalms	Psa	19	72	26	Defecit caro mea et cor meum ; Deus cordis mei, et pars mea, Deus in aeternum.
  16191 Psalms	Psa	19	72	27	Quia ecce qui elongant se a te peribunt ; perdidisti omnes qui fornicantur abs te.
  16192 Psalms	Psa	19	72	28	Mihi autem adhaerere Deo bonum est ; ponere in Domino Deo spem meam : ut annuntiem omnes praedicationes tuas in portis filiae Sion.]
  16193 Psalms	Psa	19	73	1	Intellectus Asaph. [Ut quid, Deus, repulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuae tuae ?
  16194 Psalms	Psa	19	73	2	Memor esto congregationis tuae, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam haereditatis tuae, mons Sion, in quo habitasti in eo.
  16195 Psalms	Psa	19	73	3	Leva manus tuas in superbias eorum in finem : quanta malignatus est inimicus in sancto !
  16196 Psalms	Psa	19	73	4	Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuae ; posuerunt signa sua, signa :
  16197 Psalms	Psa	19	73	5	et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus
  16198 Psalms	Psa	19	73	6	exciderunt januas ejus in idipsum ; in securi et ascia dejecerunt eam.
  16199 Psalms	Psa	19	73	7	Incenderunt igni sanctuarium tuum ; in terra polluerunt tabernaculum nominis tui.
  16200 Psalms	Psa	19	73	8	Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul : Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra.
  16201 Psalms	Psa	19	73	9	Signa nostra non vidimus ; jam non est propheta ; et nos non cognoscet amplius.
  16202 Psalms	Psa	19	73	10	Usquequo, Deus, improperabit inimicus ? irritat adversarius nomen tuum in finem ?
  16203 Psalms	Psa	19	73	11	Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem ?
  16204 Psalms	Psa	19	73	12	Deus autem rex noster ante saecula : operatus est salutem in medio terrae.
  16205 Psalms	Psa	19	73	13	Tu confirmasti in virtute tua mare ; contribulasti capita draconum in aquis.
  16206 Psalms	Psa	19	73	14	Tu confregisti capita draconis ; dedisti eum escam populis Aethiopum.
  16207 Psalms	Psa	19	73	15	Tu dirupisti fontes et torrentes ; tu siccasti fluvios Ethan.
  16208 Psalms	Psa	19	73	16	Tuus est dies, et tua est nox ; tu fabricatus es auroram et solem.
  16209 Psalms	Psa	19	73	17	Tu fecisti omnes terminos terrae ; aestatem et ver tu plasmasti ea.
  16210 Psalms	Psa	19	73	18	Memor esto hujus : inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum.
  16211 Psalms	Psa	19	73	19	Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.
  16212 Psalms	Psa	19	73	20	Respice in testamentum tuum, quia repleti sunt qui obscurati sunt terrae domibus iniquitatum.
  16213 Psalms	Psa	19	73	21	Ne avertatur humilis factus confusus ; pauper et inops laudabunt nomen tuum.
  16214 Psalms	Psa	19	73	22	Exsurge, Deus, judica causam tuam ; memor esto improperiorum tuorum, eorum quae ab insipiente sunt tota die.
  16215 Psalms	Psa	19	73	23	Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum : superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.]
  16216 Psalms	Psa	19	74	1	In finem, ne corrumpas. Psalmus cantici Asaph.
  16217 Psalms	Psa	19	74	2	[Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum ; narrabimus mirabilia tua.
  16218 Psalms	Psa	19	74	3	Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.
  16219 Psalms	Psa	19	74	4	Liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea : ego confirmavi columnas ejus.
  16220 Psalms	Psa	19	74	5	Dixi iniquis : Nolite inique agere : et delinquentibus : Nolite exaltare cornu :
  16221 Psalms	Psa	19	74	6	nolite extollere in altum cornu vestrum ; nolite loqui adversus Deum iniquitatem.
  16222 Psalms	Psa	19	74	7	Quia neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montibus :
  16223 Psalms	Psa	19	74	8	quoniam Deus judex est. Hunc humiliat, et hunc exaltat :
  16224 Psalms	Psa	19	74	9	quia calix in manu Domini vini meri, plenus misto. Et inclinavit ex hoc in hoc ; verumtamen faex ejus non est exinanita : bibent omnes peccatores terrae.
  16225 Psalms	Psa	19	74	10	Ego autem annuntiabo in saeculum ; cantabo Deo Jacob :
  16226 Psalms	Psa	19	74	11	et omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua justi.]
  16227 Psalms	Psa	19	75	1	In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios.
  16228 Psalms	Psa	19	75	2	[Notus in Judaea Deus ; in Israël magnum nomen ejus.
  16229 Psalms	Psa	19	75	3	Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion.
  16230 Psalms	Psa	19	75	4	Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum.
  16231 Psalms	Psa	19	75	5	Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis ;
  16232 Psalms	Psa	19	75	6	turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.
  16233 Psalms	Psa	19	75	7	Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos.
  16234 Psalms	Psa	19	75	8	Tu terribilis es ; et quis resistet tibi ? ex tunc ira tua.
  16235 Psalms	Psa	19	75	9	De caelo auditum fecisti judicium : terra tremuit et quievit
  16236 Psalms	Psa	19	75	10	cum exsurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terrae.
  16237 Psalms	Psa	19	75	11	Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi.
  16238 Psalms	Psa	19	75	12	Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera : terribili,
  16239 Psalms	Psa	19	75	13	et ei qui aufert spiritum principum : terribili apud reges terrae.]
  16240 Psalms	Psa	19	76	1	In finem, pro Idithun. Psalmus Asaph.
  16241 Psalms	Psa	19	76	2	[Voce mea ad Dominum clamavi ; voce mea ad Deum, et intendit mihi.
  16242 Psalms	Psa	19	76	3	In die tribulationis meae Deum exquisivi ; manibus meis nocte contra eum, et non sum deceptus. Renuit consolari anima mea ;
  16243 Psalms	Psa	19	76	4	memor fui Dei, et delectatus sum, et exercitatus sum, et defecit spiritus meus.
  16244 Psalms	Psa	19	76	5	Anticipaverunt vigilias oculi mei ; turbatus sum, et non sum locutus.
  16245 Psalms	Psa	19	76	6	Cogitavi dies antiquos, et annos aeternos in mente habui.
  16246 Psalms	Psa	19	76	7	Et meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum.
  16247 Psalms	Psa	19	76	8	Numquid in aeternum projiciet Deus ? aut non apponet ut complacitior sit adhuc ?
  16248 Psalms	Psa	19	76	9	aut in finem misericordiam suam abscindet, a generatione in generationem ?
  16249 Psalms	Psa	19	76	10	aut obliviscetur misereri Deus ? aut continebit in ira sua misericordias suas ?
  16250 Psalms	Psa	19	76	11	Et dixi : Nunc coepi ; haec mutatio dexterae Excelsi.
  16251 Psalms	Psa	19	76	12	Memor fui operum Domini, quia memor ero ab initio mirabilium tuorum :
  16252 Psalms	Psa	19	76	13	et meditabor in omnibus operibus tuis, et in adinventionibus tuis exercebor.
  16253 Psalms	Psa	19	76	14	Deus, in sancto via tua : quis deus magnus sicut Deus noster ?
  16254 Psalms	Psa	19	76	15	Tu es Deus qui facis mirabilia : notam fecisti in populis virtutem tuam.
  16255 Psalms	Psa	19	76	16	Redemisti in brachio tuo populum tuum, filios Jacob et Joseph.
  16256 Psalms	Psa	19	76	17	Viderunt te aquae, Deus ; viderunt te aquae, et timuerunt : et turbatae sunt abyssi.
  16257 Psalms	Psa	19	76	18	Multitudo sonitus aquarum ; vocem dederunt nubes. Etenim sagittae tuae transeunt ;
  16258 Psalms	Psa	19	76	19	vox tonitrui tui in rota. Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae ; commota est, et contremuit terra.
  16259 Psalms	Psa	19	76	20	In mari via tua, et semitae tuae in aquis multis, et vestigia tua non cognoscentur.
  16260 Psalms	Psa	19	76	21	Deduxisti sicut oves populum tuum, in manu Moysi et Aaron.]
  16261 Psalms	Psa	19	77	1	Intellectus Asaph. [Attendite, popule meus, legem meam ; inclinate aurem vestram in verba oris mei.
  16262 Psalms	Psa	19	77	2	Aperiam in parabolis os meum ; loquar propositiones ab initio.
  16263 Psalms	Psa	19	77	3	Quanta audivimus, et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis.
  16264 Psalms	Psa	19	77	4	Non sunt occultata a filiis eorum in generatione altera, narrantes laudes Domini et virtutes ejus, et mirabilia ejus quae fecit.
  16265 Psalms	Psa	19	77	5	Et suscitavit testimonium in Jacob, et legem posuit in Israël, quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis :
  16266 Psalms	Psa	19	77	6	ut cognoscat generatio altera : filii qui nascentur et exsurgent, et narrabunt filiis suis,
  16267 Psalms	Psa	19	77	7	ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei, et mandata ejus exquirant :
  16268 Psalms	Psa	19	77	8	ne fiant, sicut patres eorum, generatio prava et exasperans ; generatio quae non direxit cor suum, et non est creditus cum Deo spiritus ejus.
  16269 Psalms	Psa	19	77	9	Filii Ephrem, intendentes et mittentes arcum, conversi sunt in die belli.
  16270 Psalms	Psa	19	77	10	Non custodierunt testamentum Dei, et in lege ejus noluerunt ambulare.
  16271 Psalms	Psa	19	77	11	Et obliti sunt benefactorum ejus, et mirabilium ejus quae ostendit eis.
  16272 Psalms	Psa	19	77	12	Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypti, in campo Taneos.
  16273 Psalms	Psa	19	77	13	Interrupit mare, et perduxit eos, et statuit aquas quasi in utre :
  16274 Psalms	Psa	19	77	14	et deduxit eos in nube diei, et tota nocte in illuminatione ignis.
  16275 Psalms	Psa	19	77	15	Interrupit petram in eremo, et adaquavit eos velut in abysso multa.
  16276 Psalms	Psa	19	77	16	Et eduxit aquam de petra, et deduxit tamquam flumina aquas.
  16277 Psalms	Psa	19	77	17	Et apposuerunt adhuc peccare ei ; in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso.
  16278 Psalms	Psa	19	77	18	Et tentaverunt Deum in cordibus suis, ut peterent escas animabus suis.
  16279 Psalms	Psa	19	77	19	Et male locuti sunt de Deo ; dixerunt : Numquid poterit Deus parare mensam in deserto ?
  16280 Psalms	Psa	19	77	20	quoniam percussit petram, et fluxerunt aquae, et torrentes inundaverunt. Numquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo ?
  16281 Psalms	Psa	19	77	21	Ideo audivit Dominus et distulit ; et ignis accensus est in Jacob, et ira ascendit in Israël :
  16282 Psalms	Psa	19	77	22	quia non crediderunt in Deo, nec speraverunt in salutari ejus.
  16283 Psalms	Psa	19	77	23	Et mandavit nubibus desuper, et januas caeli aperuit.
  16284 Psalms	Psa	19	77	24	Et pluit illis manna ad manducandum, et panem caeli dedit eis.
  16285 Psalms	Psa	19	77	25	Panem angelorum manducavit homo ; cibaria misit eis in abundantia.
  16286 Psalms	Psa	19	77	26	Transtulit austrum de caelo, et induxit in virtute sua africum.
  16287 Psalms	Psa	19	77	27	Et pluit super eos sicut pulverem carnes, et sicut arenam maris volatilia pennata.
  16288 Psalms	Psa	19	77	28	Et ceciderunt in medio castrorum eorum, circa tabernacula eorum.
  16289 Psalms	Psa	19	77	29	Et manducaverunt, et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis :
  16290 Psalms	Psa	19	77	30	non sunt fraudati a desiderio suo. Adhuc escae eorum erant in ore ipsorum,
  16291 Psalms	Psa	19	77	31	et ira Dei ascendit super eos : et occidit pingues eorum, et electos Israël impedivit.
  16292 Psalms	Psa	19	77	32	In omnibus his peccaverunt adhuc, et non crediderunt in mirabilibus ejus.
  16293 Psalms	Psa	19	77	33	Et defecerunt in vanitate dies eorum, et anni eorum cum festinatione.
  16294 Psalms	Psa	19	77	34	Cum occideret eos, quaerebant eum et revertebantur, et diluculo veniebant ad eum.
  16295 Psalms	Psa	19	77	35	Et rememorati sunt quia Deus adjutor est eorum, et Deus excelsus redemptor eorum est.
  16296 Psalms	Psa	19	77	36	Et dilexerunt eum in ore suo, et lingua sua mentiti sunt ei ;
  16297 Psalms	Psa	19	77	37	cor autem eorum non erat rectum cum eo, nec fideles habiti sunt in testamento ejus.
  16298 Psalms	Psa	19	77	38	Ipse autem est misericors, et propitius fiet peccatis eorum, et non disperdet eos. Et abundavit ut averteret iram suam, et non accendit omnem iram suam.
  16299 Psalms	Psa	19	77	39	Et recordatus est quia caro sunt, spiritus vadens et non rediens.
  16300 Psalms	Psa	19	77	40	Quoties exacerbaverunt eum in deserto ; in iram concitaverunt eum in inaquoso ?
  16301 Psalms	Psa	19	77	41	Et conversi sunt, et tentaverunt Deum, et sanctum Israël exacerbaverunt.
  16302 Psalms	Psa	19	77	42	Non sunt recordati manus ejus, die qua redemit eos de manu tribulantis :
  16303 Psalms	Psa	19	77	43	sicut posuit in Aegypto signa sua, et prodigia sua in campo Taneos ;
  16304 Psalms	Psa	19	77	44	et convertit in sanguinem flumina eorum, et imbres eorum, ne biberent.
  16305 Psalms	Psa	19	77	45	Misit in eos coenomyiam, et comedit eos, et ranam, et disperdidit eos ;
  16306 Psalms	Psa	19	77	46	et dedit aerugini fructus eorum, et labores eorum locustae ;
  16307 Psalms	Psa	19	77	47	et occidit in grandine vineas eorum, et moros eorum in pruina ;
  16308 Psalms	Psa	19	77	48	et tradidit grandini jumenta eorum, et possessionem eorum igni ;
  16309 Psalms	Psa	19	77	49	misit in eos iram indignationis suae, indignationem, et iram, et tribulationem, immissiones per angelos malos.
  16310 Psalms	Psa	19	77	50	Viam fecit semitae irae suae : non pepercit a morte animabus eorum, et jumenta eorum in morte conclusit :
  16311 Psalms	Psa	19	77	51	et percussit omne primogenitum in terra Aegypti ; primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham :
  16312 Psalms	Psa	19	77	52	et abstulit sicut oves populum suum, et perduxit eos tamquam gregem in deserto :
  16313 Psalms	Psa	19	77	53	et deduxit eos in spe, et non timuerunt, et inimicos eorum operuit mare.
  16314 Psalms	Psa	19	77	54	Et induxit eos in montem sanctificationis suae, montem quem acquisivit dextera ejus ; et ejecit a facie eorum gentes, et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis ;
  16315 Psalms	Psa	19	77	55	et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israël.
  16316 Psalms	Psa	19	77	56	Et tentaverunt, et exacerbaverunt Deum excelsum, et testimonia ejus non custodierunt.
  16317 Psalms	Psa	19	77	57	Et averterunt se, et non servaverunt pactum : quemadmodum patres eorum, conversi sunt in arcum pravum.
  16318 Psalms	Psa	19	77	58	In iram concitaverunt eum in collibus suis, et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt.
  16319 Psalms	Psa	19	77	59	Audivit Deus, et sprevit, et ad nihilum redegit valde Israël.
  16320 Psalms	Psa	19	77	60	Et repulit tabernaculum Silo, tabernaculum suum, ubi habitavit in hominibus.
  16321 Psalms	Psa	19	77	61	Et tradidit in captivitatem virtutem eorum, et pulchritudinem eorum in manus inimici.
  16322 Psalms	Psa	19	77	62	Et conclusit in gladio populum suum, et haereditatem suam sprevit.
  16323 Psalms	Psa	19	77	63	Juvenes eorum comedit ignis, et virgines eorum non sunt lamentatae.
  16324 Psalms	Psa	19	77	64	Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt, et viduae eorum non plorabantur.
  16325 Psalms	Psa	19	77	65	Et excitatus est tamquam dormiens Dominus, tamquam potens crapulatus a vino.
  16326 Psalms	Psa	19	77	66	Et percussit inimicos suos in posteriora ; opprobrium sempiternum dedit illis.
  16327 Psalms	Psa	19	77	67	Et repulit tabernaculum Joseph, et tribum Ephraim non elegit :
  16328 Psalms	Psa	19	77	68	sed elegit tribum Juda, montem Sion, quem dilexit.
  16329 Psalms	Psa	19	77	69	Et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum, in terra quam fundavit in saecula.
  16330 Psalms	Psa	19	77	70	Et elegit David, servum suum, et sustulit eum de gregibus ovium ; de post foetantes accepit eum :
  16331 Psalms	Psa	19	77	71	pascere Jacob servum suum, et Israël haereditatem suam.
  16332 Psalms	Psa	19	77	72	Et pavit eos in innocentia cordis sui, et in intellectibus manuum suarum deduxit eos.]
  16333 Psalms	Psa	19	78	1	Psalmus Asaph. [Deus, venerunt gentes in haereditatem tuam ; polluerunt templum sanctum tuum ; posuerunt Jerusalem in pomorum custodiam.
  16334 Psalms	Psa	19	78	2	Posuerunt morticina servorum tuorum escas volatilibus caeli ; carnes sanctorum tuorum bestiis terrae.
  16335 Psalms	Psa	19	78	3	Effuderunt sanguinem eorum tamquam aquam in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret.
  16336 Psalms	Psa	19	78	4	Facti sumus opprobrium vicinis nostris ; subsannatio et illusio his qui in circuitu nostro sunt.
  16337 Psalms	Psa	19	78	5	Usquequo, Domine, irasceris in finem ? accendetur velut ignis zelus tuus ?
  16338 Psalms	Psa	19	78	6	Effunde iram tuam in gentes quae te non noverunt, et in regna quae nomen tuum non invocaverunt :
  16339 Psalms	Psa	19	78	7	quia comederunt Jacob, et locum ejus desolaverunt.
  16340 Psalms	Psa	19	78	8	Ne memineris iniquitatum nostrarum antiquarum ; cito anticipent nos misericordiae tuae, quia pauperes facti sumus nimis.
  16341 Psalms	Psa	19	78	9	Adjuva nos, Deus salutaris noster, et propter gloriam nominis tui, Domine, libera nos : et propitius esto peccatis nostris, propter nomen tuum.
  16342 Psalms	Psa	19	78	10	Ne forte dicant in gentibus : Ubi est Deus eorum ? et innotescat in nationibus coram oculis nostris ultio sanguinis servorum tuorum qui effusus est.
  16343 Psalms	Psa	19	78	11	Introëat in conspectu tuo gemitus compeditorum ; secundum magnitudinem brachii tui posside filios mortificatorum :
  16344 Psalms	Psa	19	78	12	et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum ; improperium ipsorum quod exprobraverunt tibi, Domine.
  16345 Psalms	Psa	19	78	13	Nos autem populus tuus, et oves pascuae tuae, confitebimur tibi in saeculum ; in generationem et generationem annuntiabimus laudem tuam.]
  16346 Psalms	Psa	19	79	1	In finem, pro iis qui commutabuntur. Testimonium Asaph, psalmus.
  16347 Psalms	Psa	19	79	2	[Qui regis Israël, intende ; qui deducis velut ovem Joseph. Qui sedes super cherubim, manifestare
  16348 Psalms	Psa	19	79	3	coram Ephraim, Benjamin, et Manasse. Excita potentiam tuam, et veni, ut salvos facias nos.
  16349 Psalms	Psa	19	79	4	Deus, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
  16350 Psalms	Psa	19	79	5	Domine Deus virtutum, quousque irasceris super orationem servi tui ?
  16351 Psalms	Psa	19	79	6	cibabis nos pane lacrimarum, et potum dabis nobis in lacrimis in mensura ?
  16352 Psalms	Psa	19	79	7	Posuisti nos in contradictionem vicinis nostris, et inimici nostri subsannaverunt nos.
  16353 Psalms	Psa	19	79	8	Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.
  16354 Psalms	Psa	19	79	9	Vineam de Aegypto transtulisti : ejecisti gentes, et plantasti eam.
  16355 Psalms	Psa	19	79	10	Dux itineris fuisti in conspectu ejus ; plantasti radices ejus, et implevit terram.
  16356 Psalms	Psa	19	79	11	Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei.
  16357 Psalms	Psa	19	79	12	Extendit palmites suos usque ad mare, et usque ad flumen propagines ejus.
  16358 Psalms	Psa	19	79	13	Ut quid destruxisti maceriam ejus, et vindemiant eam omnes qui praetergrediuntur viam ?
  16359 Psalms	Psa	19	79	14	Exterminavit eam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam.
  16360 Psalms	Psa	19	79	15	Deus virtutum, convertere, respice de caelo, et vide, et visita vineam istam :
  16361 Psalms	Psa	19	79	16	et perfice eam quam plantavit dextera tua, et super filium hominis quem confirmasti tibi.
  16362 Psalms	Psa	19	79	17	Incensa igni et suffossa, ab increpatione vultus tui peribunt.
  16363 Psalms	Psa	19	79	18	Fiat manus tua super virum dexterae tuae, et super filium hominis quem confirmasti tibi.
  16364 Psalms	Psa	19	79	19	Et non discedimus a te : vivificabis nos, et nomen tuum invocabimus.
  16365 Psalms	Psa	19	79	20	Domine Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus.]
  16366 Psalms	Psa	19	80	1	In finem, pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph.
  16367 Psalms	Psa	19	80	2	[Exsultate Deo adjutori nostro ; jubilate Deo Jacob.
  16368 Psalms	Psa	19	80	3	Sumite psalmum, et date tympanum ; psalterium jucundum cum cithara.
  16369 Psalms	Psa	19	80	4	Buccinate in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestrae :
  16370 Psalms	Psa	19	80	5	quia praeceptum in Israël est, et judicium Deo Jacob.
  16371 Psalms	Psa	19	80	6	Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra Aegypti ; linguam quam non noverat, audivit.
  16372 Psalms	Psa	19	80	7	Divertit ab oneribus dorsum ejus ; manus ejus in cophino servierunt.
  16373 Psalms	Psa	19	80	8	In tribulatione invocasti me, et liberavi te. Exaudivi te in abscondito tempestatis ; probavi te apud aquam contradictionis.
  16374 Psalms	Psa	19	80	9	Audi, populus meus, et contestabor te. Israël, si audieris me,
  16375 Psalms	Psa	19	80	10	non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum.
  16376 Psalms	Psa	19	80	11	Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti. Dilata os tuum, et implebo illud.
  16377 Psalms	Psa	19	80	12	Et non audivit populus meus vocem meam, et Israël non intendit mihi.
  16378 Psalms	Psa	19	80	13	Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum ; ibunt in adinventionibus suis.
  16379 Psalms	Psa	19	80	14	Si populus meus audisset me, Israël si in viis meis ambulasset,
  16380 Psalms	Psa	19	80	15	pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam.
  16381 Psalms	Psa	19	80	16	Inimici Domini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in saecula.
  16382 Psalms	Psa	19	80	17	Et cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos.]
  16383 Psalms	Psa	19	81	1	Psalmus Asaph. [Deus stetit in synagoga deorum ; in medio autem deos dijudicat.
  16384 Psalms	Psa	19	81	2	Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis ?
  16385 Psalms	Psa	19	81	3	Judicate egeno et pupillo ; humilem et pauperem justificate.
  16386 Psalms	Psa	19	81	4	Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.
  16387 Psalms	Psa	19	81	5	Nescierunt, neque intellexerunt ; in tenebris ambulant : movebuntur omnia fundamenta terrae.
  16388 Psalms	Psa	19	81	6	Ego dixi : Dii estis, et filii Excelsi omnes.
  16389 Psalms	Psa	19	81	7	Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.
  16390 Psalms	Psa	19	81	8	Surge, Deus, judica terram, quoniam tu haereditabis in omnibus gentibus.]
  16391 Psalms	Psa	19	82	1	Canticum Psalmi Asaph.
  16392 Psalms	Psa	19	82	2	[Deus, quis similis erit tibi ? ne taceas, neque compescaris, Deus :
  16393 Psalms	Psa	19	82	3	quoniam ecce inimici tui sonuerunt, et qui oderunt te extulerunt caput.
  16394 Psalms	Psa	19	82	4	Super populum tuum malignaverunt consilium, et cogitaverunt adversus sanctos tuos.
  16395 Psalms	Psa	19	82	5	Dixerunt : Venite, et disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israël ultra.
  16396 Psalms	Psa	19	82	6	Quoniam cogitaverunt unanimiter ; simul adversum te testamentum disposuerunt :
  16397 Psalms	Psa	19	82	7	tabernacula Idumaeorum et Ismahelitae, Moab et Agareni,
  16398 Psalms	Psa	19	82	8	Gebal, et Ammon, et Amalec ; alienigenae cum habitantibus Tyrum.
  16399 Psalms	Psa	19	82	9	Etenim Assur venit cum illis : facti sunt in adjutorium filiis Lot.
  16400 Psalms	Psa	19	82	10	Fac illis sicut Madian et Sisarae, sicut Jabin in torrente Cisson.
  16401 Psalms	Psa	19	82	11	Disperierunt in Endor ; facti sunt ut stercus terrae.
  16402 Psalms	Psa	19	82	12	Pone principes eorum sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana : omnes principes eorum,
  16403 Psalms	Psa	19	82	13	qui dixerunt : Haereditate possideamus sanctuarium Dei.
  16404 Psalms	Psa	19	82	14	Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti.
  16405 Psalms	Psa	19	82	15	Sicut ignis qui comburit silvam, et sicut flamma comburens montes,
  16406 Psalms	Psa	19	82	16	ita persequeris illos in tempestate tua, et in ira tua turbabis eos.
  16407 Psalms	Psa	19	82	17	Imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine.
  16408 Psalms	Psa	19	82	18	Erubescant, et conturbentur in saeculum saeculi, et confundantur, et pereant.
  16409 Psalms	Psa	19	82	19	Et cognoscant quia nomen tibi Dominus : tu solus Altissimus in omni terra.]
  16410 Psalms	Psa	19	83	1	In finem, pro torcularibus filiis Core. Psalmus.
  16411 Psalms	Psa	19	83	2	[Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum !
  16412 Psalms	Psa	19	83	3	Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini ; cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.
  16413 Psalms	Psa	19	83	4	Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos : altaria tua, Domine virtutum, rex meus, et Deus meus.
  16414 Psalms	Psa	19	83	5	Beati qui habitant in domo tua, Domine ; in saecula saeculorum laudabunt te.
  16415 Psalms	Psa	19	83	6	Beatus vir cujus est auxilium abs te : ascensiones in corde suo disposuit,
  16416 Psalms	Psa	19	83	7	in valle lacrimarum, in loco quem posuit.
  16417 Psalms	Psa	19	83	8	Etenim benedictionem dabit legislator ; ibunt de virtute in virtutem : videbitur Deus deorum in Sion.
  16418 Psalms	Psa	19	83	9	Domine Deus virtutum, exaudi orationem meam ; auribus percipe, Deus Jacob.
  16419 Psalms	Psa	19	83	10	Protector noster, aspice, Deus, et respice in faciem christi tui.
  16420 Psalms	Psa	19	83	11	Quia melior est dies una in atriis tuis super millia ; elegi abjectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.
  16421 Psalms	Psa	19	83	12	Quia misericordiam et veritatem diligit Deus : gratiam et gloriam dabit Dominus.
  16422 Psalms	Psa	19	83	13	Non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia : Domine virtutum, beatus homo qui sperat in te.]
  16423 Psalms	Psa	19	84	1	In finem, filiis Core. Psalmus.
  16424 Psalms	Psa	19	84	2	[Benedixisti, Domine, terram tuam ; avertisti captivitatem Jacob.
  16425 Psalms	Psa	19	84	3	Remisisti iniquitatem plebis tuae ; operuisti omnia peccata eorum.
  16426 Psalms	Psa	19	84	4	Mitigasti omnem iram tuam ; avertisti ab ira indignationis tuae.
  16427 Psalms	Psa	19	84	5	Converte nos, Deus salutaris noster, et averte iram tuam a nobis.
  16428 Psalms	Psa	19	84	6	Numquid in aeternum irasceris nobis ? aut extendes iram tuam a generatione in generationem ?
  16429 Psalms	Psa	19	84	7	Deus, tu conversus vivificabis nos, et plebs tua laetabitur in te.
  16430 Psalms	Psa	19	84	8	Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis.
  16431 Psalms	Psa	19	84	9	Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor.
  16432 Psalms	Psa	19	84	10	Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra.
  16433 Psalms	Psa	19	84	11	Misericordia et veritas obviaverunt sibi ; justitia et pax osculatae sunt.
  16434 Psalms	Psa	19	84	12	Veritas de terra orta est, et justitia de caelo prospexit.
  16435 Psalms	Psa	19	84	13	Etenim Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum.
  16436 Psalms	Psa	19	84	14	Justitia ante eum ambulabit, et ponet in via gressus suos.]
  16437 Psalms	Psa	19	85	1	Oratio ipsi David. [Inclina, Domine, aurem tuam et exaudi me, quoniam inops et pauper sum ego.
  16438 Psalms	Psa	19	85	2	Custodi animam meam, quoniam sanctus sum ; salvum fac servum tuum, Deus meus, sperantem in te.
  16439 Psalms	Psa	19	85	3	Miserere mei, Domine, quoniam ad te clamavi tota die ;
  16440 Psalms	Psa	19	85	4	laetifica animam servi tui, quoniam ad te, Domine, animam meam levavi.
  16441 Psalms	Psa	19	85	5	Quoniam tu, Domine, suavis et mitis, et multae misericordiae omnibus invocantibus te.
  16442 Psalms	Psa	19	85	6	Auribus percipe, Domine, orationem meam, et intende voci deprecationis meae.
  16443 Psalms	Psa	19	85	7	In die tribulationis meae clamavi ad te, quia exaudisti me.
  16444 Psalms	Psa	19	85	8	Non est similis tui in diis, Domine, et non est secundum opera tua.
  16445 Psalms	Psa	19	85	9	Omnes gentes quascumque fecisti venient, et adorabunt coram te, Domine, et glorificabunt nomen tuum.
  16446 Psalms	Psa	19	85	10	Quoniam magnus es tu, et faciens mirabilia ; tu es Deus solus.
  16447 Psalms	Psa	19	85	11	Deduc me, Domine, in via tua, et ingrediar in veritate tua ; laetetur cor meum, ut timeat nomen tuum.
  16448 Psalms	Psa	19	85	12	Confitebor tibi, Domine Deus meus, in toto corde meo, et glorificabo nomen tuum in aeternum :
  16449 Psalms	Psa	19	85	13	quia misericordia tua magna est super me, et eruisti animam meam ex inferno inferiori.
  16450 Psalms	Psa	19	85	14	Deus, iniqui insurrexerunt super me, et synagoga potentium quaesierunt animam meam : et non proposuerunt te in conspectu suo.
  16451 Psalms	Psa	19	85	15	Et tu, Domine Deus, miserator et misericors ; patiens, et multae misericordiae, et verax.
  16452 Psalms	Psa	19	85	16	Respice in me, et miserere mei ; da imperium tuum puero tuo, et salvum fac filium ancillae tuae.
  16453 Psalms	Psa	19	85	17	Fac mecum signum in bonum, ut videant qui oderunt me, et confundantur : quoniam tu, Domine, adjuvisti me, et consolatus es me.]
  16454 Psalms	Psa	19	86	1	Filiis Core. Psalmus cantici. [Fundamenta ejus in montibus sanctis ;
  16455 Psalms	Psa	19	86	2	diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.
  16456 Psalms	Psa	19	86	3	Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei !
  16457 Psalms	Psa	19	86	4	Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me ; ecce alienigenae, et Tyrus, et populus Aethiopum, hi fuerunt illic.
  16458 Psalms	Psa	19	86	5	Numquid Sion dicet : Homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus ?
  16459 Psalms	Psa	19	86	6	Dominus narrabit in scripturis populorum et principum, horum qui fuerunt in ea.
  16460 Psalms	Psa	19	86	7	Sicut laetantium omnium habitatio est in te.]
  16461 Psalms	Psa	19	87	1	Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitae.
  16462 Psalms	Psa	19	87	2	[Domine, Deus salutis meae, in die clamavi et nocte coram te.
  16463 Psalms	Psa	19	87	3	Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam.
  16464 Psalms	Psa	19	87	4	Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit.
  16465 Psalms	Psa	19	87	5	Aestimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adjutorio,
  16466 Psalms	Psa	19	87	6	inter mortuos liber ; sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt.
  16467 Psalms	Psa	19	87	7	Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis.
  16468 Psalms	Psa	19	87	8	Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me.
  16469 Psalms	Psa	19	87	9	Longe fecisti notos meos a me ; posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar ;
  16470 Psalms	Psa	19	87	10	oculi mei languerunt prae inopia. Clamavi ad te, Domine, tota die ; expandi ad te manus meas.
  16471 Psalms	Psa	19	87	11	Numquid mortuis facies mirabilia ? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi ?
  16472 Psalms	Psa	19	87	12	Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione ?
  16473 Psalms	Psa	19	87	13	Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua ? et justitia tua in terra oblivionis ?
  16474 Psalms	Psa	19	87	14	Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea praeveniet te.
  16475 Psalms	Psa	19	87	15	Ut quid, Domine, repellis orationem meam ; avertis faciem tuam a me ?
  16476 Psalms	Psa	19	87	16	Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea ; exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.
  16477 Psalms	Psa	19	87	17	In me transierunt irae tuae, et terrores tui conturbaverunt me :
  16478 Psalms	Psa	19	87	18	circumdederunt me sicut aqua tota die ; circumdederunt me simul.
  16479 Psalms	Psa	19	87	19	Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria.]
  16480 Psalms	Psa	19	88	1	Intellectus Ethan Ezrahitae.
  16481 Psalms	Psa	19	88	2	[Misericordias Domini in aeternum cantabo ; in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.
  16482 Psalms	Psa	19	88	3	Quoniam dixisti : In aeternum misericordia aedificabitur in caelis ; praeparabitur veritas tua in eis.
  16483 Psalms	Psa	19	88	4	Disposui testamentum electis meis ; juravi David servo meo :
  16484 Psalms	Psa	19	88	5	Usque in aeternum praeparabo semen tuum, et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam.
  16485 Psalms	Psa	19	88	6	Confitebuntur caeli mirabilia tua, Domine ; etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum.
  16486 Psalms	Psa	19	88	7	Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino ; similis erit Deo in filiis Dei ?
  16487 Psalms	Psa	19	88	8	Deus, qui glorificatur in consilio sanctorum, magnus et terribilis super omnes qui in circuitu ejus sunt.
  16488 Psalms	Psa	19	88	9	Domine Deus virtutum, quis similis tibi ? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
  16489 Psalms	Psa	19	88	10	Tu dominaris potestati maris ; motum autem fluctuum ejus tu mitigas.
  16490 Psalms	Psa	19	88	11	Tu humiliasti, sicut vulneratum, superbum ; in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos.
  16491 Psalms	Psa	19	88	12	Tui sunt caeli, et tua est terra : orbem terrae, et plenitudinem ejus tu fundasti ;
  16492 Psalms	Psa	19	88	13	aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt :
  16493 Psalms	Psa	19	88	14	tuum brachium cum potentia. Firmetur manus tua, et exaltetur dextera tua :
  16494 Psalms	Psa	19	88	15	justitia et judicium praeparatio sedis tuae : misericordia et veritas praecedent faciem tuam.
  16495 Psalms	Psa	19	88	16	Beatus populus qui scit jubilationem : Domine, in lumine vultus tui ambulabunt,
  16496 Psalms	Psa	19	88	17	et in nomine tuo exsultabunt tota die, et in justitia tua exaltabuntur.
  16497 Psalms	Psa	19	88	18	Quoniam gloria virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum.
  16498 Psalms	Psa	19	88	19	Quia Domini est assumptio nostra, et sancti Israël regis nostri.
  16499 Psalms	Psa	19	88	20	Tunc locutus es in visione sanctis tuis, et dixisti : Posui adjutorium in potente, et exaltavi electum de plebe mea.
  16500 Psalms	Psa	19	88	21	Inveni David, servum meum ; oleo sancto meo unxi eum.
  16501 Psalms	Psa	19	88	22	Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum.
  16502 Psalms	Psa	19	88	23	Nihil proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei.
  16503 Psalms	Psa	19	88	24	Et concidam a facie ipsius inimicos ejus, et odientes eum in fugam convertam.
  16504 Psalms	Psa	19	88	25	Et veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu ejus.
  16505 Psalms	Psa	19	88	26	Et ponam in mari manum ejus, et in fluminibus dexteram ejus.
  16506 Psalms	Psa	19	88	27	Ipse invocabit me : Pater meus es tu, Deus meus, et susceptor salutis meae.
  16507 Psalms	Psa	19	88	28	Et ego primogenitum ponam illum, excelsum prae regibus terrae.
  16508 Psalms	Psa	19	88	29	In aeternum servabo illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi.
  16509 Psalms	Psa	19	88	30	Et ponam in saeculum saeculi semen ejus, et thronum ejus sicut dies caeli.
  16510 Psalms	Psa	19	88	31	Si autem dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint ;
  16511 Psalms	Psa	19	88	32	si justitias meas profanaverint, et mandata mea non custodierint :
  16512 Psalms	Psa	19	88	33	visitabo in virga iniquitates eorum, et in verberibus peccata eorum ;
  16513 Psalms	Psa	19	88	34	misericordiam autem meam non dispergam ab eo, neque nocebo in veritate mea,
  16514 Psalms	Psa	19	88	35	neque profanabo testamentum meum : et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita.
  16515 Psalms	Psa	19	88	36	Semel juravi in sancto meo, si David mentiar :
  16516 Psalms	Psa	19	88	37	semen ejus in aeternum manebit. Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo,
  16517 Psalms	Psa	19	88	38	et sicut luna perfecta in aeternum, et testis in caelo fidelis.
  16518 Psalms	Psa	19	88	39	Tu vero repulisti et despexisti ; distulisti christum tuum.
  16519 Psalms	Psa	19	88	40	Evertisti testamentum servi tui ; profanasti in terra sanctuarium ejus.
  16520 Psalms	Psa	19	88	41	Destruxisti omnes sepes ejus ; posuisti firmamentum ejus formidinem.
  16521 Psalms	Psa	19	88	42	Diripuerunt eum omnes transeuntes viam ; factus est opprobrium vicinis suis.
  16522 Psalms	Psa	19	88	43	Exaltasti dexteram deprimentium eum ; laetificasti omnes inimicos ejus.
  16523 Psalms	Psa	19	88	44	Avertisti adjutorium gladii ejus, et non es auxiliatus ei in bello.
  16524 Psalms	Psa	19	88	45	Destruxisti eum ab emundatione, et sedem ejus in terram collisisti.
  16525 Psalms	Psa	19	88	46	Minorasti dies temporis ejus ; perfudisti eum confusione.
  16526 Psalms	Psa	19	88	47	Usquequo, Domine, avertis in finem ? exardescet sicut ignis ira tua ?
  16527 Psalms	Psa	19	88	48	Memorare quae mea substantia : numquid enim vane constituisti omnes filios hominum ?
  16528 Psalms	Psa	19	88	49	Quis est homo qui vivet et non videbit mortem ? eruet animam suam de manu inferi ?
  16529 Psalms	Psa	19	88	50	Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine, sicut jurasti David in veritate tua ?
  16530 Psalms	Psa	19	88	51	Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo, multarum gentium :
  16531 Psalms	Psa	19	88	52	quod exprobraverunt inimici tui, Domine ; quod exprobraverunt commutationem christi tui.
  16532 Psalms	Psa	19	88	53	Benedictus Dominus in aeternum. Fiat, fiat.]
  16533 Psalms	Psa	19	89	1	Oratio Moysi, hominis Dei. [Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem.
  16534 Psalms	Psa	19	89	2	Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a saeculo et usque in saeculum tu es, Deus.
  16535 Psalms	Psa	19	89	3	Ne avertas hominem in humilitatem : et dixisti : Convertimini, filii hominum.
  16536 Psalms	Psa	19	89	4	Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit : et custodia in nocte
  16537 Psalms	Psa	19	89	5	quae pro nihilo habentur, eorum anni erunt.
  16538 Psalms	Psa	19	89	6	Mane sicut herba transeat ; mane floreat, et transeat ; vespere decidat, induret, et arescat.
  16539 Psalms	Psa	19	89	7	Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus.
  16540 Psalms	Psa	19	89	8	Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo ; saeculum nostrum in illuminatione vultus tui.
  16541 Psalms	Psa	19	89	9	Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur ;
  16542 Psalms	Psa	19	89	10	dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor ; quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur.
  16543 Psalms	Psa	19	89	11	Quis novit potestatem irae tuae, et prae timore tuo iram tuam
  16544 Psalms	Psa	19	89	12	dinumerare ? Dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in sapientia.
  16545 Psalms	Psa	19	89	13	Convertere, Domine ; usquequo ? et deprecabilis esto super servos tuos.
  16546 Psalms	Psa	19	89	14	Repleti sumus mane misericordia tua ; et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris.
  16547 Psalms	Psa	19	89	15	Laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti ; annis quibus vidimus mala.
  16548 Psalms	Psa	19	89	16	Respice in servos tuos et in opera tua, et dirige filios eorum.
  16549 Psalms	Psa	19	89	17	Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige.]
  16550 Psalms	Psa	19	90	1	Laus cantici David. [Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei caeli commorabitur.
  16551 Psalms	Psa	19	90	2	Dicet Domino : Susceptor meus es tu, et refugium meum ; Deus meus, sperabo in eum.
  16552 Psalms	Psa	19	90	3	Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero.
  16553 Psalms	Psa	19	90	4	Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis.
  16554 Psalms	Psa	19	90	5	Scuto circumdabit te veritas ejus : non timebis a timore nocturno ;
  16555 Psalms	Psa	19	90	6	a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu, et daemonio meridiano.
  16556 Psalms	Psa	19	90	7	Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis ; ad te autem non appropinquabit.
  16557 Psalms	Psa	19	90	8	Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis.
  16558 Psalms	Psa	19	90	9	Quoniam tu es, Domine, spes mea ; Altissimum posuisti refugium tuum.
  16559 Psalms	Psa	19	90	10	Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.
  16560 Psalms	Psa	19	90	11	Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis.
  16561 Psalms	Psa	19	90	12	In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
  16562 Psalms	Psa	19	90	13	Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem.
  16563 Psalms	Psa	19	90	14	Quoniam in me speravit, liberabo eum ; protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.
  16564 Psalms	Psa	19	90	15	Clamabit ad me, et ego exaudiam eum ; cum ipso sum in tribulatione : eripiam eum, et glorificabo eum.
  16565 Psalms	Psa	19	90	16	Longitudine dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum.]
  16566 Psalms	Psa	19	91	1	Psalmus cantici, in die sabbati.
  16567 Psalms	Psa	19	91	2	[Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime :
  16568 Psalms	Psa	19	91	3	ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem,
  16569 Psalms	Psa	19	91	4	in decachordo, psalterio ; cum cantico, in cithara.
  16570 Psalms	Psa	19	91	5	Quia delectasti me, Domine, in factura tua ; et in operibus manuum tuarum exsultabo.
  16571 Psalms	Psa	19	91	6	Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! nimis profundae factae sunt cogitationes tuae.
  16572 Psalms	Psa	19	91	7	Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget haec.
  16573 Psalms	Psa	19	91	8	Cum exorti fuerint peccatores sicut foenum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in saeculum saeculi :
  16574 Psalms	Psa	19	91	9	tu autem Altissimus in aeternum, Domine.
  16575 Psalms	Psa	19	91	10	Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt ; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.
  16576 Psalms	Psa	19	91	11	Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum, et senectus mea in misericordia uberi.
  16577 Psalms	Psa	19	91	12	Et despexit oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.
  16578 Psalms	Psa	19	91	13	Justus ut palma florebit ; sicut cedrus Libani multiplicabitur.
  16579 Psalms	Psa	19	91	14	Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.
  16580 Psalms	Psa	19	91	15	Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt :
  16581 Psalms	Psa	19	91	16	ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.]
  16582 Psalms	Psa	19	92	1	Laus cantici ipsi David, in die ante sabbatum, quando fundata est terra. [Dominus regnavit, decorem indutus est : indutus est Dominus fortitudinem, et praecinxit se. Etenim firmavit orbem terrae, qui non commovebitur.
  16583 Psalms	Psa	19	92	2	Parata sedes tua ex tunc ; a saeculo tu es.
  16584 Psalms	Psa	19	92	3	Elevaverunt flumina, Domine, elevaverunt flumina vocem suam ; elevaverunt flumina fluctus suos,
  16585 Psalms	Psa	19	92	4	a vocibus aquarum multarum. Mirabiles elationes maris ; mirabilis in altis Dominus.
  16586 Psalms	Psa	19	92	5	Testimonia tua credibilia facta sunt nimis ; domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum.]
  16587 Psalms	Psa	19	93	1	Psalmus ipsi David, quarta sabbati. [Deus ultionum Dominus ; Deus ultionum libere egit.
  16588 Psalms	Psa	19	93	2	Exaltare, qui judicas terram ; redde retributionem superbis.
  16589 Psalms	Psa	19	93	3	Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur ;
  16590 Psalms	Psa	19	93	4	effabuntur et loquentur iniquitatem ; loquentur omnes qui operantur injustitiam ?
  16591 Psalms	Psa	19	93	5	Populum tuum, Domine, humiliaverunt, et haereditatem tuam vexaverunt.
  16592 Psalms	Psa	19	93	6	Viduam et advenam interfecerunt, et pupillos occiderunt.
  16593 Psalms	Psa	19	93	7	Et dixerunt : Non videbit Dominus, nec intelliget Deus Jacob.
  16594 Psalms	Psa	19	93	8	Intelligite, insipientes in populo ; et stulti, aliquando sapite.
  16595 Psalms	Psa	19	93	9	Qui plantavit aurem non audiet ? aut qui finxit oculum non considerat ?
  16596 Psalms	Psa	19	93	10	Qui corripit gentes non arguet, qui docet hominem scientiam ?
  16597 Psalms	Psa	19	93	11	Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt.
  16598 Psalms	Psa	19	93	12	Beatus homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum :
  16599 Psalms	Psa	19	93	13	ut mitiges ei a diebus malis, donec fodiatur peccatori fovea.
  16600 Psalms	Psa	19	93	14	Quia non repellet Dominus plebem suam, et haereditatem suam non derelinquet,
  16601 Psalms	Psa	19	93	15	quoadusque justitia convertatur in judicium : et qui juxta illam, omnes qui recto sunt corde.
  16602 Psalms	Psa	19	93	16	Quis consurget mihi adversus malignantes ? aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem ?
  16603 Psalms	Psa	19	93	17	Nisi quia Dominus adjuvit me, paulominus habitasset in inferno anima mea.
  16604 Psalms	Psa	19	93	18	Si dicebam : Motus est pes meus : misericordia tua, Domine, adjuvabat me.
  16605 Psalms	Psa	19	93	19	Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae laetificaverunt animam meam.
  16606 Psalms	Psa	19	93	20	Numquid adhaeret tibi sedes iniquitatis, qui fingis laborem in praecepto ?
  16607 Psalms	Psa	19	93	21	Captabunt in animam justi, et sanguinem innocentem condemnabunt.
  16608 Psalms	Psa	19	93	22	Et factus est mihi Dominus in refugium, et Deus meus in adjutorium spei meae.
  16609 Psalms	Psa	19	93	23	Et reddet illis iniquitatem ipsorum, et in malitia eorum disperdet eos : disperdet illos Dominus Deus noster.]
  16610 Psalms	Psa	19	94	1	Laus cantici ipsi David. [Venite, exsultemus Domino ; jubilemus Deo salutari nostro ;
  16611 Psalms	Psa	19	94	2	praeoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei :
  16612 Psalms	Psa	19	94	3	quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos.
  16613 Psalms	Psa	19	94	4	Quia in manu ejus sunt omnes fines terrae, et altitudines montium ipsius sunt ;
  16614 Psalms	Psa	19	94	5	quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt.
  16615 Psalms	Psa	19	94	6	Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos :
  16616 Psalms	Psa	19	94	7	quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuae ejus, et oves manus ejus.
  16617 Psalms	Psa	19	94	8	Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra
  16618 Psalms	Psa	19	94	9	sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri : probaverunt me, et viderunt opera mea.
  16619 Psalms	Psa	19	94	10	Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi : Semper hi errant corde.
  16620 Psalms	Psa	19	94	11	Et isti non cognoverunt vias meas : ut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam.]
  16621 Psalms	Psa	19	95	1	Canticum ipsi David, quando domus aedificabatur post captivitatem. [Cantate Domino canticum novum ; cantate Domino omnis terra.
  16622 Psalms	Psa	19	95	2	Cantate Domino, et benedicite nomini ejus ; annuntiate de die in diem salutare ejus.
  16623 Psalms	Psa	19	95	3	Annuntiate inter gentes gloriam ejus ; in omnibus populis mirabilia ejus.
  16624 Psalms	Psa	19	95	4	Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis : terribilis est super omnes deos.
  16625 Psalms	Psa	19	95	5	Quoniam omnes dii gentium daemonia ; Dominus autem caelos fecit.
  16626 Psalms	Psa	19	95	6	Confessio et pulchritudo in conspectu ejus ; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.
  16627 Psalms	Psa	19	95	7	Afferte Domino, patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem ;
  16628 Psalms	Psa	19	95	8	afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus ;
  16629 Psalms	Psa	19	95	9	adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra ;
  16630 Psalms	Psa	19	95	10	dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terrae, qui non commovebitur ; judicabit populos in aequitate.
  16631 Psalms	Psa	19	95	11	Laetentur caeli, et exsultet terra ; commoveatur mare et plenitudo ejus ;
  16632 Psalms	Psa	19	95	12	gaudebunt campi, et omnia quae in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum
  16633 Psalms	Psa	19	95	13	a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrae in aequitate, et populos in veritate sua.]
  16634 Psalms	Psa	19	96	1	Huic David, quando terra ejus restituta est. [Dominus regnavit : exsultet terra ; laetentur insulae multae.
  16635 Psalms	Psa	19	96	2	Nubes et caligo in circuitu ejus ; justitia et judicium correctio sedis ejus.
  16636 Psalms	Psa	19	96	3	Ignis ante ipsum praecedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus.
  16637 Psalms	Psa	19	96	4	Illuxerunt fulgura ejus orbi terrae ; vidit, et commota est terra.
  16638 Psalms	Psa	19	96	5	Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini ; a facie Domini omnis terra.
  16639 Psalms	Psa	19	96	6	Annuntiaverunt caeli justitiam ejus, et viderunt omnes populi gloriam ejus.
  16640 Psalms	Psa	19	96	7	Confundantur omnes qui adorant sculptilia, et qui gloriantur in simulacris suis. Adorate eum omnes angeli ejus.
  16641 Psalms	Psa	19	96	8	Audivit, et laetata est Sion, et exsultaverunt filiae Judae propter judicia tua, Domine.
  16642 Psalms	Psa	19	96	9	Quoniam tu Dominus altissimus super omnem terram ; nimis exaltatus es super omnes deos.
  16643 Psalms	Psa	19	96	10	Qui diligitis Dominum, odite malum : custodit Dominus animas sanctorum suorum ; de manu peccatoris liberabit eos.
  16644 Psalms	Psa	19	96	11	Lux orta est justo, et rectis corde laetitia.
  16645 Psalms	Psa	19	96	12	Laetamini, justi, in Domino, et confitemini memoriae sanctificationis ejus.]
  16646 Psalms	Psa	19	97	1	Psalmus ipsi David. [Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Salvavit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus.
  16647 Psalms	Psa	19	97	2	Notum fecit Dominus salutare suum ; in conspectu gentium revelavit justitiam suam.
  16648 Psalms	Psa	19	97	3	Recordatus est misericordiae suae, et veritatis suae domui Israël. Viderunt omnes termini terrae salutare Dei nostri.
  16649 Psalms	Psa	19	97	4	Jubilate Deo, omnis terra ; cantate, et exsultate, et psallite.
  16650 Psalms	Psa	19	97	5	Psallite Domino in cithara ; in cithara et voce psalmi ;
  16651 Psalms	Psa	19	97	6	in tubis ductilibus, et voce tubae corneae. Jubilate in conspectu regis Domini :
  16652 Psalms	Psa	19	97	7	moveatur mare, et plenitudo ejus ; orbis terrarum, et qui habitant in eo.
  16653 Psalms	Psa	19	97	8	Flumina plaudent manu ; simul montes exsultabunt
  16654 Psalms	Psa	19	97	9	a conspectu Domini : quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terrarum in justitia, et populos in aequitate.]
  16655 Psalms	Psa	19	98	1	Psalmus ipsi David. [Dominus regnavit : irascantur populi ; qui sedet super cherubim : moveatur terra.
  16656 Psalms	Psa	19	98	2	Dominus in Sion magnus, et excelsus super omnes populos.
  16657 Psalms	Psa	19	98	3	Confiteantur nomini tuo magno, quoniam terribile et sanctum est,
  16658 Psalms	Psa	19	98	4	et honor regis judicium diligit. Tu parasti directiones ; judicium et justitiam in Jacob tu fecisti.
  16659 Psalms	Psa	19	98	5	Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est.
  16660 Psalms	Psa	19	98	6	Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus : invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos ;
  16661 Psalms	Psa	19	98	7	in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia ejus, et praeceptum quod dedit illis.
  16662 Psalms	Psa	19	98	8	Domine Deus noster, tu exaudiebas eos ; Deus, tu propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum.
  16663 Psalms	Psa	19	98	9	Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus, quoniam sanctus Dominus Deus noster.]
  16664 Psalms	Psa	19	99	1	Psalmus in confessione.
  16665 Psalms	Psa	19	99	2	[Jubilate Deo, omnis terra ; servite Domino in laetitia. Introite in conspectu ejus in exsultatione.
  16666 Psalms	Psa	19	99	3	Scitote quoniam Dominus ipse est Deus ; ipse fecit nos, et non ipsi nos : populus ejus, et oves pascuae ejus.
  16667 Psalms	Psa	19	99	4	Introite portas ejus in confessione ; atria ejus in hymnis : confitemini illi. Laudate nomen ejus,
  16668 Psalms	Psa	19	99	5	quoniam suavis est Dominus, in aeternum misericordia ejus, et usque in generationem et generationem veritas ejus.]
  16669 Psalms	Psa	19	100	1	Psalmus ipsi David. [Misericordiam et judicium cantabo tibi, Domine ; psallam,
  16670 Psalms	Psa	19	100	2	et intelligam in via immaculata : quando venies ad me ? Perambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meae.
  16671 Psalms	Psa	19	100	3	Non proponebam ante oculos meos rem injustam ; facientes praevaricationes odivi ; non adhaesit mihi
  16672 Psalms	Psa	19	100	4	cor pravum ; declinantem a me malignum non cognoscebam.
  16673 Psalms	Psa	19	100	5	Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar : superbo oculo, et insatiabili corde, cum hoc non edebam.
  16674 Psalms	Psa	19	100	6	Oculi mei ad fideles terrae, ut sedeant mecum ; ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat.
  16675 Psalms	Psa	19	100	7	Non habitabit in medio domus meae qui facit superbiam ; qui loquitur iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum.
  16676 Psalms	Psa	19	100	8	In matutino interficiebam omnes peccatores terrae, ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem.]
  16677 Psalms	Psa	19	101	1	Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam.
  16678 Psalms	Psa	19	101	2	[Domine, exaudi orationem meam, et clamor meus ad te veniat.
  16679 Psalms	Psa	19	101	3	Non avertas faciem tuam a me : in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam ; in quacumque die invocavero te, velociter exaudi me.
  16680 Psalms	Psa	19	101	4	Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt.
  16681 Psalms	Psa	19	101	5	Percussus sum ut foenum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum.
  16682 Psalms	Psa	19	101	6	A voce gemitus mei adhaesit os meum carni meae.
  16683 Psalms	Psa	19	101	7	Similis factus sum pellicano solitudinis ; factus sum sicut nycticorax in domicilio.
  16684 Psalms	Psa	19	101	8	Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto.
  16685 Psalms	Psa	19	101	9	Tota die exprobrabant mihi inimici mei, et qui laudabant me adversum me jurabant :
  16686 Psalms	Psa	19	101	10	quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam,
  16687 Psalms	Psa	19	101	11	a facie irae et indignationis tuae : quia elevans allisisti me.
  16688 Psalms	Psa	19	101	12	Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut foenum arui.
  16689 Psalms	Psa	19	101	13	Tu autem, Domine, in aeternum permanes, et memoriale tuum in generationem et generationem.
  16690 Psalms	Psa	19	101	14	Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus :
  16691 Psalms	Psa	19	101	15	quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus, et terrae ejus miserebuntur.
  16692 Psalms	Psa	19	101	16	Et timebunt gentes nomen tuum, Domine, et omnes reges terrae gloriam tuam :
  16693 Psalms	Psa	19	101	17	quia aedificavit Dominus Sion, et videbitur in gloria sua.
  16694 Psalms	Psa	19	101	18	Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum.
  16695 Psalms	Psa	19	101	19	Scribantur haec in generatione altera, et populus qui creabitur laudabit Dominum.
  16696 Psalms	Psa	19	101	20	Quia prospexit de excelso sancto suo ; Dominus de caelo in terram aspexit :
  16697 Psalms	Psa	19	101	21	ut audiret gemitus compeditorum ; ut solveret filios interemptorum :
  16698 Psalms	Psa	19	101	22	ut annuntient in Sion nomen Domini, et laudem ejus in Jerusalem :
  16699 Psalms	Psa	19	101	23	in conveniendo populos in unum, et reges, ut serviant Domino.
  16700 Psalms	Psa	19	101	24	Respondit ei in via virtutis suae : Paucitatem dierum meorum nuntia mihi :
  16701 Psalms	Psa	19	101	25	ne revoces me in dimidio dierum meorum, in generationem et generationem anni tui.
  16702 Psalms	Psa	19	101	26	Initio tu, Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt caeli.
  16703 Psalms	Psa	19	101	27	Ipsi peribunt, tu autem permanes ; et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur ;
  16704 Psalms	Psa	19	101	28	tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
  16705 Psalms	Psa	19	101	29	Filii servorum tuorum habitabunt, et semen eorum in saeculum dirigetur.]
  16706 Psalms	Psa	19	102	1	Ipsi David. [Benedic, anima mea, Domino, et omnia quae intra me sunt nomini sancto ejus.
  16707 Psalms	Psa	19	102	2	Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus.
  16708 Psalms	Psa	19	102	3	Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis ; qui sanat omnes infirmitates tuas :
  16709 Psalms	Psa	19	102	4	qui redimit de interitu vitam tuam ; qui coronat te in misericordia et miserationibus :
  16710 Psalms	Psa	19	102	5	qui replet in bonis desiderium tuum ; renovabitur ut aquilae juventus tua :
  16711 Psalms	Psa	19	102	6	faciens misericordias Dominus, et judicium omnibus injuriam patientibus.
  16712 Psalms	Psa	19	102	7	Notas fecit vias suas Moysi ; filiis Israël voluntates suas.
  16713 Psalms	Psa	19	102	8	Miserator et misericors Dominus : longanimis, et multum misericors.
  16714 Psalms	Psa	19	102	9	Non in perpetuum irascetur, neque in aeternum comminabitur.
  16715 Psalms	Psa	19	102	10	Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
  16716 Psalms	Psa	19	102	11	Quoniam secundum altitudinem caeli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se ;
  16717 Psalms	Psa	19	102	12	quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras.
  16718 Psalms	Psa	19	102	13	Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se.
  16719 Psalms	Psa	19	102	14	Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum ; recordatus est quoniam pulvis sumus.
  16720 Psalms	Psa	19	102	15	Homo, sicut foenum dies ejus ; tamquam flos agri, sic efflorebit :
  16721 Psalms	Psa	19	102	16	quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet, et non cognoscet amplius locum suum.
  16722 Psalms	Psa	19	102	17	Misericordia autem Domini ab aeterno, et usque in aeternum super timentes eum. Et justitia illius in filios filiorum,
  16723 Psalms	Psa	19	102	18	his qui servant testamentum ejus, et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.
  16724 Psalms	Psa	19	102	19	Dominus in caelo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur.
  16725 Psalms	Psa	19	102	20	Benedicite Domino, omnes angeli ejus : potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus.
  16726 Psalms	Psa	19	102	21	Benedicite Domino, omnes virtutes ejus ; ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus.
  16727 Psalms	Psa	19	102	22	Benedicite Domino, omnia opera ejus : in omni loco dominationis ejus, benedic, anima mea, Domino.]
  16728 Psalms	Psa	19	103	1	Ipsi David. [Benedic, anima mea, Domino : Domine Deus meus, magnificatus es vehementer. Confessionem et decorem induisti,
  16729 Psalms	Psa	19	103	2	amictus lumine sicut vestimento. Extendens caelum sicut pellem,
  16730 Psalms	Psa	19	103	3	qui tegis aquis superiora ejus : qui ponis nubem ascensum tuum ; qui ambulas super pennas ventorum :
  16731 Psalms	Psa	19	103	4	qui facis angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem.
  16732 Psalms	Psa	19	103	5	Qui fundasti terram super stabilitatem suam : non inclinabitur in saeculum saeculi.
  16733 Psalms	Psa	19	103	6	Abyssus sicut vestimentum amictus ejus ; super montes stabunt aquae.
  16734 Psalms	Psa	19	103	7	Ab increpatione tua fugient ; a voce tonitrui tui formidabunt.
  16735 Psalms	Psa	19	103	8	Ascendunt montes, et descendunt campi, in locum quem fundasti eis.
  16736 Psalms	Psa	19	103	9	Terminum posuisti quem non transgredientur, neque convertentur operire terram.
  16737 Psalms	Psa	19	103	10	Qui emittis fontes in convallibus ; inter medium montium pertransibunt aquae.
  16738 Psalms	Psa	19	103	11	Potabunt omnes bestiae agri ; expectabunt onagri in siti sua.
  16739 Psalms	Psa	19	103	12	Super ea volucres caeli habitabunt ; de medio petrarum dabunt voces.
  16740 Psalms	Psa	19	103	13	Rigans montes de superioribus suis ; de fructu operum tuorum satiabitur terra :
  16741 Psalms	Psa	19	103	14	producens foenum jumentis, et herbam servituti hominum, ut educas panem de terra,
  16742 Psalms	Psa	19	103	15	et vinum laetificet cor hominis : ut exhilaret faciem in oleo, et panis cor hominis confirmet.
  16743 Psalms	Psa	19	103	16	Saturabuntur ligna campi, et cedri Libani quas plantavit :
  16744 Psalms	Psa	19	103	17	illic passeres nidificabunt : herodii domus dux est eorum.
  16745 Psalms	Psa	19	103	18	Montes excelsi cervis ; petra refugium herinaciis.
  16746 Psalms	Psa	19	103	19	Fecit lunam in tempora ; sol cognovit occasum suum.
  16747 Psalms	Psa	19	103	20	Posuisti tenebras, et facta est nox ; in ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae :
  16748 Psalms	Psa	19	103	21	catuli leonum rugientes ut rapiant, et quaerant a Deo escam sibi.
  16749 Psalms	Psa	19	103	22	Ortus est sol, et congregati sunt, et in cubilibus suis collocabuntur.
  16750 Psalms	Psa	19	103	23	Exibit homo ad opus suum, et ad operationem suam usque ad vesperum.
  16751 Psalms	Psa	19	103	24	Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! omnia in sapientia fecisti ; impleta est terra possessione tua.
  16752 Psalms	Psa	19	103	25	Hoc mare magnum et spatiosum manibus ; illic reptilia quorum non est numerus : animalia pusilla cum magnis.
  16753 Psalms	Psa	19	103	26	Illic naves pertransibunt ; draco iste quem formasti ad illudendum ei.
  16754 Psalms	Psa	19	103	27	Omnia a te expectant ut des illis escam in tempore.
  16755 Psalms	Psa	19	103	28	Dante te illis, colligent ; aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate.
  16756 Psalms	Psa	19	103	29	Avertente autem te faciem, turbabuntur ; auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur.
  16757 Psalms	Psa	19	103	30	Emittes spiritum tuum, et creabuntur, et renovabis faciem terrae.
  16758 Psalms	Psa	19	103	31	Sit gloria Domini in saeculum ; laetabitur Dominus in operibus suis.
  16759 Psalms	Psa	19	103	32	Qui respicit terram, et facit eam tremere ; qui tangit montes, et fumigant.
  16760 Psalms	Psa	19	103	33	Cantabo Domino in vita mea ; psallam Deo meo quamdiu sum.
  16761 Psalms	Psa	19	103	34	Jucundum sit ei eloquium meum ; ego vero delectabor in Domino.
  16762 Psalms	Psa	19	103	35	Deficiant peccatores a terra, et iniqui, ita ut non sint. Benedic, anima mea, Domino.]
  16763 Psalms	Psa	19	104	1	Alleluja. [Confitemini Domino, et invocate nomen ejus ; annuntiate inter gentes opera ejus.
  16764 Psalms	Psa	19	104	2	Cantate ei, et psallite ei ; narrate omnia mirabilia ejus.
  16765 Psalms	Psa	19	104	3	Laudamini in nomine sancto ejus ; laetetur cor quaerentium Dominum.
  16766 Psalms	Psa	19	104	4	Quaerite Dominum, et confirmamini ; quaerite faciem ejus semper.
  16767 Psalms	Psa	19	104	5	Mementote mirabilium ejus quae fecit ; prodigia ejus, et judicia oris ejus :
  16768 Psalms	Psa	19	104	6	semen Abraham servi ejus ; filii Jacob electi ejus.
  16769 Psalms	Psa	19	104	7	Ipse Dominus Deus noster ; in universa terra judicia ejus.
  16770 Psalms	Psa	19	104	8	Memor fuit in saeculum testamenti sui ; verbi quod mandavit in mille generationes :
  16771 Psalms	Psa	19	104	9	quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac :
  16772 Psalms	Psa	19	104	10	et statuit illud Jacob in praeceptum, et Israël in testamentum aeternum,
  16773 Psalms	Psa	19	104	11	dicens : Tibi dabo terram Chanaan, funiculum haereditatis vestrae :
  16774 Psalms	Psa	19	104	12	cum essent numero brevi, paucissimi, et incolae ejus.
  16775 Psalms	Psa	19	104	13	Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
  16776 Psalms	Psa	19	104	14	Non reliquit hominem nocere eis : et corripuit pro eis reges.
  16777 Psalms	Psa	19	104	15	Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.
  16778 Psalms	Psa	19	104	16	Et vocavit famem super terram, et omne firmamentum panis contrivit.
  16779 Psalms	Psa	19	104	17	Misit ante eos virum : in servum venumdatus est, Joseph.
  16780 Psalms	Psa	19	104	18	Humiliaverunt in compedibus pedes ejus ; ferrum pertransiit animam ejus :
  16781 Psalms	Psa	19	104	19	donec veniret verbum ejus. Eloquium Domini inflammavit eum.
  16782 Psalms	Psa	19	104	20	Misit rex, et solvit eum ; princeps populorum, et dimisit eum.
  16783 Psalms	Psa	19	104	21	Constituit eum dominum domus suae, et principem omnis possessionis suae :
  16784 Psalms	Psa	19	104	22	ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret.
  16785 Psalms	Psa	19	104	23	Et intravit Israël in Aegyptum, et Jacob accola fuit in terra Cham.
  16786 Psalms	Psa	19	104	24	Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus.
  16787 Psalms	Psa	19	104	25	Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus.
  16788 Psalms	Psa	19	104	26	Misit Moysen servum suum ; Aaron quem elegit ipsum.
  16789 Psalms	Psa	19	104	27	Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham.
  16790 Psalms	Psa	19	104	28	Misit tenebras, et obscuravit ; et non exacerbavit sermones suos.
  16791 Psalms	Psa	19	104	29	Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum.
  16792 Psalms	Psa	19	104	30	Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum.
  16793 Psalms	Psa	19	104	31	Dixit, et venit coenomyia et ciniphes in omnibus finibus eorum.
  16794 Psalms	Psa	19	104	32	Posuit pluvias eorum grandinem : ignem comburentem in terra ipsorum.
  16795 Psalms	Psa	19	104	33	Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum, et contrivit lignum finium eorum.
  16796 Psalms	Psa	19	104	34	Dixit, et venit locusta, et bruchus cujus non erat numerus :
  16797 Psalms	Psa	19	104	35	et comedit omne foenum in terra eorum, et comedit omnem fructum terrae eorum.
  16798 Psalms	Psa	19	104	36	Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis laboris eorum.
  16799 Psalms	Psa	19	104	37	Et eduxit eos cum argento et auro, et non erat in tribubus eorum infirmus.
  16800 Psalms	Psa	19	104	38	Laetata est Aegyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos.
  16801 Psalms	Psa	19	104	39	Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem.
  16802 Psalms	Psa	19	104	40	Petierunt, et venit coturnix, et pane caeli saturavit eos.
  16803 Psalms	Psa	19	104	41	Dirupit petram, et fluxerunt aquae : abierunt in sicco flumina.
  16804 Psalms	Psa	19	104	42	Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum.
  16805 Psalms	Psa	19	104	43	Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in laetitia.
  16806 Psalms	Psa	19	104	44	Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt :
  16807 Psalms	Psa	19	104	45	ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant.]
  16808 Psalms	Psa	19	105	1	Alleluja. [Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus.
  16809 Psalms	Psa	19	105	2	Quis loquetur potentias Domini ; auditas faciet omnes laudes ejus ?
  16810 Psalms	Psa	19	105	3	Beati qui custodiunt judicium, et faciunt justitiam in omni tempore.
  16811 Psalms	Psa	19	105	4	Memento nostri, Domine, in beneplacito populi tui ; visita nos in salutari tuo :
  16812 Psalms	Psa	19	105	5	ad videndum in bonitate electorum tuorum ; ad laetandum in laetitia gentis tuae : ut lauderis cum haereditate tua.
  16813 Psalms	Psa	19	105	6	Peccavimus cum patribus nostris : injuste egimus ; iniquitatem fecimus.
  16814 Psalms	Psa	19	105	7	Patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua ; non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae. Et irritaverunt ascendentes in mare, mare Rubrum ;
  16815 Psalms	Psa	19	105	8	et salvavit eos propter nomen suum, ut notam faceret potentiam suam.
  16816 Psalms	Psa	19	105	9	Et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est, et deduxit eos in abyssis sicut in deserto.
  16817 Psalms	Psa	19	105	10	Et salvavit eos de manu odientium, et redemit eos de manu inimici.
  16818 Psalms	Psa	19	105	11	Et operuit aqua tribulantes eos ; unus ex eis non remansit.
  16819 Psalms	Psa	19	105	12	Et crediderunt verbis ejus, et laudaverunt laudem ejus.
  16820 Psalms	Psa	19	105	13	Cito fecerunt ; obliti sunt operum ejus : et non sustinuerunt consilium ejus.
  16821 Psalms	Psa	19	105	14	Et concupierunt concupiscentiam in deserto, et tentaverunt Deum in inaquoso.
  16822 Psalms	Psa	19	105	15	Et dedit eis petitionem ipsorum, et misit saturitatem in animas eorum.
  16823 Psalms	Psa	19	105	16	Et irritaverunt Moysen in castris ; Aaron, sanctum Domini.
  16824 Psalms	Psa	19	105	17	Aperta est terra, et deglutivit Dathan, et operuit super congregationem Abiron.
  16825 Psalms	Psa	19	105	18	Et exarsit ignis in synagoga eorum : flamma combussit peccatores.
  16826 Psalms	Psa	19	105	19	Et fecerunt vitulum in Horeb, et adoraverunt sculptile.
  16827 Psalms	Psa	19	105	20	Et mutaverunt gloriam suam in similitudinem vituli comedentis foenum.
  16828 Psalms	Psa	19	105	21	Obliti sunt Deum qui salvavit eos ; qui fecit magnalia in Aegypto,
  16829 Psalms	Psa	19	105	22	mirabilia in terra Cham, terribilia in mari Rubro.
  16830 Psalms	Psa	19	105	23	Et dixit ut disperderet eos, si non Moyses, electus ejus, stetisset in confractione in conspectu ejus, ut averteret iram ejus, ne disperderet eos.
  16831 Psalms	Psa	19	105	24	Et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem ; non crediderunt verbo ejus.
  16832 Psalms	Psa	19	105	25	Et murmuraverunt in tabernaculis suis ; non exaudierunt vocem Domini.
  16833 Psalms	Psa	19	105	26	Et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto :
  16834 Psalms	Psa	19	105	27	et ut dejiceret semen eorum in nationibus, et dispergeret eos in regionibus.
  16835 Psalms	Psa	19	105	28	Et initiati sunt Beelphegor, et comederunt sacrificia mortuorum.
  16836 Psalms	Psa	19	105	29	Et irritaverunt eum in adinventionibus suis, et multiplicata est in eis ruina.
  16837 Psalms	Psa	19	105	30	Et stetit Phinees, et placavit, et cessavit quassatio.
  16838 Psalms	Psa	19	105	31	Et reputatum est ei in justitiam, in generationem et generationem usque in sempiternum.
  16839 Psalms	Psa	19	105	32	Et irritaverunt eum ad aquas contradictionis, et vexatus est Moyses propter eos :
  16840 Psalms	Psa	19	105	33	quia exacerbaverunt spiritum ejus, et distinxit in labiis suis.
  16841 Psalms	Psa	19	105	34	Non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis :
  16842 Psalms	Psa	19	105	35	et commisti sunt inter gentes, et didicerunt opera eorum ;
  16843 Psalms	Psa	19	105	36	et servierunt sculptilibus eorum, et factum est illis in scandalum.
  16844 Psalms	Psa	19	105	37	Et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis.
  16845 Psalms	Psa	19	105	38	Et effuderunt sanguinem innocentem, sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum, quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan. Et infecta est terra in sanguinibus,
  16846 Psalms	Psa	19	105	39	et contaminata est in operibus eorum : et fornicati sunt in adinventionibus suis.
  16847 Psalms	Psa	19	105	40	Et iratus est furore Dominus in populum suum, et abominatus est haereditatem suam.
  16848 Psalms	Psa	19	105	41	Et tradidit eos in manus gentium ; et dominati sunt eorum qui oderunt eos.
  16849 Psalms	Psa	19	105	42	Et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum ;
  16850 Psalms	Psa	19	105	43	saepe liberavit eos. Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo, et humiliati sunt in iniquitatibus suis.
  16851 Psalms	Psa	19	105	44	Et vidit cum tribularentur, et audivit orationem eorum.
  16852 Psalms	Psa	19	105	45	Et memor fuit testamenti sui, et poenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae :
  16853 Psalms	Psa	19	105	46	et dedit eos in misericordias, in conspectu omnium qui ceperant eos.
  16854 Psalms	Psa	19	105	47	Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus : ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua.
  16855 Psalms	Psa	19	105	48	Benedictus Dominus Deus Israël, a saeculo et usque in saeculum ; et dicet omnis populus : Fiat, fiat.]
  16856 Psalms	Psa	19	106	1	Alleluja. [Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus.
  16857 Psalms	Psa	19	106	2	Dicant qui redempti sunt a Domino, quos redemit de manu inimici, et de regionibus congregavit eos,
  16858 Psalms	Psa	19	106	3	a solis ortu, et occasu, ab aquilone, et mari.
  16859 Psalms	Psa	19	106	4	Erraverunt in solitudine, in inaquoso ; viam civitatis habitaculi non invenerunt.
  16860 Psalms	Psa	19	106	5	Esurientes et sitientes, anima eorum in ipsis defecit.
  16861 Psalms	Psa	19	106	6	Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum eripuit eos ;
  16862 Psalms	Psa	19	106	7	et deduxit eos in viam rectam, ut irent in civitatem habitationis.
  16863 Psalms	Psa	19	106	8	Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
  16864 Psalms	Psa	19	106	9	Quia satiavit animam inanem, et animam esurientem satiavit bonis.
  16865 Psalms	Psa	19	106	10	Sedentes in tenebris et umbra mortis ; vinctos in mendicitate et ferro.
  16866 Psalms	Psa	19	106	11	Quia exacerbaverunt eloquia Dei, et consilium Altissimi irritaverunt.
  16867 Psalms	Psa	19	106	12	Et humiliatum est in laboribus cor eorum ; infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret.
  16868 Psalms	Psa	19	106	13	Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ; et de necessitatibus eorum liberavit eos.
  16869 Psalms	Psa	19	106	14	Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis, et vincula eorum dirupit.
  16870 Psalms	Psa	19	106	15	Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
  16871 Psalms	Psa	19	106	16	Quia contrivit portas aereas, et vectes ferreos confregit.
  16872 Psalms	Psa	19	106	17	Suscepit eos de via iniquitatis eorum ; propter injustitias enim suas humiliati sunt.
  16873 Psalms	Psa	19	106	18	Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis.
  16874 Psalms	Psa	19	106	19	Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur, et de necessitatibus eorum liberavit eos.
  16875 Psalms	Psa	19	106	20	Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum.
  16876 Psalms	Psa	19	106	21	Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
  16877 Psalms	Psa	19	106	22	Et sacrificent sacrificium laudis, et annuntient opera ejus in exsultatione.
  16878 Psalms	Psa	19	106	23	Qui descendunt mare in navibus, facientes operationem in aquis multis :
  16879 Psalms	Psa	19	106	24	ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo.
  16880 Psalms	Psa	19	106	25	Dixit, et stetit spiritus procellae, et exaltati sunt fluctus ejus.
  16881 Psalms	Psa	19	106	26	Ascendunt usque ad caelos, et descendunt usque ad abyssos ; anima eorum in malis tabescebat.
  16882 Psalms	Psa	19	106	27	Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est.
  16883 Psalms	Psa	19	106	28	Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ; et de necessitatibus eorum eduxit eos.
  16884 Psalms	Psa	19	106	29	Et statuit procellam ejus in auram, et siluerunt fluctus ejus.
  16885 Psalms	Psa	19	106	30	Et laetati sunt quia siluerunt ; et deduxit eos in portum voluntatis eorum.
  16886 Psalms	Psa	19	106	31	Confiteantur Domino misericordiae ejus, et mirabilia ejus filiis hominum.
  16887 Psalms	Psa	19	106	32	Et exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra seniorum laudent eum.
  16888 Psalms	Psa	19	106	33	Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim ;
  16889 Psalms	Psa	19	106	34	terram fructiferam in salsuginem, a malitia inhabitantium in ea.
  16890 Psalms	Psa	19	106	35	Posuit desertum in stagna aquarum, et terram sine aqua in exitus aquarum.
  16891 Psalms	Psa	19	106	36	Et collocavit illic esurientes, et constituerunt civitatem habitationis :
  16892 Psalms	Psa	19	106	37	et seminaverunt agros et plantaverunt vineas, et fecerunt fructum nativitatis.
  16893 Psalms	Psa	19	106	38	Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis ; et jumenta eorum non minoravit.
  16894 Psalms	Psa	19	106	39	Et pauci facti sunt et vexati sunt, a tribulatione malorum et dolore.
  16895 Psalms	Psa	19	106	40	Effusa est contemptio super principes : et errare fecit eos in invio, et non in via.
  16896 Psalms	Psa	19	106	41	Et adjuvit pauperem de inopia, et posuit sicut oves familias.
  16897 Psalms	Psa	19	106	42	Videbunt recti, et laetabuntur ; et omnis iniquitas oppilabit os suum.
  16898 Psalms	Psa	19	106	43	Quis sapiens, et custodiet haec, et intelliget misericordias Domini ?]
  16899 Psalms	Psa	19	107	1	Canticum Psalmi, ipsi David.
  16900 Psalms	Psa	19	107	2	[Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum ; cantabo, et psallam in gloria mea.
  16901 Psalms	Psa	19	107	3	Exsurge, gloria mea ; exsurge, psalterium et cithara ; exsurgam diluculo.
  16902 Psalms	Psa	19	107	4	Confitebor tibi in populis, Domine, et psallam tibi in nationibus :
  16903 Psalms	Psa	19	107	5	quia magna est super caelos misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.
  16904 Psalms	Psa	19	107	6	Exaltare super caelos, Deus, et super omnem terram gloria tua :
  16905 Psalms	Psa	19	107	7	ut liberentur dilecti tui. Salvum fac dextera tua, et exaudi me.
  16906 Psalms	Psa	19	107	8	Deus locutus est in sancto suo : Exsultabo, et dividam Sichimam ; et convallem tabernaculorum dimetiar.
  16907 Psalms	Psa	19	107	9	Meus est Galaad, et meus est Manasses, et Ephraim susceptio capitis mei. Juda rex meus ;
  16908 Psalms	Psa	19	107	10	Moab lebes spei meae : in Idumaeam extendam calceamentum meum ; mihi alienigenae amici facti sunt.
  16909 Psalms	Psa	19	107	11	Quis deducet me in civitatem munitam ? quis deducet me usque in Idumaeam ?
  16910 Psalms	Psa	19	107	12	nonne tu, Deus, qui repulisti nos ? et non exibis, Deus, in virtutibus nostris ?
  16911 Psalms	Psa	19	107	13	Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis.
  16912 Psalms	Psa	19	107	14	In Deo faciemus virtutem ; et ipse ad nihilum deducet inimicos nostros.]
  16913 Psalms	Psa	19	108	1	In finem. Psalmus David.
  16914 Psalms	Psa	19	108	2	[Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est.
  16915 Psalms	Psa	19	108	3	Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me : et expugnaverunt me gratis.
  16916 Psalms	Psa	19	108	4	Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi ; ego autem orabam.
  16917 Psalms	Psa	19	108	5	Et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea.
  16918 Psalms	Psa	19	108	6	Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris ejus.
  16919 Psalms	Psa	19	108	7	Cum judicatur, exeat condemnatus ; et oratio ejus fiat in peccatum.
  16920 Psalms	Psa	19	108	8	Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter.
  16921 Psalms	Psa	19	108	9	Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua.
  16922 Psalms	Psa	19	108	10	Nutantes transferantur filii ejus et mendicent, et ejiciantur de habitationibus suis.
  16923 Psalms	Psa	19	108	11	Scrutetur foenerator omnem substantiam ejus, et diripiant alieni labores ejus.
  16924 Psalms	Psa	19	108	12	Non sit illi adjutor, nec sit qui misereatur pupillis ejus.
  16925 Psalms	Psa	19	108	13	Fiant nati ejus in interitum ; in generatione una deleatur nomen ejus.
  16926 Psalms	Psa	19	108	14	In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini, et peccatum matris ejus non deleatur.
  16927 Psalms	Psa	19	108	15	Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum :
  16928 Psalms	Psa	19	108	16	pro eo quod non est recordatus facere misericordiam,
  16929 Psalms	Psa	19	108	17	et persecutus est hominem inopem et mendicum, et compunctum corde, mortificare.
  16930 Psalms	Psa	19	108	18	Et dilexit maledictionem, et veniet ei ; et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et induit maledictionem sicut vestimentum ; et intravit sicut aqua in interiora ejus, et sicut oleum in ossibus ejus.
  16931 Psalms	Psa	19	108	19	Fiat ei sicut vestimentum quo operitur, et sicut zona qua semper praecingitur.
  16932 Psalms	Psa	19	108	20	Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam.
  16933 Psalms	Psa	19	108	21	Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua.
  16934 Psalms	Psa	19	108	22	Libera me, quia egenus et pauper ego sum, et cor meum conturbatum est intra me.
  16935 Psalms	Psa	19	108	23	Sicut umbra cum declinat ablatus sum, et excussus sum sicut locustae.
  16936 Psalms	Psa	19	108	24	Genua mea infirmata sunt a jejunio, et caro mea immutata est propter oleum.
  16937 Psalms	Psa	19	108	25	Et ego factus sum opprobrium illis ; viderunt me, et moverunt capita sua.
  16938 Psalms	Psa	19	108	26	Adjuva me, Domine Deus meus ; salvum me fac secundum misericordiam tuam.
  16939 Psalms	Psa	19	108	27	Et sciant quia manus tua haec, et tu, Domine, fecisti eam.
  16940 Psalms	Psa	19	108	28	Maledicent illi, et tu benedices : qui insurgunt in me confundantur ; servus autem tuus laetabitur.
  16941 Psalms	Psa	19	108	29	Induantur qui detrahunt mihi pudore, et operiantur sicut diploide confusione sua.
  16942 Psalms	Psa	19	108	30	Confitebor Domino nimis in ore meo, et in medio multorum laudabo eum :
  16943 Psalms	Psa	19	108	31	quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam.]
  16944 Psalms	Psa	19	109	1	Psalmus David. [Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
  16945 Psalms	Psa	19	109	2	Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion : dominare in medio inimicorum tuorum.
  16946 Psalms	Psa	19	109	3	Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum : ex utero, ante luciferum, genui te.
  16947 Psalms	Psa	19	109	4	Juravit Dominus, et non poenitebit eum : Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.
  16948 Psalms	Psa	19	109	5	Dominus a dextris tuis ; confregit in die irae suae reges.
  16949 Psalms	Psa	19	109	6	Judicabit in nationibus, implebit ruinas ; conquassabit capita in terra multorum.
  16950 Psalms	Psa	19	109	7	De torrente in via bibet ; propterea exaltabit caput.]
  16951 Psalms	Psa	19	110	1	Alleluja. [Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in consilio justorum, et congregatione.
  16952 Psalms	Psa	19	110	2	Magna opera Domini : exquisita in omnes voluntates ejus.
  16953 Psalms	Psa	19	110	3	Confessio et magnificentia opus ejus, et justitia ejus manet in saeculum saeculi.
  16954 Psalms	Psa	19	110	4	Memoriam fecit mirabilium suorum, misericors et miserator Dominus.
  16955 Psalms	Psa	19	110	5	Escam dedit timentibus se ; memor erit in saeculum testamenti sui.
  16956 Psalms	Psa	19	110	6	Virtutem operum suorum annuntiabit populo suo,
  16957 Psalms	Psa	19	110	7	ut det illis haereditatem gentium. Opera manuum ejus veritas et judicium.
  16958 Psalms	Psa	19	110	8	Fidelia omnia mandata ejus, confirmata in saeculum saeculi, facta in veritate et aequitate.
  16959 Psalms	Psa	19	110	9	Redemptionem misit populo suo ; mandavit in aeternum testamentum suum. Sanctum et terribile nomen ejus.
  16960 Psalms	Psa	19	110	10	Initium sapientiae timor Domini ; intellectus bonus omnibus facientibus eum : laudatio ejus manet in saeculum saeculi.]
  16961 Psalms	Psa	19	111	1	Alleluja, reversionis Aggaei et Zachariae. [Beatus vir qui timet Dominum : in mandatis ejus volet nimis.
  16962 Psalms	Psa	19	111	2	Potens in terra erit semen ejus ; generatio rectorum benedicetur.
  16963 Psalms	Psa	19	111	3	Gloria et divitiae in domo ejus, et justitia ejus manet in saeculum saeculi.
  16964 Psalms	Psa	19	111	4	Exortum est in tenebris lumen rectis : misericors, et miserator, et justus.
  16965 Psalms	Psa	19	111	5	Jucundus homo qui miseretur et commodat ; disponet sermones suos in judicio :
  16966 Psalms	Psa	19	111	6	quia in aeternum non commovebitur.
  16967 Psalms	Psa	19	111	7	In memoria aeterna erit justus ; ab auditione mala non timebit. Paratum cor ejus sperare in Domino,
  16968 Psalms	Psa	19	111	8	confirmatum est cor ejus ; non commovebitur donec despiciat inimicos suos.
  16969 Psalms	Psa	19	111	9	Dispersit, dedit pauperibus ; justitia ejus manet in saeculum saeculi : cornu ejus exaltabitur in gloria.
  16970 Psalms	Psa	19	111	10	Peccator videbit, et irascetur ; dentibus suis fremet et tabescet : desiderium peccatorum peribit.]
  16971 Psalms	Psa	19	112	1	Alleluja. [Laudate, pueri, Dominum ; laudate nomen Domini.
  16972 Psalms	Psa	19	112	2	Sit nomen Domini benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum.
  16973 Psalms	Psa	19	112	3	A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini.
  16974 Psalms	Psa	19	112	4	Excelsus super omnes gentes Dominus, et super caelos gloria ejus.
  16975 Psalms	Psa	19	112	5	Quis sicut Dominus Deus noster, qui in altis habitat,
  16976 Psalms	Psa	19	112	6	et humilia respicit in caelo et in terra ?
  16977 Psalms	Psa	19	112	7	Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem :
  16978 Psalms	Psa	19	112	8	ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui.
  16979 Psalms	Psa	19	112	9	Qui habitare facit sterilem in domo, matrem filiorum laetantem.]
  16980 Psalms	Psa	19	113	1	Alleluja. [In exitu Israël de Aegypto, domus Jacob de populo barbaro,
  16981 Psalms	Psa	19	113	2	facta est Judaea sanctificatio ejus ; Israël potestas ejus.
  16982 Psalms	Psa	19	113	3	Mare vidit, et fugit ; Jordanis conversus est retrorsum.
  16983 Psalms	Psa	19	113	4	Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium.
  16984 Psalms	Psa	19	113	5	Quid est tibi, mare, quod fugisti ? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum ?
  16985 Psalms	Psa	19	113	6	montes, exsultastis sicut arietes ? et colles, sicut agni ovium ?
  16986 Psalms	Psa	19	113	7	A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob :
  16987 Psalms	Psa	19	113	8	qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.
  16988 Psalms	Psa	19	113	9	Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam :
  16989 Psalms	Psa	19	113	10	super misericordia tua et veritate tua ; nequando dicant gentes : Ubi est Deus eorum ?
  16990 Psalms	Psa	19	113	11	Deus autem noster in caelo ; omnia quaecumque voluit fecit.
  16991 Psalms	Psa	19	113	12	Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
  16992 Psalms	Psa	19	113	13	Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt.
  16993 Psalms	Psa	19	113	14	Aures habent, et non audient ; nares habent, et non odorabunt.
  16994 Psalms	Psa	19	113	15	Manus habent, et non palpabunt ; pedes habent, et non ambulabunt ; non clamabunt in gutture suo.
  16995 Psalms	Psa	19	113	16	Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
  16996 Psalms	Psa	19	113	17	Domus Israël speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.
  16997 Psalms	Psa	19	113	18	Domus Aaron speravit in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.
  16998 Psalms	Psa	19	113	19	Qui timent Dominum speraverunt in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.
  16999 Psalms	Psa	19	113	20	Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israël ; benedixit domui Aaron.
  17000 Psalms	Psa	19	113	21	Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus.
  17001 Psalms	Psa	19	113	22	Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros.
  17002 Psalms	Psa	19	113	23	Benedicti vos a Domino, qui fecit caelum et terram.
  17003 Psalms	Psa	19	113	24	Caelum caeli Domino ; terram autem dedit filiis hominum.
  17004 Psalms	Psa	19	113	25	Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum :
  17005 Psalms	Psa	19	113	26	sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in saeculum.]
  17006 Psalms	Psa	19	114	1	Alleluja. [Dilexi, quoniam exaudiet Dominus vocem orationis meae.
  17007 Psalms	Psa	19	114	2	Quia inclinavit aurem suam mihi, et in diebus meis invocabo.
  17008 Psalms	Psa	19	114	3	Circumdederunt me dolores mortis ; et pericula inferni invenerunt me. Tribulationem et dolorem inveni,
  17009 Psalms	Psa	19	114	4	et nomen Domini invocavi : o Domine, libera animam meam.
  17010 Psalms	Psa	19	114	5	Misericors Dominus et justus, et Deus noster miseretur.
  17011 Psalms	Psa	19	114	6	Custodiens parvulos Dominus ; humiliatus sum, et liberavit me.
  17012 Psalms	Psa	19	114	7	Convertere, anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi :
  17013 Psalms	Psa	19	114	8	quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis, pedes meos a lapsu.
  17014 Psalms	Psa	19	114	9	Placebo Domino in regione vivorum.]
  17015 Psalms	Psa	19	115	1	Alleluja. [Credidi, propter quod locutus sum ; ego autem humiliatus sum nimis.
  17016 Psalms	Psa	19	115	2	Ego dixi in excessu meo : Omnis homo mendax.
  17017 Psalms	Psa	19	115	3	Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi ?
  17018 Psalms	Psa	19	115	4	Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo.
  17019 Psalms	Psa	19	115	5	Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus.
  17020 Psalms	Psa	19	115	6	Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.
  17021 Psalms	Psa	19	115	7	O Domine, quia ego servus tuus ; ego servus tuus, et filius ancillae tuae. Dirupisti vincula mea :
  17022 Psalms	Psa	19	115	8	tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.
  17023 Psalms	Psa	19	115	9	Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus ;
  17024 Psalms	Psa	19	115	10	in atriis domus Domini, in medio tui, Jerusalem.]
  17025 Psalms	Psa	19	116	1	Alleluja. [Laudate Dominum, omnes gentes ; laudate eum, omnes populi.
  17026 Psalms	Psa	19	116	2	Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus, et veritas Domini manet in aeternum.]
  17027 Psalms	Psa	19	117	1	Alleluja. [Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus.
  17028 Psalms	Psa	19	117	2	Dicat nunc Israël : Quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus.
  17029 Psalms	Psa	19	117	3	Dicat nunc domus Aaron : Quoniam in saeculum misericordia ejus.
  17030 Psalms	Psa	19	117	4	Dicant nunc qui timent Dominum : Quoniam in saeculum misericordia ejus.
  17031 Psalms	Psa	19	117	5	De tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine Dominus.
  17032 Psalms	Psa	19	117	6	Dominus mihi adjutor ; non timebo quid faciat mihi homo.
  17033 Psalms	Psa	19	117	7	Dominus mihi adjutor, et ego despiciam inimicos meos.
  17034 Psalms	Psa	19	117	8	Bonum est confidere in Domino, quam confidere in homine.
  17035 Psalms	Psa	19	117	9	Bonum est sperare in Domino, quam sperare in principibus.
  17036 Psalms	Psa	19	117	10	Omnes gentes circuierunt me, et in nomine Domini, quia ultus sum in eos.
  17037 Psalms	Psa	19	117	11	Circumdantes circumdederunt me, et in nomine Domini, quia ultus sum in eos.
  17038 Psalms	Psa	19	117	12	Circumdederunt me sicut apes, et exarserunt sicut ignis in spinis : et in nomine Domini, quia ultus sum in eos.
  17039 Psalms	Psa	19	117	13	Impulsus eversus sum, ut caderem, et Dominus suscepit me.
  17040 Psalms	Psa	19	117	14	Fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem.
  17041 Psalms	Psa	19	117	15	Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum.
  17042 Psalms	Psa	19	117	16	Dextera Domini fecit virtutem ; dextera Domini exaltavit me : dextera Domini fecit virtutem.
  17043 Psalms	Psa	19	117	17	Non moriar, sed vivam, et narrabo opera Domini.
  17044 Psalms	Psa	19	117	18	Castigans castigavit me Dominus, et morti non tradidit me.
  17045 Psalms	Psa	19	117	19	Aperite mihi portas justitiae : ingressus in eas confitebor Domino.
  17046 Psalms	Psa	19	117	20	Haec porta Domini : justi intrabunt in eam.
  17047 Psalms	Psa	19	117	21	Confitebor tibi quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem.
  17048 Psalms	Psa	19	117	22	Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli.
  17049 Psalms	Psa	19	117	23	A Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris.
  17050 Psalms	Psa	19	117	24	Haec est dies quam fecit Dominus ; exsultemus, et laetemur in ea.
  17051 Psalms	Psa	19	117	25	O Domine, salvum me fac ; o Domine, bene prosperare.
  17052 Psalms	Psa	19	117	26	Benedictus qui venit in nomine Domini : benediximus vobis de domo Domini.
  17053 Psalms	Psa	19	117	27	Deus Dominus, et illuxit nobis. Constituite diem solemnem in condensis, usque ad cornu altaris.
  17054 Psalms	Psa	19	117	28	Deus meus es tu, et confitebor tibi ; Deus meus es tu, et exaltabo te. Confitebor tibi quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem.
  17055 Psalms	Psa	19	117	29	Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia ejus.]
  17056 Psalms	Psa	19	118	1	Alleluja. [<Aleph>Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.
  17057 Psalms	Psa	19	118	2	Beati qui scrutantur testimonia ejus ; in toto corde exquirunt eum.
  17058 Psalms	Psa	19	118	3	Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt.
  17059 Psalms	Psa	19	118	4	Tu mandasti mandata tua custodiri nimis.
  17060 Psalms	Psa	19	118	5	Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas.
  17061 Psalms	Psa	19	118	6	Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis.
  17062 Psalms	Psa	19	118	7	Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici judicia justitiae tuae.
  17063 Psalms	Psa	19	118	8	Justificationes tuas custodiam ; non me derelinquas usquequaque.
  17064 Psalms	Psa	19	118	9	<Beth>In quo corrigit adolescentior viam suam ? in custodiendo sermones tuos.
  17065 Psalms	Psa	19	118	10	In toto corde meo exquisivi te ; ne repellas me a mandatis tuis.
  17066 Psalms	Psa	19	118	11	In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.
  17067 Psalms	Psa	19	118	12	Benedictus es, Domine ; doce me justificationes tuas.
  17068 Psalms	Psa	19	118	13	In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui.
  17069 Psalms	Psa	19	118	14	In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.
  17070 Psalms	Psa	19	118	15	In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas.
  17071 Psalms	Psa	19	118	16	In justificationibus tuis meditabor : non obliviscar sermones tuos.
  17072 Psalms	Psa	19	118	17	<Ghimel>Retribue servo tuo, vivifica me, et custodiam sermones tuos.
  17073 Psalms	Psa	19	118	18	Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.
  17074 Psalms	Psa	19	118	19	Incola ego sum in terra : non abscondas a me mandata tua.
  17075 Psalms	Psa	19	118	20	Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore.
  17076 Psalms	Psa	19	118	21	Increpasti superbos ; maledicti qui declinant a mandatis tuis.
  17077 Psalms	Psa	19	118	22	Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisivi.
  17078 Psalms	Psa	19	118	23	Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur ; servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis.
  17079 Psalms	Psa	19	118	24	Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum justificationes tuae.
  17080 Psalms	Psa	19	118	25	<Daleth>Adhaesit pavimento anima mea : vivifica me secundum verbum tuum.
  17081 Psalms	Psa	19	118	26	Vias meas enuntiavi, et exaudisti me ; doce me justificationes tuas.
  17082 Psalms	Psa	19	118	27	Viam justificationum tuarum instrue me, et exercebor in mirabilibus tuis.
  17083 Psalms	Psa	19	118	28	Dormitavit anima mea prae taedio : confirma me in verbis tuis.
  17084 Psalms	Psa	19	118	29	Viam iniquitatis amove a me, et de lege tua miserere mei.
  17085 Psalms	Psa	19	118	30	Viam veritatis elegi ; judicia tua non sum oblitus.
  17086 Psalms	Psa	19	118	31	Adhaesi testimoniis tuis, Domine ; noli me confundere.
  17087 Psalms	Psa	19	118	32	Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.
  17088 Psalms	Psa	19	118	33	<He>Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum, et exquiram eam semper.
  17089 Psalms	Psa	19	118	34	Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo.
  17090 Psalms	Psa	19	118	35	Deduc me in semitam mandatorum tuorum, quia ipsam volui.
  17091 Psalms	Psa	19	118	36	Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam.
  17092 Psalms	Psa	19	118	37	Averte oculos meos, ne videant vanitatem ; in via tua vivifica me.
  17093 Psalms	Psa	19	118	38	Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo.
  17094 Psalms	Psa	19	118	39	Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum, quia judicia tua jucunda.
  17095 Psalms	Psa	19	118	40	Ecce concupivi mandata tua : in aequitate tua vivifica me.
  17096 Psalms	Psa	19	118	41	<Vau>Et veniat super me misericordia tua, Domine ; salutare tuum secundum eloquium tuum.
  17097 Psalms	Psa	19	118	42	Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis.
  17098 Psalms	Psa	19	118	43	Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in judiciis tuis supersperavi.
  17099 Psalms	Psa	19	118	44	Et custodiam legem tuam semper, in saeculum et in saeculum saeculi.
  17100 Psalms	Psa	19	118	45	Et ambulabam in latitudine, quia mandata tua exquisivi.
  17101 Psalms	Psa	19	118	46	Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar.
  17102 Psalms	Psa	19	118	47	Et meditabar in mandatis tuis, quae dilexi.
  17103 Psalms	Psa	19	118	48	Et levavi manus meas ad mandata tua, quae dilexi, et exercebar in justificationibus tuis.
  17104 Psalms	Psa	19	118	49	<Zain>Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti.
  17105 Psalms	Psa	19	118	50	Haec me consolata est in humilitate mea, quia eloquium tuum vivificavit me.
  17106 Psalms	Psa	19	118	51	Superbi inique agebant usquequaque ; a lege autem tua non declinavi.
  17107 Psalms	Psa	19	118	52	Memor fui judiciorum tuorum a saeculo, Domine, et consolatus sum.
  17108 Psalms	Psa	19	118	53	Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam.
  17109 Psalms	Psa	19	118	54	Cantabiles mihi erant justificationes tuae in loco peregrinationis meae.
  17110 Psalms	Psa	19	118	55	Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam.
  17111 Psalms	Psa	19	118	56	Haec facta est mihi, quia justificationes tuas exquisivi.
  17112 Psalms	Psa	19	118	57	<Heth>Portio mea, Domine, dixi custodire legem tuam.
  17113 Psalms	Psa	19	118	58	Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo ; miserere mei secundum eloquium tuum.
  17114 Psalms	Psa	19	118	59	Cogitavi vias meas, et converti pedes meos in testimonia tua.
  17115 Psalms	Psa	19	118	60	Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua.
  17116 Psalms	Psa	19	118	61	Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus.
  17117 Psalms	Psa	19	118	62	Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super judicia justificationis tuae.
  17118 Psalms	Psa	19	118	63	Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua.
  17119 Psalms	Psa	19	118	64	Misericordia tua, Domine, plena est terra ; justificationes tuas doce me.
  17120 Psalms	Psa	19	118	65	<Teth>Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum.
  17121 Psalms	Psa	19	118	66	Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me, quia mandatis tuis credidi.
  17122 Psalms	Psa	19	118	67	Priusquam humiliarer ego deliqui : propterea eloquium tuum custodivi.
  17123 Psalms	Psa	19	118	68	Bonus es tu, et in bonitate tua doce me justificationes tuas.
  17124 Psalms	Psa	19	118	69	Multiplicata est super me iniquitas superborum ; ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.
  17125 Psalms	Psa	19	118	70	Coagulatum est sicut lac cor eorum ; ego vero legem tuam meditatus sum.
  17126 Psalms	Psa	19	118	71	Bonum mihi quia humiliasti me, ut discam justificationes tuas.
  17127 Psalms	Psa	19	118	72	Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti.
  17128 Psalms	Psa	19	118	73	<Jod>Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me : da mihi intellectum, et discam mandata tua.
  17129 Psalms	Psa	19	118	74	Qui timent te videbunt me et laetabuntur, quia in verba tua supersperavi.
  17130 Psalms	Psa	19	118	75	Cognovi, Domine, quia aequitas judicia tua, et in veritate tua humiliasti me.
  17131 Psalms	Psa	19	118	76	Fiat misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo.
  17132 Psalms	Psa	19	118	77	Veniant mihi miserationes tuae, et vivam, quia lex tua meditatio mea est.
  17133 Psalms	Psa	19	118	78	Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me ; ego autem exercebor in mandatis tuis.
  17134 Psalms	Psa	19	118	79	Convertantur mihi timentes te, et qui noverunt testimonia tua.
  17135 Psalms	Psa	19	118	80	Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis, ut non confundar.
  17136 Psalms	Psa	19	118	81	<Caph>Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum supersperavi.
  17137 Psalms	Psa	19	118	82	Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes : Quando consolaberis me ?
  17138 Psalms	Psa	19	118	83	Quia factus sum sicut uter in pruina ; justificationes tuas non sum oblitus.
  17139 Psalms	Psa	19	118	84	Quot sunt dies servi tui ? quando facies de persequentibus me judicium ?
  17140 Psalms	Psa	19	118	85	Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua.
  17141 Psalms	Psa	19	118	86	Omnia mandata tua veritas : inique persecuti sunt me, adjuva me.
  17142 Psalms	Psa	19	118	87	Paulominus consummaverunt me in terra ; ego autem non dereliqui mandata tua.
  17143 Psalms	Psa	19	118	88	Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui.
  17144 Psalms	Psa	19	118	89	<Lamed>In aeternum, Domine, verbum tuum permanet in caelo.
  17145 Psalms	Psa	19	118	90	In generationem et generationem veritas tua ; fundasti terram, et permanet.
  17146 Psalms	Psa	19	118	91	Ordinatione tua perseverat dies, quoniam omnia serviunt tibi.
  17147 Psalms	Psa	19	118	92	Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forte periissem in humilitate mea.
  17148 Psalms	Psa	19	118	93	In aeternum non obliviscar justificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me.
  17149 Psalms	Psa	19	118	94	Tuus sum ego ; salvum me fac : quoniam justificationes tuas exquisivi.
  17150 Psalms	Psa	19	118	95	Me exspectaverunt peccatores ut perderent me ; testimonia tua intellexi.
  17151 Psalms	Psa	19	118	96	Omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis.
  17152 Psalms	Psa	19	118	97	<Mem>Quomodo dilexi legem tuam, Domine ! tota die meditatio mea est.
  17153 Psalms	Psa	19	118	98	Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo, quia in aeternum mihi est.
  17154 Psalms	Psa	19	118	99	Super omnes docentes me intellexi, quia testimonia tua meditatio mea est.
  17155 Psalms	Psa	19	118	100	Super senes intellexi, quia mandata tua quaesivi.
  17156 Psalms	Psa	19	118	101	Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua.
  17157 Psalms	Psa	19	118	102	A judiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi.
  17158 Psalms	Psa	19	118	103	Quam dulcia faucibus meis eloquia tua ! super mel ori meo.
  17159 Psalms	Psa	19	118	104	A mandatis tuis intellexi ; propterea odivi omnem viam iniquitatis.
  17160 Psalms	Psa	19	118	105	<Nun>Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis.
  17161 Psalms	Psa	19	118	106	Juravi et statui custodire judicia justitiae tuae.
  17162 Psalms	Psa	19	118	107	Humiliatus sum usquequaque, Domine ; vivifica me secundum verbum tuum.
  17163 Psalms	Psa	19	118	108	Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine, et judicia tua doce me.
  17164 Psalms	Psa	19	118	109	Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum oblitus.
  17165 Psalms	Psa	19	118	110	Posuerunt peccatores laqueum mihi, et de mandatis tuis non erravi.
  17166 Psalms	Psa	19	118	111	Haereditate acquisivi testimonia tua in aeternum, quia exsultatio cordis mei sunt.
  17167 Psalms	Psa	19	118	112	Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in aeternum, propter retributionem.
  17168 Psalms	Psa	19	118	113	<Samech>Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi.
  17169 Psalms	Psa	19	118	114	Adjutor et susceptor meus es tu, et in verbum tuum supersperavi.
  17170 Psalms	Psa	19	118	115	Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei.
  17171 Psalms	Psa	19	118	116	Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam, et non confundas me ab exspectatione mea.
  17172 Psalms	Psa	19	118	117	Adjuva me, et salvus ero, et meditabor in justificationibus tuis semper.
  17173 Psalms	Psa	19	118	118	Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis, quia injusta cogitatio eorum.
  17174 Psalms	Psa	19	118	119	Praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae ; ideo dilexi testimonia tua.
  17175 Psalms	Psa	19	118	120	Confige timore tuo carnes meas ; a judiciis enim tuis timui.
  17176 Psalms	Psa	19	118	121	<Ain>Feci judicium et justitiam : non tradas me calumniantibus me.
  17177 Psalms	Psa	19	118	122	Suscipe servum tuum in bonum : non calumnientur me superbi.
  17178 Psalms	Psa	19	118	123	Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium justitiae tuae.
  17179 Psalms	Psa	19	118	124	Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam, et justificationes tuas doce me.
  17180 Psalms	Psa	19	118	125	Servus tuus sum ego : da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua.
  17181 Psalms	Psa	19	118	126	Tempus faciendi, Domine : dissipaverunt legem tuam.
  17182 Psalms	Psa	19	118	127	Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion.
  17183 Psalms	Psa	19	118	128	Propterea ad omnia mandata tua dirigebar ; omnem viam iniquam odio habui.
  17184 Psalms	Psa	19	118	129	<Phe>Mirabilia testimonia tua : ideo scrutata est ea anima mea.
  17185 Psalms	Psa	19	118	130	Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis.
  17186 Psalms	Psa	19	118	131	Os meum aperui, et attraxi spiritum : quia mandata tua desiderabam.
  17187 Psalms	Psa	19	118	132	Aspice in me, et miserere mei, secundum judicium diligentium nomen tuum.
  17188 Psalms	Psa	19	118	133	Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis injustitia.
  17189 Psalms	Psa	19	118	134	Redime me a calumniis hominum ut custodiam mandata tua.
  17190 Psalms	Psa	19	118	135	Faciem tuam illumina super servum tuum, et doce me justificationes tuas.
  17191 Psalms	Psa	19	118	136	Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam.
  17192 Psalms	Psa	19	118	137	<Sade>Justus es, Domine, et rectum judicium tuum.
  17193 Psalms	Psa	19	118	138	Mandasti justitiam testimonia tua, et veritatem tuam nimis.
  17194 Psalms	Psa	19	118	139	Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei.
  17195 Psalms	Psa	19	118	140	Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud.
  17196 Psalms	Psa	19	118	141	Adolescentulus sum ego et contemptus ; justificationes tuas non sum oblitus.
  17197 Psalms	Psa	19	118	142	Justitia tua, justitia in aeternum, et lex tua veritas.
  17198 Psalms	Psa	19	118	143	Tribulatio et angustia invenerunt me ; mandata tua meditatio mea est.
  17199 Psalms	Psa	19	118	144	Aequitas testimonia tua in aeternum : intellectum da mihi, et vivam.
  17200 Psalms	Psa	19	118	145	<Coph>Clamavi in toto corde meo : exaudi me, Domine ; justificationes tuas requiram.
  17201 Psalms	Psa	19	118	146	Clamavi ad te ; salvum me fac : ut custodiam mandata tua.
  17202 Psalms	Psa	19	118	147	Praeveni in maturitate, et clamavi : quia in verba tua supersperavi.
  17203 Psalms	Psa	19	118	148	Praevenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua.
  17204 Psalms	Psa	19	118	149	Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, et secundum judicium tuum vivifica me.
  17205 Psalms	Psa	19	118	150	Appropinquaverunt persequentes me iniquitati : a lege autem tua longe facti sunt.
  17206 Psalms	Psa	19	118	151	Prope es tu, Domine, et omnes viae tuae veritas.
  17207 Psalms	Psa	19	118	152	Initio cognovi de testimoniis tuis, quia in aeternum fundasti ea.
  17208 Psalms	Psa	19	118	153	<Res>Vide humilitatem meam, et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus.
  17209 Psalms	Psa	19	118	154	Judica judicium meum, et redime me : propter eloquium tuum vivifica me.
  17210 Psalms	Psa	19	118	155	Longe a peccatoribus salus, quia justificationes tuas non exquisierunt.
  17211 Psalms	Psa	19	118	156	Misericordiae tuae multae, Domine ; secundum judicium tuum vivifica me.
  17212 Psalms	Psa	19	118	157	Multi qui persequuntur me, et tribulant me ; a testimoniis tuis non declinavi.
  17213 Psalms	Psa	19	118	158	Vidi praevaricantes et tabescebam, quia eloquia tua non custodierunt.
  17214 Psalms	Psa	19	118	159	Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine : in misericordia tua vivifica me.
  17215 Psalms	Psa	19	118	160	Principium verborum tuorum veritas ; in aeternum omnia judicia justitiae tuae.
  17216 Psalms	Psa	19	118	161	<Sin>Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum.
  17217 Psalms	Psa	19	118	162	Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa.
  17218 Psalms	Psa	19	118	163	Iniquitatem odio habui, et abominatus sum, legem autem tuam dilexi.
  17219 Psalms	Psa	19	118	164	Septies in die laudem dixi tibi, super judicia justitiae tuae.
  17220 Psalms	Psa	19	118	165	Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum.
  17221 Psalms	Psa	19	118	166	Exspectabam salutare tuum, Domine, et mandata tua dilexi.
  17222 Psalms	Psa	19	118	167	Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexit ea vehementer.
  17223 Psalms	Psa	19	118	168	Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viae meae in conspectu tuo.
  17224 Psalms	Psa	19	118	169	<Tau>Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine ; juxta eloquium tuum da mihi intellectum.
  17225 Psalms	Psa	19	118	170	Intret postulatio mea in conspectu tuo ; secundum eloquium tuum eripe me.
  17226 Psalms	Psa	19	118	171	Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
  17227 Psalms	Psa	19	118	172	Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum, quia omnia mandata tua aequitas.
  17228 Psalms	Psa	19	118	173	Fiat manus tua ut salvet me, quoniam mandata tua elegi.
  17229 Psalms	Psa	19	118	174	Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua meditatio mea est.
  17230 Psalms	Psa	19	118	175	Vivet anima mea, et laudabit te, et judicia tua adjuvabunt me.
  17231 Psalms	Psa	19	118	176	Erravi sicut ovis quae periit : quaere servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.]
  17232 Psalms	Psa	19	119	1	Canticum graduum. [Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me.
  17233 Psalms	Psa	19	119	2	Domine, libera animam meam a labiis iniquis et a lingua dolosa.
  17234 Psalms	Psa	19	119	3	Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad linguam dolosam ?
  17235 Psalms	Psa	19	119	4	Sagittae potentis acutae, cum carbonibus desolatoriis.
  17236 Psalms	Psa	19	119	5	Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est ! habitavi cum habitantibus Cedar ;
  17237 Psalms	Psa	19	119	6	multum incola fuit anima mea.
  17238 Psalms	Psa	19	119	7	Cum his qui oderunt pacem eram pacificus ; cum loquebar illis, impugnabant me gratis.]
  17239 Psalms	Psa	19	120	1	Canticum graduum. [Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi.
  17240 Psalms	Psa	19	120	2	Auxilium meum a Domino, qui fecit caelum et terram.
  17241 Psalms	Psa	19	120	3	Non det in commotionem pedem tuum, neque dormitet qui custodit te.
  17242 Psalms	Psa	19	120	4	Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israël.
  17243 Psalms	Psa	19	120	5	Dominus custodit te ; Dominus protectio tua super manum dexteram tuam.
  17244 Psalms	Psa	19	120	6	Per diem sol non uret te, neque luna per noctem.
  17245 Psalms	Psa	19	120	7	Dominus custodit te ab omni malo ; custodiat animam tuam Dominus.
  17246 Psalms	Psa	19	120	8	Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum, ex hoc nunc et usque in saeculum.]
  17247 Psalms	Psa	19	121	1	Canticum graduum. [Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi : In domum Domini ibimus.
  17248 Psalms	Psa	19	121	2	Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem.
  17249 Psalms	Psa	19	121	3	Jerusalem, quae aedificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum.
  17250 Psalms	Psa	19	121	4	Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini : testimonium Israël, ad confitendum nomini Domini.
  17251 Psalms	Psa	19	121	5	Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David.
  17252 Psalms	Psa	19	121	6	Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te.
  17253 Psalms	Psa	19	121	7	Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis.
  17254 Psalms	Psa	19	121	8	Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te.
  17255 Psalms	Psa	19	121	9	Propter domum Domini Dei nostri, quaesivi bona tibi.]
  17256 Psalms	Psa	19	122	1	Canticum graduum. [Ad te levavi oculos meos, qui habitas in caelis.
  17257 Psalms	Psa	19	122	2	Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum ; sicut oculi ancillae in manibus dominae suae : ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.
  17258 Psalms	Psa	19	122	3	Miserere nostri, Domine, miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione ;
  17259 Psalms	Psa	19	122	4	quia multum repleta est anima nostra opprobrium abundantibus, et despectio superbis.]
  17260 Psalms	Psa	19	123	1	Canticum graduum. [Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israël,
  17261 Psalms	Psa	19	123	2	nisi quia Dominus erat in nobis : cum exsurgerent homines in nos,
  17262 Psalms	Psa	19	123	3	forte vivos deglutissent nos ; cum irasceretur furor eorum in nos,
  17263 Psalms	Psa	19	123	4	forsitan aqua absorbuisset nos ;
  17264 Psalms	Psa	19	123	5	torrentem pertransivit anima nostra ; forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem.
  17265 Psalms	Psa	19	123	6	Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum.
  17266 Psalms	Psa	19	123	7	Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium ; laqueus contritus est, et nos liberati sumus.
  17267 Psalms	Psa	19	123	8	Adjutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit caelum et terram.]
  17268 Psalms	Psa	19	124	1	Canticum graduum. [Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion : non commovebitur in aeternum, qui habitat
  17269 Psalms	Psa	19	124	2	in Jerusalem. Montes in circuitu ejus ; et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in saeculum.
  17270 Psalms	Psa	19	124	3	Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum : ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas,
  17271 Psalms	Psa	19	124	4	benefac, Domine, bonis, et rectis corde.
  17272 Psalms	Psa	19	124	5	Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israël !]
  17273 Psalms	Psa	19	125	1	Canticum graduum. [In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati.
  17274 Psalms	Psa	19	125	2	Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Tunc dicent inter gentes : Magnificavit Dominus facere cum eis.
  17275 Psalms	Psa	19	125	3	Magnificavit Dominus facere nobiscum ; facti sumus laetantes.
  17276 Psalms	Psa	19	125	4	Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro.
  17277 Psalms	Psa	19	125	5	Qui seminant in lacrimis, in exsultatione metent.
  17278 Psalms	Psa	19	125	6	Euntes ibant et flebant, mittentes semina sua. Venientes autem venient cum exsultatione, portantes manipulos suos.]
  17279 Psalms	Psa	19	126	1	Canticum graduum Salomonis. [Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam.
  17280 Psalms	Psa	19	126	2	Vanum est vobis ante lucem surgere : surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Cum dederit dilectis suis somnum,
  17281 Psalms	Psa	19	126	3	ecce haereditas Domini, filii ; merces, fructus ventris.
  17282 Psalms	Psa	19	126	4	Sicut sagittae in manu potentis, ita filii excussorum.
  17283 Psalms	Psa	19	126	5	Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis : non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta.]
  17284 Psalms	Psa	19	127	1	Canticum graduum. [Beati omnes qui timent Dominum, qui ambulant in viis ejus.
  17285 Psalms	Psa	19	127	2	Labores manuum tuarum quia manducabis : beatus es, et bene tibi erit.
  17286 Psalms	Psa	19	127	3	Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae ; filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae.
  17287 Psalms	Psa	19	127	4	Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum.
  17288 Psalms	Psa	19	127	5	Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitae tuae.
  17289 Psalms	Psa	19	127	6	Et videas filios filiorum tuorum : pacem super Israël.]
  17290 Psalms	Psa	19	128	1	Canticum graduum. [Saepe expugnaverunt me a juventute mea, dicat nunc Israël ;
  17291 Psalms	Psa	19	128	2	saepe expugnaverunt me a juventute mea : etenim non potuerunt mihi.
  17292 Psalms	Psa	19	128	3	Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores ; prolongaverunt iniquitatem suam.
  17293 Psalms	Psa	19	128	4	Dominus justus concidit cervices peccatorum.
  17294 Psalms	Psa	19	128	5	Confundantur, et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion.
  17295 Psalms	Psa	19	128	6	Fiant sicut foenum tectorum, quod priusquam evellatur exaruit :
  17296 Psalms	Psa	19	128	7	de quo non implevit manum suam qui metit, et sinum suum qui manipulos colligit.
  17297 Psalms	Psa	19	128	8	Et non dixerunt qui praeteribant : Benedictio Domini super vos. Benediximus vobis in nomine Domini.]
  17298 Psalms	Psa	19	129	1	Canticum graduum. [De profundis clamavi ad te, Domine ;
  17299 Psalms	Psa	19	129	2	Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae.
  17300 Psalms	Psa	19	129	3	Si iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit ?
  17301 Psalms	Psa	19	129	4	Quia apud te propitiatio est ; et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in verbo ejus :
  17302 Psalms	Psa	19	129	5	speravit anima mea in Domino.
  17303 Psalms	Psa	19	129	6	A custodia matutina usque ad noctem, speret Israël in Domino.
  17304 Psalms	Psa	19	129	7	Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio.
  17305 Psalms	Psa	19	129	8	Et ipse redimet Israël ex omnibus iniquitatibus ejus.]
  17306 Psalms	Psa	19	130	1	Canticum graduum David. [Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me.
  17307 Psalms	Psa	19	130	2	Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam : sicut ablactatus est super matre sua, ita retributio in anima mea.
  17308 Psalms	Psa	19	130	3	Speret Israël in Domino, ex hoc nunc et usque in saeculum.]
  17309 Psalms	Psa	19	131	1	Canticum graduum. [Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus :
  17310 Psalms	Psa	19	131	2	sicut juravit Domino ; votum vovit Deo Jacob :
  17311 Psalms	Psa	19	131	3	Si introiero in tabernaculum domus meae ; si ascendero in lectum strati mei ;
  17312 Psalms	Psa	19	131	4	si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem,
  17313 Psalms	Psa	19	131	5	et requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob.
  17314 Psalms	Psa	19	131	6	Ecce audivimus eam in Ephrata ; invenimus eam in campis silvae.
  17315 Psalms	Psa	19	131	7	Introibimus in tabernaculum ejus ; adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus.
  17316 Psalms	Psa	19	131	8	Surge, Domine, in requiem tuam, tu et arca sanctificationis tuae.
  17317 Psalms	Psa	19	131	9	Sacerdotes tui induantur justitiam, et sancti tui exsultent.
  17318 Psalms	Psa	19	131	10	Propter David servum tuum non avertas faciem christi tui.
  17319 Psalms	Psa	19	131	11	Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eam : De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
  17320 Psalms	Psa	19	131	12	Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea haec quae docebo eos, et filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam.
  17321 Psalms	Psa	19	131	13	Quoniam elegit Dominus Sion : elegit eam in habitationem sibi.
  17322 Psalms	Psa	19	131	14	Haec requies mea in saeculum saeculi ; hic habitabo, quoniam elegi eam.
  17323 Psalms	Psa	19	131	15	Viduam ejus benedicens benedicam ; pauperes ejus saturabo panibus.
  17324 Psalms	Psa	19	131	16	Sacerdotes ejus induam salutari, et sancti ejus exsultatione exsultabunt.
  17325 Psalms	Psa	19	131	17	Illuc producam cornu David ; paravi lucernam christo meo.
  17326 Psalms	Psa	19	131	18	Inimicos ejus induam confusione ; super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea.]
  17327 Psalms	Psa	19	132	1	Canticum graduum David. [Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum !
  17328 Psalms	Psa	19	132	2	Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus ;
  17329 Psalms	Psa	19	132	3	sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque in saeculum.]
  17330 Psalms	Psa	19	133	1	Canticum graduum. [Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini : qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
  17331 Psalms	Psa	19	133	2	In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum.
  17332 Psalms	Psa	19	133	3	Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit caelum et terram.]
  17333 Psalms	Psa	19	134	1	Alleluja. [Laudate nomen Domini ; laudate, servi, Dominum :
  17334 Psalms	Psa	19	134	2	qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
  17335 Psalms	Psa	19	134	3	Laudate Dominum, quia bonus Dominus ; psallite nomini ejus, quoniam suave.
  17336 Psalms	Psa	19	134	4	Quoniam Jacob elegit sibi Dominus ; Israël in possessionem sibi.
  17337 Psalms	Psa	19	134	5	Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster prae omnibus diis.
  17338 Psalms	Psa	19	134	6	Omnia quaecumque voluit Dominus fecit, in caelo, in terra, in mari et in omnibus abyssis.
  17339 Psalms	Psa	19	134	7	Educens nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam fecit ; qui producit ventos de thesauris suis.
  17340 Psalms	Psa	19	134	8	Qui percussit primogenita Aegypti, ab homine usque ad pecus.
  17341 Psalms	Psa	19	134	9	Et misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte : in Pharaonem, et in omnes servos ejus.
  17342 Psalms	Psa	19	134	10	Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes :
  17343 Psalms	Psa	19	134	11	Sehon, regem Amorrhaeorum, et Og, regem Basan, et omnia regna Chanaan :
  17344 Psalms	Psa	19	134	12	et dedit terram eorum haereditatem, haereditatem Israël populo suo.
  17345 Psalms	Psa	19	134	13	Domine, nomen tuum in aeternum ; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.
  17346 Psalms	Psa	19	134	14	Quia judicabit Dominus populum suum, et in servis suis deprecabitur.
  17347 Psalms	Psa	19	134	15	Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
  17348 Psalms	Psa	19	134	16	Os habent, et non loquentur ; oculos habent, et non videbunt.
  17349 Psalms	Psa	19	134	17	Aures habent, et non audient ; neque enim est spiritus in ore ipsorum.
  17350 Psalms	Psa	19	134	18	Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
  17351 Psalms	Psa	19	134	19	Domus Israël, benedicite Domino ; domus Aaron, benedicite Domino.
  17352 Psalms	Psa	19	134	20	Domus Levi, benedicite Domino ; qui timetis Dominum, benedicite Domino.
  17353 Psalms	Psa	19	134	21	Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem.]
  17354 Psalms	Psa	19	135	1	Alleluja. [Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia ejus.
  17355 Psalms	Psa	19	135	2	Confitemini Deo deorum, quoniam in aeternum misericordia ejus.
  17356 Psalms	Psa	19	135	3	Confitemini Domino dominorum, quoniam in aeternum misericordia ejus.
  17357 Psalms	Psa	19	135	4	Qui facit mirabilia magna solus, quoniam in aeternum misericordia ejus.
  17358 Psalms	Psa	19	135	5	Qui fecit caelos in intellectu, quoniam in aeternum misericordia ejus.
  17359 Psalms	Psa	19	135	6	Qui firmavit terram super aquas, quoniam in aeternum misericordia ejus.
  17360 Psalms	Psa	19	135	7	Qui fecit luminaria magna, quoniam in aeternum misericordia ejus :
  17361 Psalms	Psa	19	135	8	solem in potestatem diei, quoniam in aeternum misericordia ejus ;
  17362 Psalms	Psa	19	135	9	lunam et stellas in potestatem noctis, quoniam in aeternum misericordia ejus.
  17363 Psalms	Psa	19	135	10	Qui percussit Aegyptum cum primogenitis eorum, quoniam in aeternum misericordia ejus.
  17364 Psalms	Psa	19	135	11	Qui eduxit Israël de medio eorum, quoniam in aeternum misericordia ejus,
  17365 Psalms	Psa	19	135	12	in manu potenti et brachio excelso, quoniam in aeternum misericordia ejus.
  17366 Psalms	Psa	19	135	13	Qui divisit mare Rubrum in divisiones, quoniam in aeternum misericordia ejus ;
  17367 Psalms	Psa	19	135	14	et eduxit Israël per medium ejus, quoniam in aeternum misericordia ejus ;
  17368 Psalms	Psa	19	135	15	et excussit Pharaonem et virtutem ejus in mari Rubro, quoniam in aeternum misericordia ejus.
  17369 Psalms	Psa	19	135	16	Qui traduxit populum suum per desertum, quoniam in aeternum misericordia ejus.
  17370 Psalms	Psa	19	135	17	Qui percussit reges magnos, quoniam in aeternum misericordia ejus ;
  17371 Psalms	Psa	19	135	18	et occidit reges fortes, quoniam in aeternum misericordia ejus :
  17372 Psalms	Psa	19	135	19	Sehon, regem Amorrhaeorum, quoniam in aeternum misericordia ejus ;
  17373 Psalms	Psa	19	135	20	et Og, regem Basan, quoniam in aeternum misericordia ejus :
  17374 Psalms	Psa	19	135	21	et dedit terram eorum haereditatem, quoniam in aeternum misericordia ejus ;
  17375 Psalms	Psa	19	135	22	haereditatem Israël, servo suo, quoniam in aeternum misericordia ejus.
  17376 Psalms	Psa	19	135	23	Quia in humilitate nostra memor fuit nostri, quoniam in aeternum misericordia ejus ;
  17377 Psalms	Psa	19	135	24	et redemit nos ab inimicis nostris, quoniam in aeternum misericordia ejus.
  17378 Psalms	Psa	19	135	25	Qui dat escam omni carni, quoniam in aeternum misericordia ejus.
  17379 Psalms	Psa	19	135	26	Confitemini Deo caeli, quoniam in aeternum misericordia ejus. Confitemini Domino dominorum, quoniam in aeternum misericordia ejus.]
  17380 Psalms	Psa	19	136	1	Psalmus David, Jeremiae. [Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion.
  17381 Psalms	Psa	19	136	2	In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra :
  17382 Psalms	Psa	19	136	3	quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum ; et qui abduxerunt nos : Hymnum cantate nobis de canticis Sion.
  17383 Psalms	Psa	19	136	4	Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena ?
  17384 Psalms	Psa	19	136	5	Si oblitus fuero tui, Jerusalem, oblivioni detur dextera mea.
  17385 Psalms	Psa	19	136	6	Adhaereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui ; si non proposuero Jerusalem in principio laetitiae meae.
  17386 Psalms	Psa	19	136	7	Memor esto, Domine, filiorum Edom, in die Jerusalem : qui dicunt : Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea.
  17387 Psalms	Psa	19	136	8	Filia Babylonis misera ! beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis.
  17388 Psalms	Psa	19	136	9	Beatus qui tenebit, et allidet parvulos tuos ad petram.]
  17389 Psalms	Psa	19	137	1	Ipsi David. [Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, quoniam audisti verba oris mei. In conspectu angelorum psallam tibi ;
  17390 Psalms	Psa	19	137	2	adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo : super misericordia tua et veritate tua ; quoniam magnificasti super omne, nomen sanctum tuum.
  17391 Psalms	Psa	19	137	3	In quacumque die invocavero te, exaudi me ; multiplicabis in anima mea virtutem.
  17392 Psalms	Psa	19	137	4	Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terrae, quia audierunt omnia verba oris tui.
  17393 Psalms	Psa	19	137	5	Et cantent in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini ;
  17394 Psalms	Psa	19	137	6	quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit, et alta a longe cognoscit.
  17395 Psalms	Psa	19	137	7	Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me ; et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua.
  17396 Psalms	Psa	19	137	8	Dominus retribuet pro me. Domine, misericordia tua in saeculum ; opera manuum tuarum ne despicias.]
  17397 Psalms	Psa	19	138	1	In finem, psalmus David. [Domine, probasti me, et cognovisti me ;
  17398 Psalms	Psa	19	138	2	tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.
  17399 Psalms	Psa	19	138	3	Intellexisti cogitationes meas de longe ; semitam meam et funiculum meum investigasti :
  17400 Psalms	Psa	19	138	4	et omnes vias meas praevidisti, quia non est sermo in lingua mea.
  17401 Psalms	Psa	19	138	5	Ecce, Domine, tu cognovisti omnia, novissima et antiqua. Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.
  17402 Psalms	Psa	19	138	6	Mirabilis facta est scientia tua ex me ; confortata est, et non potero ad eam.
  17403 Psalms	Psa	19	138	7	Quo ibo a spiritu tuo ? et quo a facie tua fugiam ?
  17404 Psalms	Psa	19	138	8	Si ascendero in caelum, tu illic es ; si descendero in infernum, ades.
  17405 Psalms	Psa	19	138	9	Si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris,
  17406 Psalms	Psa	19	138	10	etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua.
  17407 Psalms	Psa	19	138	11	Et dixi : Forsitan tenebrae conculcabunt me ; et nox illuminatio mea in deliciis meis.
  17408 Psalms	Psa	19	138	12	Quia tenebrae non obscurabuntur a te, et nox sicut dies illuminabitur : sicut tenebrae ejus, ita et lumen ejus.
  17409 Psalms	Psa	19	138	13	Quia tu possedisti renes meos ; suscepisti me de utero matris meae.
  17410 Psalms	Psa	19	138	14	Confitebor tibi, quia terribiliter magnificatus es ; mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.
  17411 Psalms	Psa	19	138	15	Non est occultatum os meum a te, quod fecisti in occulto ; et substantia mea in inferioribus terrae.
  17412 Psalms	Psa	19	138	16	Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur. Dies formabuntur, et nemo in eis.
  17413 Psalms	Psa	19	138	17	Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus ; nimis confortatus est principatus eorum.
  17414 Psalms	Psa	19	138	18	Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Exsurrexi, et adhuc sum tecum.
  17415 Psalms	Psa	19	138	19	Si occideris, Deus, peccatores, viri sanguinum, declinate a me :
  17416 Psalms	Psa	19	138	20	quia dicitis in cogitatione : Accipient in vanitate civitates tuas.
  17417 Psalms	Psa	19	138	21	Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam ?
  17418 Psalms	Psa	19	138	22	Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi.
  17419 Psalms	Psa	19	138	23	Proba me, Deus, et scito cor meum ; interroga me, et cognosce semitas meas.
  17420 Psalms	Psa	19	138	24	Et vide si via iniquitatis in me est, et deduc me in via aeterna.]
  17421 Psalms	Psa	19	139	1	In finem. Psalmus David.
  17422 Psalms	Psa	19	139	2	[Eripe me, Domine, ab homine malo ; a viro iniquo eripe me.
  17423 Psalms	Psa	19	139	3	Qui cogitaverunt iniquitates in corde, tota die constituebant praelia.
  17424 Psalms	Psa	19	139	4	Acuerunt linguas suas sicut serpentis ; venenum aspidum sub labiis eorum.
  17425 Psalms	Psa	19	139	5	Custodi me, Domine, de manu peccatoris, et ab hominibus iniquis eripe me. Qui cogitaverunt supplantare gressus meos :
  17426 Psalms	Psa	19	139	6	absconderunt superbi laqueum mihi. Et funes extenderunt in laqueum ; juxta iter, scandalum posuerunt mihi.
  17427 Psalms	Psa	19	139	7	Dixi Domino : Deus meus es tu ; exaudi, Domine, vocem deprecationis meae.
  17428 Psalms	Psa	19	139	8	Domine, Domine, virtus salutis meae, obumbrasti super caput meum in die belli.
  17429 Psalms	Psa	19	139	9	Ne tradas me, Domine, a desiderio meo peccatori : cogitaverunt contra me ; ne derelinquas me, ne forte exaltentur.
  17430 Psalms	Psa	19	139	10	Caput circuitus eorum : labor labiorum ipsorum operiet eos.
  17431 Psalms	Psa	19	139	11	Cadent super eos carbones ; in ignem dejicies eos : in miseriis non subsistent.
  17432 Psalms	Psa	19	139	12	Vir linguosus non dirigetur in terra ; virum injustum mala capient in interitu.
  17433 Psalms	Psa	19	139	13	Cognovi quia faciet Dominus judicium inopis, et vindictam pauperum.
  17434 Psalms	Psa	19	139	14	Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo, et habitabunt recti cum vultu tuo.]
  17435 Psalms	Psa	19	140	1	Psalmus David. [Domine, clamavi ad te : exaudi me ; intende voci meae, cum clamavero ad te.
  17436 Psalms	Psa	19	140	2	Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo ; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
  17437 Psalms	Psa	19	140	3	Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis.
  17438 Psalms	Psa	19	140	4	Non declines cor meum in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis ; cum hominibus operantibus iniquitatem, et non communicabo cum electis eorum.
  17439 Psalms	Psa	19	140	5	Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me : oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum :
  17440 Psalms	Psa	19	140	6	absorpti sunt juncti petrae judices eorum. Audient verba mea, quoniam potuerunt.
  17441 Psalms	Psa	19	140	7	Sicut crassitudo terrae erupta est super terram, dissipata sunt ossa nostra secus infernum.
  17442 Psalms	Psa	19	140	8	Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei ; in te speravi, non auferas animam meam.
  17443 Psalms	Psa	19	140	9	Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem.
  17444 Psalms	Psa	19	140	10	Cadent in retiaculo ejus peccatores : singulariter sum ego, donec transeam.]
  17445 Psalms	Psa	19	141	1	Intellectus David, cum esset in spelunca, oratio.
  17446 Psalms	Psa	19	141	2	[Voce mea ad Dominum clamavi, voce mea ad Dominum deprecatus sum.
  17447 Psalms	Psa	19	141	3	Effundo in conspectu ejus orationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio :
  17448 Psalms	Psa	19	141	4	in deficiendo ex me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas. In via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi.
  17449 Psalms	Psa	19	141	5	Considerabam ad dexteram, et videbam, et non erat qui cognosceret me : periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam.
  17450 Psalms	Psa	19	141	6	Clamavi ad te, Domine ; dixi : Tu es spes mea, portio mea in terra viventium.
  17451 Psalms	Psa	19	141	7	Intende ad deprecationem meam, quia humiliatus sum nimis. Libera me a persequentibus me, quia confortati sunt super me.
  17452 Psalms	Psa	19	141	8	Educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo ; me exspectant justi donec retribuas mihi.]
  17453 Psalms	Psa	19	142	1	Psalmus David, quando persequebatur eum Absalom filius ejus. [Domine, exaudi orationem meam ; auribus percipe obsecrationem meam in veritate tua ; exaudi me in tua justitia.
  17454 Psalms	Psa	19	142	2	Et non intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
  17455 Psalms	Psa	19	142	3	Quia persecutus est inimicus animam meam ; humiliavit in terra vitam meam ; collocavit me in obscuris, sicut mortuos saeculi.
  17456 Psalms	Psa	19	142	4	Et anxiatus est super me spiritus meus ; in me turbatum est cor meum.
  17457 Psalms	Psa	19	142	5	Memor fui dierum antiquorum ; meditatus sum in omnibus operibus tuis : in factis manuum tuarum meditabar.
  17458 Psalms	Psa	19	142	6	Expandi manus meas ad te ; anima mea sicut terra sine aqua tibi.
  17459 Psalms	Psa	19	142	7	Velociter exaudi me, Domine ; defecit spiritus meus. Non avertas faciem tuam a me, et similis ero descendentibus in lacum.
  17460 Psalms	Psa	19	142	8	Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi. Notam fac mihi viam in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam.
  17461 Psalms	Psa	19	142	9	Eripe me de inimicis meis, Domine : ad te confugi.
  17462 Psalms	Psa	19	142	10	Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam.
  17463 Psalms	Psa	19	142	11	Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me : in aequitate tua, educes de tribulatione animam meam,
  17464 Psalms	Psa	19	142	12	et in misericordia tua disperdes inimicos meos, et perdes omnes qui tribulant animam meam, quoniam ego servus tuus sum.]
  17465 Psalms	Psa	19	143	1	Psalmus David. Adversus Goliath. [Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum.
  17466 Psalms	Psa	19	143	2	Misericordia mea et refugium meum ; susceptor meus et liberator meus ; protector meus, et in ipso speravi, qui subdit populum meum sub me.
  17467 Psalms	Psa	19	143	3	Domine, quid est homo, quia innotuisti ei ? aut filius hominis, quia reputas eum ?
  17468 Psalms	Psa	19	143	4	Homo vanitati similis factus est ; dies ejus sicut umbra praetereunt.
  17469 Psalms	Psa	19	143	5	Domine, inclina caelos tuos, et descende ; tange montes, et fumigabunt.
  17470 Psalms	Psa	19	143	6	Fulgura coruscationem, et dissipabis eos ; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos.
  17471 Psalms	Psa	19	143	7	Emitte manum tuam de alto : eripe me, et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienorum :
  17472 Psalms	Psa	19	143	8	quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.
  17473 Psalms	Psa	19	143	9	Deus, canticum novum cantabo tibi ; in psalterio decachordo psallam tibi.
  17474 Psalms	Psa	19	143	10	Qui das salutem regibus, qui redemisti David servum tuum de gladio maligno,
  17475 Psalms	Psa	19	143	11	eripe me, et erue me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.
  17476 Psalms	Psa	19	143	12	Quorum filii sicut novellae plantationes in juventute sua ; filiae eorum compositae, circumornatae ut similitudo templi.
  17477 Psalms	Psa	19	143	13	Promptuaria eorum plena, eructantia ex hoc in illud ; oves eorum foetosae, abundantes in egressibus suis ;
  17478 Psalms	Psa	19	143	14	boves eorum crassae. Non est ruina maceriae, neque transitus, neque clamor in plateis eorum.
  17479 Psalms	Psa	19	143	15	Beatum dixerunt populum cui haec sunt ; beatus populus cujus Dominus Deus ejus.]
  17480 Psalms	Psa	19	144	1	Laudatio ipsi David. [Exaltabo te, Deus meus rex, et benedicam nomini tuo in saeculum, et in saeculum saeculi.
  17481 Psalms	Psa	19	144	2	Per singulos dies benedicam tibi, et laudabo nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi.
  17482 Psalms	Psa	19	144	3	Magnus Dominus, et laudabilis nimis, et magnitudinis ejus non est finis.
  17483 Psalms	Psa	19	144	4	Generatio et generatio laudabit opera tua, et potentiam tuam pronuntiabunt.
  17484 Psalms	Psa	19	144	5	Magnificentiam gloriae sanctitatis tuae loquentur, et mirabilia tua narrabunt.
  17485 Psalms	Psa	19	144	6	Et virtutem terribilium tuorum dicent, et magnitudinem tuam narrabunt.
  17486 Psalms	Psa	19	144	7	Memoriam abundantiae suavitatis tuae eructabunt, et justitia tua exsultabunt.
  17487 Psalms	Psa	19	144	8	Miserator et misericors Dominus : patiens, et multum misericors.
  17488 Psalms	Psa	19	144	9	Suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus.
  17489 Psalms	Psa	19	144	10	Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua, et sancti tui benedicant tibi.
  17490 Psalms	Psa	19	144	11	Gloriam regni tui dicent, et potentiam tuam loquentur :
  17491 Psalms	Psa	19	144	12	ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam, et gloriam magnificentiae regni tui.
  17492 Psalms	Psa	19	144	13	Regnum tuum regnum omnium saeculorum ; et dominatio tua in omni generatione et generationem. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis.
  17493 Psalms	Psa	19	144	14	Allevat Dominus omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos.
  17494 Psalms	Psa	19	144	15	Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das escam illorum in tempore opportuno.
  17495 Psalms	Psa	19	144	16	Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione.
  17496 Psalms	Psa	19	144	17	Justus Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis.
  17497 Psalms	Psa	19	144	18	Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in veritate.
  17498 Psalms	Psa	19	144	19	Voluntatem timentium se faciet, et deprecationem eorum exaudiet, et salvos faciet eos.
  17499 Psalms	Psa	19	144	20	Custodit Dominus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet.
  17500 Psalms	Psa	19	144	21	Laudationem Domini loquetur os meum ; et benedicat omnis caro nomini sancto ejus in saeculum, et in saeculum saeculi.]
  17501 Psalms	Psa	19	145	1	Alleluja, Aggaei et Zachariae.
  17502 Psalms	Psa	19	145	2	[Lauda, anima mea, Dominum. Laudabo Dominum in vita mea ; psallam Deo meo quamdiu fuero. Nolite confidere in principibus,
  17503 Psalms	Psa	19	145	3	in filiis hominum, in quibus non est salus.
  17504 Psalms	Psa	19	145	4	Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam ; in illa die peribunt omnes cogitationes eorum.
  17505 Psalms	Psa	19	145	5	Beatus cujus Deus Jacob adjutor ejus, spes ejus in Domino Deo ipsius :
  17506 Psalms	Psa	19	145	6	qui fecit caelum et terram, mare, et omnia quae in eis sunt.
  17507 Psalms	Psa	19	145	7	Qui custodit veritatem in saeculum ; facit judicium injuriam patientibus ; dat escam esurientibus. Dominus solvit compeditos ;
  17508 Psalms	Psa	19	145	8	Dominus illuminat caecos. Dominus erigit elisos ; Dominus diligit justos.
  17509 Psalms	Psa	19	145	9	Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet, et vias peccatorum disperdet.
  17510 Psalms	Psa	19	145	10	Regnabit Dominus in saecula ; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.]
  17511 Psalms	Psa	19	146	1	Alleluja. [Laudate Dominum, quoniam bonus est psalmus ; Deo nostro sit jucunda, decoraque laudatio.
  17512 Psalms	Psa	19	146	2	Aedificans Jerusalem Dominus, dispersiones Israëlis congregabit :
  17513 Psalms	Psa	19	146	3	qui sanat contritos corde, et alligat contritiones eorum ;
  17514 Psalms	Psa	19	146	4	qui numerat multitudinem stellarum, et omnibus eis nomina vocat.
  17515 Psalms	Psa	19	146	5	Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiae ejus non est numerus.
  17516 Psalms	Psa	19	146	6	Suscipiens mansuetos Dominus ; humilians autem peccatores usque ad terram.
  17517 Psalms	Psa	19	146	7	Praecinite Domino in confessione ; psallite Deo nostro in cithara.
  17518 Psalms	Psa	19	146	8	Qui operit caelum nubibus, et parat terrae pluviam ; qui producit in montibus foenum, et herbam servituti hominum ;
  17519 Psalms	Psa	19	146	9	qui dat jumentis escam ipsorum, et pullis corvorum invocantibus eum.
  17520 Psalms	Psa	19	146	10	Non in fortitudine equi voluntatem habebit, nec in tibiis viri beneplacitum erit ei.
  17521 Psalms	Psa	19	146	11	Beneplacitum est Domino super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus.]
  17522 Psalms	Psa	19	147	1	Alleluja. [Lauda, Jerusalem, Dominum ; lauda Deum tuum, Sion.
  17523 Psalms	Psa	19	147	2	Quoniam confortavit seras portarum tuarum ; benedixit filiis tuis in te.
  17524 Psalms	Psa	19	147	3	Qui posuit fines tuos pacem, et adipe frumenti satiat te.
  17525 Psalms	Psa	19	147	4	Qui emittit eloquium suum terrae : velociter currit sermo ejus.
  17526 Psalms	Psa	19	147	5	Qui dat nivem sicut lanam ; nebulam sicut cinerem spargit.
  17527 Psalms	Psa	19	147	6	Mittit crystallum suam sicut buccellas : ante faciem frigoris ejus quis sustinebit ?
  17528 Psalms	Psa	19	147	7	Emittet verbum suum, et liquefaciet ea ; flabit spiritus ejus, et fluent aquae.
  17529 Psalms	Psa	19	147	8	Qui annuntiat verbum suum Jacob, justitias et judicia sua Israël.
  17530 Psalms	Psa	19	147	9	Non fecit taliter omni nationi, et judicia sua non manifestavit eis. Alleluja.]
  17531 Psalms	Psa	19	148	1	Alleluja. [Laudate Dominum de caelis ; laudate eum in excelsis.
  17532 Psalms	Psa	19	148	2	Laudate eum, omnes angeli ejus ; laudate eum, omnes virtutes ejus.
  17533 Psalms	Psa	19	148	3	Laudate eum, sol et luna ; laudate eum, omnes stellae et lumen.
  17534 Psalms	Psa	19	148	4	Laudate eum, caeli caelorum ; et aquae omnes quae super caelos sunt,
  17535 Psalms	Psa	19	148	5	laudent nomen Domini. Quia ipse dixit, et facta sunt ; ipse mandavit, et creata sunt.
  17536 Psalms	Psa	19	148	6	Statuit ea in aeternum, et in saeculum saeculi ; praeceptum posuit, et non praeteribit.
  17537 Psalms	Psa	19	148	7	Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi ;
  17538 Psalms	Psa	19	148	8	ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum, quae faciunt verbum ejus ;
  17539 Psalms	Psa	19	148	9	montes, et omnes colles ; ligna fructifera, et omnes cedri ;
  17540 Psalms	Psa	19	148	10	bestiae, et universa pecora ; serpentes, et volucres pennatae ;
  17541 Psalms	Psa	19	148	11	reges terrae et omnes populi ; principes et omnes judices terrae ;
  17542 Psalms	Psa	19	148	12	juvenes et virgines ; senes cum junioribus, laudent nomen Domini :
  17543 Psalms	Psa	19	148	13	quia exaltatum est nomen ejus solius.
  17544 Psalms	Psa	19	148	14	Confessio ejus super caelum et terram ; et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis ejus ; filiis Israël, populo appropinquanti sibi. Alleluja.]
  17545 Psalms	Psa	19	149	1	Alleluja. [Cantate Domino canticum novum ; laus ejus in ecclesia sanctorum.
  17546 Psalms	Psa	19	149	2	Laetetur Israël in eo qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo.
  17547 Psalms	Psa	19	149	3	Laudent nomen ejus in choro ; in tympano et psalterio psallant ei.
  17548 Psalms	Psa	19	149	4	Quia beneplacitum est Domino in populo suo, et exaltabit mansuetos in salutem.
  17549 Psalms	Psa	19	149	5	Exsultabunt sancti in gloria ; laetabuntur in cubilibus suis.
  17550 Psalms	Psa	19	149	6	Exaltationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum :
  17551 Psalms	Psa	19	149	7	ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis ;
  17552 Psalms	Psa	19	149	8	ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis ;
  17553 Psalms	Psa	19	149	9	ut faciant in eis judicium conscriptum : gloria haec est omnibus sanctis ejus. Alleluja.]
  17554 Psalms	Psa	19	150	1	Alleluja. [Laudate Dominum in sanctis ejus ; laudate eum in firmamento virtutis ejus.
  17555 Psalms	Psa	19	150	2	Laudate eum in virtutibus ejus ; laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus.
  17556 Psalms	Psa	19	150	3	Laudate eum in sono tubae ; laudate eum in psalterio et cithara.
  17557 Psalms	Psa	19	150	4	Laudate eum in tympano et choro ; laudate eum in chordis et organo.
  17558 Psalms	Psa	19	150	5	Laudate eum in cymbalis benesonantibus ; laudate eum in cymbalis jubilationis.
  17559 Psalms	Psa	19	150	6	Omnis spiritus laudet Dominum ! Alleluja.]
  17560 OpusDei	Opd	19	1	1	Beátus vir, qui non ábiit in consílio impiórum, et in via peccatórum non stetit, * et in cáthedra pestiléntiæ non sedit:
  17561 OpusDei	Opd	19	1	2	Sed in lege Dómini volúntas ejus, * et in lege ejus meditábitur die ac nocte.
  17562 OpusDei	Opd	19	1	3	Et erit tamquam lignum, quod plantátum est secus decúrsus aquárum, * quod fructum suum dabit in témpore suo:
  17563 OpusDei	Opd	19	1	3	Et fólium ejus non défluet: * et ómnia quæcúmque fáciet, prosperabúntur.
  17564 OpusDei	Opd	19	1	4	Non sic ímpii, non sic: * sed tamquam pulvis, quem proícit ventus a fácie terræ.
  17565 OpusDei	Opd	19	1	5	Ídeo non resúrgent ímpii in judício: * neque peccatóres in concílio justórum.
  17566 OpusDei	Opd	19	1	6	Quóniam novit Dóminus viam justórum: * et iter impiórum períbit.
  17567 OpusDei	Opd	19	2	1	Quare fremuérunt gentes: * et pópuli meditáti sunt inánia?
  17568 OpusDei	Opd	19	2	2	Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum * advérsus Dóminum, et advérsus Christum ejus.
  17569 OpusDei	Opd	19	2	3	Dirumpámus víncula eórum: * et proiciámus a nobis jugum ipsórum.
  17570 OpusDei	Opd	19	2	4	Qui hábitat in cælis, irridébit eos: * et Dóminus subsannábit eos.
  17571 OpusDei	Opd	19	2	5	Tunc loquétur ad eos in ira sua, * et in furóre suo conturbábit eos.
  17572 OpusDei	Opd	19	2	6	Ego autem constitútus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, * prǽdicans præcéptum ejus.
  17573 OpusDei	Opd	19	2	7	Dóminus dixit ad me: * Fílius meus es tu, ego hódie génui te.
  17574 OpusDei	Opd	19	2	8	Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam, * et possessiónem tuam términos terræ.
  17575 OpusDei	Opd	19	2	9	Reges eos in virga férrea, * et tamquam vas fíguli confrínges eos.
  17576 OpusDei	Opd	19	2	10	Et nunc, reges, intellégite: * erudímini, qui judicátis terram.
  17577 OpusDei	Opd	19	2	11	Servíte Dómino in timóre: * et exsultáte ei cum tremóre.
  17578 OpusDei	Opd	19	2	12	Apprehéndite disciplínam, nequándo irascátur Dóminus, * et pereátis de via justa.
  17579 OpusDei	Opd	19	2	13	Cum exárserit in brevi ira ejus: * beáti omnes qui confídunt in eo.
  17580 OpusDei	Opd	19	3	2	Dómine, quid multiplicáti sunt qui tríbulant me? * multi insúrgunt advérsum me.
  17581 OpusDei	Opd	19	3	3	Multi dicunt ánimæ meæ: * Non est salus ipsi in Deo ejus.
  17582 OpusDei	Opd	19	3	4	Tu autem, Dómine, suscéptor meus es, * glória mea, et exáltans caput meum.
  17583 OpusDei	Opd	19	3	5	Voce mea ad Dóminum clamávi: * et exaudívit me de monte sancto suo.
  17584 OpusDei	Opd	19	3	6	Ego dormívi, et soporátus sum: * et exsurréxi, quia Dóminus suscépit me.
  17585 OpusDei	Opd	19	3	7	Non timébo míllia pópuli circumdántis me: * exsúrge, Dómine, salvum me fac, Deus meus.
  17586 OpusDei	Opd	19	3	8	Quóniam tu percussísti omnes adversántes mihi sine causa: * dentes peccatórum contrivísti.
  17587 OpusDei	Opd	19	3	9	Dómini est salus: * et super pópulum tuum benedíctio tua.
  17588 OpusDei	Opd	19	4	2	Cum invocárem exaudívit me Deus justítiæ meæ: * in tribulatióne dilatásti mihi.
  17589 OpusDei	Opd	19	4	2	Miserére mei, * et exáudi oratiónem meam.
  17590 OpusDei	Opd	19	4	3	Fílii hóminum, úsquequo gravi corde? * ut quid dilígitis vanitátem, et quǽritis mendácium?
  17591 OpusDei	Opd	19	4	4	Et scitóte quóniam mirificávit Dóminus sanctum suum: * Dóminus exáudiet me cum clamávero ad eum.
  17592 OpusDei	Opd	19	4	5	Irascímini, et nolíte peccáre: * quæ dícitis in córdibus vestris, in cubílibus vestris compungímini.
  17593 OpusDei	Opd	19	4	6	Sacrificáte sacrifícium justítiæ, et speráte in Dómino. * Multi dicunt: Quis osténdit nobis bona?
  17594 OpusDei	Opd	19	4	7	Signátum est super nos lumen vultus tui, Dómine: * dedísti lætítiam in corde meo.
  17595 OpusDei	Opd	19	4	8	A fructu fruménti, vini, et ólei sui * multiplicáti sunt.
  17596 OpusDei	Opd	19	4	9	In pace in idípsum * dórmiam, et requiéscam;
  17597 OpusDei	Opd	19	4	10	Quóniam tu, Dómine, singuláriter in spe * constituísti me.
  17598 OpusDei	Opd	19	5	2	Verba mea áuribus pércipe, Dómine, * intéllege clamórem meum.
  17599 OpusDei	Opd	19	5	3	Inténde voci oratiónis meæ, * Rex meus et Deus meus.
  17600 OpusDei	Opd	19	5	4	Quóniam ad te orábo: * Dómine, mane exáudies vocem meam.
  17601 OpusDei	Opd	19	5	5	Mane astábo tibi et vidébo: * quóniam non Deus volens iniquitátem tu es.
  17602 OpusDei	Opd	19	5	6	Neque habitábit juxta te malígnus: * neque permanébunt injústi ante óculos tuos.
  17603 OpusDei	Opd	19	5	7	Odísti omnes, qui operántur iniquitátem: * perdes omnes, qui loquúntur mendácium.
  17604 OpusDei	Opd	19	5	7	Virum sánguinum et dolósum abominábitur Dóminus: * ego autem in multitúdine misericórdiæ tuæ.
  17605 OpusDei	Opd	19	5	8	Introíbo in domum tuam: * adorábo ad templum sanctum tuum in timóre tuo.
  17606 OpusDei	Opd	19	5	9	Dómine, deduc me in justítia tua: * propter inimícos meos dírige in conspéctu tuo viam meam.
  17607 OpusDei	Opd	19	5	10	Quóniam non est in ore eórum véritas: * cor eórum vanum est.
  17608 OpusDei	Opd	19	5	11	Sepúlcrum patens est guttur eórum, linguis suis dolóse agébant, * júdica illos, Deus.
  17609 OpusDei	Opd	19	5	11	Décidant a cogitatiónibus suis, secúndum multitúdinem impietátum eórum expélle eos, * quóniam irritavérunt te, Dómine.
  17610 OpusDei	Opd	19	5	12	Et læténtur omnes, qui sperant in te, * in ætérnum exsultábunt: et habitábis in eis.
  17611 OpusDei	Opd	19	5	12	Et gloriabúntur in te omnes, qui díligunt nomen tuum, * quóniam tu benedíces justo.
  17612 OpusDei	Opd	19	5	13	Dómine, ut scuto bonæ voluntátis tuæ * coronásti nos.
  17613 OpusDei	Opd	19	6	2	Dómine, ne in furóre tuo árguas me, * neque in ira tua corrípias me.
  17614 OpusDei	Opd	19	6	3	Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum: * sana me, Dómine, quóniam conturbáta sunt ossa mea.
  17615 OpusDei	Opd	19	6	4	Et ánima mea turbáta est valde: * sed tu, Dómine, úsquequo?
  17616 OpusDei	Opd	19	6	5	Convértere, Dómine, et éripe ánimam meam: * salvum me fac propter misericórdiam tuam.
  17617 OpusDei	Opd	19	6	6	Quóniam non est in morte qui memor sit tui: * in inférno autem quis confitébitur tibi?
  17618 OpusDei	Opd	19	6	7	Laborávi in gémitu meo, lavábo per síngulas noctes lectum meum: * lácrimis meis stratum meum rigábo.
  17619 OpusDei	Opd	19	6	8	Turbátus est a furóre óculus meus: * inveterávi inter omnes inimícos meos.
  17620 OpusDei	Opd	19	6	9	Discédite a me, omnes, qui operámini iniquitátem: * quóniam exaudívit Dóminus vocem fletus mei.
  17621 OpusDei	Opd	19	6	10	Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam, * Dóminus oratiónem meam suscépit.
  17622 OpusDei	Opd	19	6	11	Erubéscant, et conturbéntur veheménter omnes inimíci mei: * convertántur et erubéscant valde velóciter.
  17623 OpusDei	Opd	19	7	2	Dómine, Deus meus, in te sperávi: * salvum me fac ex ómnibus persequéntibus me, et líbera me.
  17624 OpusDei	Opd	19	7	3	Nequándo rápiat ut leo ánimam meam, * dum non est qui rédimat, neque qui salvum fáciat.
  17625 OpusDei	Opd	19	7	4	Dómine, Deus meus, si feci istud, * si est iníquitas in mánibus meis:
  17626 OpusDei	Opd	19	7	5	Si réddidi retribuéntibus mihi mala, * décidam mérito ab inimícis meis inánis.
  17627 OpusDei	Opd	19	7	6	Persequátur inimícus ánimam meam, et comprehéndat, et concúlcet in terra vitam meam, * et glóriam meam in púlverem dedúcat.
  17628 OpusDei	Opd	19	7	7	Exsúrge, Dómine, in ira tua: * et exaltáre in fínibus inimicórum meórum.
  17629 OpusDei	Opd	19	7	7	Et exsúrge, Dómine, Deus meus, in præcépto quod mandásti: * et synagóga populórum circúmdabit te.
  17630 OpusDei	Opd	19	7	8	Et propter hanc in altum regrédere: * Dóminus júdicat pópulos.
  17631 OpusDei	Opd	19	7	9	Júdica me, Dómine, secúndum justítiam meam, * et secúndum innocéntiam meam super me.
  17632 OpusDei	Opd	19	7	10	Consumétur nequítia peccatórum, et díriges justum, * scrutans corda et renes, Deus.
  17633 OpusDei	Opd	19	7	11	Justum adjutórium meum a Dómino, * qui salvos facit rectos corde.
  17634 OpusDei	Opd	19	7	12	Deus judex justus, fortis, et pátiens: * numquid iráscitur per síngulos dies?
  17635 OpusDei	Opd	19	7	13	Nisi convérsi fuéritis, gládium suum vibrábit: * arcum suum teténdit, et parávit illum.
  17636 OpusDei	Opd	19	7	14	Et in eo parávit vasa mortis: * sagíttas suas ardéntibus effécit.
  17637 OpusDei	Opd	19	7	15	Ecce, partúriit injustítiam: * concépit dolórem, et péperit iniquitátem.
  17638 OpusDei	Opd	19	7	16	Lacum apéruit, et effódit eum: * et íncidit in fóveam quam fecit.
  17639 OpusDei	Opd	19	7	17	Convertétur dolor ejus in caput ejus: * et in vérticem ipsíus iníquitas ejus descéndet.
  17640 OpusDei	Opd	19	7	18	Confitébor Dómino secúndum justítiam ejus: * et psallam nómini Dómini altíssimi.
  17641 OpusDei	Opd	19	8	2	Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
  17642 OpusDei	Opd	19	8	2	Quóniam eleváta est magnificéntia tua, * super cælos.
  17643 OpusDei	Opd	19	8	3	Ex ore infántium et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos, * ut déstruas inimícum et ultórem.
  17644 OpusDei	Opd	19	8	4	Quóniam vidébo cælos tuos, ópera digitórum tuórum: * lunam et stellas, quæ tu fundásti.
  17645 OpusDei	Opd	19	8	5	Quid est homo quod memor es ejus? * aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum?
  17646 OpusDei	Opd	19	8	6	Minuísti eum paulo minus ab Ángelis, glória et honóre coronásti eum: * et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.
  17647 OpusDei	Opd	19	8	8	Ómnia subjecísti sub pédibus ejus, * oves et boves univérsas: ínsuper et pécora campi.
  17648 OpusDei	Opd	19	8	9	Vólucres cæli, et pisces maris, * qui perámbulant sémitas maris.
  17649 OpusDei	Opd	19	8	10	Dómine, Dóminus noster, * quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!
  17650 OpusDei	Opd	19	9	2	Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo: * narrábo ómnia mirabília tua.
  17651 OpusDei	Opd	19	9	3	Lætábor et exsultábo in te: * psallam nómini tuo, Altíssime.
  17652 OpusDei	Opd	19	9	4	In converténdo inimícum meum retrórsum: * infirmabúntur, et períbunt a fácie tua.
  17653 OpusDei	Opd	19	9	5	Quóniam fecísti judícium meum et causam meam: * sedísti super thronum, qui júdicas justítiam.
  17654 OpusDei	Opd	19	9	6	Increpásti gentes, et périit ímpius: * nomen eórum delésti in ætérnum, et in sǽculum sǽculi.
  17655 OpusDei	Opd	19	9	7	Inimíci defecérunt frámeæ in finem: * et civitátes eórum destruxísti.
  17656 OpusDei	Opd	19	9	8	Périit memória eórum cum sónitu: * et Dóminus in ætérnum pérmanet.
  17657 OpusDei	Opd	19	9	9	Parávit in judício thronum suum: * et ipse judicábit orbem terræ in æquitáte, judicábit pópulos in justítia.
  17658 OpusDei	Opd	19	9	10	Et factus est Dóminus refúgium páuperi: * adjútor in opportunitátibus, in tribulatióne.
  17659 OpusDei	Opd	19	9	11	Et sperent in te qui novérunt nomen tuum: * quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine.
  17660 OpusDei	Opd	19	9	12	Psállite Dómino, qui hábitat in Sion: * annuntiáte inter gentes stúdia ejus:
  17661 OpusDei	Opd	19	9	13	Quóniam requírens sánguinem eórum recordátus est: * non est oblítus clamórem páuperum.
  17662 OpusDei	Opd	19	9	14	Miserére mei, Dómine: * vide humilitátem meam de inimícis meis.
  17663 OpusDei	Opd	19	9	15	Qui exáltas me de portis mortis, * ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.
  17664 OpusDei	Opd	19	9	16	Exsultábo in salutári tuo: * infíxæ sunt gentes in intéritu, quem fecérunt.
  17665 OpusDei	Opd	19	9	16	In láqueo isto, quem abscondérunt, * comprehénsus est pes eórum.
  17666 OpusDei	Opd	19	9	17	Cognoscétur Dóminus judícia fáciens: * in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor.
  17667 OpusDei	Opd	19	9	18	Convertántur peccatóres in inférnum, * omnes gentes quæ obliviscúntur Deum.
  17668 OpusDei	Opd	19	9	19	Quóniam non in finem oblívio erit páuperis: * patiéntia páuperum non períbit in finem.
  17669 OpusDei	Opd	19	9	20	Exsúrge, Dómine, non confortétur homo: * judicéntur gentes in conspéctu tuo.
  17670 OpusDei	Opd	19	9	21	Constítue, Dómine, legislatórem super eos: * ut sciant gentes quóniam hómines sunt.
  17671 OpusDei	Opd	19	9	22	Ut quid, Dómine, recessísti longe, * déspicis in opportunitátibus, in tribulatióne?
  17672 OpusDei	Opd	19	9	23	Dum supérbit ímpius, incénditur pauper: * comprehendúntur in consíliis quibus cógitant.
  17673 OpusDei	Opd	19	9	24	Quóniam laudátur peccátor in desidériis ánimæ suæ: * et iníquus benedícitur.
  17674 OpusDei	Opd	19	9	25	Exacerbávit Dóminum peccátor, * secúndum multitúdinem iræ suæ non quǽret.
  17675 OpusDei	Opd	19	9	26	Non est Deus in conspéctu ejus: * inquinátæ sunt viæ illíus in omni témpore.
  17676 OpusDei	Opd	19	9	26	Auferúntur judícia tua a fácie ejus: * ómnium inimicórum suórum dominábitur.
  17677 OpusDei	Opd	19	9	27	Dixit enim in corde suo: * Non movébor a generatióne in generatiónem sine malo.
  17678 OpusDei	Opd	19	9	28	Cujus maledictióne os plenum est, et amaritúdine, et dolo: * sub lingua ejus labor et dolor.
  17679 OpusDei	Opd	19	9	29	Sedet in insídiis cum divítibus in occúltis: * ut interfíciat innocéntem.
  17680 OpusDei	Opd	19	9	30	Óculi ejus in páuperem respíciunt: * insidiátur in abscóndito, quasi leo in spelúnca sua.
  17681 OpusDei	Opd	19	9	30	Insidiátur ut rápiat páuperem: * rápere páuperem, dum áttrahit eum.
  17682 OpusDei	Opd	19	9	31	In láqueo suo humiliábit eum: * inclinábit se, et cadet, cum dominátus fúerit páuperum.
  17683 OpusDei	Opd	19	9	32	Dixit enim in corde suo: Oblítus est Deus, * avértit fáciem suam ne vídeat in finem.
  17684 OpusDei	Opd	19	9	33	Exsúrge, Dómine Deus, exaltétur manus tua: * ne obliviscáris páuperum.
  17685 OpusDei	Opd	19	9	34	Propter quid irritávit ímpius Deum? * dixit enim in corde suo: Non requíret.
  17686 OpusDei	Opd	19	9	35	Vides quóniam tu labórem et dolórem consíderas: * ut tradas eos in manus tuas.
  17687 OpusDei	Opd	19	9	35	Tibi derelíctus est pauper: * órphano tu eris adjútor.
  17688 OpusDei	Opd	19	9	36	Cóntere brácchium peccatóris et malígni: * quærétur peccátum illíus, et non inveniétur.
  17689 OpusDei	Opd	19	9	37	Dóminus regnábit in ætérnum, et in sǽculum sǽculi: * períbitis, gentes, de terra illíus.
  17690 OpusDei	Opd	19	9	38	Desidérium páuperum exaudívit Dóminus: * præparatiónem cordis eórum audívit auris tua.
  17691 OpusDei	Opd	19	9	39	Judicáre pupíllo et húmili, * ut non appónat ultra magnificáre se homo super terram.
  17692 OpusDei	Opd	19	10	2	In Dómino confído: quómodo dícitis ánimæ meæ: * Tránsmigra in montem sicut passer?
  17693 OpusDei	Opd	19	10	3	Quóniam ecce peccatóres intendérunt arcum, paravérunt sagíttas suas in pháretra, * ut sagíttent in obscúro rectos corde.
  17694 OpusDei	Opd	19	10	4	Quóniam quæ perfecísti, destruxérunt: * justus autem quid fecit?
  17695 OpusDei	Opd	19	10	5	Dóminus in templo sancto suo, * Dóminus in cælo sedes ejus.
  17696 OpusDei	Opd	19	10	5	Óculi ejus in páuperem respíciunt: * pálpebræ ejus intérrogant fílios hóminum.
  17697 OpusDei	Opd	19	10	6	Dóminus intérrogat justum et ímpium: * qui autem díligit iniquitátem, odit ánimam suam.
  17698 OpusDei	Opd	19	10	7	Pluet super peccatóres láqueos: * ignis, et sulphur, et spíritus procellárum pars cálicis eórum.
  17699 OpusDei	Opd	19	10	8	Quóniam justus Dóminus, et justítias diléxit: * æquitátem vidit vultus ejus.
  17700 OpusDei	Opd	19	11	2	Salvum me fac, Dómine, quóniam defécit sanctus: * quóniam diminútæ sunt veritátes a fíliis hóminum.
  17701 OpusDei	Opd	19	11	3	Vana locúti sunt unusquísque ad próximum suum: * lábia dolósa, in corde et corde locúti sunt.
  17702 OpusDei	Opd	19	11	4	Dispérdat Dóminus univérsa lábia dolósa, * et linguam magníloquam.
  17703 OpusDei	Opd	19	11	5	Qui dixérunt: Linguam nostram magnificábimus, lábia nostra a nobis sunt, * quis noster Dóminus est?
  17704 OpusDei	Opd	19	11	6	Propter misériam ínopum, et gémitum páuperum, * nunc exsúrgam, dicit Dóminus.
  17705 OpusDei	Opd	19	11	6	Ponam in salutári: * fiduciáliter agam in eo.
  17706 OpusDei	Opd	19	11	7	Elóquia Dómini, elóquia casta: * argéntum igne examinátum, probátum terræ purgátum séptuplum.
  17707 OpusDei	Opd	19	11	8	Tu, Dómine, servábis nos: et custódies nos * a generatióne hac in ætérnum.
  17708 OpusDei	Opd	19	11	9	In circúitu ímpii ámbulant: * secúndum altitúdinem tuam multiplicásti fílios hóminum.
  17709 OpusDei	Opd	19	12	1	Úsquequo, Dómine, obliviscéris me in finem? * Úsquequo avértis fáciem tuam a me?
  17710 OpusDei	Opd	19	12	2	Quámdiu ponam consília in ánima mea, * dolórem in corde meo per diem?
  17711 OpusDei	Opd	19	12	3	Úsquequo exaltábitur inimícus meus super me? * réspice, et exáudi me, Dómine, Deus meus.
  17712 OpusDei	Opd	19	12	4	Illúmina óculos meos ne umquam obdórmiam in morte: * nequándo dicat inimícus meus: Præválui advérsus eum.
  17713 OpusDei	Opd	19	12	5	Qui tríbulant me, exsultábunt si motus fúero: * ego autem in misericórdia tua sperávi.
  17714 OpusDei	Opd	19	12	6	Exsultábit cor meum in salutári tuo: cantábo Dómino qui bona tríbuit mihi: * et psallam nómini Dómini altíssimi.
  17715 OpusDei	Opd	19	13	1	Dixit insípiens in corde suo: * non est Deus.
  17716 OpusDei	Opd	19	13	1	Corrúpti sunt, et abominábiles facti sunt in stúdiis suis: * non est qui fáciat bonum, non est usque ad unum.
  17717 OpusDei	Opd	19	13	2	Dóminus de cælo prospéxit super fílios hóminum, * ut vídeat si est intéllegens, aut requírens Deum.
  17718 OpusDei	Opd	19	13	3	Omnes declinavérunt, simul inútiles facti sunt: * non est qui fáciat bonum, non est usque ad unum.
  17719 OpusDei	Opd	19	13	3	Sepúlcrum patens est guttur eórum: linguis suis dolóse agébant * venénum áspidum sub lábiis eórum.
  17720 OpusDei	Opd	19	13	3	Quorum os maledictióne et amaritúdine plenum est: * velóces pedes eórum ad effundéndum sánguinem.
  17721 OpusDei	Opd	19	13	3	Contrítio et infelícitas in viis eórum, et viam pacis non cognovérunt: * non est timor Dei ante óculos eórum.
  17722 OpusDei	Opd	19	13	4	Nonne cognóscent omnes qui operántur iniquitátem, * qui dévorant plebem meam sicut escam panis?
  17723 OpusDei	Opd	19	13	5	Dóminum non invocavérunt, * illic trepidavérunt timóre, ubi non erat timor.
  17724 OpusDei	Opd	19	13	6	Quóniam Dóminus in generatióne justa est, consílium ínopis confudístis: * quóniam Dóminus spes ejus est.
  17725 OpusDei	Opd	19	13	7	Quis dabit ex Sion salutáre Israël? * cum avérterit Dóminus captivitátem plebis suæ, exsultábit Jacob, et lætábitur Israël.
  17726 OpusDei	Opd	19	14	1	Dómine, quis habitábit in tabernáculo tuo? * aut quis requiéscet in monte sancto tuo?
  17727 OpusDei	Opd	19	14	2	Qui ingréditur sine mácula, * et operátur justítiam:
  17728 OpusDei	Opd	19	14	3	Qui lóquitur veritátem in corde suo, * qui non egit dolum in lingua sua:
  17729 OpusDei	Opd	19	14	3	Nec fecit próximo suo malum, * et oppróbrium non accépit advérsus próximos suos.
  17730 OpusDei	Opd	19	14	4	Ad níhilum dedúctus est in conspéctu ejus malígnus: * timéntes autem Dóminum gloríficat:
  17731 OpusDei	Opd	19	14	5	Qui jurat próximo suo, et non décipit, * qui pecúniam suam non dedit ad usúram, et múnera super innocéntem non accépit.
  17732 OpusDei	Opd	19	14	5	Qui facit hæc: * non movébitur in ætérnum.
  17733 OpusDei	Opd	19	15	1	Consérva me, Dómine, quóniam sperávi in te. * Dixi Dómino: Deus meus es tu, quóniam bonórum meórum non eges.
  17734 OpusDei	Opd	19	15	3	Sanctis, qui sunt in terra ejus, * mirificávit omnes voluntátes meas in eis.
  17735 OpusDei	Opd	19	15	4	Multiplicátæ sunt infirmitátes eórum: * póstea acceleravérunt.
  17736 OpusDei	Opd	19	15	4	Non congregábo conventícula eórum de sanguínibus, * nec memor ero nóminum eórum per lábia mea.
  17737 OpusDei	Opd	19	15	5	Dóminus pars hereditátis meæ, et cálicis mei: * tu es, qui restítues hereditátem meam mihi.
  17738 OpusDei	Opd	19	15	6	Funes cecidérunt mihi in præcláris: * étenim heréditas mea præclára est mihi.
  17739 OpusDei	Opd	19	15	7	Benedícam Dóminum, qui tríbuit mihi intelléctum: * ínsuper et usque ad noctem increpuérunt me renes mei.
  17740 OpusDei	Opd	19	15	8	Providébam Dóminum in conspéctu meo semper: * quóniam a dextris est mihi, ne commóvear.
  17741 OpusDei	Opd	19	15	9	Propter hoc lætátum est cor meum, et exsultávit lingua mea: * ínsuper et caro mea requiéscet in spe.
  17742 OpusDei	Opd	19	15	10	Quóniam non derelínques ánimam meam in inférno: * nec dabis sanctum tuum vidére corruptiónem.
  17743 OpusDei	Opd	19	15	10	Notas mihi fecísti vias vitæ, adimplébis me lætítia cum vultu tuo: * delectatiónes in déxtera tua usque in finem.
  17744 OpusDei	Opd	19	16	1	Exáudi, Dómine, justítiam meam: * inténde deprecatiónem meam.
  17745 OpusDei	Opd	19	16	1	Áuribus pércipe oratiónem meam, * non in lábiis dolósis.
  17746 OpusDei	Opd	19	16	2	De vultu tuo judícium meum pródeat: * óculi tui vídeant æquitátes.
  17747 OpusDei	Opd	19	16	3	Probásti cor meum, et visitásti nocte: * igne me examinásti, et non est invénta in me iníquitas.
  17748 OpusDei	Opd	19	16	4	Ut non loquátur os meum ópera hóminum: * propter verba labiórum tuórum ego custodívi vias duras.
  17749 OpusDei	Opd	19	16	5	Pérfice gressus meos in sémitis tuis: * ut non moveántur vestígia mea.
  17750 OpusDei	Opd	19	16	6	Ego clamávi, quóniam exaudísti me, Deus: * inclína aurem tuam mihi, et exáudi verba mea.
  17751 OpusDei	Opd	19	16	7	Mirífica misericórdias tuas, * qui salvos facis sperántes in te.
  17752 OpusDei	Opd	19	16	8	A resisténtibus déxteræ tuæ custódi me, * ut pupíllam óculi.
  17753 OpusDei	Opd	19	16	9	Sub umbra alárum tuárum prótege me: * a fácie impiórum qui me afflixérunt.
  17754 OpusDei	Opd	19	16	10	Inimíci mei ánimam meam circumdedérunt, ádipem suum conclusérunt: * os eórum locútum est supérbiam.
  17755 OpusDei	Opd	19	16	11	Proiciéntes me nunc circumdedérunt me: * óculos suos statuérunt declináre in terram.
  17756 OpusDei	Opd	19	16	12	Suscepérunt me sicut leo parátus ad prædam: * et sicut cátulus leónis hábitans in ábditis.
  17757 OpusDei	Opd	19	16	13	Exsúrge, Dómine, prǽveni eum, et supplánta eum: * éripe ánimam meam ab ímpio, frámeam tuam ab inimícis manus tuæ.
  17758 OpusDei	Opd	19	16	14	Dómine, a paucis de terra dívide eos in vita eórum: * de abscónditis tuis adimplétus est venter eórum.
  17759 OpusDei	Opd	19	16	14	Saturáti sunt fíliis: * et dimisérunt relíquias suas párvulis suis.
  17760 OpusDei	Opd	19	16	15	Ego autem in justítia apparébo conspéctui tuo: * satiábor cum apparúerit glória tua.
  17761 OpusDei	Opd	19	17	2	Díligam te, Dómine, fortitúdo mea: * Dóminus firmaméntum meum, et refúgium meum, et liberátor meus.
  17762 OpusDei	Opd	19	17	3	Deus meus adjútor meus, * et sperábo in eum.
  17763 OpusDei	Opd	19	17	3	Protéctor meus, et cornu salútis meæ, * et suscéptor meus.
  17764 OpusDei	Opd	19	17	4	Laudans invocábo Dóminum: * et ab inimícis meis salvus ero.
  17765 OpusDei	Opd	19	17	5	Circumdedérunt me dolóres mortis: * et torréntes iniquitátis conturbavérunt me.
  17766 OpusDei	Opd	19	17	6	Dolóres inférni circumdedérunt me: * præoccupavérunt me láquei mortis.
  17767 OpusDei	Opd	19	17	7	In tribulatióne mea invocávi Dóminum, * et ad Deum meum clamávi.
  17768 OpusDei	Opd	19	17	7	Et exaudívit de templo sancto suo vocem meam: * et clamor meus in conspéctu ejus, introívit in aures ejus.
  17769 OpusDei	Opd	19	17	8	Commóta est, et contrémuit terra: * fundaménta móntium conturbáta sunt, et commóta sunt, quóniam irátus est eis.
  17770 OpusDei	Opd	19	17	9	Ascéndit fumus in ira ejus: et ignis a fácie ejus exársit: * carbónes succénsi sunt ab eo.
  17771 OpusDei	Opd	19	17	10	Inclinávit cælos, et descéndit: * et calígo sub pédibus ejus.
  17772 OpusDei	Opd	19	17	11	Et ascéndit super Chérubim, et volávit: * volávit super pennas ventórum.
  17773 OpusDei	Opd	19	17	12	Et pósuit ténebras latíbulum suum, in circúitu ejus tabernáculum ejus: * tenebrósa aqua in núbibus áëris.
  17774 OpusDei	Opd	19	17	13	Præ fulgóre in conspéctu ejus nubes transiérunt, * grando et carbónes ignis.
  17775 OpusDei	Opd	19	17	14	Et intónuit de cælo Dóminus, et Altíssimus dedit vocem suam: * grando et carbónes ignis.
  17776 OpusDei	Opd	19	17	15	Et misit sagíttas suas, et dissipávit eos: * fúlgura multiplicávit, et conturbávit eos.
  17777 OpusDei	Opd	19	17	16	Et apparuérunt fontes aquárum, * et reveláta sunt fundaménta orbis terrárum:
  17778 OpusDei	Opd	19	17	16	Ab increpatióne tua, Dómine, * ab inspiratióne spíritus iræ tuæ.
  17779 OpusDei	Opd	19	17	17	Misit de summo, et accépit me: * et assúmpsit me de aquis multis.
  17780 OpusDei	Opd	19	17	18	Erípuit me de inimícis meis fortíssimis, et ab his qui odérunt me: * quóniam confortáti sunt super me.
  17781 OpusDei	Opd	19	17	19	Prævenérunt me in die afflictiónis meæ: * et factus est Dóminus protéctor meus.
  17782 OpusDei	Opd	19	17	20	Et edúxit me in latitúdinem: * salvum me fecit, quóniam vóluit me.
  17783 OpusDei	Opd	19	17	21	Et retríbuet mihi Dóminus secúndum justítiam meam: * et secúndum puritátem mánuum meárum retríbuet mihi:
  17784 OpusDei	Opd	19	17	22	Quia custodívi vias Dómini, * nec ímpie gessi a Deo meo.
  17785 OpusDei	Opd	19	17	23	Quóniam ómnia judícia ejus in conspéctu meo: * et justítias ejus non répuli a me.
  17786 OpusDei	Opd	19	17	24	Et ero immaculátus cum eo: * et observábo me ab iniquitáte mea.
  17787 OpusDei	Opd	19	17	25	Et retríbuet mihi Dóminus secúndum justítiam meam: * et secúndum puritátem mánuum meárum in conspéctu oculórum ejus.
  17788 OpusDei	Opd	19	17	26	Cum sancto sanctus eris, * et cum viro innocénte ínnocens eris:
  17789 OpusDei	Opd	19	17	27	Et cum elécto eléctus eris: * et cum pervérso pervertéris.
  17790 OpusDei	Opd	19	17	28	Quóniam tu pópulum húmilem salvum fácies: * et óculos superbórum humiliábis.
  17791 OpusDei	Opd	19	17	29	Quóniam tu illúminas lucérnam meam, Dómine: * Deus meus, illúmina ténebras meas.
  17792 OpusDei	Opd	19	17	30	Quóniam in te erípiar a tentatióne, * et in Deo meo transgrédiar murum.
  17793 OpusDei	Opd	19	17	31	Deus meus, impollúta via ejus: elóquia Dómini igne examináta: * protéctor est ómnium sperántium in se.
  17794 OpusDei	Opd	19	17	32	Quóniam quis Deus præter Dóminum? * aut quis Deus præter Deum nostrum?
  17795 OpusDei	Opd	19	17	33	Deus, qui præcínxit me virtúte: * et pósuit immaculátam viam meam.
  17796 OpusDei	Opd	19	17	34	Qui perfécit pedes meos tamquam cervórum, * et super excélsa státuens me.
  17797 OpusDei	Opd	19	17	35	Qui docet manus meas ad prǽlium: * et posuísti, ut arcum ǽreum, brácchia mea.
  17798 OpusDei	Opd	19	17	36	Et dedísti mihi protectiónem salútis tuæ: * et déxtera tua suscépit me:
  17799 OpusDei	Opd	19	17	36	Et disciplína tua corréxit me in finem: * et disciplína tua ipsa me docébit.
  17800 OpusDei	Opd	19	17	37	Dilatásti gressus meos subtus me: * et non sunt infirmáta vestígia mea:
  17801 OpusDei	Opd	19	17	38	Pérsequar inimícos meos et comprehéndam illos: * et non convértar, donec defíciant.
  17802 OpusDei	Opd	19	17	39	Confríngam illos, nec póterunt stare: * cadent subtus pedes meos.
  17803 OpusDei	Opd	19	17	40	Et præcinxísti me virtúte ad bellum: * et supplantásti insurgéntes in me subtus me.
  17804 OpusDei	Opd	19	17	41	Et inimícos meos dedísti mihi dorsum, * et odiéntes me disperdidísti.
  17805 OpusDei	Opd	19	17	42	Clamavérunt, nec erat qui salvos fáceret ad Dóminum: * nec exaudívit eos.
  17806 OpusDei	Opd	19	17	43	Et commínuam illos, ut púlverem ante fáciem venti: * ut lutum plateárum delébo eos.
  17807 OpusDei	Opd	19	17	44	Erípies me de contradictiónibus pópuli: * constítues me in caput géntium.
  17808 OpusDei	Opd	19	17	45	Pópulus quem non cognóvi servívit mihi: * in audítu auris obedívit mihi.
  17809 OpusDei	Opd	19	17	46	Fílii aliéni mentíti sunt mihi, * fílii aliéni inveteráti sunt, et claudicavérunt a sémitis suis.
  17810 OpusDei	Opd	19	17	47	Vivit Dóminus, et benedíctus Deus meus: * et exaltétur Deus salútis meæ.
  17811 OpusDei	Opd	19	17	48	Deus, qui das vindíctas mihi, et subdis pópulos sub me: * liberátor meus de inimícis meis iracúndis.
  17812 OpusDei	Opd	19	17	49	Et ab insurgéntibus in me exaltábis me: * a viro iníquo erípies me.
  17813 OpusDei	Opd	19	17	50	Proptérea confitébor tibi in natiónibus, Dómine: * et nómini tuo psalmum dicam.
  17814 OpusDei	Opd	19	17	51	Magníficans salútes Regis ejus, et fáciens misericórdiam Christo suo David: * et sémini ejus usque in sǽculum.
  17815 OpusDei	Opd	19	18	2	Cæli enárrant glóriam Dei: * et ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum.
  17816 OpusDei	Opd	19	18	3	Dies diéi erúctat verbum, * et nox nocti índicat sciéntiam.
  17817 OpusDei	Opd	19	18	4	Non sunt loquélæ, neque sermónes, * quorum non audiántur voces eórum.
  17818 OpusDei	Opd	19	18	5	In omnem terram exívit sonus eórum: * et in fines orbis terræ verba eórum.
  17819 OpusDei	Opd	19	18	6	In sole pósuit tabernáculum suum: * et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo:
  17820 OpusDei	Opd	19	18	6	Exsultávit ut gigas ad curréndam viam, * a summo cælo egréssio ejus:
  17821 OpusDei	Opd	19	18	7	Et occúrsus ejus usque ad summum ejus: * nec est qui se abscóndat a calóre ejus.
  17822 OpusDei	Opd	19	18	8	Lex Dómini immaculáta, convértens ánimas: * testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis.
  17823 OpusDei	Opd	19	18	9	Justítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda: * præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.
  17824 OpusDei	Opd	19	18	10	Timor Dómini sanctus, pérmanens in sǽculum sǽculi: * judícia Dómini vera, justificáta in semetípsa.
  17825 OpusDei	Opd	19	18	11	Desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum: * et dulcióra super mel et favum.
  17826 OpusDei	Opd	19	18	12	Étenim servus tuus custódit ea, * in custodiéndis illis retribútio multa.
  17827 OpusDei	Opd	19	18	13	Delícta quis intéllegit? ab occúltis meis munda me: * et ab aliénis parce servo tuo.
  17828 OpusDei	Opd	19	18	14	Si mei non fúerint domináti, tunc immaculátus ero: * et emundábor a delícto máximo.
  17829 OpusDei	Opd	19	18	15	Et erunt ut compláceant elóquia oris mei: * et meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper.
  17830 OpusDei	Opd	19	18	15	Dómine, adjútor meus, * et redémptor meus.
  17831 OpusDei	Opd	19	19	2	Exáudiat te Dóminus in die tribulatiónis: * prótegat te nomen Dei Jacob.
  17832 OpusDei	Opd	19	19	3	Mittat tibi auxílium de sancto: * et de Sion tueátur te.
  17833 OpusDei	Opd	19	19	4	Memor sit omnis sacrifícii tui: * et holocáustum tuum pingue fiat.
  17834 OpusDei	Opd	19	19	5	Tríbuat tibi secúndum cor tuum: * et omne consílium tuum confírmet.
  17835 OpusDei	Opd	19	19	6	Lætábimur in salutári tuo: * et in nómine Dei nostri magnificábimur.
  17836 OpusDei	Opd	19	19	7	Ímpleat Dóminus omnes petitiónes tuas: * nunc cognóvi quóniam salvum fecit Dóminus Christum suum.
  17837 OpusDei	Opd	19	19	7	Exáudiet illum de cælo sancto suo: * in potentátibus salus déxteræ ejus.
  17838 OpusDei	Opd	19	19	8	Hi in cúrribus, et hi in equis: * nos autem in nómine Dómini, Dei nostri invocábimus.
  17839 OpusDei	Opd	19	19	9	Ipsi obligáti sunt, et cecidérunt: * nos autem surréximus et erécti sumus.
  17840 OpusDei	Opd	19	19	10	Dómine, salvum fac regem: * et exáudi nos in die, qua invocavérimus te.
  17841 OpusDei	Opd	19	20	2	Dómine, in virtúte tua lætábitur rex: * et super salutáre tuum exsultábit veheménter.
  17842 OpusDei	Opd	19	20	3	Desidérium cordis ejus tribuísti ei: * et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum.
  17843 OpusDei	Opd	19	20	4	Quóniam prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: * posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
  17844 OpusDei	Opd	19	20	5	Vitam pétiit a te: * et tribuísti ei longitúdinem diérum in sǽculum, et in sǽculum sǽculi.
  17845 OpusDei	Opd	19	20	6	Magna est glória ejus in salutári tuo: * glóriam et magnum decórem impónes super eum.
  17846 OpusDei	Opd	19	20	7	Quóniam dabis eum in benedictiónem in sǽculum sǽculi: * lætificábis eum in gáudio cum vultu tuo.
  17847 OpusDei	Opd	19	20	8	Quóniam rex sperat in Dómino: * et in misericórdia Altíssimi non commovébitur.
  17848 OpusDei	Opd	19	20	9	Inveniátur manus tua ómnibus inimícis tuis: * déxtera tua invéniat omnes, qui te odérunt.
  17849 OpusDei	Opd	19	20	10	Pones eos ut clíbanum ignis in témpore vultus tui: * Dóminus in ira sua conturbábit eos, et devorábit eos ignis.
  17850 OpusDei	Opd	19	20	11	Fructum eórum de terra perdes: * et semen eórum a fíliis hóminum.
  17851 OpusDei	Opd	19	20	12	Quóniam declinavérunt in te mala: * cogitavérunt consília, quæ non potuérunt stabilíre.
  17852 OpusDei	Opd	19	20	13	Quóniam pones eos dorsum: * in relíquiis tuis præparábis vultum eórum.
  17853 OpusDei	Opd	19	20	14	Exaltáre, Dómine, in virtúte tua: * cantábimus et psallémus virtútes tuas.
  17854 OpusDei	Opd	19	21	2	Deus, Deus meus, réspice in me: quare me dereliquísti? * longe a salúte mea verba delictórum meórum.
  17855 OpusDei	Opd	19	21	3	Deus meus, clamábo per diem, et non exáudies: * et nocte, et non ad insipiéntiam mihi.
  17856 OpusDei	Opd	19	21	4	Tu autem in sancto hábitas, * laus Israël.
  17857 OpusDei	Opd	19	21	5	In te speravérunt patres nostri: * speravérunt, et liberásti eos.
  17858 OpusDei	Opd	19	21	6	Ad te clamavérunt, et salvi facti sunt: * in te speravérunt, et non sunt confúsi.
  17859 OpusDei	Opd	19	21	7	Ego autem sum vermis, et non homo: * oppróbrium hóminum, et abjéctio plebis.
  17860 OpusDei	Opd	19	21	8	Omnes vidéntes me, derisérunt me: * locúti sunt lábiis, et movérunt caput.
  17861 OpusDei	Opd	19	21	9	Sperávit in Dómino, erípiat eum: * salvum fáciat eum, quóniam vult eum.
  17862 OpusDei	Opd	19	21	10	Quóniam tu es, qui extraxísti me de ventre: * spes mea ab ubéribus matris meæ. In te projéctus sum ex útero:
  17863 OpusDei	Opd	19	21	11	De ventre matris meæ Deus meus es tu, * ne discésseris a me:
  17864 OpusDei	Opd	19	21	12	Quóniam tribulátio próxima est: * quóniam non est qui ádjuvet.
  17865 OpusDei	Opd	19	21	13	Circumdedérunt me vítuli multi: * tauri pingues obsedérunt me.
  17866 OpusDei	Opd	19	21	14	Aperuérunt super me os suum, * sicut leo rápiens et rúgiens.
  17867 OpusDei	Opd	19	21	15	Sicut aqua effúsus sum: * et dispérsa sunt ómnia ossa mea.
  17868 OpusDei	Opd	19	21	15	Factum est cor meum tamquam cera liquéscens * in médio ventris mei.
  17869 OpusDei	Opd	19	21	16	Áruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhǽsit fáucibus meis: * et in púlverem mortis deduxísti me.
  17870 OpusDei	Opd	19	21	17	Quóniam circumdedérunt me canes multi: * concílium malignántium obsédit me.
  17871 OpusDei	Opd	19	21	17	Fodérunt manus meas et pedes meos: * dinumeravérunt ómnia ossa mea.
  17872 OpusDei	Opd	19	21	18	Ipsi vero consideravérunt et inspexérunt me: * divisérunt sibi vestiménta mea, et super vestem meam misérunt sortem.
  17873 OpusDei	Opd	19	21	20	Tu autem, Dómine, ne elongáveris auxílium tuum a me: * ad defensiónem meam cónspice.
  17874 OpusDei	Opd	19	21	21	Érue a frámea, Deus, ánimam meam: * et de manu canis únicam meam:
  17875 OpusDei	Opd	19	21	22	Salva me ex ore leónis: * et a córnibus unicórnium humilitátem meam.
  17876 OpusDei	Opd	19	21	23	Narrábo nomen tuum frátribus meis: * in médio ecclésiæ laudábo te.
  17877 OpusDei	Opd	19	21	24	Qui timétis Dóminum, laudáte eum: * univérsum semen Jacob, glorificáte eum.
  17878 OpusDei	Opd	19	21	25	Tímeat eum omne semen Israël: * quóniam non sprevit, neque despéxit deprecatiónem páuperis:
  17879 OpusDei	Opd	19	21	25	Nec avértit fáciem suam a me: * et cum clamárem ad eum, exaudívit me.
  17880 OpusDei	Opd	19	21	26	Apud te laus mea in ecclésia magna: * vota mea reddam in conspéctu timéntium eum.
  17881 OpusDei	Opd	19	21	27	Edent páuperes, et saturabúntur: et laudábunt Dóminum qui requírunt eum: * vivent corda eórum in sǽculum sǽculi.
  17882 OpusDei	Opd	19	21	28	Reminiscéntur et converténtur ad Dóminum * univérsi fines terræ:
  17883 OpusDei	Opd	19	21	28	Et adorábunt in conspéctu ejus * univérsæ famíliæ géntium.
  17884 OpusDei	Opd	19	21	29	Quóniam Dómini est regnum: * et ipse dominábitur géntium.
  17885 OpusDei	Opd	19	21	30	Manducavérunt et adoravérunt omnes pingues terræ: * in conspéctu ejus cadent omnes qui descéndunt in terram.
  17886 OpusDei	Opd	19	21	31	Et ánima mea illi vivet: * et semen meum sérviet ipsi.
  17887 OpusDei	Opd	19	21	32	Annuntiábitur Dómino generátio ventúra: * et annuntiábunt cæli justítiam ejus pópulo qui nascétur, quem fecit Dóminus.
  17888 OpusDei	Opd	19	22	1	Dóminus regit me, et nihil mihi déerit: * in loco páscuæ ibi me collocávit.
  17889 OpusDei	Opd	19	22	2	Super aquam refectiónis educávit me: * ánimam meam convértit.
  17890 OpusDei	Opd	19	22	3	Dedúxit me super sémitas justítiæ, * propter nomen suum.
  17891 OpusDei	Opd	19	22	4	Nam, et si ambulávero in médio umbræ mortis, non timébo mala: * quóniam tu mecum es.
  17892 OpusDei	Opd	19	22	4	Virga tua, et báculus tuus: * ipsa me consoláta sunt.
  17893 OpusDei	Opd	19	22	5	Parásti in conspéctu meo mensam, * advérsus eos, qui tríbulant me.
  17894 OpusDei	Opd	19	22	5	Impinguásti in óleo caput meum: * et calix meus inébrians quam præclárus est!
  17895 OpusDei	Opd	19	22	6	Et misericórdia tua subsequétur me * ómnibus diébus vitæ meæ:
  17896 OpusDei	Opd	19	22	6	Et ut inhábitem in domo Dómini, * in longitúdinem diérum.
  17897 OpusDei	Opd	19	23	1	Dómini est terra, et plenitúdo ejus: * orbis terrárum, et univérsi qui hábitant in eo.
  17898 OpusDei	Opd	19	23	2	Quia ipse super mária fundávit eum: * et super flúmina præparávit eum.
  17899 OpusDei	Opd	19	23	3	Quis ascéndet in montem Dómini? * aut quis stabit in loco sancto ejus?
  17900 OpusDei	Opd	19	23	4	Ínnocens mánibus et mundo corde, * qui non accépit in vano ánimam suam, nec jurávit in dolo próximo suo.
  17901 OpusDei	Opd	19	23	5	Hic accípiet benedictiónem a Dómino: * et misericórdiam a Deo, salutári suo.
  17902 OpusDei	Opd	19	23	6	Hæc est generátio quæréntium eum, * quæréntium fáciem Dei Jacob.
  17903 OpusDei	Opd	19	23	7	Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
  17904 OpusDei	Opd	19	23	8	Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus fortis et potens: Dóminus potens in prǽlio.
  17905 OpusDei	Opd	19	23	9	Attóllite portas, príncipes, vestras, et elevámini, portæ æternáles: * et introíbit Rex glóriæ.
  17906 OpusDei	Opd	19	23	10	Quis est iste Rex glóriæ? * Dóminus virtútum ipse est Rex glóriæ.
  17907 OpusDei	Opd	19	24	1	Ad te, Dómine, levávi ánimam meam: * Deus meus, in te confído, non erubéscam.
  17908 OpusDei	Opd	19	24	3	Neque irrídeant me inimíci mei: * étenim univérsi, qui sústinent te, non confundéntur.
  17909 OpusDei	Opd	19	24	4	Confundántur omnes iníqua agéntes * supervácue.
  17910 OpusDei	Opd	19	24	4	Vias tuas, Dómine, demónstra mihi: * et sémitas tuas édoce me.
  17911 OpusDei	Opd	19	24	5	Dírige me in veritáte tua, et doce me: * quia tu es, Deus, salvátor meus, et te sustínui tota die.
  17912 OpusDei	Opd	19	24	6	Reminíscere miseratiónum tuárum, Dómine, * et misericordiárum tuárum, quæ a sǽculo sunt.
  17913 OpusDei	Opd	19	24	7	Delícta juventútis meæ, * et ignorántias meas ne memíneris.
  17914 OpusDei	Opd	19	24	7	Secúndum misericórdiam tuam meménto mei tu: * propter bonitátem tuam, Dómine.
  17915 OpusDei	Opd	19	24	8	Dulcis et rectus Dóminus: * propter hoc legem dabit delinquéntibus in via.
  17916 OpusDei	Opd	19	24	9	Díriget mansuétos in judício: * docébit mites vias suas.
  17917 OpusDei	Opd	19	24	10	Univérsæ viæ Dómini, misericórdia et véritas, * requiréntibus testaméntum ejus et testimónia ejus.
  17918 OpusDei	Opd	19	24	11	Propter nomen tuum, Dómine, propitiáberis peccáto meo: * multum est enim.
  17919 OpusDei	Opd	19	24	12	Quis est homo qui timet Dóminum? * legem státuit ei in via, quam elégit.
  17920 OpusDei	Opd	19	24	13	Ánima ejus in bonis demorábitur: * et semen ejus hereditábit terram.
  17921 OpusDei	Opd	19	24	14	Firmaméntum est Dóminus timéntibus eum: * et testaméntum ipsíus ut manifestétur illis.
  17922 OpusDei	Opd	19	24	15	Óculi mei semper ad Dóminum: * quóniam ipse evéllet de láqueo pedes meos.
  17923 OpusDei	Opd	19	24	16	Réspice in me, et miserére mei: * quia únicus et pauper sum ego.
  17924 OpusDei	Opd	19	24	17	Tribulatiónes cordis mei multiplicátæ sunt: * de necessitátibus meis érue me.
  17925 OpusDei	Opd	19	24	18	Vide humilitátem meam, et labórem meum: * et dimítte univérsa delícta mea.
  17926 OpusDei	Opd	19	24	19	Réspice inimícos meos quóniam multiplicáti sunt, * et ódio iníquo odérunt me.
  17927 OpusDei	Opd	19	24	20	Custódi ánimam meam, et érue me: * non erubéscam quóniam sperávi in te.
  17928 OpusDei	Opd	19	24	21	Innocéntes et recti adhæsérunt mihi: * quia sustínui te.
  17929 OpusDei	Opd	19	24	22	Líbera, Deus, Israël, * ex ómnibus tribulatiónibus suis.
  17930 OpusDei	Opd	19	25	1	Júdica me, Dómine, quóniam ego in innocéntia mea ingréssus sum: * et in Dómino sperans non infirmábor.
  17931 OpusDei	Opd	19	25	2	Proba me, Dómine, et tenta me: * ure renes meos et cor meum.
  17932 OpusDei	Opd	19	25	3	Quóniam misericórdia tua ante óculos meos est: * et complácui in veritáte tua.
  17933 OpusDei	Opd	19	25	4	Non sedi cum concílio vanitátis: * et cum iníqua geréntibus non introíbo.
  17934 OpusDei	Opd	19	25	5	Odívi ecclésiam malignántium: * et cum ímpiis non sedébo.
  17935 OpusDei	Opd	19	25	6	Lavábo inter innocéntes manus meas: * et circúmdabo altáre tuum, Dómine:
  17936 OpusDei	Opd	19	25	7	Ut áudiam vocem laudis, * et enárrem univérsa mirabília tua.
  17937 OpusDei	Opd	19	25	8	Dómine, diléxi decórem domus tuæ, * et locum habitatiónis glóriæ tuæ.
  17938 OpusDei	Opd	19	25	9	Ne perdas cum ímpiis, Deus, ánimam meam, * et cum viris sánguinum vitam meam:
  17939 OpusDei	Opd	19	25	10	In quorum mánibus iniquitátes sunt: * déxtera eórum repléta est munéribus.
  17940 OpusDei	Opd	19	25	11	Ego autem in innocéntia mea ingréssus sum: * rédime me, et miserére mei.
  17941 OpusDei	Opd	19	25	12	Pes meus stetit in dirécto: * in ecclésiis benedícam te, Dómine.
  17942 OpusDei	Opd	19	26	1	Dóminus illuminátio mea, et salus mea, * quem timébo?
  17943 OpusDei	Opd	19	26	1	Dóminus protéctor vitæ meæ, * a quo trepidábo?
  17944 OpusDei	Opd	19	26	2	Dum apprópiant super me nocéntes, * ut edant carnes meas:
  17945 OpusDei	Opd	19	26	2	Qui tríbulant me inimíci mei, * ipsi infirmáti sunt, et cecidérunt.
  17946 OpusDei	Opd	19	26	3	Si consístant advérsum me castra, * non timébit cor meum.
  17947 OpusDei	Opd	19	26	3	Si exsúrgat advérsum me prǽlium, * in hoc ego sperábo.
  17948 OpusDei	Opd	19	26	4	Unam pétii a Dómino, hanc requíram, * ut inhábitem in domo Dómini ómnibus diébus vitæ meæ:
  17949 OpusDei	Opd	19	26	4	Ut vídeam voluptátem Dómini, * et vísitem templum ejus.
  17950 OpusDei	Opd	19	26	5	Quóniam abscóndit me in tabernáculo suo: * in die malórum protéxit me in abscóndito tabernáculi sui.
  17951 OpusDei	Opd	19	26	6	In petra exaltávit me: * et nunc exaltávit caput meum super inimícos meos.
  17952 OpusDei	Opd	19	26	6	Circuívi, et immolávi in tabernáculo ejus hóstiam vociferatiónis: * cantábo, et psalmum dicam Dómino.
  17953 OpusDei	Opd	19	26	7	Exáudi, Dómine, vocem meam, qua clamávi ad te: * miserére mei, et exáudi me.
  17954 OpusDei	Opd	19	26	8	Tibi dixit cor meum, exquisívit te fácies mea: * fáciem tuam, Dómine, requíram.
  17955 OpusDei	Opd	19	26	9	Ne avértas fáciem tuam a me: * ne declínes in ira a servo tuo.
  17956 OpusDei	Opd	19	26	9	Adjútor meus esto: * ne derelínquas me, neque despícias me, Deus, salutáris meus.
  17957 OpusDei	Opd	19	26	10	Quóniam pater meus, et mater mea dereliquérunt me: * Dóminus autem assúmpsit me.
  17958 OpusDei	Opd	19	26	11	Legem pone mihi, Dómine, in via tua: * et dírige me in sémitam rectam propter inimícos meos.
  17959 OpusDei	Opd	19	26	12	Ne tradíderis me in ánimas tribulántium me: * quóniam insurrexérunt in me testes iníqui, et mentíta est iníquitas sibi.
  17960 OpusDei	Opd	19	26	13	Credo vidére bona Dómini * in terra vivéntium.
  17961 OpusDei	Opd	19	26	14	Exspécta Dóminum, viríliter age: * et confortétur cor tuum, et sústine Dóminum.
  17962 OpusDei	Opd	19	27	1	Ad te, Dómine, clamábo, Deus meus, ne síleas a me: * nequándo táceas a me, et assimilábor descendéntibus in lacum.
  17963 OpusDei	Opd	19	27	2	Exáudi, Dómine, vocem deprecatiónis meæ dum oro ad te: * dum extóllo manus meas ad templum sanctum tuum.
  17964 OpusDei	Opd	19	27	3	Ne simul trahas me cum peccatóribus: * et cum operántibus iniquitátem ne perdas me.
  17965 OpusDei	Opd	19	27	3	Qui loquúntur pacem cum próximo suo, * mala autem in córdibus eórum.
  17966 OpusDei	Opd	19	27	4	Da illis secúndum ópera eórum, * et secúndum nequítiam adinventiónum ipsórum.
  17967 OpusDei	Opd	19	27	4	Secúndum ópera mánuum eórum tríbue illis: * redde retributiónem eórum ipsis.
  17968 OpusDei	Opd	19	27	5	Quóniam non intellexérunt ópera Dómini, et in ópera mánuum ejus * déstrues illos, et non ædificábis eos.
  17969 OpusDei	Opd	19	27	6	Benedíctus Dóminus: * quóniam exaudívit vocem deprecatiónis meæ.
  17970 OpusDei	Opd	19	27	7	Dóminus adjútor meus, et protéctor meus: * in ipso sperávit cor meum, et adjútus sum.
  17971 OpusDei	Opd	19	27	7	Et reflóruit caro mea: * et ex voluntáte mea confitébor ei.
  17972 OpusDei	Opd	19	27	8	Dóminus fortitúdo plebis suæ: * et protéctor salvatiónum Christi sui est.
  17973 OpusDei	Opd	19	27	9	Salvum fac pópulum tuum, Dómine, et bénedic hereditáti tuæ: * et rege eos, et extólle illos usque in ætérnum.
  17974 OpusDei	Opd	19	28	1	Afférte Dómino, fílii Dei: * afférte Dómino fílios aríetum.
  17975 OpusDei	Opd	19	28	2	Afférte Dómino glóriam et honórem, afférte Dómino glóriam nómini ejus: * adoráte Dóminum in átrio sancto ejus.
  17976 OpusDei	Opd	19	28	3	Vox Dómini super aquas, Deus majestátis intónuit: * Dóminus super aquas multas.
  17977 OpusDei	Opd	19	28	4	Vox Dómini in virtúte: * vox Dómini in magnificéntia.
  17978 OpusDei	Opd	19	28	5	Vox Dómini confringéntis cedros: * et confrínget Dóminus cedros Líbani:
  17979 OpusDei	Opd	19	28	6	Et commínuet eas tamquam vítulum Líbani: * et diléctus quemádmodum fílius unicórnium.
  17980 OpusDei	Opd	19	28	7	Vox Dómini intercidéntis flammam ignis: * vox Dómini concutiéntis desértum: et commovébit Dóminus desértum Cades.
  17981 OpusDei	Opd	19	28	9	Vox Dómini præparántis cervos, et revelábit condénsa: * et in templo ejus omnes dicent glóriam.
  17982 OpusDei	Opd	19	28	10	Dóminus dilúvium inhabitáre facit: * et sedébit Dóminus Rex in ætérnum.
  17983 OpusDei	Opd	19	28	11	Dóminus virtútem pópulo suo dabit: * Dóminus benedícet pópulo suo in pace.
  17984 OpusDei	Opd	19	29	2	Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me: * nec delectásti inimícos meos super me.
  17985 OpusDei	Opd	19	29	3	Dómine, Deus meus, clamávi ad te, * et sanásti me.
  17986 OpusDei	Opd	19	29	4	Dómine, eduxísti ab inférno ánimam meam: * salvásti me a descendéntibus in lacum.
  17987 OpusDei	Opd	19	29	5	Psállite Dómino, sancti ejus: * et confitémini memóriæ sanctitátis ejus.
  17988 OpusDei	Opd	19	29	6	Quóniam ira in indignatióne ejus: * et vita in voluntáte ejus.
  17989 OpusDei	Opd	19	29	6	Ad vésperum demorábitur fletus: * et ad matutínum lætítia.
  17990 OpusDei	Opd	19	29	7	Ego autem dixi in abundántia mea: * Non movébor in ætérnum.
  17991 OpusDei	Opd	19	29	8	Dómine, in voluntáte tua, * præstitísti decóri meo virtútem.
  17992 OpusDei	Opd	19	29	8	Avertísti fáciem tuam a me, * et factus sum conturbátus.
  17993 OpusDei	Opd	19	29	9	Ad te, Dómine, clamábo: * et ad Deum meum deprecábor.
  17994 OpusDei	Opd	19	29	10	Quæ utílitas in sánguine meo, * dum descéndo in corruptiónem?
  17995 OpusDei	Opd	19	29	10	Numquid confitébitur tibi pulvis, * aut annuntiábit veritátem tuam?
  17996 OpusDei	Opd	19	29	11	Audívit Dóminus, et misértus est mei: * Dóminus factus est adjútor meus.
  17997 OpusDei	Opd	19	29	12	Convertísti planctum meum in gáudium mihi: * conscidísti saccum meum, et circumdedísti me lætítia:
  17998 OpusDei	Opd	19	29	13	Ut cantet tibi glória mea, et non compúngar: * Dómine, Deus meus, in ætérnum confitébor tibi.
  17999 OpusDei	Opd	19	30	2	In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum: * in justítia tua líbera me.
  18000 OpusDei	Opd	19	30	3	Inclína ad me aurem tuam, * accélera ut éruas me.
  18001 OpusDei	Opd	19	30	3	Esto mihi in Deum protectórem, et in domum refúgii: * ut salvum me fácias.
  18002 OpusDei	Opd	19	30	4	Quóniam fortitúdo mea, et refúgium meum es tu: * et propter nomen tuum dedúces me, et enútries me.
  18003 OpusDei	Opd	19	30	5	Edúces me de láqueo hoc, quem abscondérunt mihi: * quóniam tu es protéctor meus.
  18004 OpusDei	Opd	19	30	6	In manus tuas comméndo spíritum meum: * redemísti me, Dómine, Deus veritátis.
  18005 OpusDei	Opd	19	30	7	Odísti observántes vanitátes, * supervácue.
  18006 OpusDei	Opd	19	30	7	Ego autem in Dómino sperávi: * exsultábo, et lætábor in misericórdia tua.
  18007 OpusDei	Opd	19	30	8	Quóniam respexísti humilitátem meam, * salvásti de necessitátibus ánimam meam.
  18008 OpusDei	Opd	19	30	9	Nec conclusísti me in mánibus inimíci: * statuísti in loco spatióso pedes meos.
  18009 OpusDei	Opd	19	30	10	Miserére mei, Dómine, quóniam tríbulor: * conturbátus est in ira óculus meus, ánima mea, et venter meus:
  18010 OpusDei	Opd	19	30	11	Quóniam defécit in dolóre vita mea: * et anni mei in gemítibus.
  18011 OpusDei	Opd	19	30	11	Infirmáta est in paupertáte virtus mea: * et ossa mea conturbáta sunt.
  18012 OpusDei	Opd	19	30	12	Super omnes inimícos meos factus sum oppróbrium et vicínis meis valde: * et timor notis meis.
  18013 OpusDei	Opd	19	30	12	Qui vidébant me, foras fugérunt a me: * oblivióni datus sum, tamquam mórtuus a corde.
  18014 OpusDei	Opd	19	30	13	Factus sum tamquam vas pérditum: * quóniam audívi vituperatiónem multórum commorántium in circúitu.
  18015 OpusDei	Opd	19	30	14	In eo dum convenírent simul advérsum me, * accípere ánimam meam consiliáti sunt.
  18016 OpusDei	Opd	19	30	15	Ego autem in te sperávi, Dómine: * dixi: Deus meus es tu: in mánibus tuis sortes meæ.
  18017 OpusDei	Opd	19	30	16	Éripe me de manu inimicórum meórum, * et a persequéntibus me.
  18018 OpusDei	Opd	19	30	17	Illústra fáciem tuam super servum tuum, salvum me fac in misericórdia tua: * Dómine, non confúndar, quóniam invocávi te.
  18019 OpusDei	Opd	19	30	18	Erubéscant ímpii, et deducántur in inférnum: * muta fiant lábia dolósa.
  18020 OpusDei	Opd	19	30	19	Quæ loquúntur advérsus justum iniquitátem: * in supérbia, et in abusióne.
  18021 OpusDei	Opd	19	30	20	Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, * quam abscondísti timéntibus te.
  18022 OpusDei	Opd	19	30	20	Perfecísti eis, qui sperant in te, * in conspéctu filiórum hóminum.
  18023 OpusDei	Opd	19	30	21	Abscóndes eos in abscóndito faciéi tuæ * a conturbatióne hóminum.
  18024 OpusDei	Opd	19	30	21	Próteges eos in tabernáculo tuo * a contradictióne linguárum.
  18025 OpusDei	Opd	19	30	22	Benedíctus Dóminus: * quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi in civitáte muníta.
  18026 OpusDei	Opd	19	30	23	Ego autem dixi in excéssu mentis meæ: * Projéctus sum a fácie oculórum tuórum.
  18027 OpusDei	Opd	19	30	23	Ídeo exaudísti vocem oratiónis meæ, * dum clamárem ad te.
  18028 OpusDei	Opd	19	30	24	Dilígite Dóminum omnes sancti ejus: * quóniam veritátem requíret Dóminus, et retríbuet abundánter faciéntibus supérbiam.
  18029 OpusDei	Opd	19	30	25	Viríliter ágite, et confortétur cor vestrum, * omnes, qui sperátis in Dómino.
  18030 OpusDei	Opd	19	31	1	Beáti quorum remíssæ sunt iniquitátes: * et quorum tecta sunt peccáta.
  18031 OpusDei	Opd	19	31	2	Beátus vir, cui non imputávit Dóminus peccátum, * nec est in spíritu ejus dolus.
  18032 OpusDei	Opd	19	31	3	Quóniam tácui, inveteravérunt ossa mea, * dum clamárem tota die.
  18033 OpusDei	Opd	19	31	4	Quóniam die ac nocte graváta est super me manus tua: * convérsus sum in ærúmna mea, dum confígitur spina.
  18034 OpusDei	Opd	19	31	5	Delíctum meum cógnitum tibi feci: * et injustítiam meam non abscóndi.
  18035 OpusDei	Opd	19	31	5	Dixi: Confitébor advérsum me injustítiam meam Dómino: * et tu remisísti impietátem peccáti mei.
  18036 OpusDei	Opd	19	31	6	Pro hac orábit ad te omnis sanctus, * in témpore opportúno.
  18037 OpusDei	Opd	19	31	6	Verúmtamen in dilúvio aquárum multárum, * ad eum non approximábunt.
  18038 OpusDei	Opd	19	31	7	Tu es refúgium meum a tribulatióne, quæ circúmdedit me: * exsultátio mea, érue me a circumdántibus me.
  18039 OpusDei	Opd	19	31	8	Intelléctum tibi dabo, et ínstruam te in via hac, qua gradiéris: * firmábo super te óculos meos.
  18040 OpusDei	Opd	19	31	9	Nolíte fíeri sicut equus et mulus, * quibus non est intelléctus.
  18041 OpusDei	Opd	19	31	9	In camo et freno maxíllas eórum constrínge, * qui non appróximant ad te.
  18042 OpusDei	Opd	19	31	10	Multa flagélla peccatóris, * sperántem autem in Dómino misericórdia circúmdabit.
  18043 OpusDei	Opd	19	31	11	Lætámini in Dómino et exsultáte, justi, * et gloriámini, omnes recti corde.
  18044 OpusDei	Opd	19	32	1	Exsultáte, justi, in Dómino: * rectos decet collaudátio.
  18045 OpusDei	Opd	19	32	2	Confitémini Dómino in cíthara: * in psaltério decem chordárum psállite illi.
  18046 OpusDei	Opd	19	32	3	Cantáte ei cánticum novum: * bene psállite ei in vociferatióne.
  18047 OpusDei	Opd	19	32	4	Quia rectum est verbum Dómini, * et ómnia ópera ejus in fide.
  18048 OpusDei	Opd	19	32	5	Díligit misericórdiam et judícium: * misericórdia Dómini plena est terra.
  18049 OpusDei	Opd	19	32	6	Verbo Dómini cæli firmáti sunt: * et spíritu oris ejus omnis virtus eórum.
  18050 OpusDei	Opd	19	32	7	Cóngregans sicut in utre aquas maris: * ponens in thesáuris abýssos.
  18051 OpusDei	Opd	19	32	8	Tímeat Dóminum omnis terra: * ab eo autem commoveántur omnes inhabitántes orbem.
  18052 OpusDei	Opd	19	32	9	Quóniam ipse dixit, et facta sunt: * ipse mandávit, et creáta sunt.
  18053 OpusDei	Opd	19	32	10	Dóminus díssipat consília géntium: * réprobat autem cogitatiónes populórum, et réprobat consília príncipum.
  18054 OpusDei	Opd	19	32	11	Consílium autem Dómini in ætérnum manet: * cogitatiónes cordis ejus in generatióne et generatiónem.
  18055 OpusDei	Opd	19	32	12	Beáta gens, cujus est Dóminus, Deus ejus: * pópulus, quem elégit in hereditátem sibi.
  18056 OpusDei	Opd	19	32	13	De cælo respéxit Dóminus: * vidit omnes fílios hóminum.
  18057 OpusDei	Opd	19	32	14	De præparáto habitáculo suo * respéxit super omnes, qui hábitant terram.
  18058 OpusDei	Opd	19	32	15	Qui finxit sigillátim corda eórum: * qui intéllegit ómnia ópera eórum.
  18059 OpusDei	Opd	19	32	16	Non salvátur rex per multam virtútem: * et gigas non salvábitur in multitúdine virtútis suæ.
  18060 OpusDei	Opd	19	32	17	Fallax equus ad salútem: * in abundántia autem virtútis suæ non salvábitur.
  18061 OpusDei	Opd	19	32	18	Ecce, óculi Dómini super metuéntes eum: * et in eis, qui sperant super misericórdia ejus:
  18062 OpusDei	Opd	19	32	19	Ut éruat a morte ánimas eórum: * et alat eos in fame.
  18063 OpusDei	Opd	19	32	20	Ánima nostra sústinet Dóminum: * quóniam adjútor et protéctor noster est.
  18064 OpusDei	Opd	19	32	21	Quia in eo lætábitur cor nostrum: * et in nómine sancto ejus sperávimus.
  18065 OpusDei	Opd	19	32	22	Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos: * quemádmodum sperávimus in te.
  18066 OpusDei	Opd	19	33	2	Benedícam Dóminum in omni témpore: * semper laus ejus in ore meo.
  18067 OpusDei	Opd	19	33	3	In Dómino laudábitur ánima mea: * áudiant mansuéti, et læténtur.
  18068 OpusDei	Opd	19	33	4	Magnificáte Dóminum mecum: * et exaltémus nomen ejus in idípsum.
  18069 OpusDei	Opd	19	33	5	Exquisívi Dóminum, et exaudívit me: * et ex ómnibus tribulatiónibus meis erípuit me.
  18070 OpusDei	Opd	19	33	6	Accédite ad eum, et illuminámini: * et fácies vestræ non confundéntur.
  18071 OpusDei	Opd	19	33	7	Iste pauper clamávit, et Dóminus exaudívit eum: * et de ómnibus tribulatiónibus ejus salvávit eum.
  18072 OpusDei	Opd	19	33	8	Immíttet Ángelus Dómini in circúitu timéntium eum: * et erípiet eos.
  18073 OpusDei	Opd	19	33	9	Gustáte, et vidéte quóniam suávis est Dóminus: * beátus vir, qui sperat in eo.
  18074 OpusDei	Opd	19	33	10	Timéte Dóminum, omnes sancti ejus: * quóniam non est inópia timéntibus eum.
  18075 OpusDei	Opd	19	33	11	Dívites eguérunt et esuriérunt: * inquiréntes autem Dóminum non minuéntur omni bono.
  18076 OpusDei	Opd	19	33	12	Veníte, fílii, audíte me: * timórem Dómini docébo vos.
  18077 OpusDei	Opd	19	33	13	Quis est homo qui vult vitam: * díligit dies vidére bonos?
  18078 OpusDei	Opd	19	33	14	Próhibe linguam tuam a malo: * et lábia tua ne loquántur dolum.
  18079 OpusDei	Opd	19	33	15	Divérte a malo, et fac bonum: * inquíre pacem, et perséquere eam.
  18080 OpusDei	Opd	19	33	16	Óculi Dómini super justos: * et aures ejus in preces eórum.
  18081 OpusDei	Opd	19	33	17	Vultus autem Dómini super faciéntes mala: * ut perdat de terra memóriam eórum.
  18082 OpusDei	Opd	19	33	18	Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: * et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.
  18083 OpusDei	Opd	19	33	19	Juxta est Dóminus iis, qui tribuláto sunt corde: * et húmiles spíritu salvábit.
  18084 OpusDei	Opd	19	33	20	Multæ tribulatiónes justórum: * et de ómnibus his liberábit eos Dóminus.
  18085 OpusDei	Opd	19	33	21	Custódit Dóminus ómnia ossa eórum: * unum ex his non conterétur.
  18086 OpusDei	Opd	19	33	22	Mors peccatórum péssima: * et qui odérunt justum, delínquent.
  18087 OpusDei	Opd	19	33	23	Rédimet Dóminus ánimas servórum suórum: * et non delínquent omnes qui sperant in eo.
  18088 OpusDei	Opd	19	34	1	Júdica, Dómine, nocéntes me, * expúgna impugnántes me.
  18089 OpusDei	Opd	19	34	2	Apprehénde arma et scutum: * et exsúrge in adjutórium mihi.
  18090 OpusDei	Opd	19	34	3	Effúnde frámeam, et conclúde advérsus eos, qui persequúntur me: * dic ánimæ meæ: Salus tua ego sum.
  18091 OpusDei	Opd	19	34	4	Confundántur et revereántur, * quæréntes ánimam meam.
  18092 OpusDei	Opd	19	34	4	Avertántur retrórsum, et confundántur * cogitántes mihi mala.
  18093 OpusDei	Opd	19	34	5	Fiant tamquam pulvis ante fáciem venti: * et Ángelus Dómini coárctans eos.
  18094 OpusDei	Opd	19	34	6	Fiat via illórum ténebræ et lúbricum: * et Ángelus Dómini pérsequens eos.
  18095 OpusDei	Opd	19	34	7	Quóniam gratis abscondérunt mihi intéritum láquei sui: * supervácue exprobravérunt ánimam meam.
  18096 OpusDei	Opd	19	34	8	Véniat illi láqueus, quem ignórat: et cáptio, quam abscóndit, apprehéndat eum: * et in láqueum cadat in ipsum.
  18097 OpusDei	Opd	19	34	9	Ánima autem mea exsultábit in Dómino: * et delectábitur super salutári suo.
  18098 OpusDei	Opd	19	34	10	Ómnia ossa mea dicent: * Dómine, quis símilis tibi?
  18099 OpusDei	Opd	19	34	10	Erípiens ínopem de manu fortiórum ejus: * egénum et páuperem a diripiéntibus eum.
  18100 OpusDei	Opd	19	34	11	Surgéntes testes iníqui, * quæ ignorábam interrogábant me.
  18101 OpusDei	Opd	19	34	12	Retribuébant mihi mala pro bonis: * sterilitátem ánimæ meæ.
  18102 OpusDei	Opd	19	34	13	Ego autem cum mihi molésti essent, * induébar cilício.
  18103 OpusDei	Opd	19	34	13	Humiliábam in jejúnio ánimam meam: * et orátio mea in sinu meo convertétur.
  18104 OpusDei	Opd	19	34	14	Quasi próximum, et quasi fratrem nostrum, sic complacébam: * quasi lugens et contristátus, sic humiliábar.
  18105 OpusDei	Opd	19	34	15	Et advérsum me lætáti sunt, et convenérunt: * congregáta sunt super me flagélla, et ignorávi.
  18106 OpusDei	Opd	19	34	16	Dissipáti sunt, nec compúncti, tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne: * frenduérunt super me déntibus suis.
  18107 OpusDei	Opd	19	34	17	Dómine, quando respícies? * restítue ánimam meam a malignitáte eórum, a leónibus únicam meam.
  18108 OpusDei	Opd	19	34	18	Confitébor tibi in ecclésia magna, * in pópulo gravi laudábo te.
  18109 OpusDei	Opd	19	34	19	Non supergáudeant mihi qui adversántur mihi iníque: * qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.
  18110 OpusDei	Opd	19	34	20	Quóniam mihi quidem pacífice loquebántur: * et in iracúndia terræ loquéntes, dolos cogitábant.
  18111 OpusDei	Opd	19	34	21	Et dilatavérunt super me os suum: * dixérunt: Euge, euge, vidérunt óculi nostri.
  18112 OpusDei	Opd	19	34	22	Vidísti, Dómine, ne síleas: * Dómine, ne discédas a me.
  18113 OpusDei	Opd	19	34	23	Exsúrge et inténde judício meo: * Deus meus, et Dóminus meus in causam meam.
  18114 OpusDei	Opd	19	34	24	Júdica me secúndum justítiam tuam, Dómine, Deus meus, * et non supergáudeant mihi.
  18115 OpusDei	Opd	19	34	25	Non dicant in córdibus suis: Euge, euge, ánimæ nostræ: * nec dicant: Devorávimus eum.
  18116 OpusDei	Opd	19	34	26	Erubéscant et revereántur simul, * qui gratulántur malis meis.
  18117 OpusDei	Opd	19	34	26	Induántur confusióne et reveréntia * qui magna loquúntur super me.
  18118 OpusDei	Opd	19	34	27	Exsúltent et læténtur qui volunt justítiam meam: * et dicant semper: Magnificétur Dóminus qui volunt pacem servi ejus.
  18119 OpusDei	Opd	19	34	28	Et lingua mea meditábitur justítiam tuam, * tota die laudem tuam.
  18120 OpusDei	Opd	19	35	2	Dixit injústus ut delínquat in semetípso: * non est timor Dei ante óculos ejus.
  18121 OpusDei	Opd	19	35	3	Quóniam dolóse egit in conspéctu ejus: * ut inveniátur iníquitas ejus ad ódium.
  18122 OpusDei	Opd	19	35	4	Verba oris ejus iníquitas, et dolus: * nóluit intellégere ut bene ágeret.
  18123 OpusDei	Opd	19	35	5	Iniquitátem meditátus est in cubíli suo: * ástitit omni viæ non bonæ, malítiam autem non odívit.
  18124 OpusDei	Opd	19	35	6	Dómine, in cælo misericórdia tua: * et véritas tua usque ad nubes.
  18125 OpusDei	Opd	19	35	7	Justítia tua sicut montes Dei: * judícia tua abýssus multa.
  18126 OpusDei	Opd	19	35	7	Hómines, et juménta salvábis, Dómine: * quemádmodum multiplicásti misericórdiam tuam, Deus.
  18127 OpusDei	Opd	19	35	8	Fílii autem hóminum, * in tégmine alárum tuárum sperábunt.
  18128 OpusDei	Opd	19	35	9	Inebriabúntur ab ubertáte domus tuæ: * et torrénte voluptátis tuæ potábis eos.
  18129 OpusDei	Opd	19	35	10	Quóniam apud te est fons vitæ: * et in lúmine tuo vidébimus lumen.
  18130 OpusDei	Opd	19	35	11	Præténde misericórdiam tuam sciéntibus te, * et justítiam tuam his, qui recto sunt corde.
  18131 OpusDei	Opd	19	35	12	Non véniat mihi pes supérbiæ: * et manus peccatóris non móveat me.
  18132 OpusDei	Opd	19	35	13	Ibi cecidérunt qui operántur iniquitátem: * expúlsi sunt, nec potuérunt stare.
  18133 OpusDei	Opd	19	36	1	Noli æmulári in malignántibus: * neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
  18134 OpusDei	Opd	19	36	2	Quóniam tamquam fænum velóciter aréscent: * et quemádmodum ólera herbárum cito décident.
  18135 OpusDei	Opd	19	36	3	Spera in Dómino, et fac bonitátem: * et inhábita terram, et pascéris in divítiis ejus.
  18136 OpusDei	Opd	19	36	4	Delectáre in Dómino: * et dabit tibi petitiónes cordis tui.
  18137 OpusDei	Opd	19	36	5	Revéla Dómino viam tuam, et spera in eo: * et ipse fáciet.
  18138 OpusDei	Opd	19	36	6	Et edúcet quasi lumen justítiam tuam: et judícium tuum tamquam merídiem: * súbditus esto Dómino, et ora eum.
  18139 OpusDei	Opd	19	36	7	Noli æmulári in eo, qui prosperátur in via sua: * in hómine faciénte injustítias.
  18140 OpusDei	Opd	19	36	8	Désine ab ira, et derelínque furórem: * noli æmulári ut malignéris.
  18141 OpusDei	Opd	19	36	9	Quóniam qui malignántur, exterminabúntur: * sustinéntes autem Dóminum, ipsi hereditábunt terram.
  18142 OpusDei	Opd	19	36	10	Et adhuc pusíllum, et non erit peccátor: * et quǽres locum ejus et non invénies.
  18143 OpusDei	Opd	19	36	11	Mansuéti autem hereditábunt terram: * et delectabúntur in multitúdine pacis.
  18144 OpusDei	Opd	19	36	12	Observábit peccátor justum: * et stridébit super eum déntibus suis.
  18145 OpusDei	Opd	19	36	13	Dóminus autem irridébit eum: * quóniam próspicit quod véniet dies ejus.
  18146 OpusDei	Opd	19	36	14	Gládium evaginavérunt peccatóres: * intendérunt arcum suum,
  18147 OpusDei	Opd	19	36	14	Ut deíciant páuperem et ínopem: * ut trucídent rectos corde.
  18148 OpusDei	Opd	19	36	15	Gládius eórum intret in corda ipsórum: * et arcus eórum confringátur.
  18149 OpusDei	Opd	19	36	16	Mélius est módicum justo, * super divítias peccatórum multas.
  18150 OpusDei	Opd	19	36	17	Quóniam brácchia peccatórum conteréntur: * confírmat autem justos Dóminus.
  18151 OpusDei	Opd	19	36	18	Novit Dóminus dies immaculatórum: * et heréditas eórum in ætérnum erit.
  18152 OpusDei	Opd	19	36	19	Non confundéntur in témpore malo, et in diébus famis saturabúntur: * quia peccatóres períbunt.
  18153 OpusDei	Opd	19	36	20	Inimíci vero Dómini mox ut honorificáti fúerint et exaltáti: * deficiéntes, quemádmodum fumus defícient.
  18154 OpusDei	Opd	19	36	21	Mutuábitur peccátor, et non solvet: * justus autem miserétur et tríbuet.
  18155 OpusDei	Opd	19	36	22	Quia benedicéntes ei hereditábunt terram: * maledicéntes autem ei disperíbunt.
  18156 OpusDei	Opd	19	36	23	Apud Dóminum gressus hóminis dirigéntur: * et viam ejus volet.
  18157 OpusDei	Opd	19	36	24	Cum cecíderit non collidétur: * quia Dóminus suppónit manum suam.
  18158 OpusDei	Opd	19	36	25	Júnior fui, étenim sénui: * et non vidi justum derelíctum, nec semen ejus quǽrens panem.
  18159 OpusDei	Opd	19	36	26	Tota die miserétur et cómmodat: * et semen illíus in benedictióne erit.
  18160 OpusDei	Opd	19	36	27	Declína a malo, et fac bonum: * et inhábita in sǽculum sǽculi.
  18161 OpusDei	Opd	19	36	28	Quia Dóminus amat judícium, et non derelínquet sanctos suos: * in ætérnum conservabúntur.
  18162 OpusDei	Opd	19	36	28	Injústi puniéntur: * et semen impiórum períbit.
  18163 OpusDei	Opd	19	36	29	Justi autem hereditábunt terram: * et inhabitábunt in sǽculum sǽculi super eam.
  18164 OpusDei	Opd	19	36	30	Os justi meditábitur sapiéntiam, * et lingua ejus loquétur judícium.
  18165 OpusDei	Opd	19	36	31	Lex Dei ejus in corde ipsíus, * et non supplantabúntur gressus ejus.
  18166 OpusDei	Opd	19	36	32	Consíderat peccátor justum: * et quǽrit mortificáre eum.
  18167 OpusDei	Opd	19	36	33	Dóminus autem non derelínquet eum in mánibus ejus: * nec damnábit eum, cum judicábitur illi.
  18168 OpusDei	Opd	19	36	34	Exspécta Dóminum, et custódi viam ejus: et exaltábit te ut hereditáte cápias terram: * cum períerint peccatóres vidébis.
  18169 OpusDei	Opd	19	36	35	Vidi ímpium superexaltátum, * et elevátum sicut cedros Líbani.
  18170 OpusDei	Opd	19	36	36	Et transívi, et ecce non erat: * et quæsívi eum, et non est invéntus locus ejus.
  18171 OpusDei	Opd	19	36	37	Custódi innocéntiam, et vide æquitátem: * quóniam sunt relíquiæ hómini pacífico.
  18172 OpusDei	Opd	19	36	38	Injústi autem disperíbunt simul: * relíquiæ impiórum interíbunt.
  18173 OpusDei	Opd	19	36	39	Salus autem justórum a Dómino: * et protéctor eórum in témpore tribulatiónis.
  18174 OpusDei	Opd	19	36	40	Et adjuvábit eos Dóminus et liberábit eos: * et éruet eos a peccatóribus, et salvábit eos: quia speravérunt in eo.
  18175 OpusDei	Opd	19	37	2	Dómine, ne in furóre tuo árguas me, * neque in ira tua corrípias me.
  18176 OpusDei	Opd	19	37	3	Quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi: * et confirmásti super me manum tuam.
  18177 OpusDei	Opd	19	37	4	Non est sánitas in carne mea a fácie iræ tuæ: * non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.
  18178 OpusDei	Opd	19	37	5	Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum: * et sicut onus grave gravátæ sunt super me.
  18179 OpusDei	Opd	19	37	6	Putruérunt et corrúptæ sunt cicatríces meæ, * a fácie insipiéntiæ meæ.
  18180 OpusDei	Opd	19	37	7	Miser factus sum, et curvátus sum usque in finem: * tota die contristátus ingrediébar.
  18181 OpusDei	Opd	19	37	8	Quóniam lumbi mei impléti sunt illusiónibus: * et non est sánitas in carne mea.
  18182 OpusDei	Opd	19	37	9	Afflíctus sum, et humiliátus sum nimis: * rugiébam a gémitu cordis mei.
  18183 OpusDei	Opd	19	37	10	Dómine, ante te omne desidérium meum: * et gémitus meus a te non est abscónditus.
  18184 OpusDei	Opd	19	37	11	Cor meum conturbátum est, derelíquit me virtus mea: * et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum.
  18185 OpusDei	Opd	19	37	12	Amíci mei, et próximi mei * advérsum me appropinquavérunt, et stetérunt.
  18186 OpusDei	Opd	19	37	12	Et qui juxta me erant, de longe stetérunt: * et vim faciébant qui quærébant ánimam meam.
  18187 OpusDei	Opd	19	37	13	Et qui inquirébant mala mihi, locúti sunt vanitátes: * et dolos tota die meditabántur.
  18188 OpusDei	Opd	19	37	14	Ego autem tamquam surdus non audiébam: * et sicut mutus non apériens os suum.
  18189 OpusDei	Opd	19	37	15	Et factus sum sicut homo non áudiens: * et non habens in ore suo redargutiónes.
  18190 OpusDei	Opd	19	37	16	Quóniam in te, Dómine, sperávi: * tu exáudies me, Dómine, Deus meus.
  18191 OpusDei	Opd	19	37	17	Quia dixi: Nequándo supergáudeant mihi inimíci mei: * et dum commovéntur pedes mei, super me magna locúti sunt.
  18192 OpusDei	Opd	19	37	18	Quóniam ego in flagélla parátus sum: * et dolor meus in conspéctu meo semper.
  18193 OpusDei	Opd	19	37	19	Quóniam iniquitátem meam annuntiábo: * et cogitábo pro peccáto meo.
  18194 OpusDei	Opd	19	37	20	Inimíci autem mei vivunt, et confirmáti sunt super me: * et multiplicáti sunt qui odérunt me iníque.
  18195 OpusDei	Opd	19	37	21	Qui retríbuunt mala pro bonis, detrahébant mihi: * quóniam sequébar bonitátem.
  18196 OpusDei	Opd	19	37	22	Ne derelínquas me, Dómine, Deus meus: * ne discésseris a me.
  18197 OpusDei	Opd	19	37	23	Inténde in adjutórium meum, * Dómine, Deus, salútis meæ.
  18198 OpusDei	Opd	19	38	2	Dixi: Custódiam vias meas: * ut non delínquam in lingua mea.
  18199 OpusDei	Opd	19	38	2	Pósui ori meo custódiam, * cum consísteret peccátor advérsum me.
  18200 OpusDei	Opd	19	38	3	Obmútui, et humiliátus sum, et sílui a bonis: * et dolor meus renovátus est.
  18201 OpusDei	Opd	19	38	4	Concáluit cor meum intra me: * et in meditatióne mea exardéscet ignis.
  18202 OpusDei	Opd	19	38	5	Locútus sum in lingua mea: * Notum fac mihi, Dómine, finem meum.
  18203 OpusDei	Opd	19	38	5	Et númerum diérum meórum quis est: * ut sciam quid desit mihi.
  18204 OpusDei	Opd	19	38	6	Ecce mensurábiles posuísti dies meos: * et substántia mea tamquam níhilum ante te.
  18205 OpusDei	Opd	19	38	6	Verúmtamen univérsa vánitas, * omnis homo vivens.
  18206 OpusDei	Opd	19	38	7	Verúmtamen in imágine pertránsit homo: * sed et frustra conturbátur.
  18207 OpusDei	Opd	19	38	7	Thesaurízat: * et ignórat cui congregábit ea.
  18208 OpusDei	Opd	19	38	8	Et nunc quæ est exspectátio mea? Nonne Dóminus? * Et substántia mea apud te est.
  18209 OpusDei	Opd	19	38	9	Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me: * oppróbrium insipiénti dedísti me.
  18210 OpusDei	Opd	19	38	10	Obmútui, et non apérui os meum, quóniam tu fecísti: * ámove a me plagas tuas.
  18211 OpusDei	Opd	19	38	12	A fortitúdine manus tuæ ego deféci in increpatiónibus: * propter iniquitátem corripuísti hóminem.
  18212 OpusDei	Opd	19	38	12	Et tabéscere fecísti sicut aráneam ánimam ejus: * verúmtamen vane conturbátur omnis homo.
  18213 OpusDei	Opd	19	38	13	Exáudi oratiónem meam, Dómine, et deprecatiónem meam: * áuribus pércipe lácrimas meas.
  18214 OpusDei	Opd	19	38	13	Ne síleas: quóniam ádvena ego sum apud te, et peregrínus, * sicut omnes patres mei.
  18215 OpusDei	Opd	19	38	14	Remítte mihi, ut refrígerer priúsquam ábeam, * et ámplius non ero.
  18216 OpusDei	Opd	19	39	2	Exspéctans exspectávi Dóminum, * et inténdit mihi.
  18217 OpusDei	Opd	19	39	3	Et exaudívit preces meas: * et edúxit me de lacu misériæ, et de luto fæcis.
  18218 OpusDei	Opd	19	39	3	Et státuit super petram pedes meos: * et diréxit gressus meos.
  18219 OpusDei	Opd	19	39	4	Et immísit in os meum cánticum novum, * carmen Deo nostro.
  18220 OpusDei	Opd	19	39	4	Vidébunt multi, et timébunt: * et sperábunt in Dómino.
  18221 OpusDei	Opd	19	39	5	Beátus vir, cujus est nomen Dómini spes ejus: * et non respéxit in vanitátes et insánias falsas.
  18222 OpusDei	Opd	19	39	6	Multa fecísti tu, Dómine, Deus meus, mirabília tua: * et cogitatiónibus tuis non est qui símilis sit tibi.
  18223 OpusDei	Opd	19	39	6	Annuntiávi et locútus sum: * multiplicáti sunt super númerum.
  18224 OpusDei	Opd	19	39	7	Sacrifícium et oblatiónem noluísti: * aures autem perfecísti mihi.
  18225 OpusDei	Opd	19	39	7	Holocáustum et pro peccáto non postulásti: * tunc dixi: Ecce, vénio.
  18226 OpusDei	Opd	19	39	8	In cápite libri scriptum est de me ut fácerem voluntátem tuam: * Deus meus, vólui, et legem tuam in médio cordis mei.
  18227 OpusDei	Opd	19	39	10	Annuntiávi justítiam tuam in ecclésia magna, * ecce, lábia mea non prohibébo: Dómine, tu scisti.
  18228 OpusDei	Opd	19	39	11	Justítiam tuam non abscóndi in corde meo: * veritátem tuam et salutáre tuum dixi.
  18229 OpusDei	Opd	19	39	11	Non abscóndi misericórdiam tuam et veritátem tuam * a concílio multo.
  18230 OpusDei	Opd	19	39	12	Tu autem, Dómine, ne longe fácias miseratiónes tuas a me: * misericórdia tua et véritas tua semper suscepérunt me.
  18231 OpusDei	Opd	19	39	13	Quóniam circumdedérunt me mala, quorum non est númerus: * comprehendérunt me iniquitátes meæ, et non pótui ut vidérem.
  18232 OpusDei	Opd	19	39	13	Multiplicátæ sunt super capíllos cápitis mei: * et cor meum derelíquit me.
  18233 OpusDei	Opd	19	39	14	Compláceat tibi, Dómine, ut éruas me: * Dómine, ad adjuvándum me réspice.
  18234 OpusDei	Opd	19	39	15	Confundántur et revereántur simul, qui quærunt ánimam meam, * ut áuferant eam.
  18235 OpusDei	Opd	19	39	15	Convertántur retrórsum, et revereántur, * qui volunt mihi mala.
  18236 OpusDei	Opd	19	39	16	Ferant conféstim confusiónem suam, * qui dicunt mihi: Euge, euge.
  18237 OpusDei	Opd	19	39	17	Exsúltent et læténtur super te omnes quæréntes te: * et dicant semper: Magnificétur Dóminus: qui díligunt salutáre tuum.
  18238 OpusDei	Opd	19	39	18	Ego autem mendícus sum, et pauper: * Dóminus sollícitus est mei.
  18239 OpusDei	Opd	19	39	18	Adjútor meus, et protéctor meus tu es: * Deus meus, ne tardáveris.
  18240 OpusDei	Opd	19	40	2	Beátus qui intéllegit super egénum, et páuperem: * in die mala liberábit eum Dóminus.
  18241 OpusDei	Opd	19	40	3	Dóminus consérvet eum, et vivíficet eum, et beátum fáciat eum in terra: * et non tradat eum in ánimam inimicórum ejus.
  18242 OpusDei	Opd	19	40	4	Dóminus opem ferat illi super lectum dolóris ejus: * univérsum stratum ejus versásti in infirmitáte ejus.
  18243 OpusDei	Opd	19	40	5	Ego dixi: Dómine, miserére mei: * sana ánimam meam, quia peccávi tibi.
  18244 OpusDei	Opd	19	40	6	Inimíci mei dixérunt mala mihi: * Quando moriétur, et períbit nomen ejus?
  18245 OpusDei	Opd	19	40	7	Et si ingrediebátur ut vidéret, vana loquebátur: * cor ejus congregávit iniquitátem sibi.
  18246 OpusDei	Opd	19	40	7	Egrediebátur foras, * et loquebátur in idípsum.
  18247 OpusDei	Opd	19	40	8	Advérsum me susurrábant omnes inimíci mei: * advérsum me cogitábant mala mihi.
  18248 OpusDei	Opd	19	40	9	Verbum iníquum constituérunt advérsum me: * Numquid qui dormit non adíciet ut resúrgat?
  18249 OpusDei	Opd	19	40	10	Étenim homo pacis meæ, in quo sperávi: * qui edébat panes meos, magnificávit super me supplantatiónem.
  18250 OpusDei	Opd	19	40	11	Tu autem, Dómine, miserére mei, et resúscita me: * et retríbuam eis.
  18251 OpusDei	Opd	19	40	12	In hoc cognóvi quóniam voluísti me: * quóniam non gaudébit inimícus meus super me.
  18252 OpusDei	Opd	19	40	13	Me autem propter innocéntiam suscepísti: * et confirmásti me in conspéctu tuo in ætérnum.
  18253 OpusDei	Opd	19	40	14	Benedíctus Dóminus, Deus Israël, a sǽculo et usque in sǽculum: * fiat, fiat.
  18254 OpusDei	Opd	19	41	2	Quemádmodum desíderat cervus ad fontes aquárum: * ita desíderat ánima mea ad te, Deus.
  18255 OpusDei	Opd	19	41	3	Sitívit ánima mea ad Deum fortem vivum: * quando véniam, et apparébo ante fáciem Dei?
  18256 OpusDei	Opd	19	41	4	Fuérunt mihi lácrimæ meæ panes die ac nocte: * dum dícitur mihi cotídie: Ubi est Deus tuus?
  18257 OpusDei	Opd	19	41	5	Hæc recordátus sum, et effúdi in me ánimam meam: * quóniam transíbo in locum tabernáculi admirábilis, usque ad domum Dei.
  18258 OpusDei	Opd	19	41	5	In voce exsultatiónis, et confessiónis: * sonus epulántis.
  18259 OpusDei	Opd	19	41	6	Quare tristis es, ánima mea? * et quare contúrbas me?
  18260 OpusDei	Opd	19	41	6	Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi: * salutáre vultus mei, et Deus meus.
  18261 OpusDei	Opd	19	41	7	Ad meípsum ánima mea conturbáta est: * proptérea memor ero tui de terra Jordánis, et Hermóniim a monte módico.
  18262 OpusDei	Opd	19	41	8	Abýssus abýssum ínvocat, * in voce cataractárum tuárum.
  18263 OpusDei	Opd	19	41	8	Ómnia excélsa tua, et fluctus tui * super me transiérunt.
  18264 OpusDei	Opd	19	41	9	In die mandávit Dóminus misericórdiam suam: * et nocte cánticum ejus.
  18265 OpusDei	Opd	19	41	9	Apud me orátio Deo vitæ meæ, * dicam Deo: Suscéptor meus es.
  18266 OpusDei	Opd	19	41	10	Quare oblítus es mei? * et quare contristátus incédo, dum afflígit me inimícus?
  18267 OpusDei	Opd	19	41	11	Dum confringúntur ossa mea, * exprobravérunt mihi qui tríbulant me inimíci mei.
  18268 OpusDei	Opd	19	41	11	Dum dicunt mihi per síngulos dies: Ubi est Deus tuus? * quare tristis es, ánima mea? et quare contúrbas me?
  18269 OpusDei	Opd	19	41	12	Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi: * salutáre vultus mei, et Deus meus.
  18270 OpusDei	Opd	19	42	1	Júdica me, Deus, et discérne causam meam de gente non sancta, * ab hómine iníquo, et dolóso érue me.
  18271 OpusDei	Opd	19	42	2	Quia tu es, Deus, fortitúdo mea: * quare me repulísti? et quare tristis incédo, dum afflígit me inimícus?
  18272 OpusDei	Opd	19	42	3	Emítte lucem tuam et veritátem tuam: * ipsa me deduxérunt, et adduxérunt in montem sanctum tuum, et in tabernácula tua.
  18273 OpusDei	Opd	19	42	4	Et introíbo ad altáre Dei: * ad Deum, qui lætíficat juventútem meam.
  18274 OpusDei	Opd	19	42	5	Confitébor tibi in cíthara, Deus, Deus meus: * quare tristis es, ánima mea? et quare contúrbas me?
  18275 OpusDei	Opd	19	42	6	Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi: * salutáre vultus mei, et Deus meus.
  18276 OpusDei	Opd	19	43	2	Deus áuribus nostris audívimus: * patres nostri annuntiavérunt nobis.
  18277 OpusDei	Opd	19	43	2	Opus, quod operátus es in diébus eórum, * et in diébus antíquis.
  18278 OpusDei	Opd	19	43	3	Manus tua gentes dispérdidit, et plantásti eos: * afflixísti pópulos, et expulísti eos.
  18279 OpusDei	Opd	19	43	4	Nec enim in gládio suo possedérunt terram, * et brácchium eórum non salvávit eos:
  18280 OpusDei	Opd	19	43	4	Sed déxtera tua, et brácchium tuum, et illuminátio vultus tui: * quóniam complacuísti in eis.
  18281 OpusDei	Opd	19	43	5	Tu es ipse Rex meus et Deus meus: * qui mandas salútes Jacob.
  18282 OpusDei	Opd	19	43	6	In te inimícos nostros ventilábimus cornu: * et in nómine tuo spernémus insurgéntes in nobis.
  18283 OpusDei	Opd	19	43	7	Non enim in arcu meo sperábo: * et gládius meus non salvábit me.
  18284 OpusDei	Opd	19	43	8	Salvásti enim nos de affligéntibus nos: * et odiéntes nos confudísti.
  18285 OpusDei	Opd	19	43	9	In Deo laudábimur tota die: * et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.
  18286 OpusDei	Opd	19	43	10	Nunc autem repulísti et confudísti nos: * et non egrediéris, Deus, in virtútibus nostris.
  18287 OpusDei	Opd	19	43	11	Avertísti nos retrórsum post inimícos nostros: * et qui odérunt nos, diripiébant sibi.
  18288 OpusDei	Opd	19	43	12	Dedísti nos tamquam oves escárum: * et in géntibus dispersísti nos.
  18289 OpusDei	Opd	19	43	13	Vendidísti pópulum tuum sine prétio: * et non fuit multitúdo in commutatiónibus eórum.
  18290 OpusDei	Opd	19	43	14	Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, * subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.
  18291 OpusDei	Opd	19	43	15	Posuísti nos in similitúdinem géntibus: * commotiónem cápitis in pópulis.
  18292 OpusDei	Opd	19	43	16	Tota die verecúndia mea contra me est, * et confúsio faciéi meæ coopéruit me.
  18293 OpusDei	Opd	19	43	17	A voce exprobrántis, et obloquéntis: * a fácie inimíci, et persequéntis.
  18294 OpusDei	Opd	19	43	18	Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te: * et iníque non égimus in testaménto tuo.
  18295 OpusDei	Opd	19	43	19	Et non recéssit retro cor nostrum: * et declinásti sémitas nostras a via tua:
  18296 OpusDei	Opd	19	43	20	Quóniam humiliásti nos in loco afflictiónis, * et coopéruit nos umbra mortis.
  18297 OpusDei	Opd	19	43	21	Si oblíti sumus nomen Dei nostri, * et si expándimus manus nostras ad deum aliénum:
  18298 OpusDei	Opd	19	43	22	Nonne Deus requíret ista? * ipse enim novit abscóndita cordis.
  18299 OpusDei	Opd	19	43	22	Quóniam propter te mortificámur tota die: * æstimáti sumus sicut oves occisiónis.
  18300 OpusDei	Opd	19	43	23	Exsúrge, quare obdórmis, Dómine? * exsúrge, et ne repéllas in finem.
  18301 OpusDei	Opd	19	43	24	Quare fáciem tuam avértis, * oblivísceris inópiæ nostræ, et tribulatiónis nostræ?
  18302 OpusDei	Opd	19	43	25	Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra: * conglutinátus est in terra venter noster.
  18303 OpusDei	Opd	19	43	26	Exsúrge, Dómine, ádjuva nos: * et rédime nos propter nomen tuum.
  18304 OpusDei	Opd	19	44	2	Eructávit cor meum verbum bonum: * dico ego ópera mea Regi.
  18305 OpusDei	Opd	19	44	2	Lingua mea cálamus scribæ: * velóciter scribéntis.
  18306 OpusDei	Opd	19	44	3	Speciósus forma præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis: * proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
  18307 OpusDei	Opd	19	44	4	Accíngere gládio tuo super femur tuum, * potentíssime.
  18308 OpusDei	Opd	19	44	5	Spécie tua et pulchritúdine tua: * inténde, próspere procéde, et regna.
  18309 OpusDei	Opd	19	44	5	Propter veritátem, et mansuetúdinem, et justítiam: * et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
  18310 OpusDei	Opd	19	44	6	Sagíttæ tuæ acútæ, pópuli sub te cadent: * in corda inimicórum Regis.
  18311 OpusDei	Opd	19	44	7	Sedes tua, Deus, in sǽculum sǽculi: * virga directiónis virga regni tui.
  18312 OpusDei	Opd	19	44	8	Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: * proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
  18313 OpusDei	Opd	19	44	9	Myrrha, et gutta, et cásia a vestiméntis tuis, a dómibus ebúrneis: * ex quibus delectavérunt te fíliæ regum in honóre tuo.
  18314 OpusDei	Opd	19	44	10	Ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto: * circúmdata varietáte.
  18315 OpusDei	Opd	19	44	11	Audi fília, et vide, et inclína aurem tuam: * et oblivíscere pópulum tuum et domum patris tui.
  18316 OpusDei	Opd	19	44	12	Et concupíscet Rex decórem tuum: * quóniam ipse est Dóminus Deus tuus, et adorábunt eum.
  18317 OpusDei	Opd	19	44	13	Et fíliæ Tyri in munéribus * vultum tuum deprecabúntur: omnes dívites plebis.
  18318 OpusDei	Opd	19	44	14	Omnis glória ejus fíliæ Regis ab intus, * in fímbriis áureis circumamícta varietátibus.
  18319 OpusDei	Opd	19	44	15	Adducéntur Regi vírgines post eam: * próximæ ejus afferéntur tibi.
  18320 OpusDei	Opd	19	44	16	Afferéntur in lætítia et exsultatióne: * adducéntur in templum Regis.
  18321 OpusDei	Opd	19	44	17	Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: * constítues eos príncipes super omnem terram.
  18322 OpusDei	Opd	19	44	18	Mémores erunt nóminis tui: * in omni generatióne et generatiónem.
  18323 OpusDei	Opd	19	44	18	Proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum: * et in sǽculum sǽculi.
  18324 OpusDei	Opd	19	45	2	Deus noster refúgium, et virtus: * adjútor in tribulatiónibus, quæ invenérunt nos nimis.
  18325 OpusDei	Opd	19	45	3	Proptérea non timébimus dum turbábitur terra: * et transferéntur montes in cor maris.
  18326 OpusDei	Opd	19	45	4	Sonuérunt, et turbátæ sunt aquæ eórum: * conturbáti sunt montes in fortitúdine ejus.
  18327 OpusDei	Opd	19	45	5	Flúminis ímpetus lætíficat civitátem Dei: * sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.
  18328 OpusDei	Opd	19	45	6	Deus in médio ejus, non commovébitur: * adjuvábit eam Deus mane dilúculo.
  18329 OpusDei	Opd	19	45	7	Conturbátæ sunt gentes, et inclináta sunt regna: * dedit vocem suam, mota est terra.
  18330 OpusDei	Opd	19	45	8	Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Jacob.
  18331 OpusDei	Opd	19	45	9	Veníte, et vidéte ópera Dómini, quæ pósuit prodígia super terram: * áuferens bella usque ad finem terræ.
  18332 OpusDei	Opd	19	45	10	Arcum cónteret, et confrínget arma: * et scuta combúret igni.
  18333 OpusDei	Opd	19	45	11	Vacáte, et vidéte quóniam ego sum Deus: * exaltábor in géntibus, et exaltábor in terra.
  18334 OpusDei	Opd	19	45	12	Dóminus virtútum nobíscum: * suscéptor noster Deus Jacob.
  18335 OpusDei	Opd	19	46	2	Omnes gentes, pláudite mánibus: * jubiláte Deo in voce exsultatiónis.
  18336 OpusDei	Opd	19	46	3	Quóniam Dóminus excélsus, terríbilis: * Rex magnus super omnem terram.
  18337 OpusDei	Opd	19	46	4	Subjécit pópulos nobis: * et gentes sub pédibus nostris.
  18338 OpusDei	Opd	19	46	5	Elégit nobis hereditátem suam: * spéciem Jacob, quam diléxit.
  18339 OpusDei	Opd	19	46	6	Ascéndit Deus in júbilo: * et Dóminus in voce tubæ.
  18340 OpusDei	Opd	19	46	7	Psállite Deo nostro, psállite: * psállite Regi nostro, psállite.
  18341 OpusDei	Opd	19	46	8	Quóniam Rex omnis terræ Deus: * psállite sapiénter.
  18342 OpusDei	Opd	19	46	9	Regnábit Deus super gentes: * Deus sedet super sedem sanctam suam.
  18343 OpusDei	Opd	19	46	10	Príncipes populórum congregáti sunt cum Deo Ábraham: * quóniam dii fortes terræ veheménter eleváti sunt.
  18344 OpusDei	Opd	19	47	2	Magnus Dóminus, et laudábilis nimis * in civitáte Dei nostri, in monte sancto ejus.
  18345 OpusDei	Opd	19	47	3	Fundátur exsultatióne univérsæ terræ mons Sion, * látera Aquilónis, cívitas Regis magni.
  18346 OpusDei	Opd	19	47	4	Deus in dómibus ejus cognoscétur: * cum suscípiet eam.
  18347 OpusDei	Opd	19	47	5	Quóniam ecce reges terræ congregáti sunt: * convenérunt in unum.
  18348 OpusDei	Opd	19	47	6	Ipsi vidéntes sic admiráti sunt, conturbáti sunt, commóti sunt: * tremor apprehéndit eos.
  18349 OpusDei	Opd	19	47	7	Ibi dolóres ut parturiéntis: * in spíritu veheménti cónteres naves Tharsis.
  18350 OpusDei	Opd	19	47	9	Sicut audívimus, sic vídimus in civitáte Dómini virtútum, in civitáte Dei nostri: * Deus fundávit eam in ætérnum.
  18351 OpusDei	Opd	19	47	10	Suscépimus, Deus, misericórdiam tuam, * in médio templi tui.
  18352 OpusDei	Opd	19	47	11	Secúndum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ: * justítia plena est déxtera tua.
  18353 OpusDei	Opd	19	47	12	Lætétur mons Sion, et exsúltent fíliæ Judæ: * propter judícia tua, Dómine.
  18354 OpusDei	Opd	19	47	13	Circúmdate Sion, et complectímini eam: * narráte in túrribus ejus.
  18355 OpusDei	Opd	19	47	14	Pónite corda vestra in virtúte ejus: * et distribúite domos ejus, ut enarrétis in progénie áltera.
  18356 OpusDei	Opd	19	47	15	Quóniam hic est Deus, Deus noster in ætérnum et in sǽculum sǽculi: * ipse reget nos in sǽcula.
  18357 OpusDei	Opd	19	48	2	Audíte hæc, omnes gentes: * áuribus percípite omnes, qui habitátis orbem:
  18358 OpusDei	Opd	19	48	3	Quique terrígenæ, et fílii hóminum: * simul in unum dives et pauper.
  18359 OpusDei	Opd	19	48	4	Os meum loquétur sapiéntiam: * et meditátio cordis mei prudéntiam.
  18360 OpusDei	Opd	19	48	5	Inclinábo in parábolam aurem meam: * apériam in psaltério propositiónem meam.
  18361 OpusDei	Opd	19	48	6	Cur timébo in die mala? * iníquitas calcánei mei circúmdabit me:
  18362 OpusDei	Opd	19	48	7	Qui confídunt in virtúte sua: * et in multitúdine divitiárum suárum gloriántur.
  18363 OpusDei	Opd	19	48	8	Frater non rédimit, rédimet homo: * non dabit Deo placatiónem suam.
  18364 OpusDei	Opd	19	48	9	Et prétium redemptiónis ánimæ suæ: * et laborábit in ætérnum, et vivet adhuc in finem.
  18365 OpusDei	Opd	19	48	11	Non vidébit intéritum, cum víderit sapiéntes moriéntes: * simul insípiens, et stultus períbunt.
  18366 OpusDei	Opd	19	48	11	Et relínquent aliénis divítias suas: * et sepúlcra eórum domus illórum in ætérnum.
  18367 OpusDei	Opd	19	48	12	Tabernácula eórum in progénie et progénie: * vocavérunt nómina sua in terris suis.
  18368 OpusDei	Opd	19	48	13	Et homo, cum in honóre esset, non intelléxit: * comparátus est juméntis insipiéntibus, et símilis factus est illis.
  18369 OpusDei	Opd	19	48	14	Hæc via illórum scándalum ipsis: * et póstea in ore suo complacébunt.
  18370 OpusDei	Opd	19	48	15	Sicut oves in inférno pósiti sunt: * mors depáscet eos.
  18371 OpusDei	Opd	19	48	15	Et dominabúntur eórum justi in matutíno: * et auxílium eórum veteráscet in inférno a glória eórum.
  18372 OpusDei	Opd	19	48	16	Verúmtamen Deus rédimet ánimam meam de manu ínferi: * cum accéperit me.
  18373 OpusDei	Opd	19	48	17	Ne timúeris, cum dives factus fúerit homo: * et cum multiplicáta fúerit glória domus ejus.
  18374 OpusDei	Opd	19	48	18	Quóniam cum interíerit, non sumet ómnia: * neque descéndet cum eo glória ejus.
  18375 OpusDei	Opd	19	48	19	Quia ánima ejus in vita ipsíus benedicétur: * confitébitur tibi cum beneféceris ei.
  18376 OpusDei	Opd	19	48	20	Introíbit usque in progénies patrum suórum: * et usque in ætérnum non vidébit lumen.
  18377 OpusDei	Opd	19	48	21	Homo, cum in honóre esset, non intelléxit: * comparátus est juméntis insipiéntibus, et símilis factus est illis.
  18378 OpusDei	Opd	19	49	1	Deus deórum, Dóminus locútus est: * et vocávit terram,
  18379 OpusDei	Opd	19	49	1	A solis ortu usque ad occásum: * ex Sion spécies decóris ejus.
  18380 OpusDei	Opd	19	49	3	Deus maniféste véniet: * Deus noster et non silébit.
  18381 OpusDei	Opd	19	49	3	Ignis in conspéctu ejus exardéscet: * et in circúitu ejus tempéstas válida.
  18382 OpusDei	Opd	19	49	4	Advocábit cælum desúrsum: * et terram discérnere pópulum suum.
  18383 OpusDei	Opd	19	49	5	Congregáte illi sanctos ejus: * qui órdinant testaméntum ejus super sacrifícia.
  18384 OpusDei	Opd	19	49	6	Et annuntiábunt cæli justítiam ejus: * quóniam Deus judex est.
  18385 OpusDei	Opd	19	49	7	Audi, pópulus meus, et loquar: Israël, et testificábor tibi: * Deus, Deus tuus ego sum.
  18386 OpusDei	Opd	19	49	8	Non in sacrifíciis tuis árguam te: * holocáusta autem tua in conspéctu meo sunt semper.
  18387 OpusDei	Opd	19	49	9	Non accípiam de domo tua vítulos: * neque de grégibus tuis hircos.
  18388 OpusDei	Opd	19	49	10	Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum: * juménta in móntibus et boves.
  18389 OpusDei	Opd	19	49	11	Cognóvi ómnia volatília cæli: * et pulchritúdo agri mecum est.
  18390 OpusDei	Opd	19	49	12	Si esuríero, non dicam tibi: * meus est enim orbis terræ, et plenitúdo ejus.
  18391 OpusDei	Opd	19	49	13	Numquid manducábo carnes taurórum? * aut sánguinem hircórum potábo?
  18392 OpusDei	Opd	19	49	14	Ímmola Deo sacrifícium laudis: * et redde Altíssimo vota tua.
  18393 OpusDei	Opd	19	49	15	Et ínvoca me in die tribulatiónis: * éruam te, et honorificábis me.
  18394 OpusDei	Opd	19	49	16	Peccatóri autem dixit Deus: * Quare tu enárras justítias meas, et assúmis testaméntum meum per os tuum?
  18395 OpusDei	Opd	19	49	17	Tu vero odísti disciplínam: * et projecísti sermónes meos retrórsum:
  18396 OpusDei	Opd	19	49	18	Si vidébas furem, currébas cum eo: * et cum adúlteris portiónem tuam ponébas.
  18397 OpusDei	Opd	19	49	19	Os tuum abundávit malítia: * et lingua tua concinnábat dolos.
  18398 OpusDei	Opd	19	49	20	Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris, et advérsus fílium matris tuæ ponébas scándalum: * hæc fecísti, et tácui.
  18399 OpusDei	Opd	19	49	21	Existimásti, iníque, quod ero tui símilis: * árguam te, et státuam contra fáciem tuam.
  18400 OpusDei	Opd	19	49	22	Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum: * nequándo rápiat, et non sit qui erípiat.
  18401 OpusDei	Opd	19	49	23	Sacrifícium laudis honorificábit me: * et illic iter, quo osténdam illi salutáre Dei.
  18402 OpusDei	Opd	19	50	3	Miserére mei, Deus, * secúndum magnam misericórdiam tuam.
  18403 OpusDei	Opd	19	50	3	Et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum, * dele iniquitátem meam.
  18404 OpusDei	Opd	19	50	4	Ámplius lava me ab iniquitáte mea: * et a peccáto meo munda me.
  18405 OpusDei	Opd	19	50	5	Quóniam iniquitátem meam ego cognósco: * et peccátum meum contra me est semper.
  18406 OpusDei	Opd	19	50	6	Tibi soli peccávi, et malum coram te feci: * ut justificéris in sermónibus tuis, et vincas cum judicáris.
  18407 OpusDei	Opd	19	50	7	Ecce enim, in iniquitátibus concéptus sum: * et in peccátis concépit me mater mea.
  18408 OpusDei	Opd	19	50	8	Ecce enim, veritátem dilexísti: * incérta et occúlta sapiéntiæ tuæ manifestásti mihi.
  18409 OpusDei	Opd	19	50	9	Aspérges me hyssópo, et mundábor: * lavábis me, et super nivem dealbábor.
  18410 OpusDei	Opd	19	50	10	Audítui meo dabis gáudium et lætítiam: * et exsultábunt ossa humiliáta.
  18411 OpusDei	Opd	19	50	11	Avérte fáciem tuam a peccátis meis: * et omnes iniquitátes meas dele.
  18412 OpusDei	Opd	19	50	12	Cor mundum crea in me, Deus: * et spíritum rectum ínnova in viscéribus meis.
  18413 OpusDei	Opd	19	50	13	Ne proícias me a fácie tua: * et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.
  18414 OpusDei	Opd	19	50	14	Redde mihi lætítiam salutáris tui: * et spíritu principáli confírma me.
  18415 OpusDei	Opd	19	50	15	Docébo iníquos vias tuas: * et ímpii ad te converténtur.
  18416 OpusDei	Opd	19	50	16	Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ: * et exsultábit lingua mea justítiam tuam.
  18417 OpusDei	Opd	19	50	17	Dómine, lábia mea apéries: * et os meum annuntiábit laudem tuam.
  18418 OpusDei	Opd	19	50	18	Quóniam si voluísses sacrifícium, dedíssem útique: * holocáustis non delectáberis.
  18419 OpusDei	Opd	19	50	19	Sacrifícium Deo spíritus contribulátus: * cor contrítum, et humiliátum, Deus, non despícies.
  18420 OpusDei	Opd	19	50	20	Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion: * ut ædificéntur muri Jerúsalem.
  18421 OpusDei	Opd	19	50	21	Tunc acceptábis sacrifícium justítiæ, oblatiónes, et holocáusta: * tunc impónent super altáre tuum vítulos.
  18422 OpusDei	Opd	19	51	3	Quid gloriáris in malítia, * qui potens es in iniquitáte?
  18423 OpusDei	Opd	19	51	4	Tota die injustítiam cogitávit lingua tua: * sicut novácula acúta fecísti dolum.
  18424 OpusDei	Opd	19	51	5	Dilexísti malítiam super benignitátem: * iniquitátem magis quam loqui æquitátem.
  18425 OpusDei	Opd	19	51	6	Dilexísti ómnia verba præcipitatiónis, * lingua dolósa.
  18426 OpusDei	Opd	19	51	7	Proptérea Deus déstruet te in finem, * evéllet te, et emigrábit te de tabernáculo tuo: et radícem tuam de terra vivéntium.
  18427 OpusDei	Opd	19	51	8	Vidébunt justi, et timébunt, et super eum ridébunt, et dicent: * Ecce homo, qui non pósuit Deum adjutórem suum:
  18428 OpusDei	Opd	19	51	9	Sed sperávit in multitúdine divitiárum suárum: * et præváluit in vanitáte sua.
  18429 OpusDei	Opd	19	51	10	Ego autem, sicut olíva fructífera in domo Dei, * sperávi in misericórdia Dei in ætérnum: et in sǽculum sǽculi.
  18430 OpusDei	Opd	19	51	11	Confitébor tibi in sǽculum, quia fecísti: * et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est in conspéctu sanctórum tuórum.
  18431 OpusDei	Opd	19	52	1	Dixit insípiens in corde suo: * Non est Deus.
  18432 OpusDei	Opd	19	52	2	Corrúpti sunt, et abominábiles facti sunt in iniquitátibus: * non est qui fáciat bonum.
  18433 OpusDei	Opd	19	52	3	Deus de cælo prospéxit super fílios hóminum: * ut vídeat si est intéllegens, aut requírens Deum.
  18434 OpusDei	Opd	19	52	4	Omnes declinavérunt, simul inútiles facti sunt: * non est qui fáciat bonum, non est usque ad unum.
  18435 OpusDei	Opd	19	52	5	Nonne scient omnes qui operántur iniquitátem, * qui dévorant plebem meam ut cibum panis?
  18436 OpusDei	Opd	19	52	6	Deum non invocavérunt: * illic trepidavérunt timóre, ubi non erat timor.
  18437 OpusDei	Opd	19	52	6	Quóniam Deus dissipávit ossa eórum qui homínibus placent: * confúsi sunt, quóniam Deus sprevit eos.
  18438 OpusDei	Opd	19	52	7	Quis dabit ex Sion salutáre Israël? * cum convérterit Deus captivitátem plebis suæ, exsultábit Jacob, et lætábitur Israël.
  18439 OpusDei	Opd	19	53	3	Deus, in nómine tuo salvum me fac: * et in virtúte tua júdica me.
  18440 OpusDei	Opd	19	53	4	Deus, exáudi oratiónem meam: * áuribus pércipe verba oris mei.
  18441 OpusDei	Opd	19	53	5	Quóniam aliéni insurrexérunt advérsum me, et fortes quæsiérunt ánimam meam: * et non proposuérunt Deum ante conspéctum suum.
  18442 OpusDei	Opd	19	53	6	Ecce enim, Deus ádjuvat me: * et Dóminus suscéptor est ánimæ meæ.
  18443 OpusDei	Opd	19	53	7	Avérte mala inimícis meis: * et in veritáte tua dispérde illos.
  18444 OpusDei	Opd	19	53	8	Voluntárie sacrificábo tibi, * et confitébor nómini tuo, Dómine: quóniam bonum est:
  18445 OpusDei	Opd	19	53	9	Quóniam ex omni tribulatióne eripuísti me: * et super inimícos meos despéxit óculus meus.
  18446 OpusDei	Opd	19	54	2	Exáudi, Deus, oratiónem meam, et ne despéxeris deprecatiónem meam: * inténde mihi, et exáudi me.
  18447 OpusDei	Opd	19	54	3	Contristátus sum in exercitatióne mea: * et conturbátus sum a voce inimíci, et a tribulatióne peccatóris.
  18448 OpusDei	Opd	19	54	4	Quóniam declinavérunt in me iniquitátes: * et in ira molésti erant mihi.
  18449 OpusDei	Opd	19	54	5	Cor meum conturbátum est in me: * et formído mortis cécidit super me.
  18450 OpusDei	Opd	19	54	6	Timor et tremor venérunt super me: * et contexérunt me ténebræ.
  18451 OpusDei	Opd	19	54	7	Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut colúmbæ, * et volábo, et requiéscam?
  18452 OpusDei	Opd	19	54	8	Ecce, elongávi fúgiens: * et mansi in solitúdine.
  18453 OpusDei	Opd	19	54	9	Exspectábam eum, qui salvum me fecit * a pusillanimitáte spíritus et tempestáte.
  18454 OpusDei	Opd	19	54	10	Præcípita, Dómine, dívide linguas eórum: * quóniam vidi iniquitátem, et contradictiónem in civitáte.
  18455 OpusDei	Opd	19	54	11	Die ac nocte circúmdabit eam super muros ejus iníquitas: * et labor in médio ejus, et injustítia.
  18456 OpusDei	Opd	19	54	12	Et non defécit de platéis ejus * usúra, et dolus.
  18457 OpusDei	Opd	19	54	13	Quóniam si inimícus meus maledixísset mihi, * sustinuíssem útique.
  18458 OpusDei	Opd	19	54	13	Et si is, qui óderat me, super me magna locútus fuísset, * abscondíssem me fórsitan ab eo.
  18459 OpusDei	Opd	19	54	14	Tu vero, homo unánimis: * dux meus, et notus meus:
  18460 OpusDei	Opd	19	54	15	Qui simul mecum dulces capiébas cibos: * in domo Dei ambulávimus cum consénsu.
  18461 OpusDei	Opd	19	54	16	Véniat mors super illos: * et descéndant in inférnum vivéntes:
  18462 OpusDei	Opd	19	54	16	Quóniam nequítiæ in habitáculis eórum: * in médio eórum.
  18463 OpusDei	Opd	19	54	17	Ego autem ad Deum clamávi: * et Dóminus salvábit me.
  18464 OpusDei	Opd	19	54	18	Véspere, et mane, et merídie narrábo et annuntiábo: * et exáudiet vocem meam.
  18465 OpusDei	Opd	19	54	19	Rédimet in pace ánimam meam ab his, qui appropínquant mihi: * quóniam inter multos erant mecum.
  18466 OpusDei	Opd	19	54	20	Exáudiet Deus, et humiliábit illos, * qui est ante sǽcula.
  18467 OpusDei	Opd	19	54	20	Non enim est illis commutátio, et non timuérunt Deum: * exténdit manum suam in retribuéndo.
  18468 OpusDei	Opd	19	54	21	Contaminavérunt testaméntum ejus, divísi sunt ab ira vultus ejus: * et appropinquávit cor illíus.
  18469 OpusDei	Opd	19	54	22	Mollíti sunt sermónes ejus super óleum: * et ipsi sunt jácula.
  18470 OpusDei	Opd	19	54	23	Jacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet: * non dabit in ætérnum fluctuatiónem justo.
  18471 OpusDei	Opd	19	54	24	Tu vero, Deus, dedúces eos, * in púteum intéritus.
  18472 OpusDei	Opd	19	54	24	Viri sánguinum, et dolósi non dimidiábunt dies suos: * ego autem sperábo in te, Dómine.
  18473 OpusDei	Opd	19	55	2	Miserére mei, Deus, quóniam conculcávit me homo: * tota die impúgnans tribulávit me.
  18474 OpusDei	Opd	19	55	3	Conculcavérunt me inimíci mei tota die: * quóniam multi bellántes advérsum me.
  18475 OpusDei	Opd	19	55	4	Ab altitúdine diéi timébo: * ego vero in te sperábo.
  18476 OpusDei	Opd	19	55	5	In Deo laudábo sermónes meos, in Deo sperávi: * non timébo quid fáciat mihi caro.
  18477 OpusDei	Opd	19	55	6	Tota die verba mea exsecrabántur: * advérsum me omnes cogitatiónes eórum in malum.
  18478 OpusDei	Opd	19	55	7	Inhabitábunt et abscóndent: * ipsi calcáneum meum observábunt.
  18479 OpusDei	Opd	19	55	8	Sicut sustinuérunt ánimam meam, pro níhilo salvos fácies illos: * in ira pópulos confrínges.
  18480 OpusDei	Opd	19	55	9	Deus, vitam meam annuntiávi tibi: * posuísti lácrimas meas in conspéctu tuo.
  18481 OpusDei	Opd	19	55	9	Sicut et in promissióne tua: * tunc converténtur inimíci mei retrórsum:
  18482 OpusDei	Opd	19	55	10	In quacúmque die invocávero te: * ecce, cognóvi, quóniam Deus meus es.
  18483 OpusDei	Opd	19	55	11	In Deo laudábo verbum, in Dómino laudábo sermónem: * in Deo sperávi, non timébo quid fáciat mihi homo.
  18484 OpusDei	Opd	19	55	12	In me sunt, Deus, vota tua, * quæ reddam, laudatiónes tibi.
  18485 OpusDei	Opd	19	55	13	Quóniam eripuísti ánimam meam de morte, et pedes meos de lapsu: * ut pláceam coram Deo in lúmine vivéntium.
  18486 OpusDei	Opd	19	56	2	Miserére mei, Deus, miserére mei: * quóniam in te confídit ánima mea.
  18487 OpusDei	Opd	19	56	2	Et in umbra alárum tuárum sperábo, * donec tránseat iníquitas.
  18488 OpusDei	Opd	19	56	3	Clamábo ad Deum altíssimum: * Deum qui benefécit mihi.
  18489 OpusDei	Opd	19	56	4	Misit de cælo, et liberávit me: * dedit in oppróbrium conculcántes me.
  18490 OpusDei	Opd	19	56	4	Misit Deus misericórdiam suam, et veritátem suam, * et erípuit ánimam meam de médio catulórum leónum: dormívi conturbátus.
  18491 OpusDei	Opd	19	56	5	Fílii hóminum dentes eórum arma et sagíttæ: * et lingua eórum gládius acútus.
  18492 OpusDei	Opd	19	56	6	Exaltáre super cælos, Deus, * et in omnem terram glória tua.
  18493 OpusDei	Opd	19	56	7	Láqueum paravérunt pédibus meis: * et incurvavérunt ánimam meam.
  18494 OpusDei	Opd	19	56	7	Fodérunt ante fáciem meam fóveam: * et incidérunt in eam.
  18495 OpusDei	Opd	19	56	8	Parátum cor meum, Deus, parátum cor meum: * cantábo, et psalmum dicam.
  18496 OpusDei	Opd	19	56	9	Exsúrge, glória mea, exsúrge, psaltérium et cíthara: * exsúrgam dilúculo.
  18497 OpusDei	Opd	19	56	10	Confitébor tibi in pópulis, Dómine: * et psalmum dicam tibi in géntibus:
  18498 OpusDei	Opd	19	56	11	Quóniam magnificáta est usque ad cælos misericórdia tua, * et usque ad nubes véritas tua.
  18499 OpusDei	Opd	19	56	12	Exaltáre super cælos, Deus: * et super omnem terram glória tua.
  18500 OpusDei	Opd	19	57	2	Si vere útique justítiam loquímini: * recta judicáte, fílii hóminum.
  18501 OpusDei	Opd	19	57	3	Étenim in corde iniquitátes operámini: * in terra injustítias manus vestræ concínnant.
  18502 OpusDei	Opd	19	57	4	Alienáti sunt peccatóres a vulva, erravérunt ab útero: * locúti sunt falsa.
  18503 OpusDei	Opd	19	57	5	Furor illis secúndum similitúdinem serpéntis: * sicut áspidis surdæ, et obturántis aures suas,
  18504 OpusDei	Opd	19	57	6	Quæ non exáudiet vocem incantántium: * et venéfici incantántis sapiénter.
  18505 OpusDei	Opd	19	57	7	Deus cónteret dentes eórum in ore ipsórum: * molas leónum confrínget Dóminus.
  18506 OpusDei	Opd	19	57	8	Ad níhilum devénient tamquam aqua decúrrens: * inténdit arcum suum donec infirméntur.
  18507 OpusDei	Opd	19	57	9	Sicut cera, quæ fluit, auferéntur: * supercécidit ignis, et non vidérunt solem.
  18508 OpusDei	Opd	19	57	10	Priúsquam intellégerent spinæ vestræ rhamnum: * sicut vivéntes, sic in ira absórbet eos.
  18509 OpusDei	Opd	19	57	11	Lætábitur justus cum víderit vindíctam: * manus suas lavábit in sánguine peccatóris.
  18510 OpusDei	Opd	19	57	12	Et dicet homo: Si útique est fructus justo: * útique est Deus júdicans eos in terra.
  18511 OpusDei	Opd	19	58	2	Éripe me de inimícis meis, Deus meus: * et ab insurgéntibus in me líbera me.
  18512 OpusDei	Opd	19	58	3	Éripe me de operántibus iniquitátem: * et de viris sánguinum salva me.
  18513 OpusDei	Opd	19	58	4	Quia ecce cepérunt ánimam meam: * irruérunt in me fortes.
  18514 OpusDei	Opd	19	58	5	Neque iníquitas mea, neque peccátum meum, Dómine: * sine iniquitáte cucúrri, et diréxi.
  18515 OpusDei	Opd	19	58	6	Exsúrge in occúrsum meum, et vide: * et tu, Dómine, Deus virtútum, Deus Israël,
  18516 OpusDei	Opd	19	58	6	Inténde ad visitándas omnes gentes: * non misereáris ómnibus, qui operántur iniquitátem.
  18517 OpusDei	Opd	19	58	7	Converténtur ad vésperam: et famem patiéntur ut canes, * et circuíbunt civitátem.
  18518 OpusDei	Opd	19	58	8	Ecce, loquéntur in ore suo, et gládius in lábiis eórum: * quóniam quis audívit?
  18519 OpusDei	Opd	19	58	9	Et tu, Dómine, deridébis eos: * ad níhilum dedúces omnes gentes.
  18520 OpusDei	Opd	19	58	10	Fortitúdinem meam ad te custódiam, quia, Deus, suscéptor meus es: * Deus meus, misericórdia ejus prævéniet me.
  18521 OpusDei	Opd	19	58	12	Deus osténdet mihi super inimícos meos, ne occídas eos: * nequándo obliviscántur pópuli mei.
  18522 OpusDei	Opd	19	58	12	Dispérge illos in virtúte tua: * et depóne eos, protéctor meus, Dómine:
  18523 OpusDei	Opd	19	58	13	Delíctum oris eórum, sermónem labiórum ipsórum: * et comprehendántur in supérbia sua.
  18524 OpusDei	Opd	19	58	13	Et de exsecratióne et mendácio annuntiabúntur in consummatióne: * in ira consummatiónis, et non erunt.
  18525 OpusDei	Opd	19	58	14	Et scient quia Deus dominábitur Jacob: * et fínium terræ.
  18526 OpusDei	Opd	19	58	15	Converténtur ad vésperam: et famem patiéntur ut canes, * et circuíbunt civitátem.
  18527 OpusDei	Opd	19	58	16	Ipsi dispergéntur ad manducándum: * si vero non fúerint saturáti, et murmurábunt.
  18528 OpusDei	Opd	19	58	17	Ego autem cantábo fortitúdinem tuam: * et exsultábo mane misericórdiam tuam.
  18529 OpusDei	Opd	19	58	17	Quia factus es suscéptor meus, * et refúgium meum, in die tribulatiónis meæ.
  18530 OpusDei	Opd	19	58	18	Adjútor meus, tibi psallam, quia, Deus, suscéptor meus es: * Deus meus, misericórdia mea.
  18531 OpusDei	Opd	19	59	3	Deus, repulísti nos, et destruxísti nos: * irátus es, et misértus es nobis.
  18532 OpusDei	Opd	19	59	4	Commovísti terram, et conturbásti eam: * sana contritiónes ejus, quia commóta est.
  18533 OpusDei	Opd	19	59	5	Ostendísti pópulo tuo dura: * potásti nos vino compunctiónis.
  18534 OpusDei	Opd	19	59	6	Dedísti metuéntibus te significatiónem: * ut fúgiant a fácie arcus:
  18535 OpusDei	Opd	19	59	7	Ut liberéntur dilécti tui: * salvum fac déxtera tua, et exáudi me.
  18536 OpusDei	Opd	19	59	8	Deus locútus est in sancto suo: * lætábor, et partíbor Síchimam: et convállem tabernaculórum metíbor.
  18537 OpusDei	Opd	19	59	9	Meus est Gálaad, et meus est Manásses: * et Éphraim fortitúdo cápitis mei.
  18538 OpusDei	Opd	19	59	9	Juda rex meus: * Moab olla spei meæ.
  18539 OpusDei	Opd	19	59	10	In Idumǽam exténdam calceaméntum meum: * mihi alienígenæ súbditi sunt.
  18540 OpusDei	Opd	19	59	11	Quis dedúcet me in civitátem munítam? * quis dedúcet me usque in Idumǽam?
  18541 OpusDei	Opd	19	59	12	Nonne tu, Deus, qui repulísti nos? * et non egrediéris, Deus, in virtútibus nostris?
  18542 OpusDei	Opd	19	59	13	Da nobis auxílium de tribulatióne: * quia vana salus hóminis.
  18543 OpusDei	Opd	19	59	14	In Deo faciémus virtútem: * et ipse ad níhilum dedúcet tribulántes nos.
  18544 OpusDei	Opd	19	60	2	Exáudi, Deus, deprecatiónem meam: * inténde oratióni meæ.
  18545 OpusDei	Opd	19	60	3	A fínibus terræ ad te clamávi: * dum anxiarétur cor meum, in petra exaltásti me.
  18546 OpusDei	Opd	19	60	4	Deduxísti me, quia factus es spes mea: * turris fortitúdinis a fácie inimíci.
  18547 OpusDei	Opd	19	60	5	Inhabitábo in tabernáculo tuo in sǽcula: * prótegar in velaménto alárum tuárum.
  18548 OpusDei	Opd	19	60	6	Quóniam tu, Deus meus, exaudísti oratiónem meam: * dedísti hereditátem timéntibus nomen tuum.
  18549 OpusDei	Opd	19	60	7	Dies super dies regis adícies: * annos ejus usque in diem generatiónis et generatiónis.
  18550 OpusDei	Opd	19	60	8	Pérmanet in ætérnum in conspéctu Dei: * misericórdiam et veritátem ejus quis requíret?
  18551 OpusDei	Opd	19	60	9	Sic psalmum dicam nómini tuo in sǽculum sǽculi: * ut reddam vota mea de die in diem.
  18552 OpusDei	Opd	19	61	2	Nonne Deo subjécta erit ánima mea? * ab ipso enim salutáre meum.
  18553 OpusDei	Opd	19	61	3	Nam et ipse Deus meus, et salutáris meus: * suscéptor meus, non movébor ámplius.
  18554 OpusDei	Opd	19	61	4	Quoúsque irrúitis in hóminem? * interfícitis univérsi vos: tamquam paríeti inclináto et macériæ depúlsæ?
  18555 OpusDei	Opd	19	61	5	Verúmtamen prétium meum cogitavérunt repéllere, cucúrri in siti: * ore suo benedicébant, et corde suo maledicébant.
  18556 OpusDei	Opd	19	61	6	Verúmtamen Deo subjécta esto, ánima mea: * quóniam ab ipso patiéntia mea.
  18557 OpusDei	Opd	19	61	7	Quia ipse Deus meus, et salvátor meus: * adjútor meus, non emigrábo.
  18558 OpusDei	Opd	19	61	8	In Deo salutáre meum, et glória mea: * Deus auxílii mei, et spes mea in Deo est.
  18559 OpusDei	Opd	19	61	9	Speráte in eo omnis congregátio pópuli, effúndite coram illo corda vestra: * Deus adjútor noster in ætérnum.
  18560 OpusDei	Opd	19	61	10	Verúmtamen vani fílii hóminum, mendáces fílii hóminum in statéris: * ut decípiant ipsi de vanitáte in idípsum.
  18561 OpusDei	Opd	19	61	11	Nolíte speráre in iniquitáte, et rapínas nolíte concupíscere: * divítiæ si áffluant, nolíte cor appónere.
  18562 OpusDei	Opd	19	61	12	Semel locútus est Deus, duo hæc audívi, quia potéstas Dei est, et tibi, Dómine, misericórdia: * quia tu reddes unicuíque juxta ópera sua.
  18563 OpusDei	Opd	19	62	2	Deus, Deus meus, * ad te de luce vígilo.
  18564 OpusDei	Opd	19	62	2	Sitívit in te ánima mea, * quam multiplíciter tibi caro mea.
  18565 OpusDei	Opd	19	62	3	In terra desérta, et ínvia, et inaquósa: * sic in sancto appárui tibi, ut vidérem virtútem tuam, et glóriam tuam.
  18566 OpusDei	Opd	19	62	4	Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas: * lábia mea laudábunt te.
  18567 OpusDei	Opd	19	62	5	Sic benedícam te in vita mea: * et in nómine tuo levábo manus meas.
  18568 OpusDei	Opd	19	62	6	Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea: * et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.
  18569 OpusDei	Opd	19	62	7	Si memor fui tui super stratum meum, in matutínis meditábor in te: * quia fuísti adjútor meus.
  18570 OpusDei	Opd	19	62	8	Et in velaménto alárum tuárum exsultábo, adhǽsit ánima mea post te: * me suscépit déxtera tua.
  18571 OpusDei	Opd	19	62	10	Ipsi vero in vanum quæsiérunt ánimam meam, introíbunt in inferióra terræ: * tradéntur in manus gládii, partes vúlpium erunt.
  18572 OpusDei	Opd	19	62	12	Rex vero lætábitur in Deo, laudabúntur omnes qui jurant in eo: * quia obstrúctum est os loquéntium iníqua.
  18573 OpusDei	Opd	19	63	2	Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor: * a timóre inimíci éripe ánimam meam.
  18574 OpusDei	Opd	19	63	3	Protexísti me a convéntu malignántium: * a multitúdine operántium iniquitátem.
  18575 OpusDei	Opd	19	63	4	Quia exacuérunt ut gládium linguas suas: * intendérunt arcum rem amáram, ut sagíttent in occúltis immaculátum.
  18576 OpusDei	Opd	19	63	6	Súbito sagittábunt eum, et non timébunt: * firmavérunt sibi sermónem nequam.
  18577 OpusDei	Opd	19	63	6	Narravérunt ut abscónderent láqueos: * dixérunt: Quis vidébit eos?
  18578 OpusDei	Opd	19	63	7	Scrutáti sunt iniquitátes: * defecérunt scrutántes scrutínio.
  18579 OpusDei	Opd	19	63	7	Accédet homo ad cor altum: * et exaltábitur Deus.
  18580 OpusDei	Opd	19	63	8	Sagíttæ parvulórum factæ sunt plagæ eórum: * et infirmátæ sunt contra eos linguæ eórum.
  18581 OpusDei	Opd	19	63	9	Conturbáti sunt omnes qui vidébant eos: * et tímuit omnis homo.
  18582 OpusDei	Opd	19	63	10	Et annuntiavérunt ópera Dei, * et facta ejus intellexérunt.
  18583 OpusDei	Opd	19	63	11	Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo, * et laudabúntur omnes recti corde.
  18584 OpusDei	Opd	19	64	2	Te decet hymnus, Deus, in Sion: * et tibi reddétur votum in Jerúsalem.
  18585 OpusDei	Opd	19	64	3	Exáudi oratiónem meam: * ad te omnis caro véniet.
  18586 OpusDei	Opd	19	64	4	Verba iniquórum prævaluérunt super nos: * et impietátibus nostris tu propitiáberis.
  18587 OpusDei	Opd	19	64	5	Beátus, quem elegísti, et assumpsísti: * inhabitábit in átriis tuis.
  18588 OpusDei	Opd	19	64	5	Replébimur in bonis domus tuæ: * sanctum est templum tuum, mirábile in æquitáte.
  18589 OpusDei	Opd	19	64	6	Exáudi nos, Deus, salutáris noster, * spes ómnium fínium terræ, et in mari longe.
  18590 OpusDei	Opd	19	64	7	Prǽparans montes in virtúte tua, accínctus poténtia: * qui contúrbas profúndum maris sonum flúctuum ejus.
  18591 OpusDei	Opd	19	64	8	Turbabúntur gentes, et timébunt qui hábitant términos a signis tuis: * éxitus matutíni, et véspere delectábis.
  18592 OpusDei	Opd	19	64	10	Visitásti terram, et inebriásti eam: * multiplicásti locupletáre eam.
  18593 OpusDei	Opd	19	64	10	Flumen Dei replétum est aquis, parásti cibum illórum: * quóniam ita est præparátio ejus.
  18594 OpusDei	Opd	19	64	11	Rivos ejus inébria, multíplica genímina ejus: * in stillicídiis ejus lætábitur gérminans.
  18595 OpusDei	Opd	19	64	12	Benedíces corónæ anni benignitátis tuæ: * et campi tui replebúntur ubertáte.
  18596 OpusDei	Opd	19	64	13	Pinguéscent speciósa desérti: * et exsultatióne colles accingéntur.
  18597 OpusDei	Opd	19	64	14	Indúti sunt aríetes óvium, et valles abundábunt fruménto: * clamábunt, étenim hymnum dicent.
  18598 OpusDei	Opd	19	65	1	Jubiláte Deo, omnis terra, psalmum dícite nómini ejus: * date glóriam laudi ejus.
  18599 OpusDei	Opd	19	65	3	Dícite Deo: Quam terribília sunt ópera tua, Dómine! * in multitúdine virtútis tuæ mentiéntur tibi inimíci tui.
  18600 OpusDei	Opd	19	65	4	Omnis terra adóret te, et psallat tibi: * psalmum dicat nómini tuo.
  18601 OpusDei	Opd	19	65	5	Veníte, et vidéte ópera Dei: * terríbilis in consíliis super fílios hóminum.
  18602 OpusDei	Opd	19	65	6	Qui convértit mare in áridam, in flúmine pertransíbunt pede: * ibi lætábimur in ipso.
  18603 OpusDei	Opd	19	65	7	Qui dominátur in virtúte sua in ætérnum, óculi ejus super gentes respíciunt: * qui exásperant non exalténtur in semetípsis.
  18604 OpusDei	Opd	19	65	8	Benedícite, gentes, Deum nostrum: * et audítam fácite vocem laudis ejus,
  18605 OpusDei	Opd	19	65	9	Qui pósuit ánimam meam ad vitam: * et non dedit in commotiónem pedes meos.
  18606 OpusDei	Opd	19	65	10	Quóniam probásti nos, Deus: * igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum.
  18607 OpusDei	Opd	19	65	11	Induxísti nos in láqueum, posuísti tribulatiónes in dorso nostro: * imposuísti hómines super cápita nostra.
  18608 OpusDei	Opd	19	65	12	Transívimus per ignem et aquam: * et eduxísti nos in refrigérium.
  18609 OpusDei	Opd	19	65	13	Introíbo in domum tuam in holocáustis: * reddam tibi vota mea, quæ distinxérunt lábia mea.
  18610 OpusDei	Opd	19	65	14	Et locútum est os meum, * in tribulatióne mea.
  18611 OpusDei	Opd	19	65	15	Holocáusta medulláta ófferam tibi cum incénso aríetum: * ófferam tibi boves cum hircis.
  18612 OpusDei	Opd	19	65	16	Veníte, audíte, et narrábo, omnes, qui timétis Deum: * quanta fecit ánimæ meæ.
  18613 OpusDei	Opd	19	65	17	Ad ipsum ore meo clamávi, * et exaltávi sub lingua mea.
  18614 OpusDei	Opd	19	65	18	Iniquitátem si aspéxi in corde meo, * non exáudiet Dóminus.
  18615 OpusDei	Opd	19	65	19	Proptérea exaudívit Deus, * et atténdit voci deprecatiónis meæ.
  18616 OpusDei	Opd	19	65	20	Benedíctus Deus, * qui non amóvit oratiónem meam, et misericórdiam suam a me.
  18617 OpusDei	Opd	19	66	2	Deus misereátur nostri, et benedícat nobis: * illúminet vultum suum super nos, et misereátur nostri.
  18618 OpusDei	Opd	19	66	3	Ut cognoscámus in terra viam tuam, * in ómnibus géntibus salutáre tuum.
  18619 OpusDei	Opd	19	66	4	Confiteántur tibi pópuli, Deus: * confiteántur tibi pópuli omnes.
  18620 OpusDei	Opd	19	66	5	Læténtur et exsúltent gentes: * quóniam júdicas pópulos in æquitáte, et gentes in terra dírigis.
  18621 OpusDei	Opd	19	66	6	Confiteántur tibi pópuli, Deus, confiteántur tibi pópuli omnes: * terra dedit fructum suum.
  18622 OpusDei	Opd	19	66	7	Benedícat nos Deus, Deus noster, benedícat nos Deus: * et métuant eum omnes fines terræ.
  18623 OpusDei	Opd	19	67	2	Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci ejus, * et fúgiant qui odérunt eum, a fácie ejus.
  18624 OpusDei	Opd	19	67	3	Sicut déficit fumus, defíciant: * sicut fluit cera a fácie ignis, sic péreant peccatóres a fácie Dei.
  18625 OpusDei	Opd	19	67	4	Et justi epuléntur, et exsúltent in conspéctu Dei: * et delecténtur in lætítia.
  18626 OpusDei	Opd	19	67	5	Cantáte Deo, psalmum dícite nómini ejus: * iter fácite ei, qui ascéndit super occásum: (fit reverentia) Dóminus nomen illi.
  18627 OpusDei	Opd	19	67	5	Exsultáte in conspéctu ejus: * turbabúntur a fácie ejus, patris orphanórum et júdicis viduárum.
  18628 OpusDei	Opd	19	67	6	Deus in loco sancto suo: * Deus, qui inhabitáre facit uníus moris in domo:
  18629 OpusDei	Opd	19	67	7	Qui edúcit vinctos in fortitúdine, * simíliter eos qui exásperant, qui hábitant in sepúlcris.
  18630 OpusDei	Opd	19	67	8	Deus, cum egrederéris in conspéctu pópuli tui, * cum pertransíres in desérto:
  18631 OpusDei	Opd	19	67	9	Terra mota est, étenim cæli distillavérunt a fácie Dei Sínai, * a fácie Dei Israël.
  18632 OpusDei	Opd	19	67	10	Plúviam voluntáriam segregábis, Deus, hereditáti tuæ: * et infirmáta est, tu vero perfecísti eam.
  18633 OpusDei	Opd	19	67	11	Animália tua habitábunt in ea: * parásti in dulcédine tua páuperi, Deus.
  18634 OpusDei	Opd	19	67	12	Dóminus dabit verbum evangelizántibus, * virtúte multa.
  18635 OpusDei	Opd	19	67	13	Rex virtútum dilécti dilécti: * et speciéi domus divídere spólia.
  18636 OpusDei	Opd	19	67	14	Si dormiátis inter médios cleros, pennæ colúmbæ deargentátæ, * et posterióra dorsi ejus in pallóre auri.
  18637 OpusDei	Opd	19	67	15	Dum discérnit cæléstis reges super eam, nive dealbabúntur in Selmon: * mons Dei, mons pinguis.
  18638 OpusDei	Opd	19	67	16	Mons coagulátus, mons pinguis: * ut quid suspicámini montes coagulátos?
  18639 OpusDei	Opd	19	67	17	Mons, in quo beneplácitum est Deo habitáre in eo: * étenim Dóminus habitábit in finem.
  18640 OpusDei	Opd	19	67	18	Currus Dei decem míllibus múltiplex, míllia lætántium: * Dóminus in eis in Sina in sancto.
  18641 OpusDei	Opd	19	67	19	Ascendísti in altum, cepísti captivitátem: * accepísti dona in homínibus.
  18642 OpusDei	Opd	19	67	19	Étenim non credéntes, * inhabitáre Dóminum Deum.
  18643 OpusDei	Opd	19	67	20	Benedíctus Dóminus die cotídie: * prósperum iter fáciet nobis Deus salutárium nostrórum.
  18644 OpusDei	Opd	19	67	21	Deus noster, Deus salvos faciéndi: * et Dómini Dómini éxitus mortis.
  18645 OpusDei	Opd	19	67	22	Verúmtamen Deus confrínget cápita inimicórum suórum: * vérticem capílli perambulántium in delíctis suis.
  18646 OpusDei	Opd	19	67	23	Dixit Dóminus: Ex Basan convértam, * convértam in profúndum maris:
  18647 OpusDei	Opd	19	67	24	Ut intingátur pes tuus in sánguine: * lingua canum tuórum ex inimícis, ab ipso.
  18648 OpusDei	Opd	19	67	25	Vidérunt ingréssus tuos, Deus: * ingréssus Dei mei: regis mei qui est in sancto.
  18649 OpusDei	Opd	19	67	26	Prævenérunt príncipes conjúncti psalléntibus: * in médio juvenculárum tympanistriárum.
  18650 OpusDei	Opd	19	67	27	In ecclésiis benedícite Deo Dómino, * de fóntibus Israël.
  18651 OpusDei	Opd	19	67	28	Ibi Bénjamin adolescéntulus: * in mentis excéssu.
  18652 OpusDei	Opd	19	67	28	Príncipes Juda, duces eórum: * príncipes Zábulon, príncipes Néphtali.
  18653 OpusDei	Opd	19	67	29	Manda, Deus, virtúti tuæ: * confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis.
  18654 OpusDei	Opd	19	67	30	A templo tuo in Jerúsalem, * tibi ófferent reges múnera.
  18655 OpusDei	Opd	19	67	31	Íncrepa feras arúndinis, congregátio taurórum in vaccis populórum: * ut exclúdant eos, qui probáti sunt argénto.
  18656 OpusDei	Opd	19	67	32	Díssipa gentes, quæ bella volunt: vénient legáti ex Ægýpto: * Æthiópia prævéniet manus ejus Deo.
  18657 OpusDei	Opd	19	67	33	Regna terræ, cantáte Deo: * psállite Dómino.
  18658 OpusDei	Opd	19	67	34	Psállite Deo, qui ascéndit super cælum cæli, * ad Oriéntem.
  18659 OpusDei	Opd	19	67	35	Ecce dabit voci suæ vocem virtútis, date glóriam Deo super Israël, * magnificéntia ejus, et virtus ejus in núbibus.
  18660 OpusDei	Opd	19	67	36	Mirábilis Deus in sanctis suis, Deus Israël ipse dabit virtútem, et fortitúdinem plebi suæ, * benedíctus Deus.
  18661 OpusDei	Opd	19	68	2	Salvum me fac, Deus: * quóniam intravérunt aquæ usque ad ánimam meam.
  18662 OpusDei	Opd	19	68	3	Infíxus sum in limo profúndi: * et non est substántia.
  18663 OpusDei	Opd	19	68	3	Veni in altitúdinem maris: * et tempéstas demérsit me.
  18664 OpusDei	Opd	19	68	4	Laborávi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ: * defecérunt óculi mei, dum spero in Deum meum.
  18665 OpusDei	Opd	19	68	5	Multiplicáti sunt super capíllos cápitis mei, * qui odérunt me gratis.
  18666 OpusDei	Opd	19	68	5	Confortáti sunt qui persecúti sunt me inimíci mei injúste: * quæ non rápui, tunc exsolvébam.
  18667 OpusDei	Opd	19	68	6	Deus, tu scis insipiéntiam meam: * et delícta mea a te non sunt abscóndita.
  18668 OpusDei	Opd	19	68	7	Non erubéscant in me qui exspéctant te, Dómine, * Dómine virtútum.
  18669 OpusDei	Opd	19	68	7	Non confundántur super me * qui quǽrunt te, Deus Israël.
  18670 OpusDei	Opd	19	68	8	Quóniam propter te sustínui oppróbrium: * opéruit confúsio fáciem meam.
  18671 OpusDei	Opd	19	68	9	Extráneus factus sum frátribus meis, * et peregrínus fíliis matris meæ.
  18672 OpusDei	Opd	19	68	10	Quóniam zelus domus tuæ comédit me: * et oppróbria exprobrántium tibi cecidérunt super me.
  18673 OpusDei	Opd	19	68	11	Et opérui in jejúnio ánimam meam: * et factum est in oppróbrium mihi.
  18674 OpusDei	Opd	19	68	12	Et pósui vestiméntum meum cilícium: * et factus sum illis in parábolam.
  18675 OpusDei	Opd	19	68	13	Advérsum me loquebántur, qui sedébant in porta: * et in me psallébant qui bibébant vinum.
  18676 OpusDei	Opd	19	68	13	Ego vero oratiónem meam ad te, Dómine: * tempus benepláciti, Deus.
  18677 OpusDei	Opd	19	68	14	In multitúdine misericórdiæ tuæ exáudi me, * in veritáte salútis tuæ:
  18678 OpusDei	Opd	19	68	15	Éripe me de luto, ut non infígar: * líbera me ab iis, qui odérunt me, et de profúndis aquárum.
  18679 OpusDei	Opd	19	68	16	Non me demérgat tempéstas aquæ, neque absórbeat me profúndum: * neque úrgeat super me púteus os suum.
  18680 OpusDei	Opd	19	68	17	Exáudi me, Dómine, quóniam benígna est misericórdia tua: * secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice in me.
  18681 OpusDei	Opd	19	68	18	Et ne avértas fáciem tuam a púero tuo: * quóniam tríbulor, velóciter exáudi me.
  18682 OpusDei	Opd	19	68	19	Inténde ánimæ meæ, et líbera eam: * propter inimícos meos éripe me.
  18683 OpusDei	Opd	19	68	20	Tu scis impropérium meum, et confusiónem meam, * et reveréntiam meam.
  18684 OpusDei	Opd	19	68	21	In conspéctu tuo sunt omnes qui tríbulant me: * impropérium exspectávit cor meum, et misériam.
  18685 OpusDei	Opd	19	68	21	Et sustínui qui simul contristarétur, et non fuit: * et qui consolarétur, et non invéni.
  18686 OpusDei	Opd	19	68	22	Et dedérunt in escam meam fel: * et in siti mea potavérunt me acéto.
  18687 OpusDei	Opd	19	68	23	Fiat mensa eórum coram ipsis in láqueum, * et in retributiónes, et in scándalum.
  18688 OpusDei	Opd	19	68	24	Obscuréntur óculi eórum ne vídeant: * et dorsum eórum semper incúrva.
  18689 OpusDei	Opd	19	68	25	Effúnde super eos iram tuam: * et furor iræ tuæ comprehéndat eos.
  18690 OpusDei	Opd	19	68	26	Fiat habitátio eórum desérta: * et in tabernáculis eórum non sit qui inhábitet.
  18691 OpusDei	Opd	19	68	27	Quóniam quem tu percussísti, persecúti sunt: * et super dolórem vúlnerum meórum addidérunt.
  18692 OpusDei	Opd	19	68	28	Appóne iniquitátem super iniquitátem eórum: * et non intrent in justítiam tuam.
  18693 OpusDei	Opd	19	68	29	Deleántur de libro vivéntium: * et cum justis non scribántur.
  18694 OpusDei	Opd	19	68	30	Ego sum pauper et dolens: * salus tua, Deus, suscépit me.
  18695 OpusDei	Opd	19	68	31	Laudábo nomen Dei cum cántico: * et magnificábo eum in laude:
  18696 OpusDei	Opd	19	68	32	Et placébit Deo super vítulum novéllum: * córnua producéntem et úngulas.
  18697 OpusDei	Opd	19	68	33	Vídeant páuperes et læténtur: * quǽrite Deum, et vivet ánima vestra.
  18698 OpusDei	Opd	19	68	34	Quóniam exaudívit páuperes Dóminus: * et vinctos suos non despéxit.
  18699 OpusDei	Opd	19	68	35	Laudent illum cæli et terra, * mare et ómnia reptília in eis.
  18700 OpusDei	Opd	19	68	36	Quóniam Deus salvam fáciet Sion: * et ædificabúntur civitátes Juda.
  18701 OpusDei	Opd	19	68	36	Et inhabitábunt ibi, * et hereditáte acquírent eam.
  18702 OpusDei	Opd	19	68	37	Et semen servórum ejus possidébit eam: * et qui díligunt nomen ejus, habitábunt in ea.
  18703 OpusDei	Opd	19	69	2	Deus, in adjutórium meum inténde: * Dómine, ad adjuvándum me festína.
  18704 OpusDei	Opd	19	69	3	Confundántur et revereántur, * qui quǽrunt ánimam meam.
  18705 OpusDei	Opd	19	69	4	Avertántur retrórsum, et erubéscant, * qui volunt mihi mala.
  18706 OpusDei	Opd	19	69	4	Avertántur statim erubescéntes, * qui dicunt mihi: Euge, euge.
  18707 OpusDei	Opd	19	69	5	Exsúltent et læténtur in te omnes qui quǽrunt te, * et dicant semper: Magnificétur Dóminus: qui díligunt salutáre tuum.
  18708 OpusDei	Opd	19	69	6	Ego vero egénus, et pauper sum: * Deus, ádjuva me.
  18709 OpusDei	Opd	19	69	6	Adjútor meus, et liberátor meus es tu: * Dómine, ne moréris.
  18710 OpusDei	Opd	19	70	1	In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum: * in justítia tua líbera me, et éripe me.
  18711 OpusDei	Opd	19	70	2	Inclína ad me aurem tuam, * et salva me.
  18712 OpusDei	Opd	19	70	3	Esto mihi in Deum protectórem, et in locum munítum: * ut salvum me fácias,
  18713 OpusDei	Opd	19	70	3	Quóniam firmaméntum meum, * et refúgium meum es tu.
  18714 OpusDei	Opd	19	70	4	Deus meus, éripe me de manu peccatóris, * et de manu contra legem agéntis et iníqui:
  18715 OpusDei	Opd	19	70	5	Quóniam tu es patiéntia mea, Dómine: * Dómine, spes mea a juventúte mea.
  18716 OpusDei	Opd	19	70	6	In te confirmátus sum ex útero: * de ventre matris meæ tu es protéctor meus.
  18717 OpusDei	Opd	19	70	7	In te cantátio mea semper: * tamquam prodígium factus sum multis: et tu adjútor fortis.
  18718 OpusDei	Opd	19	70	8	Repleátur os meum laude, ut cantem glóriam tuam: * tota die magnitúdinem tuam.
  18719 OpusDei	Opd	19	70	9	Ne proícias me in témpore senectútis: * cum defécerit virtus mea, ne derelínquas me.
  18720 OpusDei	Opd	19	70	10	Quia dixérunt inimíci mei mihi: * et qui custodiébant ánimam meam, consílium fecérunt in unum.
  18721 OpusDei	Opd	19	70	11	Dicéntes: Deus derelíquit eum, persequímini, et comprehéndite eum: * quia non est qui erípiat.
  18722 OpusDei	Opd	19	70	12	Deus, ne elongéris a me: * Deus meus, in auxílium meum réspice.
  18723 OpusDei	Opd	19	70	13	Confundántur, et defíciant detrahéntes ánimæ meæ: * operiántur confusióne, et pudóre qui quǽrunt mala mihi.
  18724 OpusDei	Opd	19	70	14	Ego autem semper sperábo: * et adíciam super omnem laudem tuam.
  18725 OpusDei	Opd	19	70	15	Os meum annuntiábit justítiam tuam: * tota die salutáre tuum.
  18726 OpusDei	Opd	19	70	16	Quóniam non cognóvi litteratúram, introíbo in poténtias Dómini: * Dómine, memorábor justítiæ tuæ solíus.
  18727 OpusDei	Opd	19	70	17	Deus, docuísti me a juventúte mea: * et usque nunc pronuntiábo mirabília tua.
  18728 OpusDei	Opd	19	70	18	Et usque in senéctam et sénium: * Deus, ne derelínquas me,
  18729 OpusDei	Opd	19	70	18	Donec annúntiem brácchium tuum * generatióni omni, quæ ventúra est:
  18730 OpusDei	Opd	19	70	19	Poténtiam tuam, et justítiam tuam, Deus, usque in altíssima, quæ fecísti magnália: * Deus, quis símilis tibi?
  18731 OpusDei	Opd	19	70	20	Quantas ostendísti mihi tribulatiónes multas et malas: et convérsus vivificásti me: * et de abýssis terræ íterum reduxísti me:
  18732 OpusDei	Opd	19	70	21	Multiplicásti magnificéntiam tuam: * et convérsus consolátus es me.
  18733 OpusDei	Opd	19	70	22	Nam et ego confitébor tibi in vasis psalmi veritátem tuam: * Deus, psallam tibi in cíthara, Sanctus Israël.
  18734 OpusDei	Opd	19	70	23	Exsultábunt lábia mea cum cantávero tibi: * et ánima mea, quam redemísti.
  18735 OpusDei	Opd	19	70	24	Sed et lingua mea tota die meditábitur justítiam tuam: * cum confúsi et revériti fúerint, qui quærunt mala mihi.
  18736 OpusDei	Opd	19	71	2	Deus, judícium tuum regi da: * et justítiam tuam fílio regis:
  18737 OpusDei	Opd	19	71	2	Judicáre pópulum tuum in justítia, * et páuperes tuos in judício.
  18738 OpusDei	Opd	19	71	3	Suscípiant montes pacem pópulo: * et colles justítiam.
  18739 OpusDei	Opd	19	71	4	Judicábit páuperes pópuli, et salvos fáciet fílios páuperum: * et humiliábit calumniatórem.
  18740 OpusDei	Opd	19	71	5	Et permanébit cum sole, et ante lunam, * in generatióne et generatiónem.
  18741 OpusDei	Opd	19	71	6	Descéndet sicut plúvia in vellus: * et sicut stillicídia stillántia super terram.
  18742 OpusDei	Opd	19	71	7	Oriétur in diébus ejus justítia, et abundántia pacis: * donec auferátur luna.
  18743 OpusDei	Opd	19	71	8	Et dominábitur a mari usque ad mare: * et a flúmine usque ad términos orbis terrárum.
  18744 OpusDei	Opd	19	71	9	Coram illo prócident Æthíopes: * et inimíci ejus terram lingent.
  18745 OpusDei	Opd	19	71	10	Reges Tharsis, et ínsulæ múnera ófferent: * reges Árabum et Saba dona addúcent.
  18746 OpusDei	Opd	19	71	11	Et adorábunt eum omnes reges terræ: * omnes gentes sérvient ei:
  18747 OpusDei	Opd	19	71	12	Quia liberábit páuperem a poténte: * et páuperem, cui non erat adjútor.
  18748 OpusDei	Opd	19	71	13	Parcet páuperi et ínopi: * et ánimas páuperum salvas fáciet.
  18749 OpusDei	Opd	19	71	14	Ex usúris et iniquitáte rédimet ánimas eórum: * et honorábile nomen eórum coram illo.
  18750 OpusDei	Opd	19	71	15	Et vivet, et dábitur ei de auro Arábiæ, et adorábunt de ipso semper: * tota die benedícent ei.
  18751 OpusDei	Opd	19	71	16	Et erit firmaméntum in terra in summis móntium, superextollétur super Líbanum fructus ejus: * et florébunt de civitáte sicut fænum terræ.
  18752 OpusDei	Opd	19	71	17	Sit nomen ejus benedíctum in sǽcula: * ante solem pérmanet nomen ejus.
  18753 OpusDei	Opd	19	71	17	Et benedicéntur in ipso omnes tribus terræ: * omnes gentes magnificábunt eum.
  18754 OpusDei	Opd	19	71	18	Benedíctus Dóminus, Deus Israël, * qui facit mirabília solus:
  18755 OpusDei	Opd	19	71	19	Et benedíctum nomen majestátis ejus in ætérnum: * et replébitur majestáte ejus omnis terra: fiat, fiat.
  18756 OpusDei	Opd	19	72	1	Quam bonus Israël Deus, * his, qui recto sunt corde!
  18757 OpusDei	Opd	19	72	2	Mei autem pæne moti sunt pedes: * pæne effúsi sunt gressus mei.
  18758 OpusDei	Opd	19	72	3	Quia zelávi super iníquos, * pacem peccatórum videns.
  18759 OpusDei	Opd	19	72	4	Quia non est respéctus morti eórum: * et firmaméntum in plaga eórum.
  18760 OpusDei	Opd	19	72	5	In labóre hóminum non sunt, * et cum homínibus non flagellabúntur:
  18761 OpusDei	Opd	19	72	6	Ídeo ténuit eos supérbia, * opérti sunt iniquitáte et impietáte sua.
  18762 OpusDei	Opd	19	72	7	Pródiit quasi ex ádipe iníquitas eórum: * transiérunt in afféctum cordis.
  18763 OpusDei	Opd	19	72	8	Cogitavérunt, et locúti sunt nequítiam: * iniquitátem in excélso locúti sunt.
  18764 OpusDei	Opd	19	72	9	Posuérunt in cælum os suum: * et lingua eórum transívit in terra.
  18765 OpusDei	Opd	19	72	10	Ídeo convertétur pópulus meus hic: * et dies pleni inveniéntur in eis.
  18766 OpusDei	Opd	19	72	11	Et dixérunt: Quómodo scit Deus, * et si est sciéntia in excélso?
  18767 OpusDei	Opd	19	72	12	Ecce, ipsi peccatóres, et abundántes in sǽculo, * obtinuérunt divítias.
  18768 OpusDei	Opd	19	72	13	Et dixi: Ergo sine causa justificávi cor meum, * et lavi inter innocéntes manus meas:
  18769 OpusDei	Opd	19	72	14	Et fui flagellátus tota die, * et castigátio mea in matutínis.
  18770 OpusDei	Opd	19	72	15	Si dicébam: Narrábo sic: * ecce, natiónem filiórum tuórum reprobávi.
  18771 OpusDei	Opd	19	72	16	Existimábam ut cognóscerem hoc, * labor est ante me:
  18772 OpusDei	Opd	19	72	17	Donec intrem in Sanctuárium Dei: * et intéllegam in novíssimis eórum.
  18773 OpusDei	Opd	19	72	18	Verúmtamen propter dolos posuísti eis: * dejecísti eos dum allevaréntur.
  18774 OpusDei	Opd	19	72	19	Quómodo facti sunt in desolatiónem, súbito defecérunt: * periérunt propter iniquitátem suam.
  18775 OpusDei	Opd	19	72	20	Velut sómnium surgéntium, Dómine, * in civitáte tua imáginem ipsórum ad níhilum rédiges.
  18776 OpusDei	Opd	19	72	21	Quia inflammátum est cor meum, et renes mei commutáti sunt: * et ego ad níhilum redáctus sum, et nescívi.
  18777 OpusDei	Opd	19	72	23	Ut juméntum factus sum apud te: * et ego semper tecum.
  18778 OpusDei	Opd	19	72	24	Tenuísti manum déxteram meam: et in voluntáte tua deduxísti me, * et cum glória suscepísti me.
  18779 OpusDei	Opd	19	72	25	Quid enim mihi est in cælo? * et a te quid vólui super terram?
  18780 OpusDei	Opd	19	72	26	Defécit caro mea, et cor meum: * Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.
  18781 OpusDei	Opd	19	72	27	Quia ecce, qui elóngant se a te, períbunt: * perdidísti omnes, qui fornicántur abs te.
  18782 OpusDei	Opd	19	72	28	Mihi autem adhærére Deo bonum est: * pónere in Dómino Deo spem meam:
  18783 OpusDei	Opd	19	72	28	Ut annúntiem omnes prædicatiónes tuas, * in portis fíliæ Sion.
  18784 OpusDei	Opd	19	73	1	Ut quid, Deus, repulísti in finem: * irátus est furor tuus super oves páscuæ tuæ?
  18785 OpusDei	Opd	19	73	2	Memor esto congregatiónis tuæ, * quam possedísti ab inítio.
  18786 OpusDei	Opd	19	73	2	Redemísti virgam hereditátis tuæ: * mons Sion, in quo habitásti in eo.
  18787 OpusDei	Opd	19	73	3	Leva manus tuas in supérbias eórum in finem: * quanta malignátus est inimícus in sancto!
  18788 OpusDei	Opd	19	73	4	Et gloriáti sunt qui odérunt te: * in médio solemnitátis tuæ.
  18789 OpusDei	Opd	19	73	5	Posuérunt signa sua, signa: * et non cognovérunt sicut in éxitu super summum.
  18790 OpusDei	Opd	19	73	6	Quasi in silva lignórum secúribus excidérunt jánuas ejus in idípsum: * in secúri et áscia dejecérunt eam.
  18791 OpusDei	Opd	19	73	7	Incendérunt igni Sanctuárium tuum: * in terra polluérunt tabernáculum nóminis tui.
  18792 OpusDei	Opd	19	73	8	Dixérunt in corde suo cognátio eórum simul: * Quiéscere faciámus omnes dies festos Dei a terra.
  18793 OpusDei	Opd	19	73	9	Signa nostra non vídimus, jam non est prophéta: * et nos non cognóscet ámplius.
  18794 OpusDei	Opd	19	73	10	Úsquequo, Deus, improperábit inimícus: * irrítat adversárius nomen tuum in finem?
  18795 OpusDei	Opd	19	73	11	Ut quid avértis manum tuam, et déxteram tuam, * de médio sinu tuo in finem?
  18796 OpusDei	Opd	19	73	12	Deus autem Rex noster ante sǽcula: * operátus est salútem in médio terræ.
  18797 OpusDei	Opd	19	73	13	Tu confirmásti in virtúte tua mare: * contribulásti cápita dracónum in aquis.
  18798 OpusDei	Opd	19	73	14	Tu confregísti cápita dracónis: * dedísti eum escam pópulis Æthíopum.
  18799 OpusDei	Opd	19	73	15	Tu dirupísti fontes, et torréntes: * tu siccásti flúvios Ethan.
  18800 OpusDei	Opd	19	73	16	Tuus est dies, et tua est nox: * tu fabricátus es auróram et solem.
  18801 OpusDei	Opd	19	73	17	Tu fecísti omnes términos terræ: * æstátem et ver tu plasmásti ea.
  18802 OpusDei	Opd	19	73	18	Memor esto hujus, inimícus improperávit Dómino: * et pópulus insípiens incitávit nomen tuum.
  18803 OpusDei	Opd	19	73	19	Ne tradas béstiis ánimas confiténtes tibi, * et ánimas páuperum tuórum ne obliviscáris in finem.
  18804 OpusDei	Opd	19	73	20	Réspice in testaméntum tuum: * quia repléti sunt, qui obscuráti sunt terræ dómibus iniquitátum.
  18805 OpusDei	Opd	19	73	21	Ne avertátur húmilis factus confúsus: * pauper et inops laudábunt nomen tuum.
  18806 OpusDei	Opd	19	73	22	Exsúrge, Deus, júdica causam tuam: * memor esto improperiórum tuórum, eórum quæ ab insipiénte sunt tota die.
  18807 OpusDei	Opd	19	73	23	Ne obliviscáris voces inimicórum tuórum: * supérbia eórum, qui te odérunt, ascéndit semper.
  18808 OpusDei	Opd	19	74	2	Confitébimur tibi, Deus: * confitébimur, et invocábimus nomen tuum.
  18809 OpusDei	Opd	19	74	3	Narrábimus mirabília tua: * cum accépero tempus, ego justítias judicábo.
  18810 OpusDei	Opd	19	74	4	Liquefácta est terra, et omnes qui hábitant in ea: * ego confirmávi colúmnas ejus.
  18811 OpusDei	Opd	19	74	5	Dixi iníquis: Nolíte iníque ágere: * et delinquéntibus: Nolíte exaltáre cornu:
  18812 OpusDei	Opd	19	74	6	Nolíte extóllere in altum cornu vestrum: * nolíte loqui advérsus Deum iniquitátem.
  18813 OpusDei	Opd	19	74	7	Quia neque ab Oriénte, neque ab Occidénte, neque a desértis móntibus: * quóniam Deus judex est.
  18814 OpusDei	Opd	19	74	8	Hunc humíliat, et hunc exáltat: * quia calix in manu Dómini vini meri plenus misto.
  18815 OpusDei	Opd	19	74	9	Et inclinávit ex hoc in hoc: verúmtamen fæx ejus non est exinaníta: * bibent omnes peccatóres terræ.
  18816 OpusDei	Opd	19	74	10	Ego autem annuntiábo in sǽculum: * cantábo Deo Jacob.
  18817 OpusDei	Opd	19	74	11	Et ómnia córnua peccatórum confríngam: * et exaltabúntur córnua justi.
  18818 OpusDei	Opd	19	75	2	Notus in Judǽa Deus: * in Israël magnum nomen ejus.
  18819 OpusDei	Opd	19	75	3	Et factus est in pace locus ejus: * et habitátio ejus in Sion.
  18820 OpusDei	Opd	19	75	4	Ibi confrégit poténtias árcuum, * scutum, gládium, et bellum.
  18821 OpusDei	Opd	19	75	5	Illúminans tu mirabíliter a móntibus ætérnis: * turbáti sunt omnes insipiéntes corde.
  18822 OpusDei	Opd	19	75	6	Dormiérunt somnum suum: * et nihil invenérunt omnes viri divitiárum in mánibus suis.
  18823 OpusDei	Opd	19	75	7	Ab increpatióne tua, Deus Jacob, * dormitavérunt qui ascendérunt equos.
  18824 OpusDei	Opd	19	75	8	Tu terríbilis es, et quis resístet tibi? * ex tunc ira tua.
  18825 OpusDei	Opd	19	75	9	De cælo audítum fecísti judícium: * terra trémuit et quiévit,
  18826 OpusDei	Opd	19	75	10	Cum exsúrgeret in judícium Deus, * ut salvos fáceret omnes mansuétos terræ.
  18827 OpusDei	Opd	19	75	11	Quóniam cogitátio hóminis confitébitur tibi: * et relíquiæ cogitatiónis diem festum agent tibi.
  18828 OpusDei	Opd	19	75	12	Vovéte, et réddite Dómino, Deo vestro: * omnes, qui in circúitu ejus affértis múnera.
  18829 OpusDei	Opd	19	75	13	Terríbili et ei qui aufert spíritum príncipum, * terríbili apud reges terræ.
  18830 OpusDei	Opd	19	76	2	Voce mea ad Dóminum clamávi: * voce mea ad Deum, et inténdit mihi.
  18831 OpusDei	Opd	19	76	3	In die tribulatiónis meæ Deum exquisívi, mánibus meis nocte contra eum: * et non sum decéptus.
  18832 OpusDei	Opd	19	76	4	Rénuit consolári ánima mea, * memor fui Dei, et delectátus sum, et exercitátus sum: et defécit spíritus meus.
  18833 OpusDei	Opd	19	76	5	Anticipavérunt vigílias óculi mei: * turbátus sum, et non sum locútus.
  18834 OpusDei	Opd	19	76	6	Cogitávi dies antíquos: * et annos ætérnos in mente hábui.
  18835 OpusDei	Opd	19	76	7	Et meditátus sum nocte cum corde meo, * et exercitábar, et scopébam spíritum meum.
  18836 OpusDei	Opd	19	76	8	Numquid in ætérnum proíciet Deus: * aut non appónet ut complacítior sit adhuc?
  18837 OpusDei	Opd	19	76	9	Aut in finem misericórdiam suam abscíndet, * a generatióne in generatiónem?
  18838 OpusDei	Opd	19	76	10	Aut obliviscétur miseréri Deus? * aut continébit in ira sua misericórdias suas?
  18839 OpusDei	Opd	19	76	11	Et dixi: Nunc cœpi: * hæc mutátio déxteræ Excélsi.
  18840 OpusDei	Opd	19	76	12	Memor fui óperum Dómini: * quia memor ero ab inítio mirabílium tuórum.
  18841 OpusDei	Opd	19	76	13	Et meditábor in ómnibus opéribus tuis: * et in adinventiónibus tuis exercébor.
  18842 OpusDei	Opd	19	76	14	Deus, in sancto via tua: quis Deus magnus sicut Deus noster? * tu es Deus qui facis mirabília.
  18843 OpusDei	Opd	19	76	15	Notam fecísti in pópulis virtútem tuam: * redemísti in brácchio tuo pópulum tuum, fílios Jacob et Joseph.
  18844 OpusDei	Opd	19	76	17	Vidérunt te aquæ, Deus, vidérunt te aquæ: * et timuérunt, et turbátæ sunt abýssi.
  18845 OpusDei	Opd	19	76	18	Multitúdo sónitus aquárum: * vocem dedérunt nubes.
  18846 OpusDei	Opd	19	76	18	Étenim sagíttæ tuæ tránseunt: * vox tonítrui tui in rota.
  18847 OpusDei	Opd	19	76	19	Illuxérunt coruscatiónes tuæ orbi terræ: * commóta est, et contrémuit terra.
  18848 OpusDei	Opd	19	76	20	In mari via tua, et sémitæ tuæ in aquis multis: * et vestígia tua non cognoscéntur.
  18849 OpusDei	Opd	19	76	21	Deduxísti sicut oves pópulum tuum, * in manu Móysi et Aaron.
  18850 OpusDei	Opd	19	77	1	Atténdite, pópule meus, legem meam: * inclináte aurem vestram in verba oris mei.
  18851 OpusDei	Opd	19	77	2	Apériam in parábolis os meum: * loquar propositiónes ab inítio.
  18852 OpusDei	Opd	19	77	3	Quanta audívimus et cognóvimus ea: * et patres nostri narravérunt nobis.
  18853 OpusDei	Opd	19	77	4	Non sunt occultáta a fíliis eórum: * in generatióne áltera.
  18854 OpusDei	Opd	19	77	4	Narrántes laudes Dómini, et virtútes ejus: * et mirabília ejus, quæ fecit.
  18855 OpusDei	Opd	19	77	5	Et suscitávit testimónium in Jacob: * et legem pósuit in Israël.
  18856 OpusDei	Opd	19	77	5	Quanta mandávit pátribus nostris nota fácere ea fíliis suis: * ut cognóscat generátio áltera.
  18857 OpusDei	Opd	19	77	6	Fílii qui nascéntur, et exsúrgent, * et narrábunt fíliis suis.
  18858 OpusDei	Opd	19	77	7	Ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscántur óperum Dei: * et mandáta ejus exquírant.
  18859 OpusDei	Opd	19	77	8	Ne fiant sicut patres eórum: * generátio prava et exásperans.
  18860 OpusDei	Opd	19	77	8	Generátio, quæ non diréxit cor suum: * et non est créditus cum Deo spíritus ejus.
  18861 OpusDei	Opd	19	77	9	Fílii Ephrem intendéntes et mitténtes arcum: * convérsi sunt in die belli.
  18862 OpusDei	Opd	19	77	10	Non custodiérunt testaméntum Dei: * et in lege ejus noluérunt ambuláre.
  18863 OpusDei	Opd	19	77	11	Et oblíti sunt benefactórum ejus: * et mirabílium ejus quæ osténdit eis.
  18864 OpusDei	Opd	19	77	12	Coram pátribus eórum fecit mirabília in terra Ægýpti: * in campo Táneos.
  18865 OpusDei	Opd	19	77	13	Interrúpit mare, et perdúxit eos: * et státuit aquas quasi in utre.
  18866 OpusDei	Opd	19	77	14	Et dedúxit eos in nube diéi: * et tota nocte in illuminatióne ignis.
  18867 OpusDei	Opd	19	77	15	Interrúpit petram in erémo: * et adaquávit eos velut in abýsso multa.
  18868 OpusDei	Opd	19	77	16	Et edúxit aquam de petra: * et dedúxit tamquam flúmina aquas.
  18869 OpusDei	Opd	19	77	17	Et apposuérunt adhuc peccáre ei: * in iram excitavérunt Excélsum in inaquóso.
  18870 OpusDei	Opd	19	77	18	Et tentavérunt Deum in córdibus suis, * ut péterent escas animábus suis.
  18871 OpusDei	Opd	19	77	19	Et male locúti sunt de Deo: * dixérunt: Numquid póterit Deus paráre mensam in desérto?
  18872 OpusDei	Opd	19	77	20	Quóniam percússit petram, et fluxérunt aquæ: * et torréntes inundavérunt.
  18873 OpusDei	Opd	19	77	20	Numquid et panem póterit dare, * aut paráre mensam pópulo suo?
  18874 OpusDei	Opd	19	77	21	Ídeo audívit Dóminus, et dístulit: * et ignis accénsus est in Jacob, et ira ascéndit in Israël.
  18875 OpusDei	Opd	19	77	22	Quia non credidérunt in Deo: * nec speravérunt in salutári ejus:
  18876 OpusDei	Opd	19	77	23	Et mandávit núbibus désuper: * et jánuas cæli apéruit.
  18877 OpusDei	Opd	19	77	24	Et pluit illis manna ad manducándum: * et panem cæli dedit eis.
  18878 OpusDei	Opd	19	77	25	Panem Angelórum manducávit homo, * cibária misit eis in abundántia.
  18879 OpusDei	Opd	19	77	26	Tránstulit Austrum de cælo: * et indúxit in virtúte sua Áfricum.
  18880 OpusDei	Opd	19	77	27	Et pluit super eos sicut púlverem carnes: * et sicut arénam maris volatília pennáta.
  18881 OpusDei	Opd	19	77	28	Et cecidérunt in médio castrórum eórum: * circa tabernácula eórum.
  18882 OpusDei	Opd	19	77	29	Et manducavérunt, et saturáti sunt nimis, et desidérium eórum áttulit eis: * non sunt fraudáti a desidério suo.
  18883 OpusDei	Opd	19	77	30	Adhuc escæ eórum erant in ore ipsórum: * et ira Dei ascéndit super eos.
  18884 OpusDei	Opd	19	77	31	Et occídit pingues eórum, * et eléctos Israël impedívit.
  18885 OpusDei	Opd	19	77	32	In ómnibus his peccavérunt adhuc: * et non credidérunt in mirabílibus ejus.
  18886 OpusDei	Opd	19	77	33	Et defecérunt in vanitáte dies eórum: * et anni eórum cum festinatióne.
  18887 OpusDei	Opd	19	77	34	Cum occíderet eos, quærébant eum: * et revertebántur, et dilúculo veniébant ad eum.
  18888 OpusDei	Opd	19	77	35	Et rememoráti sunt quia Deus adjútor est eórum: * et Deus excélsus redémptor eórum est.
  18889 OpusDei	Opd	19	77	36	Et dilexérunt eum in ore suo, * et lingua sua mentíti sunt ei.
  18890 OpusDei	Opd	19	77	37	Cor autem eórum non erat rectum cum eo: * nec fidéles hábiti sunt in testaménto ejus.
  18891 OpusDei	Opd	19	77	38	Ipse autem est miséricors, et propítius fiet peccátis eórum: * et non dispérdet eos.
  18892 OpusDei	Opd	19	77	38	Et abundávit ut avérteret iram suam: * et non accéndit omnem iram suam:
  18893 OpusDei	Opd	19	77	39	Et recordátus est quia caro sunt: * spíritus vadens et non rédiens.
  18894 OpusDei	Opd	19	77	40	Quóties exacerbavérunt eum in desérto, * in iram concitavérunt eum in inaquóso?
  18895 OpusDei	Opd	19	77	41	Et convérsi sunt, et tentavérunt Deum: * et Sanctum Israël exacerbavérunt.
  18896 OpusDei	Opd	19	77	42	Non sunt recordáti manus ejus, * die qua redémit eos de manu tribulántis.
  18897 OpusDei	Opd	19	77	43	Sicut pósuit in Ægýpto signa sua, * et prodígia sua in campo Táneos.
  18898 OpusDei	Opd	19	77	44	Et convértit in sánguinem flúmina eórum: * et imbres eórum, ne bíberent.
  18899 OpusDei	Opd	19	77	45	Misit in eos cœnomyíam, et comédit eos: * et ranam, et dispérdidit eos.
  18900 OpusDei	Opd	19	77	46	Et dedit ærúgini fructus eórum: * et labóres eórum locústæ.
  18901 OpusDei	Opd	19	77	47	Et occídit in grándine víneas eórum: * et moros eórum in pruína.
  18902 OpusDei	Opd	19	77	48	Et trádidit grándini juménta eórum: * et possessiónem eórum igni.
  18903 OpusDei	Opd	19	77	49	Misit in eos iram indignatiónis suæ: * indignatiónem, et iram, et tribulatiónem: immissiónes per ángelos malos.
  18904 OpusDei	Opd	19	77	50	Viam fecit sémitæ iræ suæ, non pepércit a morte animábus eórum: * et juménta eórum in morte conclúsit.
  18905 OpusDei	Opd	19	77	51	Et percússit omne primogénitum in terra Ægýpti: * primítias omnis labóris eórum in tabernáculis Cham.
  18906 OpusDei	Opd	19	77	52	Et ábstulit sicut oves pópulum suum: * et perdúxit eos tamquam gregem in desérto.
  18907 OpusDei	Opd	19	77	53	Et dedúxit eos in spe, et non timuérunt: * et inimícos eórum opéruit mare.
  18908 OpusDei	Opd	19	77	54	Et indúxit eos in montem sanctificatiónis suæ: * montem, quem acquisívit déxtera ejus.
  18909 OpusDei	Opd	19	77	54	Et ejécit a fácie eórum gentes: * et sorte divísit eis terram in funículo distributiónis.
  18910 OpusDei	Opd	19	77	55	Et habitáre fecit in tabernáculis eórum: * tribus Israël.
  18911 OpusDei	Opd	19	77	56	Et tentavérunt, et exacerbavérunt Deum excélsum: * et testimónia ejus non custodiérunt.
  18912 OpusDei	Opd	19	77	57	Et avertérunt se, et non servavérunt pactum: * quemádmodum patres eórum convérsi sunt in arcum pravum.
  18913 OpusDei	Opd	19	77	58	In iram concitavérunt eum in cóllibus suis: * et in sculptílibus suis ad æmulatiónem eum provocavérunt.
  18914 OpusDei	Opd	19	77	59	Audívit Deus, et sprevit: * et ad níhilum redégit valde Israël.
  18915 OpusDei	Opd	19	77	60	Et répulit tabernáculum Silo: * tabernáculum suum, ubi habitávit in homínibus.
  18916 OpusDei	Opd	19	77	61	Et trádidit in captivitátem virtútem eórum: * et pulchritúdinem eórum in manus inimíci.
  18917 OpusDei	Opd	19	77	62	Et conclúsit in gládio pópulum suum: * et hereditátem suam sprevit.
  18918 OpusDei	Opd	19	77	63	Júvenes eórum comédit ignis: * et vírgines eórum non sunt lamentátæ.
  18919 OpusDei	Opd	19	77	64	Sacerdótes eórum in gládio cecidérunt: * et víduæ eórum non plorabántur.
  18920 OpusDei	Opd	19	77	65	Et excitátus est tamquam dórmiens Dóminus: * tamquam potens crapulátus a vino.
  18921 OpusDei	Opd	19	77	66	Et percússit inimícos suos in posterióra: * oppróbrium sempitérnum dedit illis.
  18922 OpusDei	Opd	19	77	67	Et répulit tabernáculum Joseph: * et tribum Éphraim non elégit.
  18923 OpusDei	Opd	19	77	68	Sed elégit tribum Juda, * montem Sion quem diléxit.
  18924 OpusDei	Opd	19	77	69	Et ædificávit sicut unicórnium sanctifícium suum in terra, * quam fundávit in sǽcula.
  18925 OpusDei	Opd	19	77	70	Et elégit David, servum suum, et sústulit eum de grégibus óvium: * de post fœtántes accépit eum,
  18926 OpusDei	Opd	19	77	71	Páscere Jacob, servum suum, * et Israël, hereditátem suam:
  18927 OpusDei	Opd	19	77	72	Et pavit eos in innocéntia cordis sui: * et in intelléctibus mánuum suárum dedúxit eos.
  18928 OpusDei	Opd	19	78	1	Deus, venérunt gentes in hereditátem tuam, polluérunt templum sanctum tuum: * posuérunt Jerúsalem in pomórum custódiam.
  18929 OpusDei	Opd	19	78	2	Posuérunt morticína servórum tuórum, escas volatílibus cæli: * carnes sanctórum tuórum béstiis terræ.
  18930 OpusDei	Opd	19	78	3	Effudérunt sánguinem eórum tamquam aquam in circúitu Jerúsalem: * et non erat qui sepelíret.
  18931 OpusDei	Opd	19	78	4	Facti sumus oppróbrium vicínis nostris: * subsannátio et illúsio his, qui in circúitu nostro sunt.
  18932 OpusDei	Opd	19	78	5	Úsquequo, Dómine, irascéris in finem: * accendétur velut ignis zelus tuus?
  18933 OpusDei	Opd	19	78	6	Effúnde iram tuam in gentes, quæ te non novérunt: * et in regna quæ nomen tuum non invocavérunt:
  18934 OpusDei	Opd	19	78	7	Quia comedérunt Jacob: * et locum ejus desolavérunt.
  18935 OpusDei	Opd	19	78	8	Ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum, cito antícipent nos misericórdiæ tuæ: * quia páuperes facti sumus nimis.
  18936 OpusDei	Opd	19	78	9	Ádjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos: * et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum:
  18937 OpusDei	Opd	19	78	10	Ne forte dicant in géntibus: Ubi est Deus eórum? * et innotéscat in natiónibus coram óculis nostris.
  18938 OpusDei	Opd	19	78	10	Últio sánguinis servórum tuórum, qui effúsus est: * intróeat in conspéctu tuo gémitus compeditórum.
  18939 OpusDei	Opd	19	78	11	Secúndum magnitúdinem brácchii tui, * pósside fílios mortificatórum.
  18940 OpusDei	Opd	19	78	12	Et redde vicínis nostris séptuplum in sinu eórum: * impropérium ipsórum, quod exprobravérunt tibi, Dómine.
  18941 OpusDei	Opd	19	78	13	Nos autem pópulus tuus, et oves páscuæ tuæ, * confitébimur tibi in sǽculum.
  18942 OpusDei	Opd	19	78	13	In generatiónem et generatiónem * annuntiábimus laudem tuam.
  18943 OpusDei	Opd	19	79	2	Qui regis Israël, inténde: * qui dedúcis velut ovem Joseph.
  18944 OpusDei	Opd	19	79	2	Qui sedes super Chérubim, * manifestáre coram Éphraim, Bénjamin, et Manásse.
  18945 OpusDei	Opd	19	79	3	Éxcita poténtiam tuam, et veni, * ut salvos fácias nos.
  18946 OpusDei	Opd	19	79	4	Deus, convérte nos: * et osténde fáciem tuam, et salvi érimus.
  18947 OpusDei	Opd	19	79	5	Dómine, Deus virtútum, * quoúsque irascéris super oratiónem servi tui?
  18948 OpusDei	Opd	19	79	6	Cibábis nos pane lacrimárum: * et potum dabis nobis in lácrimis in mensúra?
  18949 OpusDei	Opd	19	79	7	Posuísti nos in contradictiónem vicínis nostris: * et inimíci nostri subsannavérunt nos.
  18950 OpusDei	Opd	19	79	8	Deus virtútum, convérte nos: * et osténde fáciem tuam, et salvi érimus.
  18951 OpusDei	Opd	19	79	9	Víneam de Ægýpto transtulísti: * ejecísti gentes, et plantásti eam.
  18952 OpusDei	Opd	19	79	10	Dux itíneris fuísti in conspéctu ejus: * plantásti radíces ejus, et implévit terram.
  18953 OpusDei	Opd	19	79	11	Opéruit montes umbra ejus: * et arbústa ejus cedros Dei.
  18954 OpusDei	Opd	19	79	12	Exténdit pálmites suos usque ad mare: * et usque ad flumen propágines ejus.
  18955 OpusDei	Opd	19	79	13	Ut quid destruxísti macériam ejus: * et vindémiant eam omnes, qui prætergrediúntur viam?
  18956 OpusDei	Opd	19	79	14	Exterminávit eam aper de silva: * et singuláris ferus depástus est eam.
  18957 OpusDei	Opd	19	79	15	Deus virtútum, convértere: * réspice de cælo, et vide, et vísita víneam istam.
  18958 OpusDei	Opd	19	79	16	Et pérfice eam, quam plantávit déxtera tua: * et super fílium hóminis, quem confirmásti tibi.
  18959 OpusDei	Opd	19	79	17	Incénsa igni, et suffóssa * ab increpatióne vultus tui períbunt.
  18960 OpusDei	Opd	19	79	18	Fiat manus tua super virum déxteræ tuæ: * et super fílium hóminis, quem confirmásti tibi.
  18961 OpusDei	Opd	19	79	19	Et non discédimus a te, vivificábis nos: * et nomen tuum invocábimus.
  18962 OpusDei	Opd	19	79	20	Dómine, Deus virtútum, convérte nos: * et osténde fáciem tuam, et salvi érimus.
  18963 OpusDei	Opd	19	80	2	Exsultáte Deo, adjutóri nostro: * jubiláte Deo Jacob.
  18964 OpusDei	Opd	19	80	3	Súmite psalmum, et date týmpanum: * psaltérium jucúndum cum cíthara.
  18965 OpusDei	Opd	19	80	4	Buccináte in Neoménia tuba, * in insígni die solemnitátis vestræ.
  18966 OpusDei	Opd	19	80	5	Quia præcéptum in Israël est: * et judícium Deo Jacob.
  18967 OpusDei	Opd	19	80	6	Testimónium in Joseph pósuit illud, cum exíret de terra Ægýpti: * linguam, quam non nóverat, audívit.
  18968 OpusDei	Opd	19	80	7	Divértit ab onéribus dorsum ejus: * manus ejus in cóphino serviérunt.
  18969 OpusDei	Opd	19	80	8	In tribulatióne invocásti me, et liberávi te: * exaudívi te in abscóndito tempestátis: probávi te apud aquam contradictiónis.
  18970 OpusDei	Opd	19	80	9	Audi, pópulus meus, et contestábor te: * Israël, si audíeris me, non erit in te deus recens, neque adorábis deum aliénum.
  18971 OpusDei	Opd	19	80	11	Ego enim sum Dóminus Deus tuus, qui edúxi te de terra Ægýpti: * diláta os tuum, et implébo illud.
  18972 OpusDei	Opd	19	80	12	Et non audívit pópulus meus vocem meam: * et Israël non inténdit mihi.
  18973 OpusDei	Opd	19	80	13	Et dimísi eos secúndum desidéria cordis eórum: * ibunt in adinventiónibus suis.
  18974 OpusDei	Opd	19	80	14	Si pópulus meus audísset me: * Israël si in viis meis ambulásset:
  18975 OpusDei	Opd	19	80	15	Pro níhilo fórsitan inimícos eórum humiliássem: * et super tribulántes eos misíssem manum meam.
  18976 OpusDei	Opd	19	80	16	Inimíci Dómini mentíti sunt ei: * et erit tempus eórum in sǽcula.
  18977 OpusDei	Opd	19	80	17	Et cibávit eos ex ádipe fruménti: * et de petra, melle saturávit eos.
  18978 OpusDei	Opd	19	81	1	Deus stetit in synagóga deórum: * in médio autem deos dijúdicat.
  18979 OpusDei	Opd	19	81	2	Úsquequo judicátis iniquitátem: * et fácies peccatórum súmitis?
  18980 OpusDei	Opd	19	81	3	Judicáte egéno, et pupíllo: * húmilem, et páuperem justificáte.
  18981 OpusDei	Opd	19	81	4	Erípite páuperem: * et egénum de manu peccatóris liberáte.
  18982 OpusDei	Opd	19	81	5	Nesciérunt, neque intellexérunt, in ténebris ámbulant: * movebúntur ómnia fundaménta terræ.
  18983 OpusDei	Opd	19	81	6	Ego dixi: Dii estis, * et fílii Excélsi omnes.
  18984 OpusDei	Opd	19	81	7	Vos autem sicut hómines moriémini: * et sicut unus de princípibus cadétis.
  18985 OpusDei	Opd	19	81	8	Surge, Deus, júdica terram: * quóniam tu hereditábis in ómnibus géntibus.
  18986 OpusDei	Opd	19	82	2	Deus, quis símilis erit tibi? * Ne táceas, neque compescáris, Deus.
  18987 OpusDei	Opd	19	82	3	Quóniam ecce inimíci tui sonuérunt: * et qui odérunt te extulérunt caput.
  18988 OpusDei	Opd	19	82	4	Super pópulum tuum malignavérunt consílium: * et cogitavérunt advérsus sanctos tuos.
  18989 OpusDei	Opd	19	82	5	Dixérunt: Veníte, et disperdámus eos de gente: * et non memorétur nomen Israël ultra.
  18990 OpusDei	Opd	19	82	6	Quóniam cogitavérunt unanímiter: * simul advérsum te testaméntum disposuérunt, tabernácula Idumæórum et Ismahelítæ:
  18991 OpusDei	Opd	19	82	8	Moab, et Agaréni, Gebal, et Ammon, et Ámalec: * alienígenæ cum habitántibus Tyrum.
  18992 OpusDei	Opd	19	82	9	Étenim Assur venit cum illis: * facti sunt in adjutórium fíliis Lot.
  18993 OpusDei	Opd	19	82	10	Fac illis sicut Mádian, et Sísaræ: * sicut Jabin in torrénte Cisson.
  18994 OpusDei	Opd	19	82	11	Disperiérunt in Endor: * facti sunt ut stercus terræ.
  18995 OpusDei	Opd	19	82	12	Pone príncipes eórum sicut Oreb, et Zeb, * et Zébee, et Sálmana:
  18996 OpusDei	Opd	19	82	13	Omnes príncipes eórum: * qui dixérunt: Hereditáte possideámus Sanctuárium Dei.
  18997 OpusDei	Opd	19	82	14	Deus meus, pone illos ut rotam: * et sicut stípulam ante fáciem venti.
  18998 OpusDei	Opd	19	82	15	Sicut ignis, qui combúrit silvam: * et sicut flamma combúrens montes:
  18999 OpusDei	Opd	19	82	16	Ita persequéris illos in tempestáte tua: * et in ira tua turbábis eos.
  19000 OpusDei	Opd	19	82	17	Imple fácies eórum ignomínia: * et quǽrent nomen tuum, Dómine.
  19001 OpusDei	Opd	19	82	18	Erubéscant, et conturbéntur in sǽculum sǽculi: * et confundántur, et péreant.
  19002 OpusDei	Opd	19	82	19	Et cognóscant quia nomen tibi Dóminus: * tu solus Altíssimus in omni terra.
  19003 OpusDei	Opd	19	83	2	Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum: * concupíscit, et déficit ánima mea in átria Dómini.
  19004 OpusDei	Opd	19	83	3	Cor meum, et caro mea * exsultavérunt in Deum vivum.
  19005 OpusDei	Opd	19	83	4	Étenim passer invénit sibi domum: * et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos.
  19006 OpusDei	Opd	19	83	4	Altária tua, Dómine virtútum: * Rex meus, et Deus meus.
  19007 OpusDei	Opd	19	83	5	Beáti, qui hábitant in domo tua, Dómine: * in sǽcula sæculórum laudábunt te.
  19008 OpusDei	Opd	19	83	6	Beátus vir, cujus est auxílium abs te: * ascensiónes in corde suo dispósuit, in valle lacrimárum in loco, quem pósuit.
  19009 OpusDei	Opd	19	83	8	Étenim benedictiónem dabit legislátor, ibunt de virtúte in virtútem: * vidébitur Deus deórum in Sion.
  19010 OpusDei	Opd	19	83	9	Dómine, Deus virtútum, exáudi oratiónem meam: * áuribus pércipe, Deus Jacob.
  19011 OpusDei	Opd	19	83	10	Protéctor noster, áspice, Deus: * et réspice in fáciem Christi tui:
  19012 OpusDei	Opd	19	83	11	Quia mélior est dies una in átriis tuis, * super míllia.
  19013 OpusDei	Opd	19	83	11	Elégi abjéctus esse in domo Dei mei: * magis quam habitáre in tabernáculis peccatórum.
  19014 OpusDei	Opd	19	83	12	Quia misericórdiam, et veritátem díligit Deus: * grátiam et glóriam dabit Dóminus.
  19015 OpusDei	Opd	19	83	13	Non privábit bonis eos, qui ámbulant in innocéntia: * Dómine virtútum, beátus homo, qui sperat in te.
  19016 OpusDei	Opd	19	84	2	Benedixísti, Dómine, terram tuam: * avertísti captivitátem Jacob.
  19017 OpusDei	Opd	19	84	3	Remisísti iniquitátem plebis tuæ: * operuísti ómnia peccáta eórum.
  19018 OpusDei	Opd	19	84	4	Mitigásti omnem iram tuam: * avertísti ab ira indignatiónis tuæ.
  19019 OpusDei	Opd	19	84	5	Convérte nos, Deus, salutáris noster: * et avérte iram tuam a nobis.
  19020 OpusDei	Opd	19	84	6	Numquid in ætérnum irascéris nobis? * aut exténdes iram tuam a generatióne in generatiónem?
  19021 OpusDei	Opd	19	84	7	Deus, tu convérsus vivificábis nos: * et plebs tua lætábitur in te.
  19022 OpusDei	Opd	19	84	8	Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam: * et salutáre tuum da nobis.
  19023 OpusDei	Opd	19	84	9	Áudiam quid loquátur in me Dóminus Deus: * quóniam loquétur pacem in plebem suam.
  19024 OpusDei	Opd	19	84	9	Et super sanctos suos: * et in eos, qui convertúntur ad cor.
  19025 OpusDei	Opd	19	84	10	Verúmtamen prope timéntes eum salutáre ipsíus: * ut inhábitet glória in terra nostra.
  19026 OpusDei	Opd	19	84	11	Misericórdia, et véritas obviavérunt sibi: * justítia, et pax osculátæ sunt.
  19027 OpusDei	Opd	19	84	12	Véritas de terra orta est: * et justítia de cælo prospéxit.
  19028 OpusDei	Opd	19	84	13	Étenim Dóminus dabit benignitátem: * et terra nostra dabit fructum suum.
  19029 OpusDei	Opd	19	84	14	Justítia ante eum ambulábit: * et ponet in via gressus suos.
  19030 OpusDei	Opd	19	85	1	Inclína, Dómine, aurem tuam, et exáudi me: * quóniam inops, et pauper sum ego.
  19031 OpusDei	Opd	19	85	2	Custódi ánimam meam, quóniam sanctus sum: * salvum fac servum tuum, Deus meus, sperántem in te.
  19032 OpusDei	Opd	19	85	3	Miserére mei, Dómine, quóniam ad te clamávi tota die: * lætífica ánimam servi tui, quóniam ad te, Dómine, ánimam meam levávi.
  19033 OpusDei	Opd	19	85	5	Quóniam tu, Dómine, suávis, et mitis: * et multæ misericórdiæ ómnibus invocántibus te.
  19034 OpusDei	Opd	19	85	6	Áuribus pércipe, Dómine, oratiónem meam: * et inténde voci deprecatiónis meæ.
  19035 OpusDei	Opd	19	85	7	In die tribulatiónis meæ clamávi ad te: * quia exaudísti me.
  19036 OpusDei	Opd	19	85	8	Non est símilis tui in diis, Dómine: * et non est secúndum ópera tua.
  19037 OpusDei	Opd	19	85	9	Omnes gentes quascúmque fecísti, vénient, et adorábunt coram te, Dómine: * et glorificábunt nomen tuum.
  19038 OpusDei	Opd	19	85	10	Quóniam magnus es tu, et fáciens mirabília: * tu es Deus solus.
  19039 OpusDei	Opd	19	85	11	Deduc me, Dómine, in via tua, et ingrédiar in veritáte tua: * lætétur cor meum ut tímeat nomen tuum.
  19040 OpusDei	Opd	19	85	12	Confitébor tibi, Dómine, Deus meus, in toto corde meo, * et glorificábo nomen tuum in ætérnum:
  19041 OpusDei	Opd	19	85	13	Quia misericórdia tua magna est super me: * et eruísti ánimam meam ex inférno inferióri.
  19042 OpusDei	Opd	19	85	14	Deus, iníqui insurrexérunt super me, et synagóga poténtium quæsiérunt ánimam meam: * et non proposuérunt te in conspéctu suo.
  19043 OpusDei	Opd	19	85	15	Et tu, Dómine, Deus miserátor et miséricors, * pátiens, et multæ misericórdiæ, et verax,
  19044 OpusDei	Opd	19	85	16	Réspice in me, et miserére mei, * da impérium tuum púero tuo: et salvum fac fílium ancíllæ tuæ.
  19045 OpusDei	Opd	19	85	17	Fac mecum signum in bonum, ut vídeant qui odérunt me, et confundántur: * quóniam tu, Dómine, adjuvísti me, et consolátus es me.
  19046 OpusDei	Opd	19	86	1	Fundaménta ejus in móntibus sanctis: * díligit Dóminus portas Sion super ómnia tabernácula Jacob.
  19047 OpusDei	Opd	19	86	3	Gloriósa dicta sunt de te, * cívitas Dei.
  19048 OpusDei	Opd	19	86	4	Memor ero Rahab, et Babylónis * sciéntium me.
  19049 OpusDei	Opd	19	86	4	Ecce, alienígenæ, et Tyrus, et pópulus Æthíopum, * hi fuérunt illic.
  19050 OpusDei	Opd	19	86	5	Numquid Sion dicet: Homo, et homo natus est in ea: * et ipse fundávit eam Altíssimus?
  19051 OpusDei	Opd	19	86	6	Dóminus narrábit in scriptúris populórum, et príncipum: * horum, qui fuérunt in ea.
  19052 OpusDei	Opd	19	86	7	Sicut lætántium ómnium * habitátio est in te.
  19053 OpusDei	Opd	19	87	2	Dómine, Deus salútis meæ: * in die clamávi, et nocte coram te.
  19054 OpusDei	Opd	19	87	3	Intret in conspéctu tuo orátio mea: * inclína aurem tuam ad precem meam:
  19055 OpusDei	Opd	19	87	4	Quia repléta est malis ánima mea: * et vita mea inférno appropinquávit.
  19056 OpusDei	Opd	19	87	5	Æstimátus sum cum descendéntibus in lacum: * factus sum sicut homo sine adjutório, inter mórtuos liber.
  19057 OpusDei	Opd	19	87	6	Sicut vulneráti dormiéntes in sepúlcris, quorum non es memor ámplius: * et ipsi de manu tua repúlsi sunt.
  19058 OpusDei	Opd	19	87	7	Posuérunt me in lacu inferióri: * in tenebrósis, et in umbra mortis.
  19059 OpusDei	Opd	19	87	8	Super me confirmátus est furor tuus: * et omnes fluctus tuos induxísti super me.
  19060 OpusDei	Opd	19	87	9	Longe fecísti notos meos a me: * posuérunt me abominatiónem sibi.
  19061 OpusDei	Opd	19	87	9	Tráditus sum, et non egrediébar: * óculi mei languérunt præ inópia.
  19062 OpusDei	Opd	19	87	10	Clamávi ad te, Dómine, tota die: * expándi ad te manus meas.
  19063 OpusDei	Opd	19	87	11	Numquid mórtuis fácies mirabília: * aut médici suscitábunt, et confitebúntur tibi?
  19064 OpusDei	Opd	19	87	12	Numquid narrábit áliquis in sepúlcro misericórdiam tuam, * et veritátem tuam in perditióne?
  19065 OpusDei	Opd	19	87	13	Numquid cognoscéntur in ténebris mirabília tua, * et justítia tua in terra obliviónis?
  19066 OpusDei	Opd	19	87	14	Et ego ad te, Dómine, clamávi: * et mane orátio mea prævéniet te.
  19067 OpusDei	Opd	19	87	15	Ut quid, Dómine, repéllis oratiónem meam: * avértis fáciem tuam a me?
  19068 OpusDei	Opd	19	87	16	Pauper sum ego, et in labóribus a juventúte mea: * exaltátus autem, humiliátus sum et conturbátus.
  19069 OpusDei	Opd	19	87	17	In me transiérunt iræ tuæ: * et terróres tui conturbavérunt me.
  19070 OpusDei	Opd	19	87	18	Circumdedérunt me sicut aqua tota die: * circumdedérunt me simul.
  19071 OpusDei	Opd	19	87	19	Elongásti a me amícum et próximum: * et notos meos a miséria.
  19072 OpusDei	Opd	19	88	2	Misericórdias Dómini * in ætérnum cantábo.
  19073 OpusDei	Opd	19	88	2	In generatiónem et generatiónem * annuntiábo veritátem tuam in ore meo.
  19074 OpusDei	Opd	19	88	3	Quóniam dixísti: In ætérnum misericórdia ædificábitur in cælis: * præparábitur véritas tua in eis.
  19075 OpusDei	Opd	19	88	4	Dispósui testaméntum eléctis meis, jurávi David, servo meo: * Usque in ætérnum præparábo semen tuum.
  19076 OpusDei	Opd	19	88	5	Et ædificábo in generatiónem et generatiónem * sedem tuam.
  19077 OpusDei	Opd	19	88	6	Confitebúntur cæli mirabília tua, Dómine: * étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum.
  19078 OpusDei	Opd	19	88	7	Quóniam quis in núbibus æquábitur Dómino: * símilis erit Deo in fíliis Dei?
  19079 OpusDei	Opd	19	88	8	Deus, qui glorificátur in consílio sanctórum: * magnus et terríbilis super omnes qui in circúitu ejus sunt.
  19080 OpusDei	Opd	19	88	9	Dómine, Deus virtútum, quis símilis tibi? * potens es, Dómine, et véritas tua in circúitu tuo.
  19081 OpusDei	Opd	19	88	10	Tu domináris potestáti maris: * motum autem flúctuum ejus tu mítigas.
  19082 OpusDei	Opd	19	88	11	Tu humiliásti sicut vulnerátum, supérbum: * in brácchio virtútis tuæ dispersísti inimícos tuos.
  19083 OpusDei	Opd	19	88	12	Tui sunt cæli, et tua est terra, orbem terræ et plenitúdinem ejus tu fundásti: * aquilónem, et mare tu creásti.
  19084 OpusDei	Opd	19	88	13	Thabor et Hermon in nómine tuo exsultábunt: * tuum brácchium cum poténtia.
  19085 OpusDei	Opd	19	88	14	Firmétur manus tua, et exaltétur déxtera tua: * justítia et judícium præparátio sedis tuæ.
  19086 OpusDei	Opd	19	88	15	Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam: * beátus pópulus, qui scit jubilatiónem.
  19087 OpusDei	Opd	19	88	16	Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt, et in nómine tuo exsultábunt tota die: * et in justítia tua exaltabúntur.
  19088 OpusDei	Opd	19	88	18	Quóniam glória virtútis eórum tu es: * et in beneplácito tuo exaltábitur cornu nostrum.
  19089 OpusDei	Opd	19	88	19	Quia Dómini est assúmptio nostra, * et Sancti Israël, regis nostri.
  19090 OpusDei	Opd	19	88	20	Tunc locútus es in visióne sanctis tuis, et dixísti: * Pósui adjutórium in poténte: et exaltávi eléctum de plebe mea.
  19091 OpusDei	Opd	19	88	21	Invéni David, servum meum: * óleo sancto meo unxi eum.
  19092 OpusDei	Opd	19	88	22	Manus enim mea auxiliábitur ei: * et brácchium meum confortábit eum.
  19093 OpusDei	Opd	19	88	23	Nihil profíciet inimícus in eo, * et fílius iniquitátis non appónet nocére ei.
  19094 OpusDei	Opd	19	88	24	Et concídam a fácie ipsíus inimícos ejus: * et odiéntes eum in fugam convértam.
  19095 OpusDei	Opd	19	88	25	Et véritas mea, et misericórdia mea cum ipso: * et in nómine meo exaltábitur cornu ejus.
  19096 OpusDei	Opd	19	88	26	Et ponam in mari manum ejus: * et in flumínibus déxteram ejus.
  19097 OpusDei	Opd	19	88	27	Ipse invocábit me: Pater meus es tu: * Deus meus, et suscéptor salútis meæ.
  19098 OpusDei	Opd	19	88	28	Et ego primogénitum ponam illum * excélsum præ régibus terræ.
  19099 OpusDei	Opd	19	88	29	In ætérnum servábo illi misericórdiam meam: * et testaméntum meum fidéle ipsi.
  19100 OpusDei	Opd	19	88	30	Et ponam in sǽculum sǽculi semen ejus: * et thronum ejus sicut dies cæli.
  19101 OpusDei	Opd	19	88	31	Si autem derelíquerint fílii ejus legem meam: * et in judíciis meis non ambuláverint:
  19102 OpusDei	Opd	19	88	32	Si justítias meas profanáverint: * et mandáta mea non custodíerint:
  19103 OpusDei	Opd	19	88	33	Visitábo in virga iniquitátes eórum: * et in verbéribus peccáta eórum.
  19104 OpusDei	Opd	19	88	34	Misericórdiam autem meam non dispérgam ab eo: * neque nocébo in veritáte mea:
  19105 OpusDei	Opd	19	88	35	Neque profanábo testaméntum meum: * et quæ procédunt de lábiis meis, non fáciam írrita.
  19106 OpusDei	Opd	19	88	36	Semel jurávi in sancto meo: Si David méntiar: * semen ejus in ætérnum manébit.
  19107 OpusDei	Opd	19	88	37	Et thronus ejus sicut sol in conspéctu meo, * et sicut luna perfécta in ætérnum: et testis in cælo fidélis.
  19108 OpusDei	Opd	19	88	39	Tu vero repulísti et despexísti: * distulísti Christum tuum.
  19109 OpusDei	Opd	19	88	40	Evertísti testaméntum servi tui: * profanásti in terra Sanctuárium ejus.
  19110 OpusDei	Opd	19	88	41	Destruxísti omnes sepes ejus: * posuísti firmaméntum ejus formídinem.
  19111 OpusDei	Opd	19	88	42	Diripuérunt eum omnes transeúntes viam: * factus est oppróbrium vicínis suis.
  19112 OpusDei	Opd	19	88	43	Exaltásti déxteram depriméntium eum: * lætificásti omnes inimícos ejus.
  19113 OpusDei	Opd	19	88	44	Avertísti adjutórium gládii ejus: * et non es auxiliátus ei in bello.
  19114 OpusDei	Opd	19	88	45	Destruxísti eum ab emundatióne: * et sedem ejus in terram collisísti.
  19115 OpusDei	Opd	19	88	46	Minorásti dies témporis ejus: * perfudísti eum confusióne.
  19116 OpusDei	Opd	19	88	47	Úsquequo, Dómine, avértis in finem: * exardéscet sicut ignis ira tua?
  19117 OpusDei	Opd	19	88	48	Memoráre quæ mea substántia: * numquid enim vane constituísti omnes fílios hóminum?
  19118 OpusDei	Opd	19	88	49	Quis est homo, qui vivet, et non vidébit mortem: * éruet ánimam suam de manu ínferi?
  19119 OpusDei	Opd	19	88	50	Ubi sunt misericórdiæ tuæ antíquæ, Dómine, * sicut jurásti David in veritáte tua?
  19120 OpusDei	Opd	19	88	51	Memor esto, Dómine, oppróbrii servórum tuórum * quod contínui in sinu meo multárum géntium.
  19121 OpusDei	Opd	19	88	52	Quod exprobravérunt inimíci tui, Dómine, * quod exprobravérunt commutatiónem Christi tui.
  19122 OpusDei	Opd	19	88	53	Benedíctus Dóminus in ætérnum: * fiat, fiat.
  19123 OpusDei	Opd	19	89	1	Dómine, refúgium factus es nobis: * a generatióne in generatiónem.
  19124 OpusDei	Opd	19	89	2	Priúsquam montes fíerent, aut formarétur terra et orbis: * a sǽculo et usque in sǽculum tu es, Deus.
  19125 OpusDei	Opd	19	89	3	Ne avértas hóminem in humilitátem: * et dixísti: Convertímini, fílii hóminum.
  19126 OpusDei	Opd	19	89	4	Quóniam mille anni ante óculos tuos, * tamquam dies hestérna, quæ prætériit,
  19127 OpusDei	Opd	19	89	5	Et custódia in nocte, * quæ pro níhilo habéntur, eórum anni erunt.
  19128 OpusDei	Opd	19	89	6	Mane sicut herba tránseat, mane flóreat, et tránseat: * véspere décidat, indúret et aréscat.
  19129 OpusDei	Opd	19	89	7	Quia defécimus in ira tua, * et in furóre tuo turbáti sumus.
  19130 OpusDei	Opd	19	89	8	Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo: * sǽculum nostrum in illuminatióne vultus tui.
  19131 OpusDei	Opd	19	89	9	Quóniam omnes dies nostri defecérunt: * et in ira tua defécimus.
  19132 OpusDei	Opd	19	89	9	Anni nostri sicut aránea meditabúntur: * dies annórum nostrórum in ipsis, septuagínta anni.
  19133 OpusDei	Opd	19	89	10	Si autem in potentátibus, octogínta anni: * et ámplius eórum, labor et dolor.
  19134 OpusDei	Opd	19	89	10	Quóniam supervénit mansuetúdo: * et corripiémur.
  19135 OpusDei	Opd	19	89	11	Quis novit potestátem iræ tuæ: * et præ timóre tuo iram tuam dinumeráre?
  19136 OpusDei	Opd	19	89	12	Déxteram tuam sic notam fac: * et erudítos corde in sapiéntia.
  19137 OpusDei	Opd	19	89	13	Convértere, Dómine, úsquequo? * et deprecábilis esto super servos tuos.
  19138 OpusDei	Opd	19	89	14	Repléti sumus mane misericórdia tua: * et exsultávimus, et delectáti sumus ómnibus diébus nostris.
  19139 OpusDei	Opd	19	89	15	Lætáti sumus pro diébus, quibus nos humiliásti: * annis, quibus vídimus mala.
  19140 OpusDei	Opd	19	89	16	Réspice in servos tuos, et in ópera tua: * et dírige fílios eórum.
  19141 OpusDei	Opd	19	89	17	Et sit splendor Dómini, Dei nostri, super nos, et ópera mánuum nostrárum dírige super nos: * et opus mánuum nostrárum dírige.
  19142 OpusDei	Opd	19	90	1	Qui hábitat in adjutório Altíssimi, * in protectióne Dei cæli commorábitur.
  19143 OpusDei	Opd	19	90	2	Dicet Dómino: Suscéptor meus es tu, et refúgium meum: * Deus meus sperábo in eum.
  19144 OpusDei	Opd	19	90	3	Quóniam ipse liberávit me de láqueo venántium, * et a verbo áspero.
  19145 OpusDei	Opd	19	90	4	Scápulis suis obumbrábit tibi: * et sub pennis ejus sperábis.
  19146 OpusDei	Opd	19	90	5	Scuto circúmdabit te véritas ejus: * non timébis a timóre noctúrno,
  19147 OpusDei	Opd	19	90	6	A sagítta volánte in die, a negótio perambulánte in ténebris: * ab incúrsu, et dæmónio meridiáno.
  19148 OpusDei	Opd	19	90	7	Cadent a látere tuo mille, et decem míllia a dextris tuis: * ad te autem non appropinquábit.
  19149 OpusDei	Opd	19	90	8	Verúmtamen óculis tuis considerábis: * et retributiónem peccatórum vidébis.
  19150 OpusDei	Opd	19	90	9	Quóniam tu es, Dómine, spes mea: * Altíssimum posuísti refúgium tuum.
  19151 OpusDei	Opd	19	90	10	Non accédet ad te malum: * et flagéllum non appropinquábit tabernáculo tuo.
  19152 OpusDei	Opd	19	90	11	Quóniam Ángelis suis mandávit de te: * ut custódiant te in ómnibus viis tuis.
  19153 OpusDei	Opd	19	90	12	In mánibus portábunt te: * ne forte offéndas ad lápidem pedem tuum.
  19154 OpusDei	Opd	19	90	13	Super áspidem, et basilíscum ambulábis: * et conculcábis leónem et dracónem.
  19155 OpusDei	Opd	19	90	14	Quóniam in me sperávit, liberábo  eum: * prótegam eum, quóniam cognóvit nomen meum.
  19156 OpusDei	Opd	19	90	15	Clamábit ad me, et ego exáudiam eum: * cum ipso sum in tribulatióne: erípiam eum et glorificábo eum.
  19157 OpusDei	Opd	19	90	16	Longitúdine diérum replébo eum: * et osténdam illi salutáre meum.
  19158 OpusDei	Opd	19	91	2	Bonum est confitéri Dómino: * et psállere nómini tuo, Altíssime.
  19159 OpusDei	Opd	19	91	3	Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam: * et veritátem tuam per noctem.
  19160 OpusDei	Opd	19	91	4	In decachórdo, psaltério: * cum cántico, in cíthara.
  19161 OpusDei	Opd	19	91	5	Quia delectásti me, Dómine, in factúra tua: * et in opéribus mánuum tuárum exsultábo.
  19162 OpusDei	Opd	19	91	6	Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine! * nimis profúndæ factæ sunt cogitatiónes tuæ.
  19163 OpusDei	Opd	19	91	7	Vir insípiens non cognóscet: * et stultus non intélleget hæc.
  19164 OpusDei	Opd	19	91	8	Cum exórti fúerint peccatóres sicut fænum: * et apparúerint omnes, qui operántur iniquitátem:
  19165 OpusDei	Opd	19	91	9	Ut intéreant in sǽculum sǽculi: * tu autem Altíssimus in ætérnum, Dómine.
  19166 OpusDei	Opd	19	91	10	Quóniam ecce inimíci tui, Dómine, quóniam ecce inimíci tui períbunt: * et dispergéntur omnes, qui operántur iniquitátem.
  19167 OpusDei	Opd	19	91	11	Et exaltábitur sicut unicórnis cornu meum: * et senéctus mea in misericórdia úberi.
  19168 OpusDei	Opd	19	91	12	Et despéxit óculus meus inimícos meos: * et in insurgéntibus in me malignántibus áudiet auris mea.
  19169 OpusDei	Opd	19	91	13	Justus, ut palma florébit: * sicut cedrus Líbani multiplicábitur.
  19170 OpusDei	Opd	19	91	14	Plantáti in domo Dómini, * in átriis domus Dei nostri florébunt.
  19171 OpusDei	Opd	19	91	15	Adhuc multiplicabúntur in senécta úberi: * et bene patiéntes erunt, ut annúntient:
  19172 OpusDei	Opd	19	91	16	Quóniam rectus Dóminus, Deus noster: * et non est iníquitas in eo.
  19173 OpusDei	Opd	19	92	1	Dóminus regnávit, decórem indútus est: * indútus est Dóminus fortitúdinem, et præcínxit se.
  19174 OpusDei	Opd	19	92	1	Étenim firmávit orbem terræ, * qui non commovébitur.
  19175 OpusDei	Opd	19	92	2	Paráta sedes tua ex tunc: * a sǽculo tu es.
  19176 OpusDei	Opd	19	92	3	Elevavérunt flúmina, Dómine: * elevavérunt flúmina vocem suam.
  19177 OpusDei	Opd	19	92	3	Elevavérunt flúmina fluctus suos, * a vócibus aquárum multárum.
  19178 OpusDei	Opd	19	92	4	Mirábiles elatiónes maris: * mirábilis in altis Dóminus.
  19179 OpusDei	Opd	19	92	5	Testimónia tua credibília facta sunt nimis: * domum tuam decet sanctitúdo, Dómine, in longitúdinem diérum.
  19180 OpusDei	Opd	19	93	1	Deus ultiónum Dóminus: * Deus ultiónum líbere egit.
  19181 OpusDei	Opd	19	93	2	Exaltáre, qui júdicas terram: * redde retributiónem supérbis.
  19182 OpusDei	Opd	19	93	3	Úsquequo peccatóres, Dómine, * úsquequo peccatóres gloriabúntur:
  19183 OpusDei	Opd	19	93	4	Effabúntur, et loquéntur iniquitátem: * loquéntur omnes, qui operántur injustítiam?
  19184 OpusDei	Opd	19	93	5	Pópulum tuum, Dómine, humiliavérunt: * et hereditátem tuam vexavérunt.
  19185 OpusDei	Opd	19	93	6	Víduam, et ádvenam interfecérunt: * et pupíllos occidérunt.
  19186 OpusDei	Opd	19	93	7	Et dixérunt: Non vidébit Dóminus, * nec intélleget Deus Jacob.
  19187 OpusDei	Opd	19	93	8	Intellégite, insipiéntes in pópulo: * et stulti, aliquándo sápite.
  19188 OpusDei	Opd	19	93	9	Qui plantávit aurem, non áudiet? * aut qui finxit óculum, non consíderat?
  19189 OpusDei	Opd	19	93	10	Qui córripit gentes, non árguet: * qui docet hóminem sciéntiam?
  19190 OpusDei	Opd	19	93	11	Dóminus scit cogitatiónes hóminum, * quóniam vanæ sunt.
  19191 OpusDei	Opd	19	93	12	Beátus homo, quem tu erudíeris, Dómine: * et de lege tua docúeris eum,
  19192 OpusDei	Opd	19	93	13	Ut mítiges ei a diébus malis: * donec fodiátur peccatóri fóvea.
  19193 OpusDei	Opd	19	93	14	Quia non repéllet Dóminus plebem suam: * et hereditátem suam non derelínquet.
  19194 OpusDei	Opd	19	93	15	Quoadúsque justítia convertátur in judícium: * et qui juxta illam omnes qui recto sunt corde.
  19195 OpusDei	Opd	19	93	16	Quis consúrget mihi advérsus malignántes? * aut quis stabit mecum advérsus operántes iniquitátem?
  19196 OpusDei	Opd	19	93	17	Nisi quia Dóminus adjúvit me: * paulo minus habitásset in inférno ánima mea.
  19197 OpusDei	Opd	19	93	18	Si dicébam: Motus est pes meus: * misericórdia tua, Dómine, adjuvábat me.
  19198 OpusDei	Opd	19	93	19	Secúndum multitúdinem dolórum meórum in corde meo: * consolatiónes tuæ lætificavérunt ánimam meam.
  19199 OpusDei	Opd	19	93	20	Numquid adhǽret tibi sedes iniquitátis: * qui fingis labórem in præcépto?
  19200 OpusDei	Opd	19	93	21	Captábunt in ánimam justi: * et sánguinem innocéntem condemnábunt.
  19201 OpusDei	Opd	19	93	22	Et factus est mihi Dóminus in refúgium: * et Deus meus in adjutórium spei meæ.
  19202 OpusDei	Opd	19	93	23	Et reddet illis iniquitátem ipsórum: et in malítia eórum dispérdet eos: * dispérdet illos Dóminus, Deus noster.
  19203 OpusDei	Opd	19	94	1	Veníte, exsultémus Dómino: * jubilémus Deo salutári nostro:
  19204 OpusDei	Opd	19	94	2	Præoccupémus fáciem ejus in confessióne: * et in psalmis jubilémus ei.
  19205 OpusDei	Opd	19	94	3	Quóniam Deus magnus Dóminus: * et Rex magnus super omnes deos.
  19206 OpusDei	Opd	19	94	4	Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ: * et altitúdines móntium ipsíus sunt.
  19207 OpusDei	Opd	19	94	5	Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud: * et siccam manus ejus formavérunt.
  19208 OpusDei	Opd	19	94	6	Veníte, adorémus, et procidámus, * et plorémus ante Dóminum qui fecit nos.
  19209 OpusDei	Opd	19	94	7	Quia ipse est Dóminus Deus noster, * et nos pópulus páscuæ ejus, et oves manus ejus.
  19210 OpusDei	Opd	19	94	8	Hódie si vocem ejus audiéritis, * nolíte obduráre corda vestra:
  19211 OpusDei	Opd	19	94	9	Sicut in irritatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: * ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt me, et vidérunt ópera mea.
  19212 OpusDei	Opd	19	94	10	Quadragínta annis offénsus fui generatióni illi, * et dixi: Semper hi errant corde.
  19213 OpusDei	Opd	19	94	11	Et isti non cognovérunt vias meas, ut jurávi in ira mea: * Si introíbunt in réquiem meam.
  19214 OpusDei	Opd	19	95	1	Cantáte Dómino cánticum novum: * cantáte Dómino, omnis terra.
  19215 OpusDei	Opd	19	95	2	Cantáte Dómino, et benedícite nómini ejus: * annuntiáte de die in diem salutáre ejus.
  19216 OpusDei	Opd	19	95	3	Annuntiáte inter gentes glóriam ejus, * in ómnibus pópulis mirabília ejus.
  19217 OpusDei	Opd	19	95	4	Quóniam magnus Dóminus, et laudábilis nimis: * terríbilis est super omnes deos.
  19218 OpusDei	Opd	19	95	5	Quóniam omnes dii géntium dæmónia: * Dóminus autem cælos fecit.
  19219 OpusDei	Opd	19	95	6	Conféssio, et pulchritúdo in conspéctu ejus: * sanctimónia et magnificéntia in sanctificatióne ejus.
  19220 OpusDei	Opd	19	95	7	Afférte Dómino, pátriæ géntium, afférte Dómino glóriam et honórem: * afférte Dómino glóriam nómini ejus.
  19221 OpusDei	Opd	19	95	8	Tóllite hóstias, et introíte in átria ejus: * adoráte Dóminum in átrio sancto ejus.
  19222 OpusDei	Opd	19	95	9	Commoveátur a fácie ejus univérsa terra: * dícite in géntibus quia Dóminus regnávit.
  19223 OpusDei	Opd	19	95	10	Étenim corréxit orbem terræ qui non commovébitur: * judicábit pópulos in æquitáte.
  19224 OpusDei	Opd	19	95	11	Læténtur cæli, et exsúltet terra: commoveátur mare, et plenitúdo ejus: * gaudébunt campi, et ómnia quæ in eis sunt.
  19225 OpusDei	Opd	19	95	12	Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum a fácie Dómini, quia venit: * quóniam venit judicáre terram.
  19226 OpusDei	Opd	19	95	13	Judicábit orbem terræ in æquitáte, * et pópulos in veritáte sua.
  19227 OpusDei	Opd	19	96	1	Dóminus regnávit, exsúltet terra: * læténtur ínsulæ multæ.
  19228 OpusDei	Opd	19	96	2	Nubes, et calígo in circúitu ejus: * justítia, et judícium corréctio sedis ejus.
  19229 OpusDei	Opd	19	96	3	Ignis ante ípsum præcédet, * et inflammábit in circúitu inimícos ejus.
  19230 OpusDei	Opd	19	96	4	Illuxérunt fúlgura ejus orbi terræ: * vidit, et commóta est terra.
  19231 OpusDei	Opd	19	96	5	Montes, sicut cera fluxérunt a fácie Dómini: * a fácie Dómini omnis terra.
  19232 OpusDei	Opd	19	96	6	Annuntiavérunt cæli justítiam ejus: * et vidérunt omnes pópuli glóriam ejus.
  19233 OpusDei	Opd	19	96	7	Confundántur omnes, qui adórant sculptília: * et qui gloriántur in simulácris suis.
  19234 OpusDei	Opd	19	96	7	Adoráte eum, omnes Ángeli ejus: * audívit, et lætáta est Sion.
  19235 OpusDei	Opd	19	96	8	Et exsultavérunt fíliæ Judæ, * propter judícia tua, Dómine:
  19236 OpusDei	Opd	19	96	9	Quóniam tu Dóminus Altíssimus super omnem terram: * nimis exaltátus es super omnes deos.
  19237 OpusDei	Opd	19	96	10	Qui dilígitis Dóminum, odíte malum: * custódit Dóminus ánimas sanctórum suórum, de manu peccatóris liberábit eos.
  19238 OpusDei	Opd	19	96	11	Lux orta est justo, * et rectis corde lætítia.
  19239 OpusDei	Opd	19	96	12	Lætámini, justi, in Dómino: * et confitémini memóriæ sanctificatiónis ejus.
  19240 OpusDei	Opd	19	97	1	Cantáte Dómino cánticum novum: * quia mirabília fecit.
  19241 OpusDei	Opd	19	97	1	Salvávit sibi déxtera ejus: * et brácchium sanctum ejus.
  19242 OpusDei	Opd	19	97	2	Notum fecit Dóminus salutáre suum: * in conspéctu géntium revelávit justítiam suam.
  19243 OpusDei	Opd	19	97	3	Recordátus est misericórdiæ suæ, * et veritátis suæ dómui Israël.
  19244 OpusDei	Opd	19	97	3	Vidérunt omnes términi terræ * salutáre Dei nostri.
  19245 OpusDei	Opd	19	97	4	Jubiláte Deo, omnis terra: * cantáte, et exsultáte, et psállite.
  19246 OpusDei	Opd	19	97	5	Psállite Dómino in cíthara, in cíthara et voce psalmi: * in tubis ductílibus, et voce tubæ córneæ.
  19247 OpusDei	Opd	19	97	6	Jubiláte in conspéctu regis Dómini: * moveátur mare, et plenitúdo ejus: orbis terrárum, et qui hábitant in eo.
  19248 OpusDei	Opd	19	97	8	Flúmina plaudent manu, simul montes exsultábunt a conspéctu Dómini: * quóniam venit judicáre terram.
  19249 OpusDei	Opd	19	97	9	Judicábit orbem terrárum in justítia, * et pópulos in æquitáte.
  19250 OpusDei	Opd	19	98	1	Dóminus regnávit, irascántur pópuli: * qui sedet super Chérubim, moveátur terra.
  19251 OpusDei	Opd	19	98	2	Dóminus in Sion magnus: * et excélsus super omnes pópulos.
  19252 OpusDei	Opd	19	98	3	Confiteántur nómini tuo magno: quóniam terríbile, et sanctum est: * et honor regis judícium díligit.
  19253 OpusDei	Opd	19	98	4	Tu parásti directiónes: * judícium et justítiam in Jacob tu fecísti.
  19254 OpusDei	Opd	19	98	5	Exaltáte Dóminum, Deum nostrum, et adoráte scabéllum pedum ejus: * quóniam sanctum est.
  19255 OpusDei	Opd	19	98	6	Móyses et Aaron in sacerdótibus ejus: * et Sámuel inter eos, qui ínvocant nomen ejus:
  19256 OpusDei	Opd	19	98	6	Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos: * in colúmna nubis loquebátur ad eos.
  19257 OpusDei	Opd	19	98	7	Custodiébant testimónia ejus, * et præcéptum quod dedit illis.
  19258 OpusDei	Opd	19	98	8	Dómine, Deus noster, tu exaudiébas eos: * Deus, tu propítius fuísti eis, et ulcíscens in omnes adinventiónes eórum.
  19259 OpusDei	Opd	19	98	9	Exaltáte Dóminum, Deum nostrum, et adoráte in monte sancto ejus: * quóniam sanctus Dóminus, Deus noster.
  19260 OpusDei	Opd	19	99	2	Jubiláte Deo, omnis terra: * servíte Dómino in lætítia.
  19261 OpusDei	Opd	19	99	2	Introíte in conspéctu ejus, * in exsultatióne.
  19262 OpusDei	Opd	19	99	3	Scitóte quóniam Dóminus ipse est Deus: * ipse fecit nos, et non ipsi nos.
  19263 OpusDei	Opd	19	99	4	Pópulus ejus, et oves páscuæ ejus: * introíte portas ejus in confessióne, átria ejus in hymnis: confitémini illi.
  19264 OpusDei	Opd	19	99	5	Laudáte nomen ejus: quóniam suávis est Dóminus, in ætérnum misericórdia ejus, * et usque in generatiónem et generatiónem véritas ejus.
  19265 OpusDei	Opd	19	100	1	Misericórdiam, et judícium * cantábo tibi, Dómine:
  19266 OpusDei	Opd	19	100	2	Psallam, et intéllegam in via immaculáta, * quando vénies ad me.
  19267 OpusDei	Opd	19	100	2	Perambulábam in innocéntia cordis mei, * in médio domus meæ.
  19268 OpusDei	Opd	19	100	3	Non proponébam ante óculos meos rem injústam: * faciéntes prævaricatiónes odívi.
  19269 OpusDei	Opd	19	100	4	Non adhǽsit mihi cor pravum: * declinántem a me malígnum non cognoscébam.
  19270 OpusDei	Opd	19	100	5	Detrahéntem secréto próximo suo, * hunc persequébar.
  19271 OpusDei	Opd	19	100	5	Supérbo óculo, et insatiábili corde, * cum hoc non edébam.
  19272 OpusDei	Opd	19	100	6	Óculi mei ad fidéles terræ ut sédeant mecum: * ámbulans in via immaculáta, hic mihi ministrábat.
  19273 OpusDei	Opd	19	100	7	Non habitábit in médio domus meæ qui facit supérbiam: * qui lóquitur iníqua, non diréxit in conspéctu oculórum meórum.
  19274 OpusDei	Opd	19	100	8	In matutíno interficiébam omnes peccatóres terræ: * ut dispérderem de civitáte Dómini omnes operántes iniquitátem.
  19275 OpusDei	Opd	19	101	2	Dómine, exáudi oratiónem meam: * et clamor meus ad te véniat.
  19276 OpusDei	Opd	19	101	3	Non avértas fáciem tuam a me: * in quacúmque die tríbulor, inclína ad me aurem tuam.
  19277 OpusDei	Opd	19	101	3	In quacúmque die invocávero te, * velóciter exáudi me.
  19278 OpusDei	Opd	19	101	4	Quia defecérunt sicut fumus dies mei: * et ossa mea sicut crémium aruérunt.
  19279 OpusDei	Opd	19	101	5	Percússus sum ut fænum, et áruit cor meum: * quia oblítus sum comédere panem meum.
  19280 OpusDei	Opd	19	101	6	A voce gémitus mei * adhǽsit os meum carni meæ.
  19281 OpusDei	Opd	19	101	7	Símilis factus sum pellicáno solitúdinis: * factus sum sicut nyctícorax in domicílio.
  19282 OpusDei	Opd	19	101	8	Vigilávi, * et factus sum sicut passer solitárius in tecto.
  19283 OpusDei	Opd	19	101	9	Tota die exprobrábant mihi inimíci mei: * et qui laudábant me, advérsum me jurábant.
  19284 OpusDei	Opd	19	101	10	Quia cínerem tamquam panem manducábam, * et potum meum cum fletu miscébam.
  19285 OpusDei	Opd	19	101	11	A fácie iræ et indignatiónis tuæ: * quia élevans allisísti me.
  19286 OpusDei	Opd	19	101	12	Dies mei sicut umbra declinavérunt: * et ego sicut fænum árui.
  19287 OpusDei	Opd	19	101	13	Tu autem, Dómine, in ætérnum pérmanes: * et memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.
  19288 OpusDei	Opd	19	101	14	Tu exsúrgens miseréberis Sion: * quia tempus miseréndi ejus, quia venit tempus.
  19289 OpusDei	Opd	19	101	15	Quóniam placuérunt servis tuis lápides ejus: * et terræ ejus miserebúntur.
  19290 OpusDei	Opd	19	101	16	Et timébunt gentes nomen tuum, Dómine, * et omnes reges terræ glóriam tuam.
  19291 OpusDei	Opd	19	101	17	Quia ædificávit Dóminus Sion: * et vidébitur in glória sua.
  19292 OpusDei	Opd	19	101	18	Respéxit in oratiónem humílium: * et non sprevit precem eórum.
  19293 OpusDei	Opd	19	101	19	Scribántur hæc in generatióne áltera: * et pópulus, qui creábitur, laudábit Dóminum:
  19294 OpusDei	Opd	19	101	20	Quia prospéxit de excélso sancto suo: * Dóminus de cælo in terram aspéxit:
  19295 OpusDei	Opd	19	101	21	Ut audíret gémitus compeditórum: * ut sólveret fílios interemptórum:
  19296 OpusDei	Opd	19	101	22	Ut annúntient in Sion nomen Dómini: * et laudem ejus in Jerúsalem.
  19297 OpusDei	Opd	19	101	23	In conveniéndo pópulos in unum, * et reges ut sérviant Dómino.
  19298 OpusDei	Opd	19	101	24	Respóndit ei in via virtútis suæ: * Paucitátem diérum meórum núntia mihi.
  19299 OpusDei	Opd	19	101	25	Ne révoces me in dimídio diérum meórum: * in generatiónem et generatiónem anni tui.
  19300 OpusDei	Opd	19	101	26	Inítio tu, Dómine, terram fundásti: * et ópera mánuum tuárum sunt cæli.
  19301 OpusDei	Opd	19	101	27	Ipsi períbunt, tu autem pérmanes: * et omnes sicut vestiméntum veteráscent.
  19302 OpusDei	Opd	19	101	28	Et sicut opertórium mutábis eos, et mutabúntur: * tu autem idem ipse es, et anni tui non defícient.
  19303 OpusDei	Opd	19	101	29	Fílii servórum tuórum habitábunt: * et semen eórum in sǽculum dirigétur.
  19304 OpusDei	Opd	19	102	1	Bénedic, ánima mea, Dómino: * et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus.
  19305 OpusDei	Opd	19	102	2	Bénedic, ánima mea, Dómino: * et noli oblivísci omnes retributiónes ejus.
  19306 OpusDei	Opd	19	102	3	Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis: * qui sanat omnes infirmitátes tuas.
  19307 OpusDei	Opd	19	102	4	Qui rédimit de intéritu vitam tuam: * qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus.
  19308 OpusDei	Opd	19	102	5	Qui replet in bonis desidérium tuum: * renovábitur ut áquilæ juvéntus tua:
  19309 OpusDei	Opd	19	102	6	Fáciens misericórdias Dóminus: * et judícium ómnibus injúriam patiéntibus.
  19310 OpusDei	Opd	19	102	7	Notas fecit vias suas Móysi, * fíliis Israël voluntátes suas.
  19311 OpusDei	Opd	19	102	8	Miserátor, et miséricors Dóminus: * longánimis, et multum miséricors.
  19312 OpusDei	Opd	19	102	9	Non in perpétuum irascétur: * neque in ætérnum comminábitur.
  19313 OpusDei	Opd	19	102	10	Non secúndum peccáta nostra fecit nobis: * neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis.
  19314 OpusDei	Opd	19	102	11	Quóniam secúndum altitúdinem cæli a terra: * corroborávit misericórdiam suam super timéntes se.
  19315 OpusDei	Opd	19	102	12	Quantum distat ortus ab occidénte: * longe fecit a nobis iniquitátes nostras.
  19316 OpusDei	Opd	19	102	13	Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se: * quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum.
  19317 OpusDei	Opd	19	102	14	Recordátus est quóniam pulvis sumus: * homo, sicut fænum dies ejus, tamquam flos agri sic efflorébit.
  19318 OpusDei	Opd	19	102	16	Quóniam spíritus pertransíbit in illo, et non subsístet: * et non cognóscet ámplius locum suum.
  19319 OpusDei	Opd	19	102	17	Misericórdia autem Dómini ab ætérno, * et usque in ætérnum super timéntes eum.
  19320 OpusDei	Opd	19	102	17	Et justítia illíus in fílios filiórum, * his qui servant testaméntum ejus:
  19321 OpusDei	Opd	19	102	18	Et mémores sunt mandatórum ipsíus, * ad faciéndum ea.
  19322 OpusDei	Opd	19	102	19	Dóminus in cælo parávit sedem suam: * et regnum ipsíus ómnibus dominábitur.
  19323 OpusDei	Opd	19	102	20	Benedícite Dómino, omnes Ángeli ejus: * poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus, ad audiéndam vocem sermónum ejus.
  19324 OpusDei	Opd	19	102	21	Benedícite Dómino, omnes virtútes ejus: * minístri ejus, qui fácitis voluntátem ejus.
  19325 OpusDei	Opd	19	102	22	Benedícite Dómino, ómnia ópera ejus: * in omni loco dominatiónis ejus, bénedic, ánima mea, Dómino.
  19326 OpusDei	Opd	19	103	1	Bénedic, ánima mea, Dómino: * Dómine, Deus meus, magnificátus es veheménter.
  19327 OpusDei	Opd	19	103	1	Confessiónem, et decórem induísti: * amíctus lúmine sicut vestiménto:
  19328 OpusDei	Opd	19	103	2	Exténdens cælum sicut pellem: * qui tegis aquis superióra ejus.
  19329 OpusDei	Opd	19	103	3	Qui ponis nubem ascénsum tuum: * qui ámbulas super pennas ventórum.
  19330 OpusDei	Opd	19	103	4	Qui facis ángelos tuos, spíritus: * et minístros tuos ignem uréntem.
  19331 OpusDei	Opd	19	103	5	Qui fundásti terram super stabilitátem suam: * non inclinábitur in sǽculum sǽculi.
  19332 OpusDei	Opd	19	103	6	Abýssus, sicut vestiméntum, amíctus ejus: * super montes stabunt aquæ.
  19333 OpusDei	Opd	19	103	7	Ab increpatióne tua fúgient: * a voce tonítrui tui formidábunt.
  19334 OpusDei	Opd	19	103	8	Ascéndunt montes: et descéndunt campi * in locum, quem fundásti eis.
  19335 OpusDei	Opd	19	103	9	Términum posuísti, quem non transgrediéntur: * neque converténtur operíre terram.
  19336 OpusDei	Opd	19	103	10	Qui emíttis fontes in convállibus: * inter médium móntium pertransíbunt aquæ.
  19337 OpusDei	Opd	19	103	11	Potábunt omnes béstiæ agri: * exspectábunt ónagri in siti sua.
  19338 OpusDei	Opd	19	103	12	Super ea vólucres cæli habitábunt: * de médio petrárum dabunt voces.
  19339 OpusDei	Opd	19	103	13	Rigans montes de superióribus suis: * de fructu óperum tuórum satiábitur terra:
  19340 OpusDei	Opd	19	103	14	Prodúcens fænum juméntis, * et herbam servitúti hóminum:
  19341 OpusDei	Opd	19	103	14	Ut edúcas panem de terra: * et vinum lætíficet cor hóminis:
  19342 OpusDei	Opd	19	103	15	Ut exhílaret fáciem in óleo: * et panis cor hóminis confírmet.
  19343 OpusDei	Opd	19	103	16	Saturabúntur ligna campi, et cedri Líbani, quas plantávit: * illic pásseres nidificábunt.
  19344 OpusDei	Opd	19	103	17	Heródii domus dux est eórum: * montes excélsi cervis: petra refúgium herináciis.
  19345 OpusDei	Opd	19	103	19	Fecit lunam in témpora: * sol cognóvit occásum suum.
  19346 OpusDei	Opd	19	103	20	Posuísti ténebras, et facta est nox: * in ipsa pertransíbunt omnes béstiæ silvæ.
  19347 OpusDei	Opd	19	103	21	Cátuli leónum rugiéntes, ut rápiant, * et quǽrant a Deo escam sibi.
  19348 OpusDei	Opd	19	103	22	Ortus est sol, et congregáti sunt: * et in cubílibus suis collocabúntur.
  19349 OpusDei	Opd	19	103	23	Exíbit homo ad opus suum: * et ad operatiónem suam usque ad vésperum.
  19350 OpusDei	Opd	19	103	24	Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine! * ómnia in sapiéntia fecísti: impléta est terra possessióne tua.
  19351 OpusDei	Opd	19	103	25	Hoc mare magnum, et spatiósum mánibus: * illic reptília, quorum non est númerus.
  19352 OpusDei	Opd	19	103	26	Animália pusílla cum magnis: * illic naves pertransíbunt.
  19353 OpusDei	Opd	19	103	27	Draco iste, quem formásti ad illudéndum ei: * ómnia a te exspéctant ut des illis escam in témpore.
  19354 OpusDei	Opd	19	103	28	Dante te illis, cólligent: * aperiénte te manum tuam, ómnia implebúntur bonitáte.
  19355 OpusDei	Opd	19	103	29	Averténte autem te fáciem, turbabúntur: * áuferes spíritum eórum, et defícient, et in púlverem suum reverténtur.
  19356 OpusDei	Opd	19	103	30	Emíttes spíritum tuum, et creabúntur: * et renovábis fáciem terræ.
  19357 OpusDei	Opd	19	103	31	Sit glória Dómini in sǽculum: * lætábitur Dóminus in opéribus suis:
  19358 OpusDei	Opd	19	103	32	Qui réspicit terram, et facit eam trémere: * qui tangit montes, et fúmigant.
  19359 OpusDei	Opd	19	103	33	Cantábo Dómino in vita mea: * psallam Deo meo, quámdiu sum.
  19360 OpusDei	Opd	19	103	34	Jucúndum sit ei elóquium meum: * ego vero delectábor in Dómino.
  19361 OpusDei	Opd	19	103	35	Defíciant peccatóres a terra, et iníqui ita ut non sint: * bénedic, ánima mea, Dómino.
  19362 OpusDei	Opd	19	104	1	Confitémini Dómino, et invocáte nomen ejus: * annuntiáte inter gentes ópera ejus.
  19363 OpusDei	Opd	19	104	2	Cantáte ei, et psállite ei: * narráte ómnia mirabília ejus.
  19364 OpusDei	Opd	19	104	3	Laudámini in nómine sancto ejus: * lætétur cor quæréntium Dóminum.
  19365 OpusDei	Opd	19	104	4	Quǽrite Dóminum, et confirmámini: * quǽrite fáciem ejus semper.
  19366 OpusDei	Opd	19	104	5	Mementóte mirabílium ejus, quæ fecit: * prodígia ejus, et judícia oris ejus.
  19367 OpusDei	Opd	19	104	6	Semen Ábraham, servi ejus: * fílii Jacob, elécti ejus.
  19368 OpusDei	Opd	19	104	7	Ipse Dóminus Deus noster: * in univérsa terra judícia ejus.
  19369 OpusDei	Opd	19	104	8	Memor fuit in sǽculum testaménti sui: * verbi, quod mandávit in mille generatiónes:
  19370 OpusDei	Opd	19	104	9	Quod dispósuit ad Ábraham: * et juraménti sui ad Isaac:
  19371 OpusDei	Opd	19	104	10	Et státuit illud Jacob in præcéptum: * et Israël in testaméntum ætérnum:
  19372 OpusDei	Opd	19	104	11	Dicens: Tibi dabo terram Chánaan, * funículum hereditátis vestræ.
  19373 OpusDei	Opd	19	104	12	Cum essent número brevi, * paucíssimi et íncolæ ejus:
  19374 OpusDei	Opd	19	104	13	Et pertransiérunt de gente in gentem, * et de regno ad pópulum álterum.
  19375 OpusDei	Opd	19	104	14	Non relíquit hóminem nocére eis: * et corrípuit pro eis reges.
  19376 OpusDei	Opd	19	104	15	Nolíte tángere christos meos: * et in prophétis meis nolíte malignári.
  19377 OpusDei	Opd	19	104	16	Et vocávit famem super terram: * et omne firmaméntum panis contrívit.
  19378 OpusDei	Opd	19	104	17	Misit ante eos virum: * in servum venúmdatus est Joseph.
  19379 OpusDei	Opd	19	104	18	Humiliavérunt in compédibus pedes ejus, ferrum pertránsiit ánimam ejus * donec veníret verbum ejus.
  19380 OpusDei	Opd	19	104	19	Elóquium Dómini inflammávit eum: * misit rex, et solvit eum; princeps populórum, et dimísit eum.
  19381 OpusDei	Opd	19	104	21	Constítuit eum dóminum domus suæ: * et príncipem omnis possessiónis suæ:
  19382 OpusDei	Opd	19	104	22	Ut erudíret príncipes ejus sicut semetípsum: * et senes ejus prudéntiam docéret.
  19383 OpusDei	Opd	19	104	23	Et intrávit Israël in Ægýptum: * et Jacob áccola fuit in terra Cham.
  19384 OpusDei	Opd	19	104	24	Et auxit pópulum suum veheménter: * et firmávit eum super inimícos ejus.
  19385 OpusDei	Opd	19	104	25	Convértit cor eórum ut odírent pópulum ejus: * et dolum fácerent in servos ejus.
  19386 OpusDei	Opd	19	104	26	Misit Móysen, servum suum: * Aaron, quem elégit ipsum.
  19387 OpusDei	Opd	19	104	27	Pósuit in eis verba signórum suórum: * et prodigiórum in terra Cham.
  19388 OpusDei	Opd	19	104	28	Misit ténebras, et obscurávit: * et non exacerbávit sermónes suos.
  19389 OpusDei	Opd	19	104	29	Convértit aquas eórum in sánguinem: * et occídit pisces eórum.
  19390 OpusDei	Opd	19	104	30	Édidit terra eórum ranas: * in penetrálibus regum ipsórum.
  19391 OpusDei	Opd	19	104	31	Dixit, et venit cœnomyía: * et cínifes in ómnibus fínibus eórum.
  19392 OpusDei	Opd	19	104	32	Pósuit plúvias eórum grándinem: * ignem comburéntem in terra ipsórum.
  19393 OpusDei	Opd	19	104	33	Et percússit víneas eórum, et ficúlneas eórum: * et contrívit lignum fínium eórum.
  19394 OpusDei	Opd	19	104	34	Dixit, et venit locústa, et bruchus, * cujus non erat númerus:
  19395 OpusDei	Opd	19	104	35	Et comédit omne fænum in terra eórum: * et comédit omnem fructum terræ eórum.
  19396 OpusDei	Opd	19	104	36	Et percússit omne primogénitum in terra eórum: * primítias omnis labóris eórum.
  19397 OpusDei	Opd	19	104	37	Et edúxit eos cum argénto et auro: * et non erat in tríbubus eórum infírmus.
  19398 OpusDei	Opd	19	104	38	Lætáta est Ægýptus in profectióne eórum: * quia incúbuit timor eórum super eos.
  19399 OpusDei	Opd	19	104	39	Expándit nubem in protectiónem eórum: * et ignem ut lucéret eis per noctem.
  19400 OpusDei	Opd	19	104	40	Petiérunt, et venit cotúrnix: * et pane cæli saturávit eos.
  19401 OpusDei	Opd	19	104	41	Dirúpit petram et fluxérunt aquæ: * abiérunt in sicco flúmina;
  19402 OpusDei	Opd	19	104	42	Quóniam memor fuit verbi sancti sui: * quod hábuit ad Ábraham, púerum suum.
  19403 OpusDei	Opd	19	104	43	Et edúxit pópulum suum in exsultatióne, * et eléctos suos in lætítia.
  19404 OpusDei	Opd	19	104	44	Et dedit illis regiónes géntium: * et labóres populórum possedérunt:
  19405 OpusDei	Opd	19	104	45	Ut custódiant justificatiónes ejus, * et legem ejus requírant.
  19406 OpusDei	Opd	19	105	1	Confitémini Dómino, quóniam bonus: * quóniam in sǽculum misericórdia ejus.
  19407 OpusDei	Opd	19	105	2	Quis loquétur poténtias Dómini, * audítas fáciet omnes laudes ejus?
  19408 OpusDei	Opd	19	105	3	Beáti, qui custódiunt judícium, * et fáciunt justítiam in omni témpore.
  19409 OpusDei	Opd	19	105	4	Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui: * vísita nos in salutári tuo:
  19410 OpusDei	Opd	19	105	5	Ad vidéndum in bonitáte electórum tuórum, ad lætándum in lætítia gentis tuæ: * ut laudéris cum hereditáte tua.
  19411 OpusDei	Opd	19	105	6	Peccávimus cum pátribus nostris: * injúste égimus, iniquitátem fécimus.
  19412 OpusDei	Opd	19	105	7	Patres nostri in Ægýpto non intellexérunt mirabília tua: * non fuérunt mémores multitúdinis misericórdiæ tuæ.
  19413 OpusDei	Opd	19	105	7	Et irritavérunt ascendéntes in mare, * Mare Rubrum.
  19414 OpusDei	Opd	19	105	8	Et salvávit eos propter nomen suum: * ut notam fáceret poténtiam suam.
  19415 OpusDei	Opd	19	105	9	Et incrépuit Mare Rubrum, et exsiccátum est, * et dedúxit eos in abýssis sicut in desérto.
  19416 OpusDei	Opd	19	105	10	Et salvávit eos de manu odiéntium: * et redémit eos de manu inimíci.
  19417 OpusDei	Opd	19	105	11	Et opéruit aqua tribulántes eos: * unus ex eis non remánsit.
  19418 OpusDei	Opd	19	105	12	Et credidérunt verbis ejus: * et laudavérunt laudem ejus.
  19419 OpusDei	Opd	19	105	13	Cito fecérunt, oblíti sunt óperum ejus: * et non sustinuérunt consílium ejus.
  19420 OpusDei	Opd	19	105	14	Et concupiérunt concupiscéntiam in desérto: * et tentavérunt Deum in inaquóso.
  19421 OpusDei	Opd	19	105	15	Et dedit eis petitiónem ipsórum: * et misit saturitátem in ánimas eórum.
  19422 OpusDei	Opd	19	105	16	Et irritavérunt Moysen in castris: * Aaron, sanctum Dómini.
  19423 OpusDei	Opd	19	105	17	Apérta est terra, et deglutívit Dathan: * et opéruit super congregatiónem Abíron.
  19424 OpusDei	Opd	19	105	18	Et exársit ignis in synagóga eórum * flamma combússit peccatóres.
  19425 OpusDei	Opd	19	105	19	Et fecérunt vítulum in Horeb * et adoravérunt scúlptile.
  19426 OpusDei	Opd	19	105	20	Et mutavérunt glóriam suam * in similitúdinem vítuli comedéntis fænum.
  19427 OpusDei	Opd	19	105	21	Oblíti sunt Deum, qui salvávit eos, * qui fecit magnália in Ægýpto, mirabília in terra Cham: terribília in Mari Rubro.
  19428 OpusDei	Opd	19	105	23	Et dixit ut dispérderet eos: * si non Móyses, eléctus ejus, stetísset in confractióne in conspéctu ejus:
  19429 OpusDei	Opd	19	105	24	Ut avérteret iram ejus ne dispérderet eos: * et pro níhilo habuérunt terram desiderábilem:
  19430 OpusDei	Opd	19	105	25	Non credidérunt verbo ejus, et murmuravérunt in tabernáculis suis: * non exaudiérunt vocem Dómini.
  19431 OpusDei	Opd	19	105	26	Et elevávit manum suam super eos: * ut prostérneret eos in desérto:
  19432 OpusDei	Opd	19	105	27	Et ut deíceret semen eórum in natiónibus: * et dispérgeret eos in regiónibus.
  19433 OpusDei	Opd	19	105	28	Et initiáti sunt Beélphegor: * et comedérunt sacrifícia mortuórum.
  19434 OpusDei	Opd	19	105	29	Et irritavérunt eum in adinventiónibus suis: * et multiplicáta est in eis ruína.
  19435 OpusDei	Opd	19	105	30	Et stetit Phínees, et placávit: * et cessávit quassátio.
  19436 OpusDei	Opd	19	105	31	Et reputátum est ei in justítiam: * in generatiónem et generatiónem usque in sempitérnum.
  19437 OpusDei	Opd	19	105	32	Et irritavérunt eum ad aquas contradictiónis: * et vexátus est Móyses propter eos: quia exacerbavérunt spíritum ejus.
  19438 OpusDei	Opd	19	105	33	Et distínxit in lábiis suis: * non disperdidérunt gentes, quas dixit Dóminus illis.
  19439 OpusDei	Opd	19	105	35	Et commísti sunt inter gentes, et didicérunt ópera eórum: et serviérunt sculptílibus eórum: * et factum est illis in scándalum.
  19440 OpusDei	Opd	19	105	37	Et immolavérunt fílios suos, * et fílias suas dæmóniis.
  19441 OpusDei	Opd	19	105	38	Et effudérunt sánguinem innocéntem: * sánguinem filiórum suórum et filiárum suárum, quas sacrificavérunt sculptílibus Chánaan.
  19442 OpusDei	Opd	19	105	39	Et infécta est terra in sanguínibus, et contamináta est in opéribus eórum: * et fornicáti sunt in adinventiónibus suis.
  19443 OpusDei	Opd	19	105	40	Et irátus est furóre Dóminus in pópulum suum: * et abominátus est hereditátem suam.
  19444 OpusDei	Opd	19	105	41	Et trádidit eos in manus géntium: * et domináti sunt eórum qui odérunt eos.
  19445 OpusDei	Opd	19	105	42	Et tribulavérunt eos inimíci eórum, et humiliáti sunt sub mánibus eórum: * sæpe liberávit eos.
  19446 OpusDei	Opd	19	105	43	Ipsi autem exacerbavérunt eum in consílio suo: * et humiliáti sunt in iniquitátibus suis.
  19447 OpusDei	Opd	19	105	44	Et vidit, cum tribularéntur: * et audívit oratiónem eórum.
  19448 OpusDei	Opd	19	105	45	Et memor fuit testaménti sui: * et pœnítuit eum secúndum multitúdinem misericórdiæ suæ.
  19449 OpusDei	Opd	19	105	46	Et dedit eos in misericórdias * in conspéctu ómnium qui céperant eos.
  19450 OpusDei	Opd	19	105	47	Salvos nos fac, Dómine, Deus noster: * et cóngrega nos de natiónibus:
  19451 OpusDei	Opd	19	105	47	Ut confiteámur nómini sancto tuo: * et gloriémur in laude tua.
  19452 OpusDei	Opd	19	105	48	Benedíctus Dóminus, Deus Israël, a sǽculo et usque in sǽculum: * et dicet omnis pópulus: Fiat, fiat.
  19453 OpusDei	Opd	19	106	1	Confitémini Dómino quóniam bonus: * quóniam in sǽculum misericórdia ejus.
  19454 OpusDei	Opd	19	106	2	Dicant qui redémpti sunt a Dómino, quos redémit de manu inimíci: * et de regiónibus congregávit eos:
  19455 OpusDei	Opd	19	106	3	A solis ortu, et occásu: * ab aquilóne, et mari.
  19456 OpusDei	Opd	19	106	4	Erravérunt in solitúdine in inaquóso: * viam civitátis habitáculi non invenérunt.
  19457 OpusDei	Opd	19	106	5	Esuriéntes, et sitiéntes: * ánima eórum in ipsis defécit.
  19458 OpusDei	Opd	19	106	6	Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur: * et de necessitátibus eórum erípuit eos.
  19459 OpusDei	Opd	19	106	7	Et dedúxit eos in viam rectam: * ut irent in civitátem habitatiónis.
  19460 OpusDei	Opd	19	106	8	Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus: * et mirabília ejus fíliis hóminum.
  19461 OpusDei	Opd	19	106	9	Quia satiávit ánimam inánem: * et ánimam esuriéntem satiávit bonis.
  19462 OpusDei	Opd	19	106	10	Sedéntes in ténebris, et umbra mortis: * vinctos in mendicitáte et ferro.
  19463 OpusDei	Opd	19	106	11	Quia exacerbavérunt elóquia Dei: * et consílium Altíssimi irritavérunt.
  19464 OpusDei	Opd	19	106	12	Et humiliátum est in labóribus cor eórum: * infirmáti sunt, nec fuit qui adjuváret.
  19465 OpusDei	Opd	19	106	13	Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur: * et de necessitátibus eórum liberávit eos.
  19466 OpusDei	Opd	19	106	14	Et edúxit eos de ténebris, et umbra mortis: * et víncula eórum disrúpit.
  19467 OpusDei	Opd	19	106	15	Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus: * et mirabília ejus fíliis hóminum.
  19468 OpusDei	Opd	19	106	16	Quia contrívit portas ǽreas: * et vectes férreos confrégit.
  19469 OpusDei	Opd	19	106	17	Suscépit eos de via iniquitátis eórum: * propter injustítias enim suas humiliáti sunt.
  19470 OpusDei	Opd	19	106	18	Omnem escam abomináta est ánima eórum: * et appropinquavérunt usque ad portas mortis.
  19471 OpusDei	Opd	19	106	19	Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur: * et de necessitátibus eórum liberávit eos.
  19472 OpusDei	Opd	19	106	20	Misit verbum suum, et sanávit eos: * et erípuit eos de interitiónibus eórum.
  19473 OpusDei	Opd	19	106	21	Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus: * et mirabília ejus fíliis hóminum.
  19474 OpusDei	Opd	19	106	22	Et sacríficent sacrifícium laudis: * et annúntient ópera ejus in exsultatióne.
  19475 OpusDei	Opd	19	106	23	Qui descéndunt mare in návibus, * faciéntes operatiónem in aquis multis.
  19476 OpusDei	Opd	19	106	24	Ipsi vidérunt ópera Dómini, * et mirabília ejus in profúndo.
  19477 OpusDei	Opd	19	106	25	Dixit, et stetit spíritus procéllæ: * et exaltáti sunt fluctus ejus.
  19478 OpusDei	Opd	19	106	26	Ascéndunt usque ad cælos, et descéndunt usque ad abýssos: * ánima eórum in malis tabescébat.
  19479 OpusDei	Opd	19	106	27	Turbáti sunt, et moti sunt sicut ébrius: * et omnis sapiéntia eórum devoráta est.
  19480 OpusDei	Opd	19	106	28	Et clamavérunt ad Dóminum cum tribularéntur: * et de necessitátibus eórum edúxit eos.
  19481 OpusDei	Opd	19	106	29	Et státuit procéllam ejus in auram: * et siluérunt fluctus ejus.
  19482 OpusDei	Opd	19	106	30	Et lætáti sunt quia siluérunt: * et dedúxit eos in portum voluntátis eórum.
  19483 OpusDei	Opd	19	106	31	Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus: * et mirabília ejus fíliis hóminum.
  19484 OpusDei	Opd	19	106	32	Et exáltent eum in ecclésia plebis: * et in cáthedra seniórum laudent eum.
  19485 OpusDei	Opd	19	106	33	Pósuit flúmina in desértum: * et éxitus aquárum in sitim.
  19486 OpusDei	Opd	19	106	34	Terram fructíferam in salsúginem: * a malítia inhabitántium in ea.
  19487 OpusDei	Opd	19	106	35	Pósuit desértum in stagna aquárum: * et terram sine aqua in éxitus aquárum.
  19488 OpusDei	Opd	19	106	36	Et collocávit illic esuriéntes: * et constituérunt civitátem habitatiónis.
  19489 OpusDei	Opd	19	106	37	Et seminavérunt agros, et plantavérunt víneas: * et fecérunt fructum nativitátis.
  19490 OpusDei	Opd	19	106	38	Et benedíxit eis, et multiplicáti sunt nimis: * et juménta eórum non minorávit.
  19491 OpusDei	Opd	19	106	39	Et pauci facti sunt: * et vexáti sunt a tribulatióne malórum, et dolóre.
  19492 OpusDei	Opd	19	106	40	Effúsa est contémptio super príncipes: * et erráre fecit eos in ínvio, et non in via.
  19493 OpusDei	Opd	19	106	41	Et adjúvit páuperem de inópia: * et pósuit sicut oves famílias.
  19494 OpusDei	Opd	19	106	42	Vidébunt recti, et lætabúntur: * et omnis iníquitas oppilábit os suum.
  19495 OpusDei	Opd	19	106	43	Quis sápiens et custódiet hæc? * et intélleget misericórdias Dómini.
  19496 OpusDei	Opd	19	107	2	Parátum cor meum, Deus, parátum cor meum: * cantábo, et psallam in glória mea.
  19497 OpusDei	Opd	19	107	3	Exsúrge, glória mea, exsúrge, psaltérium et cíthara: * exsúrgam dilúculo.
  19498 OpusDei	Opd	19	107	4	Confitébor tibi in pópulis, Dómine: * et psallam tibi in natiónibus.
  19499 OpusDei	Opd	19	107	5	Quia magna est super cælos misericórdia tua: * et usque ad nubes véritas tua:
  19500 OpusDei	Opd	19	107	6	Exaltáre super cælos, Deus, et super omnem terram glória tua: * ut liberéntur dilécti tui.
  19501 OpusDei	Opd	19	107	7	Salvum fac déxtera tua, et exáudi me: * Deus locútus est in sancto suo:
  19502 OpusDei	Opd	19	107	8	Exsultábo, et dívidam Síchimam, * et convállem tabernaculórum dimétiar.
  19503 OpusDei	Opd	19	107	9	Meus est Gálaad, et meus est Manásses: * et Éphraim suscéptio cápitis mei.
  19504 OpusDei	Opd	19	107	10	Juda rex meus: * Moab lebes spei meæ.
  19505 OpusDei	Opd	19	107	10	In Idumǽam exténdam calceaméntum meum: * mihi alienígenæ amíci facti sunt.
  19506 OpusDei	Opd	19	107	11	Quis dedúcet me in civitátem munítam? * quis dedúcet me usque in Idumǽam?
  19507 OpusDei	Opd	19	107	12	Nonne tu, Deus, qui repulísti nos, * et non exíbis, Deus, in virtútibus nostris?
  19508 OpusDei	Opd	19	107	13	Da nobis auxílium de tribulatióne: * quia vana salus hóminis.
  19509 OpusDei	Opd	19	107	14	In Deo faciémus virtútem: * et ipse ad níhilum dedúcet inimícos nostros.
  19510 OpusDei	Opd	19	108	2	Deus, laudem meam ne tacúeris: * quia os peccatóris, et os dolósi super me apértum est.
  19511 OpusDei	Opd	19	108	3	Locúti sunt advérsum me lingua dolósa, et sermónibus ódii circumdedérunt me: * et expugnavérunt me gratis.
  19512 OpusDei	Opd	19	108	4	Pro eo ut me dilígerent, detrahébant mihi: * ego autem orábam.
  19513 OpusDei	Opd	19	108	5	Et posuérunt advérsum me mala pro bonis: * et ódium pro dilectióne mea.
  19514 OpusDei	Opd	19	108	6	Constítue super eum peccatórem: * et diábolus stet a dextris ejus.
  19515 OpusDei	Opd	19	108	7	Cum judicátur, éxeat condemnátus: * et orátio ejus fiat in peccátum.
  19516 OpusDei	Opd	19	108	8	Fiant dies ejus pauci: * et episcopátum ejus accípiat alter.
  19517 OpusDei	Opd	19	108	9	Fiant fílii ejus órphani: * et uxor ejus vídua.
  19518 OpusDei	Opd	19	108	10	Nutántes transferántur fílii ejus, et mendícent: * et eiciántur de habitatiónibus suis.
  19519 OpusDei	Opd	19	108	11	Scrutétur fænerátor omnem substántiam ejus: * et dirípiant aliéni labóres ejus.
  19520 OpusDei	Opd	19	108	12	Non sit illi adjútor: * nec sit qui misereátur pupíllis ejus.
  19521 OpusDei	Opd	19	108	13	Fiant nati ejus in intéritum: * in generatióne una deleátur nomen ejus.
  19522 OpusDei	Opd	19	108	14	In memóriam rédeat iníquitas patrum ejus in conspéctu Dómini: * et peccátum matris ejus non deleátur.
  19523 OpusDei	Opd	19	108	15	Fiant contra Dóminum semper, et dispéreat de terra memória eórum: * pro eo quod non est recordátus fácere misericórdiam.
  19524 OpusDei	Opd	19	108	17	Et persecútus est hóminem ínopem, et mendícum, * et compúnctum corde mortificáre.
  19525 OpusDei	Opd	19	108	18	Et diléxit maledictiónem, et véniet ei: * et nóluit benedictiónem, et elongábitur ab eo.
  19526 OpusDei	Opd	19	108	18	Et índuit maledictiónem sicut vestiméntum, * et intrávit sicut aqua in interióra ejus, et sicut óleum in óssibus ejus.
  19527 OpusDei	Opd	19	108	19	Fiat ei sicut vestiméntum, quo operítur: * et sicut zona, qua semper præcíngitur.
  19528 OpusDei	Opd	19	108	20	Hoc opus eórum, qui détrahunt mihi apud Dóminum: * et qui loquúntur mala advérsus ánimam meam.
  19529 OpusDei	Opd	19	108	21	Et tu, Dómine, Dómine, fac mecum propter nomen tuum: * quia suávis est misericórdia tua.
  19530 OpusDei	Opd	19	108	22	Líbera me quia egénus, et pauper ego sum: * et cor meum conturbátum est intra me.
  19531 OpusDei	Opd	19	108	23	Sicut umbra cum declínat, ablátus sum: * et excússus sum sicut locústæ.
  19532 OpusDei	Opd	19	108	24	Génua mea infirmáta sunt a jejúnio: * et caro mea immutáta est propter óleum.
  19533 OpusDei	Opd	19	108	25	Et ego factus sum oppróbrium illis: * vidérunt me, et movérunt cápita sua.
  19534 OpusDei	Opd	19	108	26	Ádjuva me, Dómine, Deus meus: * salvum me fac secúndum misericórdiam tuam.
  19535 OpusDei	Opd	19	108	27	Et sciant quia manus tua hæc: * et tu, Dómine, fecísti eam.
  19536 OpusDei	Opd	19	108	28	Maledícent illi, et tu benedíces: * qui insúrgunt in me, confundántur: servus autem tuus lætábitur.
  19537 OpusDei	Opd	19	108	29	Induántur qui détrahunt mihi, pudóre: * et operiántur sicut diplóide confusióne sua.
  19538 OpusDei	Opd	19	108	30	Confitébor Dómino nimis in ore meo: * et in médio multórum laudábo eum.
  19539 OpusDei	Opd	19	108	31	Quia ástitit a dextris páuperis, * ut salvam fáceret a persequéntibus ánimam meam.
  19540 OpusDei	Opd	19	109	1	Dixit Dóminus Dómino meo: * Sede a dextris meis:
  19541 OpusDei	Opd	19	109	1	Donec ponam inimícos tuos, * scabéllum pedum tuórum.
  19542 OpusDei	Opd	19	109	2	Virgam virtútis tuæ emíttet Dóminus ex Sion: * domináre in médio inimicórum tuórum.
  19543 OpusDei	Opd	19	109	3	Tecum princípium in die virtútis tuæ in splendóribus sanctórum: * ex útero ante lucíferum génui te.
  19544 OpusDei	Opd	19	109	4	Jurávit Dóminus, et non pœnitébit eum: * Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech.
  19545 OpusDei	Opd	19	109	5	Dóminus a dextris tuis, * confrégit in die iræ suæ reges.
  19546 OpusDei	Opd	19	109	6	Judicábit in natiónibus, implébit ruínas: * conquassábit cápita in terra multórum.
  19547 OpusDei	Opd	19	109	7	De torrénte in via bibet: * proptérea exaltábit caput.
  19548 OpusDei	Opd	19	110	1	Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo: * in consílio justórum, et congregatióne.
  19549 OpusDei	Opd	19	110	2	Magna ópera Dómini: * exquisíta in omnes voluntátes ejus.
  19550 OpusDei	Opd	19	110	3	Conféssio et magnificéntia opus ejus: * et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
  19551 OpusDei	Opd	19	110	4	Memóriam fecit mirabílium suórum, miséricors et miserátor Dóminus: * escam dedit timéntibus se.
  19552 OpusDei	Opd	19	110	5	Memor erit in sǽculum testaménti sui: * virtútem óperum suórum annuntiábit pópulo suo:
  19553 OpusDei	Opd	19	110	7	Ut det illis hereditátem géntium: * ópera mánuum ejus véritas, et judícium.
  19554 OpusDei	Opd	19	110	8	Fidélia ómnia mandáta ejus: confirmáta in sǽculum sǽculi, * facta in veritáte et æquitáte.
  19555 OpusDei	Opd	19	110	9	Redemptiónem misit pópulo suo: * mandávit in ætérnum testaméntum suum.
  19556 OpusDei	Opd	19	110	9	(fit reverentia) Sanctum, et terríbile nomen ejus: * inítium sapiéntiæ timor Dómini.
  19557 OpusDei	Opd	19	110	10	Intelléctus bonus ómnibus faciéntibus eum: * laudátio ejus manet in sǽculum sǽculi.
  19558 OpusDei	Opd	19	111	1	Beátus vir, qui timet Dóminum: * in mandátis ejus volet nimis.
  19559 OpusDei	Opd	19	111	2	Potens in terra erit semen ejus: * generátio rectórum benedicétur.
  19560 OpusDei	Opd	19	111	3	Glória, et divítiæ in domo ejus: * et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
  19561 OpusDei	Opd	19	111	4	Exórtum est in ténebris lumen rectis: * miséricors, et miserátor, et justus.
  19562 OpusDei	Opd	19	111	5	Jucúndus homo qui miserétur et cómmodat, dispónet sermónes suos in judício: * quia in ætérnum non commovébitur.
  19563 OpusDei	Opd	19	111	7	In memória ætérna erit justus: * ab auditióne mala non timébit.
  19564 OpusDei	Opd	19	111	8	Parátum cor ejus speráre in Dómino, confirmátum est cor ejus: * non commovébitur donec despíciat inimícos suos.
  19565 OpusDei	Opd	19	111	9	Dispérsit, dedit paupéribus: justítia ejus manet in sǽculum sǽculi, * cornu ejus exaltábitur in glória.
  19566 OpusDei	Opd	19	111	10	Peccátor vidébit, et irascétur, déntibus suis fremet et tabéscet: * desidérium peccatórum períbit.
  19567 OpusDei	Opd	19	112	1	Laudáte, púeri, Dóminum: * laudáte nomen Dómini.
  19568 OpusDei	Opd	19	112	2	(fit reverentia) Sit nomen Dómini benedíctum, * ex hoc nunc, et usque in sǽculum.
  19569 OpusDei	Opd	19	112	3	A solis ortu usque ad occásum, * laudábile nomen Dómini.
  19570 OpusDei	Opd	19	112	4	Excélsus super omnes gentes Dóminus, * et super cælos glória ejus.
  19571 OpusDei	Opd	19	112	5	Quis sicut Dóminus, Deus noster, qui in altis hábitat, * et humília réspicit in cælo et in terra?
  19572 OpusDei	Opd	19	112	7	Súscitans a terra ínopem, * et de stércore érigens páuperem:
  19573 OpusDei	Opd	19	112	8	Ut cóllocet eum cum princípibus, * cum princípibus pópuli sui.
  19574 OpusDei	Opd	19	112	9	Qui habitáre facit stérilem in domo, * matrem filiórum lætántem.
  19575 OpusDei	Opd	19	113	1	In éxitu Israël de Ægýpto, * domus Jacob de pópulo bárbaro:
  19576 OpusDei	Opd	19	113	2	Facta est Judǽa sanctificátio ejus, * Israël potéstas ejus.
  19577 OpusDei	Opd	19	113	3	Mare vidit, et fugit: * Jordánis convérsus est retrórsum.
  19578 OpusDei	Opd	19	113	4	Montes exsultavérunt ut aríetes, * et colles sicut agni óvium.
  19579 OpusDei	Opd	19	113	5	Quid est tibi, mare, quod fugísti: * et tu, Jordánis, quia convérsus es retrórsum?
  19580 OpusDei	Opd	19	113	6	Montes, exsultástis sicut aríetes, * et colles, sicut agni óvium.
  19581 OpusDei	Opd	19	113	7	A fácie Dómini mota est terra, * a fácie Dei Jacob.
  19582 OpusDei	Opd	19	113	8	Qui convértit petram in stagna aquárum, * et rupem in fontes aquárum.
  19583 OpusDei	Opd	19	113	9	Non nobis, Dómine, non nobis: * sed nómini tuo da glóriam.
  19584 OpusDei	Opd	19	113	10	Super misericórdia tua, et veritáte tua: * nequándo dicant gentes: Ubi est Deus eórum?
  19585 OpusDei	Opd	19	113	11	Deus autem noster in cælo: * ómnia quæcúmque vóluit, fecit.
  19586 OpusDei	Opd	19	113	12	Simulácra géntium argéntum, et aurum, * ópera mánuum hóminum.
  19587 OpusDei	Opd	19	113	13	Os habent, et non loquéntur: * óculos habent, et non vidébunt.
  19588 OpusDei	Opd	19	113	14	Aures habent, et non áudient: * nares habent, et non odorábunt.
  19589 OpusDei	Opd	19	113	15	Manus habent, et non palpábunt: pedes habent, et non ambulábunt: * non clamábunt in gútture suo.
  19590 OpusDei	Opd	19	113	16	Símiles illis fiant qui fáciunt ea: * et omnes qui confídunt in eis.
  19591 OpusDei	Opd	19	113	17	Domus Israël sperávit in Dómino: * adjútor eórum et protéctor eórum est,
  19592 OpusDei	Opd	19	113	18	Domus Aaron sperávit in Dómino: * adjútor eórum et protéctor eórum est,
  19593 OpusDei	Opd	19	113	19	Qui timent Dóminum, speravérunt in Dómino: * adjútor eórum et protéctor eórum est.
  19594 OpusDei	Opd	19	113	20	Dóminus memor fuit nostri: * et benedíxit nobis:
  19595 OpusDei	Opd	19	113	20	Benedíxit dómui Israël: * benedíxit dómui Aaron.
  19596 OpusDei	Opd	19	113	21	Benedíxit ómnibus, qui timent Dóminum, * pusíllis cum majóribus.
  19597 OpusDei	Opd	19	113	22	Adíciat Dóminus super vos: * super vos, et super fílios vestros.
  19598 OpusDei	Opd	19	113	23	Benedícti vos a Dómino, * qui fecit cælum, et terram.
  19599 OpusDei	Opd	19	113	24	Cælum cæli Dómino: * terram autem dedit fíliis hóminum.
  19600 OpusDei	Opd	19	113	25	Non mórtui laudábunt te, Dómine: * neque omnes, qui descéndunt in inférnum.
  19601 OpusDei	Opd	19	113	26	Sed nos qui vívimus, benedícimus Dómino, * ex hoc nunc et usque in sǽculum.
  19602 OpusDei	Opd	19	114	1	Diléxi, quóniam exáudiet Dóminus * vocem oratiónis meæ.
  19603 OpusDei	Opd	19	114	2	Quia inclinávit aurem suam mihi: * et in diébus meis invocábo.
  19604 OpusDei	Opd	19	114	3	Circumdedérunt me dolóres mortis: * et perícula inférni invenérunt me.
  19605 OpusDei	Opd	19	114	4	Tribulatiónem et dolórem invéni: * et nomen Dómini invocávi.
  19606 OpusDei	Opd	19	114	5	O Dómine, líbera ánimam meam: * miséricors Dóminus, et justus, et Deus noster miserétur.
  19607 OpusDei	Opd	19	114	6	Custódiens párvulos Dóminus: * humiliátus sum, et liberávit me.
  19608 OpusDei	Opd	19	114	7	Convértere, ánima mea, in réquiem tuam: * quia Dóminus benefécit tibi.
  19609 OpusDei	Opd	19	114	8	Quia erípuit ánimam meam de morte: * óculos meos a lácrimis, pedes meos a lapsu.
  19610 OpusDei	Opd	19	114	9	Placébo Dómino * in regióne vivórum.
  19611 OpusDei	Opd	19	115	1	Crédidi, propter quod locútus sum: * ego autem humiliátus sum nimis.
  19612 OpusDei	Opd	19	115	2	Ego dixi in excéssu meo: * Omnis homo mendax.
  19613 OpusDei	Opd	19	115	3	Quid retríbuam Dómino, * pro ómnibus, quæ retríbuit mihi?
  19614 OpusDei	Opd	19	115	4	Cálicem salutáris accípiam: * et nomen Dómini invocábo.
  19615 OpusDei	Opd	19	115	5	Vota mea Dómino reddam coram omni pópulo ejus: * pretiósa in conspéctu Dómini mors sanctórum ejus:
  19616 OpusDei	Opd	19	115	7	O Dómine, quia ego servus tuus: * ego servus tuus, et fílius ancíllæ tuæ.
  19617 OpusDei	Opd	19	115	8	Dirupísti víncula mea: * tibi sacrificábo hóstiam laudis, et nomen Dómini invocábo.
  19618 OpusDei	Opd	19	115	9	Vota mea Dómino reddam in conspéctu omnis pópuli ejus: * in átriis domus Dómini, in médio tui, Jerúsalem.
  19619 OpusDei	Opd	19	116	1	Laudáte Dóminum, omnes gentes: * laudáte eum, omnes pópuli:
  19620 OpusDei	Opd	19	116	2	Quóniam confirmáta est super nos misericórdia ejus: * et véritas Dómini manet in ætérnum.
  19621 OpusDei	Opd	19	117	1	Confitémini Dómino quóniam bonus: * quóniam in sǽculum misericórdia ejus.
  19622 OpusDei	Opd	19	117	2	Dicat nunc Israël quóniam bonus: * quóniam in sǽculum misericórdia ejus.
  19623 OpusDei	Opd	19	117	3	Dicat nunc domus Aaron: * quóniam in sǽculum misericórdia ejus.
  19624 OpusDei	Opd	19	117	4	Dicant nunc qui timent Dóminum: * quóniam in sǽculum misericórdia ejus.
  19625 OpusDei	Opd	19	117	5	De tribulatióne invocávi Dóminum: * et exaudívit me in latitúdine Dóminus.
  19626 OpusDei	Opd	19	117	6	Dóminus mihi adjútor: * non timébo quid fáciat mihi homo.
  19627 OpusDei	Opd	19	117	7	Dóminus mihi adjútor: * et ego despíciam inimícos meos.
  19628 OpusDei	Opd	19	117	8	Bonum est confídere in Dómino, * quam confídere in hómine:
  19629 OpusDei	Opd	19	117	9	Bonum est speráre in Dómino, * quam speráre in princípibus.
  19630 OpusDei	Opd	19	117	10	Omnes gentes circuiérunt me: * et in nómine Dómini quia ultus sum in eos.
  19631 OpusDei	Opd	19	117	11	Circumdántes circumdedérunt me: * et in nómine Dómini quia ultus sum in eos.
  19632 OpusDei	Opd	19	117	12	Circumdedérunt me sicut apes, et exarsérunt sicut ignis in spinis: * et in nómine Dómini quia ultus sum in eos.
  19633 OpusDei	Opd	19	117	13	Impúlsus evérsus sum ut cáderem: * et Dóminus suscépit me.
  19634 OpusDei	Opd	19	117	14	Fortitúdo mea, et laus mea Dóminus: * et factus est mihi in salútem.
  19635 OpusDei	Opd	19	117	15	Vox exsultatiónis, et salútis * in tabernáculis justórum.
  19636 OpusDei	Opd	19	117	16	Déxtera Dómini fecit virtútem: déxtera Dómini exaltávit me, * déxtera Dómini fecit virtútem.
  19637 OpusDei	Opd	19	117	17	Non móriar, sed vivam: * et narrábo ópera Dómini.
  19638 OpusDei	Opd	19	117	18	Castígans castigávit me Dóminus: * et morti non trádidit me.
  19639 OpusDei	Opd	19	117	19	Aperíte mihi portas justítiæ, ingréssus in eas confitébor Dómino: * hæc porta Dómini, justi intrábunt in eam.
  19640 OpusDei	Opd	19	117	21	Confitébor tibi quóniam exaudísti me: * et factus es mihi in salútem.
  19641 OpusDei	Opd	19	117	22	Lápidem, quem reprobavérunt ædificántes: * hic factus est in caput ánguli.
  19642 OpusDei	Opd	19	117	23	A Dómino factum est istud: * et est mirábile in óculis nostris.
  19643 OpusDei	Opd	19	117	24	Hæc est dies, quam fecit Dóminus: * exsultémus, et lætémur in ea.
  19644 OpusDei	Opd	19	117	25	O Dómine, salvum me fac, o Dómine, bene prosperáre: * benedíctus qui venit in nómine Dómini.
  19645 OpusDei	Opd	19	117	26	Benedíximus vobis de domo Dómini: * Deus Dóminus, et illúxit nobis.
  19646 OpusDei	Opd	19	117	27	Constitúite diem solémnem in condénsis, * usque ad cornu altáris.
  19647 OpusDei	Opd	19	117	28	Deus meus es tu, et confitébor tibi: * Deus meus es tu, et exaltábo te.
  19648 OpusDei	Opd	19	117	28	Confitébor tibi quóniam exaudísti me * et factus es mihi in salútem.
  19649 OpusDei	Opd	19	117	29	Confitémini Dómino quóniam bonus: * quóniam in sǽculum misericórdia ejus.
  19650 OpusDei	Opd	19	118	1	(Aleph) Beáti immaculáti in via: * qui ámbulant in lege Dómini.
  19651 OpusDei	Opd	19	118	2	Beáti, qui scrutántur testimónia ejus: * in toto corde exquírunt eum.
  19652 OpusDei	Opd	19	118	3	Non enim qui operántur iniquitátem, * in viis ejus ambulavérunt.
  19653 OpusDei	Opd	19	118	4	Tu mandásti * mandáta tua custodíri nimis.
  19654 OpusDei	Opd	19	118	5	Útinam dirigántur viæ meæ, * ad custodiéndas justificatiónes tuas!
  19655 OpusDei	Opd	19	118	6	Tunc non confúndar, * cum perspéxero in ómnibus mandátis tuis.
  19656 OpusDei	Opd	19	118	7	Confitébor tibi in directióne cordis: * in eo quod dídici judícia justítiæ tuæ.
  19657 OpusDei	Opd	19	118	8	Justificatiónes tuas custódiam: * non me derelínquas usquequáque.
  19658 OpusDei	Opd	19	118	9	(Beth) In quo córrigit adolescéntior viam suam? * In custodiéndo sermónes tuos.
  19659 OpusDei	Opd	19	118	10	In toto corde meo exquisívi te: * ne repéllas me a mandátis tuis.
  19660 OpusDei	Opd	19	118	11	In corde meo abscóndi elóquia tua: * ut non peccem tibi.
  19661 OpusDei	Opd	19	118	12	Benedíctus es, Dómine: * doce me justificatiónes tuas.
  19662 OpusDei	Opd	19	118	13	In lábiis meis, * pronuntiávi ómnia judícia oris tui.
  19663 OpusDei	Opd	19	118	14	In via testimoniórum tuórum delectátus sum, * sicut in ómnibus divítiis.
  19664 OpusDei	Opd	19	118	15	In mandátis tuis exercébor: * et considerábo vias tuas.
  19665 OpusDei	Opd	19	118	16	In justificatiónibus tuis meditábor: * non oblivíscar sermónes tuos.
  19666 OpusDei	Opd	19	118	17	(Ghimel) Retríbue servo tuo, vivífica me: * et custódiam sermónes tuos:
  19667 OpusDei	Opd	19	118	18	Revéla óculos meos: * et considerábo mirabília de lege tua.
  19668 OpusDei	Opd	19	118	19	Íncola ego sum in terra: * non abscóndas a me mandáta tua.
  19669 OpusDei	Opd	19	118	20	Concupívit ánima mea desideráre justificatiónes tuas, * in omni témpore.
  19670 OpusDei	Opd	19	118	21	Increpásti supérbos: * maledícti qui declínant a mandátis tuis.
  19671 OpusDei	Opd	19	118	22	Aufer a me oppróbrium, et contémptum: * quia testimónia tua exquisívi.
  19672 OpusDei	Opd	19	118	23	Étenim sedérunt príncipes, et advérsum me loquebántur: * servus autem tuus exercebátur in justificatiónibus tuis.
  19673 OpusDei	Opd	19	118	24	Nam et testimónia tua meditátio mea est: * et consílium meum justificatiónes tuæ.
  19674 OpusDei	Opd	19	118	25	(Daleth) Adhǽsit paviménto ánima mea: * vivífica me secúndum verbum tuum.
  19675 OpusDei	Opd	19	118	26	Vias meas enuntiávi, et exaudísti me: * doce me justificatiónes tuas.
  19676 OpusDei	Opd	19	118	27	Viam justificatiónum tuárum ínstrue me: * et exercébor in mirabílibus tuis.
  19677 OpusDei	Opd	19	118	28	Dormitávit ánima mea præ tǽdio: * confírma me in verbis tuis.
  19678 OpusDei	Opd	19	118	29	Viam iniquitátis ámove a me: * et de lege tua miserére mei.
  19679 OpusDei	Opd	19	118	30	Viam veritátis elégi: * judícia tua non sum oblítus.
  19680 OpusDei	Opd	19	118	31	Adhǽsi testimóniis tuis, Dómine: * noli me confúndere.
  19681 OpusDei	Opd	19	118	32	Viam mandatórum tuórum cucúrri, * cum dilatásti cor meum.
  19682 OpusDei	Opd	19	118	33	(He) Legem pone mihi, Dómine, viam justificatiónum tuárum: * et exquíram eam semper.
  19683 OpusDei	Opd	19	118	34	Da mihi intelléctum, et scrutábor legem tuam: * et custódiam illam in toto corde meo.
  19684 OpusDei	Opd	19	118	35	Deduc me in sémitam mandatórum tuórum: * quia ipsam vólui.
  19685 OpusDei	Opd	19	118	36	Inclína cor meum in testimónia tua: * et non in avarítiam.
  19686 OpusDei	Opd	19	118	37	Avérte óculos meos ne vídeant vanitátem: * in via tua vivífica me.
  19687 OpusDei	Opd	19	118	38	Státue servo tuo elóquium tuum, * in timóre tuo.
  19688 OpusDei	Opd	19	118	39	Ámputa oppróbrium meum quod suspicátus sum: * quia judícia tua jucúnda.
  19689 OpusDei	Opd	19	118	40	Ecce, concupívi mandáta tua: * in æquitáte tua vivífica me.
  19690 OpusDei	Opd	19	118	41	(Vav) Et véniat super me misericórdia tua, Dómine: * salutáre tuum secúndum elóquium tuum.
  19691 OpusDei	Opd	19	118	42	Et respondébo exprobrántibus mihi verbum: * quia sperávi in sermónibus tuis.
  19692 OpusDei	Opd	19	118	43	Et ne áuferas de ore meo verbum veritátis usquequáque: * quia in judíciis tuis supersperávi.
  19693 OpusDei	Opd	19	118	44	Et custódiam legem tuam semper: * in sǽculum et in sǽculum sǽculi.
  19694 OpusDei	Opd	19	118	45	Et ambulábam in latitúdine: * quia mandáta tua exquisívi.
  19695 OpusDei	Opd	19	118	46	Et loquébar in testimóniis tuis in conspéctu regum: * et non confundébar.
  19696 OpusDei	Opd	19	118	47	Et meditábar in mandátis tuis, * quæ diléxi.
  19697 OpusDei	Opd	19	118	48	Et levávi manus meas ad mandáta tua, quæ diléxi: * et exercébar in justificatiónibus tuis.
  19698 OpusDei	Opd	19	118	49	(Zai) Memor esto verbi tui servo tuo, * in quo mihi spem dedísti.
  19699 OpusDei	Opd	19	118	50	Hæc me consoláta est in humilitáte mea: * quia elóquium tuum vivificávit me.
  19700 OpusDei	Opd	19	118	51	Supérbi iníque agébant usquequáque: * a lege autem tua non declinávi.
  19701 OpusDei	Opd	19	118	52	Memor fui judiciórum tuórum a sǽculo, Dómine: * et consolátus sum.
  19702 OpusDei	Opd	19	118	53	Deféctio ténuit me, * pro peccatóribus derelinquéntibus legem tuam.
  19703 OpusDei	Opd	19	118	54	Cantábiles mihi erant justificatiónes tuæ, * in loco peregrinatiónis meæ.
  19704 OpusDei	Opd	19	118	55	Memor fui nocte nóminis tui, Dómine: * et custodívi legem tuam.
  19705 OpusDei	Opd	19	118	56	Hæc facta est mihi: * quia justificatiónes tuas exquisívi.
  19706 OpusDei	Opd	19	118	57	(Heth) Pórtio mea, Dómine, * dixi custodíre legem tuam.
  19707 OpusDei	Opd	19	118	58	Deprecátus sum fáciem tuam in toto corde meo: * miserére mei secúndum elóquium tuum.
  19708 OpusDei	Opd	19	118	59	Cogitávi vias meas: * et convérti pedes meos in testimónia tua.
  19709 OpusDei	Opd	19	118	60	Parátus sum, et non sum turbátus: * ut custódiam mandáta tua.
  19710 OpusDei	Opd	19	118	61	Funes peccatórum circumpléxi sunt me: * et legem tuam non sum oblítus.
  19711 OpusDei	Opd	19	118	62	Média nocte surgébam ad confiténdum tibi, * super judícia justificatiónis tuæ.
  19712 OpusDei	Opd	19	118	63	Párticeps ego sum ómnium timéntium te: * et custodiéntium mandáta tua.
  19713 OpusDei	Opd	19	118	64	Misericórdia tua, Dómine, plena est terra: * justificatiónes tuas doce me.
  19714 OpusDei	Opd	19	118	65	(Teth) Bonitátem fecísti cum servo tuo, Dómine, * secúndum verbum tuum.
  19715 OpusDei	Opd	19	118	66	Bonitátem, et disciplínam, et sciéntiam doce me: * quia mandátis tuis crédidi.
  19716 OpusDei	Opd	19	118	67	Priúsquam humiliárer ego delíqui: * proptérea elóquium tuum custodívi.
  19717 OpusDei	Opd	19	118	68	Bonus es tu: * et in bonitáte tua doce me justificatiónes tuas.
  19718 OpusDei	Opd	19	118	69	Multiplicáta est super me iníquitas superbórum: * ego autem in toto corde meo scrutábor mandáta tua.
  19719 OpusDei	Opd	19	118	70	Coagulátum est sicut lac cor eórum: * ego vero legem tuam meditátus sum.
  19720 OpusDei	Opd	19	118	71	Bonum mihi quia humiliásti me: * ut discam justificatiónes tuas.
  19721 OpusDei	Opd	19	118	72	Bonum mihi lex oris tui, * super míllia auri et argénti.
  19722 OpusDei	Opd	19	118	73	(Joth) Manus tuæ fecérunt me, et plasmavérunt me: * da mihi intelléctum, et discam mandáta tua.
  19723 OpusDei	Opd	19	118	74	Qui timent te vidébunt me, et lætabúntur: * quia in verba tua supersperávi.
  19724 OpusDei	Opd	19	118	75	Cognóvi, Dómine, quia ǽquitas judícia tua: * et in veritáte tua humiliásti me.
  19725 OpusDei	Opd	19	118	76	Fiat misericórdia tua ut consolétur me, * secúndum elóquium tuum servo tuo.
  19726 OpusDei	Opd	19	118	77	Véniant mihi miseratiónes tuæ, et vivam: * quia lex tua meditátio mea est.
  19727 OpusDei	Opd	19	118	78	Confundántur supérbi, quia injúste iniquitátem fecérunt in me: * ego autem exercébor in mandátis tuis.
  19728 OpusDei	Opd	19	118	79	Convertántur mihi timéntes te: * et qui novérunt testimónia tua.
  19729 OpusDei	Opd	19	118	80	Fiat cor meum immaculátum in justificatiónibus tuis, * ut non confúndar.
  19730 OpusDei	Opd	19	118	81	(Caph) Defécit in salutáre tuum ánima mea: * et in verbum tuum supersperávi.
  19731 OpusDei	Opd	19	118	82	Defecérunt óculi mei in elóquium tuum, * dicéntes: Quando consoláberis me?
  19732 OpusDei	Opd	19	118	83	Quia factus sum sicut uter in pruína: * justificatiónes tuas non sum oblítus.
  19733 OpusDei	Opd	19	118	84	Quot sunt dies servi tui? * quando fácies de persequéntibus me judícium?
  19734 OpusDei	Opd	19	118	85	Narravérunt mihi iníqui fabulatiónes: * sed non ut lex tua.
  19735 OpusDei	Opd	19	118	86	Ómnia mandáta tua véritas: * iníque persecúti sunt me, ádjuva me.
  19736 OpusDei	Opd	19	118	87	Paulo minus consummavérunt me in terra: * ego autem non derelíqui mandáta tua.
  19737 OpusDei	Opd	19	118	88	Secúndum misericórdiam tuam vivífica me: * et custódiam testimónia oris tui.
  19738 OpusDei	Opd	19	118	89	(Laméd) In ætérnum, Dómine, * verbum tuum pérmanet in cælo.
  19739 OpusDei	Opd	19	118	90	In generatiónem et generatiónem véritas tua: * fundásti terram, et pérmanet.
  19740 OpusDei	Opd	19	118	91	Ordinatióne tua persevérat dies: * quóniam ómnia sérviunt tibi.
  19741 OpusDei	Opd	19	118	92	Nisi quod lex tua meditátio mea est: * tunc forte periíssem in humilitáte mea.
  19742 OpusDei	Opd	19	118	93	In ætérnum non oblivíscar justificatiónes tuas: * quia in ipsis vivificásti me.
  19743 OpusDei	Opd	19	118	94	Tuus sum ego, salvum me fac: * quóniam justificatiónes tuas exquisívi.
  19744 OpusDei	Opd	19	118	95	Me exspectavérunt peccatóres ut pérderent me: * testimónia tua intelléxi.
  19745 OpusDei	Opd	19	118	96	Omnis consummatiónis vidi finem: * latum mandátum tuum nimis.
  19746 OpusDei	Opd	19	118	97	(Mem) Quómodo diléxi legem tuam, Dómine? * tota die meditátio mea est.
  19747 OpusDei	Opd	19	118	98	Super inimícos meos prudéntem me fecísti mandáto tuo: * quia in ætérnum mihi est.
  19748 OpusDei	Opd	19	118	99	Super omnes docéntes me intelléxi: * quia testimónia tua meditátio mea est.
  19749 OpusDei	Opd	19	118	100	Super senes intelléxi: * quia mandáta tua quæsívi.
  19750 OpusDei	Opd	19	118	101	Ab omni via mala prohíbui pedes meos: * ut custódiam verba tua.
  19751 OpusDei	Opd	19	118	102	A judíciis tuis non declinávi: * quia tu legem posuísti mihi.
  19752 OpusDei	Opd	19	118	103	Quam dúlcia fáucibus meis elóquia tua, * super mel ori meo!
  19753 OpusDei	Opd	19	118	104	A mandátis tuis intelléxi: * proptérea odívi omnem viam iniquitátis.
  19754 OpusDei	Opd	19	118	105	(Nun) Lucérna pédibus meis verbum tuum, * et lumen sémitis meis.
  19755 OpusDei	Opd	19	118	106	Jurávi, et státui * custodíre judícia justítiæ tuæ.
  19756 OpusDei	Opd	19	118	107	Humiliátus sum usquequáque, Dómine: * vivífica me secúndum verbum tuum.
  19757 OpusDei	Opd	19	118	108	Voluntária oris mei beneplácita fac, Dómine: * et judícia tua doce me.
  19758 OpusDei	Opd	19	118	109	Ánima mea in mánibus meis semper: * et legem tuam non sum oblítus.
  19759 OpusDei	Opd	19	118	110	Posuérunt peccatóres láqueum mihi: * et de mandátis tuis non errávi.
  19760 OpusDei	Opd	19	118	111	Hereditáte acquisívi testimónia tua in ætérnum: * quia exsultátio cordis mei sunt.
  19761 OpusDei	Opd	19	118	112	Inclinávi cor meum ad faciéndas justificatiónes tuas in ætérnum, * propter retributiónem.
  19762 OpusDei	Opd	19	118	113	(Samech) Iníquos ódio hábui: * et legem tuam diléxi.
  19763 OpusDei	Opd	19	118	114	Adjútor et suscéptor meus es tu: * et in verbum tuum supersperávi.
  19764 OpusDei	Opd	19	118	115	Declináte a me, malígni: * et scrutábor mandáta Dei mei.
  19765 OpusDei	Opd	19	118	116	Súscipe me secúndum elóquium  tuum, et vivam: * et non confúndas me ab exspectatióne mea.
  19766 OpusDei	Opd	19	118	117	Ádjuva me, et salvus ero: * et meditábor in justificatiónibus tuis semper.
  19767 OpusDei	Opd	19	118	118	Sprevísti omnes discedéntes a judíciis tuis: * quia injústa cogitátio eórum.
  19768 OpusDei	Opd	19	118	119	Prævaricántes reputávi omnes peccatóres terræ: * ídeo diléxi testimónia tua.
  19769 OpusDei	Opd	19	118	120	Confíge timóre tuo carnes meas: * a judíciis enim tuis tímui.
  19770 OpusDei	Opd	19	118	121	(Ain) Feci judícium et justítiam: * non tradas me calumniántibus me.
  19771 OpusDei	Opd	19	118	122	Súscipe servum tuum in bonum: * non calumniéntur me supérbi.
  19772 OpusDei	Opd	19	118	123	Óculi mei defecérunt in salutáre tuum: * et in elóquium justítiæ tuæ.
  19773 OpusDei	Opd	19	118	124	Fac cum servo tuo secúndum misericórdiam tuam: * et justificatiónes tuas doce me.
  19774 OpusDei	Opd	19	118	125	Servus tuus sum ego: * da mihi intelléctum, ut sciam testimónia tua.
  19775 OpusDei	Opd	19	118	126	Tempus faciéndi, Dómine: * dissipavérunt legem tuam.
  19776 OpusDei	Opd	19	118	127	Ídeo diléxi mandáta tua, * super aurum et topázion.
  19777 OpusDei	Opd	19	118	128	Proptérea ad ómnia mandáta tua dirigébar: * omnem viam iníquam ódio hábui.
  19778 OpusDei	Opd	19	118	129	(Phe) Mirabília testimónia tua: * ídeo scrutáta est ea ánima mea.
  19779 OpusDei	Opd	19	118	130	Declarátio sermónum tuórum illúminat: * et intelléctum dat párvulis.
  19780 OpusDei	Opd	19	118	131	Os meum apérui, et attráxi spíritum: * quia mandáta tua desiderábam.
  19781 OpusDei	Opd	19	118	132	Áspice in me, et miserére mei, * secúndum judícium diligéntium nomen tuum.
  19782 OpusDei	Opd	19	118	133	Gressus meos dírige secúndum elóquium tuum: * et non dominétur mei omnis injustítia.
  19783 OpusDei	Opd	19	118	134	Rédime me a calúmniis hóminum: * ut custódiam mandáta tua.
  19784 OpusDei	Opd	19	118	135	Fáciem tuam illúmina super servum tuum: * et doce me justificatiónes tuas.
  19785 OpusDei	Opd	19	118	136	Éxitus aquárum deduxérunt óculi mei: * quia non custodiérunt legem tuam.
  19786 OpusDei	Opd	19	118	137	(Sade) Justus es, Dómine: * et rectum judícium tuum.
  19787 OpusDei	Opd	19	118	138	Mandásti justítiam testimónia tua: * et veritátem tuam nimis.
  19788 OpusDei	Opd	19	118	139	Tabéscere me fecit zelus meus: * quia oblíti sunt verba tua inimíci mei.
  19789 OpusDei	Opd	19	118	140	Ignítum elóquium tuum veheménter: * et servus tuus diléxit illud.
  19790 OpusDei	Opd	19	118	141	Adolescéntulus sum ego et contémptus: * justificatiónes tuas non sum oblítus.
  19791 OpusDei	Opd	19	118	142	Justítia tua, justítia in ætérnum: * et lex tua véritas.
  19792 OpusDei	Opd	19	118	143	Tribulátio, et angústia invenérunt me: * mandáta tua meditátio mea est.
  19793 OpusDei	Opd	19	118	144	Ǽquitas testimónia tua in ætérnum: * intelléctum da mihi, et vivam.
  19794 OpusDei	Opd	19	118	145	(Coph) Clamávi in toto corde meo, exáudi me, Dómine: * justificatiónes tuas requíram.
  19795 OpusDei	Opd	19	118	146	Clamávi ad te, salvum me fac: * ut custódiam mandáta tua.
  19796 OpusDei	Opd	19	118	147	Prævéni in maturitáte, et clamávi: * quia in verba tua supersperávi.
  19797 OpusDei	Opd	19	118	148	Prævenérunt óculi mei ad te dilúculo: * ut meditárer elóquia tua.
  19798 OpusDei	Opd	19	118	149	Vocem meam audi secúndum misericórdiam tuam, Dómine: * et secúndum judícium tuum vivífica me.
  19799 OpusDei	Opd	19	118	150	Appropinquavérunt persequéntes me iniquitáti: * a lege autem tua longe facti sunt.
  19800 OpusDei	Opd	19	118	151	Prope es tu, Dómine: * et omnes viæ tuæ véritas.
  19801 OpusDei	Opd	19	118	152	Inítio cognóvi de testimóniis tuis: * quia in ætérnum fundásti ea.
  19802 OpusDei	Opd	19	118	153	(Res) Vide humilitátem meam, et éripe me: * quia legem tuam non sum oblítus.
  19803 OpusDei	Opd	19	118	154	Júdica judícium meum, et rédime me: * propter elóquium tuum vivífica me.
  19804 OpusDei	Opd	19	118	155	Longe a peccatóribus salus: * quia justificatiónes tuas non exquisiérunt.
  19805 OpusDei	Opd	19	118	156	Misericórdiæ tuæ multæ, Dómine: * secúndum judícium tuum vivífica me.
  19806 OpusDei	Opd	19	118	157	Multi qui persequúntur me, et tríbulant me: * a testimóniis tuis non declinávi.
  19807 OpusDei	Opd	19	118	158	Vidi prævaricántes, et tabescébam: * quia elóquia tua non custodiérunt.
  19808 OpusDei	Opd	19	118	159	Vide quóniam mandáta tua diléxi, Dómine: * in misericórdia tua vivífica me.
  19809 OpusDei	Opd	19	118	160	Princípium verbórum tuórum, véritas: * in ætérnum ómnia judícia justítiæ tuæ.
  19810 OpusDei	Opd	19	118	161	(Sin) Príncipes persecúti sunt me gratis: * et a verbis tuis formidávit cor meum.
  19811 OpusDei	Opd	19	118	162	Lætábor ego super elóquia tua: * sicut qui invénit spólia multa.
  19812 OpusDei	Opd	19	118	163	Iniquitátem ódio hábui, et abominátus sum: * legem autem tuam diléxi.
  19813 OpusDei	Opd	19	118	164	Sépties in die laudem dixi tibi, * super judícia justítiæ tuæ.
  19814 OpusDei	Opd	19	118	165	Pax multa diligéntibus legem tuam: * et non est illis scándalum.
  19815 OpusDei	Opd	19	118	166	Exspectábam salutáre tuum, Dómine: * et mandáta tua diléxi.
  19816 OpusDei	Opd	19	118	167	Custodívit ánima mea testimónia tua: * et diléxit ea veheménter.
  19817 OpusDei	Opd	19	118	168	Servávi mandáta tua, et testimónia tua: * quia omnes viæ meæ in conspéctu tuo.
  19818 OpusDei	Opd	19	118	169	(Thau) Appropínquet deprecátio mea in conspéctu tuo, Dómine: * juxta elóquium tuum da mihi intelléctum.
  19819 OpusDei	Opd	19	118	170	Intret postulátio mea in conspéctu tuo: * secúndum elóquium tuum éripe me.
  19820 OpusDei	Opd	19	118	171	Eructábunt lábia mea hymnum, * cum docúeris me justificatiónes tuas.
  19821 OpusDei	Opd	19	118	172	Pronuntiábit lingua mea elóquium tuum: * quia ómnia mandáta tua ǽquitas.
  19822 OpusDei	Opd	19	118	173	Fiat manus tua ut salvet me: * quóniam mandáta tua elégi.
  19823 OpusDei	Opd	19	118	174	Concupívi salutáre tuum, Dómine: * et lex tua meditátio mea est.
  19824 OpusDei	Opd	19	118	175	Vivet ánima mea, et laudábit te: * et judícia tua adjuvábunt me.
  19825 OpusDei	Opd	19	118	176	Errávi, sicut ovis, quæ périit: * quǽre servum tuum, quia mandáta tua non sum oblítus.
  19826 OpusDei	Opd	19	119	1	Ad Dóminum cum tribulárer clamávi: * et exaudívit me.
  19827 OpusDei	Opd	19	119	2	Dómine, líbera ánimam meam a lábiis iníquis, * et a lingua dolósa.
  19828 OpusDei	Opd	19	119	3	Quid detur tibi, aut quid apponátur tibi * ad linguam dolósam?
  19829 OpusDei	Opd	19	119	4	Sagíttæ poténtis acútæ, * cum carbónibus desolatóriis.
  19830 OpusDei	Opd	19	119	5	Heu mihi, quia incolátus meus prolongátus est: habitávi cum habitántibus Cedar: * multum íncola fuit ánima mea.
  19831 OpusDei	Opd	19	119	7	Cum his, qui odérunt pacem, eram pacíficus: * cum loquébar illis, impugnábant me gratis.
  19832 OpusDei	Opd	19	120	1	Levávi óculos meos in montes, * unde véniet auxílium mihi.
  19833 OpusDei	Opd	19	120	2	Auxílium meum a Dómino, * qui fecit cælum et terram.
  19834 OpusDei	Opd	19	120	3	Non det in commotiónem pedem tuum: * neque dormítet qui custódit te.
  19835 OpusDei	Opd	19	120	4	Ecce, non dormitábit neque dórmiet, * qui custódit Israël.
  19836 OpusDei	Opd	19	120	5	Dóminus custódit te, Dóminus protéctio tua, * super manum déxteram tuam.
  19837 OpusDei	Opd	19	120	6	Per diem sol non uret te: * neque luna per noctem.
  19838 OpusDei	Opd	19	120	7	Dóminus custódit te ab omni malo: * custódiat ánimam tuam Dóminus.
  19839 OpusDei	Opd	19	120	8	Dóminus custódiat intróitum tuum, et éxitum tuum: * ex hoc nunc, et usque in sǽculum.
  19840 OpusDei	Opd	19	121	1	Lætátus sum in his, quæ dicta sunt mihi: * In domum Dómini íbimus.
  19841 OpusDei	Opd	19	121	2	Stantes erant pedes nostri, * in átriis tuis, Jerúsalem.
  19842 OpusDei	Opd	19	121	3	Jerúsalem, quæ ædificátur ut cívitas: * cujus participátio ejus in idípsum.
  19843 OpusDei	Opd	19	121	4	Illuc enim ascendérunt tribus, tribus Dómini: * testimónium Israël ad confiténdum nómini Dómini.
  19844 OpusDei	Opd	19	121	5	Quia illic sedérunt sedes in judício, * sedes super domum David.
  19845 OpusDei	Opd	19	121	6	Rogáte quæ ad pacem sunt Jerúsalem: * et abundántia diligéntibus te:
  19846 OpusDei	Opd	19	121	7	Fiat pax in virtúte tua: * et abundántia in túrribus tuis.
  19847 OpusDei	Opd	19	121	8	Propter fratres meos, et próximos meos, * loquébar pacem de te:
  19848 OpusDei	Opd	19	121	9	Propter domum Dómini, Dei nostri, * quæsívi bona tibi.
  19849 OpusDei	Opd	19	122	1	Ad te levávi óculos meos, * qui hábitas in cælis.
  19850 OpusDei	Opd	19	122	2	Ecce, sicut óculi servórum * in mánibus dominórum suórum,
  19851 OpusDei	Opd	19	122	2	Sicut óculi ancíllæ in mánibus dóminæ suæ: * ita óculi nostri ad Dóminum, Deum nostrum, donec misereátur nostri.
  19852 OpusDei	Opd	19	122	3	Miserére nostri, Dómine, miserére nostri: * quia multum repléti sumus despectióne:
  19853 OpusDei	Opd	19	122	4	Quia multum repléta est ánima nostra: * oppróbrium abundántibus, et despéctio supérbis.
  19854 OpusDei	Opd	19	123	1	Nisi quia Dóminus erat in nobis, dicat nunc Israël: * nisi quia Dóminus erat in nobis,
  19855 OpusDei	Opd	19	123	2	Cum exsúrgerent hómines in nos, * forte vivos deglutíssent nos:
  19856 OpusDei	Opd	19	123	3	Cum irascerétur furor eórum in nos, * fórsitan aqua absorbuísset nos.
  19857 OpusDei	Opd	19	123	5	Torréntem pertransívit ánima nostra: * fórsitan pertransísset ánima nostra aquam intolerábilem.
  19858 OpusDei	Opd	19	123	6	Benedíctus Dóminus * qui non dedit nos in captiónem déntibus eórum.
  19859 OpusDei	Opd	19	123	7	Ánima nostra sicut passer erépta est * de láqueo venántium:
  19860 OpusDei	Opd	19	123	7	Láqueus contrítus est, * et nos liberáti sumus.
  19861 OpusDei	Opd	19	123	8	Adjutórium nostrum in nómine Dómini, * qui fecit cælum et terram.
  19862 OpusDei	Opd	19	124	1	Qui confídunt in Dómino, sicut mons Sion: * non commovébitur in ætérnum, qui hábitat in Jerúsalem.
  19863 OpusDei	Opd	19	124	2	Montes in circúitu ejus: * et Dóminus in circúitu pópuli sui, ex hoc nunc et usque in sǽculum.
  19864 OpusDei	Opd	19	124	3	Quia non relínquet Dóminus virgam peccatórum super sortem justórum: * ut non exténdant justi ad iniquitátem manus suas.
  19865 OpusDei	Opd	19	124	4	Bénefac, Dómine, bonis, * et rectis corde.
  19866 OpusDei	Opd	19	124	5	Declinántes autem in obligatiónes addúcet Dóminus cum operántibus iniquitátem: * pax super Israël.
  19867 OpusDei	Opd	19	125	1	In converténdo Dóminus captivitátem Sion: * facti sumus sicut consoláti:
  19868 OpusDei	Opd	19	125	2	Tunc replétum est gáudio os nostrum: * et lingua nostra exsultatióne.
  19869 OpusDei	Opd	19	125	2	Tunc dicent inter gentes: * Magnificávit Dóminus fácere cum eis.
  19870 OpusDei	Opd	19	125	3	Magnificávit Dóminus fácere nobíscum: * facti sumus lætántes.
  19871 OpusDei	Opd	19	125	4	Convérte, Dómine, captivitátem nostram, * sicut torrens in Austro.
  19872 OpusDei	Opd	19	125	5	Qui séminant in lácrimis, * in exsultatióne metent.
  19873 OpusDei	Opd	19	125	6	Eúntes ibant et flebant, * mitténtes sémina sua.
  19874 OpusDei	Opd	19	125	6	Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, * portántes manípulos suos.
  19875 OpusDei	Opd	19	126	1	Nisi Dóminus ædificáverit domum, * in vanum laboravérunt qui ædíficant eam.
  19876 OpusDei	Opd	19	126	1	Nisi Dóminus custodíerit civitátem, * frustra vígilat qui custódit eam.
  19877 OpusDei	Opd	19	126	2	Vanum est vobis ante lucem súrgere: * súrgite postquam sedéritis, qui manducátis panem dolóris.
  19878 OpusDei	Opd	19	126	3	Cum déderit diléctis suis somnum: * ecce heréditas Dómini fílii: merces, fructus ventris.
  19879 OpusDei	Opd	19	126	4	Sicut sagíttæ in manu poténtis: * ita fílii excussórum.
  19880 OpusDei	Opd	19	126	5	Beátus vir, qui implévit desidérium suum ex ipsis: * non confundétur cum loquétur inimícis suis in porta.
  19881 OpusDei	Opd	19	127	1	Beáti, omnes, qui timent Dóminum, * qui ámbulant in viis ejus.
  19882 OpusDei	Opd	19	127	2	Labóres mánuum tuárum quia manducábis: * beátus es, et bene tibi erit.
  19883 OpusDei	Opd	19	127	3	Uxor tua sicut vitis abúndans, * in latéribus domus tuæ.
  19884 OpusDei	Opd	19	127	3	Fílii tui sicut novéllæ olivárum, * in circúitu mensæ tuæ.
  19885 OpusDei	Opd	19	127	4	Ecce, sic benedicétur homo, * qui timet Dóminum.
  19886 OpusDei	Opd	19	127	5	Benedícat tibi Dóminus ex Sion: * et vídeas bona Jerúsalem ómnibus diébus vitæ tuæ.
  19887 OpusDei	Opd	19	127	6	Et vídeas fílios filiórum tuórum, * pacem super Israël.
  19888 OpusDei	Opd	19	128	1	Sæpe expugnavérunt me a juventúte mea, * dicat nunc Israël.
  19889 OpusDei	Opd	19	128	2	Sæpe expugnavérunt me a juventúte mea: * étenim non potuérunt mihi.
  19890 OpusDei	Opd	19	128	3	Supra dorsum meum fabricavérunt peccatóres: * prolongavérunt iniquitátem suam.
  19891 OpusDei	Opd	19	128	4	Dóminus justus concídit cervíces peccatórum: * confundántur et convertántur retrórsum omnes, qui odérunt Sion.
  19892 OpusDei	Opd	19	128	6	Fiant sicut fænum tectórum: * quod priúsquam evellátur, exáruit:
  19893 OpusDei	Opd	19	128	7	De quo non implévit manum suam qui metit, * et sinum suum qui manípulos cólligit.
  19894 OpusDei	Opd	19	128	8	Et non dixérunt qui præteríbant: Benedíctio Dómini super vos: * benedíximus vobis in nómine Dómini.
  19895 OpusDei	Opd	19	129	1	De profúndis clamávi ad te, Dómine: * Dómine, exáudi vocem meam:
  19896 OpusDei	Opd	19	129	2	Fiant aures tuæ intendéntes, * in vocem deprecatiónis meæ.
  19897 OpusDei	Opd	19	129	3	Si iniquitátes observáveris, Dómine: * Dómine, quis sustinébit?
  19898 OpusDei	Opd	19	129	4	Quia apud te propitiátio est: * et propter legem tuam sustínui te, Dómine.
  19899 OpusDei	Opd	19	129	5	Sustínuit ánima mea in verbo ejus: * sperávit ánima mea in Dómino.
  19900 OpusDei	Opd	19	129	6	A custódia matutína usque ad noctem: * speret Israël in Dómino.
  19901 OpusDei	Opd	19	129	7	Quia apud Dóminum misericórdia: * et copiósa apud eum redémptio.
  19902 OpusDei	Opd	19	129	8	Et ipse rédimet Israël, * ex ómnibus iniquitátibus ejus.
  19903 OpusDei	Opd	19	130	1	Dómine, non est exaltátum cor meum: * neque eláti sunt óculi mei.
  19904 OpusDei	Opd	19	130	1	Neque ambulávi in magnis: * neque in mirabílibus super me.
  19905 OpusDei	Opd	19	130	2	Si non humíliter sentiébam: * sed exaltávi ánimam meam:
  19906 OpusDei	Opd	19	130	2	Sicut ablactátus est super matre sua, * ita retribútio in ánima mea.
  19907 OpusDei	Opd	19	130	3	Speret Israël in Dómino, * ex hoc nunc et usque in sǽculum.
  19908 OpusDei	Opd	19	131	1	Meménto, Dómine, David, * et omnis mansuetúdinis ejus:
  19909 OpusDei	Opd	19	131	2	Sicut jurávit Dómino, * votum vovit Deo Jacob:
  19910 OpusDei	Opd	19	131	3	Si introíero in tabernáculum domus meæ, * si ascéndero in lectum strati mei:
  19911 OpusDei	Opd	19	131	4	Si dédero somnum óculis meis, * et pálpebris meis dormitatiónem:
  19912 OpusDei	Opd	19	131	5	Et réquiem tempóribus meis: donec invéniam locum Dómino, * tabernáculum Deo Jacob.
  19913 OpusDei	Opd	19	131	6	Ecce, audívimus eam in Éphrata: * invénimus eam in campis silvæ.
  19914 OpusDei	Opd	19	131	7	Introíbimus in tabernáculum ejus: * adorábimus in loco, ubi stetérunt pedes ejus.
  19915 OpusDei	Opd	19	131	8	Surge, Dómine, in réquiem tuam, * tu et arca sanctificatiónis tuæ.
  19916 OpusDei	Opd	19	131	9	Sacerdótes tui induántur justítiam: * et sancti tui exsúltent.
  19917 OpusDei	Opd	19	131	10	Propter David, servum tuum, * non avértas fáciem Christi tui.
  19918 OpusDei	Opd	19	131	11	Jurávit Dóminus David veritátem, et non frustrábitur eam: * De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
  19919 OpusDei	Opd	19	131	12	Si custodíerint fílii tui testaméntum meum, * et testimónia mea hæc, quæ docébo eos:
  19920 OpusDei	Opd	19	131	12	Et fílii eórum usque in sǽculum, * sedébunt super sedem tuam.
  19921 OpusDei	Opd	19	131	13	Quóniam elégit Dóminus Sion: * elégit eam in habitatiónem sibi.
  19922 OpusDei	Opd	19	131	14	Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi: * hic habitábo quóniam elégi eam.
  19923 OpusDei	Opd	19	131	15	Víduam ejus benedícens benedícam: * páuperes ejus saturábo pánibus.
  19924 OpusDei	Opd	19	131	16	Sacerdótes ejus índuam salutári: * et sancti ejus exsultatióne exsultábunt.
  19925 OpusDei	Opd	19	131	17	Illuc prodúcam cornu David, * parávi lucérnam Christo meo.
  19926 OpusDei	Opd	19	131	18	Inimícos ejus índuam confusióne: * super ipsum autem efflorébit sanctificátio mea.
  19927 OpusDei	Opd	19	132	1	Ecce quam bonum et quam jucúndum, * habitáre fratres in unum:
  19928 OpusDei	Opd	19	132	2	Sicut unguéntum in cápite, * quod descéndit in barbam, barbam Aaron,
  19929 OpusDei	Opd	19	132	2	Quod descéndit in oram vestiménti ejus: * sicut ros Hermon, qui descéndit in montem Sion.
  19930 OpusDei	Opd	19	132	3	Quóniam illic mandávit Dóminus benedictiónem, * et vitam usque in sǽculum.
  19931 OpusDei	Opd	19	133	1	Ecce nunc benedícite Dóminum, * omnes servi Dómini:
  19932 OpusDei	Opd	19	133	1	Qui statis in domo Dómini, * in átriis domus Dei nostri.
  19933 OpusDei	Opd	19	133	2	In nóctibus extóllite manus vestras in sancta, * et benedícite Dóminum.
  19934 OpusDei	Opd	19	133	3	Benedícat te Dóminus ex Sion, * qui fecit cælum et terram.
  19935 OpusDei	Opd	19	134	1	Laudáte nomen Dómini, * laudáte, servi, Dóminum.
  19936 OpusDei	Opd	19	134	2	Qui statis in domo Dómini, * in átriis domus Dei nostri.
  19937 OpusDei	Opd	19	134	3	Laudáte Dóminum, quia bonus Dóminus: * psállite nómini ejus, quóniam suáve.
  19938 OpusDei	Opd	19	134	4	Quóniam Jacob elégit sibi Dóminus, * Israël in possessiónem sibi.
  19939 OpusDei	Opd	19	134	5	Quia ego cognóvi quod magnus est Dóminus, * et Deus noster præ ómnibus diis.
  19940 OpusDei	Opd	19	134	6	Ómnia quæcúmque vóluit, Dóminus fecit in cælo, et in terra, * in mari, et in ómnibus abýssis.
  19941 OpusDei	Opd	19	134	7	Edúcens nubes ab extrémo terræ: * fúlgura in plúviam fecit.
  19942 OpusDei	Opd	19	134	8	Qui prodúcit ventos de thesáuris suis: * qui percússit primogénita Ægýpti ab hómine usque ad pecus.
  19943 OpusDei	Opd	19	134	9	Et misit signa, et prodígia in médio tui, Ægýpte: * in Pharaónem, et in omnes servos ejus.
  19944 OpusDei	Opd	19	134	10	Qui percússit gentes multas: * et occídit reges fortes:
  19945 OpusDei	Opd	19	134	11	Sehon, regem Amorrhæórum, et Og, regem Basan, * et ómnia regna Chánaan.
  19946 OpusDei	Opd	19	134	12	Et dedit terram eórum hereditátem, * hereditátem Israël, pópulo suo.
  19947 OpusDei	Opd	19	134	13	Dómine, nomen tuum in ætérnum: * Dómine, memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.
  19948 OpusDei	Opd	19	134	14	Quia judicábit Dóminus pópulum suum: * et in servis suis deprecábitur.
  19949 OpusDei	Opd	19	134	15	Simulácra géntium argéntum, et aurum, * ópera mánuum hóminum.
  19950 OpusDei	Opd	19	134	16	Os habent, et non loquéntur: * óculos habent, et non vidébunt.
  19951 OpusDei	Opd	19	134	17	Aures habent, et non áudient: * neque enim est spíritus in ore ipsórum.
  19952 OpusDei	Opd	19	134	18	Símiles illis fiant qui fáciunt ea: * et omnes qui confídunt in eis.
  19953 OpusDei	Opd	19	134	19	Domus Israël, benedícite Dómino: * domus Aaron, benedícite Dómino.
  19954 OpusDei	Opd	19	134	20	Domus Levi, benedícite Dómino: * qui timétis Dóminum, benedícite Dómino.
  19955 OpusDei	Opd	19	134	21	Benedíctus Dóminus ex Sion, * qui hábitat in Jerúsalem.
  19956 OpusDei	Opd	19	135	1	Confitémini Dómino quóniam bonus: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
  19957 OpusDei	Opd	19	135	2	Confitémini Deo deórum: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
  19958 OpusDei	Opd	19	135	3	Confitémini Dómino dominórum: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
  19959 OpusDei	Opd	19	135	4	Qui facit mirabília magna solus: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
  19960 OpusDei	Opd	19	135	5	Qui fecit cælos in intelléctu: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
  19961 OpusDei	Opd	19	135	6	Qui firmávit terram super aquas: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
  19962 OpusDei	Opd	19	135	7	Qui fecit luminária magna: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
  19963 OpusDei	Opd	19	135	8	Solem in potestátem diéi: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
  19964 OpusDei	Opd	19	135	9	Lunam, et stellas in potestátem noctis: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
  19965 OpusDei	Opd	19	135	10	Qui percússit Ægýptum cum primogénitis eórum: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
  19966 OpusDei	Opd	19	135	11	Qui edúxit Israël de médio eórum: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
  19967 OpusDei	Opd	19	135	12	In manu poténti, et brácchio excélso: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
  19968 OpusDei	Opd	19	135	13	Qui divísit Mare Rubrum in divisiónes: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
  19969 OpusDei	Opd	19	135	14	Et edúxit Israël per médium ejus: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
  19970 OpusDei	Opd	19	135	15	Et excússit Pharaónem, et virtútem ejus in Mari Rubro: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
  19971 OpusDei	Opd	19	135	16	Qui tradúxit pópulum suum per desértum: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
  19972 OpusDei	Opd	19	135	17	Qui percússit reges magnos: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
  19973 OpusDei	Opd	19	135	18	Et occídit reges fortes: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
  19974 OpusDei	Opd	19	135	19	Sehon, regem Amorrhæórum: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
  19975 OpusDei	Opd	19	135	20	Et Og, regem Basan: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
  19976 OpusDei	Opd	19	135	21	Et dedit terram eórum hereditátem: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
  19977 OpusDei	Opd	19	135	22	Hereditátem Israël, servo suo: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
  19978 OpusDei	Opd	19	135	23	Quia in humilitáte nostra memor fuit nostri: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
  19979 OpusDei	Opd	19	135	24	Et redémit nos ab inimícis nostris: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
  19980 OpusDei	Opd	19	135	25	Qui dat escam omni carni: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
  19981 OpusDei	Opd	19	135	26	Confitémini Deo cæli: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
  19982 OpusDei	Opd	19	135	26	Confitémini Dómino dominórum: * quóniam in ætérnum misericórdia ejus.
  19983 OpusDei	Opd	19	136	1	Super flúmina Babylónis, illic sédimus et flévimus: * cum recordarémur Sion:
  19984 OpusDei	Opd	19	136	2	In salícibus in médio ejus, * suspéndimus órgana nostra.
  19985 OpusDei	Opd	19	136	3	Quia illic interrogavérunt nos, qui captívos duxérunt nos, * verba cantiónum:
  19986 OpusDei	Opd	19	136	3	Et qui abduxérunt nos: * Hymnum cantáte nobis de cánticis Sion.
  19987 OpusDei	Opd	19	136	4	Quómodo cantábimus cánticum Dómini * in terra aliéna?
  19988 OpusDei	Opd	19	136	5	Si oblítus fúero tui, Jerúsalem, * oblivióni detur déxtera mea.
  19989 OpusDei	Opd	19	136	6	Adhǽreat lingua mea fáucibus meis, * si non memínero tui:
  19990 OpusDei	Opd	19	136	6	Si non proposúero Jerúsalem, * in princípio lætítiæ meæ.
  19991 OpusDei	Opd	19	136	7	Memor esto, Dómine, filiórum Edom, * in die Jerúsalem:
  19992 OpusDei	Opd	19	136	7	Qui dicunt: Exinaníte, exinaníte * usque ad fundaméntum in ea.
  19993 OpusDei	Opd	19	136	8	Fília Babylónis mísera: * beátus, qui retríbuet tibi retributiónem tuam, quam retribuísti nobis.
  19994 OpusDei	Opd	19	136	9	Beátus, qui tenébit, * et allídet párvulos tuos ad petram.
  19995 OpusDei	Opd	19	137	1	Confitébor tibi, Dómine, in toto corde meo: * quóniam audísti verba oris mei.
  19996 OpusDei	Opd	19	137	2	In conspéctu Angelórum psallam tibi: * adorábo ad templum sanctum tuum, et confitébor nómini tuo.
  19997 OpusDei	Opd	19	137	3	Super misericórdia tua, et veritáte tua: * quóniam magnificásti super omne, nomen sanctum tuum.
  19998 OpusDei	Opd	19	137	4	In quacúmque die invocávero te, exáudi me: * multiplicábis in ánima mea virtútem.
  19999 OpusDei	Opd	19	137	5	Confiteántur tibi, Dómine, omnes reges terræ: * quia audiérunt ómnia verba oris tui:
  20000 OpusDei	Opd	19	137	6	Et cantent in viis Dómini: * quóniam magna est glória Dómini.
  20001 OpusDei	Opd	19	137	7	Quóniam excélsus Dóminus, et humília réspicit: * et alta a longe cognóscit.
  20002 OpusDei	Opd	19	137	8	Si ambulávero in médio tribulatiónis, vivificábis me: * et super iram inimicórum meórum extendísti manum tuam, et salvum me fecit déxtera tua.
  20003 OpusDei	Opd	19	137	9	Dóminus retríbuet pro me: * Dómine, misericórdia tua in sǽculum: ópera mánuum tuárum ne despícias.
  20004 OpusDei	Opd	19	138	1	Dómine, probásti me, et cognovísti me: * tu cognovísti sessiónem meam, et resurrectiónem meam.
  20005 OpusDei	Opd	19	138	3	Intellexísti cogitatiónes meas de longe: * sémitam meam, et funículum meum investigásti.
  20006 OpusDei	Opd	19	138	4	Et omnes vias meas prævidísti: * quia non est sermo in lingua mea.
  20007 OpusDei	Opd	19	138	5	Ecce, Dómine, tu cognovísti ómnia novíssima, et antíqua: * tu formásti me, et posuísti super me manum tuam.
  20008 OpusDei	Opd	19	138	6	Mirábilis facta est sciéntia tua ex me: * confortáta est, et non pótero ad eam.
  20009 OpusDei	Opd	19	138	7	Quo ibo a spíritu tuo? * et quo a fácie tua fúgiam?
  20010 OpusDei	Opd	19	138	8	Si ascéndero in cælum, tu illic es: * si descéndero in inférnum, ades.
  20011 OpusDei	Opd	19	138	9	Si súmpsero pennas meas dilúculo, * et habitávero in extrémis maris:
  20012 OpusDei	Opd	19	138	10	Étenim illuc manus tua dedúcet me: * et tenébit me déxtera tua.
  20013 OpusDei	Opd	19	138	11	Et dixi: Fórsitan ténebræ conculcábunt me: * et nox illuminátio mea in delíciis meis.
  20014 OpusDei	Opd	19	138	12	Quia ténebræ non obscurabúntur a te, et nox sicut dies illuminábitur: * sicut ténebræ ejus, ita et lumen ejus.
  20015 OpusDei	Opd	19	138	13	Quia tu possedísti renes meos: * suscepísti me de útero matris meæ.
  20016 OpusDei	Opd	19	138	14	Confitébor tibi quia terribíliter magnificátus es: * mirabília ópera tua, et ánima mea cognóscit nimis.
  20017 OpusDei	Opd	19	138	15	Non est occultátum os meum a te, quod fecísti in occúlto: * et substántia mea in inferióribus terræ.
  20018 OpusDei	Opd	19	138	16	Imperféctum meum vidérunt óculi tui, et in libro tuo omnes scribéntur: * dies formabúntur, et nemo in eis.
  20019 OpusDei	Opd	19	138	17	Mihi autem nimis honorificáti sunt amíci tui, Deus: * nimis confortátus est principátus eórum.
  20020 OpusDei	Opd	19	138	18	Dinumerábo eos, et super arénam multiplicabúntur: * exsurréxi, et adhuc sum tecum.
  20021 OpusDei	Opd	19	138	19	Si occíderis, Deus, peccatóres: * viri sánguinum, declináte a me:
  20022 OpusDei	Opd	19	138	20	Quia dícitis in cogitatióne: * Accípient in vanitáte civitátes tuas.
  20023 OpusDei	Opd	19	138	21	Nonne qui odérunt te, Dómine, óderam? * et super inimícos tuos tabescébam?
  20024 OpusDei	Opd	19	138	22	Perfécto ódio óderam illos: * et inimíci facti sunt mihi.
  20025 OpusDei	Opd	19	138	23	Proba me, Deus, et scito cor meum: * intérroga me, et cognósce sémitas meas.
  20026 OpusDei	Opd	19	138	24	Et vide, si via iniquitátis in me est: * et deduc me in via ætérna.
  20027 OpusDei	Opd	19	139	2	Éripe me, Dómine, ab hómine malo: * a viro iníquo éripe me.
  20028 OpusDei	Opd	19	139	3	Qui cogitavérunt iniquitátes in corde: * tota die constituébant prǽlia.
  20029 OpusDei	Opd	19	139	4	Acuérunt linguas suas sicut serpéntis: * venénum áspidum sub lábiis eórum.
  20030 OpusDei	Opd	19	139	5	Custódi me, Dómine, de manu peccatóris: * et ab homínibus iníquis éripe me.
  20031 OpusDei	Opd	19	139	5	Qui cogitavérunt supplantáre gressus meos: * abscondérunt supérbi láqueum mihi:
  20032 OpusDei	Opd	19	139	6	Et funes extendérunt in láqueum: * juxta iter scándalum posuérunt mihi.
  20033 OpusDei	Opd	19	139	7	Dixi Dómino: Deus meus es tu: * exáudi, Dómine, vocem deprecatiónis meæ.
  20034 OpusDei	Opd	19	139	8	Dómine, Dómine, virtus salútis meæ: * obumbrásti super caput meum in die belli.
  20035 OpusDei	Opd	19	139	9	Ne tradas me, Dómine, a desidério meo peccatóri: * cogitavérunt contra me, ne derelínquas me, ne forte exalténtur.
  20036 OpusDei	Opd	19	139	10	Caput circúitus eórum: * labor labiórum ipsórum opériet eos.
  20037 OpusDei	Opd	19	139	11	Cadent super eos carbónes, in ignem deícies eos: * in misériis non subsístent.
  20038 OpusDei	Opd	19	139	12	Vir linguósus non dirigétur in terra: * virum injústum mala cápient in intéritu.
  20039 OpusDei	Opd	19	139	13	Cognóvi quia fáciet Dóminus judícium ínopis: * et vindíctam páuperum.
  20040 OpusDei	Opd	19	139	14	Verúmtamen justi confitebúntur nómini tuo: * et habitábunt recti cum vultu tuo.
  20041 OpusDei	Opd	19	140	1	Dómine, clamávi ad te, exáudi me: * inténde voci meæ, cum clamávero ad te.
  20042 OpusDei	Opd	19	140	2	Dirigátur orátio mea sicut incénsum in conspéctu tuo: * elevátio mánuum meárum sacrifícium vespertínum.
  20043 OpusDei	Opd	19	140	3	Pone, Dómine, custódiam ori meo: * et óstium circumstántiæ lábiis meis.
  20044 OpusDei	Opd	19	140	4	Non declínes cor meum in verba malítiæ, * ad excusándas excusatiónes in peccátis.
  20045 OpusDei	Opd	19	140	4	Cum homínibus operántibus iniquitátem: * et non communicábo cum eléctis eórum.
  20046 OpusDei	Opd	19	140	5	Corrípiet me justus in misericórdia, et increpábit me: * óleum autem peccatóris non impínguet caput meum.
  20047 OpusDei	Opd	19	140	6	Quóniam adhuc et orátio mea in beneplácitis eórum: * absórpti sunt juncti petræ júdices eórum.
  20048 OpusDei	Opd	19	140	7	Áudient verba mea quóniam potuérunt: * sicut crassitúdo terræ erúpta est super terram.
  20049 OpusDei	Opd	19	140	8	Dissipáta sunt ossa nostra secus inférnum: * quia ad te, Dómine, Dómine, óculi mei: in te sperávi, non áuferas ánimam meam.
  20050 OpusDei	Opd	19	140	9	Custódi me a láqueo, quem statuérunt mihi: * et a scándalis operántium iniquitátem.
  20051 OpusDei	Opd	19	140	10	Cadent in retiáculo ejus peccatóres: * singuláriter sum ego donec tránseam.
  20052 OpusDei	Opd	19	141	2	Voce mea ad Dóminum clamávi: * voce mea ad Dóminum deprecátus sum:
  20053 OpusDei	Opd	19	141	3	Effúndo in conspéctu ejus oratiónem meam, * et tribulatiónem meam ante ipsum pronúntio.
  20054 OpusDei	Opd	19	141	4	In deficiéndo ex me spíritum meum, * et tu cognovísti sémitas meas.
  20055 OpusDei	Opd	19	141	4	In via hac, qua ambulábam, * abscondérunt láqueum mihi.
  20056 OpusDei	Opd	19	141	5	Considerábam ad déxteram, et vidébam: * et non erat qui cognósceret me.
  20057 OpusDei	Opd	19	141	5	Périit fuga a me, * et non est qui requírat ánimam meam.
  20058 OpusDei	Opd	19	141	6	Clamávi ad te, Dómine, * dixi: Tu es spes mea, pórtio mea in terra vivéntium.
  20059 OpusDei	Opd	19	141	7	Inténde ad deprecatiónem meam: * quia humiliátus sum nimis.
  20060 OpusDei	Opd	19	141	7	Líbera me a persequéntibus me: * quia confortáti sunt super me.
  20061 OpusDei	Opd	19	141	8	Educ de custódia ánimam meam ad confiténdum nómini tuo: * me exspéctant justi, donec retríbuas mihi.
  20062 OpusDei	Opd	19	142	1	Dómine, exáudi oratiónem meam: áuribus pércipe obsecratiónem meam in veritáte tua: * exáudi me in tua justítia.
  20063 OpusDei	Opd	19	142	2	Et non intres in judícium cum servo tuo: * quia non justificábitur in conspéctu tuo omnis vivens.
  20064 OpusDei	Opd	19	142	3	Quia persecútus est inimícus ánimam meam: * humiliávit in terra vitam meam.
  20065 OpusDei	Opd	19	142	4	Collocávit me in obscúris sicut mórtuos sǽculi: * et anxiátus est super me spíritus meus, in me turbátum est cor meum.
  20066 OpusDei	Opd	19	142	5	Memor fui diérum antiquórum, meditátus sum in ómnibus opéribus tuis: * in factis mánuum tuárum meditábar.
  20067 OpusDei	Opd	19	142	6	Expándi manus meas ad te: * ánima mea sicut terra sine aqua tibi.
  20068 OpusDei	Opd	19	142	7	Velóciter exáudi me, Dómine: * defécit spíritus meus.
  20069 OpusDei	Opd	19	142	7	Non avértas fáciem tuam a me: * et símilis ero descendéntibus in lacum.
  20070 OpusDei	Opd	19	142	8	Audítam fac mihi mane misericórdiam tuam: * quia in te sperávi.
  20071 OpusDei	Opd	19	142	8	Notam fac mihi viam, in qua ámbulem: * quia ad te levávi ánimam meam.
  20072 OpusDei	Opd	19	142	9	Éripe me de inimícis meis, Dómine, ad te confúgi: * doce me fácere voluntátem tuam, quia Deus meus es tu.
  20073 OpusDei	Opd	19	142	10	Spíritus tuus bonus dedúcet me in terram rectam: * propter nomen tuum, Dómine, vivificábis me, in æquitáte tua.
  20074 OpusDei	Opd	19	142	11	Edúces de tribulatióne ánimam meam: * et in misericórdia tua dispérdes inimícos meos.
  20075 OpusDei	Opd	19	142	12	Et perdes omnes, qui tríbulant ánimam meam: * quóniam ego servus tuus sum.
  20076 OpusDei	Opd	19	143	1	Benedíctus Dóminus, Deus meus, qui docet manus meas ad prǽlium, * et dígitos meos ad bellum.
  20077 OpusDei	Opd	19	143	2	Misericórdia mea, et refúgium meum: * suscéptor meus, et liberátor meus:
  20078 OpusDei	Opd	19	143	2	Protéctor meus, et in ipso sperávi: * qui subdit pópulum meum sub me.
  20079 OpusDei	Opd	19	143	3	Dómine, quid est homo, quia innotuísti ei? * aut fílius hóminis, quia réputas eum?
  20080 OpusDei	Opd	19	143	4	Homo vanitáti símilis factus est: * dies ejus sicut umbra prætéreunt.
  20081 OpusDei	Opd	19	143	5	Dómine, inclína cælos tuos, et descénde: * tange montes, et fumigábunt.
  20082 OpusDei	Opd	19	143	6	Fúlgura coruscatiónem, et dissipábis eos: * emítte sagíttas tuas, et conturbábis eos.
  20083 OpusDei	Opd	19	143	7	Emítte manum tuam de alto, éripe me, et líbera me de aquis multis: * de manu filiórum alienórum.
  20084 OpusDei	Opd	19	143	8	Quorum os locútum est vanitátem: * et déxtera eórum, déxtera iniquitátis.
  20085 OpusDei	Opd	19	143	9	Deus, cánticum novum cantábo tibi: * in psaltério decachórdo psallam tibi.
  20086 OpusDei	Opd	19	143	10	Qui das salútem régibus: * qui redemísti David, servum tuum, de gládio malígno: éripe me.
  20087 OpusDei	Opd	19	143	11	Et érue me de manu filiórum alienórum, quorum os locútum est vanitátem: * et déxtera eórum, déxtera iniquitátis:
  20088 OpusDei	Opd	19	143	12	Quorum fílii, sicut novéllæ plantatiónes * in juventúte sua.
  20089 OpusDei	Opd	19	143	12	Fíliæ eórum compósitæ: * circumornátæ ut similitúdo templi.
  20090 OpusDei	Opd	19	143	13	Promptuária eórum plena, * eructántia ex hoc in illud.
  20091 OpusDei	Opd	19	143	13	Oves eórum fœtósæ, abundántes in egréssibus suis: * boves eórum crassæ.
  20092 OpusDei	Opd	19	143	14	Non est ruína macériæ, neque tránsitus: * neque clamor in platéis eórum.
  20093 OpusDei	Opd	19	143	15	Beátum dixérunt pópulum, cui hæc sunt: * beátus pópulus, cujus Dóminus Deus ejus.
  20094 OpusDei	Opd	19	144	1	Exaltábo te, Deus meus, rex: * et benedícam nómini tuo in sǽculum, et in sǽculum sǽculi.
  20095 OpusDei	Opd	19	144	2	Per síngulos dies benedícam tibi: * et laudábo nomen tuum in sǽculum, et in sǽculum sǽculi.
  20096 OpusDei	Opd	19	144	3	Magnus Dóminus, et laudábilis nimis: * et magnitúdinis ejus non est finis.
  20097 OpusDei	Opd	19	144	4	Generátio et generátio laudábit ópera tua: * et poténtiam tuam pronuntiábunt.
  20098 OpusDei	Opd	19	144	5	Magnificéntiam glóriæ sanctitátis tuæ loquéntur: * et mirabília tua narrábunt.
  20099 OpusDei	Opd	19	144	6	Et virtútem terribílium tuórum dicent: * et magnitúdinem tuam narrábunt.
  20100 OpusDei	Opd	19	144	7	Memóriam abundántiæ suavitátis tuæ eructábunt: * et justítia tua exsultábunt.
  20101 OpusDei	Opd	19	144	8	Miserátor, et miséricors Dóminus: * pátiens, et multum miséricors.
  20102 OpusDei	Opd	19	144	9	Suávis Dóminus univérsis: * et miseratiónes ejus super ómnia ópera ejus.
  20103 OpusDei	Opd	19	144	10	Confiteántur tibi, Dómine, ómnia ópera tua: * et sancti tui benedícant tibi.
  20104 OpusDei	Opd	19	144	11	Glóriam regni tui dicent: * et poténtiam tuam loquéntur:
  20105 OpusDei	Opd	19	144	12	Ut notam fáciant fíliis hóminum poténtiam tuam: * et glóriam magnificéntiæ regni tui.
  20106 OpusDei	Opd	19	144	13	Regnum tuum regnum ómnium sæculórum: * et dominátio tua in omni generatióne et generatiónem.
  20107 OpusDei	Opd	19	144	14	Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis: * et sanctus in ómnibus opéribus suis.
  20108 OpusDei	Opd	19	144	14	Állevat Dóminus omnes qui córruunt: * et érigit omnes elísos.
  20109 OpusDei	Opd	19	144	15	Óculi ómnium in te sperant, Dómine: * et tu das escam illórum in témpore opportúno.
  20110 OpusDei	Opd	19	144	16	Áperis tu manum tuam: * et imples omne ánimal benedictióne.
  20111 OpusDei	Opd	19	144	17	Justus Dóminus in ómnibus viis suis: * et sanctus in ómnibus opéribus suis.
  20112 OpusDei	Opd	19	144	18	Prope est Dóminus ómnibus invocántibus eum: * ómnibus invocántibus eum in veritáte.
  20113 OpusDei	Opd	19	144	19	Voluntátem timéntium se fáciet: * et deprecatiónem eórum exáudiet: et salvos fáciet eos.
  20114 OpusDei	Opd	19	144	20	Custódit Dóminus omnes diligéntes se: * et omnes peccatóres dispérdet.
  20115 OpusDei	Opd	19	144	21	Laudatiónem Dómini loquétur os meum: * et benedícat omnis caro nómini sancto ejus in sǽculum, et in sǽculum sǽculi.
  20116 OpusDei	Opd	19	145	2	Lauda, ánima mea, Dóminum, laudábo Dóminum in vita mea: * psallam Deo meo quámdiu fúero.
  20117 OpusDei	Opd	19	145	3	Nolíte confídere in princípibus: * in fíliis hóminum, in quibus non est salus.
  20118 OpusDei	Opd	19	145	4	Exíbit spíritus ejus, et revertétur in terram suam: * in illa die períbunt omnes cogitatiónes eórum.
  20119 OpusDei	Opd	19	145	5	Beátus, cujus Deus Jacob adjútor ejus, spes ejus in Dómino, Deo ipsíus: * qui fecit cælum et terram, mare, et ómnia, quæ in eis sunt.
  20120 OpusDei	Opd	19	145	7	Qui custódit veritátem in sǽculum, facit judícium injúriam patiéntibus: * dat escam esuriéntibus.
  20121 OpusDei	Opd	19	145	7	Dóminus solvit compedítos: * Dóminus illúminat cæcos.
  20122 OpusDei	Opd	19	145	8	Dóminus érigit elísos, * Dóminus díligit justos.
  20123 OpusDei	Opd	19	145	9	Dóminus custódit ádvenas, pupíllum et víduam suscípiet: * et vias peccatórum dispérdet.
  20124 OpusDei	Opd	19	145	10	Regnábit Dóminus in sǽcula, Deus tuus, Sion, * in generatiónem et generatiónem.
  20125 OpusDei	Opd	19	146	1	Laudáte Dóminum quóniam bonus est psalmus: * Deo nostro sit jucúnda, decóraque laudátio.
  20126 OpusDei	Opd	19	146	2	Ædíficans Jerúsalem Dóminus: * dispersiónes Israélis congregábit.
  20127 OpusDei	Opd	19	146	3	Qui sanat contrítos corde: * et álligat contritiónes eórum.
  20128 OpusDei	Opd	19	146	4	Qui númerat multitúdinem stellárum: * et ómnibus eis nómina vocat.
  20129 OpusDei	Opd	19	146	5	Magnus Dóminus noster, et magna virtus ejus: * et sapiéntiæ ejus non est númerus.
  20130 OpusDei	Opd	19	146	6	Suscípiens mansuétos Dóminus: * humílians autem peccatóres usque ad terram.
  20131 OpusDei	Opd	19	146	7	Præcínite Dómino in confessióne: * psállite Deo nostro in cíthara.
  20132 OpusDei	Opd	19	146	8	Qui óperit cælum núbibus: * et parat terræ plúviam.
  20133 OpusDei	Opd	19	146	8	Qui prodúcit in móntibus fænum: * et herbam servitúti hóminum.
  20134 OpusDei	Opd	19	146	9	Qui dat juméntis escam ipsórum: * et pullis corvórum invocántibus eum.
  20135 OpusDei	Opd	19	146	10	Non in fortitúdine equi voluntátem habébit: * nec in tíbiis viri beneplácitum erit ei.
  20136 OpusDei	Opd	19	146	11	Beneplácitum est Dómino super timéntes eum: * et in eis, qui sperant super misericórdia ejus.
  20137 OpusDei	Opd	19	147	1	Lauda, Jerúsalem, Dóminum: * lauda Deum tuum, Sion.
  20138 OpusDei	Opd	19	147	2	Quóniam confortávit seras portárum tuárum: * benedíxit fíliis tuis in te.
  20139 OpusDei	Opd	19	147	3	Qui pósuit fines tuos pacem: * et ádipe fruménti sátiat te.
  20140 OpusDei	Opd	19	147	4	Qui emíttit elóquium suum terræ: * velóciter currit sermo ejus.
  20141 OpusDei	Opd	19	147	5	Qui dat nivem sicut lanam: * nébulam sicut cínerem spargit.
  20142 OpusDei	Opd	19	147	6	Mittit crystállum suam sicut buccéllas: * ante fáciem frígoris ejus quis sustinébit?
  20143 OpusDei	Opd	19	147	7	Emíttet verbum suum, et liquefáciet ea: * flabit spíritus ejus, et fluent aquæ.
  20144 OpusDei	Opd	19	147	8	Qui annúntiat verbum suum Jacob: * justítias, et judícia sua Israël.
  20145 OpusDei	Opd	19	147	9	Non fecit táliter omni natióni: * et judícia sua non manifestávit eis.
  20146 OpusDei	Opd	19	148	1	Laudáte Dóminum de cælis: * laudáte eum in excélsis.
  20147 OpusDei	Opd	19	148	2	Laudáte eum, omnes Ángeli ejus: * laudáte eum, omnes virtútes ejus.
  20148 OpusDei	Opd	19	148	3	Laudáte eum, sol et luna: * laudáte eum, omnes stellæ et lumen.
  20149 OpusDei	Opd	19	148	4	Laudáte eum, cæli cælórum: * et aquæ omnes, quæ super cælos sunt, laudent nomen Dómini.
  20150 OpusDei	Opd	19	148	5	Quia ipse dixit, et facta sunt: * ipse mandávit, et creáta sunt.
  20151 OpusDei	Opd	19	148	6	Státuit ea in ætérnum, et in sǽculum sǽculi: * præcéptum pósuit, et non præteríbit.
  20152 OpusDei	Opd	19	148	7	Laudáte Dóminum de terra, * dracónes, et omnes abýssi.
  20153 OpusDei	Opd	19	148	8	Ignis, grando, nix, glácies, spíritus procellárum: * quæ fáciunt verbum ejus:
  20154 OpusDei	Opd	19	148	9	Montes, et omnes colles: * ligna fructífera, et omnes cedri.
  20155 OpusDei	Opd	19	148	10	Béstiæ, et univérsa pécora: * serpéntes, et vólucres pennátæ:
  20156 OpusDei	Opd	19	148	11	Reges terræ, et omnes pópuli: * príncipes, et omnes júdices terræ.
  20157 OpusDei	Opd	19	148	12	Júvenes, et vírgines: senes cum junióribus laudent nomen Dómini: * quia exaltátum est nomen ejus solíus.
  20158 OpusDei	Opd	19	148	13	Conféssio ejus super cælum et terram: * et exaltávit cornu pópuli sui.
  20159 OpusDei	Opd	19	148	14	Hymnus ómnibus sanctis ejus: * fíliis Israël, pópulo appropinquánti sibi.
  20160 OpusDei	Opd	19	149	1	Cantáte Dómino cánticum novum: * laus ejus in ecclésia sanctórum.
  20161 OpusDei	Opd	19	149	2	Lætétur Israël in eo, qui fecit eum: * et fílii Sion exsúltent in rege suo.
  20162 OpusDei	Opd	19	149	3	Laudent nomen ejus in choro: * in týmpano, et psaltério psallant ei:
  20163 OpusDei	Opd	19	149	4	Quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo: * et exaltábit mansuétos in salútem.
  20164 OpusDei	Opd	19	149	5	Exsultábunt sancti in glória: * lætabúntur in cubílibus suis.
  20165 OpusDei	Opd	19	149	6	Exaltatiónes Dei in gútture eórum: * et gládii ancípites in mánibus eórum.
  20166 OpusDei	Opd	19	149	7	Ad faciéndam vindíctam in natiónibus: * increpatiónes in pópulis.
  20167 OpusDei	Opd	19	149	8	Ad alligándos reges eórum in compédibus: * et nóbiles eórum in mánicis férreis.
  20168 OpusDei	Opd	19	149	9	Ut fáciant in eis judícium conscríptum: * glória hæc est ómnibus sanctis ejus.
  20169 OpusDei	Opd	19	150	1	Laudáte Dóminum in sanctis ejus: * laudáte eum in firmaménto virtútis ejus.
  20170 OpusDei	Opd	19	150	2	Laudáte eum in virtútibus ejus: * laudáte eum secúndum multitúdinem magnitúdinis ejus.
  20171 OpusDei	Opd	19	150	3	Laudáte eum in sono tubæ: * laudáte eum in psaltério, et cíthara.
  20172 OpusDei	Opd	19	150	4	Laudáte eum in týmpano, et choro: * laudáte eum in chordis, et órgano.
  20173 OpusDei	Opd	19	150	5	Laudáte eum in cýmbalis benesonántibus: laudáte eum in cýmbalis jubilatiónis: * omnis spíritus laudet Dóminum.
  20174 Proverbs	Prv	20	1	1	[Parabolae Salomonis, filii David, regis Israël,
  20175 Proverbs	Prv	20	1	2	ad sciendam sapientiam et disciplinam ;
  20176 Proverbs	Prv	20	1	3	ad intelligenda verba prudentiae, et suscipiendam eruditionem doctrinae, justitiam, et judicium, et aequitatem :
  20177 Proverbs	Prv	20	1	4	ut detur parvulis astutia, adolescenti scientia et intellectus.
  20178 Proverbs	Prv	20	1	5	Audiens sapiens, sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit.
  20179 Proverbs	Prv	20	1	6	Animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientum et aenigmata eorum.
  20180 Proverbs	Prv	20	1	7	Timor Domini principium sapientiae ; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.]
  20181 Proverbs	Prv	20	1	8	[Audi, fili mi, disciplinam patris tui, et ne dimittas legem matris tuae :
  20182 Proverbs	Prv	20	1	9	ut addatur gratia capiti tuo, et torques collo tuo.
  20183 Proverbs	Prv	20	1	10	Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis.
  20184 Proverbs	Prv	20	1	11	Si dixerint : Veni nobiscum, insidiemur sanguini ; abscondamus tendiculas contra insontem frustra ;
  20185 Proverbs	Prv	20	1	12	deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum ;
  20186 Proverbs	Prv	20	1	13	omnem pretiosam substantiam reperiemus ; implebimus domos nostras spoliis :
  20187 Proverbs	Prv	20	1	14	sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum :
  20188 Proverbs	Prv	20	1	15	fili mi, ne ambules cum eis ; prohibe pedem tuum a semitis eorum :
  20189 Proverbs	Prv	20	1	16	pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem.
  20190 Proverbs	Prv	20	1	17	Frustra autem jacitur rete ante oculos pennatorum.
  20191 Proverbs	Prv	20	1	18	Ipsi quoque contra sanguinem suum insidiantur, et moliuntur fraudes contra animas suas.
  20192 Proverbs	Prv	20	1	19	Sic semitae omnis avari : animas possidentium rapiunt.]
  20193 Proverbs	Prv	20	1	20	[Sapientia foris praedicat ; in plateis dat vocem suam :
  20194 Proverbs	Prv	20	1	21	in capite turbarum clamitat ; in foribus portarum urbis profert verba sua, dicens :
  20195 Proverbs	Prv	20	1	22	Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quae sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam ?
  20196 Proverbs	Prv	20	1	23	convertimini ad correptionem meam. En proferam vobis spiritum meum, et ostendam vobis verba mea.
  20197 Proverbs	Prv	20	1	24	Quia vocavi, et renuistis ; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret :
  20198 Proverbs	Prv	20	1	25	despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis.
  20199 Proverbs	Prv	20	1	26	Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit.
  20200 Proverbs	Prv	20	1	27	Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit ; quando venerit super vos tribulatio et angustia :
  20201 Proverbs	Prv	20	1	28	tunc invocabunt me, et non exaudiam ; mane consurgent, et non invenient me :
  20202 Proverbs	Prv	20	1	29	eo quod exosam habuerint disciplinam, et timorem Domini non susceperint,
  20203 Proverbs	Prv	20	1	30	nec acquieverint consilio meo, et detraxerint universae correptioni meae.
  20204 Proverbs	Prv	20	1	31	Comedent igitur fructus viae suae, suisque consiliis saturabuntur.
  20205 Proverbs	Prv	20	1	32	Aversio parvulorum interficiet eos, et prosperitas stultorum perdet illos.
  20206 Proverbs	Prv	20	1	33	Qui autem me audierit, absque terrore requiescet, et abundantia perfruetur, timore malorum sublato.]
  20207 Proverbs	Prv	20	2	1	[Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te :
  20208 Proverbs	Prv	20	2	2	ut audiat sapientiam auris tua, inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam.
  20209 Proverbs	Prv	20	2	3	Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiae ;
  20210 Proverbs	Prv	20	2	4	si quaesieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam :
  20211 Proverbs	Prv	20	2	5	tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies,
  20212 Proverbs	Prv	20	2	6	quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia.
  20213 Proverbs	Prv	20	2	7	Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter,
  20214 Proverbs	Prv	20	2	8	servans semitas justitiae, et vias sanctorum custodiens.
  20215 Proverbs	Prv	20	2	9	Tunc intelliges justitiam, et judicium, et aequitatem, et omnem semitam bonam.]
  20216 Proverbs	Prv	20	2	10	[Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animae tuae placuerit,
  20217 Proverbs	Prv	20	2	11	consilium custodiet te, et prudentia servabit te :
  20218 Proverbs	Prv	20	2	12	ut eruaris a via mala, et ab homine qui perversa loquitur ;
  20219 Proverbs	Prv	20	2	13	qui relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas ;
  20220 Proverbs	Prv	20	2	14	qui laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis ;
  20221 Proverbs	Prv	20	2	15	quorum viae perversae sunt, et infames gressus eorum.
  20222 Proverbs	Prv	20	2	16	Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea quae mollit sermones suos,
  20223 Proverbs	Prv	20	2	17	et relinquit ducem pubertatis suae,
  20224 Proverbs	Prv	20	2	18	et pacti Dei sui oblita est. Inclinata est enim ad mortem domus ejus, et ad inferos semitae ipsius.
  20225 Proverbs	Prv	20	2	19	Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur, nec apprehendent semitas vitae.
  20226 Proverbs	Prv	20	2	20	Ut ambules in via bona, et calles justorum custodias :
  20227 Proverbs	Prv	20	2	21	qui enim recti sunt habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea ;
  20228 Proverbs	Prv	20	2	22	impii vero de terra perdentur, et qui inique agunt auferentur ex ea.]
  20229 Proverbs	Prv	20	3	1	[Fili mi, ne obliviscaris legis meae, et praecepta mea cor tuum custodiat :
  20230 Proverbs	Prv	20	3	2	longitudinem enim dierum, et annos vitae, et pacem, apponent tibi.
  20231 Proverbs	Prv	20	3	3	Misericordia et veritas te non deserant ; circumda eas gutturi tuo, et describe in tabulis cordis tui :
  20232 Proverbs	Prv	20	3	4	et invenies gratiam, et disciplinam bonam, coram Deo et hominibus.
  20233 Proverbs	Prv	20	3	5	Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiae tuae.
  20234 Proverbs	Prv	20	3	6	In omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos.
  20235 Proverbs	Prv	20	3	7	Ne sis sapiens apud temetipsum ; time Deum, et recede a malo :
  20236 Proverbs	Prv	20	3	8	sanitas quippe erit umbilico tuo, et irrigatio ossium tuorum.
  20237 Proverbs	Prv	20	3	9	Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei :
  20238 Proverbs	Prv	20	3	10	et implebuntur horrea tua saturitate, et vino torcularia tua redundabunt.]
  20239 Proverbs	Prv	20	3	11	[Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, nec deficias cum ab eo corriperis :
  20240 Proverbs	Prv	20	3	12	quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi.
  20241 Proverbs	Prv	20	3	13	Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia.
  20242 Proverbs	Prv	20	3	14	Melior est acquisitio ejus negotiatione argenti, et auri primi et purissimi fructus ejus.
  20243 Proverbs	Prv	20	3	15	Pretiosior est cunctis opibus, et omnia quae desiderantur huic non valent comparari.
  20244 Proverbs	Prv	20	3	16	Longitudo dierum in dextera ejus, et in sinistra illius divitiae et gloria.
  20245 Proverbs	Prv	20	3	17	Viae ejus viae pulchrae, et omnes semitae illius pacificae.
  20246 Proverbs	Prv	20	3	18	Lignum vitae est his qui apprehenderint eam, et qui tenuerit eam beatus.
  20247 Proverbs	Prv	20	3	19	Dominus sapientia fundavit terram ; stabilivit caelos prudentia.
  20248 Proverbs	Prv	20	3	20	Sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rore concrescunt.]
  20249 Proverbs	Prv	20	3	21	[Fili mi, ne effluant haec ab oculis tuis. Custodi legem atque consilium,
  20250 Proverbs	Prv	20	3	22	et erit vita animae tuae, et gratia faucibus tuis.
  20251 Proverbs	Prv	20	3	23	Tunc ambulabis fiducialiter in via tua, et pes tuus non impinget.
  20252 Proverbs	Prv	20	3	24	Si dormieris, non timebis ; quiesces, et suavis erit somnus tuus.
  20253 Proverbs	Prv	20	3	25	Ne paveas repentino terrore, et irruentes tibi potentias impiorum.
  20254 Proverbs	Prv	20	3	26	Dominus enim erit in latere tuo, et custodiet pedem tuum, ne capiaris.]
  20255 Proverbs	Prv	20	3	27	[Noli prohibere benefacere eum qui potest : si vales, et ipse benefac.
  20256 Proverbs	Prv	20	3	28	Ne dicas amico tuo : Vade, et revertere : cras dabo tibi : cum statim possis dare.
  20257 Proverbs	Prv	20	3	29	Ne moliaris amico tuo malum, cum ille in te habeat fiduciam.
  20258 Proverbs	Prv	20	3	30	Ne contendas adversus hominem frustra, cum ipse tibi nihil mali fecerit.
  20259 Proverbs	Prv	20	3	31	Ne aemuleris hominem injustum, nec imiteris vias ejus :
  20260 Proverbs	Prv	20	3	32	quia abominatio Domini est omnis illusor, et cum simplicibus sermocinatio ejus.
  20261 Proverbs	Prv	20	3	33	Egestas a Domino in domo impii ; habitacula autem justorum benedicentur.
  20262 Proverbs	Prv	20	3	34	Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam.
  20263 Proverbs	Prv	20	3	35	Gloriam sapientes possidebunt ; stultorum exaltatio ignominia.]
  20264 Proverbs	Prv	20	4	1	[Audite, filii, disciplinam patris, et attendite ut sciatis prudentiam.
  20265 Proverbs	Prv	20	4	2	Donum bonum tribuam vobis : legem meam ne derelinquatis.
  20266 Proverbs	Prv	20	4	3	Nam et ego filius fui patris mei, tenellus et unigenitus coram matre mea.
  20267 Proverbs	Prv	20	4	4	Et docebat me, atque dicebat : Suscipiat verba mea cor tuum ; custodi praecepta mea, et vives.
  20268 Proverbs	Prv	20	4	5	Posside sapientiam, posside prudentiam : ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei.
  20269 Proverbs	Prv	20	4	6	Ne dimittas eam, et custodiet te : dilige eam, et conservabit te.
  20270 Proverbs	Prv	20	4	7	Principium sapientiae : posside sapientiam, et in omni possessione tua acquire prudentiam.
  20271 Proverbs	Prv	20	4	8	Arripe illam, et exaltabit te ; glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus.
  20272 Proverbs	Prv	20	4	9	Dabit capiti tuo augmenta gratiarum, et corona inclyta proteget te.]
  20273 Proverbs	Prv	20	4	10	[Audi, fili mi, et suscipe verba mea, ut multiplicentur tibi anni vitae.
  20274 Proverbs	Prv	20	4	11	Viam sapientiae monstrabo tibi ; ducam te per semitas aequitatis :
  20275 Proverbs	Prv	20	4	12	quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum.
  20276 Proverbs	Prv	20	4	13	Tene disciplinam, ne dimittas eam ; custodi illam, quia ipsa est vita tua.
  20277 Proverbs	Prv	20	4	14	Ne delecteris in semitis impiorum, nec tibi placeat malorum via.
  20278 Proverbs	Prv	20	4	15	Fuge ab ea, nec transeas per illam ; declina, et desere eam.
  20279 Proverbs	Prv	20	4	16	Non enim dormiunt nisi malefecerint, et rapitur somnus ab eis nisi supplantaverint.
  20280 Proverbs	Prv	20	4	17	Comedunt panem impietatis, et vinum iniquitatis bibunt.
  20281 Proverbs	Prv	20	4	18	Justorum autem semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem.
  20282 Proverbs	Prv	20	4	19	Via impiorum tenebrosa ; nesciunt ubi corruant.
  20283 Proverbs	Prv	20	4	20	Fili mi, ausculta sermones meos, et ad eloquia mea inclina aurem tuam.
  20284 Proverbs	Prv	20	4	21	Ne recedant ab oculis tuis : custodi ea in medio cordis tui :
  20285 Proverbs	Prv	20	4	22	vita enim sunt invenientibus ea, et universae carni sanitas.
  20286 Proverbs	Prv	20	4	23	Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit.
  20287 Proverbs	Prv	20	4	24	Remove a te os pravum, et detrahentia labia sint procul a te.
  20288 Proverbs	Prv	20	4	25	Oculi tui recta videant, et palpebrae tuae praecedant gressus tuos.
  20289 Proverbs	Prv	20	4	26	Dirige semitam pedibus tuis, et omnes viae tuae stabilientur.
  20290 Proverbs	Prv	20	4	27	Ne declines ad dexteram neque ad sinistram ; averte pedem tuum a malo : vias enim quae a dextris sunt novit Dominus : perversae vero sunt quae a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet.]
  20291 Proverbs	Prv	20	5	1	[Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiae meae inclina aurem tuam :
  20292 Proverbs	Prv	20	5	2	ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaciae mulieris ;
  20293 Proverbs	Prv	20	5	3	favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus :
  20294 Proverbs	Prv	20	5	4	novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps.
  20295 Proverbs	Prv	20	5	5	Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant.
  20296 Proverbs	Prv	20	5	6	Per semitam vitae non ambulant ; vagi sunt gressus ejus et investigabiles.
  20297 Proverbs	Prv	20	5	7	Nunc ergo fili mi, audi me, et ne recedas a verbis oris mei.
  20298 Proverbs	Prv	20	5	8	Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus.
  20299 Proverbs	Prv	20	5	9	Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli :
  20300 Proverbs	Prv	20	5	10	ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena,
  20301 Proverbs	Prv	20	5	11	et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas :
  20302 Proverbs	Prv	20	5	12	Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum,
  20303 Proverbs	Prv	20	5	13	nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam ?
  20304 Proverbs	Prv	20	5	14	pene fui in omni malo, in medio ecclesiae et synagogae.
  20305 Proverbs	Prv	20	5	15	Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui ;
  20306 Proverbs	Prv	20	5	16	deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide.
  20307 Proverbs	Prv	20	5	17	Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui.
  20308 Proverbs	Prv	20	5	18	Sit vena tua benedicta, et laetare cum muliere adolescentiae tuae.
  20309 Proverbs	Prv	20	5	19	Cerva carissima, et gratissimus hinnulus : ubera ejus inebrient te in omni tempore ; in amore ejus delectare jugiter.
  20310 Proverbs	Prv	20	5	20	Quare seduceris, fili mi, ab aliena, et foveris in sinu alterius ?
  20311 Proverbs	Prv	20	5	21	Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat.
  20312 Proverbs	Prv	20	5	22	Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur.
  20313 Proverbs	Prv	20	5	23	Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiae suae decipietur.]
  20314 Proverbs	Prv	20	6	1	[Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam :
  20315 Proverbs	Prv	20	6	2	illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus.
  20316 Proverbs	Prv	20	6	3	Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum.
  20317 Proverbs	Prv	20	6	4	Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebrae tuae.
  20318 Proverbs	Prv	20	6	5	Eruere quasi damula de manu, et quasi avis de manu aucupis.]
  20319 Proverbs	Prv	20	6	6	[Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam.
  20320 Proverbs	Prv	20	6	7	Quae cum non habeat ducem, nec praeceptorem, nec principem,
  20321 Proverbs	Prv	20	6	8	parat in aestate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat.
  20322 Proverbs	Prv	20	6	9	Usquequo, piger, dormies ? quando consurges e somno tuo ?
  20323 Proverbs	Prv	20	6	10	Paululum dormies, paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias ;
  20324 Proverbs	Prv	20	6	11	et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua, et egestas longe fugiet a te.]
  20325 Proverbs	Prv	20	6	12	[Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso ;
  20326 Proverbs	Prv	20	6	13	annuit oculis, terit pede, digito loquitur,
  20327 Proverbs	Prv	20	6	14	pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat.
  20328 Proverbs	Prv	20	6	15	Huic extemplo veniet perditio sua, et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam.]
  20329 Proverbs	Prv	20	6	16	[Sex sunt quae odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus :
  20330 Proverbs	Prv	20	6	17	oculos sublimes, linguam mendacem, manus effundentes innoxium sanguinem,
  20331 Proverbs	Prv	20	6	18	cor machinans cogitationes pessimas, pedes veloces ad currendum in malum,
  20332 Proverbs	Prv	20	6	19	proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias.]
  20333 Proverbs	Prv	20	6	20	[Conserva, fili mi, praecepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuae.
  20334 Proverbs	Prv	20	6	21	Liga ea in corde tuo jugiter, et circumda gutturi tuo.
  20335 Proverbs	Prv	20	6	22	Cum ambulaveris, gradiantur tecum ; cum dormieris, custodiant te : et evigilans loquere cum eis.
  20336 Proverbs	Prv	20	6	23	Quia mandatum lucerna est, et lex lux, et via vitae increpatio disciplinae :
  20337 Proverbs	Prv	20	6	24	ut custodiant te a muliere mala, et a blanda lingua extraneae.
  20338 Proverbs	Prv	20	6	25	Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, nec capiaris nutibus illius :
  20339 Proverbs	Prv	20	6	26	pretium enim scorti vix est unius panis, mulier autem viri pretiosam animam capit.
  20340 Proverbs	Prv	20	6	27	Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non ardeant ?
  20341 Proverbs	Prv	20	6	28	aut ambulare super prunas, ut non comburantur plantae ejus ?
  20342 Proverbs	Prv	20	6	29	sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam.
  20343 Proverbs	Prv	20	6	30	Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit : furatur enim ut esurientem impleat animam ;
  20344 Proverbs	Prv	20	6	31	deprehensus quoque reddet septuplum, et omnem substantiam domus suae tradet.
  20345 Proverbs	Prv	20	6	32	Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam ;
  20346 Proverbs	Prv	20	6	33	turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur :
  20347 Proverbs	Prv	20	6	34	quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae,
  20348 Proverbs	Prv	20	6	35	nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.]
  20349 Proverbs	Prv	20	7	1	[Fili mi, custodi sermones meos, et praecepta mea reconde tibi. Fili,
  20350 Proverbs	Prv	20	7	2	serva mandata mea, et vives ; et legem meam quasi pupillam oculi tui :
  20351 Proverbs	Prv	20	7	3	liga eam in digitis tuis, scribe illam in tabulis cordis tui.
  20352 Proverbs	Prv	20	7	4	Dic sapientiae : Soror mea es, et prudentiam voca amicam tuam :
  20353 Proverbs	Prv	20	7	5	ut custodiant te a muliere extranea, et ab aliena quae verba sua dulcia facit.
  20354 Proverbs	Prv	20	7	6	De fenestra enim domus meae per cancellos prospexi,
  20355 Proverbs	Prv	20	7	7	et video parvulos ; considero vecordem juvenem,
  20356 Proverbs	Prv	20	7	8	qui transit per plateam juxta angulum et prope viam domus illius graditur :
  20357 Proverbs	Prv	20	7	9	in obscuro, advesperascente die, in noctis tenebris et caligine.
  20358 Proverbs	Prv	20	7	10	Et ecce occurrit illi mulier ornatu meretricio, praeparata ad capiendas animas : garrula et vaga,
  20359 Proverbs	Prv	20	7	11	quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis ;
  20360 Proverbs	Prv	20	7	12	nunc foris, nunc in plateis, nunc juxta angulos insidians.
  20361 Proverbs	Prv	20	7	13	Apprehensumque deosculatur juvenem, et procaci vultu blanditur, dicens :
  20362 Proverbs	Prv	20	7	14	Victimas pro salute vovi ; hodie reddidi vota mea :
  20363 Proverbs	Prv	20	7	15	idcirco egressa sum in occursum tuum, desiderans te videre, et reperi.
  20364 Proverbs	Prv	20	7	16	Intexui funibus lectulum meum ; stravi tapetibus pictis ex Aegypto :
  20365 Proverbs	Prv	20	7	17	aspersi cubile meum myrrha, et aloë, et cinnamomo.
  20366 Proverbs	Prv	20	7	18	Veni, inebriemur uberibus, et fruamur cupitis amplexibus donec illucescat dies.
  20367 Proverbs	Prv	20	7	19	Non est enim vir in domo sua : abiit via longissima :
  20368 Proverbs	Prv	20	7	20	sacculum pecuniae secum tulit ; in die plenae lunae reversurus est in domum suam.
  20369 Proverbs	Prv	20	7	21	Irretivit eum multis sermonibus, et blanditiis labiorum protraxit illum.
  20370 Proverbs	Prv	20	7	22	Statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam, et quasi agnus lasciviens, et ignorans quod ad vincula stultus trahatur :
  20371 Proverbs	Prv	20	7	23	donec transfigat sagitta jecur ejus, velut si avis festinet ad laqueum, et nescit quod de periculo animae illius agitur.
  20372 Proverbs	Prv	20	7	24	Nunc ergo, fili mi, audi me, et attende verbis oris mei.
  20373 Proverbs	Prv	20	7	25	Ne abstrahatur in viis illius mens tua, neque decipiaris semitis ejus ;
  20374 Proverbs	Prv	20	7	26	multos enim vulneratos dejecit, et fortissimi quique interfecti sunt ab ea.
  20375 Proverbs	Prv	20	7	27	Viae inferi domus ejus, penetrantes in interiora mortis.]
  20376 Proverbs	Prv	20	8	1	[Numquid non sapientia clamitat, et prudentia dat vocem suam ?
  20377 Proverbs	Prv	20	8	2	In summis excelsisque verticibus supra viam, in mediis semitis stans,
  20378 Proverbs	Prv	20	8	3	juxta portas civitatis, in ipsis foribus loquitur, dicens :
  20379 Proverbs	Prv	20	8	4	O viri, ad vos clamito, et vox mea ad filios hominum.
  20380 Proverbs	Prv	20	8	5	Intelligite, parvuli, astutiam, et insipientes, animadvertite.
  20381 Proverbs	Prv	20	8	6	Audite, quoniam de rebus magnis locutura sum, et aperientur labia mea ut recta praedicent.
  20382 Proverbs	Prv	20	8	7	Veritatem meditabitur guttur meum, et labia mea detestabuntur impium.
  20383 Proverbs	Prv	20	8	8	Justi sunt omnes sermones mei : non est in eis pravum quid, neque perversum ;
  20384 Proverbs	Prv	20	8	9	recti sunt intelligentibus, et aequi invenientibus scientiam.
  20385 Proverbs	Prv	20	8	10	Accipite disciplinam meam, et non pecuniam ; doctrinam magis quam aurum eligite :
  20386 Proverbs	Prv	20	8	11	melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis, et omne desiderabile ei non potest comparari.]
  20387 Proverbs	Prv	20	8	12	[Ego sapientia, habito in consilio, et eruditis intersum cogitationibus.
  20388 Proverbs	Prv	20	8	13	Timor Domini odit malum : arrogantiam, et superbiam, et viam pravam, et os bilingue, detestor.
  20389 Proverbs	Prv	20	8	14	Meum est consilium et aequitas ; mea est prudentia, mea est fortitudo.
  20390 Proverbs	Prv	20	8	15	Per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt ;
  20391 Proverbs	Prv	20	8	16	per me principes imperant, et potentes decernunt justitiam.
  20392 Proverbs	Prv	20	8	17	Ego diligentes me diligo, et qui mane vigilant ad me, invenient me.
  20393 Proverbs	Prv	20	8	18	Mecum sunt divitiae et gloria, opes superbae et justitia.
  20394 Proverbs	Prv	20	8	19	Melior est enim fructus meus auro et lapide pretioso, et genimina mea argento electo.
  20395 Proverbs	Prv	20	8	20	In viis justitiae ambulo, in medio semitarum judicii :
  20396 Proverbs	Prv	20	8	21	ut ditem diligentes me, et thesauros eorum repleam.]
  20397 Proverbs	Prv	20	8	22	[Dominus possedit me in initio viarum suarum antequam quidquam faceret a principio.
  20398 Proverbs	Prv	20	8	23	Ab aeterno ordinata sum, et ex antiquis antequam terra fieret.
  20399 Proverbs	Prv	20	8	24	Nondum erant abyssi, et ego jam concepta eram : necdum fontes aquarum eruperant,
  20400 Proverbs	Prv	20	8	25	necdum montes gravi mole constiterant : ante colles ego parturiebar.
  20401 Proverbs	Prv	20	8	26	Adhuc terram non fecerat, et flumina, et cardines orbis terrae.
  20402 Proverbs	Prv	20	8	27	Quando praeparabat caelos, aderam ; quando certa lege et gyro vallabat abyssos ;
  20403 Proverbs	Prv	20	8	28	quando aethera firmabat sursum, et librabat fontes aquarum ;
  20404 Proverbs	Prv	20	8	29	quando circumdabat mari terminum suum, et legem ponebat aquis, ne transirent fines suos ; quando appendebat fundamenta terrae :
  20405 Proverbs	Prv	20	8	30	cum eo eram, cuncta componens. Et delectabar per singulos dies, ludens coram eo omni tempore,
  20406 Proverbs	Prv	20	8	31	ludens in orbe terrarum ; et deliciae meae esse cum filiis hominum.
  20407 Proverbs	Prv	20	8	32	Nunc ergo, filii, audite me : beati qui custodiunt vias meas.
  20408 Proverbs	Prv	20	8	33	Audite disciplinam, et estote sapientes, et nolite abjicere eam.
  20409 Proverbs	Prv	20	8	34	Beatus homo qui audit me, et qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei.
  20410 Proverbs	Prv	20	8	35	Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino.
  20411 Proverbs	Prv	20	8	36	Qui autem in me peccaverit, laedet animam suam ; omnes qui me oderunt diligunt mortem.]
  20412 Proverbs	Prv	20	9	1	[Sapientia aedificavit sibi domum : excidit columnas septem.
  20413 Proverbs	Prv	20	9	2	Immolavit victimas suas, miscuit vinum, et proposuit mensam suam.
  20414 Proverbs	Prv	20	9	3	Misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis.
  20415 Proverbs	Prv	20	9	4	Si quis est parvulus, veniat ad me. Et insipientibus locuta est :
  20416 Proverbs	Prv	20	9	5	Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis.
  20417 Proverbs	Prv	20	9	6	Relinquite infantiam, et vivite, et ambulate per vias prudentiae.]
  20418 Proverbs	Prv	20	9	7	[Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit, et qui arguit impium, sibi maculam generat.
  20419 Proverbs	Prv	20	9	8	Noli arguere derisorem, ne oderit te : argue sapientem, et diliget te.
  20420 Proverbs	Prv	20	9	9	Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia ; doce justum, et festinabit accipere.
  20421 Proverbs	Prv	20	9	10	Principium sapientiae timor Domini, et scientia sanctorum prudentia.
  20422 Proverbs	Prv	20	9	11	Per me enim multiplicabuntur dies tui, et addentur tibi anni vitae.
  20423 Proverbs	Prv	20	9	12	Si sapiens fueris, tibimetipsi eris ; si autem illusor, solus portabis malum.]
  20424 Proverbs	Prv	20	9	13	[Mulier stulta et clamosa, plenaque illecebris, et nihil omnino sciens,
  20425 Proverbs	Prv	20	9	14	sedit in foribus domus suae, super sellam in excelso urbis loco,
  20426 Proverbs	Prv	20	9	15	ut vocaret transeuntes per viam, et pergentes itinere suo :
  20427 Proverbs	Prv	20	9	16	Qui est parvulus declinet ad me. Et vecordi locuta est :
  20428 Proverbs	Prv	20	9	17	Aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior.
  20429 Proverbs	Prv	20	9	18	Et ignoravit quod ibi sint gigantes, et in profundis inferni convivae ejus.]
  20430 Proverbs	Prv	20	10	1	[Filius sapiens laetificat patrem, filius vero stultus moestitia est matris suae.
  20431 Proverbs	Prv	20	10	2	Nil proderunt thesauri impietatis, justitia vero liberabit a morte.
  20432 Proverbs	Prv	20	10	3	Non affliget Dominus fame animam justi, et insidias impiorum subvertet.
  20433 Proverbs	Prv	20	10	4	Egestatem operata est manus remissa ; manus autem fortium divitias parat. Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos ; idem autem ipse sequitur aves volantes.
  20434 Proverbs	Prv	20	10	5	Qui congregat in messe, filius sapiens est ; qui autem stertit aestate, filius confusionis.
  20435 Proverbs	Prv	20	10	6	Benedictio Domini super caput justi ; os autem impiorum operit iniquitas.
  20436 Proverbs	Prv	20	10	7	Memoria justi cum laudibus, et nomen impiorum putrescet.
  20437 Proverbs	Prv	20	10	8	Sapiens corde praecepta suscipit ; stultus caeditur labiis.
  20438 Proverbs	Prv	20	10	9	Qui ambulat simpliciter ambulat confidenter ; qui autem depravat vias suas manifestus erit.
  20439 Proverbs	Prv	20	10	10	Qui annuit oculo dabit dolorem ; et stultus labiis verberabitur.]
  20440 Proverbs	Prv	20	10	11	[Vena vitae os justi, et os impiorum operit iniquitatem.
  20441 Proverbs	Prv	20	10	12	Odium suscitat rixas, et universa delicta operit caritas.
  20442 Proverbs	Prv	20	10	13	In labiis sapientis invenitur sapientia, et virga in dorso ejus qui indiget corde.
  20443 Proverbs	Prv	20	10	14	Sapientes abscondunt scientiam ; os autem stulti confusioni proximum est.
  20444 Proverbs	Prv	20	10	15	Substantia divitis, urbs fortitudinis ejus ; pavor pauperum egestas eorum.
  20445 Proverbs	Prv	20	10	16	Opus justi ad vitam, fructus autem impii ad peccatum.
  20446 Proverbs	Prv	20	10	17	Via vitae custodienti disciplinam ; qui autem increpationes relinquit, errat.
  20447 Proverbs	Prv	20	10	18	Abscondunt odium labia mendacia ; qui profert contumeliam, insipiens est.
  20448 Proverbs	Prv	20	10	19	In multiloquio non deerit peccatum, qui autem moderatur labia sua prudentissimus est.
  20449 Proverbs	Prv	20	10	20	Argentum electum lingua justi ; cor autem impiorum pro nihilo.
  20450 Proverbs	Prv	20	10	21	Labia justi erudiunt plurimos ; qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur.]
  20451 Proverbs	Prv	20	10	22	[Benedictio Domini divites facit, nec sociabitur eis afflictio.
  20452 Proverbs	Prv	20	10	23	Quasi per risum stultus operatur scelus, sapientia autem est viro prudentia.
  20453 Proverbs	Prv	20	10	24	Quod timet impius veniet super eum ; desiderium suum justus dabitur.
  20454 Proverbs	Prv	20	10	25	Quasi tempestas transiens non erit impius ; justus autem quasi fundamentum sempiternum.
  20455 Proverbs	Prv	20	10	26	Sicut acetum dentibus, et fumus oculis, sic piger his qui miserunt eum.
  20456 Proverbs	Prv	20	10	27	Timor Domini apponet dies, et anni impiorum breviabuntur.
  20457 Proverbs	Prv	20	10	28	Exspectatio justorum laetitia, spes autem impiorum peribit.
  20458 Proverbs	Prv	20	10	29	Fortitudo simplicis via Domini, et pavor his qui operantur malum.
  20459 Proverbs	Prv	20	10	30	Justus in aeternum non commovebitur, impii autem non habitabunt super terram.
  20460 Proverbs	Prv	20	10	31	Os justi parturiet sapientiam ; lingua pravorum peribit.
  20461 Proverbs	Prv	20	10	32	Labia justi considerant placita, et os impiorum perversa.]
  20462 Proverbs	Prv	20	11	1	[Statera dolosa abominatio est apud Dominum, et pondus aequum voluntas ejus.
  20463 Proverbs	Prv	20	11	2	Ubi fuerit superbia, ibi erit et contumelia ; ubi autem est humilitas, ibi et sapientia.
  20464 Proverbs	Prv	20	11	3	Simplicitas justorum diriget eos, et supplantatio perversorum vastabit illos.
  20465 Proverbs	Prv	20	11	4	Non proderunt divitiae in die ultionis ; justitia autem liberabit a morte.
  20466 Proverbs	Prv	20	11	5	Justitia simplicis diriget viam ejus, et in impietate sua corruet impius.
  20467 Proverbs	Prv	20	11	6	Justitia rectorum liberabit eos, et in insidiis suis capientur iniqui.
  20468 Proverbs	Prv	20	11	7	Mortuo homine impio, nulla erit ultra spes, et exspectatio sollicitorum peribit.
  20469 Proverbs	Prv	20	11	8	Justus de angustia liberatus est, et tradetur impius pro eo.]
  20470 Proverbs	Prv	20	11	9	[Simulator ore decipit amicum suum ; justi autem liberabuntur scientia.
  20471 Proverbs	Prv	20	11	10	In bonis justorum exsultabit civitas, et in perditione impiorum erit laudatio.
  20472 Proverbs	Prv	20	11	11	Benedictione justorum exaltabitur civitas, et ore impiorum subvertetur.
  20473 Proverbs	Prv	20	11	12	Qui despicit amicum suum indigens corde est ; vir autem prudens tacebit.
  20474 Proverbs	Prv	20	11	13	Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana ; qui autem fidelis est animi, celat amici commissum.
  20475 Proverbs	Prv	20	11	14	Ubi non est gubernator, populus corruet ; salus autem, ubi multa consilia.
  20476 Proverbs	Prv	20	11	15	Affligetur malo qui fidem facit pro extraneo ; qui autem cavet laqueos securus erit.
  20477 Proverbs	Prv	20	11	16	Mulier gratiosa inveniet gloriam, et robusti habebunt divitias.]
  20478 Proverbs	Prv	20	11	17	[Benefacit animae suae vir misericors ; qui autem crudelis est, etiam propinquos abjicit.
  20479 Proverbs	Prv	20	11	18	Impius facit opus instabile, seminanti autem justitiam merces fidelis.
  20480 Proverbs	Prv	20	11	19	Clementia praeparat vitam, et sectatio malorum mortem.
  20481 Proverbs	Prv	20	11	20	Abominabile Domino cor pravum, et voluntas ejus in iis qui simpliciter ambulant.
  20482 Proverbs	Prv	20	11	21	Manus in manu non erit innocens malus ; semen autem justorum salvabitur.
  20483 Proverbs	Prv	20	11	22	Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua.
  20484 Proverbs	Prv	20	11	23	Desiderium justorum omne bonum est ; praestolatio impiorum furor.
  20485 Proverbs	Prv	20	11	24	Alii dividunt propria, et ditiores fiunt ; alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt.
  20486 Proverbs	Prv	20	11	25	Anima quae benedicit impinguabitur, et qui inebriat, ipse quoque inebriabitur.
  20487 Proverbs	Prv	20	11	26	Qui abscondit frumenta maledicetur in populis ; benedictio autem super caput vendentium.
  20488 Proverbs	Prv	20	11	27	Bene consurgit diluculo qui quaerit bona ; qui autem investigator malorum est, opprimetur ab eis.
  20489 Proverbs	Prv	20	11	28	Qui confidit in divitiis suis corruet : justi autem quasi virens folium germinabunt.
  20490 Proverbs	Prv	20	11	29	Qui conturbat domum suam possidebit ventos, et qui stultus est serviet sapienti.
  20491 Proverbs	Prv	20	11	30	Fructus justi lignum vitae, et qui suscipit animas sapiens est.
  20492 Proverbs	Prv	20	11	31	Si justus in terra recipit, quanto magis impius et peccator !]
  20493 Proverbs	Prv	20	12	1	[Qui diligit disciplinam diligit scientiam ; qui autem odit increpationes insipiens est.
  20494 Proverbs	Prv	20	12	2	Qui bonus est hauriet gratiam a Domino ; qui autem confidit in cogitationibus suis impie agit.
  20495 Proverbs	Prv	20	12	3	Non roborabitur homo ex impietate, et radix justorum non commovebitur.
  20496 Proverbs	Prv	20	12	4	Mulier diligens corona est viro suo ; et putredo in ossibus ejus, quae confusione res dignas gerit.
  20497 Proverbs	Prv	20	12	5	Cogitationes justorum judicia, et consilia impiorum fraudulenta.
  20498 Proverbs	Prv	20	12	6	Verba impiorum insidiantur sanguini ; os justorum liberabit eos.
  20499 Proverbs	Prv	20	12	7	Verte impios, et non erunt ; domus autem justorum permanebit.
  20500 Proverbs	Prv	20	12	8	Doctrina sua noscetur vir ; qui autem vanus et excors est patebit contemptui.
  20501 Proverbs	Prv	20	12	9	Melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane.
  20502 Proverbs	Prv	20	12	10	Novit justus jumentorum suorum animas ; viscera autem impiorum crudelia.
  20503 Proverbs	Prv	20	12	11	Qui operatur terram suam satiabitur panibus ; qui autem sectatur otium stultissimus est. Qui suavis est in vini demorationibus, in suis munitionibus relinquit contumeliam.
  20504 Proverbs	Prv	20	12	12	Desiderium impii munimentum est pessimorum ; radix autem justorum proficiet.]
  20505 Proverbs	Prv	20	12	13	[Propter peccata labiorum ruina proximat malo ; effugiet autem justus de angustia.
  20506 Proverbs	Prv	20	12	14	De fructu oris sui unusquisque replebitur bonis, et juxta opera manuum suarum retribuetur ei.
  20507 Proverbs	Prv	20	12	15	Via stulti recta in oculis ejus ; qui autem sapiens est audit consilia.
  20508 Proverbs	Prv	20	12	16	Fatuus statim indicat iram suam ; qui autem dissimulat injuriam callidus est.
  20509 Proverbs	Prv	20	12	17	Qui quod novit loquitur, index justitiae est ; qui autem mentitur, testis est fraudulentus.
  20510 Proverbs	Prv	20	12	18	Est qui promittit, et quasi gladio pungitur conscientiae : lingua autem sapientium sanitas est.
  20511 Proverbs	Prv	20	12	19	Labium veritatis firmum erit in perpetuum ; qui autem testis est repentinus, concinnat linguam mendacii.
  20512 Proverbs	Prv	20	12	20	Dolus in corde cogitantium mala ; qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium.
  20513 Proverbs	Prv	20	12	21	Non contristabit justum quidquid ei acciderit : impii autem replebuntur malo.
  20514 Proverbs	Prv	20	12	22	Abominatio est Domino labia mendacia ; qui autem fideliter agunt placent ei.
  20515 Proverbs	Prv	20	12	23	Homo versatus celat scientiam, et cor insipientium provocat stultitiam.]
  20516 Proverbs	Prv	20	12	24	[Manus fortium dominabitur ; quae autem remissa est, tributis serviet.
  20517 Proverbs	Prv	20	12	25	Moeror in corde viri humiliabit illum, et sermone bono laetificabitur.
  20518 Proverbs	Prv	20	12	26	Qui negligit damnum propter amicum, justus est ; iter autem impiorum decipiet eos.
  20519 Proverbs	Prv	20	12	27	Non inveniet fraudulentus lucrum, et substantia hominis erit auri pretium.
  20520 Proverbs	Prv	20	12	28	In semita justitiae vita ; iter autem devium ducit ad mortem.]
  20521 Proverbs	Prv	20	13	1	[Filius sapiens doctrina patris ; qui autem illusor est non audit cum arguitur.
  20522 Proverbs	Prv	20	13	2	De fructu oris sui homo satiabitur bonis : anima autem praevaricatorum iniqua.
  20523 Proverbs	Prv	20	13	3	Qui custodit os suum custodit animam suam ; qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.
  20524 Proverbs	Prv	20	13	4	Vult et non vult piger ; anima autem operantium impinguabitur.
  20525 Proverbs	Prv	20	13	5	Verbum mendax justus detestabitur ; impius autem confundit, et confundetur.
  20526 Proverbs	Prv	20	13	6	Justitia custodit innocentis viam, impietas autem peccatorem supplantat.]
  20527 Proverbs	Prv	20	13	7	[Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.
  20528 Proverbs	Prv	20	13	8	Redemptio animae viri divitiae suae ; qui autem pauper est, increpationem non sustinet.
  20529 Proverbs	Prv	20	13	9	Lux justorum laetificat : lucerna autem impiorum extinguetur.
  20530 Proverbs	Prv	20	13	10	Inter superbos semper jurgia sunt ; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.
  20531 Proverbs	Prv	20	13	11	Substantia festinata minuetur ; quae autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.
  20532 Proverbs	Prv	20	13	12	Spes quae differtur affligit animam ; lignum vitae desiderium veniens.]
  20533 Proverbs	Prv	20	13	13	[Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat ; qui autem timet praeceptum, in pace versabitur. Animae dolosae errant in peccatis : justi autem misericordes sunt, et miserantur.
  20534 Proverbs	Prv	20	13	14	Lex sapientis fons vitae, ut declinet a ruina mortis.
  20535 Proverbs	Prv	20	13	15	Doctrina bona dabit gratiam ; in itinere contemptorum vorago.
  20536 Proverbs	Prv	20	13	16	Astutus omnia agit cum consilio ; qui autem fatuus est aperit stultitiam.
  20537 Proverbs	Prv	20	13	17	Nuntius impii cadet in malum ; legatus autem fidelis, sanitas.
  20538 Proverbs	Prv	20	13	18	Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam ; qui autem acquiescit arguenti glorificabitur.
  20539 Proverbs	Prv	20	13	19	Desiderium si compleatur delectat animam ; detestantur stulti eos qui fugiunt mala.
  20540 Proverbs	Prv	20	13	20	Qui cum sapientibus graditur sapiens erit ; amicus stultorum similis efficietur.]
  20541 Proverbs	Prv	20	13	21	[Peccatores persequitur malum, et justis retribuentur bona.
  20542 Proverbs	Prv	20	13	22	Bonus reliquit haeredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris.
  20543 Proverbs	Prv	20	13	23	Multi cibi in novalibus patrum, et aliis congregantur absque judicio.
  20544 Proverbs	Prv	20	13	24	Qui parcit virgae odit filium suum ; qui autem diligit illum instanter erudit.
  20545 Proverbs	Prv	20	13	25	Justus comedit et replet animam suam ; venter autem impiorum insaturabilis.]
  20546 Proverbs	Prv	20	14	1	[Sapiens mulier aedificat domum suam ; insipiens exstructam quoque manibus destruet.
  20547 Proverbs	Prv	20	14	2	Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via.
  20548 Proverbs	Prv	20	14	3	In ore stulti virga superbiae ; labia autem sapientium custodiunt eos.
  20549 Proverbs	Prv	20	14	4	Ubi non sunt boves, praesepe vacuum est ; ubi autem plurimae segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis.
  20550 Proverbs	Prv	20	14	5	Testis fidelis non mentitur ; profert autem mendacium dolosus testis.
  20551 Proverbs	Prv	20	14	6	Quaerit derisor sapientiam, et non invenit ; doctrina prudentium facilis.
  20552 Proverbs	Prv	20	14	7	Vade contra virum stultum, et nescit labia prudentiae.
  20553 Proverbs	Prv	20	14	8	Sapientia callidi est intelligere viam suam, et imprudentia stultorum errans.
  20554 Proverbs	Prv	20	14	9	Stultus illudet peccatum, et inter justos morabitur gratia.
  20555 Proverbs	Prv	20	14	10	Cor quod novit amaritudinem animae suae, in gaudio ejus non miscebitur extraneus.
  20556 Proverbs	Prv	20	14	11	Domus impiorum delebitur : tabernacula vero justorum germinabunt.
  20557 Proverbs	Prv	20	14	12	Est via quae videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem.
  20558 Proverbs	Prv	20	14	13	Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat.
  20559 Proverbs	Prv	20	14	14	Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus.]
  20560 Proverbs	Prv	20	14	15	[Innocens credit omni verbo ; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni ; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus.
  20561 Proverbs	Prv	20	14	16	Sapiens timet, et declinat a malo ; stultus transilit, et confidit.
  20562 Proverbs	Prv	20	14	17	Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est.
  20563 Proverbs	Prv	20	14	18	Possidebunt parvuli stultitiam, et exspectabunt astuti scientiam.
  20564 Proverbs	Prv	20	14	19	Jacebunt mali ante bonos, et impii ante portas justorum.
  20565 Proverbs	Prv	20	14	20	Etiam proximo suo pauper odiosus erit : amici vero divitum multi.
  20566 Proverbs	Prv	20	14	21	Qui despicit proximum suum peccat ; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit.
  20567 Proverbs	Prv	20	14	22	Errant qui operantur malum ; misericordia et veritas praeparant bona.
  20568 Proverbs	Prv	20	14	23	In omni opere erit abundantia ; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas.
  20569 Proverbs	Prv	20	14	24	Corona sapientium divitiae eorum ; fatuitas stultorum imprudentia.
  20570 Proverbs	Prv	20	14	25	Liberat animas testis fidelis, et profert mendacia versipellis.]
  20571 Proverbs	Prv	20	14	26	[In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes.
  20572 Proverbs	Prv	20	14	27	Timor Domini fons vitae, ut declinent a ruina mortis.
  20573 Proverbs	Prv	20	14	28	In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis.
  20574 Proverbs	Prv	20	14	29	Qui patiens est multa gubernatur prudentia ; qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam.
  20575 Proverbs	Prv	20	14	30	Vita carnium sanitas cordis ; putredo ossium invidia.
  20576 Proverbs	Prv	20	14	31	Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus ; honorat autem eum qui miseretur pauperis.
  20577 Proverbs	Prv	20	14	32	In malitia sua expelletur impius : sperat autem justus in morte sua.
  20578 Proverbs	Prv	20	14	33	In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet.
  20579 Proverbs	Prv	20	14	34	Justitia elevat gentem ; miseros autem facit populos peccatum.
  20580 Proverbs	Prv	20	14	35	Acceptus est regi minister intelligens ; iracundiam ejus inutilis sustinebit.]
  20581 Proverbs	Prv	20	15	1	[Responsio mollis frangit iram ; sermo durus suscitat furorem.
  20582 Proverbs	Prv	20	15	2	Lingua sapientium ornat scientiam ; os fatuorum ebullit stultitiam.
  20583 Proverbs	Prv	20	15	3	In omni loco, oculi Domini contemplantur bonos et malos.
  20584 Proverbs	Prv	20	15	4	Lingua placabilis lignum vitae ; quae autem immoderata est conteret spiritum.
  20585 Proverbs	Prv	20	15	5	Stultus irridet disciplinam patris sui ; qui autem custodit increpationes astutior fiet. In abundanti justitia virtus maxima est : cogitationes autem impiorum eradicabuntur.
  20586 Proverbs	Prv	20	15	6	Domus justi plurima fortitudo, et in fructibus impii conturbatio.
  20587 Proverbs	Prv	20	15	7	Labia sapientium disseminabunt scientiam ; cor stultorum dissimile erit.
  20588 Proverbs	Prv	20	15	8	Victimae impiorum abominabiles Domino ; vota justorum placabilia.
  20589 Proverbs	Prv	20	15	9	Abominatio est Domino via impii ; qui sequitur justitiam diligitur ab eo.
  20590 Proverbs	Prv	20	15	10	Doctrina mala deserenti viam vitae ; qui increpationes odit, morietur.
  20591 Proverbs	Prv	20	15	11	Infernus et perditio coram Domino ; quanto magis corda filiorum hominum !
  20592 Proverbs	Prv	20	15	12	Non amat pestilens eum qui se corripit, nec ad sapientes graditur.]
  20593 Proverbs	Prv	20	15	13	[Cor gaudens exhilarat faciem ; in moerore animi dejicitur spiritus.
  20594 Proverbs	Prv	20	15	14	Cor sapientis quaerit doctrinam, et os stultorum pascitur imperitia.
  20595 Proverbs	Prv	20	15	15	Omnes dies pauperis, mali ; secura mens quasi juge convivium.
  20596 Proverbs	Prv	20	15	16	Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni et insatiabiles.
  20597 Proverbs	Prv	20	15	17	Melius est vocari ad olera cum caritate, quam ad vitulum saginatum cum odio.
  20598 Proverbs	Prv	20	15	18	Vir iracundus provocat rixas ; qui patiens est mitigat suscitatas.
  20599 Proverbs	Prv	20	15	19	Iter pigrorum quasi sepes spinarum ; via justorum absque offendiculo.
  20600 Proverbs	Prv	20	15	20	Filius sapiens laetificat patrem, et stultus homo despicit matrem suam.
  20601 Proverbs	Prv	20	15	21	Stultitia gaudium stulto, et vir prudens dirigit gressus suos.
  20602 Proverbs	Prv	20	15	22	Dissipantur cogitationes ubi non est consilium ; ubi vero sunt plures consiliarii, confirmantur.
  20603 Proverbs	Prv	20	15	23	Laetatur homo in sententia oris sui, et sermo opportunus est optimus.
  20604 Proverbs	Prv	20	15	24	Semita vitae super eruditum, ut declinet de inferno novissimo.]
  20605 Proverbs	Prv	20	15	25	[Domum superborum demolietur Dominus, et firmos faciet terminos viduae.
  20606 Proverbs	Prv	20	15	26	Abominatio Domini cogitationes malae, et purus sermo pulcherrimus firmabitur ab eo.
  20607 Proverbs	Prv	20	15	27	Conturbat domum suam qui sectatur avaritiam ; qui autem odit munera, vivet. Per misericordiam et fidem purgantur peccata : per timorem autem Domini declinat omnis a malo.
  20608 Proverbs	Prv	20	15	28	Mens justi meditatur obedientiam ; os impiorum redundat malis.
  20609 Proverbs	Prv	20	15	29	Longe est Dominus ab impiis, et orationes justorum exaudiet.
  20610 Proverbs	Prv	20	15	30	Lux oculorum laetificat animam ; fama bona impinguat ossa.
  20611 Proverbs	Prv	20	15	31	Auris quae audit increpationes vitae in medio sapientium commorabitur.
  20612 Proverbs	Prv	20	15	32	Qui abjicit disciplinam despicit animam suam ; qui autem acquiescit increpationibus possessor est cordis.
  20613 Proverbs	Prv	20	15	33	Timor Domini disciplina sapientiae, et gloriam praecedit humilitas.]
  20614 Proverbs	Prv	20	16	1	[Hominis est animam praeparare, et Domini gubernare linguam.
  20615 Proverbs	Prv	20	16	2	Omnes viae hominis patent oculis ejus ; spirituum ponderator est Dominus.
  20616 Proverbs	Prv	20	16	3	Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuae.
  20617 Proverbs	Prv	20	16	4	Universa propter semetipsum operatus est Dominus ; impium quoque ad diem malum.
  20618 Proverbs	Prv	20	16	5	Abominatio Domini est omnis arrogans ; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viae bonae facere justitiam ; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias.
  20619 Proverbs	Prv	20	16	6	Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo.
  20620 Proverbs	Prv	20	16	7	Cum placuerint Domino viae hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem.
  20621 Proverbs	Prv	20	16	8	Melius est parum cum justitia quam multi fructus cum iniquitate.
  20622 Proverbs	Prv	20	16	9	Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus.]
  20623 Proverbs	Prv	20	16	10	[Divinatio in labiis regis ; in judicio non errabit os ejus.
  20624 Proverbs	Prv	20	16	11	Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides sacculi.
  20625 Proverbs	Prv	20	16	12	Abominabiles regi qui agunt impie, quoniam justitia firmatur solium.
  20626 Proverbs	Prv	20	16	13	Voluntas regum labia justa ; qui recta loquitur diligetur.
  20627 Proverbs	Prv	20	16	14	Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam.
  20628 Proverbs	Prv	20	16	15	In hilaritate vultus regis vita, et clementia ejus quasi imber serotinus.]
  20629 Proverbs	Prv	20	16	16	[Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento.
  20630 Proverbs	Prv	20	16	17	Semita justorum declinat mala ; custos animae suae servat viam suam.
  20631 Proverbs	Prv	20	16	18	Contritionem praecedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus.
  20632 Proverbs	Prv	20	16	19	Melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis.
  20633 Proverbs	Prv	20	16	20	Eruditus in verbo reperiet bona, et qui sperat in Domino beatus est.
  20634 Proverbs	Prv	20	16	21	Qui sapiens est corde appellabitur prudens, et qui dulcis eloquio majora percipiet.
  20635 Proverbs	Prv	20	16	22	Fons vitae eruditio possidentis ; doctrina stultorum fatuitas.]
  20636 Proverbs	Prv	20	16	23	[Cor sapientis erudiet os ejus, et labiis ejus addet gratiam.
  20637 Proverbs	Prv	20	16	24	Favus mellis composita verba ; dulcedo animae sanitas ossium.
  20638 Proverbs	Prv	20	16	25	Est via quae videtur homini recta, et novissima ejus ducunt ad mortem.
  20639 Proverbs	Prv	20	16	26	Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum.
  20640 Proverbs	Prv	20	16	27	Vir impius fodit malum, et in labiis ejus ignis ardescit.
  20641 Proverbs	Prv	20	16	28	Homo perversus suscitat lites, et verbosus separat principes.
  20642 Proverbs	Prv	20	16	29	Vir iniquus lactat amicum suum, et ducit eum per viam non bonam.
  20643 Proverbs	Prv	20	16	30	Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua perficit malum.
  20644 Proverbs	Prv	20	16	31	Corona dignitatis senectus, quae in viis justitiae reperietur.
  20645 Proverbs	Prv	20	16	32	Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium.
  20646 Proverbs	Prv	20	16	33	Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.]
  20647 Proverbs	Prv	20	17	1	[Melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena victimis cum jurgio.
  20648 Proverbs	Prv	20	17	2	Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres haereditatem dividet.
  20649 Proverbs	Prv	20	17	3	Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus.
  20650 Proverbs	Prv	20	17	4	Malus obedit linguae iniquae, et fallax obtemperat labiis mendacibus.
  20651 Proverbs	Prv	20	17	5	Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus, et qui ruina laetatur alterius non erit impunitus.
  20652 Proverbs	Prv	20	17	6	Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum.
  20653 Proverbs	Prv	20	17	7	Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens.
  20654 Proverbs	Prv	20	17	8	Gemma gratissima exspectatio praestolantis ; quocumque se vertit, prudenter intelligit.
  20655 Proverbs	Prv	20	17	9	Qui celat delictum quaerit amicitias ; qui altero sermone repetit, separat foederatos.
  20656 Proverbs	Prv	20	17	10	Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagae apud stultum.
  20657 Proverbs	Prv	20	17	11	Semper jurgia quaerit malus : angelus autem crudelis mittetur contra eum.
  20658 Proverbs	Prv	20	17	12	Expedit magis ursae occurrere raptis foetibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua.
  20659 Proverbs	Prv	20	17	13	Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo ejus.
  20660 Proverbs	Prv	20	17	14	Qui dimittit aquam caput est jurgiorum, et antequam patiatur contumeliam judicium deserit.]
  20661 Proverbs	Prv	20	17	15	[Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum.
  20662 Proverbs	Prv	20	17	16	Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit ? Qui altum facit domum suam quaerit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala.
  20663 Proverbs	Prv	20	17	17	Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur.
  20664 Proverbs	Prv	20	17	18	Stultus homo plaudet manibus, cum spoponderit pro amico suo.
  20665 Proverbs	Prv	20	17	19	Qui meditatur discordias diligit rixas, et qui exaltat ostium quaerit ruinam.
  20666 Proverbs	Prv	20	17	20	Qui perversi cordis est non inveniet bonum, et qui vertit linguam incidet in malum.
  20667 Proverbs	Prv	20	17	21	Natus est stultus in ignominiam suam ; sed nec pater in fatuo laetabitur.
  20668 Proverbs	Prv	20	17	22	Animus gaudens aetatem floridam facit ; spiritus tristis exsiccat ossa.
  20669 Proverbs	Prv	20	17	23	Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas judicii.
  20670 Proverbs	Prv	20	17	24	In facie prudentis lucet sapientia ; oculi stultorum in finibus terrae.
  20671 Proverbs	Prv	20	17	25	Ira patris filius stultus, et dolor matris quae genuit eum.
  20672 Proverbs	Prv	20	17	26	Non est bonum damnum inferre justo, nec percutere principem qui recta judicat.
  20673 Proverbs	Prv	20	17	27	Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est, et pretiosi spiritus vir eruditus.
  20674 Proverbs	Prv	20	17	28	Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur, et si compresserit labia sua, intelligens.]
  20675 Proverbs	Prv	20	18	1	[Occasiones quaerit qui vult recedere ab amico : omni tempore erit exprobrabilis.
  20676 Proverbs	Prv	20	18	2	Non recipit stultus verba prudentiae, nisi ea dixeris quae versantur in corde ejus.
  20677 Proverbs	Prv	20	18	3	Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit ; sed sequitur eum ignominia et opprobrium.
  20678 Proverbs	Prv	20	18	4	Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiae.
  20679 Proverbs	Prv	20	18	5	Accipere personam impii non est bonum, ut declines a veritate judicii.]
  20680 Proverbs	Prv	20	18	6	[Labia stulti miscent se rixis, et os ejus jurgia provocat.
  20681 Proverbs	Prv	20	18	7	Os stulti contritio ejus, et labia ipsius ruina animae ejus.
  20682 Proverbs	Prv	20	18	8	Verba bilinguis quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. Pigrum dejicit timor ; animae autem effeminatorum esurient.
  20683 Proverbs	Prv	20	18	9	Qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis.
  20684 Proverbs	Prv	20	18	10	Turris fortissima nomen Domini ; ad ipsum currit justus, et exaltabitur.
  20685 Proverbs	Prv	20	18	11	Substantia divitis urbs roboris ejus, et quasi murus validus circumdans eum.
  20686 Proverbs	Prv	20	18	12	Antequam conteratur, exaltatur cor hominis, et antequam glorificetur, humiliatur.
  20687 Proverbs	Prv	20	18	13	Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum.
  20688 Proverbs	Prv	20	18	14	Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam ; spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere ?
  20689 Proverbs	Prv	20	18	15	Cor prudens possidebit scientiam, et auris sapientium quaerit doctrinam.]
  20690 Proverbs	Prv	20	18	16	[Donum hominis dilatat viam ejus, et ante principes spatium ei facit.
  20691 Proverbs	Prv	20	18	17	Justus prior est accusator sui : venit amicus ejus, et investigabit eum.
  20692 Proverbs	Prv	20	18	18	Contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque dijudicat.
  20693 Proverbs	Prv	20	18	19	Frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma, et judicia quasi vectes urbium.
  20694 Proverbs	Prv	20	18	20	De fructu oris viri replebitur venter ejus, et genimina labiorum ipsius saturabunt eum.
  20695 Proverbs	Prv	20	18	21	Mors et vita in manu linguae ; qui diligunt eam comedent fructus ejus.
  20696 Proverbs	Prv	20	18	22	Qui invenit mulierem bonam invenit bonum, et hauriet jucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam expellit bonum ; qui autem tenet adulteram stultus est et impius.
  20697 Proverbs	Prv	20	18	23	Cum obsecrationibus loquetur pauper, et dives effabitur rigide.
  20698 Proverbs	Prv	20	18	24	Vir amabilis ad societatem magis amicus erit quam frater.]
  20699 Proverbs	Prv	20	19	1	[Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam dives torquens labia sua, et insipiens.
  20700 Proverbs	Prv	20	19	2	Ubi non est scientia animae, non est bonum, et qui festinus est pedibus offendet.
  20701 Proverbs	Prv	20	19	3	Stultitia hominis supplantat gressus ejus, et contra Deum fervet animo suo.
  20702 Proverbs	Prv	20	19	4	Divitiae addunt amicos plurimos ; a paupere autem et hi quos habuit separantur.
  20703 Proverbs	Prv	20	19	5	Testis falsus non erit impunitus, et qui mendacia loquitur non effugiet.
  20704 Proverbs	Prv	20	19	6	Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis.
  20705 Proverbs	Prv	20	19	7	Fratres hominis pauperis oderunt eum ; insuper et amici procul recesserunt ab eo.] [Qui tantum verba sectatur nihil habebit ;
  20706 Proverbs	Prv	20	19	8	qui autem possessor est mentis diligit animam suam, et custos prudentiae inveniet bona.
  20707 Proverbs	Prv	20	19	9	Falsus testis non erit impunitus, et qui loquitur mendacia peribit.
  20708 Proverbs	Prv	20	19	10	Non decent stultum deliciae, nec servum dominari principibus.
  20709 Proverbs	Prv	20	19	11	Doctrina viri per patientiam noscitur, et gloria ejus est iniqua praetergredi.
  20710 Proverbs	Prv	20	19	12	Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus.
  20711 Proverbs	Prv	20	19	13	Dolor patris filius stultus, et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier.
  20712 Proverbs	Prv	20	19	14	Domus et divitiae dantur a parentibus ; a Domino autem proprie uxor prudens.
  20713 Proverbs	Prv	20	19	15	Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet.
  20714 Proverbs	Prv	20	19	16	Qui custodit mandatum custodit animam suam ; qui autem negligit viam suam mortificabitur.
  20715 Proverbs	Prv	20	19	17	Foeneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei.
  20716 Proverbs	Prv	20	19	18	Erudi filium tuum ; ne desperes : ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam.
  20717 Proverbs	Prv	20	19	19	Qui impatiens est sustinebit damnum, et cum rapuerit, aliud apponet.
  20718 Proverbs	Prv	20	19	20	Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis.
  20719 Proverbs	Prv	20	19	21	Multae cogitationes in corde viri ; voluntas autem Domini permanebit.
  20720 Proverbs	Prv	20	19	22	Homo indigens misericors est, et melior est pauper quam vir mendax.
  20721 Proverbs	Prv	20	19	23	Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima.]
  20722 Proverbs	Prv	20	19	24	[Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam.
  20723 Proverbs	Prv	20	19	25	Pestilente flagellato stultus sapientior erit ; si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam.
  20724 Proverbs	Prv	20	19	26	Qui affligit patrem, et fugat matrem, ignominiosus est et infelix.
  20725 Proverbs	Prv	20	19	27	Non cesses, fili, audire doctrinam, nec ignores sermones scientiae.
  20726 Proverbs	Prv	20	19	28	Testis iniquus deridet judicium, et os impiorum devorat iniquitatem.
  20727 Proverbs	Prv	20	19	29	Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus.]
  20728 Proverbs	Prv	20	20	1	[Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas : quicumque his delectatur non erit sapiens.
  20729 Proverbs	Prv	20	20	2	Sicut rugitus leonis, ita et terror regis : qui provocat eum peccat in animam suam.
  20730 Proverbs	Prv	20	20	3	Honor est homini qui separat se a contentionibus ; omnes autem stulti miscentur contumeliis.
  20731 Proverbs	Prv	20	20	4	Propter frigus piger arare noluit ; mendicabit ergo aestate, et non dabitur illi.
  20732 Proverbs	Prv	20	20	5	Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri ; sed homo sapiens exhauriet illud.
  20733 Proverbs	Prv	20	20	6	Multi homines misericordes vocantur ; virum autem fidelem quis inveniet ?]
  20734 Proverbs	Prv	20	20	7	[Justus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet.
  20735 Proverbs	Prv	20	20	8	Rex qui sedet in solio judicii dissipat omne malum intuitu suo.
  20736 Proverbs	Prv	20	20	9	Quis potest dicere : Mundum est cor meum ; purus sum a peccato ?
  20737 Proverbs	Prv	20	20	10	Pondus et pondus, mensura et mensura : utrumque abominabile est apud Deum.
  20738 Proverbs	Prv	20	20	11	Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera ejus.
  20739 Proverbs	Prv	20	20	12	Aurem audientem, et oculum videntem : Dominus fecit utrumque.
  20740 Proverbs	Prv	20	20	13	Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat : aperi oculos tuos, et saturare panibus.
  20741 Proverbs	Prv	20	20	14	Malum est, malum est, dicit omnis emptor ; et cum recesserit, tunc gloriabitur.
  20742 Proverbs	Prv	20	20	15	Est aurum et multitudo gemmarum, et vas pretiosum labia scientiae.]
  20743 Proverbs	Prv	20	20	16	[Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo.
  20744 Proverbs	Prv	20	20	17	Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os ejus calculo.
  20745 Proverbs	Prv	20	20	18	Cogitationes consiliis roborantur, et gubernaculis tractanda sunt bella.
  20746 Proverbs	Prv	20	20	19	Ei qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis.
  20747 Proverbs	Prv	20	20	20	Qui maledicit patri suo et matri, extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris :
  20748 Proverbs	Prv	20	20	21	haereditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.
  20749 Proverbs	Prv	20	20	22	Ne dicas : Reddam malum : exspecta Dominum, et liberabit te.
  20750 Proverbs	Prv	20	20	23	Abominatio est apud Dominum pondus et pondus ; statera dolosa non est bona.
  20751 Proverbs	Prv	20	20	24	A Domino diriguntur gressus viri : quis autem hominum intelligere potest viam suam ?
  20752 Proverbs	Prv	20	20	25	Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare.]
  20753 Proverbs	Prv	20	20	26	[Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem.
  20754 Proverbs	Prv	20	20	27	Lucerna Domini spiraculum hominis, quae investigat omnia secreta ventris.
  20755 Proverbs	Prv	20	20	28	Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus ejus.
  20756 Proverbs	Prv	20	20	29	Exsultatio juvenum fortitudo eorum, et dignitas senum canities.
  20757 Proverbs	Prv	20	20	30	Livor vulneris absterget mala, et plagae in secretioribus ventris.]
  20758 Proverbs	Prv	20	21	1	[Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini : quocumque voluerit, inclinabit illud.
  20759 Proverbs	Prv	20	21	2	Omnis via viri recta sibi videtur : appendit autem corda Dominus.
  20760 Proverbs	Prv	20	21	3	Facere misericordiam et judicium magis placet Domino quam victimae.
  20761 Proverbs	Prv	20	21	4	Exaltatio oculorum est dilatatio cordis ; lucerna impiorum peccatum.
  20762 Proverbs	Prv	20	21	5	Cogitationes robusti semper in abundantia ; omnis autem piger semper in egestate est.]
  20763 Proverbs	Prv	20	21	6	[Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis.
  20764 Proverbs	Prv	20	21	7	Rapinae impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere judicium.
  20765 Proverbs	Prv	20	21	8	Perversa via viri aliena est ; qui autem mundus est, rectum opus ejus.
  20766 Proverbs	Prv	20	21	9	Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi.
  20767 Proverbs	Prv	20	21	10	Anima impii desiderat malum : non miserebitur proximo suo.
  20768 Proverbs	Prv	20	21	11	Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus, et si sectetur sapientem, sumet scientiam.
  20769 Proverbs	Prv	20	21	12	Excogitat justus de domo impii, ut detrahat impios a malo.]
  20770 Proverbs	Prv	20	21	13	[Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur.
  20771 Proverbs	Prv	20	21	14	Munus absconditum extinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam.
  20772 Proverbs	Prv	20	21	15	Gaudium justo est facere judicium, et pavor operantibus iniquitatem.
  20773 Proverbs	Prv	20	21	16	Vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum commorabitur.
  20774 Proverbs	Prv	20	21	17	Qui diligit epulas in egestate erit ; qui amat vinum et pinguia non ditabitur.
  20775 Proverbs	Prv	20	21	18	Pro justo datur impius, et pro rectis iniquus.
  20776 Proverbs	Prv	20	21	19	Melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda.
  20777 Proverbs	Prv	20	21	20	Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi : et imprudens homo dissipabit illud.
  20778 Proverbs	Prv	20	21	21	Qui sequitur justitiam et misericordiam inveniet vitam, justitiam, et gloriam.
  20779 Proverbs	Prv	20	21	22	Civitatem fortium ascendit sapiens, et destruxit robur fiduciae ejus.
  20780 Proverbs	Prv	20	21	23	Qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam.
  20781 Proverbs	Prv	20	21	24	Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam.
  20782 Proverbs	Prv	20	21	25	Desideria occidunt pigrum : noluerunt enim quidquam manus ejus operari.
  20783 Proverbs	Prv	20	21	26	Tota die concupiscit et desiderat ; qui autem justus est, tribuet, et non cessabit.
  20784 Proverbs	Prv	20	21	27	Hostiae impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere.
  20785 Proverbs	Prv	20	21	28	Testis mendax peribit ; vir obediens loquetur victoriam.
  20786 Proverbs	Prv	20	21	29	Vir impius procaciter obfirmat vultum suum ; qui autem rectus est corrigit viam suam.
  20787 Proverbs	Prv	20	21	30	Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum.
  20788 Proverbs	Prv	20	21	31	Equus paratur ad diem belli ; Dominus autem salutem tribuit.]
  20789 Proverbs	Prv	20	22	1	[Melius est nomen bonum quam divitiae multae ; super argentum et aurum gratia bona.
  20790 Proverbs	Prv	20	22	2	Dives et pauper obviaverunt sibi : utriusque operator est Dominus.
  20791 Proverbs	Prv	20	22	3	Callidus vidit malum, et abscondit se ; innocens pertransiit, et afflictus est damno.
  20792 Proverbs	Prv	20	22	4	Finis modestiae timor Domini, divitiae, et gloria, et vita.
  20793 Proverbs	Prv	20	22	5	Arma et gladii in via perversi ; custos autem animae suae longe recedit ab eis.
  20794 Proverbs	Prv	20	22	6	Proverbium est : adolescens juxta viam suam ; etiam cum senuerit, non recedet ab ea.
  20795 Proverbs	Prv	20	22	7	Dives pauperibus imperat, et qui accipit mutuum servus est foenerantis.
  20796 Proverbs	Prv	20	22	8	Qui seminat iniquitatem metet mala, et virga irae suae consummabitur.
  20797 Proverbs	Prv	20	22	9	Qui pronus est ad misericordiam benedicetur : de panibus enim suis dedit pauperi. Victoriam et honorem acquiret qui dat munera ; animam autem aufert accipientium.
  20798 Proverbs	Prv	20	22	10	Ejice derisorem, et exibit cum eo jurgium, cessabuntque causae et contumeliae.
  20799 Proverbs	Prv	20	22	11	Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem.
  20800 Proverbs	Prv	20	22	12	Oculi Domini custodiunt scientiam, et supplantantur verba iniqui.
  20801 Proverbs	Prv	20	22	13	Dicit piger : Leo est foris ; in medio platearum occidendus sum.
  20802 Proverbs	Prv	20	22	14	Fovea profunda os alienae : cui iratus est Dominus, incidet in eam.
  20803 Proverbs	Prv	20	22	15	Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinae fugabit eam.
  20804 Proverbs	Prv	20	22	16	Qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas, dabit ipse ditiori, et egebit.]
  20805 Proverbs	Prv	20	22	17	[Inclina aurem tuam, et audi verba sapientium : appone autem cor ad doctrinam meam,
  20806 Proverbs	Prv	20	22	18	quae pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo, et redundabit in labiis tuis :
  20807 Proverbs	Prv	20	22	19	ut sit in Domino fiducia tua, unde et ostendi eam tibi hodie.
  20808 Proverbs	Prv	20	22	20	Ecce descripsi eam tibi tripliciter, in cogitationibus et scientia :
  20809 Proverbs	Prv	20	22	21	ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis, respondere ex his illis qui miserunt te.
  20810 Proverbs	Prv	20	22	22	Non facias violentiam pauperi quia pauper est, neque conteras egenum in porta :
  20811 Proverbs	Prv	20	22	23	quia judicabit Dominus causam ejus, et configet eos qui confixerunt animam ejus.
  20812 Proverbs	Prv	20	22	24	Noli esse amicus homini iracundo, neque ambules cum viro furioso :
  20813 Proverbs	Prv	20	22	25	ne forte discas semitas ejus, et sumas scandalum animae tuae.
  20814 Proverbs	Prv	20	22	26	Noli esse cum his qui defigunt manus suas, et qui vades se offerunt pro debitis :
  20815 Proverbs	Prv	20	22	27	si enim non habes unde restituas, quid causae est ut tollat operimentum de cubili tuo ?
  20816 Proverbs	Prv	20	22	28	Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui.
  20817 Proverbs	Prv	20	22	29	Vidisti virum velocem in opere suo ? coram regibus stabit, nec erit ante ignobiles.]
  20818 Proverbs	Prv	20	23	1	[Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quae apposita sunt ante faciem tuam.
  20819 Proverbs	Prv	20	23	2	Et statue cultrum in gutture tuo : si tamen habes in potestate animam tuam.
  20820 Proverbs	Prv	20	23	3	Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii.
  20821 Proverbs	Prv	20	23	4	Noli laborare ut diteris, sed prudentiae tuae pone modum.
  20822 Proverbs	Prv	20	23	5	Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilae, et volabunt in caelum.
  20823 Proverbs	Prv	20	23	6	Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos ejus :
  20824 Proverbs	Prv	20	23	7	quoniam in similitudinem arioli et conjectoris aestimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi ; et mens ejus non est tecum.
  20825 Proverbs	Prv	20	23	8	Cibos quos comederas evomes, et perdes pulchros sermones tuos.
  20826 Proverbs	Prv	20	23	9	In auribus insipientium ne loquaris, qui despicient doctrinam eloquii tui.
  20827 Proverbs	Prv	20	23	10	Ne attingas parvulorum terminos, et agrum pupillorum ne introëas :
  20828 Proverbs	Prv	20	23	11	propinquus enim illorum fortis est, et ipse judicabit contra te causam illorum.]
  20829 Proverbs	Prv	20	23	12	[Ingrediatur ad doctrinam cor tuum, et aures tuae ad verba scientiae.
  20830 Proverbs	Prv	20	23	13	Noli subtrahere a puero disciplinam : si enim percusseris eum virga, non morietur.
  20831 Proverbs	Prv	20	23	14	Tu virga percuties eum, et animam ejus de inferno liberabis.
  20832 Proverbs	Prv	20	23	15	Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum :
  20833 Proverbs	Prv	20	23	16	et exsultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua.
  20834 Proverbs	Prv	20	23	17	Non aemuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die :
  20835 Proverbs	Prv	20	23	18	quia habebis spem in novissimo, et praestolatio tua non auferetur.
  20836 Proverbs	Prv	20	23	19	Audi, fili mi, et esto sapiens, et dirige in via animum tuum.
  20837 Proverbs	Prv	20	23	20	Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt :
  20838 Proverbs	Prv	20	23	21	quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio.
  20839 Proverbs	Prv	20	23	22	Audi patrem tuum, qui genuit te, et ne contemnas cum senuerit mater tua.
  20840 Proverbs	Prv	20	23	23	Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam.
  20841 Proverbs	Prv	20	23	24	Exsultat gaudio pater justi ; qui sapientem genuit, laetabitur in eo.
  20842 Proverbs	Prv	20	23	25	Gaudeat pater tuus et mater tua, et exsultet quae genuit te.
  20843 Proverbs	Prv	20	23	26	Praebe, fili mi, cor tuum mihi, et oculi tui vias meas custodiant.
  20844 Proverbs	Prv	20	23	27	Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena.
  20845 Proverbs	Prv	20	23	28	Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit, interficiet.]
  20846 Proverbs	Prv	20	23	29	[Cui vae ? cujus patri vae ? cui rixae ? cui foveae ? cui sine causa vulnera ? cui suffusio oculorum ?
  20847 Proverbs	Prv	20	23	30	nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis ?
  20848 Proverbs	Prv	20	23	31	Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus : ingreditur blande,
  20849 Proverbs	Prv	20	23	32	sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet.
  20850 Proverbs	Prv	20	23	33	Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa.
  20851 Proverbs	Prv	20	23	34	Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo.
  20852 Proverbs	Prv	20	23	35	Et dices : Verberaverunt me, sed non dolui ; traxerunt me, et ego non sensi. Quando evigilabo, et rursus vina reperiam ?]
  20853 Proverbs	Prv	20	24	1	[Ne aemuleris viros malos, nec desideres esse cum eis :
  20854 Proverbs	Prv	20	24	2	quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur.
  20855 Proverbs	Prv	20	24	3	Sapientia aedificabitur domus, et prudentia roborabitur.
  20856 Proverbs	Prv	20	24	4	In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima.
  20857 Proverbs	Prv	20	24	5	Vir sapiens fortis est, et vir doctus robustus et validus :
  20858 Proverbs	Prv	20	24	6	quia cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa consilia sunt.
  20859 Proverbs	Prv	20	24	7	Excelsa stulto sapientia ; in porta non aperiet os suum.
  20860 Proverbs	Prv	20	24	8	Qui cogitat mala facere stultus vocabitur :
  20861 Proverbs	Prv	20	24	9	cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor.
  20862 Proverbs	Prv	20	24	10	Si desperaveris lassus in die angustiae, imminuetur fortitudo tua.]
  20863 Proverbs	Prv	20	24	11	[Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses.
  20864 Proverbs	Prv	20	24	12	Si dixeris : Vires non suppetunt ; qui inspector est cordis ipse intelligit : et servatorem animae tuae nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua.
  20865 Proverbs	Prv	20	24	13	Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo.
  20866 Proverbs	Prv	20	24	14	Sic et doctrina sapientiae animae tuae : quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit.
  20867 Proverbs	Prv	20	24	15	Ne insidieris, et quaeras impietatem in domo justi, neque vastes requiem ejus.
  20868 Proverbs	Prv	20	24	16	Septies enim cadet justus, et resurget : impii autem corruent in malum.
  20869 Proverbs	Prv	20	24	17	Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas, et in ruina ejus ne exsultet cor tuum :
  20870 Proverbs	Prv	20	24	18	ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam.
  20871 Proverbs	Prv	20	24	19	Ne contendas cum pessimis, nec aemuleris impios :
  20872 Proverbs	Prv	20	24	20	quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum extinguetur.
  20873 Proverbs	Prv	20	24	21	Time Dominum, fili mi, et regem, et cum detractoribus non commiscearis :
  20874 Proverbs	Prv	20	24	22	quoniam repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit ?]
  20875 Proverbs	Prv	20	24	23	Haec quoque sapientibus. [Cognoscere personam in judicio non est bonum.
  20876 Proverbs	Prv	20	24	24	Qui dicunt impio : Justus es : maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus.
  20877 Proverbs	Prv	20	24	25	Qui arguunt eum laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio.
  20878 Proverbs	Prv	20	24	26	Labia deosculabitur qui recta verba respondet.
  20879 Proverbs	Prv	20	24	27	Praepara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, ut postea aedifices domum tuam.
  20880 Proverbs	Prv	20	24	28	Ne sis testis frustra contra proximum tuum, nec lactes quemquam labiis tuis.
  20881 Proverbs	Prv	20	24	29	Ne dicas : Quomodo fecit mihi, sic faciam ei ; reddam unicuique secundum opus suum.]
  20882 Proverbs	Prv	20	24	30	[Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti :
  20883 Proverbs	Prv	20	24	31	et ecce totum repleverant urticae, et operuerant superficiem ejus spinae, et maceria lapidum destructa erat.
  20884 Proverbs	Prv	20	24	32	Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam.
  20885 Proverbs	Prv	20	24	33	Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis ; pauxillum manus conseres ut quiescas :
  20886 Proverbs	Prv	20	24	34	et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus.]
  20887 Proverbs	Prv	20	25	1	Hae quoque parabolae Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiae regis Juda.
  20888 Proverbs	Prv	20	25	2	[Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem.
  20889 Proverbs	Prv	20	25	3	Caelum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile.
  20890 Proverbs	Prv	20	25	4	Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum.
  20891 Proverbs	Prv	20	25	5	Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur justitia thronus ejus.
  20892 Proverbs	Prv	20	25	6	Ne gloriosus appareas coram rege, et in loco magnorum ne steteris.
  20893 Proverbs	Prv	20	25	7	Melius est enim ut dicatur tibi : Ascende huc, quam ut humilieris coram principe.]
  20894 Proverbs	Prv	20	25	8	[Quae viderunt oculi tui ne proferas in jurgio cito, ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum.
  20895 Proverbs	Prv	20	25	9	Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reveles :
  20896 Proverbs	Prv	20	25	10	ne forte insultet tibi cum audierit, et exprobrare non cesset. Gratia et amicitia liberant : quas tibi serva, ne exprobrabilis fias.
  20897 Proverbs	Prv	20	25	11	Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo.
  20898 Proverbs	Prv	20	25	12	Inauris aurea, et margaritum fulgens, qui arguit sapientem et aurem obedientem.
  20899 Proverbs	Prv	20	25	13	Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum : animam ipsius requiescere facit.
  20900 Proverbs	Prv	20	25	14	Nubes, et ventus, et pluviae non sequentes, vir gloriosus et promissa non complens.
  20901 Proverbs	Prv	20	25	15	Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet duritiam.]
  20902 Proverbs	Prv	20	25	16	[Mel invenisti : comede quod sufficit tibi, ne forte satiatus evomas illud.
  20903 Proverbs	Prv	20	25	17	Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus oderit te.
  20904 Proverbs	Prv	20	25	18	Jaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium.
  20905 Proverbs	Prv	20	25	19	Dens putridus, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiae,
  20906 Proverbs	Prv	20	25	20	et amittit pallium in die frigoris. Acetum in nitro, qui cantat carmina cordi pessimo. Sicut tinea vestimento, et vermis ligno, ita tristitia viri nocet cordi.
  20907 Proverbs	Prv	20	25	21	Si esurierit inimicus tuus, ciba illum ; si sitierit, da ei aquam bibere :
  20908 Proverbs	Prv	20	25	22	prunas enim congregabis super caput ejus, et Dominus reddet tibi.
  20909 Proverbs	Prv	20	25	23	Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem.
  20910 Proverbs	Prv	20	25	24	Melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi.
  20911 Proverbs	Prv	20	25	25	Aqua frigida animae sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua.
  20912 Proverbs	Prv	20	25	26	Fons turbatus pede et vena corrupta, justus cadens coram impio.
  20913 Proverbs	Prv	20	25	27	Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum, sic qui scrutator est majestatis opprimetur a gloria.
  20914 Proverbs	Prv	20	25	28	Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.]
  20915 Proverbs	Prv	20	26	1	[Quomodo nix in aestate, et pluviae in messe, sic indecens est stulto gloria.
  20916 Proverbs	Prv	20	26	2	Sicut avis ad alia transvolans, et passer quolibet vadens, sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet.
  20917 Proverbs	Prv	20	26	3	Flagellum equo, et camus asino, et virga in dorso imprudentium.
  20918 Proverbs	Prv	20	26	4	Ne respondeas stulto juxta stultitiam suam, ne efficiaris ei similis.
  20919 Proverbs	Prv	20	26	5	Responde stulto juxta stultitiam suam, ne sibi sapiens esse videatur.
  20920 Proverbs	Prv	20	26	6	Claudus pedibus, et iniquitatem bibens, qui mittit verba per nuntium stultum.
  20921 Proverbs	Prv	20	26	7	Quomodo pulchras frustra habet claudus tibias, sic indecens est in ore stultorum parabola.
  20922 Proverbs	Prv	20	26	8	Sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii, ita qui tribuit insipienti honorem.
  20923 Proverbs	Prv	20	26	9	Quomodo si spina nascatur in manu temulenti, sic parabola in ore stultorum.
  20924 Proverbs	Prv	20	26	10	Judicium determinat causas, et qui imponit stulto silentium iras mitigat.
  20925 Proverbs	Prv	20	26	11	Sicut canis qui revertitur ad vomitum suum, sic imprudens qui iterat stultitiam suam.
  20926 Proverbs	Prv	20	26	12	Vidisti hominem sapientem sibi videri ? magis illo spem habebit insipiens.]
  20927 Proverbs	Prv	20	26	13	[Dicit piger : Leo est in via, et leaena in itineribus.
  20928 Proverbs	Prv	20	26	14	Sicut ostium vertitur in cardine suo, ita piger in lectulo suo.
  20929 Proverbs	Prv	20	26	15	Abscondit piger manum sub ascella sua, et laborat si ad os suum eam converterit.
  20930 Proverbs	Prv	20	26	16	Sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias.]
  20931 Proverbs	Prv	20	26	17	[Sicut qui apprehendit auribus canem, sic qui transit impatiens et commiscetur rixae alterius.
  20932 Proverbs	Prv	20	26	18	Sicut noxius est qui mittit sagittas et lanceas in mortem,
  20933 Proverbs	Prv	20	26	19	ita vir fraudulenter nocet amico suo, et cum fuerit deprehensus dicit : Ludens feci.
  20934 Proverbs	Prv	20	26	20	Cum defecerint ligna extinguetur ignis, et susurrone subtracto, jurgia conquiescent.
  20935 Proverbs	Prv	20	26	21	Sicut carbones ad prunas, et ligna ad ignem, sic homo iracundus suscitat rixas.
  20936 Proverbs	Prv	20	26	22	Verba susurronis quasi simplicia, et ipsa perveniunt ad intima ventris.
  20937 Proverbs	Prv	20	26	23	Quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile, sic labia tumentia cum pessimo corde sociata.
  20938 Proverbs	Prv	20	26	24	Labiis suis intelligitur inimicus, cum in corde tractaverit dolos.
  20939 Proverbs	Prv	20	26	25	Quando submiserit vocem suam, ne credideris ei, quoniam septem nequitiae sunt in corde illius.
  20940 Proverbs	Prv	20	26	26	Qui operit odium fraudulenter, revelabitur malitia ejus in consilio.
  20941 Proverbs	Prv	20	26	27	Qui fodit foveam incidet in eam, et qui volvit lapidem revertetur ad eum.
  20942 Proverbs	Prv	20	26	28	Lingua fallax non amat veritatem, et os lubricum operatur ruinas.]
  20943 Proverbs	Prv	20	27	1	[Ne glorieris in crastinum, ignorans quid superventura pariat dies.
  20944 Proverbs	Prv	20	27	2	Laudet te alienus, et non os tuum ; extraneus, et non labia tua.
  20945 Proverbs	Prv	20	27	3	Grave est saxum, et onerosa arena, sed ira stulti utroque gravior.
  20946 Proverbs	Prv	20	27	4	Ira non habet misericordiam nec erumpens furor, et impetum concitati ferre quis poterit ?
  20947 Proverbs	Prv	20	27	5	Melior est manifesta correptio quam amor absconditus.
  20948 Proverbs	Prv	20	27	6	Meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta oscula odientis.
  20949 Proverbs	Prv	20	27	7	Anima saturata calcabit favum, et anima esuriens etiam amarum pro dulci sumet.
  20950 Proverbs	Prv	20	27	8	Sicut avis transmigrans de nido suo, sic vir qui derelinquit locum suum.
  20951 Proverbs	Prv	20	27	9	Unguento et variis odoribus delectatur cor, et bonis amici consiliis anima dulcoratur.]
  20952 Proverbs	Prv	20	27	10	[Amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris, et domum fratris tui ne ingrediaris in die afflictionis tuae. Melior est vicinus juxta quam frater procul.
  20953 Proverbs	Prv	20	27	11	Stude sapientiae, fili mi, et laetifica cor meum, ut possis exprobranti respondere sermonem.
  20954 Proverbs	Prv	20	27	12	Astutus videns malum, absconditus est : parvuli transeuntes sustinuerunt dispendia.
  20955 Proverbs	Prv	20	27	13	Tolle vestimentum ejus qui spopondit pro extraneo, et pro alienis aufer ei pignus.
  20956 Proverbs	Prv	20	27	14	Qui benedicit proximo suo voce grandi, de nocte consurgens maledicenti similis erit.
  20957 Proverbs	Prv	20	27	15	Tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier comparantur.
  20958 Proverbs	Prv	20	27	16	Qui retinet eam quasi qui ventum teneat, et oleum dexterae suae vocabit.
  20959 Proverbs	Prv	20	27	17	Ferrum ferro exacuitur, et homo exacuit faciem amici sui.
  20960 Proverbs	Prv	20	27	18	Qui servat ficum comedet fructus ejus, et qui custos est domini sui glorificabitur.
  20961 Proverbs	Prv	20	27	19	Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus.
  20962 Proverbs	Prv	20	27	20	Infernus et perditio numquam implentur : similiter et oculi hominum insatiabiles.
  20963 Proverbs	Prv	20	27	21	Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantis. Cor iniqui inquirit mala, cor autem rectum inquirit scientiam.
  20964 Proverbs	Prv	20	27	22	Si contuderis stultum in pila quasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia ejus.]
  20965 Proverbs	Prv	20	27	23	[Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera :
  20966 Proverbs	Prv	20	27	24	non enim habebis jugiter potestatem, sed corona tribuetur in generationem et generationem.
  20967 Proverbs	Prv	20	27	25	Aperta sunt prata, et apparuerunt herbae virentes, et collecta sunt foena de montibus.
  20968 Proverbs	Prv	20	27	26	Agni ad vestimentum tuum, et haedi ad agri pretium.
  20969 Proverbs	Prv	20	27	27	Sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos, et in necessaria domus tuae, et ad victum ancillis tuis.]
  20970 Proverbs	Prv	20	28	1	[Fugit impius nemine persequente ; justus autem, quasi leo confidens, absque terrore erit.
  20971 Proverbs	Prv	20	28	2	Propter peccata terrae multi principes ejus ; et propter hominis sapientiam, et horum scientiam quae dicuntur, vita ducis longior erit.
  20972 Proverbs	Prv	20	28	3	Vir pauper calumnians pauperes similis est imbri vehementi in quo paratur fames.]
  20973 Proverbs	Prv	20	28	4	[Qui derelinquunt legem laudant impium ; qui custodiunt, succenduntur contra eum.
  20974 Proverbs	Prv	20	28	5	Viri mali non cogitant judicium ; qui autem inquirunt Dominum animadvertunt omnia.
  20975 Proverbs	Prv	20	28	6	Melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives in pravis itineribus.
  20976 Proverbs	Prv	20	28	7	Qui custodit legem filius sapiens est ; qui autem comessatores pascit confundit patrem suum.
  20977 Proverbs	Prv	20	28	8	Qui coacervat divitias usuris et foenore, liberali in pauperes congregat eas.
  20978 Proverbs	Prv	20	28	9	Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio ejus erit execrabilis.
  20979 Proverbs	Prv	20	28	10	Qui decipit justos in via mala, in interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona ejus.
  20980 Proverbs	Prv	20	28	11	Sapiens sibi videtur vir dives ; pauper autem prudens scrutabitur eum.
  20981 Proverbs	Prv	20	28	12	In exsultatione justorum multa gloria est ; regnantibus impiis, ruinae hominum.
  20982 Proverbs	Prv	20	28	13	Qui abscondit scelera sua non dirigetur ; qui autem confessus fuerit et reliquerit ea, misericordiam consequetur.
  20983 Proverbs	Prv	20	28	14	Beatus homo qui semper est pavidus ; qui vero mentis est durae corruet in malum.
  20984 Proverbs	Prv	20	28	15	Leo rugiens et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem.
  20985 Proverbs	Prv	20	28	16	Dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam ; qui autem odit avaritiam, longi fient dies ejus.
  20986 Proverbs	Prv	20	28	17	Hominem qui calumniatur animae sanguinem, si usque ad lacum fugerit, nemo sustinet.
  20987 Proverbs	Prv	20	28	18	Qui ambulat simpliciter salvus erit ; qui perversis graditur viis concidet semel.
  20988 Proverbs	Prv	20	28	19	Qui operatur terram suam satiabitur panibus ; qui autem sectatur otium replebitur egestate.]
  20989 Proverbs	Prv	20	28	20	[Vir fidelis multum laudabitur ; qui autem festinat ditari non erit innocens.
  20990 Proverbs	Prv	20	28	21	Qui cognoscit in judicio faciem non bene facit ; iste et pro buccella panis deserit veritatem.
  20991 Proverbs	Prv	20	28	22	Vir qui festinat ditari, et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniet ei.
  20992 Proverbs	Prv	20	28	23	Qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum, magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit.
  20993 Proverbs	Prv	20	28	24	Qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre, et dicit hoc non esse peccatum, particeps homicidae est.
  20994 Proverbs	Prv	20	28	25	Qui se jactat et dilatat, jurgia concitat ; qui vero sperat in Domino sanabitur.
  20995 Proverbs	Prv	20	28	26	Qui confidit in corde suo stultus est ; qui autem graditur sapienter, ipse salvabitur.
  20996 Proverbs	Prv	20	28	27	Qui dat pauperi non indigebit ; qui despicit deprecantem sustinebit penuriam.
  20997 Proverbs	Prv	20	28	28	Cum surrexerint impii, abscondentur homines ; cum illi perierint, multiplicabuntur justi.]
  20998 Proverbs	Prv	20	29	1	[Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur.
  20999 Proverbs	Prv	20	29	2	In multiplicatione justorum laetabitur vulgus ; cum impii sumpserint principatum, gemet populus.
  21000 Proverbs	Prv	20	29	3	Vir qui amat sapientiam laetificat patrem suum ; qui autem nutrit scorta perdet substantiam.
  21001 Proverbs	Prv	20	29	4	Rex justus erigit terram ; vir avarus destruet eam.
  21002 Proverbs	Prv	20	29	5	Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus ejus.
  21003 Proverbs	Prv	20	29	6	Peccantem virum iniquum involvet laqueus, et justus laudabit atque gaudebit.
  21004 Proverbs	Prv	20	29	7	Novit justus causam pauperum ; impius ignorat scientiam.
  21005 Proverbs	Prv	20	29	8	Homines pestilentes dissipant civitatem ; sapientes vero avertunt furorem.
  21006 Proverbs	Prv	20	29	9	Vir sapiens si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem.
  21007 Proverbs	Prv	20	29	10	Viri sanguinum oderunt simplicem ; justi autem quaerunt animam ejus.
  21008 Proverbs	Prv	20	29	11	Totum spiritum suum profert stultus ; sapiens differt, et reservat in posterum.
  21009 Proverbs	Prv	20	29	12	Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios.
  21010 Proverbs	Prv	20	29	13	Pauper et creditor obviaverunt sibi : utriusque illuminator est Dominus.
  21011 Proverbs	Prv	20	29	14	Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in aeternum firmabitur.]
  21012 Proverbs	Prv	20	29	15	[Virga atque correptio tribuit sapientiam ; puer autem qui dimittitur voluntati suae confundit matrem suam.
  21013 Proverbs	Prv	20	29	16	In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera, et justi ruinas eorum videbunt.
  21014 Proverbs	Prv	20	29	17	Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delicias animae tuae.
  21015 Proverbs	Prv	20	29	18	Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus ; qui vero custodit legem beatus est.
  21016 Proverbs	Prv	20	29	19	Servus verbis non potest erudiri, quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit.
  21017 Proverbs	Prv	20	29	20	Vidisti hominem velocem ad loquendum ? stultitia magis speranda est quam illius correptio.
  21018 Proverbs	Prv	20	29	21	Qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea sentiet eum contumacem.]
  21019 Proverbs	Prv	20	29	22	[Vir iracundus provocat rixas, et qui ad indignandum facilis est erit ad peccandum proclivior.
  21020 Proverbs	Prv	20	29	23	Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria.
  21021 Proverbs	Prv	20	29	24	Qui cum fure participat odit animam suam ; adjurantem audit, et non indicat.
  21022 Proverbs	Prv	20	29	25	Qui timet hominem cito corruet ; qui sperat in Domino sublevabitur.
  21023 Proverbs	Prv	20	29	26	Multi requirunt faciem principis, et judicium a Domino egreditur singulorum.
  21024 Proverbs	Prv	20	29	27	Abominantur justi virum impium, et abominantur impii eos qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius extra perditionem erit.]
  21025 Proverbs	Prv	20	30	1	Verba Congregantis, filii Vomentis. Visio quam locutus est vir cum quo est Deus, et qui Deo secum morante confortatus, ait :
  21026 Proverbs	Prv	20	30	2	[Stultissimus sum virorum, et sapientia hominum non est mecum.
  21027 Proverbs	Prv	20	30	3	Non didici sapientiam, et non novi scientiam sanctorum.
  21028 Proverbs	Prv	20	30	4	Quis ascendit in caelum, atque descendit ? quis continuit spiritum in manibus suis ? quis colligavit aquas quasi in vestimento ? quis suscitavit omnes terminos terrae ? quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti ?
  21029 Proverbs	Prv	20	30	5	Omnis sermo Dei ignitus : clypeus est sperantibus in se.
  21030 Proverbs	Prv	20	30	6	Ne addas quidquam verbis illius, et arguaris, inveniarisque mendax.
  21031 Proverbs	Prv	20	30	7	Duo rogavi te : ne deneges mihi antequam moriar :
  21032 Proverbs	Prv	20	30	8	vanitatem et verba mendacia longe fac a me ; mendicitatem et divitias ne dederis mihi : tribue tantum victui meo necessaria,
  21033 Proverbs	Prv	20	30	9	ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam : Quis est Dominus ? aut egestate compulsus, furer, et perjurem nomen Dei mei.
  21034 Proverbs	Prv	20	30	10	Ne accuses servum ad dominum suum, ne forte maledicat tibi, et corruas.]
  21035 Proverbs	Prv	20	30	11	[Generatio quae patri suo maledicit, et quae matri suae non benedicit ;
  21036 Proverbs	Prv	20	30	12	generatio quae sibi munda videtur, et tamen non est lota a sordibus suis ;
  21037 Proverbs	Prv	20	30	13	generatio cujus excelsi sunt oculi, et palpebrae ejus in alta surrectae ;
  21038 Proverbs	Prv	20	30	14	generatio quae pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus.
  21039 Proverbs	Prv	20	30	15	Sanguisugae duae sunt filiae, dicentes : Affer, affer. Tria sunt insaturabilia, et quartum quod numquam dicit : Sufficit.
  21040 Proverbs	Prv	20	30	16	Infernus, et os vulvae, et terra quae non satiatur aqua : ignis vero numquam dicit : Sufficit.
  21041 Proverbs	Prv	20	30	17	Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suae, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilae !]
  21042 Proverbs	Prv	20	30	18	[Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro :
  21043 Proverbs	Prv	20	30	19	viam aquilae in caelo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia.
  21044 Proverbs	Prv	20	30	20	Talis est et via mulieris adulterae, quae comedit, et tergens os suum dicit : Non sum operata malum.
  21045 Proverbs	Prv	20	30	21	Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere :
  21046 Proverbs	Prv	20	30	22	per servum, cum regnaverit ; per stultum, cum saturatus fuerit cibo ;
  21047 Proverbs	Prv	20	30	23	per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta ; et per ancillam, cum fuerit haeres dominae suae.]
  21048 Proverbs	Prv	20	30	24	[Quatuor sunt minima terrae, et ipsa sunt sapientiora sapientibus :
  21049 Proverbs	Prv	20	30	25	formicae, populus infirmus, qui praeparat in messe cibum sibi ;
  21050 Proverbs	Prv	20	30	26	lepusculus, plebs invalida, qui collocat in petra cubile suum ;
  21051 Proverbs	Prv	20	30	27	regem locusta non habet, et egreditur universa per turmas suas ;
  21052 Proverbs	Prv	20	30	28	stellio manibus nititur, et moratur in aedibus regis.
  21053 Proverbs	Prv	20	30	29	Tria sunt quae bene gradiuntur, et quartum quod incedit feliciter :
  21054 Proverbs	Prv	20	30	30	leo, fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum ;
  21055 Proverbs	Prv	20	30	31	gallus succinctus lumbos ; et aries ; nec est rex, qui resistat ei.
  21056 Proverbs	Prv	20	30	32	Est qui stultus apparuit postquam elevatus est in sublime ; si enim intellexisset, ori suo imposuisset manum.
  21057 Proverbs	Prv	20	30	33	Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum lac exprimit butyrum ; et qui vehementer emungit elicit sanguinem ; et qui provocat iras producit discordias.]
  21058 Proverbs	Prv	20	31	1	Verba Lamuelis regis. Visio qua erudivit eum mater sua.
  21059 Proverbs	Prv	20	31	2	[Quid, dilecte mi ? quid, dilecte uteri mei ? quid, dilecte votorum meorum ?
  21060 Proverbs	Prv	20	31	3	Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas ad delendos reges.
  21061 Proverbs	Prv	20	31	4	Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas ;
  21062 Proverbs	Prv	20	31	5	et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum, et mutent causam filiorum pauperis.
  21063 Proverbs	Prv	20	31	6	Date siceram moerentibus, et vinum his qui amaro sunt animo.
  21064 Proverbs	Prv	20	31	7	Bibant, et obliviscantur egestatis suae, et doloris sui non recordentur amplius.
  21065 Proverbs	Prv	20	31	8	Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt.
  21066 Proverbs	Prv	20	31	9	Aperi os tuum, decerne quod justum est, et judica inopem et pauperem.]
  21067 Proverbs	Prv	20	31	10	[Mulierem fortem quis inveniet ? procul et de ultimis finibus pretium ejus.
  21068 Proverbs	Prv	20	31	11	Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit.
  21069 Proverbs	Prv	20	31	12	Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitae suae.
  21070 Proverbs	Prv	20	31	13	Quaesivit lanam et linum, et operata est consilia manuum suarum.
  21071 Proverbs	Prv	20	31	14	Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum.
  21072 Proverbs	Prv	20	31	15	Et de nocte surrexit, deditque praedam domesticis suis, et cibaria ancillis suis.
  21073 Proverbs	Prv	20	31	16	Consideravit agrum, et emit eum ; de fructu manuum suarum plantavit vineam.
  21074 Proverbs	Prv	20	31	17	Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum.
  21075 Proverbs	Prv	20	31	18	Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus ; non extinguetur in nocte lucerna ejus.
  21076 Proverbs	Prv	20	31	19	Manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum.
  21077 Proverbs	Prv	20	31	20	Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem.
  21078 Proverbs	Prv	20	31	21	Non timebit domui suae a frigoribus nivis ; omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus.
  21079 Proverbs	Prv	20	31	22	Stragulatam vestem fecit sibi ; byssus et purpura indumentum ejus.
  21080 Proverbs	Prv	20	31	23	Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terrae.
  21081 Proverbs	Prv	20	31	24	Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananaeo.
  21082 Proverbs	Prv	20	31	25	Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo.
  21083 Proverbs	Prv	20	31	26	Os suum aperuit sapientiae, et lex clementiae in lingua ejus.
  21084 Proverbs	Prv	20	31	27	Consideravit semitas domus suae, et panem otiosa non comedit.
  21085 Proverbs	Prv	20	31	28	Surrexerunt filii ejus, et beatissimam praedicaverunt ; vir ejus, et laudavit eam.
  21086 Proverbs	Prv	20	31	29	Multae filiae congregaverunt divitias ; tu supergressa es universas.
  21087 Proverbs	Prv	20	31	30	Fallax gratia, et vana est pulchritudo : mulier timens Dominum, ipsa laudabitur.
  21088 Proverbs	Prv	20	31	31	Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus.]
  21089 Ecclesiastes	Eccl	21	1	1	Verba Ecclesiastae, filii David, regis Jerusalem.
  21090 Ecclesiastes	Eccl	21	1	2	[Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes ; vanitas vanitatum, et omnia vanitas.
  21091 Ecclesiastes	Eccl	21	1	3	Quid habet amplius homo de universo labore suo quo laborat sub sole ?]
  21092 Ecclesiastes	Eccl	21	1	4	[Generatio praeterit, et generatio advenit ; terra autem in aeternum stat.
  21093 Ecclesiastes	Eccl	21	1	5	Oritur sol et occidit, et ad locum suum revertitur ; ibique renascens,
  21094 Ecclesiastes	Eccl	21	1	6	gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem. Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur.
  21095 Ecclesiastes	Eccl	21	1	7	Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat ; ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant.
  21096 Ecclesiastes	Eccl	21	1	8	Cunctae res difficiles ; non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur.
  21097 Ecclesiastes	Eccl	21	1	9	Quid est quod fuit ? Ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est ? Ipsum quod faciendum est.
  21098 Ecclesiastes	Eccl	21	1	10	Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere : Ecce hoc recens est : jam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos.
  21099 Ecclesiastes	Eccl	21	1	11	Non est priorum memoria ; sed nec eorum quidem quae postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo.]
  21100 Ecclesiastes	Eccl	21	1	12	[Ego Ecclesiastes fui rex Israël in Jerusalem ;
  21101 Ecclesiastes	Eccl	21	1	13	et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus quae fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea.
  21102 Ecclesiastes	Eccl	21	1	14	Vidi cuncta quae fiunt sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus.
  21103 Ecclesiastes	Eccl	21	1	15	Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus.
  21104 Ecclesiastes	Eccl	21	1	16	Locutus sum in corde meo, dicens : Ecce magnus effectus sum, et praecessi omnes sapientia qui fuerunt ante me in Jerusalem ; et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici.
  21105 Ecclesiastes	Eccl	21	1	17	Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam ; et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus :
  21106 Ecclesiastes	Eccl	21	1	18	eo quod in multa sapientia multa sit indignatio ; et qui addit scientiam, addit et laborem.]
  21107 Ecclesiastes	Eccl	21	2	1	[Dixi ego in corde meo : Vadam, et affluam deliciis, et fruar bonis ; et vidi quod hoc quoque esset vanitas.
  21108 Ecclesiastes	Eccl	21	2	2	Risum reputavi errorem, et gaudio dixi : Quid frustra deciperis ?
  21109 Ecclesiastes	Eccl	21	2	3	Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam, ut animam meam transferrem ad sapientiam, devitaremque stultitiam, donec viderem quid esset utile filiis hominum, quo facto opus est sub sole numero dierum vitae suae.
  21110 Ecclesiastes	Eccl	21	2	4	Magnificavi opera mea, aedificavi mihi domos, et plantavi vineas ;
  21111 Ecclesiastes	Eccl	21	2	5	feci hortos et pomaria, et consevi ea cuncti generis arboribus ;
  21112 Ecclesiastes	Eccl	21	2	6	et exstruxi mihi piscinas aquarum, ut irrigarem silvam lignorum germinantium.
  21113 Ecclesiastes	Eccl	21	2	7	Possedi servos et ancillas, multamque familiam habui : armenta quoque, et magnos ovium greges, ultra omnes qui fuerunt ante me in Jerusalem ;
  21114 Ecclesiastes	Eccl	21	2	8	coacervavi mihi argentum et aurum, et substantias regum ac provinciarum ; feci mihi cantores et cantatrices, et delicias filiorum hominum, scyphos, et urceos in ministerio ad vina fundenda ;
  21115 Ecclesiastes	Eccl	21	2	9	et supergressus sum opibus omnes qui ante me fuerunt in Jerusalem : sapientia quoque perseveravit mecum.
  21116 Ecclesiastes	Eccl	21	2	10	Et omnia quae desideraverunt oculi mei non negavi eis, nec prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur, et oblectaret se in his quae praeparaveram ; et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo.
  21117 Ecclesiastes	Eccl	21	2	11	Cumque me convertissem ad universa opera quae fecerant manus meae, et ad labores in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole.]
  21118 Ecclesiastes	Eccl	21	2	12	[Transivi ad contemplandam sapientiam, erroresque, et stultitiam. (Quid est, inquam, homo, ut sequi possit regem, factorem suum ?)
  21119 Ecclesiastes	Eccl	21	2	13	Et vidi quod tantum praecederet sapientia stultitiam, quantum differt lux a tenebris.
  21120 Ecclesiastes	Eccl	21	2	14	Sapientis oculi in capite ejus ; stultus in tenebris ambulat : et didici quod unus utriusque esset interitus.
  21121 Ecclesiastes	Eccl	21	2	15	Et dixi in corde meo : Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod majorem sapientiae dedi operam ? Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas.
  21122 Ecclesiastes	Eccl	21	2	16	Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum, et futura tempora oblivione cuncta pariter operient : moritur doctus similiter ut indoctus.
  21123 Ecclesiastes	Eccl	21	2	17	Et idcirco taeduit me vitae meae, videntem mala universa esse sub sole, et cuncta vanitatem et afflictionem spiritus.]
  21124 Ecclesiastes	Eccl	21	2	18	[Rursus detestatus sum omnem industriam meam, qua sub sole studiosissime laboravi, habiturus haeredem post me,
  21125 Ecclesiastes	Eccl	21	2	19	quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit, et dominabitur in laboribus meis, quibus desudavi et sollicitus fui : et est quidquam tam vanum ?
  21126 Ecclesiastes	Eccl	21	2	20	Unde cessavi, renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole.
  21127 Ecclesiastes	Eccl	21	2	21	Nam cum alius laboret in sapientia, et doctrina, et sollicitudine, homini otioso quaesita dimittit ; et hoc ergo vanitas et magnum malum.
  21128 Ecclesiastes	Eccl	21	2	22	Quid enim proderit homini de universo labore suo, et afflictione spiritus, qua sub sole cruciatus est ?
  21129 Ecclesiastes	Eccl	21	2	23	Cuncti dies ejus doloribus et aerumnis pleni sunt, nec per noctem mente requiescit. Et hoc nonne vanitas est ?
  21130 Ecclesiastes	Eccl	21	2	24	Nonne melius est comedere et bibere, et ostendere animae suae bona de laboribus suis ? et hoc de manu Dei est.
  21131 Ecclesiastes	Eccl	21	2	25	Quis ita devorabit et deliciis affluet ut ego ?
  21132 Ecclesiastes	Eccl	21	2	26	Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam, et scientiam, et laetitiam ; peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam, ut addat, et congreget, et tradat ei qui placuit Deo ; sed et hoc vanitas est, et cassa sollicitudo mentis.]
  21133 Ecclesiastes	Eccl	21	3	1	[Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub caelo.
  21134 Ecclesiastes	Eccl	21	3	2	Tempus nascendi, et tempus moriendi ; tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est.
  21135 Ecclesiastes	Eccl	21	3	3	Tempus occidendi, et tempus sanandi ; tempus destruendi, et tempus aedificandi.
  21136 Ecclesiastes	Eccl	21	3	4	Tempus flendi, et tempus ridendi ; tempus plangendi, et tempus saltandi.
  21137 Ecclesiastes	Eccl	21	3	5	Tempus spargendi lapides, et tempus colligendi, tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus.
  21138 Ecclesiastes	Eccl	21	3	6	Tempus acquirendi, et tempus perdendi ; tempus custodiendi, et tempus abjiciendi.
  21139 Ecclesiastes	Eccl	21	3	7	Tempus scindendi, et tempus consuendi ; tempus tacendi, et tempus loquendi.
  21140 Ecclesiastes	Eccl	21	3	8	Tempus dilectionis, et tempus odii ; tempus belli, et tempus pacis.]
  21141 Ecclesiastes	Eccl	21	3	9	[Quid habet amplius homo de labore suo ?
  21142 Ecclesiastes	Eccl	21	3	10	Vidi afflictionem quam dedit Deus filiis hominum, ut distendantur in ea.
  21143 Ecclesiastes	Eccl	21	3	11	Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem.
  21144 Ecclesiastes	Eccl	21	3	12	Et cognovi quod non esset melius nisi laetari, et facere bene in vita sua ;
  21145 Ecclesiastes	Eccl	21	3	13	omnis enim homo qui comedit et bibit, et videt bonum de labore suo, hoc donum Dei est.
  21146 Ecclesiastes	Eccl	21	3	14	Didici quod omnia opera quae fecit Deus perseverent in perpetuum ; non possumus eis quidquam addere, nec auferre, quae fecit Deus ut timeatur.
  21147 Ecclesiastes	Eccl	21	3	15	Quod factum est, ipsum permanet ; quae futura sunt jam fuerunt, et Deus instaurat quod abiit.]
  21148 Ecclesiastes	Eccl	21	3	16	[Vidi sub sole in loco judicii impietatem, et in loco justitiae iniquitatem :
  21149 Ecclesiastes	Eccl	21	3	17	et dixi in corde meo : Justum et impium judicabit Deus, et tempus omnis rei tunc erit.
  21150 Ecclesiastes	Eccl	21	3	18	Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus, et ostenderet similes esse bestiis.
  21151 Ecclesiastes	Eccl	21	3	19	Idcirco unus interitus est hominis et jumentorum, et aequa utriusque conditio. Sicut moritur homo, sic et illa moriuntur. Similiter spirant omnia, et nihil habet homo jumento amplius : cuncta subjacent vanitati,
  21152 Ecclesiastes	Eccl	21	3	20	et omnia pergunt ad unum locum. De terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur.
  21153 Ecclesiastes	Eccl	21	3	21	Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et si spiritus jumentorum descendat deorsum ?
  21154 Ecclesiastes	Eccl	21	3	22	Et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo, et hanc esse partem illius. Quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat ?]
  21155 Ecclesiastes	Eccl	21	4	1	[Verti me ad alia, et vidi calumnias quae sub sole geruntur, et lacrimas innocentium, et neminem consolatorem, nec posse resistere eorum violentiae, cunctorum auxilio destitutos,
  21156 Ecclesiastes	Eccl	21	4	2	et laudavi magis mortuos quam viventes ;
  21157 Ecclesiastes	Eccl	21	4	3	et feliciorem utroque judicavi qui necdum natus est, nec vidit mala quae sub sole fiunt.
  21158 Ecclesiastes	Eccl	21	4	4	Rursum contemplatus sum omnes labores hominum, et industrias animadverti patere invidiae proximi ; et in hoc ergo vanitas et cura superflua est.
  21159 Ecclesiastes	Eccl	21	4	5	Stultus complicat manus suas, et comedit carnes suas, dicens :
  21160 Ecclesiastes	Eccl	21	4	6	Melior est pugillus cum requie, quam plena utraque manus cum labore et afflictione animi.
  21161 Ecclesiastes	Eccl	21	4	7	Considerans, reperi et aliam vanitatem sub sole.
  21162 Ecclesiastes	Eccl	21	4	8	Unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis ; nec recogitat, dicens : Cui laboro, et fraudo animam meam bonis ? In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima.]
  21163 Ecclesiastes	Eccl	21	4	9	[Melius est ergo duos esse simul quam unum ; habent enim emolumentum societatis suae.
  21164 Ecclesiastes	Eccl	21	4	10	Si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Vae soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se.
  21165 Ecclesiastes	Eccl	21	4	11	Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo ; unus quomodo calefiet ?
  21166 Ecclesiastes	Eccl	21	4	12	Et si quispiam praevaluerit contra unum, duo resistunt ei ; funiculus triplex difficile rumpitur.
  21167 Ecclesiastes	Eccl	21	4	13	Melior est puer pauper et sapiens, rege sene et stulto, qui nescit praevidere in posterum.
  21168 Ecclesiastes	Eccl	21	4	14	Quod de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum ; et alius, natus in regno, inopia consumatur.
  21169 Ecclesiastes	Eccl	21	4	15	Vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole cum adolescente secundo, qui consurget pro eo.
  21170 Ecclesiastes	Eccl	21	4	16	Infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum, et qui postea futuri sunt non laetabuntur in eo ; sed et hoc vanitas et afflictio spiritus.]
  21171 Ecclesiastes	Eccl	21	4	17	[Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, et appropinqua ut audias. Multo enim melior est obedientia quam stultorum victimae, qui nesciunt quid faciunt mali.]
  21172 Ecclesiastes	Eccl	21	5	1	[Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in caelo, et tu super terram ; idcirco sint pauci sermones tui.
  21173 Ecclesiastes	Eccl	21	5	2	Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia.
  21174 Ecclesiastes	Eccl	21	5	3	Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere : displicet enim ei infidelis et stulta promissio, sed quodcumque voveris redde :
  21175 Ecclesiastes	Eccl	21	5	4	multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere.
  21176 Ecclesiastes	Eccl	21	5	5	Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam, neque dicas coram angelo : Non est providentia : ne forte iratus Deus contra sermones tuos dissipet cuncta opera manuum tuarum.
  21177 Ecclesiastes	Eccl	21	5	6	Ubi multa sunt somnia, plurimae sunt vanitates, et sermones innumeri ; tu vero Deum time.]
  21178 Ecclesiastes	Eccl	21	5	7	[Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia, et subverti justitiam in provincia, non mireris super hoc negotio : quia excelso excelsior est alius, et super hos quoque eminentiores sunt alii ;
  21179 Ecclesiastes	Eccl	21	5	8	et insuper universae terrae rex imperat servienti.
  21180 Ecclesiastes	Eccl	21	5	9	Avarus non implebitur pecunia, et qui amat divitias fructum non capiet ex eis ; et hoc ergo vanitas.
  21181 Ecclesiastes	Eccl	21	5	10	Ubi multae sunt opes, multi et qui comedunt eas. Et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis ?
  21182 Ecclesiastes	Eccl	21	5	11	Dulcis est somnus operanti, sive parum sive multum comedat ; saturitas autem divitis non sinit eum dormire.]
  21183 Ecclesiastes	Eccl	21	5	12	[Est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole : divitiae conservatae in malum domini sui.
  21184 Ecclesiastes	Eccl	21	5	13	Pereunt enim in afflictione pessima : generavit filium qui in summa egestate erit.
  21185 Ecclesiastes	Eccl	21	5	14	Sicut egressus est nudus de utero matris suae, sic revertetur, et nihil auferet secum de labore suo.
  21186 Ecclesiastes	Eccl	21	5	15	Miserabilis prorsus infirmitas : quomodo venit, sic revertetur. Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum ?
  21187 Ecclesiastes	Eccl	21	5	16	cunctis diebus vitae suae comedit in tenebris, et in curis multis, et in aerumna atque tristitia.]
  21188 Ecclesiastes	Eccl	21	5	17	[Hoc itaque visum est mihi bonum, ut comedat quis et bibat, et fruatur laetitia ex labore suo quo laboravit ipse sub sole, numero dierum vitae suae quos dedit ei Deus ; et haec est pars illius.
  21189 Ecclesiastes	Eccl	21	5	18	Et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam, potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis, et fruatur parte sua, et laetetur de labore suo : hoc est donum Dei.
  21190 Ecclesiastes	Eccl	21	5	19	Non enim satis recordabitur dierum vitae suae, eo quod Deus occupet deliciis cor ejus.]
  21191 Ecclesiastes	Eccl	21	6	1	[Est et aliud malum quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines :
  21192 Ecclesiastes	Eccl	21	6	2	vir cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animae suae ex omnibus quae desiderat ; nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud : hoc vanitas et miseria magna est.
  21193 Ecclesiastes	Eccl	21	6	3	Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies aetatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiae suae, sepulturaque careat : de hoc ergo pronuntio quod melior illo sit abortivus.
  21194 Ecclesiastes	Eccl	21	6	4	Frustra enim venit, et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen ejus.
  21195 Ecclesiastes	Eccl	21	6	5	Non vidit solem, neque cognovit distantiam boni et mali.
  21196 Ecclesiastes	Eccl	21	6	6	Etiam si duobus millibus annis vixerit, et non fuerit perfruitus bonis, nonne ad unum locum properant omnia ?
  21197 Ecclesiastes	Eccl	21	6	7	Omnis labor hominis in ore ejus ; sed anima ejus non implebitur.
  21198 Ecclesiastes	Eccl	21	6	8	Quid habet amplius sapiens a stulto ? et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita ?
  21199 Ecclesiastes	Eccl	21	6	9	Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias. Sed et hoc vanitas est, et praesumptio spiritus.
  21200 Ecclesiastes	Eccl	21	6	10	Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus ; et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiorem se in judicio contendere.
  21201 Ecclesiastes	Eccl	21	6	11	Verba sunt plurima, multamque in disputando habentia vanitatem.]
  21202 Ecclesiastes	Eccl	21	7	1	[Quid necesse est homini majora se quaerere, cum ignoret quid conducat sibi in vita sua, numero dierum peregrinationis suae, et tempore quod velut umbra praeterit ? aut quis ei poterit indicare quod post eum futurum sub sole sit ?
  21203 Ecclesiastes	Eccl	21	7	2	Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die nativitatis.
  21204 Ecclesiastes	Eccl	21	7	3	Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii ; in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit.
  21205 Ecclesiastes	Eccl	21	7	4	Melior est ira risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis.
  21206 Ecclesiastes	Eccl	21	7	5	Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi laetitia.
  21207 Ecclesiastes	Eccl	21	7	6	Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi ;
  21208 Ecclesiastes	Eccl	21	7	7	quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti. Sed et hoc vanitas.
  21209 Ecclesiastes	Eccl	21	7	8	Calumnia conturbat sapientem, et perdet robur cordis illius.
  21210 Ecclesiastes	Eccl	21	7	9	Melior est finis orationis quam principium. Melior est patiens arrogante.
  21211 Ecclesiastes	Eccl	21	7	10	Ne sis velox ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit.
  21212 Ecclesiastes	Eccl	21	7	11	Ne dicas : Quid putas causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt ? stulta enim est hujuscemodi interrogatio.
  21213 Ecclesiastes	Eccl	21	7	12	Utilior est sapientia cum divitiis, et magis prodest videntibus solem.
  21214 Ecclesiastes	Eccl	21	7	13	Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia ; hoc autem plus habet eruditio et sapientia, quod vitam tribuunt possessori suo.
  21215 Ecclesiastes	Eccl	21	7	14	Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.
  21216 Ecclesiastes	Eccl	21	7	15	In die bona fruere bonis, et malam diem praecave ; sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus, ut non inveniat homo contra eum justas querimonias.
  21217 Ecclesiastes	Eccl	21	7	16	Haec quoque vidi in diebus vanitatis meae : justus perit in justitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua.
  21218 Ecclesiastes	Eccl	21	7	17	Noli esse justus multum, neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas.
  21219 Ecclesiastes	Eccl	21	7	18	Ne impie agas multum, et noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo.
  21220 Ecclesiastes	Eccl	21	7	19	Bonum est te sustentare justum : sed et ab illo ne subtrahas manum tuam ; quia qui timet Deum nihil negligit.
  21221 Ecclesiastes	Eccl	21	7	20	Sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatis ;
  21222 Ecclesiastes	Eccl	21	7	21	non est enim homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet.
  21223 Ecclesiastes	Eccl	21	7	22	Sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accomodes cor tuum, ne forte audias servum tuum maledicentem tibi ;
  21224 Ecclesiastes	Eccl	21	7	23	scit enim conscientia tua quia et tu crebro maledixisti aliis.
  21225 Ecclesiastes	Eccl	21	7	24	Cuncta tentavi in sapientia. Dixi : Sapiens efficiar : et ipsa longius recessit a me,
  21226 Ecclesiastes	Eccl	21	7	25	multo magis quam erat. Et alta profunditas, quis inveniet eam ?]
  21227 Ecclesiastes	Eccl	21	7	26	[Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem, et quaererem sapientiam, et rationem, et ut cognoscerem impietatem stulti, et errorem imprudentium :
  21228 Ecclesiastes	Eccl	21	7	27	et inveni amariorem morte mulierem, quae laqueus venatorum est, et sagena cor ejus ; vincula sunt manus illius. Qui placet Deo effugiet illam ; qui autem peccator est capietur ab illa.
  21229 Ecclesiastes	Eccl	21	7	28	Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unum et alterum ut invenirem rationem,
  21230 Ecclesiastes	Eccl	21	7	29	quam adhuc quaerit anima mea, et non inveni. Virum de mille unum reperi ; mulierem ex omnibus non inveni.
  21231 Ecclesiastes	Eccl	21	7	30	Solummodo hoc inveni, quod fecerit Deus hominem rectum, et ipse se infinitis miscuerit quaestionibus. Quis talis ut sapiens est ? et quis cognovit solutionem verbi ?]
  21232 Ecclesiastes	Eccl	21	8	1	[Sapientia hominis lucet in vultu ejus, et potentissimus faciem illius commutabit.
  21233 Ecclesiastes	Eccl	21	8	2	Ego os regis observo, et praecepta juramenti Dei.
  21234 Ecclesiastes	Eccl	21	8	3	Ne festines recedere a facie ejus, neque permaneas in opere malo : quia omne quod voluerit faciet.
  21235 Ecclesiastes	Eccl	21	8	4	Et sermo illius potestate plenus est, nec dicere ei quisquam potest : Quare ita facis ?
  21236 Ecclesiastes	Eccl	21	8	5	Qui custodit praeceptum non experietur quidquam mali. Tempus et responsionem cor sapientis intelligit.
  21237 Ecclesiastes	Eccl	21	8	6	Omni negotio tempus est, et opportunitas : et multa hominis afflictio,
  21238 Ecclesiastes	Eccl	21	8	7	quia ignorat praeterita, et futura nullo scire potest nuntio.
  21239 Ecclesiastes	Eccl	21	8	8	Non est in hominis potestate prohibere spiritum, nec habet potestatem in die mortis : nec sinitur quiescere ingruente bello, neque salvabit impietas impium.]
  21240 Ecclesiastes	Eccl	21	8	9	[Omnia haec consideravi, et dedi cor meum in cunctis operibus quae fiunt sub sole. Interdum dominatur homo homini in malum suum.
  21241 Ecclesiastes	Eccl	21	8	10	Vidi impios sepultos, qui etiam cum adhuc viverent in loco sancto erant, et laudabantur in civitate quasi justorum operum. Sed et hoc vanitas est.
  21242 Ecclesiastes	Eccl	21	8	11	Etenim quia non profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala.
  21243 Ecclesiastes	Eccl	21	8	12	Attamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur ; ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem ejus.
  21244 Ecclesiastes	Eccl	21	8	13	Non sit bonum impio, nec prolongentur dies ejus, sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Domini.
  21245 Ecclesiastes	Eccl	21	8	14	Est et alia vanitas quae fit super terram : sunt justi quibus mala proveniunt quasi opera egerint impiorum : et sunt impii qui ita securi sunt quasi justorum facta habeant. Sed et hoc vanissimum judico.
  21246 Ecclesiastes	Eccl	21	8	15	Laudavi igitur laetitiam ; quod non esset homini bonum sub sole, nisi quod comederet, et biberet, atque gauderet, et hoc solum secum auferret de labore suo, in diebus vitae suae quos dedit ei Deus sub sole.
  21247 Ecclesiastes	Eccl	21	8	16	Et apposui cor meum ut scirem sapientiam, et intelligerem distentionem quae versatur in terra. Est homo qui diebus et noctibus somnum non capit oculis.
  21248 Ecclesiastes	Eccl	21	8	17	Et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quae fiunt sub sole ; et quanto plus laboraverit ad quaerendum, tanto minus inveniat : etiam si dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire.]
  21249 Ecclesiastes	Eccl	21	9	1	[Omnia haec tractavi in corde meo, ut curiose intelligerem. Sunt justi atque sapientes, et opera eorum in manu Dei ; et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit.
  21250 Ecclesiastes	Eccl	21	9	2	Sed omnia in futurum servantur incerta, eo quod universa aeque eveniant justo et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas et sacrificia contemnenti. Sicut bonus, sic et peccator ; ut perjurus, ita et ille qui verum dejerat.]
  21251 Ecclesiastes	Eccl	21	9	3	[Hoc est pessimum inter omnia quae sub sole fiunt : quia eadem cunctis eveniunt. Unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua, et post haec ad inferos deducentur.
  21252 Ecclesiastes	Eccl	21	9	4	Nemo est qui semper vivat, et qui hujus rei habeat fiduciam ; melior est canis vivus leone mortuo.
  21253 Ecclesiastes	Eccl	21	9	5	Viventes enim sciunt se esse morituros ; mortui vero nihil noverunt amplius, nec habent ultra mercedem, quia oblivioni tradita est memoria eorum.
  21254 Ecclesiastes	Eccl	21	9	6	Amor quoque, et odium, et invidiae simul perierunt ; nec habent partem in hoc saeculo, et in opere quod sub sole geritur.
  21255 Ecclesiastes	Eccl	21	9	7	Vade ergo, et comede in laetitia panem tuum, et bibe cum gaudio vinum tuum, quia Deo placent opera tua.
  21256 Ecclesiastes	Eccl	21	9	8	Omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat.
  21257 Ecclesiastes	Eccl	21	9	9	Perfruere vita cum uxore quam diligis, cunctis diebus vitae instabilitatis tuae, qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuae : haec est enim pars in vita et in labore tuo quo laboras sub sole.
  21258 Ecclesiastes	Eccl	21	9	10	Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas.]
  21259 Ecclesiastes	Eccl	21	9	11	[Verti me ad aliud, et vidi sub sole nec velocium esse cursum, nec fortium bellum, nec sapientium panem, nec doctorum divitias, nec artificum gratiam ; sed tempus casumque in omnibus.
  21260 Ecclesiastes	Eccl	21	9	12	Nescit homo finem suum ; sed sicut pisces capiuntur hamo, et sicut aves laqueo comprehenduntur, sic capiuntur homines in tempore malo, cum eis extemplo supervenerit.
  21261 Ecclesiastes	Eccl	21	9	13	Hanc quoque sub sole vidi sapientiam, et probavi maximam :
  21262 Ecclesiastes	Eccl	21	9	14	civitas parva, et pauci in ea viri ; venit contra eam rex magnus, et vallavit eam, exstruxitque munitiones per gyrum, et perfecta est obsidio.
  21263 Ecclesiastes	Eccl	21	9	15	Inventusque est in ea vir pauper et sapiens, et liberavit urbem per sapientiam suam ; et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis.
  21264 Ecclesiastes	Eccl	21	9	16	Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine. Quomodo ergo sapientia pauperis contempta est, et verba ejus non sunt audita ?
  21265 Ecclesiastes	Eccl	21	9	17	Verba sapientium audiuntur in silentio, plus quam clamor principis inter stultos.
  21266 Ecclesiastes	Eccl	21	9	18	Melior est sapientia quam arma bellica ; et qui in uno peccaverit, multa bona perdet.]
  21267 Ecclesiastes	Eccl	21	10	1	[Muscae morientes perdunt suavitatem unguenti. Pretiosior est sapientia et gloria, parva et ad tempus stultitia.
  21268 Ecclesiastes	Eccl	21	10	2	Cor sapientis in dextera ejus, et cor stulti in sinistra illius.
  21269 Ecclesiastes	Eccl	21	10	3	Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos aestimat.
  21270 Ecclesiastes	Eccl	21	10	4	Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne demiseris, quia curatio faciet cessare peccata maxima.]
  21271 Ecclesiastes	Eccl	21	10	5	[Est malum quod vidi sub sole, quasi per errorem egrediens a facie principis :
  21272 Ecclesiastes	Eccl	21	10	6	positum stultum in dignitate sublimi, et divites sedere deorsum.
  21273 Ecclesiastes	Eccl	21	10	7	Vidi servos in equis, et principes ambulantes super terram quasi servos.
  21274 Ecclesiastes	Eccl	21	10	8	Qui fodit foveam incidet in eam, et qui dissipat sepem mordebit eum coluber.
  21275 Ecclesiastes	Eccl	21	10	9	Qui transfert lapides affligetur in eis, et qui scindit ligna vulnerabitur ab eis.
  21276 Ecclesiastes	Eccl	21	10	10	Si retusum fuerit ferrum, et hoc non ut prius, sed hebetatum fuerit, multo labore exacuetur, et post industriam sequetur sapientia.
  21277 Ecclesiastes	Eccl	21	10	11	Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit.
  21278 Ecclesiastes	Eccl	21	10	12	Verba oris sapientis gratia, et labia insipientis praecipitabunt eum ;
  21279 Ecclesiastes	Eccl	21	10	13	initium verborum ejus stultitia, et novissimum oris illius error pessimus.
  21280 Ecclesiastes	Eccl	21	10	14	Stultus verba multiplicat. Ignorat homo quid ante se fuerit ; et quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare ?
  21281 Ecclesiastes	Eccl	21	10	15	Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere.]
  21282 Ecclesiastes	Eccl	21	10	16	[Vae tibi, terra, cujus rex puer est, et cujus principes mane comedunt.
  21283 Ecclesiastes	Eccl	21	10	17	Beata terra cujus rex nobilis est, et cujus principes vescuntur in tempore suo, ad reficiendum, et non ad luxuriam.
  21284 Ecclesiastes	Eccl	21	10	18	In pigritiis humiliabitur contignatio, et in infirmitate manuum perstillabit domus.
  21285 Ecclesiastes	Eccl	21	10	19	In risum faciunt panem et vinum ut epulentur viventes ; et pecuniae obediunt omnia.
  21286 Ecclesiastes	Eccl	21	10	20	In cogitatione tua regi ne detrahas, et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti : quia et aves caeli portabunt vocem tuam, et qui habet pennas annuntiabit sententiam.]
  21287 Ecclesiastes	Eccl	21	11	1	[Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora multa invenies illum.
  21288 Ecclesiastes	Eccl	21	11	2	Da partem septem necnon et octo, quia ignoras quid futurum sit mali super terram.
  21289 Ecclesiastes	Eccl	21	11	3	Si repletae fuerint nubes, imbrem super terram effundent. Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit.
  21290 Ecclesiastes	Eccl	21	11	4	Qui observat ventum non seminat ; et qui considerat nubes numquam metet.
  21291 Ecclesiastes	Eccl	21	11	5	Quomodo ignoras quae sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre praegnantis, sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium.
  21292 Ecclesiastes	Eccl	21	11	6	Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua : quia nescis quid magis oriatur, hoc aut illud ; et si utrumque simul, melius erit.]
  21293 Ecclesiastes	Eccl	21	11	7	[Dulce lumen, et delectabile est oculis videre solem.
  21294 Ecclesiastes	Eccl	21	11	8	Si annis multis vixerit homo, et in his omnibus laetatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis, et dierum multorum, qui cum venerint, vanitatis arguentur praeterita.
  21295 Ecclesiastes	Eccl	21	11	9	Laetare ergo, juvenis, in adolescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuae : et ambula in viis cordis tui, et in intuitu oculorum tuorum, et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium.
  21296 Ecclesiastes	Eccl	21	11	10	Aufer iram a corde tuo, et amove malitiam a carne tua : adolescentia enim et voluptas vana sunt.]
  21297 Ecclesiastes	Eccl	21	12	1	[Memento Creatoris tui in diebus juventutis tuae, antequam veniat tempus afflictionis, et appropinquent anni de quibus dicas : Non mihi placent ;
  21298 Ecclesiastes	Eccl	21	12	2	antequam tenebrescat sol, et lumen, et luna, et stellae, et revertantur nubes post pluviam ;
  21299 Ecclesiastes	Eccl	21	12	3	quando commovebuntur custodes domus, et nutabunt viri fortissimi, et otiosae erunt molentes in minuto numero, et tenebrescent videntes per foramina ;
  21300 Ecclesiastes	Eccl	21	12	4	et claudent ostia in platea, in humilitate vocis molentis, et consurgent ad vocem volucris, et obsurdescent omnes filiae carminis :
  21301 Ecclesiastes	Eccl	21	12	5	excelsa quoque timebunt, et formidabunt in via. Florebit amygdalus, impinguabitur locusta, et dissipabitur capparis, quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae, et circuibunt in platea plangentes.
  21302 Ecclesiastes	Eccl	21	12	6	Antequam rumpatur funiculus argenteus, et recurrat vitta aurea, et conteratur hydria super fontem, et confringatur rota super cisternam,
  21303 Ecclesiastes	Eccl	21	12	7	et revertatur pulvis in terram suam unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum.
  21304 Ecclesiastes	Eccl	21	12	8	Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes, et omnia vanitas.]
  21305 Ecclesiastes	Eccl	21	12	9	[Cumque esset sapientissimus Ecclesiastes, docuit populum, et enarravit quae fecerat ; et investigans composuit parabolas multas.
  21306 Ecclesiastes	Eccl	21	12	10	Quaesivit verba utilia, et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos.
  21307 Ecclesiastes	Eccl	21	12	11	Verba sapientium sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi, quae per magistrorum consilium data sunt a pastore uno.
  21308 Ecclesiastes	Eccl	21	12	12	His amplius, fili mi, ne requiras. Faciendi plures libros nullus est finis ; frequensque meditatio, carnis afflictio est.
  21309 Ecclesiastes	Eccl	21	12	13	Finem loquendi pariter omnes audiamus. Deum time, et mandata ejus observa : hoc est enim omnis homo,
  21310 Ecclesiastes	Eccl	21	12	14	et cuncta quae fiunt adducet Deus in judicium pro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit.]
  21311 Song of Solomon	SSol	22	1	1	[<Sponsa>Osculetur me osculo oris sui ; quia meliora sunt ubera tua vino,
  21312 Song of Solomon	SSol	22	1	2	fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum ; ideo adolescentulae dilexerunt te.
  21313 Song of Solomon	SSol	22	1	3	<Chorus Adolescentularum>Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua ; exsultabimus et laetabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te.
  21314 Song of Solomon	SSol	22	1	4	<Sponsa>Nigra sum, sed formosa, filiae Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.
  21315 Song of Solomon	SSol	22	1	5	Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meae pugnaverunt contra me ; posuerunt me custodem in vineis : vineam meam non custodivi.
  21316 Song of Solomon	SSol	22	1	6	Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.
  21317 Song of Solomon	SSol	22	1	7	<Sponsus>Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce haedos tuos juxta tabernacula pastorum.
  21318 Song of Solomon	SSol	22	1	8	Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea.
  21319 Song of Solomon	SSol	22	1	9	Pulchrae sunt genae tuae sicut turturis ; collum tuum sicut monilia.
  21320 Song of Solomon	SSol	22	1	10	Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.
  21321 Song of Solomon	SSol	22	1	11	<Sponsa>Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.
  21322 Song of Solomon	SSol	22	1	12	Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi ; inter ubera mea commorabitur.
  21323 Song of Solomon	SSol	22	1	13	Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi.
  21324 Song of Solomon	SSol	22	1	14	<Sponsus>Ecce tu pulchra es, amica mea ! ecce tu pulchra es ! Oculi tui columbarum.
  21325 Song of Solomon	SSol	22	1	15	<Sponsa>Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus ! Lectulus noster floridus.
  21326 Song of Solomon	SSol	22	1	16	Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.]
  21327 Song of Solomon	SSol	22	2	1	[Ego flos campi, et lilium convallium.
  21328 Song of Solomon	SSol	22	2	2	<Sponsus>Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.
  21329 Song of Solomon	SSol	22	2	3	<Sponsa>Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo.
  21330 Song of Solomon	SSol	22	2	4	Introduxit me in cellam vinariam ; ordinavit in me caritatem.
  21331 Song of Solomon	SSol	22	2	5	Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.
  21332 Song of Solomon	SSol	22	2	6	Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.
  21333 Song of Solomon	SSol	22	2	7	<Sponsus>Adjuro vos, filiae Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit.
  21334 Song of Solomon	SSol	22	2	8	<Sponsa>Vox dilecti mei ; ecce iste venit, saliens in montibus, transiliens colles.
  21335 Song of Solomon	SSol	22	2	9	Similis est dilectus meus capreae, hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.
  21336 Song of Solomon	SSol	22	2	10	En dilectus meus loquitur mihi. <Sponsus>Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni :
  21337 Song of Solomon	SSol	22	2	11	jam enim hiems transiit ; imber abiit, et recessit.
  21338 Song of Solomon	SSol	22	2	12	Flores apparuerunt in terra nostra ; tempus putationis advenit : vox turturis audita est in terra nostra ;
  21339 Song of Solomon	SSol	22	2	13	ficus protulit grossos suos ; vineae florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni :
  21340 Song of Solomon	SSol	22	2	14	columba mea, in foraminibus petrae, in caverna maceriae, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis : vox enim tua dulcis, et facies tua decora.
  21341 Song of Solomon	SSol	22	2	15	<Sponsa>Capite nobis vulpes parvulas quae demoliuntur vineas : nam vinea nostra floruit.
  21342 Song of Solomon	SSol	22	2	16	Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia,
  21343 Song of Solomon	SSol	22	2	17	donec aspiret dies, et inclinentur umbrae. Revertere ; similis esto, dilecte mi, capreae, hinnuloque cervorum super montes Bether.]
  21344 Song of Solomon	SSol	22	3	1	[In lectulo meo, per noctes, quaesivi quem diligit anima mea : quaesivi illum, et non inveni.
  21345 Song of Solomon	SSol	22	3	2	Surgam, et circuibo civitatem : per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea : quaesivi illum, et non inveni.
  21346 Song of Solomon	SSol	22	3	3	Invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem : Num quem diligit anima mea vidistis ?
  21347 Song of Solomon	SSol	22	3	4	Paululum cum pertransissem eos, inveni quem diligit anima mea : tenui eum, nec dimittam, donec introducam illum in domum matris meae, et in cubiculum genetricis meae.
  21348 Song of Solomon	SSol	22	3	5	<Sponsus>Adjuro vos, filiae Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.
  21349 Song of Solomon	SSol	22	3	6	<Chorus>Quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae, et thuris, et universi pulveris pigmentarii ?
  21350 Song of Solomon	SSol	22	3	7	En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israël,
  21351 Song of Solomon	SSol	22	3	8	omnes tenentes gladios, et ad bella doctissimi : uniuscujusque ensis super femur suum propter timores nocturnos.
  21352 Song of Solomon	SSol	22	3	9	Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani ;
  21353 Song of Solomon	SSol	22	3	10	columnas ejus fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum purpureum ; media caritate constravit, propter filias Jerusalem.
  21354 Song of Solomon	SSol	22	3	11	Egredimini et videte, filiae Sion, regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius, et in die laetitiae cordis ejus.]
  21355 Song of Solomon	SSol	22	4	1	[<Sponsus>Quam pulchra es, amica mea ! quam pulchra es ! Oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut greges caprarum quae ascenderunt de monte Galaad.
  21356 Song of Solomon	SSol	22	4	2	Dentes tui sicut greges tonsarum quae ascenderunt de lavacro ; omnes gemellis foetibus, et sterilis non est inter eas.
  21357 Song of Solomon	SSol	22	4	3	Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. Sicut fragmen mali punici, ita genae tuae, absque eo quod intrinsecus latet.
  21358 Song of Solomon	SSol	22	4	4	Sicut turris David collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis ; mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium.
  21359 Song of Solomon	SSol	22	4	5	Duo ubera tua sicut duo hinnuli, capreae gemelli, qui pascuntur in liliis.
  21360 Song of Solomon	SSol	22	4	6	Donec aspiret dies, et inclinentur umbrae, vadam ad montem myrrhae, et ad collem thuris.
  21361 Song of Solomon	SSol	22	4	7	Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te.
  21362 Song of Solomon	SSol	22	4	8	Veni de Libano, sponsa mea : veni de Libano, veni, coronaberis : de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum.
  21363 Song of Solomon	SSol	22	4	9	Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa ; vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui.
  21364 Song of Solomon	SSol	22	4	10	Quam pulchrae sunt mammae tuae, soror mea sponsa ! pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.
  21365 Song of Solomon	SSol	22	4	11	Favus distillans labia tua, sponsa ; mel et lac sub lingua tua : et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.
  21366 Song of Solomon	SSol	22	4	12	Hortus conclusus soror mea, sponsa, hortus conclusus, fons signatus.
  21367 Song of Solomon	SSol	22	4	13	Emissiones tuae paradisus malorum punicorum, cum pomorum fructibus, cypri cum nardo.
  21368 Song of Solomon	SSol	22	4	14	Nardus et crocus, fistula et cinnamomum, cum universis lignis Libani ; myrrha et aloë, cum omnibus primis unguentis.
  21369 Song of Solomon	SSol	22	4	15	Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quae fluunt impetu de Libano.
  21370 Song of Solomon	SSol	22	4	16	<Sponsa>Surge, aquilo, et veni, auster : perfla hortum meum, et fluant aromata illius.]
  21371 Song of Solomon	SSol	22	5	1	[Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum. <Sponsus>Veni in hortum meum, soror mea, sponsa ; messui myrrham meam cum aromatibus meis ; comedi favum cum melle meo ; bibi vinum meum cum lacte meo ; comedite, amici, et bibite, et inebriamini, carissimi.
  21372 Song of Solomon	SSol	22	5	2	<Sponsa>Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis : <Sponsus>Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium.
  21373 Song of Solomon	SSol	22	5	3	<Sponsa>Expoliavi me tunica mea : quomodo induar illa ? lavi pedes meos : quomodo inquinabo illos ?
  21374 Song of Solomon	SSol	22	5	4	Dilectus meus misit manum suam per foramen, et venter meus intremuit ad tactum ejus.
  21375 Song of Solomon	SSol	22	5	5	Surrexi ut aperirem dilecto meo ; manus meae stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima.
  21376 Song of Solomon	SSol	22	5	6	Pessulum ostii mei aperui dilecto meo, at ille declinaverat, atque transierat. Anima mea liquefacta est, ut locutus est ; quaesivi, et non inveni illum ; vocavi, et non respondit mihi.
  21377 Song of Solomon	SSol	22	5	7	Invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem ; percusserunt me, et vulneraverunt me. Tulerunt pallium meum mihi custodes murorum.
  21378 Song of Solomon	SSol	22	5	8	Adjuro vos, filiae Jerusalem, si inveneritis dilectum meum, ut nuntietis ei quia amore langueo.
  21379 Song of Solomon	SSol	22	5	9	<Chorus>Qualis est dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum ? qualis est dilectus tuus ex dilecto, quia sic adjurasti nos ?
  21380 Song of Solomon	SSol	22	5	10	<Sponsa>Dilectus meus candidus et rubicundus ; electus ex millibus.
  21381 Song of Solomon	SSol	22	5	11	Caput ejus aurum optimum ; comae ejus sicut elatae palmarum, nigrae quasi corvus.
  21382 Song of Solomon	SSol	22	5	12	Oculi ejus sicut columbae super rivulos aquarum, quae lacte sunt lotae, et resident juxta fluenta plenissima.
  21383 Song of Solomon	SSol	22	5	13	Genae illius sicut areolae aromatum, consitae a pigmentariis. Labia ejus lilia, distillantia myrrham primam.
  21384 Song of Solomon	SSol	22	5	14	Manus illius tornatiles, aureae, plenae hyacinthis. Venter ejus eburneus, distinctus sapphiris.
  21385 Song of Solomon	SSol	22	5	15	Crura illius columnae marmoreae quae fundatae sunt super bases aureas. Species ejus ut Libani, electus ut cedri.
  21386 Song of Solomon	SSol	22	5	16	Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis. Talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus, filiae Jerusalem.
  21387 Song of Solomon	SSol	22	5	17	<Chorus>Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum ? quo declinavit dilectus tuus ? et quaeremus eum tecum.]
  21388 Song of Solomon	SSol	22	6	1	[<Sponsa>Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat.
  21389 Song of Solomon	SSol	22	6	2	Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia.
  21390 Song of Solomon	SSol	22	6	3	<Sponsus>Pulchra es, amica mea ; suavis, et decora sicut Jerusalem ; terribilis ut castrorum acies ordinata.
  21391 Song of Solomon	SSol	22	6	4	Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum quae apparuerunt de Galaad.
  21392 Song of Solomon	SSol	22	6	5	Dentes tui sicut grex ovium quae ascenderunt de lavacro : omnes gemellis foetibus, et sterilis non est in eis.
  21393 Song of Solomon	SSol	22	6	6	Sicut cortex mali punici, sic genae tuae, absque occultis tuis.
  21394 Song of Solomon	SSol	22	6	7	Sexaginta sunt reginae, et octoginta concubinae, et adolescentularum non est numerus.
  21395 Song of Solomon	SSol	22	6	8	Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suae, electa genetrici suae. Viderunt eam filiae, et beatissimam praedicaverunt ; reginae et concubinae, et laudaverunt eam.
  21396 Song of Solomon	SSol	22	6	9	Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata ?
  21397 Song of Solomon	SSol	22	6	10	<Sponsa>Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica.
  21398 Song of Solomon	SSol	22	6	11	Nescivi : anima mea conturbavit me, propter quadrigas Aminadab.
  21399 Song of Solomon	SSol	22	6	12	<Chorus>Revertere, revertere, Sulamitis ! revertere, revertere ut intueamur te.]
  21400 Song of Solomon	SSol	22	7	1	[<Sponsa>Quid videbis in Sulamite, nisi choros castrorum ? <Chorus>Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis ! Juncturae femorum tuorum sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis.
  21401 Song of Solomon	SSol	22	7	2	Umbilicus tuus crater tornatilis, numquam indigens poculis. Venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis.
  21402 Song of Solomon	SSol	22	7	3	Duo ubera tua sicut duo hinnuli, gemelli capreae.
  21403 Song of Solomon	SSol	22	7	4	Collum tuum sicut turris eburnea ; oculi tui sicut piscinae in Hesebon quae sunt in porta filiae multitudinis. Nasus tuus sicut turris Libani, quae respicit contra Damascum.
  21404 Song of Solomon	SSol	22	7	5	Caput tuum ut Carmelus ; et comae capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus.
  21405 Song of Solomon	SSol	22	7	6	<Sponsus>Quam pulchra es, et quam decora, carissima, in deliciis !
  21406 Song of Solomon	SSol	22	7	7	Statura tua assimilata est palmae, et ubera tua botris.
  21407 Song of Solomon	SSol	22	7	8	Dixi : Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus ; et erunt ubera tua sicut botri vineae, et odor oris tui sicut malorum.
  21408 Song of Solomon	SSol	22	7	9	Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum.
  21409 Song of Solomon	SSol	22	7	10	<Sponsa>Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus.
  21410 Song of Solomon	SSol	22	7	11	Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis.
  21411 Song of Solomon	SSol	22	7	12	Mane surgamus ad vineas : videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala punica ; ibi dabo tibi ubera mea.
  21412 Song of Solomon	SSol	22	7	13	Mandragorae dederunt odorem in portis nostris omnia poma : nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi.]
  21413 Song of Solomon	SSol	22	8	1	[Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meae, ut inveniam te foris, et deosculer te, et jam me nemo despiciat ?
  21414 Song of Solomon	SSol	22	8	2	Apprehendam te, et ducam in domum matris meae : ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum.
  21415 Song of Solomon	SSol	22	8	3	Laeva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.
  21416 Song of Solomon	SSol	22	8	4	<Sponsus>Adjuro vos, filiae Jerusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.
  21417 Song of Solomon	SSol	22	8	5	<Chorus>Quae est ista quae ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum ? <Sponsus>Sub arbore malo suscitavi te ; ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua.
  21418 Song of Solomon	SSol	22	8	6	<Sponsa>Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio : lampades ejus lampades ignis atque flammarum.
  21419 Song of Solomon	SSol	22	8	7	Aquae multae non potuerunt extinguere caritatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.
  21420 Song of Solomon	SSol	22	8	8	<Chorus Fratrum>Soror nostra parva, et ubera non habet ; quid faciemus sorori nostrae in die quando alloquenda est ?
  21421 Song of Solomon	SSol	22	8	9	Si murus est, aedificemus super eum propugnacula argentea ; si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis.
  21422 Song of Solomon	SSol	22	8	10	<Sponsa>Ego murus, et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo, quasi pacem reperiens.
  21423 Song of Solomon	SSol	22	8	11	<Chorus Fratrum>Vinea fuit pacifico in ea quae habet populos : tradidit eam custodibus ; vir affert pro fructu ejus mille argenteos.
  21424 Song of Solomon	SSol	22	8	12	<Sponsa>Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus ejus.
  21425 Song of Solomon	SSol	22	8	13	<Sponsus>Quae habitas in hortis, amici auscultant ; fac me audire vocem tuam.
  21426 Song of Solomon	SSol	22	8	14	<Sponsa>Fuge, dilecte mi, et assimilare capreae, hinnuloque cervorum super montes aromatum.]
  21427 Isaiah	Isa	23	1	1	Visio Isaiae, filii Amos, quam vidit super Judam et Jerusalem, in diebus Oziae, Joathan, Achaz, et Ezechiae, regum Juda.
  21428 Isaiah	Isa	23	1	2	[Audite, caeli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est. Filios enutrivi, et exaltavi ; ipsi autem spreverunt me.
  21429 Isaiah	Isa	23	1	3	Cognovit bos possessorem suum, et asinus praesepe domini sui ; Israël autem me non cognovit, et populus meus non intellexit.
  21430 Isaiah	Isa	23	1	4	Vae genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis ! dereliquerunt Dominum ; blasphemaverunt Sanctum Israël ; abalienati sunt retrorsum.
  21431 Isaiah	Isa	23	1	5	Super quo percutiam vos ultra, addentes praevaricationem ? omne caput languidum, et omne cor moerens.
  21432 Isaiah	Isa	23	1	6	A planta pedis usque ad verticem, non est in eo sanitas ; vulnus, et livor, et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo.
  21433 Isaiah	Isa	23	1	7	Terra vestra deserta ; civitates vestrae succensae igni : regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili.
  21434 Isaiah	Isa	23	1	8	Et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea, et sicut tugurium in cucumerario, et sicut civitas quae vastatur.
  21435 Isaiah	Isa	23	1	9	Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes essemus.
  21436 Isaiah	Isa	23	1	10	Audite verbum Domini, principes Sodomorum ; percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrhae.
  21437 Isaiah	Isa	23	1	11	Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum ? dicit Dominus. Plenus sum : holocausta arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum, nolui.
  21438 Isaiah	Isa	23	1	12	Cum veniretis ante conspectum meum, quis quaesivit haec de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis ?
  21439 Isaiah	Isa	23	1	13	Ne offeratis ultra sacrificium frustra : incensum abominatio est mihi. Neomeniam et sabbatum, et festivitates alias, non feram ; iniqui sunt coetus vestri.
  21440 Isaiah	Isa	23	1	14	Calendas vestras, et solemnitates vestras odivit anima mea : facta sunt mihi molesta ; laboravi sustinens.
  21441 Isaiah	Isa	23	1	15	Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis, et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam : manus enim vestrae sanguine plenae sunt.
  21442 Isaiah	Isa	23	1	16	Lavamini, mundi estote ; auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis : quiescite agere perverse,
  21443 Isaiah	Isa	23	1	17	discite benefacere ; quaerite judicium, subvenite oppresso, judicate pupillo, defendite viduam.]
  21444 Isaiah	Isa	23	1	18	[Et venite, et arguite me, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur ; et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt.
  21445 Isaiah	Isa	23	1	19	Si volueritis, et audieritis me, bona terrae comeditis.
  21446 Isaiah	Isa	23	1	20	Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis, gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est.
  21447 Isaiah	Isa	23	1	21	Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii ? justitia habitavit in ea, nunc autem homicidae.
  21448 Isaiah	Isa	23	1	22	Argentum tuum versum est in scoriam ; vinum tuum mistum est aqua.
  21449 Isaiah	Isa	23	1	23	Principes tui infideles, socii furum. Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Pupillo non judicant, et causa viduae non ingreditur ad illos.
  21450 Isaiah	Isa	23	1	24	Propter hoc ait Dominus, Deus exercituum, Fortis Israël : Heu ! consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis.
  21451 Isaiah	Isa	23	1	25	Et convertam manum meam ad te, et excoquam ad puram scoriam tuam, et auferam omne stannum tuum.
  21452 Isaiah	Isa	23	1	26	Et restituam judices tuos ut fuerunt prius, et consiliarios tuos sicut antiquitus ; post haec vocaberis civitas justi, urbs fidelis.
  21453 Isaiah	Isa	23	1	27	Sion in judicio redimetur, et reducent eam in justitia.
  21454 Isaiah	Isa	23	1	28	Et conteret scelestos, et peccatores simul ; et qui dereliquerunt Dominum consumentur.
  21455 Isaiah	Isa	23	1	29	Confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt, et erubescetis super hortis quos elegeratis,
  21456 Isaiah	Isa	23	1	30	cum fueritis velut quercus defluentibus foliis, et velut hortus absque aqua.
  21457 Isaiah	Isa	23	1	31	Et erit fortitudo vestra ut favilla stuppae, et opus vestrum quasi scintilla, et succendetur utrumque simul, et non erit qui extinguat.]
  21458 Isaiah	Isa	23	2	1	Verbum quod vidit Isaias, filius Amos, super Juda et Jerusalem.
  21459 Isaiah	Isa	23	2	2	[Et erit in novissimis diebus : praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles ; et fluent ad eum omnes gentes,
  21460 Isaiah	Isa	23	2	3	et ibunt populi multi, et dicent : Venite, et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob ; et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus, quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.
  21461 Isaiah	Isa	23	2	4	Et judicabit gentes, et arguet populos multos ; et conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad praelium.
  21462 Isaiah	Isa	23	2	5	Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Domini.]
  21463 Isaiah	Isa	23	2	6	[Projecisti enim populum tuum, domum Jacob, quia repleti sunt ut olim, et augeres habuerunt ut Philisthiim, et pueris alienis adhaeserunt.
  21464 Isaiah	Isa	23	2	7	Repleta est terra argento et auro, et non est finis thesaurorum ejus.
  21465 Isaiah	Isa	23	2	8	Et repleta est terra ejus equis, et innumerabiles quadrigae ejus. Et repleta est terra ejus idolis ; opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum.
  21466 Isaiah	Isa	23	2	9	Et incurvavit se homo, et humiliatus est vir ; ne ergo dimittas eis.
  21467 Isaiah	Isa	23	2	10	Ingredere in petram, et abscondere in fossa humo a facie timoris Domini, et a gloria majestatis ejus.
  21468 Isaiah	Isa	23	2	11	Oculi sublimes hominis humiliati sunt, et incurvabitur altitudo virorum ; exaltabitur autem Dominus solus in die illa.
  21469 Isaiah	Isa	23	2	12	Quia dies Domini exercituum super omnem superbum, et excelsum, et super omnem arrogantem, et humiliabitur ;
  21470 Isaiah	Isa	23	2	13	et super omnes cedros Libani sublimes et erectas, et super omnes quercus Basan,
  21471 Isaiah	Isa	23	2	14	et super omnes montes excelsos, et super omnes colles elevatos,
  21472 Isaiah	Isa	23	2	15	et super omnem turrim excelsam, et super omnem murum munitum,
  21473 Isaiah	Isa	23	2	16	et super omnes naves Tharsis, et super omne quod visu pulchrum est,
  21474 Isaiah	Isa	23	2	17	et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum, et elevabitur Dominus solus in die illa ;
  21475 Isaiah	Isa	23	2	18	et idola penitus conterentur ;
  21476 Isaiah	Isa	23	2	19	et introibunt in speluncas petrarum, et in voragines terrae, a facie formidinis Domini et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram.
  21477 Isaiah	Isa	23	2	20	In die illa projiciet homo idola argenti sui, et simulacra auri sui, quae fecerat sibi ut adoraret, talpas et vespertiliones.
  21478 Isaiah	Isa	23	2	21	Et ingreditur scissuras petrarum et in cavernas saxorum, a facie formidinis Domini, et a gloria majestatis ejus, cum surrexerit percutere terram.
  21479 Isaiah	Isa	23	2	22	Quiescite ergo ab homine, cujus spiritus in naribus ejus est, quia excelsus reputatus est ipse.]
  21480 Isaiah	Isa	23	3	1	[Ecce enim Dominator, Dominus exercituum, auferet a Jerusalem et a Juda validum et fortem, omne robur panis, et omne robor aquae ;
  21481 Isaiah	Isa	23	3	2	fortem, et virum bellatorem, judicem, et prophetam, et ariolum, et senem ;
  21482 Isaiah	Isa	23	3	3	principem super quinquaginta, et honorabilem vultu et consiliarium, et sapientem de architectis, et prudentem eloquii mystici.
  21483 Isaiah	Isa	23	3	4	Et dabo pueros principes eorum, et effeminati dominabuntur eis ;
  21484 Isaiah	Isa	23	3	5	et irruet populus, vir ad virum, et unusquisque ad proximum suum ; tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem.
  21485 Isaiah	Isa	23	3	6	Apprehendet enim vir fratrem suum, domesticum patris sui : Vestimentum tibi est, princeps esto noster, ruina autem haec sub manu tua.
  21486 Isaiah	Isa	23	3	7	Respondebit in die illa, dicens : Non sum medicus, et in domo mea non est panis neque vestimentum : nolite constituere me principem populi.
  21487 Isaiah	Isa	23	3	8	Ruit enim Jerusalem, et Judas concidit, quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus.
  21488 Isaiah	Isa	23	3	9	Agnitio vultus eorum respondit eis ; et peccatum suum quasi Sodoma praedicaverunt, nec absconderunt. Vae animae eorum, quoniam reddita sunt eis mala !
  21489 Isaiah	Isa	23	3	10	Dicite justo quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet.
  21490 Isaiah	Isa	23	3	11	Vae impio in malum ! retributio enim manuum ejus fiet ei.
  21491 Isaiah	Isa	23	3	12	Populum meum exactores sui spoliaverunt, et mulieres dominatae sunt eis. Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant.
  21492 Isaiah	Isa	23	3	13	Stat ad judicandum Dominus, et stat ad judicandos populos.
  21493 Isaiah	Isa	23	3	14	Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui, et principibus ejus ; vos enim depasti estis vineam, et rapina pauperis in domo vestra.
  21494 Isaiah	Isa	23	3	15	Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis ? dicit Dominus Deus exercituum.]
  21495 Isaiah	Isa	23	3	16	[Et dixit Dominus : Pro eo quod elevatae sunt filiae Sion, et ambulaverunt extento collo, et nutibus oculorum ibant, et plaudebant, ambulabant pedibus suis, et composito gradu incedebant ;
  21496 Isaiah	Isa	23	3	17	decalvabit Dominus verticem filiarum Sion, et Dominus crinem earum nudabit.
  21497 Isaiah	Isa	23	3	18	In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentum,
  21498 Isaiah	Isa	23	3	19	et lunulas, et torques, et monilia, et armillas, et mitras,
  21499 Isaiah	Isa	23	3	20	et discriminalia, et periscelidas, et murenulas, et olfactoriola, et inaures,
  21500 Isaiah	Isa	23	3	21	et annulos, et gemmas in fronte pendentes,
  21501 Isaiah	Isa	23	3	22	et mutatoria, et palliola, et linteamina, et acus,
  21502 Isaiah	Isa	23	3	23	et specula, et sindones, et vittas, et theristra.
  21503 Isaiah	Isa	23	3	24	Et erit pro suavi odore foetor, et pro zona funiculus, et pro crispanti crine calvitium, et pro fascia pectorali cilicium.
  21504 Isaiah	Isa	23	3	25	Pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent, et fortes tui in praelio.
  21505 Isaiah	Isa	23	3	26	Et moerebunt atque lugebunt portae ejus, et desolata in terra sedebit.]
  21506 Isaiah	Isa	23	4	1	[Et apprehendent septem mulieres virum unum in die illa, dicentes : Panem nostrum comedemus, et vestimentis nostris operiemur : tantummodo invocetur nomen tuum super nos ; aufer opprobrium nostrum.]
  21507 Isaiah	Isa	23	4	2	[In die illa, erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terrae sublimis, et exsultatio his qui salvati fuerint de Israël.
  21508 Isaiah	Isa	23	4	3	Et erit : omnis qui relictus fuerit in Sion, et residuus in Jerusalem, Sanctus vocabitur, omnis qui scriptus est in vita in Jerusalem.
  21509 Isaiah	Isa	23	4	4	Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion, et sanguinem Jerusalem laverit de medio ejus, in spiritu judicii, et spiritu ardoris.
  21510 Isaiah	Isa	23	4	5	Et creabit Dominus super omnem locum montis Sion, et ubi invocatus est, nubem per diem et fumum, et splendorem ignis flammantis in nocte : super omnem enim gloriam protectio.
  21511 Isaiah	Isa	23	4	6	Et tabernaculum erit in umbraculum, diei ab aestu, et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia.]
  21512 Isaiah	Isa	23	5	1	[Cantabo dilecto meo canticum patruelis mei vineae suae. Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei.
  21513 Isaiah	Isa	23	5	2	Et sepivit eam, et lapides elegit ex illa, et plantavit eam electam ; et aedificavit turrim in medio ejus, et torcular exstruxit in ea ; et exspectavit ut faceret uvas, et fecit labruscas.
  21514 Isaiah	Isa	23	5	3	Nunc ergo, habitatores Jerusalem et viri Juda, judicate inter me et vineam meam.
  21515 Isaiah	Isa	23	5	4	Quid est quod debui ultra facere vineae meae, et non feci ei ? an quod exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas ?
  21516 Isaiah	Isa	23	5	5	Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineae meae : auferam sepem ejus, et erit in direptionem ; diruam maceriam ejus, et erit in conculcationem.
  21517 Isaiah	Isa	23	5	6	Et ponam eam desertam ; non putabitur et non fodietur : et ascendent vepres et spinae, et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem.
  21518 Isaiah	Isa	23	5	7	Vinea enim Domini exercituum domus Israël est ; et vir Juda germen ejus delectabile : et exspectavi ut faceret judicium, et ecce iniquitas ; et justitiam, et ecce clamor.]
  21519 Isaiah	Isa	23	5	8	[Vae qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis usque ad terminum loci ! Numquid habitabitis vos soli in medio terrae ?
  21520 Isaiah	Isa	23	5	9	In auribus meis sunt haec, dicit Dominus exercituum ; nisi domus multae desertae fuerint, grandes et pulchrae, absque habitatore.
  21521 Isaiah	Isa	23	5	10	Decem enim jugera vinearum facient lagunculam unam, et triginta modii sementis facient modios tres.
  21522 Isaiah	Isa	23	5	11	Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino aestuetis !
  21523 Isaiah	Isa	23	5	12	Cithara, et lyra, et tympanum, et tibia, et vinum in conviviis vestris ; et opus Domini non respicitis, nec opera manuum ejus consideratis.
  21524 Isaiah	Isa	23	5	13	Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles ejus interierunt fame, et multitudo ejus siti exaruit.
  21525 Isaiah	Isa	23	5	14	Propterea dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino ; et descendent fortes ejus, et populus ejus, et sublimes gloriosique ejus, ad eum.
  21526 Isaiah	Isa	23	5	15	Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir, et oculi sublimium deprimentur.
  21527 Isaiah	Isa	23	5	16	Et exaltabitur Dominus exercituum in judicio ; et Deus sanctus sanctificabitur in justitia.
  21528 Isaiah	Isa	23	5	17	Et pascentur agni juxta ordinem suum, et deserta in ubertatem versa advenae comedent.]
  21529 Isaiah	Isa	23	5	18	[Vae qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plaustri peccatum !
  21530 Isaiah	Isa	23	5	19	qui dicitis : Festinet, et cito veniat opus ejus, ut videamus ; et appropiet, et veniat consilium sancti Israël, et sciemus illud !
  21531 Isaiah	Isa	23	5	20	Vae qui dicitis malum bonum, et bonum malum ; ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras ; ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum !
  21532 Isaiah	Isa	23	5	21	Vae qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes.
  21533 Isaiah	Isa	23	5	22	Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem !
  21534 Isaiah	Isa	23	5	23	qui justificatis impium pro muneribus, et justitiam justi aufertis ab eo !
  21535 Isaiah	Isa	23	5	24	Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammae exurit, sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet ; abjecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium sancti Israël blasphemaverunt.
  21536 Isaiah	Isa	23	5	25	Ideo iratus est furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum, et percussit eum : et conturbati sunt montes, et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est adversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.
  21537 Isaiah	Isa	23	5	26	Et elevabit signum in nationibus procul, et sibilabit ad eum de finibus terrae : et ecce festinus velociter veniet.
  21538 Isaiah	Isa	23	5	27	Non est deficiens neque laborans in eo ; non dormitabit, neque dormiet ; neque solvetur cingulum renum ejus, nec rumpetur corrigia calceamenti ejus.
  21539 Isaiah	Isa	23	5	28	Sagittae ejus acutae, et omnes arcus ejus extenti. Ungulae equorum ejus ut silex, et rotae ejus quasi impetus tempestatis.
  21540 Isaiah	Isa	23	5	29	Rugitus ejus ut leonis ; rugiet ut catuli leonum : et frendet, et tenebit praedam, et amplexabitur, et non erit qui eruat.
  21541 Isaiah	Isa	23	5	30	Et sonabit super eum in die illa sicut sonitus maris : aspiciemus in terram, et ecce tenebrae tribulationis, et lux obtenebrata est in caligine ejus.]
  21542 Isaiah	Isa	23	6	1	In anno quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum ; et ea quae sub ipso erant replebant templum.
  21543 Isaiah	Isa	23	6	2	Seraphim stabant super illud : sex alae uni, et sex alae alteri ; duabus velabant faciem ejus, et duabus velabant pedes ejus, et duabus volabant.
  21544 Isaiah	Isa	23	6	3	Et clamabant alter ad alterum, et dicebant : [Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus exercituum ; plena est omnis terra gloria ejus.]
  21545 Isaiah	Isa	23	6	4	Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo.
  21546 Isaiah	Isa	23	6	5	Et dixi : [Vae mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito, et regem Dominum exercituum vidi oculis meis.]
  21547 Isaiah	Isa	23	6	6	Et volavit ad me unus de seraphim, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari,
  21548 Isaiah	Isa	23	6	7	et tetigit os meum, et dixit : [Ecce tetigit hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur.]
  21549 Isaiah	Isa	23	6	8	Et audivi vocem Domini dicentis : [Quem mittam ? et quis ibit nobis ?] Et dixi : [Ecce ego, mitte me.]
  21550 Isaiah	Isa	23	6	9	Et dixit : [Vade, et dices populo huic : Audite audientes, et nolite intelligere ; et videte visionem, et nolite cognoscere.
  21551 Isaiah	Isa	23	6	10	Excaeca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude : ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum.]
  21552 Isaiah	Isa	23	6	11	Et dixi : [Usquequo, Domine ?] Et dixit : [Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquetur deserta.
  21553 Isaiah	Isa	23	6	12	Et longe faciet Dominus homines, et multiplicabitur quae derelicta fuerat in medio terrae.
  21554 Isaiah	Isa	23	6	13	Et adhuc in ea decimatio, et convertetur, et erit in ostensionem sicut terebinthus, et sicut quercus quae expandit ramos suos ; semen sanctum erit id quod steterit in ea.]
  21555 Isaiah	Isa	23	7	1	Et factum est in diebus Achaz, filii Joathan, filii Oziae, regis Juda, ascendit Rasin, rex Syriae, et Phacee, filius Romeliae, rex Israël, in Jerusalem, ad praeliandum contra eam : et non potuerunt
  21556 Isaiah	Isa	23	7	2	debellare eam. Et nuntiaverunt domui David, dicentes : Requievit Syria super Ephraim. Et commotum est cor ejus, et cor populi ejus, sicut moventur ligna silvarum a facie venti.
  21557 Isaiah	Isa	23	7	3	Et dixit Dominus ad Isaiam : Egredere in occursum Achaz, tu et qui derelictus est Jasub, filius tuus, ad extremum aquaeductus piscinae superioris in via agri Fullonis ;
  21558 Isaiah	Isa	23	7	4	et dices ad eum : [Vide ut sileas ; noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum, in ira furoris Rasin, regis Syriae, et filii Romeliae ;
  21559 Isaiah	Isa	23	7	5	eo quod consilium inierit contra te Syria in malum, Ephraim, et filius Romeliae, dicentes :
  21560 Isaiah	Isa	23	7	6	Ascendamus ad Judam, et suscitemus eum, et avellamus eum ad nos, et ponamus regem in medio ejus filium Tabeel.
  21561 Isaiah	Isa	23	7	7	Haec dicit Dominus Deus : Non stabit, et non erit istud ;
  21562 Isaiah	Isa	23	7	8	sed caput Syriae Damascus, et caput Damasci Rasin ; et adhuc sexaginta et quinque anni, et desinet Ephraim esse populus ;
  21563 Isaiah	Isa	23	7	9	et caput Ephraim Samaria, et caput Samariae filius Romeliae. Si non credideritis, non permanebitis.]
  21564 Isaiah	Isa	23	7	10	Et adjecit Dominus loqui ad Achaz, dicens :
  21565 Isaiah	Isa	23	7	11	Pete tibi signum a Domino Deo tuo, in profundum inferni, sive in excelsum supra.
  21566 Isaiah	Isa	23	7	12	Et dixit Achaz : Non petam, et non tentabo Dominum.
  21567 Isaiah	Isa	23	7	13	Et dixit : [Audite ergo, domus David. Numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo ?
  21568 Isaiah	Isa	23	7	14	Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum : ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel.
  21569 Isaiah	Isa	23	7	15	Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum, et eligere bonum.
  21570 Isaiah	Isa	23	7	16	Quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum, derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duorum regum suorum.
  21571 Isaiah	Isa	23	7	17	Adducet Dominus super te, et super populum tuum, et super domum patris tui, dies qui non venerunt a diebus separationis Ephraim a Juda, cum rege Assyriorum.
  21572 Isaiah	Isa	23	7	18	Et erit in die illa : sibilabit Dominus muscae quae est in extremo fluminum Aegypti, et api quae est in terra Assur ;
  21573 Isaiah	Isa	23	7	19	et venient, et requiescent omnes in torrentibus vallium, et in cavernis petrarum, et in omnibus frutetis, et in universis foraminibus.
  21574 Isaiah	Isa	23	7	20	In die illa radet Dominus in novacula conducta in his qui trans flumen sunt, in rege Assyriorum, caput et pilos pedum, et barbam universam.
  21575 Isaiah	Isa	23	7	21	Et erit in die illa : nutriet homo vaccam boum, et duas oves,
  21576 Isaiah	Isa	23	7	22	et prae ubertate lactis comedet butyrum ; butyrum enim et mel manducabit omnis qui relictus fuerit in medio terrae.
  21577 Isaiah	Isa	23	7	23	Et erit in die illa : omnis locus ubi fuerint mille vites, mille argenteis, in spinas et in vepres erunt.
  21578 Isaiah	Isa	23	7	24	Cum sagittis et arcu ingredientur illuc : vepres enim et spinae erunt in universa terra.
  21579 Isaiah	Isa	23	7	25	Et omnes montes qui in sarculo sarrientur, non veniet illuc terror spinarum et veprium : et erit in pascua bovis, et in conculcationem pecoris.]
  21580 Isaiah	Isa	23	8	1	Et dixit Dominus ad me : Sume tibi librum grandem, et scribe in eo stylo hominis : Velociter spolia detrahe, cito praedare.
  21581 Isaiah	Isa	23	8	2	Et adhibui mihi testes fideles, Uriam sacerdotem, et Zachariam, filium Barachiae :
  21582 Isaiah	Isa	23	8	3	et accessi ad prophetissam, et concepit, et peperit filium. Et dixit Dominus ad me : Voca nomen ejus : Accelera spolia detrahere ; Festina praedari :
  21583 Isaiah	Isa	23	8	4	quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam, auferetur fortitudo Damasci, et spolia Samariae, coram rege Assyriorum.
  21584 Isaiah	Isa	23	8	5	Et adjecit Dominus loqui ad me adhuc, dicens :
  21585 Isaiah	Isa	23	8	6	[Pro eo quod abjecit populus iste aquas Siloë, quae vadunt cum silentio, et assumpsit magis Rasin, et filium Romeliae :
  21586 Isaiah	Isa	23	8	7	propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum, et omnem gloriam ejus, et ascendet super omnes rivos ejus, et fluet super universas ripas ejus ;
  21587 Isaiah	Isa	23	8	8	et ibit per Judam, inundans, et transiens : usque ad collum veniet. Et erit extensio alarum ejus implens latitudinem terrae tuae, o Emmanuel !
  21588 Isaiah	Isa	23	8	9	Congregamini, populi, et vincimini ; et audite, universae procul terrae : confortamini, et vincimini ; accingite vos, et vincimini.
  21589 Isaiah	Isa	23	8	10	Inite consilium, et dissipabitur ; loquimini verbum, et non fiet : quia nobiscum Deus.
  21590 Isaiah	Isa	23	8	11	Haec enim ait Dominus ad me : Sicut in manu forti erudivit me, ne irem in via populi hujus, dicens :
  21591 Isaiah	Isa	23	8	12	Non dicatis : Conjuratio ; omnia enim quae loquitur populus iste, conjuratio est : et timorem ejus ne timeatis, neque paveatis.
  21592 Isaiah	Isa	23	8	13	Dominum exercituum ipsum sanctificate ; ipse pavor vester, et ipse terror vester :
  21593 Isaiah	Isa	23	8	14	et erit vobis in sanctificationem ; in lapidem autem offensionis, et in petram scandali, duabus domibus Israël ; in laqueum et in ruinam habitantibus Jerusalem.
  21594 Isaiah	Isa	23	8	15	Et offendent ex eis plurimi, et cadent, et conterentur, et irretientur, et capientur.
  21595 Isaiah	Isa	23	8	16	Liga testimonium, signa legem in discipulis meis.
  21596 Isaiah	Isa	23	8	17	Et exspectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Jacob, et praestolabor eum.
  21597 Isaiah	Isa	23	8	18	Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israël a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion :
  21598 Isaiah	Isa	23	8	19	et cum dixerint ad vos : Quaerite a pythonibus et a divinis qui strident in incantationibus suis : numquid non populus a Deo suo requiret, pro vivis a mortuis ?
  21599 Isaiah	Isa	23	8	20	ad legem magis et ad testimonium. Quod si non dixerint juxta verbum hoc, non erit eis matutina lux.
  21600 Isaiah	Isa	23	8	21	Et transibit per eam, corruet, et esuriet ; et cum esurierit, irascetur. Et maledicet regi suo, et Deo suo, et suscipiet sursum,
  21601 Isaiah	Isa	23	8	22	et ad terram intuebitur ; et ecce tribulatio et tenebrae, dissolutio et angustia, et caligo persequens, et non poterit avolare de angustia sua.]
  21602 Isaiah	Isa	23	9	1	[Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephthali : et novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galilaeae gentium.
  21603 Isaiah	Isa	23	9	2	Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam ; habitantibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis.
  21604 Isaiah	Isa	23	9	3	Multiplicasti gentem, et non magnificasti laetitiam. Laetabuntur coram te, sicut qui laetantur in messe ; sicut exsultant victores capta praeda, quando dividunt spolia.
  21605 Isaiah	Isa	23	9	4	Jugum enim oneris ejus, et virgam humeri ejus, et sceptrum exactoris ejus superasti, sicut in die Madian.
  21606 Isaiah	Isa	23	9	5	Quia omnis violentia praedatio cum tumultu, et vestimentum mistum sanguine, erit in combustionem, et cibus ignis.
  21607 Isaiah	Isa	23	9	6	Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus : et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri saeculi, Princeps pacis.
  21608 Isaiah	Isa	23	9	7	Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis ; super solium David, et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum : zelus Domini exercituum faciet hoc.]
  21609 Isaiah	Isa	23	9	8	[Verbum misit Dominus in Jacob, et cecidit in Israël.
  21610 Isaiah	Isa	23	9	9	Et sciet omnis populus Ephraim, et habitantes Samariam, in superbia et magnitudine cordis dicentes :
  21611 Isaiah	Isa	23	9	10	Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus aedificabimus ; sycomoros succiderunt, sed cedros immutabimus.
  21612 Isaiah	Isa	23	9	11	Et elevabit Dominus hostes Rasin super eum, et inimicos ejus in tumultum vertet.
  21613 Isaiah	Isa	23	9	12	Syriam ab oriente, et Philisthiim ab occidente ; et devorabunt Israël toto ore. In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.
  21614 Isaiah	Isa	23	9	13	Et populus non est reversus ad percutientem se, et Dominum exercituum non inquisierunt.
  21615 Isaiah	Isa	23	9	14	Et disperdet Dominus ab Israël caput et caudam, incurvantem et refrenantem, die una.
  21616 Isaiah	Isa	23	9	15	Longaevus et honorabilis, ipse est caput ; et propheta docens mendacium, ipse est cauda.
  21617 Isaiah	Isa	23	9	16	Et erunt qui beatificant populum istum, seducentes ; et qui beatificantur, praecipitati.
  21618 Isaiah	Isa	23	9	17	Propter hoc super adolescentulis ejus non laetabitur Dominus, et pupillorum ejus et viduarum non miserebitur : quia omnis hypocrita est et nequam, et universum os locutum est stultitiam ; in omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.
  21619 Isaiah	Isa	23	9	18	Succensa est enim quasi ignis impietas : veprem et spinam vorabit, et succendetur in densitate saltus, et convolvetur superbia fumi.
  21620 Isaiah	Isa	23	9	19	In ira Domini exercituum conturbata est terra, et erit populus quasi esca ignis ; vir fratri suo non parcet.
  21621 Isaiah	Isa	23	9	20	Et declinabit ad dexteram, et esuriet ; et comedet ad sinistram, et non saturabitur ; unusquisque carnem brachii sui vorabit : Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen ; simul ipsi contra Judam.
  21622 Isaiah	Isa	23	9	21	In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.]
  21623 Isaiah	Isa	23	10	1	[Vae qui condunt leges iniquas, et scribentes injustitiam scripserunt,
  21624 Isaiah	Isa	23	10	2	ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causae humilium populi mei ; ut essent viduae praeda eorum, et pupillos diriperent.
  21625 Isaiah	Isa	23	10	3	Quid facietis in die visitationis, et calamitatis de longe venientis ? ad cujus confugietis auxilium ? et ubi derelinquetis gloriam vestram,
  21626 Isaiah	Isa	23	10	4	ne incurvemini sub vinculo, et cum interfectis cadatis ? Super omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.]
  21627 Isaiah	Isa	23	10	5	[Vae Assur ! virga furoris mei et baculus ipse est ; in manu eorum indignatio mea.
  21628 Isaiah	Isa	23	10	6	Ad gentem fallacem mittam eum, et contra populum furoris mei mandabo illi, ut auferat spolia, et diripiat praedam, et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum.
  21629 Isaiah	Isa	23	10	7	Ipse autem non sic arbitrabitur, et cor ejus non ita existimabit ; sed ad conterendum erit cor ejus, et ad internecionem gentium non paucarum.
  21630 Isaiah	Isa	23	10	8	Dicet enim :
  21631 Isaiah	Isa	23	10	9	Numquid non principes mei simul reges sunt ? numquid non ut Charcamis, sic Calano ? et ut Arphad, sic Emath ? numquid non ut Damascus, sic Samaria ?
  21632 Isaiah	Isa	23	10	10	Quomodo invenit manus mea regna idoli, sic et simulacra eorum de Jerusalem et de Samaria.
  21633 Isaiah	Isa	23	10	11	Numquid non sicut feci Samariae et idolis ejus, sic faciam Jerusalem et simulacris ejus ?
  21634 Isaiah	Isa	23	10	12	Et erit, cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Jerusalem, visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur, et super gloriam altitudinis oculorum ejus.
  21635 Isaiah	Isa	23	10	13	Dixit enim : In fortitudine manus meae feci, et in sapientia mea intellexi ; et abstuli terminos populorum, et principes eorum depraedatus sum, et detraxi quasi potens in sublimi residentes.
  21636 Isaiah	Isa	23	10	14	Et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum ; et sicut colliguntur ova quae derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi ; et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os, et ganniret.
  21637 Isaiah	Isa	23	10	15	Numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea ? aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur ? Quomodo si elevetur virga contra elevantem se, et exaltetur baculus, qui utique lignum est.
  21638 Isaiah	Isa	23	10	16	Propter hoc mittet Dominator, Dominus exercituum, in pinguibus ejus tenuitatem ; et subtus gloriam ejus succensa ardebit quasi combustio ignis.
  21639 Isaiah	Isa	23	10	17	Et erit lumen Israël in igne, et Sanctus ejus in flamma ; et succendetur, et devorabitur spina ejus et vepres in die una.
  21640 Isaiah	Isa	23	10	18	Et gloria saltus ejus, et carmeli ejus, ab anima usque ad carnem consumetur ; et erit terrore profugus.
  21641 Isaiah	Isa	23	10	19	Et reliquiae ligni saltus ejus prae paucitate numerabuntur, et puer scribet eos.]
  21642 Isaiah	Isa	23	10	20	[Et erit in die illa : non adjiciet residuum Israël, et hi qui fugerint de domo Jacob, inniti super eo qui percutit eos ; sed innitetur super Dominum, Sanctum Israël, in veritate.
  21643 Isaiah	Isa	23	10	21	Reliquiae convertentur ; reliquiae, inquam, Jacob ad Deum fortem.
  21644 Isaiah	Isa	23	10	22	Si enim fuerit populus tuus, Israël, quasi arena maris, reliquiae convertentur ex eo ; consummatio abbreviata inundabit justitiam.
  21645 Isaiah	Isa	23	10	23	Consummationem enim et abbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terrae.
  21646 Isaiah	Isa	23	10	24	Propter hoc, haec dicit Dominus Deus exercituum : Noli timere, populus meus, habitator Sion, ab Assur : in virga percutiet te, et baculum suum levabit super te, in via Aegypti.
  21647 Isaiah	Isa	23	10	25	Adhuc enim paululum modicumque, et consummabitur indignatio et furor meus super scelus eorum.
  21648 Isaiah	Isa	23	10	26	Et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum, juxta plagam Madian in petra Oreb : et virgam suam super mare, et levabit eam in via Aegypti.
  21649 Isaiah	Isa	23	10	27	Et erit in die illa : auferetur onus ejus de humero tuo et jugum ejus de collo tuo, et computrescet jugum a facie olei.]
  21650 Isaiah	Isa	23	10	28	[Veniet in Ajath, transibit in Magron, apud Machmas commendabit vasa sua.
  21651 Isaiah	Isa	23	10	29	Transierunt cursim, Gaba sedes nostra ; obstupuit Rama, Gabaath Saulis fugit.
  21652 Isaiah	Isa	23	10	30	Hinni voce tua, filia Gallim, attende Laisa, paupercula Anathoth.
  21653 Isaiah	Isa	23	10	31	Migravit Medemena ; habitatores Gabim, confortamini.
  21654 Isaiah	Isa	23	10	32	Adhuc dies est ut in Nobe stetur ; agitabit manum suam super montem filiae Sion, collem Jerusalem.
  21655 Isaiah	Isa	23	10	33	Ecce Dominator, Dominus exercituum, confringet lagunculam in terrore ; et excelsi statura succidentur, et sublimes humiliabuntur.
  21656 Isaiah	Isa	23	10	34	Et subvertentur condensa saltus ferro ; et Libanus cum excelsis cadet.]
  21657 Isaiah	Isa	23	11	1	[Et egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet.
  21658 Isaiah	Isa	23	11	2	Et requiescet super eum spiritus Domini : spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis ;
  21659 Isaiah	Isa	23	11	3	et replebit eum spiritus timoris Domini. Non secundum visionem oculorum judicabit, neque secundum auditum aurium arguet ;
  21660 Isaiah	Isa	23	11	4	sed judicabit in justitia pauperes, et arguet in aequitate pro mansuetis terrae ; et percutiet terram virga oris sui, et spiritu labiorum suorum interficiet impium.
  21661 Isaiah	Isa	23	11	5	Et erit justitia cingulum lumborum ejus, et fides cinctorium renum ejus.
  21662 Isaiah	Isa	23	11	6	Habitabit lupus cum agno, et pardus cum haedo accubabit ; vitulus, et leo, et ovis, simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos.
  21663 Isaiah	Isa	23	11	7	Vitulus et ursus pascentur, simul requiescent catuli eorum ; et leo quasi bos comedet paleas.
  21664 Isaiah	Isa	23	11	8	Et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis ; et in caverna reguli qui ablactatus fuerit manum suam mittet.
  21665 Isaiah	Isa	23	11	9	Non nocebunt, et non occident in universo monte sancto meo, quia repleta est terra scientia Domini, sicut aquae maris operientes.]
  21666 Isaiah	Isa	23	11	10	[In die illa radix Jesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulchrum ejus gloriosum.
  21667 Isaiah	Isa	23	11	11	Et erit in die illa : adjiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui, quod relinquetur ab Assyriis, et ab Aegypto, et a Phetros, et ab Aethiopia, et ab Aelam, et a Sennaar, et ab Emath, et ab insulis maris.
  21668 Isaiah	Isa	23	11	12	Et levabit signum in nationes, et congregabit profugos Israël, et dispersos Juda colliget a quatuor plagis terrae.
  21669 Isaiah	Isa	23	11	13	Et auferetur zelus Ephraim, et hostes Juda peribunt ; Ephraim non aemulabitur Judam, et Judas non pugnabit contra Ephraim.
  21670 Isaiah	Isa	23	11	14	Et volabunt in humeros Philisthiim per mare, simul praedabuntur filios orientis ; Idumaea et Moab praeceptum manus eorum, et filii Ammon obedientes erunt.
  21671 Isaiah	Isa	23	11	15	Et desolabit Dominus linguam maris Aegypti, et levabit manum suam super flumen in fortitudine spiritus sui ; et percutiet eum in septem rivis, ita ut transeant per eum calceati.
  21672 Isaiah	Isa	23	11	16	Et erit via residuo populo meo qui relinquetur ab Assyriis, sicut fuit Israëli in die illa qua ascendit de terra Aegypti.]
  21673 Isaiah	Isa	23	12	1	[Et dices in die illa : Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi ; conversus est furor tuus, et consolatus es me.
  21674 Isaiah	Isa	23	12	2	Ecce Deus salvator meus ; fiducialiter agam, et non timebo : quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem.
  21675 Isaiah	Isa	23	12	3	Haurietis aquas in gaudio de fontibus salvatoris.
  21676 Isaiah	Isa	23	12	4	Et dicetis in die illa : Confitemini Domino et invocate nomen ejus ; notas facite in populis adinventiones ejus ; mementote quoniam excelsum est nomen ejus.
  21677 Isaiah	Isa	23	12	5	Cantate Domino, quoniam magnifice fecit ; annuntiate hoc in universa terra.
  21678 Isaiah	Isa	23	12	6	Exsulta et lauda, habitatio Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israël.]
  21679 Isaiah	Isa	23	13	1	Onus Babylonis, quod vidit Isaias, filius Amos.
  21680 Isaiah	Isa	23	13	2	[Super montem caliginosum levate signum : exaltate vocem, levate manum, et ingrediantur portas duces.
  21681 Isaiah	Isa	23	13	3	Ego mandavi sanctificatis meis, et vocavi fortes meos in ira mea, exsultantes in gloria mea.
  21682 Isaiah	Isa	23	13	4	Vox multitudinis in montibus, quasi populorum frequentium ; vox sonitus regum, gentium congregatarum. Dominus exercituum praecepit militiae belli,
  21683 Isaiah	Isa	23	13	5	venientibus de terra procul, a summitate caeli ; Dominus, et vasa furoris ejus, ut disperdat omnem terram.
  21684 Isaiah	Isa	23	13	6	Ululate, quia prope est dies Domini ; quasi vastitas a Domino veniet.
  21685 Isaiah	Isa	23	13	7	Propter hoc omnes manus dissolventur, et omne cor hominis contabescet,
  21686 Isaiah	Isa	23	13	8	et conteretur. Torsiones et dolores tenebunt ; quasi parturiens dolebunt : unusquisque ad proximum suum stupebit, facies combustae vultus eorum.
  21687 Isaiah	Isa	23	13	9	Ecce dies Domini veniet, crudelis, et indignationis plenus, et irae, furorisque, ad ponendam terram in solitudinem, et peccatores ejus conterendos de ea.
  21688 Isaiah	Isa	23	13	10	Quoniam stellae caeli, et splendor earum, non expandent lumen suum ; obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo.
  21689 Isaiah	Isa	23	13	11	Et visitabo super orbis mala, et contra impios iniquitatem eorum ; et quiescere faciam superbiam infidelium, et arrogantiam fortium humiliabo.
  21690 Isaiah	Isa	23	13	12	Pretiosior erit vir auro, et homo mundo obrizo.
  21691 Isaiah	Isa	23	13	13	Super hoc caelum turbabo ; et movebitur terra de loco suo, propter indignationem Domini exercituum, et propter diem irae furoris ejus.
  21692 Isaiah	Isa	23	13	14	Et erit quasi damula fugiens, et quasi ovis, et non erit qui congreget. Unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient.
  21693 Isaiah	Isa	23	13	15	Omnis qui inventus fuerit occidetur, et omnis qui supervenerit cadet in gladio ;
  21694 Isaiah	Isa	23	13	16	infantes eorum allidentur in oculis eorum, diripientur domus eorum, et uxores eorum violabuntur.
  21695 Isaiah	Isa	23	13	17	Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, nec aurum velint ;
  21696 Isaiah	Isa	23	13	18	sed sagittis parvulos interficient, et lactantibus uteris non miserebuntur, et super filios non parcet oculus eorum.
  21697 Isaiah	Isa	23	13	19	Et erit Babylon illa gloriosa in regnis, inclyta superbia Chaldaeorum, sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham.
  21698 Isaiah	Isa	23	13	20	Non habitabitur usque in finem, et non fundabitur usque ad generationem et generationem ; nec ponet ibi tentoria Arabs, nec pastores requiescent ibi.
  21699 Isaiah	Isa	23	13	21	Sed requiescent ibi bestiae, et replebuntur domus eorum draconibus, et habitabunt ibi struthiones, et pilosi saltabunt ibi ;
  21700 Isaiah	Isa	23	13	22	et respondebunt ibi ululae in aedibus ejus, et sirenes in delubris voluptatis.]
  21701 Isaiah	Isa	23	14	1	[Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur. Miserebitur enim Dominus Jacob, et eliget adhuc de Israël, et requiescere eos faciet super humum suam ; adjungetur advena ad eos, et adhaerebit domui Jacob.
  21702 Isaiah	Isa	23	14	2	Et tenebunt eos populi, et adducent eos in locum suum ; et possidebit eos domus Israël super terram Domini in servos et ancillas : et erunt capientes eos qui se ceperant, et subjicient exactores suos.]
  21703 Isaiah	Isa	23	14	3	[Et erit in die illa : cum requiem dederit tibi Deus a labore tuo, et a concussione tua, et a servitute dura qua ante servisti,
  21704 Isaiah	Isa	23	14	4	sumes parabolam istam contra regem Babylonis, et dices : Quomodo cessavit exactor ; quievit tributum ?
  21705 Isaiah	Isa	23	14	5	Contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium,
  21706 Isaiah	Isa	23	14	6	caedentem populos in indignatione plaga insanabili, subjicientem in furore gentes, persequentem crudeliter.
  21707 Isaiah	Isa	23	14	7	Conquievit et siluit omnis terra, gavisa est et exsultavit ;
  21708 Isaiah	Isa	23	14	8	abietes quoque laetatae sunt super te, et cedri Libani : ex quo dormisti, non ascendet qui succidat nos.
  21709 Isaiah	Isa	23	14	9	Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui ; suscitavit tibi gigantes. Omnes principes terrae surrexerunt de soliis suis, omnes principes nationum.
  21710 Isaiah	Isa	23	14	10	Universi respondebunt, et dicent tibi : Et tu vulneratus es sicut et nos ; nostri similis effectus es.
  21711 Isaiah	Isa	23	14	11	Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum ; subter te sternetur tinea, et operimentum tuum erunt vermes.
  21712 Isaiah	Isa	23	14	12	Quomodo cecidisti de caelo, Lucifer, qui mane oriebaris ? corruisti in terram, qui vulnerabas gentes ?
  21713 Isaiah	Isa	23	14	13	Qui dicebas in corde tuo : In caelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum ; sedebo in monte testamenti, in lateribus aquilonis ;
  21714 Isaiah	Isa	23	14	14	ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo ?
  21715 Isaiah	Isa	23	14	15	Verumtamen ad infernum detraheris, in profundum laci.
  21716 Isaiah	Isa	23	14	16	Qui te viderint, ad te inclinabuntur, teque prospicient : Numquid iste est vir qui conturbavit terram, qui concussit regna,
  21717 Isaiah	Isa	23	14	17	qui posuit orbem desertum, et urbes ejus destruxit, vinctis ejus non aperuit carcerem ?
  21718 Isaiah	Isa	23	14	18	Omnes reges gentium universi dormierunt in gloria, vir in domo sua ;
  21719 Isaiah	Isa	23	14	19	tu autem projectus es de sepulchro tuo, quasi stirps inutilis pollutus, et obvolutus cum his qui interfecti sunt gladio, et descenderunt ad fundamenta laci, quasi cadaver putridum.
  21720 Isaiah	Isa	23	14	20	Non habebis consortium, neque cum eis in sepultura ; tu enim terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti : non vocabitur in aeternum semen pessimorum.
  21721 Isaiah	Isa	23	14	21	Praeparate filios ejus occisioni, in iniquitate patrum suorum : non consurgent, nec haereditabunt terram, neque implebunt faciem orbis civitatum.
  21722 Isaiah	Isa	23	14	22	Et consurgam super eos, dicit Dominus exercituum ; et perdam Babylonis nomen, et reliquias, et germen, et progeniem, dicit Dominus ;
  21723 Isaiah	Isa	23	14	23	et ponam eam in possessionem ericii, et in paludes aquarum, et scopabo eam in scopa terens, dicit Dominus exercituum.]
  21724 Isaiah	Isa	23	14	24	[Juravit Dominus exercituum, dicens : Si non, ut putavi, ita erit ; et quomodo mente tractavi,
  21725 Isaiah	Isa	23	14	25	sic eveniet : ut conteram Assyrium in terra mea, et in montibus meis conculcem eum ; et auferetur ab eis jugum ejus, et onus illius ab humero eorum tolletur.
  21726 Isaiah	Isa	23	14	26	Hoc consilium quod cogitavi super omnem terram ; et haec est manus extenta super universas gentes.
  21727 Isaiah	Isa	23	14	27	Dominus enim exercituum decrevit ; et quis poterit infirmare ? et manus ejus extenta ; et quis avertet eam ?]
  21728 Isaiah	Isa	23	14	28	In anno quo mortuus est rex Achaz, factum est onus istud :
  21729 Isaiah	Isa	23	14	29	[Ne laetaris, Philisthaea omnis tu, quoniam comminuta est virga percussoris tui ; de radice enim colubri egredietur regulus, et semen ejus absorbens volucrem.
  21730 Isaiah	Isa	23	14	30	Et pascentur primogeniti pauperum, et pauperes fiducialiter requiescent ; et interire faciam in fame radicem tuam, et reliquias tuas interficiam.
  21731 Isaiah	Isa	23	14	31	Ulula, porta ; clama civitas ; prostrata est Philisthaea omnis ; ab aquilone enim fumus veniet, et non est qui effugiet agmen ejus.
  21732 Isaiah	Isa	23	14	32	Et quid respondebitur nuntiis gentis ? Quia Dominus fundavit Sion, et in ipso sperabunt pauperes populi ejus.]
  21733 Isaiah	Isa	23	15	1	Onus Moab. [Quia nocte vastata est Ar Moab, conticuit ; quia nocte vastatus est murus Moab, conticuit.
  21734 Isaiah	Isa	23	15	2	Ascendit domus, et Dibon ad excelsa, in planctum super Nabo ; et super Medaba, Moab ululavit ; in cunctis capitibus ejus calvitium, et omnis barba radetur.
  21735 Isaiah	Isa	23	15	3	In triviis ejus accincti sunt sacco ; super tecta ejus et in plateis ejus omnis ululatus descendit in fletum.
  21736 Isaiah	Isa	23	15	4	Clamabit Hesebon et Eleale, usque Jasa audita est vox eorum ; super hoc expediti Moab ululabunt, anima ejus ululabit sibi.
  21737 Isaiah	Isa	23	15	5	Cor meum ad Moab clamabit ; vectes ejus usque ad Segor, vitulam conternantem ; per ascensum enim Luith flens ascendet, et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt.
  21738 Isaiah	Isa	23	15	6	Aquae enim Nemrim desertae erunt, quia aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit.
  21739 Isaiah	Isa	23	15	7	Secundum magnitudinem operis, et visitatio eorum : ad torrentem Salicum ducent eos.
  21740 Isaiah	Isa	23	15	8	Quoniam circuivit clamor terminum Moab ; usque ad Gallim ululatus ejus, et usque ad puteum Elim clamor ejus.
  21741 Isaiah	Isa	23	15	9	Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine ; ponam enim super Dibon additamenta ; his qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terrae.]
  21742 Isaiah	Isa	23	16	1	[Emitte agnum, Domine, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
  21743 Isaiah	Isa	23	16	2	Et erit : sicut avis fugiens, et pulli de nido avolantes, sic erunt filiae Moab in transcensu Arnon.
  21744 Isaiah	Isa	23	16	3	Ini consilium, coge concilium ; pone quasi noctem umbram tuam in meridie ; absconde fugientes, et vagos ne prodas.
  21745 Isaiah	Isa	23	16	4	Habitabunt apud te profugi mei ; Moab, esto latibulum eorum a facie vastatoris : finitus est enim pulvis, consummatus est miser, defecit qui conculcabat terram.
  21746 Isaiah	Isa	23	16	5	Et praeparabitur in misericordia solium, et sedebit super illud in veritate in tabernaculo David, judicans et quaerens judicium, et velociter reddens quod justum est.
  21747 Isaiah	Isa	23	16	6	Audivimus superbiam Moab : superbus est valde ; superbia ejus, et arrogantia ejus, et indignatio ejus plus quam fortitudo ejus.
  21748 Isaiah	Isa	23	16	7	Idcirco ululabit Moab ad Moab ; universus ululabit : his qui laetantur super muros cocti lateris, loquimini plagas suas.
  21749 Isaiah	Isa	23	16	8	Quoniam suburbana Hesebon deserta sunt, et vineam Sabama domini gentium exciderunt : flagella ejus usque ad Jazer pervenerunt, erraverunt in deserto ; propagines ejus relictae sunt, transierunt mare.
  21750 Isaiah	Isa	23	16	9	Super hoc plorabo in fletu Jazer vineam Sabama ; inebriabo de lacrima mea, Hesebon et Eleale, quoniam super vindemiam tuam et super messem tuam vox calcantium irruit.
  21751 Isaiah	Isa	23	16	10	Et auferetur laetitia et exsultatio de Carmelo, et in vineis non exsultabit neque jubilabit. Vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat ; vocem calcantium abstuli.
  21752 Isaiah	Isa	23	16	11	Super hoc venter meus ad Moab quasi cithara sonabit, et viscera mea ad murum cocti lateris.
  21753 Isaiah	Isa	23	16	12	Et erit : cum apparuerit quod laboravit Moab super excelsis suis, ingredietur ad sancta sua ut obsecret, et non valebit.]
  21754 Isaiah	Isa	23	16	13	Hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc.
  21755 Isaiah	Isa	23	16	14	Et nunc locutus est Dominus, dicens : In tribus annis, quasi anni mercenarii, auferetur gloria Moab super omni populo multo, et relinquetur parvus et modicus, nequaquam multus.
  21756 Isaiah	Isa	23	17	1	Onus Damasci. [Ecce Damascus desinet esse civitas, et erit sicut acervus lapidum in ruina.
  21757 Isaiah	Isa	23	17	2	Derelictae civitates Aroër gregibus erunt, et requiescent ibi, et non erit qui exterreat.
  21758 Isaiah	Isa	23	17	3	Et cessabit adjutorium ab Ephraim, et regnum a Damasco ; et reliquiae Syriae sicut gloria filiorum Israël erunt, dicit Dominus exercituum.
  21759 Isaiah	Isa	23	17	4	Et erit in die illa : attenuabitur gloria Jacob, et pinguedo carnis ejus marcescet.
  21760 Isaiah	Isa	23	17	5	Et erit sicut congregans in messe quod restiterit, et brachium ejus spicas leget ; et erit sicut quaerens spicas in valle Raphaim.
  21761 Isaiah	Isa	23	17	6	Et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleae duarum vel trium olivarum in summitate rami, sive quatuor aut quinque in cacuminibus ejus fructus ejus, dicit Dominus Deus Israël.
  21762 Isaiah	Isa	23	17	7	In die illa inclinabitur homo ad factorem suum, et oculi ejus ad Sanctum Israël respicient ;
  21763 Isaiah	Isa	23	17	8	et non inclinabitur ad altaria quae fecerunt manus ejus ; et quae operati sunt digiti ejus non respiciet lucos et delubra.
  21764 Isaiah	Isa	23	17	9	In die illa erunt civitates fortitudinis ejus derelictae sicut aratra, et segetes quae derelictae sunt a facie filiorum Israël ; et eris deserta.
  21765 Isaiah	Isa	23	17	10	Quia oblitus es Dei salvatoris tui, et fortis adjutoris tui non es recordata : propterea plantabis plantationem fidelem, et germen alienum seminabis ;
  21766 Isaiah	Isa	23	17	11	in die plantationis tuae labrusca, et mane semen tuum florebit ; ablata est messis in die haereditatis, et dolebit graviter.
  21767 Isaiah	Isa	23	17	12	Vae multitudini populorum multorum, ut multitudo maris sonantis ; et tumultus turbarum, sicut sonitus aquarum multarum.
  21768 Isaiah	Isa	23	17	13	Sonabunt populi sicut sonitus aquarum inundantium, et increpabit eum, et fugiet procul ; et rapietur sicut pulvis montium a facie venti, et sicut turbo coram tempestate.
  21769 Isaiah	Isa	23	17	14	In tempore vespere, et ecce turbatio ; in matutino, et non subsistet. Haec est pars eorum qui vastaverunt nos, et sors diripientium nos.]
  21770 Isaiah	Isa	23	18	1	[Vae terrae cymbalo alarum, quae est trans flumina Aethiopiae,
  21771 Isaiah	Isa	23	18	2	qui mittit in mare legatos, et in vasis papyri super aquas. Ite, angeli veloces, ad gentem convulsam et dilaceratam ; ad populum terribilem, post quem non est alius ; ad gentem exspectantem et conculcatam, cujus diripuerunt flumina terram ejus.
  21772 Isaiah	Isa	23	18	3	Omnes habitatores orbis, qui moramini in terra, cum elevatum fuerit signum in montibus, videbitis, et clangorem tubae audietis.
  21773 Isaiah	Isa	23	18	4	Quia haec dicit Dominus ad me : Quiescam et considerabo in loco meo, sicut meridiana lux clara est, et sicut nubes roris in die messis.
  21774 Isaiah	Isa	23	18	5	Ante messem enim totus effloruit, et immatura perfectio germinabit ; et praecidentur ramusculi ejus falcibus, et quae derelicta fuerint abscindentur et excutientur.
  21775 Isaiah	Isa	23	18	6	Et relinquentur simul avibus montium et bestiis terrae ; et aestate perpetua erunt super eum volucres, et omnes bestiae terrae super illum hiemabunt.
  21776 Isaiah	Isa	23	18	7	In tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso et dilacerato, a populo terribili, post quem non fuit alius ; a gente exspectante, exspectante et conculcata, cujus diripuerunt flumina terram ejus ; ad locum nominis Domini exercituum, montem Sion.]
  21777 Isaiah	Isa	23	19	1	Onus Aegypti. [Ecce Dominus ascendet super nubem levem, et ingredietur Aegyptum, et commovebuntur simulacra Aegypti a facie ejus, et cor Aegypti tabescet in medio ejus,
  21778 Isaiah	Isa	23	19	2	et concurrere faciam Aegyptios adversus Aegyptios ; et pugnabit vir contra fratrem suum, et vir contra amicum suum, civitas adversus civitatem, regnum adversus regnum.
  21779 Isaiah	Isa	23	19	3	Et dirumpetur spiritus Aegypti in visceribus ejus, et consilium ejus praecipitabo ; et interrogabunt simulacra sua, et divinos suos, et pythones, et ariolos.
  21780 Isaiah	Isa	23	19	4	Et tradam Aegyptum in manu dominorum crudelium, et rex fortis dominabitur eorum, ait Dominus Deus exercituum.
  21781 Isaiah	Isa	23	19	5	Et arescet aqua de mari, et fluvius desolabitur atque siccabitur.
  21782 Isaiah	Isa	23	19	6	Et deficient flumina, attenuabuntur et siccabuntur rivi aggerum, calamus et juncus marcescet.
  21783 Isaiah	Isa	23	19	7	Nudabitur alveus rivi a fonte suo, et omnis sementis irrigua siccabitur, arescet, et non erit.
  21784 Isaiah	Isa	23	19	8	Et moerebunt piscatores, et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum ; et expandentes rete super faciem aquarum emarcescent.
  21785 Isaiah	Isa	23	19	9	Confundentur qui operabantur linum, pectentes et texentes subtilia.
  21786 Isaiah	Isa	23	19	10	Et erunt irrigua ejus flaccentia : omnes qui faciebant lacunas ad capiendos pisces.
  21787 Isaiah	Isa	23	19	11	Stulti principes Taneos, sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens. Quomodo dicetis Pharaoni : Filius sapientium ego, filius regum antiquorum ?
  21788 Isaiah	Isa	23	19	12	Ubi nunc sunt sapientes tui ? annuntient tibi, et indicent quid cogitaverit Dominus exercituum super Aegyptum.
  21789 Isaiah	Isa	23	19	13	Stulti facti sunt principes Taneos, emarcuerunt principes Mempheos ; deceperunt Aegyptum, angulum populorum ejus.
  21790 Isaiah	Isa	23	19	14	Dominus miscuit in medio ejus spiritum vertiginis ; et errare fecerunt Aegyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius et vomens.
  21791 Isaiah	Isa	23	19	15	Et non erit Aegypto opus quod faciat caput et caudam, incurvantem et refrenantem.
  21792 Isaiah	Isa	23	19	16	In die illa erit Aegyptus quasi mulieres ; et stupebunt, et timebunt a facie commotionis manus Domini exercituum, quam ipse movebit super eam.
  21793 Isaiah	Isa	23	19	17	Et erit terra Juda Aegypto in pavorem ; omnis qui illius fuerit recordatus pavebit a facie consilii Domini exercituum, quod ipse cogitavit super eam.
  21794 Isaiah	Isa	23	19	18	In die illa erunt quinque civitates in terra Aegypti loquentes lingua Chanaan, et jurantes per Dominum exercituum : Civitas solis vocabitur una.
  21795 Isaiah	Isa	23	19	19	In die illa erit altare Domini in medio terrae Aegypti, et titulus Domini juxta terminum ejus.
  21796 Isaiah	Isa	23	19	20	Erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Aegypti ; clamabunt enim ad Dominum a facie tribulationis, et mittet eis salvatorem et propugnatorem qui liberet eos.
  21797 Isaiah	Isa	23	19	21	Et cognoscetur Dominus ab Aegypto, et cognoscent Aegyptii Dominum in die illa ; et colent eum in hostiis et in muneribus ; et vota vovebunt Domino, et solvent.
  21798 Isaiah	Isa	23	19	22	Et percutiet Dominus Aegyptum plaga, et sanabit eam ; et revertentur ad Dominum, et placabitur eis, et sanabit eos.
  21799 Isaiah	Isa	23	19	23	In die illa erit via de Aegypto in Assyrios ; et intrabit Assyrius Aegyptum, et Aegyptius in Assyrios, et servient Aegyptii Assur.
  21800 Isaiah	Isa	23	19	24	In die illa erit Israël tertius Aegyptio et Assyrio ; benedictio in medio terrae
  21801 Isaiah	Isa	23	19	25	cui benedixit Dominus exercituum, dicens : Benedictus populus meus Aegypti, et opus manuum mearum Assyrio ; haereditas autem mea Israël.]
  21802 Isaiah	Isa	23	20	1	In anno quo ingressus est Thathan in Azotum, cum misisset eum Sargon, rex Assyriorum, et pugnasset contra Azotum, et cepisset eam :
  21803 Isaiah	Isa	23	20	2	in tempore illo locutus est Dominus in manu Isaiae, filii Amos, dicens : Vade, et solve saccum de lumbis tuis, et calceamenta tua tolle de pedibus tuis. Et fecit sic, vadens nudus et discalceatus.
  21804 Isaiah	Isa	23	20	3	Et dixit Dominus : [Sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et discalceatus, trium annorum signum et portentum erit super Aegyptum et super Aethiopiam ;
  21805 Isaiah	Isa	23	20	4	sic minabit rex Assyriorum captivitatem Aegypti, et transmigrationem Aethiopiae, juvenum et senum, nudam et discalceatam, discoopertis natibus, ad ignominiam Aegypti.
  21806 Isaiah	Isa	23	20	5	Et timebunt, et confundentur ab Aethiopia spe sua, et ab Aegypto gloria sua.
  21807 Isaiah	Isa	23	20	6	Et dicet habitator insulae hujus in die illa : Ecce haec erat spes nostra, ad quos confugimus in auxilium, ut liberarent nos a facie regis Assyriorum : et quomodo effugere poterimus nos ?]
  21808 Isaiah	Isa	23	21	1	Onus deserti maris. [Sicut turbines ab africo veniunt, de deserto venit, de terra horribili.
  21809 Isaiah	Isa	23	21	2	Visio dura nuntiata est mihi : qui incredulus est infideliter agit ; et qui depopulator est vastat. Ascende, Aelam ; obside, Mede ; omnem gemitum ejus cessare feci.
  21810 Isaiah	Isa	23	21	3	Propterea repleti sunt lumbi mei dolore ; angustia possedit me sicut angustia parturientis ; corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem.
  21811 Isaiah	Isa	23	21	4	Emarcuit cor meum ; tenebrae stupefecerunt me : Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum.
  21812 Isaiah	Isa	23	21	5	Pone mensam, contemplare in specula comedentes et bibentes : surgite, principes, arripite clypeum.
  21813 Isaiah	Isa	23	21	6	Haec enim dixit mihi Dominus : Vade, et pone speculatorem, et quodcumque viderit annuntiet.
  21814 Isaiah	Isa	23	21	7	Et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensorem cameli ; et contemplatus est diligenter multo intuitu.
  21815 Isaiah	Isa	23	21	8	Et clamavit leo : Super speculam Domini ego sum, stans jugiter per diem ; et super custodiam meam ego sum, stans totis noctibus.
  21816 Isaiah	Isa	23	21	9	Ecce iste venit ascensor vir bigae equitum ; et respondit, et dixit : Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram.
  21817 Isaiah	Isa	23	21	10	Tritura mea et filii areae meae, quae audivi a Domino exercituum, Deo Israël, annuntiavi vobis.]
  21818 Isaiah	Isa	23	21	11	Onus Duma. [Ad me clamat ex Seir : Custos, quid de nocte ? custos, quid de nocte ?
  21819 Isaiah	Isa	23	21	12	Dixit custos : Venit mane et nox ; si quaeritis, quaerite ; convertimini, venite.]
  21820 Isaiah	Isa	23	21	13	Onus in Arabia. [In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dedanim.
  21821 Isaiah	Isa	23	21	14	Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram austri ; cum panibus occurrite fugienti.
  21822 Isaiah	Isa	23	21	15	A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis praelii.
  21823 Isaiah	Isa	23	21	16	Quoniam haec dicit Dominus ad me : Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii, et auferetur omnis gloria Cedar.
  21824 Isaiah	Isa	23	21	17	Et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur ; Dominus enim Deus Israël locutus est.]
  21825 Isaiah	Isa	23	22	1	Onus vallis Visionis. [Quidnam quoque tibi est, quia ascendisti et tu omnis in tecta ?
  21826 Isaiah	Isa	23	22	2	Clamoris plena, urbs frequens, civitas exsultans ; interfecti tui, non interfecti gladio, nec mortui in bello.
  21827 Isaiah	Isa	23	22	3	Cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt ; omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter ; procul fugerunt.
  21828 Isaiah	Isa	23	22	4	Propterea dixi : Recedite a me : amare flebo ; nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiae populi mei ;
  21829 Isaiah	Isa	23	22	5	dies enim interfectionis, et conculcationis, et fletuum, Domino Deo exercituum, in valle Visionis, scrutans murum, et magnificus super montem.
  21830 Isaiah	Isa	23	22	6	Et Aelam sumpsit pharetram, currum hominis equitis, et parietem nudavit clypeus.
  21831 Isaiah	Isa	23	22	7	Et erunt electae valles tuae plenae quadrigarum, et equites ponent sedes suas in porta.
  21832 Isaiah	Isa	23	22	8	Et revelabitur operimentum Judae, et videbis in die illa armamentarium domus saltus.
  21833 Isaiah	Isa	23	22	9	Et scissuras civitatis David videbitis, quia multiplicatae sunt ; et congregastis aquas piscinae inferioris,
  21834 Isaiah	Isa	23	22	10	et domos Jerusalem numerastis, et destruxistis domos ad muniendum murum.
  21835 Isaiah	Isa	23	22	11	Et lacum fecistis inter duos muros ad aquam piscinae veteris ; et non suspexistis ad eum qui fecerat eam, et operatorem ejus de longe non vidistis.
  21836 Isaiah	Isa	23	22	12	Et vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum, et ad planctum, ad calvitium, et ad cingulum sacci ;
  21837 Isaiah	Isa	23	22	13	et ecce gaudium et laetitia, occidere vitulos et jugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum : comedamus et bibamus, cras enim moriemur.
  21838 Isaiah	Isa	23	22	14	Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum : Si dimittetur iniquitas haec vobis donec moriamini, dicit Dominus Deus exercituum.]
  21839 Isaiah	Isa	23	22	15	[Haec dicit Dominus Deus exercituum : Vade, ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo, ad Sobnam, praepositum templi, et dices ad eum :
  21840 Isaiah	Isa	23	22	16	Quid tu hic, aut quasi quis hic ? quia excidisti tibi hic sepulchrum, excidisti in excelso memoriale diligenter, in petra tabernaculum tibi.
  21841 Isaiah	Isa	23	22	17	Ecce Dominus asportari te faciet, sicut asportatur gallus gallinaceus ; et quasi amictum, sic sublevabit te.
  21842 Isaiah	Isa	23	22	18	Coronas coronabit te tribulatione ; quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam ; ibi morieris, et ibi erit currus gloriae tuae, ignominia domus domini tui.
  21843 Isaiah	Isa	23	22	19	Et expellam te de statione tua, et de ministerio tuo deponam te.
  21844 Isaiah	Isa	23	22	20	Et erit in die illa : vocabo servum meum Eliacim, filium Helciae,
  21845 Isaiah	Isa	23	22	21	et induam illum tunica tua, et cingulo tuo confortabo eum, et potestatem tuam dabo in manu ejus ; et erit quasi pater habitantibus Jerusalem et domui Juda.
  21846 Isaiah	Isa	23	22	22	Et dabo clavem domus David super humerum ejus ; et aperiet, et non erit qui claudat ; et claudet, et non erit qui aperiat.
  21847 Isaiah	Isa	23	22	23	Et figam illum paxillum in loco fideli, et erit in solium gloriae domui patris ejus.
  21848 Isaiah	Isa	23	22	24	Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus ; vasorum diversa genera, omne vas parvulum, a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum.
  21849 Isaiah	Isa	23	22	25	In die illa, dicit Dominus exercituum, auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli, et frangetur, et cadet, et peribit quod pependerat in eo, quia Dominus locutus est.]
  21850 Isaiah	Isa	23	23	1	Onus Tyri. [Ululate, naves maris, quia vastata est domus unde venire consueverant : de terra Cethim revelatum est eis.
  21851 Isaiah	Isa	23	23	2	Tacete, qui habitatis in insula ; negotiatores Sidonis, transfretantes mare, repleverunt te.
  21852 Isaiah	Isa	23	23	3	In aquis multis semen Nili ; messis fluminis fruges ejus : et facta est negotiatio gentium.
  21853 Isaiah	Isa	23	23	4	Erubesce, Sidon ; ait enim mare, fortitudo maris, dicens : Non parturivi, et non peperi, et non enutrivi juvenes, nec ad incrementum perduxi virgines.
  21854 Isaiah	Isa	23	23	5	Cum auditum fuerit in Aegypto, dolebunt cum audierint de Tiro.
  21855 Isaiah	Isa	23	23	6	Transite maria, ululate, qui habitatis in insula !
  21856 Isaiah	Isa	23	23	7	Numquid non vestra haec est, quae gloriabatur a diebus pristinis in antiquitate sua ? Ducent eam pedes sui longe ad peregrinandum.
  21857 Isaiah	Isa	23	23	8	Quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam, cujus negotiatores principes, institores ejus inclyti terrae ?
  21858 Isaiah	Isa	23	23	9	Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriae, et ad ignominiam deduceret universos inclytos terrae.
  21859 Isaiah	Isa	23	23	10	Transi terram tuam quasi flumen, filia maris ! non est cingulum ultra tibi.
  21860 Isaiah	Isa	23	23	11	Manum suam extendit super mare ; conturbavit regna. Dominus mandavit adversus Chanaan, ut contereret fortes ejus ;
  21861 Isaiah	Isa	23	23	12	et dixit : Non adjicies ultra ut glorieris, calumniam sustinens virgo filia Sidonis : in Cethim consurgens transfreta : ibi quoque non erit requies tibi.
  21862 Isaiah	Isa	23	23	13	Ecce terra Chaldaeorum, talis populus non fuit : Assur fundavit eam ; in captivitatem traduxerunt robustos ejus, suffoderunt domos ejus, posuerunt eam in ruinam.
  21863 Isaiah	Isa	23	23	14	Ululate, naves maris, quia devastata est fortitudo vestra.]
  21864 Isaiah	Isa	23	23	15	Et erit in die illa : in oblivione eris, o Tyre ! septuaginta annis, sicut dies regis unius ; post septuaginta autem annos erit Tyro quasi canticum meretricis :
  21865 Isaiah	Isa	23	23	16	[Sume citharam, circui civitatem, meretrix oblivioni tradita : bene cane, frequenta canticum, ut memoria tui sit.
  21866 Isaiah	Isa	23	23	17	Et erit post septuaginta annos : visitabit Dominus Tyrum, et reducet eam ad mercedes suas, et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciem terrae ;
  21867 Isaiah	Isa	23	23	18	et erunt negotiationes ejus et mercedes ejus sanctificatae Domino : non condentur neque reponentur, quia his qui habitaverint coram Domino erit negotiatio ejus, ut manducent in saturitatem, et vestiantur usque ad vetustatem.]
  21868 Isaiah	Isa	23	24	1	[Ecce Dominus dissipabit terram : et nudabit eam, et affliget faciem ejus, et disperget habitatores ejus.
  21869 Isaiah	Isa	23	24	2	Et erit sicut populus, sic sacerdos ; et sicut servus, sic dominus ejus ; sicut ancilla, sic domina ejus ; sicut emens, sic ille qui vendit ; sicut foenerator, sic is qui mutuum accipit ; sicut qui repetit, sic qui debet.
  21870 Isaiah	Isa	23	24	3	Dissipatione dissipabitur terra, et direptione praedabitur ; Dominus enim locutus est verbum hoc.
  21871 Isaiah	Isa	23	24	4	Luxit, et defluxit terra, et infirmata est ; defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terrae.
  21872 Isaiah	Isa	23	24	5	Et terra infecta est ab habitatoribus suis, quia transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt foedus sempiternum.
  21873 Isaiah	Isa	23	24	6	Propter hoc maledictio vorabit terram, et peccabunt habitatores ejus ; ideoque insanient cultores ejus, et relinquentur homines pauci.
  21874 Isaiah	Isa	23	24	7	Luxit vindemia, infirmata est vitis, ingemuerunt omnes qui laetabantur corde ;
  21875 Isaiah	Isa	23	24	8	cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus laetantium, conticuit dulcedo citharae.
  21876 Isaiah	Isa	23	24	9	Cum cantico non bibent vinum ; amara erit potio bibentibus illam.
  21877 Isaiah	Isa	23	24	10	Attrita est civitas vanitatis, clausa est omnis domus, nullo introëunte.
  21878 Isaiah	Isa	23	24	11	Clamor erit super vino in plateis, deserta est omnia laetitia, translatum est gaudium terrae.
  21879 Isaiah	Isa	23	24	12	Relicta est in urbe solitudo, et calamitas opprimet portas.
  21880 Isaiah	Isa	23	24	13	Quia haec erunt in medio terrae in medio populorum, quomodo si paucae olivae quae remanserunt excutiantur ex olea et racemi, cum fuerit finita vindemia.]
  21881 Isaiah	Isa	23	24	14	[Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt : cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari.
  21882 Isaiah	Isa	23	24	15	Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum ; in insulis maris nomen Domini Dei Israël.
  21883 Isaiah	Isa	23	24	16	A finibus terrae laudes audivimus, gloriam Justi. Et dixi : Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Vae mihi ! praevaricantes praevaricati sunt, et praevaricatione transgressorum praevaricati sunt.
  21884 Isaiah	Isa	23	24	17	Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terrae.
  21885 Isaiah	Isa	23	24	18	Et erit : qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam ; et qui se explicaverit de fovea tenebitur laqueo ; quia cataractae de excelsis apertae sunt et concutientur fundamenta terrae.
  21886 Isaiah	Isa	23	24	19	Confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra ;
  21887 Isaiah	Isa	23	24	20	agitatione agitabitur terra sicut ebrius, et auferetur quasi tabernaculum unius noctis ; et gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adjiciet ut resurgat.
  21888 Isaiah	Isa	23	24	21	Et erit : in die illa visitabit Dominus super militiam caeli in excelso, et super reges terrae qui sunt super terram ;
  21889 Isaiah	Isa	23	24	22	et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere, et post multos dies visitabuntur.
  21890 Isaiah	Isa	23	24	23	Et erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Jerusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus.]
  21891 Isaiah	Isa	23	25	1	[Domine, Deus meus es tu ; exaltabo te, et confitebor nomini tuo : quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas fideles. Amen.
  21892 Isaiah	Isa	23	25	2	Quia posuisti civitatem in tumulum, urbem fortem in ruinam, domum alienorum : ut non sit civitas, et in sempiternum non aedificetur.
  21893 Isaiah	Isa	23	25	3	Super hoc laudabit te populus fortis ; civitas gentium robustarum timebit te :
  21894 Isaiah	Isa	23	25	4	quia factus es fortitudo pauperi, fortitudo egeno in tribulatione sua, spes a turbine, umbraculum ab aestu ; spiritus enim robustorum quasi turbo impellens parietem.
  21895 Isaiah	Isa	23	25	5	Sicut aestus in siti, tumultum alienorum humiliabis ; et quasi calore sub nube torrente, propaginem fortium marcescere facies.
  21896 Isaiah	Isa	23	25	6	Et faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemiae, pinguium medullatorum, vindemiae defaecatae.
  21897 Isaiah	Isa	23	25	7	Et praecipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos, et telam quam orditus est super omnes nationes.
  21898 Isaiah	Isa	23	25	8	Praecipitabit mortem in sempiternum ; et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie, et opprobrium populi sui auferet de universa terra : quia Dominus locutus est.]
  21899 Isaiah	Isa	23	25	9	[Et dicet in die illa : Ecce Deus noster iste ; exspectavimus eum, et salvabit nos ; iste Dominus, sustinuimus eum : exsultabimus, et laetabimur in salutari ejus.
  21900 Isaiah	Isa	23	25	10	Quia requiescet manus Domini in monte isto ; et triturabitur Moab sub eo, sicuti teruntur paleae in plaustro.
  21901 Isaiah	Isa	23	25	11	Et extendet manus suas sub eo sicut extendit natans ad natandum ; et humiliabit gloriam ejus cum allisione manuum ejus.
  21902 Isaiah	Isa	23	25	12	Et munimenta sublimium murorum tuorum concident, et humiliabuntur, et detrahentur in terram usque ad pulverem.]
  21903 Isaiah	Isa	23	26	1	[In die illa cantabitur canticum istud in terra Juda : Urbs fortitudinis nostrae Sion ; salvator ponetur in ea murus et antemurale.
  21904 Isaiah	Isa	23	26	2	Aperite portas, et ingrediatur gens justa, custodiens veritatem.
  21905 Isaiah	Isa	23	26	3	Vetus error abiit : servabis pacem ; pacem, quia in te speravimus.
  21906 Isaiah	Isa	23	26	4	Sperastis in Domino in saeculis aeternis ; in Domino Deo forti in perpetuum.
  21907 Isaiah	Isa	23	26	5	Quia incurvabit habitantes in excelso ; civitatem sublimem humiliabit : humiliabit eam usque ad terram, detrahet eam usque ad pulverem.
  21908 Isaiah	Isa	23	26	6	Conculcabit eam pes, pedes pauperis, gressus egenorum.
  21909 Isaiah	Isa	23	26	7	Semita justi recta est, rectus callis justi ad ambulandum.
  21910 Isaiah	Isa	23	26	8	Et in semita judiciorum tuorum, Domine, sustinuimus te : nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae.
  21911 Isaiah	Isa	23	26	9	Anima mea desideravit te in nocte, sed et spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te. Cum feceris judicia tua in terra, justitiam discent habitatores orbis.
  21912 Isaiah	Isa	23	26	10	Misereamur impio, et non discet justitiam ; in terra sanctorum iniqua gessit, et non videbit gloriam Domini.
  21913 Isaiah	Isa	23	26	11	Domine, exaltetur manus tua, et non videant ; videant, et confundantur zelantes populi ; et ignis hostes tuos devoret.
  21914 Isaiah	Isa	23	26	12	Domine, dabis pacem nobis : omnia enim opera nostra operatus es nobis.
  21915 Isaiah	Isa	23	26	13	Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te ; tantum in te recordemur nominis tui.
  21916 Isaiah	Isa	23	26	14	Morientes non vivant, gigantes non resurgant : propterea visitasti et contrivisti eos, et perdidisti omnem memoriam eorum.
  21917 Isaiah	Isa	23	26	15	Indulsisti genti, Domine, indulsisti genti, numquid glorificatus es ? elongasti omnes terminos terrae.
  21918 Isaiah	Isa	23	26	16	Domine, in angustia requisierunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis.
  21919 Isaiah	Isa	23	26	17	Sicut quae concipit, cum appropinquaverit ad partum, dolens clamat in doloribus suis, sic facti sumus a facie tua, Domine.
  21920 Isaiah	Isa	23	26	18	Concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum. Salutes non fecimus in terra ; ideo non ceciderunt habitatores terrae.
  21921 Isaiah	Isa	23	26	19	Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. Expergiscimini, et laudate, qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus, et terram gigantum detrahes in ruinam.
  21922 Isaiah	Isa	23	26	20	Vade, populus meus, intra in cubicula tua ; claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio.
  21923 Isaiah	Isa	23	26	21	Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum ; et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos.]
  21924 Isaiah	Isa	23	27	1	[In die illa visitabit Dominus in gladio suo duro, et grandi, et forti, super Leviathan, serpentem vectem, et super Leviathan, serpentem tortuosum, et occidet cetum qui in mari est.
  21925 Isaiah	Isa	23	27	2	In die illa vinea meri cantabit ei.
  21926 Isaiah	Isa	23	27	3	Ego Dominus qui servo eam ; repente propinabo ei. Ne forte visitetur contra eam, nocte et die servo eam.
  21927 Isaiah	Isa	23	27	4	Indignatio non est mihi. Quis dabit me spinam et veprem in praelio ? gradiar super eam, succendam eam pariter.
  21928 Isaiah	Isa	23	27	5	An potius tenebit fortitudinem meam ? faciet pacem mihi, pacem faciet mihi.
  21929 Isaiah	Isa	23	27	6	Qui ingrediuntur impetu ad Jacob, florebit et germinabit Israël, et implebunt faciem orbis semine.
  21930 Isaiah	Isa	23	27	7	Numquid juxta plagam percutientis se percussit eum ? aut sicut occidit interfectos ejus, sic occisus est ?
  21931 Isaiah	Isa	23	27	8	In mensura contra mensuram, cum abjecta fuerit, judicabis eam ; meditatus est in spiritu suo duro per diem aestus.
  21932 Isaiah	Isa	23	27	9	Idcirco super hoc dimittetur iniquitas domui Jacob ; et iste omnis fructus : ut auferatur peccatum ejus, cum posuerit omnes lapides altaris sicut lapides cineris allisos : non stabunt luci et delubra.
  21933 Isaiah	Isa	23	27	10	Civitas enim munita desolata erit ; speciosa relinquetur, et dimittetur quasi desertum ; ibi pascetur vitulus, et ibi accubabit, et consumet summitates ejus.
  21934 Isaiah	Isa	23	27	11	In siccitate messes illius conterentur. Mulieres venientes, et docentes eam ; non est enim populus sapiens : propterea non miserebitur ejus qui fecit eum, et qui formavit eum non parcet ei.
  21935 Isaiah	Isa	23	27	12	Et erit : in die illa percutiet Dominus ab alveo fluminis usque ad torrentem Aegypti ; et vos congregabimini unus et unus, filii Israël.
  21936 Isaiah	Isa	23	27	13	Et erit : in die illa clangetur in tuba magna ; et venient qui perditi fuerant de terra Assyriorum, et qui ejecti erant in terra Aegypti, et adorabunt Dominum in monte sancto in Jerusalem.]
  21937 Isaiah	Isa	23	28	1	[Vae coronae superbiae, ebriis Ephraim, et flori decidenti, gloriae exsultationis ejus, qui erant in vertice vallis pinguissimae, errantes a vino.
  21938 Isaiah	Isa	23	28	2	Ecce validus et fortis Dominus sicut impetus grandinis ; turbo confringens, sicut impetus aquarum multarum inundantium et emissarum super terram spatiosam.
  21939 Isaiah	Isa	23	28	3	Pedibus conculcabitur corona superbiae ebriorum Ephraim.
  21940 Isaiah	Isa	23	28	4	Et erit flos decidens gloriae exsultationis ejus, qui est super verticem vallis pinguium, quasi temporaneum ante maturitatem autumni, quod, cum aspexerit videns, statim ut manu tenuerit, devorabit illud.
  21941 Isaiah	Isa	23	28	5	In die illa erit Dominus exercituum corona gloriae, et sertum exsultationis residuo populi sui ;
  21942 Isaiah	Isa	23	28	6	et spiritus judicii sedenti super judicium, et fortitudo revertentibus de bello ad portam.]
  21943 Isaiah	Isa	23	28	7	[Verum hi quoque prae vino nescierunt, et prae ebrietate erraverunt ; sacerdos et propheta nescierunt prae ebrietate ; absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt judicium.
  21944 Isaiah	Isa	23	28	8	Omnes enim mensae repletae sunt vomitu sordiumque, ita ut non esset ultra locus.
  21945 Isaiah	Isa	23	28	9	Quem docebit scientiam ? et quem intelligere faciet auditum ? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus.
  21946 Isaiah	Isa	23	28	10	Quia manda, remanda ; manda, remanda ; exspecta, reexspecta ; exspecta, reexspecta ; modicum ibi, modicum ibi.
  21947 Isaiah	Isa	23	28	11	In loquela enim labii, et lingua altera loquetur ad populum istum.
  21948 Isaiah	Isa	23	28	12	Cui dixit : Haec est requies mea, reficite lassum ; et hoc est meum refrigerium : et noluerunt audire.
  21949 Isaiah	Isa	23	28	13	Et erit eis verbum Domini : Manda, remanda ; manda, remanda ; exspecta, reexspecta ; exspecta, reexspecta ; modicum ibi, modicum ibi ; ut vadant, et cadant retrorsum, et conterantur, et illaqueentur, et capiantur.
  21950 Isaiah	Isa	23	28	14	Propter hoc audite verbum Domini, viri illusores, qui dominamini super populum meum, qui est in Jerusalem.
  21951 Isaiah	Isa	23	28	15	Dixistis enim : Percussimus foedus cum morte, et cum inferno fecimus pactum : flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus.
  21952 Isaiah	Isa	23	28	16	Idcirco haec dicit Dominus Deus : Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, in fundamento fundatum ; qui crediderit, non festinet.
  21953 Isaiah	Isa	23	28	17	Et ponam in pondere judicium, et justitiam in mensura ; et subvertet grando spem mendacii, et protectionem aquae inundabunt.
  21954 Isaiah	Isa	23	28	18	Et delebitur foedus vestrum cum morte, et pactum vestrum cum inferno non stabit : flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem.
  21955 Isaiah	Isa	23	28	19	Quandocumque pertransierit, tollet vos, quoniam in mane diluculo pertransibit in die et in nocte ; et tantummodo sola vexatio intellectum dabit auditui.
  21956 Isaiah	Isa	23	28	20	Coangustatum est enim stratum, ita ut alter decidat ; et pallium breve utrumque operire non potest.
  21957 Isaiah	Isa	23	28	21	Sicut enim in monte divisionum stabit Dominus ; sicut in valle quae est in Gabaon irascetur, ut faciat opus suum, alienum opus ejus : ut operetur opus suum, peregrinum est opus ejus ab eo.
  21958 Isaiah	Isa	23	28	22	Et nunc nolite illudere, ne forte constringantur vincula vestra ; consummationem enim et abbreviationem audivi a Domino Deo exercituum, super universam terram.]
  21959 Isaiah	Isa	23	28	23	[Auribus percipite, et audite vocem meam : attendite, et audite eloquium meum.
  21960 Isaiah	Isa	23	28	24	Numquid tota die arabit arans ut serat ? proscindet et sarriet humum suam ?
  21961 Isaiah	Isa	23	28	25	Nonne cum adaequaverit faciem ejus, seret gith et cyminum sparget ? et ponet triticum per ordinem, et hordeum, et milium, et viciam in finibus suis ?
  21962 Isaiah	Isa	23	28	26	Et erudiet illum in judicio ; Deus suus docebit illum.
  21963 Isaiah	Isa	23	28	27	Non enim in serris triturabitur gith, nec rota plaustri super cyminum circuibit ; sed in virga excutietur gith, et cyminum in baculo.
  21964 Isaiah	Isa	23	28	28	Panis autem comminuetur ; verum non in perpetuum triturans triturabit illum, neque vexabit eum rota plaustri, neque ungulis suis comminuet eum.
  21965 Isaiah	Isa	23	28	29	Et hoc a Domino Deo exercituum exivit, ut mirabile faceret consilium, et magnificaret justitiam.]
  21966 Isaiah	Isa	23	29	1	[Vae Ariel, Ariel civitas, quam expugnavit David ! additus est annus ad annum : solemnitates evolutae sunt.
  21967 Isaiah	Isa	23	29	2	Et circumvallabo Ariel, et erit tristis et moerens, et erit mihi quasi Ariel.
  21968 Isaiah	Isa	23	29	3	Et circumdabo quasi sphaeram in circuitu tuo, et jaciam contra te aggerem, et munimenta ponam in obsidionem tuam.
  21969 Isaiah	Isa	23	29	4	Humiliaberis, de terra loqueris, et de humo audietur eloquium tuum ; et erit quasi pythonis de terra vox tua, et de humo eloquium tuum mussitabit.
  21970 Isaiah	Isa	23	29	5	Et erit sicut pulvis tenuis multitudo ventilantium te, et sicut favilla pertransiens multitudo eorum qui contra te praevaluerunt ;
  21971 Isaiah	Isa	23	29	6	eritque repente confestim. A Domino exercituum visitabitur in tonitruo, et commotione terrae, et voce magna turbinis et tempestatis, et flammae ignis devorantis.
  21972 Isaiah	Isa	23	29	7	Et erit sicut somnium visionis nocturnae multitudo omnium gentium quae dimicaverunt contra Ariel, et omnes qui militaverunt, et obsederunt, et praevaluerunt adversus eam.
  21973 Isaiah	Isa	23	29	8	Et sicut somniat esuriens, et comedit, cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima ejus ; et sicut somniat sitiens et bibit, et postquam fuerit expergefactus, lassus adhuc sitit, et anima ejus vacua est : sic erit multitudo omnium gentium quae dimicaverunt contra montem Sion.
  21974 Isaiah	Isa	23	29	9	Obstupescite et admiramini ; fluctuate et vacillate ; inebriamini, et non a vino ; movemini, et non ab ebrietate.
  21975 Isaiah	Isa	23	29	10	Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis ; claudet oculos vestros : prophetas et principes vestros, qui vident visiones, operiet.
  21976 Isaiah	Isa	23	29	11	Et erit vobis visio omnium sicut verba libri signati, quem cum dederint scienti litteras, dicent : Lege istum : et respondebit : Non possum, signatus est enim.
  21977 Isaiah	Isa	23	29	12	Et dabitur liber nescienti litteras, diceturque ei : Lege ; et respondebit : Nescio litteras.
  21978 Isaiah	Isa	23	29	13	Et dixit Dominus : Eo quod appropinquat populus iste ore suo, et labiis suis glorificat me, cor autem ejus longe est a me, et timuerunt me mandato hominum et doctrinis,
  21979 Isaiah	Isa	23	29	14	ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo ; peribit enim sapientia a sapientibus ejus, et intellectus prudentium ejus abscondetur.
  21980 Isaiah	Isa	23	29	15	Vae qui profundi estis corde, ut a Domino abscondatis consilium ; quorum sunt in tenebris opera, et dicunt : Quis videt nos ? et quis novit nos ?
  21981 Isaiah	Isa	23	29	16	Perversa est haec vestra cogitatio ; quasi si lutum contra figulum cogitet, et dicat opus factori suo : Non fecisti me ; et figmentum dicat fictori suo : Non intelligis.
  21982 Isaiah	Isa	23	29	17	Nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus in carmel, et carmel in saltum reputabitur ?
  21983 Isaiah	Isa	23	29	18	Et audient in die illa surdi verba libri, et de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt.
  21984 Isaiah	Isa	23	29	19	Et addent mites in Domino laetitiam, et pauperes homines in Sancto Israël exsultabunt ;
  21985 Isaiah	Isa	23	29	20	quoniam defecit qui praevalebat, consummatus est illusor, et succisi sunt omnes qui vigilabant super iniquitatem,
  21986 Isaiah	Isa	23	29	21	qui peccare faciebant homines in verbo, et arguentem in porta supplantabant, et declinaverunt frustra a justo.
  21987 Isaiah	Isa	23	29	22	Propter hoc, haec dicit Dominus ad domum Jacob, qui redemit Abraham : Non modo confundetur Jacob, nec modo vultus ejus erubescet ;
  21988 Isaiah	Isa	23	29	23	sed cum viderit filios suos, opera manuum mearum in medio sui sanctificantes nomen meum, et sanctificabunt Sanctum Jacob, et Deum Israël praedicabunt ;
  21989 Isaiah	Isa	23	29	24	et scient errantes spiritu intellectum, et mussitatores discent legem.]
  21990 Isaiah	Isa	23	30	1	[Vae filii desertores, dicit Dominus, ut faceretis consilium, et non ex me, et ordiremini telam, et non per spiritum meum, ut adderetis peccatum super peccatum ;
  21991 Isaiah	Isa	23	30	2	qui ambulatis ut descendatis in Aegyptum, et os meum non interrogastis, sperantes auxilium in fortitudine Pharaonis, et habentes fiduciam in umbra Aegypti !
  21992 Isaiah	Isa	23	30	3	Et erit vobis fortitudo Pharaonis in confusionem, et fiducia umbrae Aegypti in ignominiam.
  21993 Isaiah	Isa	23	30	4	Erant enim in Tani principes tui, et nuntii tui usque ad Hanes pervenerunt.
  21994 Isaiah	Isa	23	30	5	Omnes confusi sunt super populo qui eis prodesse non potuit : non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem, sed in confusionem et in opprobrium.]
  21995 Isaiah	Isa	23	30	6	Onus jumentorum austri. [In terra tribulationis et angustiae leaena, et leo ex eis, vipera et regulus volans ; portantes super humeros jumentorum divitias suas, et super gibbum camelorum thesauros suos, ad populum qui eis prodesse non poterit.
  21996 Isaiah	Isa	23	30	7	Aegyptus enim frustra et vane auxiliabitur. Ideo clamavi super hoc : Superbia tantum est, quiesce.
  21997 Isaiah	Isa	23	30	8	Nunc ergo ingressus, scribe ei super buxum, et in libro diligenter exara illud, et erit in die novissimo in testimonium usque in aeternum.
  21998 Isaiah	Isa	23	30	9	Populus enim ad iracundiam provocans est : et filii mendaces, filii nolentes audire legem Dei ;
  21999 Isaiah	Isa	23	30	10	qui dicunt videntibus : Nolite videre, et aspicientibus : Nolite aspicere nobis ea quae recta sunt ; loquimini nobis placentia : videte nobis errores.
  22000 Isaiah	Isa	23	30	11	Auferte a me viam ; declinate a me semitam ; cesset a facie nostra Sanctus Israël.
  22001 Isaiah	Isa	23	30	12	Propterea haec dicit Sanctus Israël : Pro eo quod reprobastis verbum hoc, et sperastis in calumnia et in tumultu, et innixi estis super eo ;
  22002 Isaiah	Isa	23	30	13	propterea erit vobis iniquitas haec sicut interruptio cadens, et requisita in muro excelso, quoniam subito, dum non speratur, veniet contritio ejus.
  22003 Isaiah	Isa	23	30	14	Et comminuetur sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida, et non invenietur de fragmentis ejus testa in qua portetur igniculus de incendio, aut hauriatur parum aquae de fovea.
  22004 Isaiah	Isa	23	30	15	Quia haec dicit Dominus Deus, Sanctus Israël : Si revertamini et quiescatis, salvi eritis ; in silentio et in spe erit fortitudo vestra. Et noluistis,
  22005 Isaiah	Isa	23	30	16	et dixistis : Nequaquam, sed ad equos fugiemus : ideo fugietis ; et : Super veloces ascendemus : ideo velociores erunt qui persequentur vos.
  22006 Isaiah	Isa	23	30	17	Mille homines a facie terroris unius ; et a facie terroris quinque fugietis, donec relinquamini quasi malus navis in vertice montis, et quasi signum super collem.
  22007 Isaiah	Isa	23	30	18	Propterea exspectat Dominus ut misereatur vestri ; et ideo exaltabitur parcens vobis, quia Deus judicii Dominus : beati omnes qui exspectant eum !
  22008 Isaiah	Isa	23	30	19	Populus enim Sion habitabit in Jerusalem : plorans nequaquam plorabis : miserans miserebitur tui, ad vocem clamoris tui : statim ut audierit, respondebit tibi.
  22009 Isaiah	Isa	23	30	20	Et dabit vobis Dominus panem arctum, et aquam brevem ; et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum ; et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum.
  22010 Isaiah	Isa	23	30	21	Et aures tuae audient verbum post tergum monentis : Haec est via ; ambulate in ea, et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram.
  22011 Isaiah	Isa	23	30	22	Et contaminabis laminas sculptilium argenti tui, et vestimentum conflatilis auri tui, et disperges ea sicut immunditiam menstruatae. Egredere, dices ei.
  22012 Isaiah	Isa	23	30	23	Et dabitur pluvia semini tuo, ubicumque seminaveris in terra, et panis frugum terrae erit uberrimus et pinguis ; pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose,
  22013 Isaiah	Isa	23	30	24	et tauri tui, et pulli asinorum, qui operantur terram, commistum migma comedent sicut in area ventilatum est.
  22014 Isaiah	Isa	23	30	25	Et erunt super omnem montem excelsum, et super omnem collem elevatum, rivi currentium aquarum, in die interfectionis multorum, cum ceciderint turres :
  22015 Isaiah	Isa	23	30	26	et erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septempliciter sicut lux septem dierum, in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui, et percussuram plagae ejus sanaverit.
  22016 Isaiah	Isa	23	30	27	Ecce nomen Domini venit de longinquo, ardens furor ejus, et gravis ad portandum ; labia ejus repleta sunt indignatione, et lingua ejus quasi ignis devorans.
  22017 Isaiah	Isa	23	30	28	Spiritus ejus velut torrens inundans usque ad medium colli, ad perdendas gentes in nihilum, et frenum erroris quod erat in maxillis populorum.
  22018 Isaiah	Isa	23	30	29	Canticum erit vobis sicut nox sanctificatae solemnitatis, et laetitia cordis sicut qui pergit cum tibia, ut intret in montem Domini ad Fortem Israël.
  22019 Isaiah	Isa	23	30	30	Et auditam faciet Dominus gloriam vocis suae, et terrorem brachii sui ostendet in comminatione furoris, et flamma ignis devorantis : allidet in turbine, et in lapide grandinis.
  22020 Isaiah	Isa	23	30	31	A voce enim Domini pavebit Assur virga percussus.
  22021 Isaiah	Isa	23	30	32	Et erit transitus virgae fundatus, quam requiescere faciet Dominus super eum in tympanis et citharis ; et in bellis praecipuis expugnabit eos.
  22022 Isaiah	Isa	23	30	33	Praeparata est enim ab heri Topheth, a rege praeparata, profunda, et dilatata. Nutrimenta ejus, ignis et ligna multa ; flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam.]
  22023 Isaiah	Isa	23	31	1	[Vae qui descendunt in Aegyptum ad auxilium, in equis sperantes, et habentes fiduciam super quadrigis, quia multae sunt ; et super equitibus, quia praevalidi nimis ; et non sunt confisi super Sanctum Israël, et Dominum non requisierunt !
  22024 Isaiah	Isa	23	31	2	Ipse autem sapiens adduxit malum, et verba sua non abstulit ; et consurget contra domum pessimorum, et contra auxilium operantium iniquitatem.
  22025 Isaiah	Isa	23	31	3	Aegyptus homo, et non deus ; et equi eorum caro, et non spiritus ; et Dominus inclinabit manum suam, et corruet auxiliator, et cadet cui praestatur auxilium, simulque omnes consumentur.
  22026 Isaiah	Isa	23	31	4	Quia haec dicit Dominus ad me : Quomodo si rugiat leo et catulus leonis super praedam suam ; et cum occurrerit ei multitudo pastorum, a voce eorum non formidabit, et a multitudine eorum non pavebit : sic descendet Dominus exercituum ut praelietur super montem Sion et super collem ejus.
  22027 Isaiah	Isa	23	31	5	Sicut aves volantes, sic proteget Dominus exercituum Jerusalem, protegens et liberans, transiens et salvans.
  22028 Isaiah	Isa	23	31	6	Convertimini, sicut in profundum recesseratis, filii Israël.
  22029 Isaiah	Isa	23	31	7	In die enim illa abjiciet vir idola argenti sui, et idola auri sui, quae fecerunt vobis manus vestrae in peccatum.
  22030 Isaiah	Isa	23	31	8	Et cadet Assur in gladio non viri, et gladius non hominis vorabit eum : et fugiet non a facie gladii, et juvenes ejus vectigales erunt.
  22031 Isaiah	Isa	23	31	9	Et fortitudo ejus a terrore transibit, et pavebunt fugientes principes ejus, dixit Dominus : cujus ignis est in Sion et caminus ejus in Jerusalem.]
  22032 Isaiah	Isa	23	32	1	[Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio praeerunt.
  22033 Isaiah	Isa	23	32	2	Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate ; sicut rivi aquarum in siti, et umbra petrae prominentis in terra deserta.
  22034 Isaiah	Isa	23	32	3	Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt.
  22035 Isaiah	Isa	23	32	4	Et cor stultorum intelliget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane.
  22036 Isaiah	Isa	23	32	5	Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps, neque fraudulentus appellabitur major ;
  22037 Isaiah	Isa	23	32	6	stultus enim fatua loquetur, et cor ejus faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad Dominum fraudulenter, et vacuam faciat animam esurientis, et potum sitienti auferat.
  22038 Isaiah	Isa	23	32	7	Fraudulenti vasa pessima sunt ; ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii, cum loqueretur pauper judicium.
  22039 Isaiah	Isa	23	32	8	Princeps vero ea quae digna sunt principe cogitabit, et ipse super duces stabit.]
  22040 Isaiah	Isa	23	32	9	[Mulieres opulentae, surgite, et audite vocem meam ; filiae confidentes, percipite auribus eloquium meum.
  22041 Isaiah	Isa	23	32	10	Post dies enim et annum, vos conturbabimini confidentes ; consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet.
  22042 Isaiah	Isa	23	32	11	Obstupescite, opulentae ; conturbamini, confidentes : exuite vos et confundimini ; accingite lumbos vestros.
  22043 Isaiah	Isa	23	32	12	Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili.
  22044 Isaiah	Isa	23	32	13	Super humum populi mei spinae et vepres ascendent : quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis !
  22045 Isaiah	Isa	23	32	14	Domus enim dimissa est, multitudo urbis relicta est, tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum ; gaudium onagrorum, pascua gregum.
  22046 Isaiah	Isa	23	32	15	Donec effundatur super nos spiritus de excelso, et erit desertum in carmel, et carmel in saltum reputabitur.
  22047 Isaiah	Isa	23	32	16	Et habitabit in solitudine judicium, et justitia in carmel sedebit.
  22048 Isaiah	Isa	23	32	17	Et erit opus justitiae pax, et cultus justitiae silentium, et securitas usque in sempiternum.
  22049 Isaiah	Isa	23	32	18	Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciae, et in requie opulenta.
  22050 Isaiah	Isa	23	32	19	Grando autem in descensione saltus, et humilitate humiliabitur civitas.
  22051 Isaiah	Isa	23	32	20	Beati qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini.]
  22052 Isaiah	Isa	23	33	1	[Vae qui praedaris ! nonne et ipse praedaberis ? et qui spernis, nonne et ipse sperneris ? Cum consummaveris depraedationem, depraedaberis ; cum fatigatus desieris contemnere, contemneris.
  22053 Isaiah	Isa	23	33	2	Domine, miserere nostri, te enim exspectavimus ; esto brachium nostrum in mane, et salus nostra in tempore tribulationis.
  22054 Isaiah	Isa	23	33	3	A voce angeli fugerunt populi, et ab exaltatione tua dispersae sunt gentes.
  22055 Isaiah	Isa	23	33	4	Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus, velut cum fossae plenae fuerint de eo.
  22056 Isaiah	Isa	23	33	5	Magnificatus est Dominus, quoniam habitavit in excelso ; implevit Sion judicio et justitia.
  22057 Isaiah	Isa	23	33	6	Et erit fides in temporibus tuis : divitiae salutis sapientia et scientia ; timor Domini ipse est thesaurus ejus.
  22058 Isaiah	Isa	23	33	7	Ecce videntes clamabunt foris ; angeli pacis amare flebunt.
  22059 Isaiah	Isa	23	33	8	Dissipatae sunt viae, cessavit transiens per semitam : irritum factum est pactum, projecit civitates, non reputavit homines.
  22060 Isaiah	Isa	23	33	9	Luxit et elanguit terra ; confusus est Libanus, et obsorduit : et factus est Saron sicut desertum, et concussa est Basan, et Carmelus.
  22061 Isaiah	Isa	23	33	10	Nunc consurgam, dicit Dominus ; nunc exaltabor, nunc sublevabor.
  22062 Isaiah	Isa	23	33	11	Concipietis ardorem, parietis stipulam ; spiritus vester ut ignis vorabit vos.
  22063 Isaiah	Isa	23	33	12	Et erunt populi quasi de incendio cinis ; spinae congregatae igni comburentur.
  22064 Isaiah	Isa	23	33	13	Audite, qui longe estis, quae fecerim ; et cognoscite, vicini, fortitudinem meam.
  22065 Isaiah	Isa	23	33	14	Conterriti sunt in Sion peccatores ; possedit tremor hypocritas. Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante ? quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis ?
  22066 Isaiah	Isa	23	33	15	Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem, qui projicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere, qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, et claudit oculos suos ne videat malum.
  22067 Isaiah	Isa	23	33	16	Iste in excelsis habitabit ; munimenta saxorum sublimitas ejus : panis ei datus est, aquae ejus fideles sunt.
  22068 Isaiah	Isa	23	33	17	Regem in decore suo videbunt oculi ejus, cernent terram de longe.
  22069 Isaiah	Isa	23	33	18	Cor tuum meditabitur timorem : ubi est litteratus ? ubi legis verba ponderans ? ubi doctor parvulorum ?
  22070 Isaiah	Isa	23	33	19	Populum impudentem non videbis, populum alti sermonis, ita ut non possis intelligere disertitudinem linguae ejus, in quo nulla est sapientia.
  22071 Isaiah	Isa	23	33	20	Respice, Sion, civitatem solemnitatis nostrae : oculi tui videbunt Jerusalem, habitationem opulentam, tabernaculum quod nequaquam transferri poterit ; nec auferentur clavi ejus in sempiternum, et omnes funiculi ejus non rumpentur :
  22072 Isaiah	Isa	23	33	21	quia solummodo ibi magnificus est Dominus noster : locus fluviorum rivi latissimi et patentes : non transibit per eum navis remigum, neque trieris magna transgredietur eum.
  22073 Isaiah	Isa	23	33	22	Dominus enim judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse salvabit nos.
  22074 Isaiah	Isa	23	33	23	Laxati sunt funiculi tui, et non praevalebunt ; sic erit malus tuus ut dilatare signum non queas. Tunc dividentur spolia praedarum multarum ; claudi diripient rapinam.
  22075 Isaiah	Isa	23	33	24	Nec dicet vicinus : Elangui ; populus qui habitat in ea, auferetur ab eo iniquitas.]
  22076 Isaiah	Isa	23	34	1	[Accedite, gentes, et audite ; et populi, attendite : audiat terra, et plenitudo ejus ; orbis, et omne germen ejus.
  22077 Isaiah	Isa	23	34	2	Quia indignatio Domini super omnes gentes, et furor super universam militiam eorum : interfecit eos, et dedit eos in occisionem.
  22078 Isaiah	Isa	23	34	3	Interfecti eorum projicientur, et de cadaveribus eorum ascendet foetor ; tabescent montes a sanguine eorum.
  22079 Isaiah	Isa	23	34	4	Et tabescet omnis militia caelorum, et complicabuntur sicut liber caeli : et omnis militia eorum defluet, sicut defluit folium de vinea et de ficu.
  22080 Isaiah	Isa	23	34	5	Quoniam inebriatus est in caelo gladius meus ; ecce super Idumaeam descendet, et super populum interfectionis meae, ad judicium.
  22081 Isaiah	Isa	23	34	6	Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, de sanguine agnorum et hircorum, de sanguine medullatorum arietum : victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom.
  22082 Isaiah	Isa	23	34	7	Et descendent unicornes cum eis, et tauri cum potentibus ; inebriabitur terra eorum sanguine, et humus eorum adipe pinguium.
  22083 Isaiah	Isa	23	34	8	Quia dies ultionis Domini, annus retributionum judicii Sion.
  22084 Isaiah	Isa	23	34	9	Et convertentur torrentes ejus in picem, et humus ejus in sulphur ; et erit terra ejus in picem ardentem.
  22085 Isaiah	Isa	23	34	10	Nocte et die non extinguetur, in sempiternum ascendet fumus ejus, a generatione in generationem desolabitur, in saecula saeculorum non erit transiens per eam.
  22086 Isaiah	Isa	23	34	11	Et possidebunt illam onocrotalus et ericius ; ibis et corvus habitabunt in ea : et extendetur super eam mensura, ut redigatur ad nihilum, et perpendiculum in desolationem.
  22087 Isaiah	Isa	23	34	12	Nobiles ejus non erunt ibi ; regem potius invocabunt, et omnes principes ejus erunt in nihilum.
  22088 Isaiah	Isa	23	34	13	Et orientur in domibus ejus spinae et urticae, et paliurus in munitionibus ejus ; et erit cubile draconum, et pascua struthionum.
  22089 Isaiah	Isa	23	34	14	Et occurrent daemonia onocentauris, et pilosus clamabit alter ad alterum ; ibi cubavit lamia, et invenit sibi requiem.
  22090 Isaiah	Isa	23	34	15	Ibi habuit foveam ericius, et enutrivit catulos, et circumfodit, et fovit in umbra ejus ; illuc congregati sunt milvi, alter ad alterum.
  22091 Isaiah	Isa	23	34	16	Requirite diligenter in libro Domini, et legite : Unum ex eis non defuit, alter alterum non quaesivit ; quia quod ex ore meo procedit, ille mandavit, et spiritus ejus ipse congregavit ea.
  22092 Isaiah	Isa	23	34	17	Et ipse misit eis sortem, et manus ejus divisit eam illis in mensuram : usque in aeternum possidebunt eam ; in generationem et generationem habitabunt in ea.]
  22093 Isaiah	Isa	23	35	1	[Laetabitur deserta et invia, et exsultabit solitudo, et florebit quasi lilium.
  22094 Isaiah	Isa	23	35	2	Germinans germinabit, et exsultabit laetabunda et laudans : gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron ; ipsi videbunt gloriam Domini, et decorem Dei nostri.
  22095 Isaiah	Isa	23	35	3	Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate.
  22096 Isaiah	Isa	23	35	4	Dicite pusillanimis : Confortamini, et nolite timere : ecce Deus vester ultionem adducet retributionis ; Deus ipse veniet, et salvabit vos.
  22097 Isaiah	Isa	23	35	5	Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum patebunt ;
  22098 Isaiah	Isa	23	35	6	tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum : quia scissae sunt in deserto aquae, et torrentes in solitudine ;
  22099 Isaiah	Isa	23	35	7	et quae erat arida, erit in stagnum, et sitiens in fontes aquarum. In cubilibus, in quibus prius dracones habitabant, orietur viror calami et junci.
  22100 Isaiah	Isa	23	35	8	Et erit ibi semita et via, et via sancta vocabitur : non transibit per eam pollutus, et haec erit vobis directa via, ita ut stulti non errent per eam.
  22101 Isaiah	Isa	23	35	9	Non erit ibi leo, et mala bestia non ascendet per eam, nec invenietur ibi ; et ambulabunt qui liberati fuerint.
  22102 Isaiah	Isa	23	35	10	Et redempti a Domino convertentur, et venient in Sion cum laude, et laetitia sempiterna super caput eorum : gaudium et laetitiam obtinebunt, et fugiet dolor et gemitus.]
  22103 Isaiah	Isa	23	36	1	Et factum est in quartodecimo anno regis Ezechiae, ascendit Sennacherib, rex Assyriorum, super omnes civitates Juda munitas, et cepit eas.
  22104 Isaiah	Isa	23	36	2	Et misit rex Assyriorum Rabsacen de Lachis in Jerusalem, ad regem Ezechiam in manu gravi : et stetit in aquaeductu piscinae superioris in via Agri fullonis.
  22105 Isaiah	Isa	23	36	3	Et egressus est ad eum Eliacim, filius Helciae, qui erat super domum, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph, a commentariis.
  22106 Isaiah	Isa	23	36	4	Et dixit ad eos Rabsaces : Dicite Ezechiae : Haec dicit rex magnus, rex Assyriorum : Quae est ista fiducia qua confidis ?
  22107 Isaiah	Isa	23	36	5	aut quo consilio vel fortitudine rebellare disponis ? super quem habes fiduciam, quia recessisti a me ?
  22108 Isaiah	Isa	23	36	6	Ecce confidis super baculum arundineum confractum istum, super Aegyptum ; cui si innixus fuerit homo, intrabit in manum ejus, et perforabit eam : sic Pharao, rex Aegypti, omnibus qui confidunt in eo.
  22109 Isaiah	Isa	23	36	7	Quod si responderis mihi : In Domino Deo nostro confidimus ; nonne ipse est cujus abstulit Ezechias excelsa et altaria, et dixit Judae et Jerusalem : Coram altari isto adorabitis ?
  22110 Isaiah	Isa	23	36	8	Et nunc trade te domino meo, regi Assyriorum, et dabo tibi duo millia equorum, nec poteris ex te praebere ascensores eorum :
  22111 Isaiah	Isa	23	36	9	et quomodo sustinebis faciem judicis unius loci ex servis domini mei minoribus ? Quod si confidis in Aegypto, in quadrigis et in equitibus,
  22112 Isaiah	Isa	23	36	10	et nunc numquid sine Domino ascendi ad terram istam, ut disperderem eam ? Dominus dixit ad me : Ascende super terram istam, et disperde eam.
  22113 Isaiah	Isa	23	36	11	Et dixit Eliacim, et Sobna, et Joahe, ad Rabsacen : Loquere ad servos tuos syra lingua ; intelligimus enim ; ne loquaris ad nos judaice in auribus populi qui est super murum.
  22114 Isaiah	Isa	23	36	12	Et dixit ad eos Rabsaces : Numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus, ut loquerer omnia verba ista ? et non potius ad viros qui sedent in muro, ut comedant stercora sua, et bibant urinam pedum suorum vobiscum ?
  22115 Isaiah	Isa	23	36	13	Et stetit Rabsaces, et clamavit voce magna judaice, et dixit : Audite verba regis magni, regis Assyriorum !
  22116 Isaiah	Isa	23	36	14	Haec dicit rex : Non seducat vos Ezechias, quia non poterit eruere vos.
  22117 Isaiah	Isa	23	36	15	Et non vobis tribuat fiduciam Ezechias super Domino, dicens : Eruens liberabit nos Dominus : non dabitur civitas ista in manu regis Assyriorum.
  22118 Isaiah	Isa	23	36	16	Nolite audire Ezechiam ; haec enim dicit rex Assyriorum : Facite mecum benedictionem, et egredimini ad me, et comedite unusquisque vineam suam, et unusquisque ficum suam, et bibite unusquisque aquam cisternae suae,
  22119 Isaiah	Isa	23	36	17	donec veniam, et tollam vos ad terram quae est ut terra vestra, terram frumenti et vini, terram panum et vinearum.
  22120 Isaiah	Isa	23	36	18	Nec conturbet vos Ezechias, dicens : Dominus liberabit nos. Numquid liberaverunt dii gentium unusquisque terram suam de manu regis Assyriorum ?
  22121 Isaiah	Isa	23	36	19	Ubi est deus Emath et Arphad ? ubi est deus Sepharvaim ? numquid liberaverunt Samariam de manu mea ?
  22122 Isaiah	Isa	23	36	20	Quis est ex omnibus diis terrarum istarum qui eruerit terram suam de manu mea, ut eruat Dominus Jerusalem de manu mea ?
  22123 Isaiah	Isa	23	36	21	Et siluerunt, et non responderunt ei verbum. Mandaverat enim rex, dicens : Ne respondeatis ei.
  22124 Isaiah	Isa	23	36	22	Et ingressus est Eliacim, filius Helciae, qui erat super domum, et Sobna scriba, et Joahe filius Asaph, a commentariis, ad Ezechiam, scissis vestibus, et nuntiaverunt ei verba Rabsacis.
  22125 Isaiah	Isa	23	37	1	Et factum est, cum audisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua, et obvolutus est sacco, et intravit in domum Domini.
  22126 Isaiah	Isa	23	37	2	Et misit Eliacim, qui erat super domum, et Sobnam scribam, et seniores de sacerdotibus, opertos saccis, ad Isaiam, filium Amos, prophetam,
  22127 Isaiah	Isa	23	37	3	et dixerunt ad eum : Haec dicit Ezechias : Dies tribulationis, et correptionis, et blasphemiae, dies haec ; quia venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi.
  22128 Isaiah	Isa	23	37	4	Si quomodo audiat Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus ad blasphemandum Deum viventem et exprobrandum sermonibus quos audivit Dominus Deus tuus : leva ergo orationem pro reliquiis quae repertae sunt.
  22129 Isaiah	Isa	23	37	5	Et venerunt servi regis Ezechiae ad Isaiam.
  22130 Isaiah	Isa	23	37	6	Et dixit ad eos Isaias : Haec dicetis domino vestro : Haec dicit Dominus : Ne timeas a facie verborum quae audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me.
  22131 Isaiah	Isa	23	37	7	Ecce ego dabo ei spiritum, et audiet nuntium, et revertetur ad terram suam, et corruere eum faciam gladio in terra sua.
  22132 Isaiah	Isa	23	37	8	Reversus est autem Rabsaces, et invenit regem Assyriorum praeliantem adversus Lobnam : audierat enim quia profectus esset de Lachis.
  22133 Isaiah	Isa	23	37	9	Et audivit de Tharaca rege Aethiopiae, dicentes : Egressus est ut pugnet contra te. Quod cum audisset, misit nuntios ad Ezechiam, dicens :
  22134 Isaiah	Isa	23	37	10	Haec dicetis Ezechiae regi Judae, loquentes : Non te decipiat Deus tuus in quo tu confidis, dicens : Non dabitur Jerusalem in manu regis Assyriorum.
  22135 Isaiah	Isa	23	37	11	Ecce tu audisti omnia quae fecerunt reges Assyriorum omnibus terris, quas subverterunt : et tu poteris liberari ?
  22136 Isaiah	Isa	23	37	12	Numquid eruerunt eos dii gentium quos subverterunt patres mei, Gozam, et Haram, et Reseph, et filios Eden qui erant in Thalassar ?
  22137 Isaiah	Isa	23	37	13	Ubi est rex Emath, et rex Arphad, et rex urbis Sepharvaim, Ana, et Ava ?
  22138 Isaiah	Isa	23	37	14	Et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum, et legit eos, et ascendit in domum Domini, et expandit eos Ezechias coram Domino :
  22139 Isaiah	Isa	23	37	15	et oravit Ezechias ad Dominum, dicens :
  22140 Isaiah	Isa	23	37	16	Domine exercituum, Deus Israël, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus omnium regnorum terrae : tu fecisti caelum et terram.
  22141 Isaiah	Isa	23	37	17	Inclina, Domine, aurem tuam, et audi ; aperi, Domine, oculos tuos, et vide : et audi omnia verba Sennacherib, quae misit ad blasphemandum Deum viventem.
  22142 Isaiah	Isa	23	37	18	Vere enim, Domine, desertas fecerunt reges Assyriorum terras, et regiones earum,
  22143 Isaiah	Isa	23	37	19	et dederunt deos earum igni : non enim erant dii, sed opera manuum hominum, lignum et lapis, et comminuerunt eos.
  22144 Isaiah	Isa	23	37	20	Et nunc, Domine Deus noster, salva nos de manu ejus, et cognoscant omnia regna terrae quia tu es Dominus solus.
  22145 Isaiah	Isa	23	37	21	Et misit Isaias, filius Amos, ad Ezechiam, dicens : Haec dicit Dominus Deus Israël : Pro quibus rogasti me de Sennacherib, rege Assyriorum,
  22146 Isaiah	Isa	23	37	22	hoc est verbum quod locutus est Dominus super eum : [Despexit te et subsannavit te, virgo filia Sion ; post te caput movit, filia Jerusalem.
  22147 Isaiah	Isa	23	37	23	Cui exprobrasti ? et quem blasphemasti ? et super quem exaltasti vocem, et levasti altitudinem oculorum tuorum ? ad Sanctum Israël.
  22148 Isaiah	Isa	23	37	24	In manu servorum tuorum exprobrasti Domino, et dixisti : In multitudine quadrigarum mearum ego ascendi altitudinem montium juga Libani ; et succidam excelsa cedrorum ejus, et electas abietes illius, et introibo altitudinem summitatis ejus, saltum Carmeli ejus.
  22149 Isaiah	Isa	23	37	25	Ego fodi, et bibi aquam, et exsiccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum.
  22150 Isaiah	Isa	23	37	26	Numquid non audisti quae olim fecerim ei ? Ex diebus antiquis ego plasmavi illud ; et nunc adduxi, et factum est in eradicationem collium compugnantium, et civitatum munitarum.
  22151 Isaiah	Isa	23	37	27	Habitatores earum breviata manu contremuerunt, et confusi sunt. Facti sunt sicut foenum agri, et gramen pascuae, et herba tectorum, quae exaruit antequam maturesceret.
  22152 Isaiah	Isa	23	37	28	Habitationem tuam, et egressum tuum, et introitum tuum cognovi, et insaniam tuam contra me.
  22153 Isaiah	Isa	23	37	29	Cum fureres adversum me, superbia tua ascendit in aures meas. Ponam ergo circulum in naribus tuis, et frenum in labiis tuis, et reducam te in viam per quem venisti.]
  22154 Isaiah	Isa	23	37	30	Tibi autem hoc erit signum : comede hoc anno quae sponte nascuntur, et in anno secundo pomis vescere ; in anno autem tertio seminate et metite, et plantate vineas, et comedite fructum earum.
  22155 Isaiah	Isa	23	37	31	Et mittet id quod salvatum fuerit de domo Juda, et quod reliquum est, radicem deorsum, et faciet fructum sursum :
  22156 Isaiah	Isa	23	37	32	quia de Jerusalem exibunt reliquiae, et salvatio de monte Sion : zelus Domini exercituum faciet istud.
  22157 Isaiah	Isa	23	37	33	Propterea haec dicit Dominus de rege Assyriorum : [Non intrabit civitatem hanc, et non jaciet ibi sagittam, et non occupabit eam clypeus, et non mittet in circuitu ejus aggerem.
  22158 Isaiah	Isa	23	37	34	In via qua venit, per eam revertetur, et civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus.
  22159 Isaiah	Isa	23	37	35	Et protegam civitatem istam, ut salvem eam propter me, et propter David, servum meum.]
  22160 Isaiah	Isa	23	37	36	Egressus est autem angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia. Et surrexerunt mane, et ecce omnes cadavera mortuorum.
  22161 Isaiah	Isa	23	37	37	Et egressus est, et abiit, et reversus est Sennacherib, rex Assyriorum, et habitavit in Ninive.
  22162 Isaiah	Isa	23	37	38	Et factum est, cum adoraret in templo Nesroch deum suum, Adramelech et Sarasar, filii ejus, percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Ararat ; et regnavit Asarhaddon, filius ejus, pro eo.
  22163 Isaiah	Isa	23	38	1	In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem ; et introivit ad eum Isaias, filius Amos, propheta, et dixit ei : Haec dicit Dominus : Dispone domui tuae, quia morieris tu, et non vives.
  22164 Isaiah	Isa	23	38	2	Et convertit Ezechias faciem suam ad parietem, et oravit ad Dominum,
  22165 Isaiah	Isa	23	38	3	et dixit : Obsecro, Domine, memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Et flevit Ezechias fletu magno.
  22166 Isaiah	Isa	23	38	4	Et factum est verbum Domini ad Isaiam, dicens :
  22167 Isaiah	Isa	23	38	5	Vade, et dic Ezechiae : Haec dicit Dominus Deus David patris tui : Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas ; ecce ego adjiciam super dies tuos quindecim annos,
  22168 Isaiah	Isa	23	38	6	et de manu regis Assyriorum eruam te, et civitatem istam, et protegam eam.
  22169 Isaiah	Isa	23	38	7	Hoc autem tibi erit signum a Domino, quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est :
  22170 Isaiah	Isa	23	38	8	ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Achaz in sole, retrorsum decem lineis. Et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat.
  22171 Isaiah	Isa	23	38	9	Scriptura Ezechiae, regis Juda, cum aegrotasset et convaluisset de infirmitate sua.
  22172 Isaiah	Isa	23	38	10	[Ego dixi in dimidio dierum meorum : Vadam ad portas inferi ; quaesivi residuum annorum meorum.
  22173 Isaiah	Isa	23	38	11	Dixi : Non videbo Dominum Deum in terra viventium ; non aspiciam hominem ultra, et habitatorem quietis.
  22174 Isaiah	Isa	23	38	12	Generatio mea ablata est, et convoluta est a me, quasi tabernaculum pastorum. Praecisa est velut a texente vita mea ; dum adhuc ordirer, succidit me : de mane usque ad vesperam finies me.
  22175 Isaiah	Isa	23	38	13	Sperabam usque ad mane ; quasi leo, sic contrivit omnia ossa mea : de mane usque ad vesperam finies me.
  22176 Isaiah	Isa	23	38	14	Sicut pullus hirundinis, sic clamabo ; meditabor ut columba. Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum. Domine, vim patior : responde pro me.
  22177 Isaiah	Isa	23	38	15	Quid dicam, aut quid respondebit mihi, cum ipse fecerit ? Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae.
  22178 Isaiah	Isa	23	38	16	Domine, si sic vivitur, et in talibus vita spiritus mei, corripies me, et vivificabis me.
  22179 Isaiah	Isa	23	38	17	Ecce in pace amaritudo mea amarissima. Tu autem eruisti animam meam ut non periret ; projecisti post tergum tuum omnia peccata mea.
  22180 Isaiah	Isa	23	38	18	Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te : non exspectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam.
  22181 Isaiah	Isa	23	38	19	Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie ; pater filiis notam faciet veritatem tuam.
  22182 Isaiah	Isa	23	38	20	Domine, salvum me fac ! et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini.]
  22183 Isaiah	Isa	23	38	21	Et jussit Isaias ut tollerent massam de ficis, et cataplasmarent super vulnus, et sanaretur.
  22184 Isaiah	Isa	23	38	22	Et dixit Ezechias : Quod erit signum quia ascendam in domum Domini ?
  22185 Isaiah	Isa	23	39	1	In tempore illo misit Merodach Baladan, filius Baladan, rex Babylonis, libros et munera ad Ezechiam : audierat enim quod aegrotasset et convaluisset.
  22186 Isaiah	Isa	23	39	2	Laetatus est autem super eis Ezechias, et ostendit eis cellam aromatum, et argenti, et auri, et odoramentorum, et unguenti optimi, et omnes apothecas supellectilis suae, et universa quae inventa sunt in thesauris ejus. Non fuit verbum quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua.
  22187 Isaiah	Isa	23	39	3	Introivit autem Isaias propheta ad Ezechiam regem, et dixit ei : Quid dixerunt viri isti, et unde venerunt ad te ? Et dixit Ezechias : De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone.
  22188 Isaiah	Isa	23	39	4	Et dixit : Quid viderunt in domo tua ? Et dixit Ezechias : Omnia quae in domo mea sunt viderunt ; non fuit res quam non ostenderim eis in thesauris meis.
  22189 Isaiah	Isa	23	39	5	Et dixit Isaias ad Ezechiam : Audi verbum Domini exercituum.
  22190 Isaiah	Isa	23	39	6	Ecce dies venient, et auferentur omnia quae in domo tua sunt, et quae thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc, in Babylonem ; non relinquetur quidquam, dicit Dominus.
  22191 Isaiah	Isa	23	39	7	Et de filiis tuis, qui exibunt de te, quos genueris, tollent, et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis.
  22192 Isaiah	Isa	23	39	8	Et dixit Ezechias ad Isaiam : Bonum verbum Domini, quod locutus est. Et dixit : Fiat tantum pax et veritas in diebus meis !
  22193 Isaiah	Isa	23	40	1	[Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester.
  22194 Isaiah	Isa	23	40	2	Loquimini ad cor Jerusalem, et advocate eam, quoniam completa est malitia ejus, dimissa est iniquitas illius : suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis.
  22195 Isaiah	Isa	23	40	3	Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri.
  22196 Isaiah	Isa	23	40	4	Omnis vallis exaltabitur, et omnis mons et collis humiliabitur, et erunt prava in directa, et aspera in vias planas :
  22197 Isaiah	Isa	23	40	5	et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est.
  22198 Isaiah	Isa	23	40	6	Vox dicentis : Clama. Et dixi : Quid clamabo ? Omnis caro foenum, et omnis gloria ejus quasi flos agri.
  22199 Isaiah	Isa	23	40	7	Exsiccatum est foenum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere foenum est populus :
  22200 Isaiah	Isa	23	40	8	exsiccatum est foenum, et cecidit flos ; verbum autem Domini nostri manet in aeternum.
  22201 Isaiah	Isa	23	40	9	Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion ; exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem : exalta, noli timere. Dic civitatibus Juda : Ecce Deus vester :
  22202 Isaiah	Isa	23	40	10	ecce Dominus Deus in fortitudine veniet, et brachium ejus dominabitur : ecce merces ejus cum eo, et opus illius coram illo.
  22203 Isaiah	Isa	23	40	11	Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit ; foetas ipse portabit.
  22204 Isaiah	Isa	23	40	12	Quis mensus est pugillo aquas, et caelos palmo ponderavit ? quis appendit tribus digitis molem terrae, et libravit in pondere montes, et colles in statera ?
  22205 Isaiah	Isa	23	40	13	Quis adjuvit spiritum Domini ? aut quis consiliarius ejus fuit, et ostendit illi ?
  22206 Isaiah	Isa	23	40	14	cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semitam justitiae, et erudivit eum scientiam, et viam prudentiae ostendit illi ?
  22207 Isaiah	Isa	23	40	15	Ecce gentes quasi stilla situlae, et quasi momentum staterae reputatae sunt ; ecce insulae quasi pulvis exiguus.
  22208 Isaiah	Isa	23	40	16	Et Libanus non sufficiet ad succendendum, et animalia ejus non sufficient ad holocaustum.
  22209 Isaiah	Isa	23	40	17	Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram eo, et quasi nihilum et inane reputatae sunt ei.]
  22210 Isaiah	Isa	23	40	18	[Cui ergo similem fecisti Deum ? aut quam imaginem ponetis ei ?
  22211 Isaiah	Isa	23	40	19	Numquid sculptile conflavit faber ? aut aurifex auro figuravit illud, et laminis argenteis argentarius ?
  22212 Isaiah	Isa	23	40	20	Forte lignum et imputribile elegit ; artifex sapiens quaerit quomodo statuat simulacrum, quod non moveatur.
  22213 Isaiah	Isa	23	40	21	Numquid non scitis ? numquid non audistis ? numquid non annuntiatum est vobis ab initio ? numquid non intellexistis fundamenta terrae ?
  22214 Isaiah	Isa	23	40	22	Qui sedet super gyrum terrae, et habitatores ejus sunt quasi locustae ; qui extendit velut nihilum caelos, et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum ;
  22215 Isaiah	Isa	23	40	23	qui dat secretorum scrutatores quasi non sint, judices terrae velut inane fecit.
  22216 Isaiah	Isa	23	40	24	Et quidem neque plantatus, neque satus, neque radicatus in terra truncus eorum ; repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam auferet eos.
  22217 Isaiah	Isa	23	40	25	Et cui assimilastis me, et adaequastis ? dicit Sanctus.
  22218 Isaiah	Isa	23	40	26	Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit haec : qui educit in numero militiam eorum, et omnes ex nomine vocat ; prae multitudine fortitudinis et roboris, virtutisque ejus, neque unum reliquum fuit.
  22219 Isaiah	Isa	23	40	27	Quare dicis, Jacob, et loqueris, Israël : Abscondita est via mea a Domino, et a Deo meo judicium meum transivit ?
  22220 Isaiah	Isa	23	40	28	Numquid nescis, aut non audisti ? Deus sempiternus Dominus, qui creavit terminos terrae : non deficiet, neque laborabit, nec est investigatio sapientiae ejus.
  22221 Isaiah	Isa	23	40	29	Qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt, fortitudinem et robur multiplicat.
  22222 Isaiah	Isa	23	40	30	Deficient pueri, et laborabunt, et juvenes in infirmitate cadent ;
  22223 Isaiah	Isa	23	40	31	qui autem sperant in Domino mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilae : current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient.]
  22224 Isaiah	Isa	23	41	1	[Taceant ad me insulae, et gentes mutent fortitudinem : accedant, et tunc loquantur ; simul ad judicium propinquemus.
  22225 Isaiah	Isa	23	41	2	Quis suscitavit ab oriente Justum, vocavit eum ut sequeretur se ? Dabit in conspectu ejus gentes, et reges obtinebit : dabit quasi pulverem gladio ejus, sicut stipulam vento raptam arcui ejus.
  22226 Isaiah	Isa	23	41	3	Persequetur eos, transibit in pace : semita in pedibus ejus non apparebit.
  22227 Isaiah	Isa	23	41	4	Quis haec operatus est, et fecit, vocans generationes ab exordio ? Ego Dominus : primus et novissimus ego sum.
  22228 Isaiah	Isa	23	41	5	Viderunt insulae, et timuerunt ; extrema terrae obstupuerunt : appropinquaverunt, et accesserunt.
  22229 Isaiah	Isa	23	41	6	Unusquisque proximo suo auxiliabitur, et fratri suo dicet : Confortare.
  22230 Isaiah	Isa	23	41	7	Confortavit faber aerarius percutiens malleo eum, qui cudebat tunc temporis, dicens : Glutino bonum est ; et confortavit eum clavis, ut non moveretur.]
  22231 Isaiah	Isa	23	41	8	[Et tu, Israël, serve meus, Jacob quem elegi, semen Abraham amici mei :
  22232 Isaiah	Isa	23	41	9	in quo apprehendi te ab extremis terrae, et a longinquis ejus vocavi te, et dixi tibi : Servus meus es tu : elegi te, et non abjeci te.
  22233 Isaiah	Isa	23	41	10	Ne timeas, quia ego tecum sum ; ne declines, quia ego Deus tuus : confortavi te, et auxiliatus sum tibi, et suscepit te dextera Justi mei.
  22234 Isaiah	Isa	23	41	11	Ecce confundentur et erubescent omnes qui pugnant adversum te ; erunt quasi non sint, et peribunt viri qui contradicunt tibi.
  22235 Isaiah	Isa	23	41	12	Quaeres eos, et non invenies, viros rebelles tuos ; erunt quasi non sint, et veluti consumptio homines bellantes adversum te.
  22236 Isaiah	Isa	23	41	13	Quia ego Dominus Deus tuus, apprehendens manum tuam, dicensque tibi : Ne timeas : ego adjuvi te.
  22237 Isaiah	Isa	23	41	14	Noli timere, vermis Jacob, qui mortui estis ex Israël : ego auxiliatus sum tibi, dicit Dominus, et redemptor tuus Sanctus Israël.
  22238 Isaiah	Isa	23	41	15	Ego posui te quasi plaustrum triturans novum, habens rostra serrantia ; triturabis montes, et comminues, et colles quasi pulverem pones.
  22239 Isaiah	Isa	23	41	16	Ventilabis eos, et ventus tollet, et turbo disperget eos ; et tu exsultabis in Domino, in Sancto Israël laetaberis.
  22240 Isaiah	Isa	23	41	17	Egeni et pauperes quaerunt aquas, et non sunt ; lingua eorum siti aruit. Ego Dominus exaudiam eos, Deus Israël, non derelinquam eos.
  22241 Isaiah	Isa	23	41	18	Aperiam in supinis collibus flumina, et in medio camporum fontes : ponam desertum in stagna aquarum, et terram inviam in rivos aquarum.
  22242 Isaiah	Isa	23	41	19	Dabo in solitudinem cedrum, et spinam, et myrtum, et lignum olivae ; ponam in deserto abietem, ulmum, et buxum simul :
  22243 Isaiah	Isa	23	41	20	ut videant, et sciant, et recogitent, et intelligant pariter, quia manus Domini fecit hoc, et Sanctus Israël creavit illud.
  22244 Isaiah	Isa	23	41	21	Prope facite judicium vestrum, dicit Dominus ; Afferte, si quid forte habetis, dicit rex Jacob.
  22245 Isaiah	Isa	23	41	22	Accedant, et nuntient nobis quaecumque ventura sunt ; priora quae fuerunt, nuntiate, et ponemus cor nostrum, et sciemus novissima eorum ; et quae ventura sunt, indicate nobis.
  22246 Isaiah	Isa	23	41	23	Annuntiate quae ventura sunt in futurum, et sciemus quia dii estis vos ; bene quoque aut male, si potestis, facite, et loquamur et videamus simul.
  22247 Isaiah	Isa	23	41	24	Ecce vos estis ex nihilo, et opus vestrum ex eo quod non est : abominatio est qui elegit vos.
  22248 Isaiah	Isa	23	41	25	Suscitavi ab aquilone, et veniet ab ortu solis : vocabit nomen meum, et adducet magistratus quasi lutum, et velut plastes conculcans humum.
  22249 Isaiah	Isa	23	41	26	Quis annuntiavit ab exordio ut sciamus, et a principio ut dicamus : Justus es ? Non est neque annuntians, neque praedicens, neque audiens sermones vestros.
  22250 Isaiah	Isa	23	41	27	Primus ad Sion dicet : Ecce adsunt, et Jerusalem evangelistam dabo.
  22251 Isaiah	Isa	23	41	28	Et vidi, et non erat neque ex istis quisquam qui iniret consilium, et interrogatus responderet verbum.
  22252 Isaiah	Isa	23	41	29	Ecce omnes injusti, et vana opera eorum ; ventus et inane simulacra eorum.]
  22253 Isaiah	Isa	23	42	1	[Ecce servus meus, suscipiam eum ; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea : dedi spiritum meum super eum : judicium gentibus proferet.
  22254 Isaiah	Isa	23	42	2	Non clamabit, neque accipiet personam, nec audietur vox ejus foris.
  22255 Isaiah	Isa	23	42	3	Calamum quassatum non conteret, et linum fumigans non extinguet : in veritate educet judicium.
  22256 Isaiah	Isa	23	42	4	Non erit tristis, neque turbulentus, donec ponat in terra judicium ; et legem ejus insulae exspectabunt.
  22257 Isaiah	Isa	23	42	5	Haec dicit Dominus Deus, creans caelos, et extendens eos ; firmans terram, et quae germinant ex ea ; dans flatum populo qui est super eam, et spiritum calcantibus eam :
  22258 Isaiah	Isa	23	42	6	Ego Dominus vocavi te in justitia, et apprehendi manum tuam, et servavi te : et dedi te in foedus populi, in lucem gentium,
  22259 Isaiah	Isa	23	42	7	ut aperires oculos caecorum, et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris.
  22260 Isaiah	Isa	23	42	8	Ego Dominus, hoc est nomen meum ; gloriam meam alteri non dabo, et laudem meam sculptilibus.
  22261 Isaiah	Isa	23	42	9	Quae prima fuerunt, ecce venerunt ; nova quoque ego annuntio : antequam oriantur, audita vobis faciam.]
  22262 Isaiah	Isa	23	42	10	[Cantate Domino canticum novum, laus ejus ab extremis terrae, qui descenditis in mare, et plenitudo ejus ; insulae, et habitatores earum.
  22263 Isaiah	Isa	23	42	11	Sublevetur desertum et civitates ejus. In domibus habitabit Cedar : laudate, habitatores petrae ; de vertice montium clamabunt.
  22264 Isaiah	Isa	23	42	12	Ponent Domino gloriam, et laudem ejus in insulis nuntiabunt.
  22265 Isaiah	Isa	23	42	13	Dominus sicut fortis egredietur, sicut vir praeliator suscitabit zelum ; vociferabitur, et clamabit : super inimicos suos confortabitur.]
  22266 Isaiah	Isa	23	42	14	[Tacui semper, silui, patiens fui : sicut parturiens loquar ; dissipabo, et absorbebo simul.
  22267 Isaiah	Isa	23	42	15	Desertos faciam montes et colles, et omne gramen eorum exsiccabo ; et ponam flumina in insulas, et stagna arefaciam.
  22268 Isaiah	Isa	23	42	16	Et ducam caecos in viam quam nesciunt, et in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam ; ponam tenebras coram eis in lucem, et prava in recta ; haec verba feci eis, et non dereliqui eos.
  22269 Isaiah	Isa	23	42	17	Conversi sunt retrorsum, confundantur confusione, qui confidunt in sculptili ; qui dicunt conflatili : Vos dii nostri.
  22270 Isaiah	Isa	23	42	18	Surdi, audite, et caeci, intuemini ad videndum.
  22271 Isaiah	Isa	23	42	19	Quis caecus, nisi servus meus ; et surdus, nisi ad quem nuntios meos misi ? quis caecus, nisi qui venundatus est ? et quis caecus, nisi servus Domini ?
  22272 Isaiah	Isa	23	42	20	Qui vides multa, nonne custodies ? qui apertas habes aures, nonne audies ?
  22273 Isaiah	Isa	23	42	21	Et Dominus voluit ut sanctificaret eum, et magnificaret legem, et extolleret.
  22274 Isaiah	Isa	23	42	22	Ipse autem populus direptus, et vastatus ; laqueus juvenum omnes, et in domibus carcerum absconditi sunt ; facti sunt in rapinam, nec est qui eruat ; in direptionem, nec est qui dicat : Redde.
  22275 Isaiah	Isa	23	42	23	Quis est in vobis qui audiat hoc, attendat, et auscultet futura ?
  22276 Isaiah	Isa	23	42	24	Quis dedit in direptionem Jacob, et Israël vastantibus ? nonne Dominus ipse, cui peccavimus ? Et noluerunt in viis ejus ambulare, et non audierunt legem ejus.
  22277 Isaiah	Isa	23	42	25	Et effudit super eum indignationem furoris sui, et forte bellum ; et combussit eum in circuitu, et non cognovit ; et succendit eum, et non intellexit.]
  22278 Isaiah	Isa	23	43	1	[Et nunc haec dicit Dominus creans te, Jacob, et formans te, Israël : Noli timere, quia redemi te, et vocavi te nomine tuo : meus es tu.
  22279 Isaiah	Isa	23	43	2	Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te ; cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te.
  22280 Isaiah	Isa	23	43	3	Quia ego Dominus Deus tuus, Sanctus Israël, salvator tuus, dedi propitiationem tuam Aegyptum, Aethopiam, et Saba, pro te.
  22281 Isaiah	Isa	23	43	4	Ex quo honorabilis factus es in oculis meis, et gloriosus, ego dilexi te, et dabo homines pro te, et populos pro anima tua.
  22282 Isaiah	Isa	23	43	5	Noli timere, quia ego tecum sum ; ab oriente adducam semen tuum, et ab occidente congregabo te.
  22283 Isaiah	Isa	23	43	6	Dicam aquiloni : Da ; et austro : Noli prohibere : affer filios meos de longinquo, et filias meas ab extremis terrae.
  22284 Isaiah	Isa	23	43	7	Et omnem qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum, formavi eum, et feci eum.
  22285 Isaiah	Isa	23	43	8	Educ foras populum caecum, et oculos habentem ; surdum, et aures ei sunt.
  22286 Isaiah	Isa	23	43	9	Omnes gentes congregatae sunt simul, et collectae sunt tribus. Quis in vobis annuntiet istud, et quae prima sunt audire nos faciet ? Dent testes eorum, justificentur, et audiant, et dicant : Vere.
  22287 Isaiah	Isa	23	43	10	Vos testes mei, dicit Dominus, et servus meus quem elegi : ut sciatis, et credatis mihi, et intelligatis quia ego ipse sum ; ante me non est formatus Deus, et post me non erit.
  22288 Isaiah	Isa	23	43	11	Ego sum, ego sum Dominus, et non est absque me salvator.
  22289 Isaiah	Isa	23	43	12	Ego annuntiavi, et salvavi ; auditum feci, et non fuit in vobis alienus : vos testes mei, dicit Dominus, et ego Deus.
  22290 Isaiah	Isa	23	43	13	Et ab initio ego ipse, et non est qui de manu mea eruat. Operabor, et quis avertet illud ?]
  22291 Isaiah	Isa	23	43	14	[Haec dicit Dominus, redemptor vester, Sanctus Israël : Propter vos misi in Babylonem, et detraxi vectes universos, et Chaldaeos in navibus suis gloriantes.
  22292 Isaiah	Isa	23	43	15	Ego Dominus, Sanctus vester, creans Israël, rex vester.
  22293 Isaiah	Isa	23	43	16	Haec dicit Dominus, qui dedit in mari viam, et in aquis torrentibus semitam ;
  22294 Isaiah	Isa	23	43	17	qui eduxit quadrigam et equum, agmen et robustum : simul obdormierunt, nec resurgent ; contriti sunt quasi linum, et extincti sunt.
  22295 Isaiah	Isa	23	43	18	Ne memineritis priorum, et antiqua ne intueamini.
  22296 Isaiah	Isa	23	43	19	Ecce ego facio nova, et nunc orientur, utique cognoscetis ea : ponam in deserto viam, et in invio flumina.
  22297 Isaiah	Isa	23	43	20	Glorificabit me bestia agri, dracones, et struthiones : quia dedi in deserto aquas, flumina in invio, ut darem potum populo meo, electo meo.
  22298 Isaiah	Isa	23	43	21	Populum istum formavi mihi : laudem meam narrabit.]
  22299 Isaiah	Isa	23	43	22	[Non me invocasti, Jacob, nec laborasti in me, Israël.
  22300 Isaiah	Isa	23	43	23	Non obtulisti mihi arietem holocausti tui, et victimis tuis non glorificasti me ; non te servire feci in oblatione, nec laborem tibi praebui in thure.
  22301 Isaiah	Isa	23	43	24	Non emisti mihi argento calamum, et adipe victimarum tuarum non inebriasti me : verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis ; praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis.
  22302 Isaiah	Isa	23	43	25	Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum non recordabor.
  22303 Isaiah	Isa	23	43	26	Reduc me in memoriam, et judicemur simul : narra si quid habes ut justificeris.
  22304 Isaiah	Isa	23	43	27	Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui praevaricati sunt in me :
  22305 Isaiah	Isa	23	43	28	et contaminavi principes sanctos ; dedi ad internecionem Jacob, et Israël in blasphemiam.]
  22306 Isaiah	Isa	23	44	1	[Et nunc audi, Jacob, serve meus, et Israël, quem elegi.
  22307 Isaiah	Isa	23	44	2	Haec dicit Dominus faciens et formans te, ab utero auxiliator tuus : Noli timere, serve meus Jacob, et rectissime, quem elegi.
  22308 Isaiah	Isa	23	44	3	Effundam enim aquas super sitientem, et fluenta super aridam ; effundam spiritum meum super semen tuum, et benedictionem meam super stirpem tuam :
  22309 Isaiah	Isa	23	44	4	et germinabunt inter herbas, quasi salices juxta praeterfluentes aquas.
  22310 Isaiah	Isa	23	44	5	Iste dicet : Domini ego sum ; et ille vocabit in nomine Jacob ; et hic scribet manu sua : Domino, et in nomine Israël assimilabitur.]
  22311 Isaiah	Isa	23	44	6	[Haec dicit Dominus, rex Israël, et redemptor ejus, Dominus exercituum : Ego primus, et ego novissimus, et absque me non est deus.
  22312 Isaiah	Isa	23	44	7	Quis similis mei ? vocet, et annuntiet : et ordinem exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum ; ventura et quae futura sunt annuntient eis.
  22313 Isaiah	Isa	23	44	8	Nolite timere, neque conturbemini : ex tunc audire te feci, et annuntiavi ; vos estis testes mei. Numquid est Deus absque me, et formator quem ego non noverim ?
  22314 Isaiah	Isa	23	44	9	Plastae idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis. Ipsi sunt testes eorum, quia non vident, neque intelligunt, ut confundantur.
  22315 Isaiah	Isa	23	44	10	Quis formavit deum, et sculptile conflavit ad nihil utile ?
  22316 Isaiah	Isa	23	44	11	Ecce omnes participes ejus confundentur, fabri enim sunt ex hominibus ; convenient omnes, stabunt et pavebunt, et confundentur simul.
  22317 Isaiah	Isa	23	44	12	Faber ferrarius lima operatus est, in prunis et in malleis formavit illud, et operatus est in brachio fortitudinis suae ; esuriet et deficiet, non bibet aquam et lassescet.
  22318 Isaiah	Isa	23	44	13	Artifex lignarius extendit normam, formavit illud in runcina, fecit illud in angularibus, et in circino tornavit illud, et fecit imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in domo ;
  22319 Isaiah	Isa	23	44	14	succidit cedros, tulit ilicem, et quercum, quae steterat inter ligna saltus ; plantavit pinum, quam pluvia nutrivit :
  22320 Isaiah	Isa	23	44	15	et facta est hominibus in focum ; sumpsit ex eis, et calefactus est ; et succendit et coxit panes ; de reliquo autem operatus est deum et adoravit ; fecit sculptile, et curvatus est ante illud.
  22321 Isaiah	Isa	23	44	16	Medium ejus combussit igni, et de medio ejus carnes comedit ; coxit pulmentum, et saturatus est, et calefactus est, et dixit : Vah ! calefactus sum, vidi focum ;
  22322 Isaiah	Isa	23	44	17	reliquum autem ejus deum fecit et sculptile sibi ; curvatur ante illud, et adorat illud, et obsecrat, dicens : Libera me, quia deus meus es tu !
  22323 Isaiah	Isa	23	44	18	Nescierunt, neque intellexerunt ; obliti enim sunt ne videant oculi eorum, et ne intelligant corde suo.
  22324 Isaiah	Isa	23	44	19	Non recogitant in mente sua, neque cognoscunt, neque sentiunt, ut dicant : Medietatem ejus combussi igni, et coxi super carbones ejus panes ; coxi carnes et comedi, et de reliquo ejus idolum faciam ? ante truncum ligni procidam ?
  22325 Isaiah	Isa	23	44	20	Pars ejus cinis est ; cor insipiens adoravit illud, et non liberabit animam suam : neque dicet : Forte mendacium est in dextera mea.
  22326 Isaiah	Isa	23	44	21	Memento horum Jacob, et Israël, quoniam servus meus es tu. Formavi te ; servus meus es tu, Israël, ne obliviscaris mei.
  22327 Isaiah	Isa	23	44	22	Delevi ut nubem iniquitates tuas, et quasi nebulam peccata tua : revertere ad me, quoniam redemi te.
  22328 Isaiah	Isa	23	44	23	Laudate, caeli, quoniam misericordiam fecit Dominus ; jubilate, extrema terrae ; resonate, montes, laudationem, saltus et omne lignum ejus, quoniam redemit Dominus Jacob, et Israël gloriabitur.]
  22329 Isaiah	Isa	23	44	24	[Haec dicit Dominus, redemptor tuus, et formator tuus ex utero : Ego sum Dominus, faciens omnia, extendens caelos solus, stabiliens terram, et nullus mecum ;
  22330 Isaiah	Isa	23	44	25	irrita faciens signa divinorum, et ariolos in furorem vertens ; convertens sapientes retrorsum, et scientiam eorum stultam faciens ;
  22331 Isaiah	Isa	23	44	26	suscitans verbum servi sui, et consilium nuntiorum suorum complens ; qui dico Jerusalem : Habitaberis, et civitatibus Juda : Aedificabimini, et deserta ejus suscitabo ;
  22332 Isaiah	Isa	23	44	27	qui dico profundo : Desolare, et flumina tua arefaciam ;
  22333 Isaiah	Isa	23	44	28	qui dico Cyro : Pastor meus es, et omnem voluntatem meam complebis ; qui dico Jerusalem : Aedificaberis, et templo : Fundaberis.]
  22334 Isaiah	Isa	23	45	1	[Haec dicit Dominus christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes, et dorsa regum vertam, et aperiam coram eo januas, et portae non claudentur :
  22335 Isaiah	Isa	23	45	2	Ego ante te ibo, et gloriosos terrae humiliabo ; portas aereas conteram, et vectes ferreos confringam :
  22336 Isaiah	Isa	23	45	3	et dabo tibi thesauros absconditos, et arcana secretorum, ut scias quia ego Dominus, qui voco nomen tuum, Deus Israël,
  22337 Isaiah	Isa	23	45	4	propter servum meum Jacob, et Israël, electum meum ; et vocavi te nomine tuo : assimilavi te, et non cognovisti me.
  22338 Isaiah	Isa	23	45	5	Ego Dominus, et non est amplius ; extra me non est deus ; accinxi te, et non cognovisti me :
  22339 Isaiah	Isa	23	45	6	ut sciant hi qui ab ortu solis et qui ab occidente, quoniam absque me non est : ego Dominus, et non est alter :
  22340 Isaiah	Isa	23	45	7	formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum : ego Dominus faciens omnia haec.
  22341 Isaiah	Isa	23	45	8	Rorate, caeli, desuper, et nubes pluant justum ; aperiatur terra, et germinet Salvatorem, et justitia oriatur simul : ego Dominus creavi eum.]
  22342 Isaiah	Isa	23	45	9	[Vae qui contradicit fictori suo, testa de samiis terrae ! Numquid dicet lutum figulo suo : Quid facis, et opus tuum absque manibus est ?
  22343 Isaiah	Isa	23	45	10	Vae qui dicit patri : Quid generas ? et mulieri : Quid parturis ?
  22344 Isaiah	Isa	23	45	11	Haec dicit Dominus, Sanctus Israël, plastes ejus : Ventura interrogate me ; super filios meos et super opus manuum mearum mandate mihi.
  22345 Isaiah	Isa	23	45	12	Ego feci terram, et hominem super eam creavi ego : manus meae tetenderunt caelos, et omni militiae eorum mandavi.
  22346 Isaiah	Isa	23	45	13	Ego suscitavi eum ad justitiam, et omnes vias ejus dirigam ; ipse aedificabit civitatem meam, et captivitatem meam dimittet, non in pretio neque in muneribus, dicit Dominus Deus exercituum.]
  22347 Isaiah	Isa	23	45	14	[Haec dicit Dominus : Labor Aegypti, et negotiatio Aethiopiae, et Sabaim viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt ; post te ambulabunt, vincti manicis pergent, et te adorabunt, teque deprecabuntur. Tantum in te est Deus, et non est absque te deus.
  22348 Isaiah	Isa	23	45	15	Vere tu es Deus absconditus, Deus Israël, salvator.
  22349 Isaiah	Isa	23	45	16	Confusi sunt, et erubuerunt omnes : simul abierunt in confusionem fabricatores errorum.
  22350 Isaiah	Isa	23	45	17	Israël salvatus est in Domino salute aeterna ; non confundemini, et non erubescetis usque in saeculum saeculi.
  22351 Isaiah	Isa	23	45	18	Quia haec dicit Dominus creans caelos, ipse Deus formans terram et faciens eam, ipse plastes ejus ; non in vanum creavit eam : ut habitaretur formavit eam : Ego Dominus, et non est alius.
  22352 Isaiah	Isa	23	45	19	Non in abscondito locutus sum, in loco terrae tenebroso ; non dixi semini Jacob frustra : Quaerite me : ego Dominus loquens justitiam, annuntians recta.
  22353 Isaiah	Isa	23	45	20	Congregamini, et venite, et accedite simul qui salvati estis ex gentibus : nescierunt qui levant lignum sculpturae suae, et rogant deum non salvantem.
  22354 Isaiah	Isa	23	45	21	Annuntiate, et venite, et consiliamini simul. Quis auditum fecit hoc ab initio, ex tunc praedixit illud ? numquid non ego Dominus, et non est ultra deus absque me ? Deus justus, et salvans non est praeter me.
  22355 Isaiah	Isa	23	45	22	Convertimini ad me, et salvi eritis, omnes fines terrae, quia ego Deus, et non est alius.
  22356 Isaiah	Isa	23	45	23	In memetipso juravi ; egredietur de ore meo justitiae verbum, et non revertetur : quia mihi curvabitur omne genu, et jurabit omnis lingua.
  22357 Isaiah	Isa	23	45	24	Ergo in Domino, dicet, meae sunt justitiae et imperium ; ad eum venient, et confundentur omnes qui repugnant ei.
  22358 Isaiah	Isa	23	45	25	In Domino justificabitur, et laudabitur omne semen Israël.]
  22359 Isaiah	Isa	23	46	1	[Confractus est Bel, contritus est Nabo ; facta sunt simulacra eorum bestiis et jumentis, onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem.
  22360 Isaiah	Isa	23	46	2	Contabuerunt, et contrita sunt simul ; non potuerunt salvare portantem, et anima eorum in captivitatem ibit.
  22361 Isaiah	Isa	23	46	3	Audite me, domus Jacob, et omne residuum domus Israël ; qui portamini a meo utero, qui gestamini a mea vulva.
  22362 Isaiah	Isa	23	46	4	Usque ad senectam ego ipse, et usque ad canos ego portabo ; ego feci, et ego feram ; ego portabo, et salvabo.
  22363 Isaiah	Isa	23	46	5	Cui assimilastis me, et adaequastis, et comparastis me, et fecistis similem ?
  22364 Isaiah	Isa	23	46	6	Qui confertis aurum de sacculo, et argentum statera ponderatis, conducentes aurificem ut faciat deum, et procidunt, et adorant.
  22365 Isaiah	Isa	23	46	7	Portant illum in humeris gestantes, et ponentes in loco suo, et stabit, ac de loco suo non movebitur : sed et cum clamaverint ad eum, non audiet ; de tribulatione non salvabit eos.
  22366 Isaiah	Isa	23	46	8	Mementote istud, et confundamini ; redite, praevaricatores, ad cor.
  22367 Isaiah	Isa	23	46	9	Recordamini prioris saeculi, quoniam ego sum Deus, et non est ultra deus, nec est similis mei.
  22368 Isaiah	Isa	23	46	10	Annuntians ab exordio novissimum, et ab initio quae necdum facta sunt, dicens : Consilium meum stabit, et omnis voluntas mea fiet.
  22369 Isaiah	Isa	23	46	11	Vocans ab oriente avem, et de terra longinqua virum voluntatis meae : et locutus sum, et adducam illud ; creavi et faciam illud.
  22370 Isaiah	Isa	23	46	12	Audite me, duro corde, qui longe estis a justitia.
  22371 Isaiah	Isa	23	46	13	Prope feci justitiam meam, non elongabitur, et salus mea non morabitur. Dabo in Sion salutem, et in Israël gloriam meam.]
  22372 Isaiah	Isa	23	47	1	[Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon : sede in terra ; non est solium filiae Chaldaeorum, quia ultra non vocaberis mollis et tenera.
  22373 Isaiah	Isa	23	47	2	Tolle molam, et mole farinam ; denuda turpitudinem tuam ; discooperi humerum, revela crura, transi flumina.
  22374 Isaiah	Isa	23	47	3	Revelabitur ignominia tua, et videbitur opprobrium tuum ; ultionem capiam, et non resistet mihi homo.
  22375 Isaiah	Isa	23	47	4	Redemptor noster, Dominus exercituum nomen illius, Sanctus Israël.
  22376 Isaiah	Isa	23	47	5	Sede tacens, et intra in tenebras, filia Chaldaeorum, quia non vocaberis ultra domina regnorum.
  22377 Isaiah	Isa	23	47	6	Iratus sum super populum meum : contaminavi haereditatem meam, et dedi eos in manu tua : non posuisti eis misericordias ; super senem aggravasti jugum tuum valde.
  22378 Isaiah	Isa	23	47	7	Et dixisti : In sempiternum ero domina. Non posuisti haec super cor tuum, neque recordata es novissimi tui.
  22379 Isaiah	Isa	23	47	8	Et nunc audi haec delicata, et habitans confidenter, quae dicis in corde tuo : Ego sum, et non est praeter me amplius ; non sedebo vidua, et ignorabo sterilitatem.
  22380 Isaiah	Isa	23	47	9	Venient tibi duo haec subito in die una, sterilitas et viduitas : universa venerunt super te, propter multitudinem maleficiorum tuorum, et propter duritiam incantatorum tuorum vehementem.
  22381 Isaiah	Isa	23	47	10	Et fiduciam habuisti in malitia tua, et dixisti : Non est qui videat me. Sapientia tua et scientia tua, haec decepit te. Et dixisti in corde tuo : Ego sum, et praeter me non est altera.
  22382 Isaiah	Isa	23	47	11	Veniet super te malum, et nescies ortum ejus ; et irruet super te calamitas quam non poteris expiare ; veniet super te repente miseria quam nescies.
  22383 Isaiah	Isa	23	47	12	Sta cum incantatoribus tuis et cum multitudine maleficiorum tuorum, in quibus laborasti ab adolescentia tua, si forte quod prosit tibi, aut si possis fieri fortior.
  22384 Isaiah	Isa	23	47	13	Defecisti in multitudine consiliorum tuorum. Stent, et salvent te augures caeli, qui contemplabantur sidera, et supputabant menses, ut ex eis annuntiarent ventura tibi.
  22385 Isaiah	Isa	23	47	14	Ecce facti sunt quasi stipula, ignis combussit eos ; non liberabunt animam suam de manu flammae ; non sunt prunae quibus calefiant, nec focus ut sedeant ad eum.
  22386 Isaiah	Isa	23	47	15	Sic facta sunt tibi in quibuscumque laboraveras : negotiatores tui ab adolescentia tua, unusquisque in via sua erraverunt ; non est qui salvet te.]
  22387 Isaiah	Isa	23	48	1	[Audite haec, domus Jacob, qui vocamini nomine Israël, et de aquis Juda existis ; qui juratis in nomine Domini, et Dei Israël recordamini non in veritate neque in justitia.
  22388 Isaiah	Isa	23	48	2	De civitate enim sancta vocati sunt, et super Deum Israël constabiliti sunt : Dominus exercituum nomen ejus.
  22389 Isaiah	Isa	23	48	3	Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea : repente operatus sum, et venerunt.
  22390 Isaiah	Isa	23	48	4	Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua aerea.
  22391 Isaiah	Isa	23	48	5	Praedixi tibi ex tunc ; antequam venirent, indicavi tibi, ne forte diceres : Idola mea fecerunt haec, et sculptilia mea et conflatilia mandaverunt ista.
  22392 Isaiah	Isa	23	48	6	Quae audisti, vide omnia ; vos autem, num annuntiastis ? Audita feci tibi nova ex tunc, et conservata sunt quae nescis.
  22393 Isaiah	Isa	23	48	7	Nunc creata sunt et non ex tunc ; et ante diem, et non audisti ea, ne forte dicas : Ecce ego cognovi ea.
  22394 Isaiah	Isa	23	48	8	Neque audisti, neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua : scio enim quia praevaricans praevaricaberis, et transgressorem ex utero vocavi te.
  22395 Isaiah	Isa	23	48	9	Propter nomen meum longe faciam furorem meum, et laude mea infrenabo te, ne intereas.
  22396 Isaiah	Isa	23	48	10	Ecce excoxi te, sed non quasi argentum ; elegi te in camino paupertatis.
  22397 Isaiah	Isa	23	48	11	Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer ; et gloriam meam alteri non dabo.
  22398 Isaiah	Isa	23	48	12	Audi me, Jacob, et Israël, quem ego voco : ego ipse, ego primus, et ego novissimus.
  22399 Isaiah	Isa	23	48	13	Manus quoque mea fundavit terram, et dextera mea mensa est caelos ; ego vocabo eos, et stabunt simul.
  22400 Isaiah	Isa	23	48	14	Congregamini, omnes vos, et audite : quis de eis annuntiavit haec ? Dominus dilexit eum, faciet voluntatem suam in Babylone, et brachium suum in Chaldaeis.
  22401 Isaiah	Isa	23	48	15	Ego, ego locutus sum, et vocavi eum ; adduxi eum, et directa est via ejus.
  22402 Isaiah	Isa	23	48	16	Accedite ad me et audite hoc : non a principio in abscondito locutus sum : ex tempore antequam fieret, ibi eram : et nunc Dominus Deus misit me, et spiritus ejus.
  22403 Isaiah	Isa	23	48	17	Haec dicit Dominus, redemptor tuus, Sanctus Israël : Ego Dominus Deus tuus, docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas.
  22404 Isaiah	Isa	23	48	18	Utinam attendisses mandata mea : facta fuisset sicut flumen pax tua, et justitia tua sicut gurgites maris :
  22405 Isaiah	Isa	23	48	19	et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli ejus ; non interisset et non fuisset attritum nomen ejus a facie mea.
  22406 Isaiah	Isa	23	48	20	Egredimini de Babylone, fugite a Chaldaeis, in voce exsultationis annuntiate : auditum facite hoc, et efferte illud usque ad extrema terrae. Dicite : Redemit Dominus servum suum Jacob.
  22407 Isaiah	Isa	23	48	21	Non sitierunt in deserto, cum educeret eos : aquam de petra produxit eis, et scidit petram, et fluxerunt aquae.
  22408 Isaiah	Isa	23	48	22	Non est pax impiis, dicit Dominus.]
  22409 Isaiah	Isa	23	49	1	[Audite, insulae, et attendite, populi de longe : Dominus ab utero vocavit me ; de ventre matris meae recordatus est nominis mei.
  22410 Isaiah	Isa	23	49	2	Et posuit os meum quasi gladium acutum, in umbra manus suae protexit me, et posuit me sicut sagittam electam : in pharetra sua abscondit me.
  22411 Isaiah	Isa	23	49	3	Et dixit mihi : Servus meus es tu Israël, quia in te gloriabor.
  22412 Isaiah	Isa	23	49	4	Et ego dixi : In vacuum laboravi ; sine causa et vane fortitudinem meam consumpsi : ergo judicium meum cum Domino, et opus meum cum Deo meo.
  22413 Isaiah	Isa	23	49	5	Et nunc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, ut reducam Jacob ad eum, et Israël non congregabitur ; et glorificatus sum in oculis Domini, et Deus meus factus est fortitudo mea.
  22414 Isaiah	Isa	23	49	6	Et dixit : Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et faeces Israël convertendas : ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae.
  22415 Isaiah	Isa	23	49	7	Haec dicit Dominus, redemptor Israël, Sanctus ejus, ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem, ad servum dominorum : Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt propter Dominum, quia fidelis est, et Sanctum Israël qui elegit te.]
  22416 Isaiah	Isa	23	49	8	[Haec dicit Dominus : In tempore placito exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tui : et servavi te, et dedi te in foedus populi, ut suscitares terram, et possideres haereditates dissipatas ;
  22417 Isaiah	Isa	23	49	9	ut diceres his qui vincti sunt : Exite, et his qui in tenebris : Revelamini. Super vias pascentur, et in omnibus planis pascua eorum.
  22418 Isaiah	Isa	23	49	10	Non esurient neque sitient, et non percutiet eos aestus et sol, quia miserator eorum reget eos, et ad fontes aquarum potabit eos.
  22419 Isaiah	Isa	23	49	11	Et ponam omnes montes meos in viam, et semitae meae exaltabuntur.
  22420 Isaiah	Isa	23	49	12	Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab aquilone et mari, et isti de terra australi.
  22421 Isaiah	Isa	23	49	13	Laudate, caeli, et exsulta, terra ; jubilate, montes, laudem, quia consolatus est Dominus populum suum, et pauperum suorum miserebitur.]
  22422 Isaiah	Isa	23	49	14	[Et dixit Sion : Dereliquit me Dominus, et Dominus oblitus est mei.
  22423 Isaiah	Isa	23	49	15	Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui ? Etsi illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui.
  22424 Isaiah	Isa	23	49	16	Ecce in manibus meis descripsi te ; muri tui coram oculis meis semper.
  22425 Isaiah	Isa	23	49	17	Venerunt structores tui ; destruentes te et dissipantes a te exibunt.
  22426 Isaiah	Isa	23	49	18	Leva in circuitu oculos tuos, et vide : omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris, et circumdabis tibi eos quasi sponsa ;
  22427 Isaiah	Isa	23	49	19	quia deserta tua, et solitudines tuae, et terra ruinae tuae, nunc angusta erunt prae habitatoribus ; et longe fugabuntur qui absorbebant te.
  22428 Isaiah	Isa	23	49	20	Adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tuae : Angustus est mihi locus ; fac spatium mihi ut habitem.
  22429 Isaiah	Isa	23	49	21	Et dices in corde tuo : Quis genuit mihi istos ? ego sterilis et non pariens, transmigrata, et captiva ; et istos quis enutrivit ? ego destituta et sola ; et isti ubi erant ?
  22430 Isaiah	Isa	23	49	22	Haec dicit Dominus Deus : Ecce levabo ad gentes manum meam, et ad populos exaltabo signum meum : et afferent filios tuos in ulnis, et filias tuas super humeros portabunt.
  22431 Isaiah	Isa	23	49	23	Et erunt reges nutritii tui, et reginae nutrices tuae ; vultu in terram demisso adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent. Et scies quia ego Dominus, super quo non confundentur qui exspectant eum.
  22432 Isaiah	Isa	23	49	24	Numquid tolletur a forti praeda ? aut quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit ?
  22433 Isaiah	Isa	23	49	25	Quia haec dicit Dominus : Equidem, et captivitas a forti tolletur, et quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur. Eos vero qui judicaverunt te, ego judicabo, et filios tuos ego salvabo.
  22434 Isaiah	Isa	23	49	26	Et cibabo hostes tuos carnibus suis, et quasi musto, sanguine suo inebriabuntur, et sciet omnis caro quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus fortis Jacob.]
  22435 Isaiah	Isa	23	50	1	[Haec dicit Dominus : Quis est hic liber repudii matris vestrae, quo dimisi eam ? aut quis est creditor meus, cui vendidi vos ? Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis, et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram.
  22436 Isaiah	Isa	23	50	2	Quia veni, et non erat vir ; vocavi, et non erat qui audiret. Numquid abbreviata et parvula facta est manus mea, ut non possim redimere ? aut non est in me virtus ad liberandum ? Ecce in increpatione mea desertum faciam mare, ponam flumina in siccum ; computrescent pisces sine aqua, et morientur in siti.
  22437 Isaiah	Isa	23	50	3	Induam caelos tenebris, et saccum ponam operimentum eorum.]
  22438 Isaiah	Isa	23	50	4	[Dominus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo. Erigit mane, mane erigit mihi aurem, ut audiam quasi magistrum.
  22439 Isaiah	Isa	23	50	5	Dominus Deus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico : retrorsum non abii.
  22440 Isaiah	Isa	23	50	6	Corpus meum dedi percutientibus, et genas meas vellentibus ; faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me.
  22441 Isaiah	Isa	23	50	7	Dominus Deus auxiliator meus, ideo non sum confusus ; ideo posui faciem meam ut petram durissimam, et scio quoniam non confundar.
  22442 Isaiah	Isa	23	50	8	Juxta est qui justificat me ; quis contradicet mihi ? Stemus simul ; quis est adversarius meus ? accedat ad me.
  22443 Isaiah	Isa	23	50	9	Ecce Dominus Deus auxiliator meus ; quis est qui condemnet me ? Ecce omnes quasi vestimentum conterentur ; tinea comedet eos.
  22444 Isaiah	Isa	23	50	10	Quis ex vobis timens Dominum, audiens vocem servi sui ? Qui ambulavit in tenebris, et non est lumen ei, speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum.
  22445 Isaiah	Isa	23	50	11	Ecce vos omnes accendentes ignem, accincti flammis : ambulate in lumine ignis vestri, et in flammis quas succendistis ; de manu mea factum est hoc vobis : in doloribus dormietis.]
  22446 Isaiah	Isa	23	51	1	[Audite me, qui sequimini quod justum est, et quaeritis Dominum ; attendite ad petram unde excisi estis, et ad cavernam laci de qua praecisi estis.
  22447 Isaiah	Isa	23	51	2	Attendite ad Abraham, patrem vestrum, et ad Saram, quae peperit vos : quia unum vocavi eum, et benedixi ei, et multiplicavi eum.
  22448 Isaiah	Isa	23	51	3	Consolabitur ergo Dominus Sion, et consolabitur omnes ruinas ejus : et ponet desertum ejus quasi delicias, et solitudinem ejus quasi hortum Domini. Gaudium et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis.
  22449 Isaiah	Isa	23	51	4	Attendite ad me, popule meus, et tribus mea, me audite : quia lex a me exiet, et judicium meum in lucem populorum requiescet.
  22450 Isaiah	Isa	23	51	5	Prope est justus meus, egressus est salvator meus, et brachia mea populos judicabunt ; me insulae exspectabunt, et brachium meum sustinebunt.
  22451 Isaiah	Isa	23	51	6	Levate in caelum oculos vestros, et videte sub terra deorsum : quia caeli sicut fumus liquescent, et terra sicut vestimentum atteretur, et habitatores ejus sicut haec interibunt : salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea non deficiet.
  22452 Isaiah	Isa	23	51	7	Audite me, qui scitis justum, populus meus, lex mea in corde eorum : nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne metuatis :
  22453 Isaiah	Isa	23	51	8	sicut enim vestimentum, sic comedet eos vermis, et sicut lanam, sic devorabit eos tinea : salus autem mea in sempiternum erit, et justitia mea in generationes generationum.
  22454 Isaiah	Isa	23	51	9	Consurge, consurge, induere fortitudinem, brachium Domini ! consurge sicut in diebus antiquis, in generationibus saeculorum. Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem ?
  22455 Isaiah	Isa	23	51	10	numquid non tu siccasti mare, aquam abyssi vehementis ; qui posuisti profundum maris viam, ut transirent liberati ?
  22456 Isaiah	Isa	23	51	11	Et nunc qui redempti sunt a Domino, revertentur, et venient in Sion laudantes, et laetitia sempiterna super capita eorum : gaudium et laetitiam tenebunt ; fugiet dolor et gemitus.
  22457 Isaiah	Isa	23	51	12	Ego, ego ipse consolabor vos. Quis tu, ut timeres ab homine mortali, et a filio hominis qui quasi foenum ita arescet ?
  22458 Isaiah	Isa	23	51	13	Et oblitus es Domini, factoris tui, qui tetendit caelos et fundavit terram ; et formidasti jugiter tota die a facie furoris ejus qui te tribulabat, et paraverat ad perdendum. Ubi nunc est furor tribulantis ?
  22459 Isaiah	Isa	23	51	14	Cito veniet gradiens ad aperiendum ; et non interficiet usque ad internecionem, nec deficiet panis ejus.
  22460 Isaiah	Isa	23	51	15	Ego autem sum Dominus Deus tuus, qui conturbo mare, et intumescunt fluctus ejus : Dominus exercituum nomen meum.
  22461 Isaiah	Isa	23	51	16	Posui verba mea in ore tuo, et in umbra manus meae protexi te, ut plantes caelos, et fundes terram, et dicas ad Sion : Populus meus es tu.]
  22462 Isaiah	Isa	23	51	17	[Elevare, elevare, consurge, Jerusalem, quae bibisti de manu Domini calicem irae ejus ; usque ad fundum calicis soporis bibisti, et potasti usque ad faeces.
  22463 Isaiah	Isa	23	51	18	Non est qui sustentet eam, ex omnibus filiis quos genuit ; et non est qui apprehendat manum ejus, ex omnibus filiis quos enutrivit.
  22464 Isaiah	Isa	23	51	19	Duo sunt quae occurrerunt tibi ; quis contristabitur super te ? Vastitas, et contritio, et fames, et gladius ; quis consolabitur te ?
  22465 Isaiah	Isa	23	51	20	Filii tui projecti sunt, dormierunt in capite omnium viarum sicut oryx illaqueatus, pleni indignatione Domini, increpatione Dei tui.
  22466 Isaiah	Isa	23	51	21	Idcirco audi hoc, paupercula, et ebria non a vino.
  22467 Isaiah	Isa	23	51	22	Haec dicit dominator tuus Dominus, et Deus tuus, qui pugnabit pro populo suo : Ecce tuli de manu tua calicem soporis, fundum calicis indignationis meae : non adjicies ut bibas illum ultra.
  22468 Isaiah	Isa	23	51	23	Et ponam illum in manu eorum qui te humiliaverunt, et dixerunt animae tuae : Incurvare, ut transeamus ; et posuisti ut terram corpus tuum, et quasi viam transeuntibus.]
  22469 Isaiah	Isa	23	52	1	[Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion ! induere vestimentis gloriae tuae, Jerusalem, civitas Sancti, quia non adjiciet ultra ut pertranseat per te incircumcisus et immundus.
  22470 Isaiah	Isa	23	52	2	Excutere de pulvere, consurge ; sede, Jerusalem ! solve vincula colli tui, captiva filia Sion.
  22471 Isaiah	Isa	23	52	3	Quia haec dicit Dominus : Gratis venundati estis, et sine argento redimemini.
  22472 Isaiah	Isa	23	52	4	Quia haec dicit Dominus Deus : In Aegyptum descendit populus meus in principio, ut colonus esset ibi, et Assur absque ulla causa calumniatus est eum.
  22473 Isaiah	Isa	23	52	5	Et nunc quid mihi est hic, dicit Dominus, quoniam ablatus est populus meus gratis ? Dominatores ejus inique agunt, dicit Dominus, et jugiter tota die nomen meum blasphematur.
  22474 Isaiah	Isa	23	52	6	Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa : quia ego ipse qui loquebar, ecce adsum.]
  22475 Isaiah	Isa	23	52	7	[Quam pulchri super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem ; annuntiantis bonum, praedicantis salutem, dicentis Sion : Regnabit Deus tuus !
  22476 Isaiah	Isa	23	52	8	Vox speculatorum tuorum : levaverunt vocem, simul laudabunt, quia oculo ad oculum videbunt cum converterit Dominus Sion.
  22477 Isaiah	Isa	23	52	9	Gaudete, et laudate simul, deserta Jerusalem, quia consolatus est Dominus populum suum ; redemit Jerusalem.
  22478 Isaiah	Isa	23	52	10	Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium ; et videbunt omnes fines terrae salutare Dei nostri.
  22479 Isaiah	Isa	23	52	11	Recedite, recedite ; exite inde, pollutum nolite tangere ; exite de medio ejus ; mundamini, qui fertis vasa Domini.
  22480 Isaiah	Isa	23	52	12	Quoniam non in tumultu exibitis, nec in fuga properabitis ; praecedet enim vos Dominus, et congregabit vos Deus Israël.]
  22481 Isaiah	Isa	23	52	13	[Ecce intelliget servus meus, exaltabitur et elevabitur, et sublimis erit valde.
  22482 Isaiah	Isa	23	52	14	Sicut obstupuerunt super te multi, sic inglorius erit inter viros aspectus ejus, et forma ejus inter filios hominum.
  22483 Isaiah	Isa	23	52	15	Iste asperget gentes multas ; super ipsum continebunt reges os suum : quia quibus non est narratum de eo viderunt, et qui non audierunt contemplati sunt.]
  22484 Isaiah	Isa	23	53	1	[Quis credidit auditui nostro ? et brachium Domini cui revelatum est ?
  22485 Isaiah	Isa	23	53	2	Et ascendet sicut virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti. Non est species ei, neque decor, et vidimus eum, et non erat aspectus, et desideravimus eum :
  22486 Isaiah	Isa	23	53	3	despectum, et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem, et quasi absconditus vultus ejus et despectus, unde nec reputavimus eum.
  22487 Isaiah	Isa	23	53	4	Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit ; et nos putavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum.
  22488 Isaiah	Isa	23	53	5	Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras ; attritus est propter scelera nostra : disciplina pacis nostrae super eum, et livore ejus sanati sumus.
  22489 Isaiah	Isa	23	53	6	Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit : et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum.
  22490 Isaiah	Isa	23	53	7	Oblatus est quia ipse voluit, et non aperuit os suum ; sicut ovis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum.
  22491 Isaiah	Isa	23	53	8	De angustia, et de judicio sublatus est. Generationem ejus quis enarrabit ? quia abscissus est de terra viventium : propter scelus populi mei percussi eum.
  22492 Isaiah	Isa	23	53	9	Et dabit impios pro sepultura, et divitem pro morte sua, eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore ejus.
  22493 Isaiah	Isa	23	53	10	Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate. Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longaevum, et voluntas Domini in manu ejus dirigetur.
  22494 Isaiah	Isa	23	53	11	Pro eo quod laboravit anima ejus, videbit et saturabitur. In scientia sua justificabit ipse justus servus meus multos, et iniquitates eorum ipse portabit.
  22495 Isaiah	Isa	23	53	12	Ideo dispertiam ei plurimos, et fortium dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est, et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus rogavit.]
  22496 Isaiah	Isa	23	54	1	[Lauda, sterilis, quae non paris ; decanta laudem, et hinni, quae non pariebas : quoniam multi filii desertae magis quam ejus quae habet virum, dicit Dominus.
  22497 Isaiah	Isa	23	54	2	Dilata locum tentorii tui, et pelles tabernaculorum tuorum extende : ne parcas : longos fac funiculos tuos, et clavos tuos consolida.
  22498 Isaiah	Isa	23	54	3	Ad dexteram enim et ad laevam penetrabis, et semen tuum gentes haereditabit, et civitates desertas inhabitabit.
  22499 Isaiah	Isa	23	54	4	Noli timere, quia non confunderis, neque erubesces ; non enim te pudebit, quia confusionis adolescentiae tuae oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuae non recordaberis amplius.
  22500 Isaiah	Isa	23	54	5	Quia dominabitur tui qui fecit te, Dominus exercituum nomen ejus, et redemptor tuus, Sanctus Israël : Deus omnis terrae vocabitur.
  22501 Isaiah	Isa	23	54	6	Quia ut mulierem derelictam et moerentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adolescentia abjectam, dixit Deus tuus.
  22502 Isaiah	Isa	23	54	7	Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te.
  22503 Isaiah	Isa	23	54	8	In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te ; et in misericordia sempiterna misertus sum tui, dixit redemptor tuus, Dominus.
  22504 Isaiah	Isa	23	54	9	Sicut in diebus Noë istud mihi est, cui juravi ne inducerem aquas Noë ultra super terram ; sic juravi ut non irascar tibi, et non increpem te.
  22505 Isaiah	Isa	23	54	10	Montes enim commovebuntur, et colles contremiscent ; misericordia autem mea non recedet a te, et foedus pacis meae non movebitur, dixit miserator tuus Dominus.
  22506 Isaiah	Isa	23	54	11	Paupercula, tempestate convulsa absque ulla consolatione, ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris :
  22507 Isaiah	Isa	23	54	12	et ponam jaspidem propugnacula tua, et portas tuas in lapides sculptos, et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles ;
  22508 Isaiah	Isa	23	54	13	universos filios tuos doctos a Domino, et multitudinem pacis filiis tuis.
  22509 Isaiah	Isa	23	54	14	Et in justitia fundaberis : recede procul a calumnia, quia non timebis, et a pavore, quia non appropinquabit tibi.
  22510 Isaiah	Isa	23	54	15	Ecce accola veniet qui non erat mecum, advena quondam tuus adjungetur tibi.
  22511 Isaiah	Isa	23	54	16	Ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas, et proferentem vas in opus suum ; et ego creavi interfectorem ad disperdendum.
  22512 Isaiah	Isa	23	54	17	Omne vas quod fictum est contra te, non dirigetur, et omnem linguam resistentem tibi in judicio, judicabis. Haec est haereditas servorum Domini, et justitia eorum apud me, dicit Dominus.]
  22513 Isaiah	Isa	23	55	1	[Omnes sitientes, venite ad aquas, et qui non habetis argentum, properate, emite, et comedite : venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac.
  22514 Isaiah	Isa	23	55	2	Quare appenditis argentum non in panibus, et laborem vestrum non in saturitate ? Audite, audientes me, et comedite bonum, et delectabitur in crassitudine anima vestra.
  22515 Isaiah	Isa	23	55	3	Inclinate aurem vestram, et venite ad me ; audite, et vivet anima vestra, et feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles.
  22516 Isaiah	Isa	23	55	4	Ecce testem populis dedi eum, ducem ac praeceptorem gentibus.
  22517 Isaiah	Isa	23	55	5	Ecce gentem quam nesciebas vocabis, et gentes quae te non cognoverunt ad te current, propter Dominum Deum tuum, et Sanctum Israël, quia glorificavit te.
  22518 Isaiah	Isa	23	55	6	Quaerite Dominum dum inveniri potest ; invocate eum dum prope est.
  22519 Isaiah	Isa	23	55	7	Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus ; et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum.
  22520 Isaiah	Isa	23	55	8	Non enim cogitationes meae cogitationes vestrae, neque viae vestrae viae meae, dicit Dominus.
  22521 Isaiah	Isa	23	55	9	Quia sicut exaltantur caeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis vestris, et cogitationes meae a cogitationibus vestris.
  22522 Isaiah	Isa	23	55	10	Et quomodo descendit imber et nix de caelo, et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram, et infundit eam, et germinare eam facit, et dat semen serenti, et panem comedenti :
  22523 Isaiah	Isa	23	55	11	sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo ; non revertetur ad me vacuum, sed faciet quaecumque volui, et prosperabitur in his ad quae misi illud.
  22524 Isaiah	Isa	23	55	12	Quia in laetitia egrediemini, et in pace deducemini ; montes et colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent manu.
  22525 Isaiah	Isa	23	55	13	Pro saliunca ascendet abies, et pro urtica crescet myrtus ; et erit Dominus nominatus in signum aeternum quod non auferetur.]
  22526 Isaiah	Isa	23	56	1	[Haec dicit Dominus : Custodite judicium, et facite justitiam, quia juxta est salus mea ut veniat, et justitia mea ut reveletur.
  22527 Isaiah	Isa	23	56	2	Beatus vir qui facit hoc, et filius hominis qui apprehendet istud, custodiens sabbatum ne polluat illud, custodiens manus suas ne faciat omne malum.
  22528 Isaiah	Isa	23	56	3	Et non dicat filius advenae qui adhaeret Domino, dicens : Separatione dividet me Dominus a populo suo ; et non dicat eunuchus : Ecce ego lignum aridum.
  22529 Isaiah	Isa	23	56	4	Quia haec dicit Dominus eunuchis : Qui custodierint sabbata mea, et elegerint quae ego volui, et tenuerint foedus meum,
  22530 Isaiah	Isa	23	56	5	dabo eis in domo mea et in muris meis locum, et nomen melius a filiis et filiabus : nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit.
  22531 Isaiah	Isa	23	56	6	Et filios advenae, qui adhaerent Domino, ut colant eum, et diligant nomen ejus, ut sint ei in servos ; omnem custodientem sabbatum ne polluat illud, et tenentem foedus meum ;
  22532 Isaiah	Isa	23	56	7	adducam eos in montem sanctum meum, et laetificabo eos in domo orationis meae ; holocausta eorum et victimae eorum placebunt mihi super altari meo, quia domus mea domus orationis vocabitur cunctis populis.
  22533 Isaiah	Isa	23	56	8	Ait Dominus Deus, qui congregat dispersos Israël : Adhuc congregabo ad eum congregatos ejus.]
  22534 Isaiah	Isa	23	56	9	[Omnes bestiae agri, venite ad devorandum, universae bestiae saltus.
  22535 Isaiah	Isa	23	56	10	Speculatores ejus caeci omnes ; nescierunt universi : canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes, et amantes somnia.
  22536 Isaiah	Isa	23	56	11	Et canes imprudentissimi nescierunt saturitatem ; ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam : omnes in viam suam declinaverunt ; unusquisque ad avaritiam suam, a summo usque ad novissimum.
  22537 Isaiah	Isa	23	56	12	Venite, sumamus vinum, et impleamur ebrietate ; et erit sicut hodie, sic et cras, et multo amplius.]
  22538 Isaiah	Isa	23	57	1	[Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo ; et viri misericordiae colliguntur, quia non est qui intelligat : a facie enim malitiae collectus est justus.
  22539 Isaiah	Isa	23	57	2	Veniat pax ; requiescat in cubili suo qui ambulavit in directione sua.
  22540 Isaiah	Isa	23	57	3	Vos autem accedite huc, filii auguratricis, semen adulteri et fornicariae.
  22541 Isaiah	Isa	23	57	4	Super quem lusistis ? super quem dilatastis os, et ejecistis linguam ? Numquid non vos filii scelesti, semen mendax,
  22542 Isaiah	Isa	23	57	5	qui consolamini in diis subter omne lignum frondosum, immolantes parvulos in torrentibus, subter eminentes petras ?
  22543 Isaiah	Isa	23	57	6	In partibus torrentis pars tua ; haec est sors tua : et ipsis effudisti libamen, obtulisti sacrificium. Numquid super his non indignabor ?
  22544 Isaiah	Isa	23	57	7	Super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum, et illuc ascendisti ut immolares hostias.
  22545 Isaiah	Isa	23	57	8	Et post ostium, et retro postem, posuisti memoriale tuum. Quia juxta me discooperuisti, et suscepisti adulterum, dilatasti cubile tuum, et pepigisti cum eis foedus ; dilexisti stratum eorum manu aperta.
  22546 Isaiah	Isa	23	57	9	Et ornasti te regi unguento, et multiplicasti pigmenta tua. Misisti legatos tuos procul, et humiliata es usque ad inferos.
  22547 Isaiah	Isa	23	57	10	In multitudine viae tuae laborasti ; non dixisti : Quiescam. Vitam manus tuae invenisti ; propterea non rogasti.
  22548 Isaiah	Isa	23	57	11	Pro quo sollicita timuisti, quia mentita es, et mei non es recordata, neque cogitasti in corde tuo ? Quia ego tacens et quasi non videns, et mei oblita es.
  22549 Isaiah	Isa	23	57	12	Ego annuntiabo justitiam tuam, et opera tua non proderunt tibi.
  22550 Isaiah	Isa	23	57	13	Cum clamaveris, liberent te congregati tui, et omnes eos auferet ventus, tollet aura.] [Qui autem fiduciam habet mei, haereditabit terram, et possidebit montem sanctum meum.
  22551 Isaiah	Isa	23	57	14	Et dicam : Viam facite, praebete iter ; declinate de semita, auferte offendicula de via populi mei.
  22552 Isaiah	Isa	23	57	15	Quia haec dicit Excelsus, et Sublimis, habitans aeternitatem, et sanctum nomen ejus : in excelso et in sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu : ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum.
  22553 Isaiah	Isa	23	57	16	Non enim in sempiternum litigabo, neque usque ad finem irascar, quia spiritus a facie mea egredietur, et flatus ego faciam.
  22554 Isaiah	Isa	23	57	17	Propter iniquitatem avaritiae ejus iratus sum, et percussi eum. Abscondi a te faciem meam, et indignatus sum ; et abiit vagus in via cordis sui.
  22555 Isaiah	Isa	23	57	18	Vias ejus vidi, et sanavi eum ; et reduxi eum, et reddidi consolationes ipsi, et lugentibus ejus.
  22556 Isaiah	Isa	23	57	19	Creavi fructum labiorum pacem ; pacem ei qui longe est et qui prope, dixit Dominus, et sanavi eum.
  22557 Isaiah	Isa	23	57	20	Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum.
  22558 Isaiah	Isa	23	57	21	Non est pax impiis, dicit Dominus Deus.]
  22559 Isaiah	Isa	23	58	1	[Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum.
  22560 Isaiah	Isa	23	58	2	Me etenim de die in diem quaerunt, et scire vias meas volunt, quasi gens quae justitiam fecerit, et judicium Dei sui non dereliquerit. Rogant me judicia justitiae ; appropinquare Deo volunt.
  22561 Isaiah	Isa	23	58	3	Quare jejunavimus, et non aspexisti ; humiliavimus animas nostras, et nescisti ? Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra, et omnes debitores vestros repetitis.
  22562 Isaiah	Isa	23	58	4	Ecce ad lites et contentiones jejunatis, et percutitis pugno impie. Nolite jejunare sicut usque ad hanc diem, ut audiatur in excelso clamor vester.
  22563 Isaiah	Isa	23	58	5	Numquid tale est jejunium quod elegi, per diem affligere hominem animam suam ? numquid contorquere quasi circulum caput suum, et saccum et cinerem sternere ? numquid istud vocabis jejunium, et diem acceptabilem Domino ?]
  22564 Isaiah	Isa	23	58	6	[Nonne hoc est magis jejunium quod elegi ? Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, dimitte eos qui confracti sunt liberos, et omne onus dirumpe ;
  22565 Isaiah	Isa	23	58	7	frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam ; cum videris nudum, operi eum, et carnem tuam ne despexeris.
  22566 Isaiah	Isa	23	58	8	Tunc erumpet quasi mane lumen tuum ; et sanitas tua citius orietur, et anteibit faciem tuam justitia tua, et gloria Domini colliget te.
  22567 Isaiah	Isa	23	58	9	Tunc invocabis, et Dominus exaudiet ; clamabis, et dicet : Ecce adsum. Si abstuleris de medio tui catenam, et desieris extendere digitum et loqui quod non prodest ;
  22568 Isaiah	Isa	23	58	10	cum effuderis esurienti animam tuam, et animam afflictam repleveris, orietur in tenebris lux tua, et tenebrae tuae erunt sicut meridies.
  22569 Isaiah	Isa	23	58	11	Et requiem tibi dabit Dominus semper, et implebit splendoribus animam tuam, et ossa tua liberabit ; et eris quasi hortus irriguus, et sicut fons aquarum cujus non deficient aquae.
  22570 Isaiah	Isa	23	58	12	Et aedificabuntur in te deserta saeculorum, fundamenta generationis et generationis suscitabis ; et vocaberis aedificator sepium, avertens semitas in quietem.
  22571 Isaiah	Isa	23	58	13	Si averteris a sabbato pedem tuum facere voluntatem tuam in die sancto meo, et vocaveris sabbatum delicatum, et sanctum Domini gloriosum, et glorificaveris eum dum non facis vias tuas, et non invenitur voluntas tua, ut loquaris sermonem :
  22572 Isaiah	Isa	23	58	14	tunc delectaberis super Domino, et sustollam te super altitudines terrae, et cibabo te haereditate Jacob patris tui : os enim Domini locutum est.]
  22573 Isaiah	Isa	23	59	1	[Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat, neque aggravata est auris ejus, ut non exaudiat.
  22574 Isaiah	Isa	23	59	2	Sed iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum ; et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis, ne exaudiret.
  22575 Isaiah	Isa	23	59	3	Manus enim vestrae pollutae sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate ; labia vestra locuta sunt mendacium, et lingua vestra iniquitatem fatur.
  22576 Isaiah	Isa	23	59	4	Non est qui invocet justitiam, neque est qui judicet vere : sed confidunt in nihilo, et loquuntur vanitates ; conceperunt laborem, et pepererunt iniquitatem.
  22577 Isaiah	Isa	23	59	5	Ova aspidum ruperunt, et telas araneae texuerunt. Qui comederit de ovis eorum, morietur ; et quod confotum est, erumpet in regulum.
  22578 Isaiah	Isa	23	59	6	Telae eorum non erunt in vestimentum, neque operientur operibus suis ; opera eorum opera inutilia, et opus iniquitatis in manibus eorum.
  22579 Isaiah	Isa	23	59	7	Pedes eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem innocentem ; cogitationes eorum cogitationes inutiles : vastitas et contritio in viis eorum.
  22580 Isaiah	Isa	23	59	8	Viam pacis nescierunt, et non est judicium in gressibus eorum ; semitae eorum incurvatae sunt eis : omnis qui calcat in eis, ignorat pacem.
  22581 Isaiah	Isa	23	59	9	Propter hoc elongatum est judicium a nobis, et non apprehendet nos justitia. Exspectavimus lucem, et ecce tenebrae ; splendorem, et in tenebris ambulavimus.
  22582 Isaiah	Isa	23	59	10	Palpavimus sicut caeci parietem, et quasi absque oculis attrectavimus : impegimus meridie quasi in tenebris ; in caliginosis quasi mortui.
  22583 Isaiah	Isa	23	59	11	Rugiemus quasi ursi omnes, et quasi columbae meditantes gememus : exspectavimus judicium, et non est ; salutem, et elongata est a nobis.
  22584 Isaiah	Isa	23	59	12	Multiplicatae sunt enim iniquitates nostrae coram te, et peccata nostra responderunt nobis, quia scelera nostra nobiscum et iniquitates nostras cognovimus.
  22585 Isaiah	Isa	23	59	13	Peccare et mentiri contra Dominum, et aversi sumus ne iremus post tergum Dei nostri, ut loqueremur calumniam et transgressionem ; concepimus et locuti sumus de corde verba mendacii.
  22586 Isaiah	Isa	23	59	14	Et conversum est retrorsum judicium, et justitia longe stetit, quia corruit in platea veritas, et aequitas non potuit ingredi.
  22587 Isaiah	Isa	23	59	15	Et facta est veritas in oblivionem, et qui recessit a malo, praedae patuit. Et vidit Dominus, et malum apparuit in oculis ejus, quia non est judicium.
  22588 Isaiah	Isa	23	59	16	Et vidit quia non est vir, et aporiatus est, quia non est qui occurrat ; et salvavit sibi brachium suum, et justitia ejus ipsa confirmavit eum.
  22589 Isaiah	Isa	23	59	17	Indutus est justitia ut lorica, et galea salutis in capite ejus ; indutus est vestimentis ultionis, et opertus est quasi pallio zeli :
  22590 Isaiah	Isa	23	59	18	sicut ad vindictam quasi ad retributionem indignationis hostibus suis, et vicissitudinem inimicis suis ; insulis vicem reddet.
  22591 Isaiah	Isa	23	59	19	Et timebunt qui ab occidente nomen Domini, et qui ab ortu solis gloriam ejus, cum venerit quasi fluvius violentus quem spiritus Domini cogit ;
  22592 Isaiah	Isa	23	59	20	et venerit Sion redemptor, et eis qui redeunt ab iniquitate in Jacob, dicit Dominus.
  22593 Isaiah	Isa	23	59	21	Hoc foedus meum cum eis, dicit Dominus : spiritus meus qui est in te, et verba mea quae posui in ore tuo, non recedent de ore tuo, et de ore seminis tui, et de ore seminis seminis tui, dicit Dominus, amodo et usque in sempiternum.]
  22594 Isaiah	Isa	23	60	1	[Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est.
  22595 Isaiah	Isa	23	60	2	Quia ecce tenebrae operient terram, et caligo populos ; super te autem orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur.
  22596 Isaiah	Isa	23	60	3	Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui.
  22597 Isaiah	Isa	23	60	4	Leva in circuitu oculos tuos, et vide : omnes isti congregati sunt, venerunt tibi ; filii tui de longe venient et filiae tuae de latere surgent.
  22598 Isaiah	Isa	23	60	5	Tunc videbis, et afflues ; mirabitur et dilatabitur cor tuum : quando conversa fuerit ad te multitudo maris ; fortitudo gentium venerit tibi.
  22599 Isaiah	Isa	23	60	6	Inundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Epha ; omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes.
  22600 Isaiah	Isa	23	60	7	Omne pecus Cedar congregabitur tibi ; arietes Nabaioth ministrabunt tibi : offerentur super placabili altari meo, et domum majestatis meae glorificabo.
  22601 Isaiah	Isa	23	60	8	Qui sunt isti qui ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas ?
  22602 Isaiah	Isa	23	60	9	Me enim insulae exspectant, et naves maris in principio, ut adducam filios tuos de longe ; argentum eorum, et aurum eorum cum eis, nomini Domini Dei tui, et Sancto Israël, quia glorificavit te.
  22603 Isaiah	Isa	23	60	10	Et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi ; in indignatione enim mea percussi te, et in reconciliatione mea misertus sum tui.
  22604 Isaiah	Isa	23	60	11	Et aperientur portae tuae jugiter ; die ac nocte non claudentur, ut afferatur ad te fortitudo gentium, et reges earum adducantur.
  22605 Isaiah	Isa	23	60	12	Gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit, et gentes solitudine vastabuntur.
  22606 Isaiah	Isa	23	60	13	Gloria Libani ad te veniet, abies, et buxus, et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meae ; et locum pedum meorum glorificabo.
  22607 Isaiah	Isa	23	60	14	Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi : et vocabunt te civitatem Domini, Sion Sancti Israël.
  22608 Isaiah	Isa	23	60	15	Pro eo quod fuisti derelicta et odio habita, et non erat qui per te transiret : ponam te in superbiam saeculorum, gaudium in generationem et generationem :
  22609 Isaiah	Isa	23	60	16	et suges lac gentium, et mamilla regum lactaberis ; et scies quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus, Fortis Jacob.
  22610 Isaiah	Isa	23	60	17	Pro aere afferam aurum, et pro ferro afferam argentum, et pro lignis aes, et pro lapidibus ferrum : et ponam visitationem tuam pacem, et praepositos tuos justitiam.
  22611 Isaiah	Isa	23	60	18	Non audietur ultra iniquitas in terra tua ; vastitas et contritio in terminis tuis : et occupabit salus muros tuos, et portas tuas laudatio.
  22612 Isaiah	Isa	23	60	19	Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunae illuminabit te : sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam.
  22613 Isaiah	Isa	23	60	20	Non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur, quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et complebuntur dies luctus tui.
  22614 Isaiah	Isa	23	60	21	Populus autem tuus omnes justi ; in perpetuum haereditabunt terram : germen plantationis meae, opus manus meae ad glorificandum.
  22615 Isaiah	Isa	23	60	22	Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam. Ego Dominus in tempore ejus subito faciam istud.]
  22616 Isaiah	Isa	23	61	1	[Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me ; ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et praedicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem ;
  22617 Isaiah	Isa	23	61	2	ut praedicarem annum placabilem Domino, et diem ultionis Deo nostro ; ut consolarer omnes lugentes,
  22618 Isaiah	Isa	23	61	3	ut ponerem lugentibus Sion, et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu moeroris ; et vocabuntur in ea fortes justitiae, plantatio Domini ad glorificandum.
  22619 Isaiah	Isa	23	61	4	Et aedificabunt deserta a saeculo, et ruinas antiquas erigent, et instaurabunt civitates desertas, dissipatas in generationem et generationem.
  22620 Isaiah	Isa	23	61	5	Et stabunt alieni, et pascent pecora vestra, et filii peregrinorum agricolae et vinitores vestri erunt.
  22621 Isaiah	Isa	23	61	6	Vos autem sacerdotes Domini vocabimini : Ministri Dei nostri, dicetur vobis, fortitudinem gentium comedetis, et in gloria earum superbietis.
  22622 Isaiah	Isa	23	61	7	Pro confusione vestra duplici et rubore, laudabunt partem suam ; propter hoc in terra sua duplicia possidebunt, laetitia sempiterna erit eis.
  22623 Isaiah	Isa	23	61	8	Quia ego Dominus diligens judicium, et odio habens rapinam in holocausto ; et dabo opus eorum in veritate, et foedus perpetuum feriam eis.
  22624 Isaiah	Isa	23	61	9	Et scient in gentibus semen eorum, et germen eorum in medio populorum ; omnes qui viderint eos cognoscent illos, quia isti sunt semen cui benedixit Dominus.
  22625 Isaiah	Isa	23	61	10	Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo, quia induit me vestimentis salutis, et indumento justitiae circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis.
  22626 Isaiah	Isa	23	61	11	Sicut enim terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum germinat, sic Dominus Deus germinabit justitiam et laudem coram universis gentibus.]
  22627 Isaiah	Isa	23	62	1	[Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor justus ejus, et salvator ejus ut lampas accendatur.
  22628 Isaiah	Isa	23	62	2	Et videbunt gentes justum tuum, et cuncti reges inclytum tuum ; et vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominabit.
  22629 Isaiah	Isa	23	62	3	Et eris corona gloriae in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui.
  22630 Isaiah	Isa	23	62	4	Non vocaberis ultra Derelicta, et terra tua non vocabitur amplius Desolata ; sed vocaberis, Voluntas mea in ea, et terra tua Inhabitata, quia complacuit Domino in te, et terra tua inhabitabitur.
  22631 Isaiah	Isa	23	62	5	Habitabit enim juvenis cum virgine, et habitabunt in te filii tui ; et gaudebit sponsus super sponsam, et gaudebit super te Deus tuus.
  22632 Isaiah	Isa	23	62	6	Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes ; tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt. Qui reminiscimini Domini, ne taceatis,
  22633 Isaiah	Isa	23	62	7	et ne detis silentium ei, donec stabiliat et donec ponat Jerusalem laudem in terra.
  22634 Isaiah	Isa	23	62	8	Juravit Dominus in dextera sua, et in brachio fortitudinis suae : Si dedero triticum tuum ultra cibum inimicis tuis ; et si biberint filii alieni vinum tuum in quo laborasti.
  22635 Isaiah	Isa	23	62	9	Quia qui congregant illud, comedent, et laudabunt Dominum ; et qui comportant illud, bibent in atriis sanctis meis.
  22636 Isaiah	Isa	23	62	10	Transite, transite per portas, praeparate viam populo : planum facite iter, eligite lapides, et elevate signum ad populos.
  22637 Isaiah	Isa	23	62	11	Ecce Dominus auditum fecit in extremis terrae : Dicite filiae Sion : Ecce Salvator tuus venit ; ecce merces ejus cum eo, et opus ejus coram illo.
  22638 Isaiah	Isa	23	62	12	Et vocabunt eos, Populus sanctus, redempti a Domino ; tu autem vocaberis, Quaesita civitas, et non Derelicta.]
  22639 Isaiah	Isa	23	63	1	[Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra ? iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suae ? Ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum.
  22640 Isaiah	Isa	23	63	2	Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari ?
  22641 Isaiah	Isa	23	63	3	Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum ; calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea : et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi.
  22642 Isaiah	Isa	23	63	4	Dies enim ultionis in corde meo ; annus redemptionis meae venit.
  22643 Isaiah	Isa	23	63	5	Circumspexi, et non erat auxiliator ; quaesivi, et non fuit qui adjuvaret : et salvavit mihi brachium meum, et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi.
  22644 Isaiah	Isa	23	63	6	Et conculcavi populos in furore meo, et inebriavi eos in indignatione mea, et detraxi in terram virtutem eorum.]
  22645 Isaiah	Isa	23	63	7	[Miserationum Domini recordabor ; laudem Domini super omnibus quae reddidit nobis Dominus, et super multitudinem bonorum domui Israël, quae largitus est eis secundum indulgentiam suam, et secundum multitudinem misericordiarum suarum.
  22646 Isaiah	Isa	23	63	8	Et dixit : Verumtamen populus meus est, filii non negantes ; et factus est eis salvator.
  22647 Isaiah	Isa	23	63	9	In omni tribulatione eorum non est tribulatus, et angelus faciei ejus salvavit eos : in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos, et portavit eos, et elevavit eos cunctis diebus saeculi.
  22648 Isaiah	Isa	23	63	10	Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt, et afflixerunt spiritum Sancti ejus : et conversus est eis in inimicum, et ipse debellavit eos.
  22649 Isaiah	Isa	23	63	11	Et recordatus est dierum saeculi Moysi, et populi sui. Ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui ? Ubi est qui posuit in medio ejus spiritum Sancti sui ;
  22650 Isaiah	Isa	23	63	12	qui eduxit ad dexteram Moysen, brachio majestatis suae ; qui scidit aquas ante eos, ut faceret sibi nomen sempiternum ;
  22651 Isaiah	Isa	23	63	13	qui eduxit eos per abyssos, quasi equum in deserto non impingentem ?
  22652 Isaiah	Isa	23	63	14	Quasi animal in campo descendens, spiritus Domini ductor ejus fuit. Sic adduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriae.
  22653 Isaiah	Isa	23	63	15	Attende de caelo, et vide de habitaculo sancto tuo, et gloriae tuae. Ubi est zelus tuus, et fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum ? Super me continuerunt se.
  22654 Isaiah	Isa	23	63	16	Tu enim pater noster : et Abraham nescivit nos, et Israël ignoravit nos : tu, Domine, pater noster, redemptor noster, a saeculo nomen tuum.
  22655 Isaiah	Isa	23	63	17	Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis ; indurasti cor nostrum ne timeremus te ? Convertere propter servos tuos, tribus haereditatis tuae.
  22656 Isaiah	Isa	23	63	18	Quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum : hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam.
  22657 Isaiah	Isa	23	63	19	Facti sumus quasi in principio, cum non dominareris nostri, neque invocaretur nomen tuum super nos.]
  22658 Isaiah	Isa	23	64	1	[Utinam dirumperes caelos, et descenderes ; a facie tua montes defluerent ;
  22659 Isaiah	Isa	23	64	2	sicut exustio ignis tabescerent, aquae arderent igni : ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis ; a facie tua gentes turbarentur.
  22660 Isaiah	Isa	23	64	3	Cum feceris mirabilia, non sustinebimus ; descendisti, et a facie tua montes defluxerunt.
  22661 Isaiah	Isa	23	64	4	A saeculo non audierunt, neque auribus perceperunt ; oculus non vidit, Deus, absque te, quae praeparasti exspectantibus te.
  22662 Isaiah	Isa	23	64	5	Occurristi laetanti, et facienti justitiam ; in viis tuis recordabuntur tui. Ecce tu iratus es, et peccavimus ; in ipsis fuimus semper, et salvabimur.
  22663 Isaiah	Isa	23	64	6	Et facti sumus ut immundus omnes nos, et quasi pannus menstruatae universae justitiae nostrae ; et cecidimus quasi folium universi, et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos.
  22664 Isaiah	Isa	23	64	7	Non est qui invocet nomen tuum ; qui consurgat, et teneat te. Abscondisti faciem tuam a nobis, et allisisti nos in manu iniquitatis nostrae.
  22665 Isaiah	Isa	23	64	8	Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum ; et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos.
  22666 Isaiah	Isa	23	64	9	Ne irascaris, Domine, satis, et ne ultra memineris iniquitatis nostrae ; ecce, respice, populus tuus omnes nos.
  22667 Isaiah	Isa	23	64	10	Civitas Sancti tui facta est deserta, Sion deserta facta est, Jerusalem desolata est.
  22668 Isaiah	Isa	23	64	11	Domus sanctificationis nostrae et gloriae nostrae, ubi laudaverunt te patres nostri, facta est in exustionem ignis, et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas.
  22669 Isaiah	Isa	23	64	12	Numquid super his continebis te, Domine ; tacebis, et affliges nos vehementer ?]
  22670 Isaiah	Isa	23	65	1	[Quaesierunt me qui ante non interrogabant ; invenerunt qui non quaesierunt me. Dixi : Ecce ego, ecce ego, ad gentem quae non invocabat nomen meum.
  22671 Isaiah	Isa	23	65	2	Expandi manus meas tota die ad populum incredulum, qui graditur in via non bona post cogitationes suas.
  22672 Isaiah	Isa	23	65	3	Populus qui ad iracundiam provocat me ante faciem meam semper ; qui immolant in hortis, et sacrificant super lateres ;
  22673 Isaiah	Isa	23	65	4	qui habitant in sepulchris, et in delubris idolorum dormiunt ; qui comedunt carnem suillam, et jus profanum in vasis eorum ;
  22674 Isaiah	Isa	23	65	5	qui dicunt : Recede a me, non appropinques mihi, quia immundus es. Isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die.
  22675 Isaiah	Isa	23	65	6	Ecce scriptum est coram me : Non tacebo, sed reddam, et retribuam in sinum eorum.
  22676 Isaiah	Isa	23	65	7	Iniquitates vestras, et iniquitates patrum vestrorum simul, dicit Dominus ; qui sacrificaverunt super montes, et super colles exprobraverunt mihi ; et remetiar opus eorum primum in sinu eorum.
  22677 Isaiah	Isa	23	65	8	Haec dicit Dominus : Quomodo si inveniatur granum in botro, et dicatur : Ne dissipes illud, quoniam benedictio est : sic faciam propter servos meos, ut non disperdam totum.
  22678 Isaiah	Isa	23	65	9	Et educam de Jacob semen, et de Juda possidentem montes meos ; et haereditabunt eam electi mei, et servi mei habitabunt ibi.
  22679 Isaiah	Isa	23	65	10	Et erunt campestria in caulas gregum, et vallis Achor in cubile armentorum, populo meo qui requisierunt me.
  22680 Isaiah	Isa	23	65	11	Et vos qui dereliquistis Dominum, qui obliti estis montem sanctum meum, qui ponitis fortunae mensam, et libatis super eam :
  22681 Isaiah	Isa	23	65	12	numerabo vos in gladio, et omnes in caede corruetis : pro eo quod vocavi, et non respondistis ; locutus sum, et non audistis ; et faciebatis malum in oculis meis, et quae nolui elegistis.
  22682 Isaiah	Isa	23	65	13	Propter hoc haec dicit Dominus Deus : Ecce servi mei comedent, et vos esurietis ; ecce servi mei bibent, et vos sitietis ;
  22683 Isaiah	Isa	23	65	14	ecce servi mei laetabuntur, et vos confundemini ; ecce servi mei laudabunt prae exsultatione cordis, et vos clamabitis prae dolore cordis, et prae contritione spiritus ululabitis,
  22684 Isaiah	Isa	23	65	15	et dimittetis nomen vestrum in juramentum electis meis ; et interficiet te Dominus Deus, et servos suos vocabit nomine alio :
  22685 Isaiah	Isa	23	65	16	in quo qui benedictus est super terram benedicetur in Deo, amen, et qui jurat in terra jurabit in Deo, amen : quia oblivioni traditae sunt angustiae priores, et quia absconditae sunt ab oculis meis.
  22686 Isaiah	Isa	23	65	17	Ecce enim ego creo caelos novos, et terram novam ; et non erunt in memoria priora, et non ascendent super cor.
  22687 Isaiah	Isa	23	65	18	Sed gaudebitis et exsultabitis usque in sempiternum in his quae ego creo : quia ecce ego creo Jerusalem exsultationem, et populum ejus gaudium.
  22688 Isaiah	Isa	23	65	19	Et exsultabo in Jerusalem, et gaudebo in populo meo, et non audietur in eo ultra vox fletus et vox clamoris.
  22689 Isaiah	Isa	23	65	20	Non erit ibi amplius infans dierum, et senex qui non impleat dies suos, quoniam puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit.
  22690 Isaiah	Isa	23	65	21	Et aedificabunt domos, et habitabunt ; et plantabunt vineas, et comedent fructus earum.
  22691 Isaiah	Isa	23	65	22	Non aedificabunt, et alius habitabit ; non plantabunt, et alius comedet : secundum enim dies ligni erunt dies populi mei, et opera manuum eorum inveterabunt.
  22692 Isaiah	Isa	23	65	23	Electi mei non laborabunt frustra, neque generabunt in conturbatione, quia semen benedictorum Domini est, et nepotes eorum cum eis.
  22693 Isaiah	Isa	23	65	24	Eritque antequam clament, ego exaudiam ; adhuc illis loquentibus, ego audiam.
  22694 Isaiah	Isa	23	65	25	Lupus et agnus pascentur simul, leo et bos comedent paleas, et serpenti pulvis panis ejus. Non nocebunt, neque occident in omni monte sancto meo, dicit Dominus.]
  22695 Isaiah	Isa	23	66	1	[Haec dicit Dominus : Caelum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum. Quae est ista domus quam aedificabitis mihi ? et quis est iste locus quietis meae ?
  22696 Isaiah	Isa	23	66	2	Omnia haec manus mea fecit, et facta sunt universa ista, dicit Dominus ; ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos ?
  22697 Isaiah	Isa	23	66	3	Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum ; qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem ; qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat ; qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo. Haec omnia elegerunt in viis suis, et in abominationibus suis anima eorum delectata est.
  22698 Isaiah	Isa	23	66	4	Unde et ego eligam illusiones eorum, et quae timebant adducam eis ; quia vocavi, et non erat qui responderet ; locutus sum, et non audierunt ; feceruntque malum in oculis meis, et quae nolui elegerunt.
  22699 Isaiah	Isa	23	66	5	Audite verbum Domini, qui tremitis ad verbum ejus. Dixerunt fratres vestri odientes vos, et abjicientes propter nomen meum : Glorificetur Dominus, et videbimus in laetitia vestra ; ipsi autem confundentur.
  22700 Isaiah	Isa	23	66	6	Vox populi de civitate, vox de templo, vox Domini reddentis retributionem inimicis suis.
  22701 Isaiah	Isa	23	66	7	Antequam parturiret, peperit ; antequam veniret partus ejus, peperit masculum.
  22702 Isaiah	Isa	23	66	8	Quis audivit umquam tale ? et quis vidit huic simile ? numquid parturiet terra in die una, aut parietur gens simul, quia parturivit et peperit Sion filios suos ?
  22703 Isaiah	Isa	23	66	9	Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam ? dicit Dominus. Si ego, qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero ? ait Dominus Deus tuus.
  22704 Isaiah	Isa	23	66	10	Laetamini cum Jerusalem et exsultate in ea, omnes qui diligitis eam ; gaudete cum ea gaudio, universi qui lugetis super eam :
  22705 Isaiah	Isa	23	66	11	ut sugatis et repleamini ab ubere consolationis ejus ; ut mulgeatis et deliciis affluatis ab omnimoda gloria ejus.
  22706 Isaiah	Isa	23	66	12	Quia haec dicit Dominus : Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis, et quasi torrentem inundantem gloriam gentium, quam sugetis : ad ubera portabimini, et super genua blandientur vobis.
  22707 Isaiah	Isa	23	66	13	Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos, et in Jerusalem consolabimini.
  22708 Isaiah	Isa	23	66	14	Videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt : et cognoscetur manus Domini servis ejus, et indignabitur inimicis suis.
  22709 Isaiah	Isa	23	66	15	Quia ecce Dominus in igne veniet, et quasi turbo quadrigae ejus, reddere in indignatione furorem suum et increpationem suam in flamma ignis :
  22710 Isaiah	Isa	23	66	16	quia in igne Dominus dijudicabit, et in gladio suo ad omnem carnem ; et multiplicabuntur interfecti a Domino,
  22711 Isaiah	Isa	23	66	17	qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortis post januam intrinsecus, qui comedebant carnem suillam, et abominationem et murem : simul consumentur, dicit Dominus.
  22712 Isaiah	Isa	23	66	18	Ego autem opera eorum et cogitationes eorum venio ut congregem, cum omnibus gentibus et linguis : et venient, et videbunt gloriam meam.
  22713 Isaiah	Isa	23	66	19	Et ponam in eis signum, et mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes in mare, in Africam, et Lydiam, tendentes sagittam ; in Italiam et Graeciam, ad insulas longe, ad eos qui non audierunt de me, et non viderunt gloriam meam. Et annuntiabunt gloriam meam gentibus ;
  22714 Isaiah	Isa	23	66	20	et adducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus donum Domino, in equis, et in quadrigis, et in lecticis, et in mulis, et in carrucis, ad montem sanctum meum Jerusalem, dicit Dominus : quomodo si inferant filii Israël munus in vase mundo in domum Domini.
  22715 Isaiah	Isa	23	66	21	Et assumam ex eis in sacerdotes et Levitas, dicit Dominus.
  22716 Isaiah	Isa	23	66	22	Quia sicut caeli novi et terra nova, quae ego facio stare coram me, dicit Dominus, sic stabit semen vestrum et nomen vestrum.
  22717 Isaiah	Isa	23	66	23	Et erit mensis ex mense, et sabbatum ex sabbato : veniet omnis caro ut adoret coram facie mea, dicit Dominus.
  22718 Isaiah	Isa	23	66	24	Et egredientur, et videbunt cadavera virorum qui praevaricati sunt in me ; vermis eorum non morietur, et ignis eorum non extinguetur : et erunt usque ad satietatem visionis omni carni.]
  22719 Jeremiah	Jer	24	1	1	Verba Jeremiae filii Helciae, de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth, in terra Benjamin.
  22720 Jeremiah	Jer	24	1	2	Quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Josiae filii Amon, regis Juda, in tertiodecimo anno regni ejus.
  22721 Jeremiah	Jer	24	1	3	Et factum est in diebus Joakim filii Josiae, regis Juda, usque ad consummationem undecimi anni Sedeciae, filii Josiae, regis Juda, usque ad transmigrationem Jerusalem, in mense quinto.
  22722 Jeremiah	Jer	24	1	4	Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
  22723 Jeremiah	Jer	24	1	5	[Priusquam te formarem in utero, novi te, et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus dedi te.]
  22724 Jeremiah	Jer	24	1	6	Et dixi : [A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum.]
  22725 Jeremiah	Jer	24	1	7	Et dixit Dominus ad me : [Noli dicere : Puer sum : quoniam ad omnia quae mittam te ibis, et universa quaecumque mandavero tibi loqueris.
  22726 Jeremiah	Jer	24	1	8	Ne timeas a facie eorum, quia tecum ego sum ut eruam te, dicit Dominus.]
  22727 Jeremiah	Jer	24	1	9	Et misit Dominus manum suam, et tetigit os meum, et dixit Dominus ad me : [Ecce dedi verba mea in ore tuo :
  22728 Jeremiah	Jer	24	1	10	ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes.]
  22729 Jeremiah	Jer	24	1	11	Et factum est verbum Domini ad me, dicens : [Quid tu vides, Jeremia ?] Et dixi : [Virgam vigilantem ego video.]
  22730 Jeremiah	Jer	24	1	12	Et dixit Dominus ad me : [Bene vidisti : quia vigilabo ego super verbo meo, ut faciam illud.]
  22731 Jeremiah	Jer	24	1	13	Et factum est verbum Domini secundo ad me, dicens : [Quid tu vides ?] Et dixi : [Ollam succensam ego video, et faciem ejus a facie aquilonis.]
  22732 Jeremiah	Jer	24	1	14	Et dixit Dominus ad me : [Ab aquilone pandetur malum super omnes habitatores terrae :
  22733 Jeremiah	Jer	24	1	15	quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquilonis, ait Dominus : et venient, et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Jerusalem, et super omnes muros ejus in circuitu, et super universas urbes Juda :
  22734 Jeremiah	Jer	24	1	16	et loquar judicia mea cum eis super omnem malitiam eorum qui dereliquerunt me, et libaverunt diis alienis, et adoraverunt opus manuum suarum.
  22735 Jeremiah	Jer	24	1	17	Tu ergo, accinge lumbos tuos, et surge, et loquere ad eos omnia quae ego praecipio tibi. Ne formides a facie eorum, nec enim timere te faciam vultum eorum.
  22736 Jeremiah	Jer	24	1	18	Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum aereum, super omnem terram, regibus Juda, principibus ejus, et sacerdotibus, et populo terrae.
  22737 Jeremiah	Jer	24	1	19	Et bellabunt adversum te, et non praevalebunt, quia ego tecum sum, ait Dominus, ut liberem te.]
  22738 Jeremiah	Jer	24	2	1	Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
  22739 Jeremiah	Jer	24	2	2	[Vade, et clama in auribus Jerusalem, dicens : Haec dicit Dominus : Recordatus sum tui, miserans adolescentiam tuam, et caritatem desponsationis tuae, quando secuta es me in deserto, in terra quae non seminatur.
  22740 Jeremiah	Jer	24	2	3	Sanctus Israël Domino, primitiae frugum ejus : omnes qui devorant eum delinquunt : mala venient super eos, dicit Dominus.
  22741 Jeremiah	Jer	24	2	4	Audite verbum Domini, domus Jacob, et omnes cognationes domus Israël.
  22742 Jeremiah	Jer	24	2	5	Haec dicit Dominus : Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt a me, et ambulaverunt post vanitatem, et vani facti sunt ?
  22743 Jeremiah	Jer	24	2	6	Et non dixerunt : Ubi est Dominus qui ascendere nos fecit de terra Aegypti ; qui traduxit nos per desertum, per terram inhabitabilem et inviam, per terram sitis, et imaginem mortis, per terram in qua non ambulavit vir, neque habitavit homo ?
  22744 Jeremiah	Jer	24	2	7	Et induxi vos in terram Carmeli, ut comederetis fructum ejus et optima illius : et ingressi contaminastis terram meam, et haereditatem meam posuistis in abominationem.
  22745 Jeremiah	Jer	24	2	8	Sacerdotes non dixerunt : Ubi est Dominus ? et tenentes legem nescierunt me, et pastores praevaricati sunt in me, et prophetae prophetaverunt in Baal, et idola secuti sunt.
  22746 Jeremiah	Jer	24	2	9	Propterea adhuc judicio contendam vobiscum, ait Dominus, et cum filiis vestris disceptabo.
  22747 Jeremiah	Jer	24	2	10	Transite ad insulas Cethim, et videte : et in Cedar mittite, et considerate vehementer : et videte si factum est hujuscemodi :
  22748 Jeremiah	Jer	24	2	11	si mutavit gens deos suos, et certe ipsi non sunt dii : populus vero meus mutavit gloriam suam in idolum.
  22749 Jeremiah	Jer	24	2	12	Obstupescite, caeli, super hoc, et portae ejus, desolamini vehementer, dicit Dominus.
  22750 Jeremiah	Jer	24	2	13	Duo enim mala fecit populus meus : me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas, cisternas dissipatas, quia continere non valent aquas.
  22751 Jeremiah	Jer	24	2	14	Numquid servus est Israël, aut vernaculus ? quare ergo factus est in praedam ?
  22752 Jeremiah	Jer	24	2	15	Super eum rugierunt leones, et dederunt vocem suam : posuerunt terram ejus in solitudinem. Civitates ejus exustae sunt, et non est qui habitet in eis.
  22753 Jeremiah	Jer	24	2	16	Filii quoque Mempheos et Taphnes constupraverunt te usque ad verticem.
  22754 Jeremiah	Jer	24	2	17	Numquid non istud factum est tibi, quia dereliquisti Dominum Deum tuum eo tempore quo ducebat te per viam ?
  22755 Jeremiah	Jer	24	2	18	Et nunc quid tibi vis in via Aegypti, ut bibas aquam turbidam ? et quid tibi cum via Assyriorum, ut bibas aquam fluminis ?
  22756 Jeremiah	Jer	24	2	19	Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te. Scito et vide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum, et non esse timorem mei apud te, dicit Dominus Deus exercituum.
  22757 Jeremiah	Jer	24	2	20	A saeculo confregisti jugum meum : rupisti vincula mea, et dixisti : Non serviam. In omni enim colle sublimi, et sub omni ligno frondoso, tu prosternebaris meretrix.
  22758 Jeremiah	Jer	24	2	21	Ego autem plantavi te vineam electam, omne semen verum : quomodo ergo conversa es mihi in pravum, vinea aliena ?
  22759 Jeremiah	Jer	24	2	22	Si laveris te nitro, et multiplicaveris tibi herbam borith, maculata es in iniquitate tua coram me, dicit Dominus Deus.
  22760 Jeremiah	Jer	24	2	23	Quomodo dicis : Non sum polluta ; post Baalim non ambulavi ? Vide vias tuas in convalle ; scito quid feceris : cursor levis explicans vias suas.
  22761 Jeremiah	Jer	24	2	24	Onager assuetus in solitudine, in desiderio animae suae attraxit ventum amoris sui : nullus avertet eam : omnes qui quaerunt eam non deficient : in menstruis ejus invenient eam.
  22762 Jeremiah	Jer	24	2	25	Prohibe pedem tuum a nuditate, et guttur tuum a siti. Et dixisti : Desperavi : nequaquam faciam : adamavi quippe alienos, et post eos ambulabo.]
  22763 Jeremiah	Jer	24	2	26	[Quomodo confunditur fur quando deprehenditur, sic confusi sunt domus Israël, ipsi et reges eorum, principes, et sacerdotes, et prophetae eorum,
  22764 Jeremiah	Jer	24	2	27	dicentes ligno : Pater meus es tu : et lapidi : Tu me genuisti. Verterunt ad me tergum et non faciem, et in tempore afflictionis suae dicent : Surge, et libera nos.
  22765 Jeremiah	Jer	24	2	28	Ubi sunt dii tui quos fecisti tibi ? surgant, et liberent te in tempore afflictionis tuae : secundum numerum quippe civitatum tuarum erant dii tui, Juda.
  22766 Jeremiah	Jer	24	2	29	Quid vultis mecum judicio contendere ? omnes dereliquistis me, dicit Dominus.
  22767 Jeremiah	Jer	24	2	30	Frustra percussi filios vestros : disciplinam non receperunt. Devoravit gladius vester prophetas vestros : quasi leo vastator
  22768 Jeremiah	Jer	24	2	31	generatio vestra. Videte verbum Domini : numquid solitudo factus sum Israëli, aut terra serotina ? quare ergo dixit populus meus : Recessimus ; non veniemus ultra ad te ?
  22769 Jeremiah	Jer	24	2	32	Numquid obliviscetur virgo ornamenti sui, aut sponsa fasciae pectoralis suae ? populus vero meus oblitus est mei diebus innumeris.
  22770 Jeremiah	Jer	24	2	33	Quid niteris bonam ostendere viam tuam ad quaerendam dilectionem, quae insuper et malitias tuas docuisti vias tuas,
  22771 Jeremiah	Jer	24	2	34	et in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et innocentum ? non in fossis inveni eos, sed in omnibus quae supra memoravi.
  22772 Jeremiah	Jer	24	2	35	Et dixisti : Absque peccato et innocens ego sum, et propterea avertatur furor tuus a me. Ecce ego judicio contendam tecum, eo quod dixeris : Non peccavi.
  22773 Jeremiah	Jer	24	2	36	Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas ! et ab Aegypto confunderis, sicut confusa es ab Assur.
  22774 Jeremiah	Jer	24	2	37	Nam et ab ista egredieris, et manus tuae erunt super caput tuum : quoniam obtrivit Dominus confidentiam tuam, et nihil habebis prosperum in ea.]
  22775 Jeremiah	Jer	24	3	1	[Vulgo dicitur : Si dimiserit vir uxorem suam, et recedens ab eo duxerit virum alterum, numquid revertetur ad eam ultra ? numquid non polluta et contaminata erit mulier illa ? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis : tamen revertere ad me, dicit Dominus, et ego suscipiam te.
  22776 Jeremiah	Jer	24	3	2	Leva oculos tuos in directum, et vide ubi non prostrata sis. In viis sedebas, exspectans eos quasi latro in solitudine : et polluisti terram in fornicationibus tuis, et in malitiis tuis.
  22777 Jeremiah	Jer	24	3	3	Quam ob rem prohibitae sunt stillae pluviarum, et serotinus imber non fuit. Frons mulieris meretricis facta est tibi ; noluisti erubescere.
  22778 Jeremiah	Jer	24	3	4	Ergo saltem amodo voca me : Pater meus, dux virginitatis meae tu es :
  22779 Jeremiah	Jer	24	3	5	numquid irasceris in perpetuum, aut perseverabis in finem ? ecce locuta es, et fecisti mala, et potuisti.]
  22780 Jeremiah	Jer	24	3	6	Et dixit Dominus ad me in diebus Josiae regis : [Numquid vidisti quae fecerit aversatrix Israël ? Abiit sibimet super omnem montem excelsum, et sub omni ligno frondoso, et fornicata est ibi.
  22781 Jeremiah	Jer	24	3	7	Et dixi, cum fecisset haec omnia : Ad me revertere : et non est reversa. Et vidit praevaricatrix soror ejus Juda
  22782 Jeremiah	Jer	24	3	8	quia pro eo quod moechata esset aversatrix Israël, dimisissem eam, et dedissem ei libellum repudii : et non timuit praevaricatrix Juda soror ejus, sed abiit, et fornicata est etiam ipsa :
  22783 Jeremiah	Jer	24	3	9	et facilitate fornicationis suae contaminavit terram, et moechata est cum lapide et ligno :
  22784 Jeremiah	Jer	24	3	10	et in omnibus his non est reversa ad me praevaricatrix soror ejus Juda in toto corde suo, sed in mendacio, ait Dominus.]
  22785 Jeremiah	Jer	24	3	11	Et dixit Dominus ad me : Justificavit animam suam aversatrix Israël, comparatione praevaricatricis Judae.
  22786 Jeremiah	Jer	24	3	12	Vade, et clama sermones istos contra aquilonem, et dices : [Revertere, aversatrix Israël, ait Dominus, et non avertam faciem meam a vobis, quia sanctus ego sum, dicit Dominus, et non irascar in perpetuum.
  22787 Jeremiah	Jer	24	3	13	Verumtamen scito iniquitatem tuam, quia in Dominum Deum tuum praevaricata es, et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso, et vocem meam non audisti, ait Dominus.
  22788 Jeremiah	Jer	24	3	14	Convertimini, filii revertentes, dicit Dominus, quia ego vir vester : et assumam vos unum de civitate, et duos de cognatione, et introducam vos in Sion.
  22789 Jeremiah	Jer	24	3	15	Et dabo vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina.
  22790 Jeremiah	Jer	24	3	16	Cumque multiplicati fueritis, et creveritis in terra in diebus illis, ait Dominus, non dicent ultra : Arca testamenti Domini : neque ascendet super cor, neque recordabuntur illius, nec visitabitur, nec fiet ultra.
  22791 Jeremiah	Jer	24	3	17	In tempore illo vocabunt Jerusalem solium Domini : et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Jerusalem, et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi.
  22792 Jeremiah	Jer	24	3	18	In diebus illis ibit domus Juda ad domum Israël, et venient simul de terra aquilonis ad terram quam dedi patribus vestris.
  22793 Jeremiah	Jer	24	3	19	Ego autem dixi : Quomodo ponam te in filios, et tribuam tibi terram desiderabilem, haereditatem praeclaram exercituum gentium ? Et dixi : Patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis.
  22794 Jeremiah	Jer	24	3	20	Sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum, sic contempsit me domus Israël, dicit Dominus.
  22795 Jeremiah	Jer	24	3	21	Vox in viis audita est, ploratus et ululatus filiorum Israël : quoniam iniquam fecerunt viam suam ; obliti sunt Domini Dei sui.
  22796 Jeremiah	Jer	24	3	22	Convertimini, filii revertentes, et sanabo aversiones vestras. Ecce nos venimus ad te : tu enim es Dominus Deus noster.
  22797 Jeremiah	Jer	24	3	23	Vere mendaces erant colles, et multitudo montium : vere in Domino Deo nostro salus Israël.
  22798 Jeremiah	Jer	24	3	24	Confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adolescentia nostra : greges eorum, et armenta eorum, filios eorum, et filias eorum.
  22799 Jeremiah	Jer	24	3	25	Dormiemus in confusione nostra, et operiet nos ignominia nostra : quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos, et patres nostri, ab adolescentia nostra usque ad diem hanc : et non audivimus vocem Domini Dei nostri.]
  22800 Jeremiah	Jer	24	4	1	[Si reverteris, Israël, ait Dominus, ad me convertere : si abstuleris offendicula tua a facie mea, non commoveberis.
  22801 Jeremiah	Jer	24	4	2	Et jurabis : Vivit Dominus in veritate, et in judicio, et in justitia : et benedicent eum gentes, ipsumque laudabunt.
  22802 Jeremiah	Jer	24	4	3	Haec enim dicit Dominus viro Juda et Jerusalem : Novate vobis novale, et nolite serere super spinas.
  22803 Jeremiah	Jer	24	4	4	Circumcidimini Domino, et auferte praeputia cordium vestrorum, viri Juda, et habitatores Jerusalem : ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui extinguat, propter malitiam cogitationum vestrarum.]
  22804 Jeremiah	Jer	24	4	5	[Annuntiate in Juda, et in Jerusalem auditum facite : loquimini, et canite tuba in terra, clamate fortiter, et dicite : Congregamini, et ingrediamur civitates munitas.
  22805 Jeremiah	Jer	24	4	6	Levate signum in Sion ; confortamini, nolite stare : quia malum ego adduco ab aquilone, et contritionem magnam.
  22806 Jeremiah	Jer	24	4	7	Ascendit leo de cubili suo, et praedo gentium se levavit : egressus est de loco suo ut ponat terram tuam in solitudinem : civitates tuae vastabuntur, remanentes absque habitatore.
  22807 Jeremiah	Jer	24	4	8	Super hoc accingite vos ciliciis ; plangite, et ululate : quia non est aversa ira furoris Domini a nobis.
  22808 Jeremiah	Jer	24	4	9	Et erit in die illa, dicit Dominus : peribit cor regis, et cor principum, et obstupescent sacerdotes, et prophetae consternabuntur.]
  22809 Jeremiah	Jer	24	4	10	Et dixi : [Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, ergone decepisti populum istum et Jerusalem, dicens : Pax erit vobis : et ecce pervenit gladius usque ad animam ?]
  22810 Jeremiah	Jer	24	4	11	[In tempore illo dicetur populo huic et Jerusalem : Ventus urens in viis quae sunt in deserto viae filiae populi mei, non ad ventilandum et ad purgandum.
  22811 Jeremiah	Jer	24	4	12	Spiritus plenus ex his veniet mihi, et nunc ego loquar judicia mea cum eis.
  22812 Jeremiah	Jer	24	4	13	Ecce quasi nubes ascendet, et quasi tempestas currus ejus : velociores aquilis equi illius. Vae nobis, quoniam vastati sumus.
  22813 Jeremiah	Jer	24	4	14	Lava a malitia cor tuum, Jerusalem, ut salva fias : usquequo morabuntur in te cogitationes noxiae ?
  22814 Jeremiah	Jer	24	4	15	Vox enim annuntiantis a Dan, et notum facientis idolum de monte Ephraim.
  22815 Jeremiah	Jer	24	4	16	Dicite gentibus : Ecce auditum est in Jerusalem custodes venire de terra longinqua, et dare super civitates Juda vocem suam :
  22816 Jeremiah	Jer	24	4	17	quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro, quia me ad iracundiam provocavit, dicit Dominus.
  22817 Jeremiah	Jer	24	4	18	Viae tuae et cogitationes tuae fecerunt haec tibi : ista malitia tua, quia amara, quia tetigit cor tuum.
  22818 Jeremiah	Jer	24	4	19	Ventrem meum, ventrem meum doleo ; sensus cordis mei turbati sunt in me. Non tacebo, quoniam vocem buccinae audivit anima mea, clamorem praelii.
  22819 Jeremiah	Jer	24	4	20	Contritio super contritionem vocata est, et vastata est omnis terra : repente vastata sunt tabernacula mea ; subito pelles meae.
  22820 Jeremiah	Jer	24	4	21	Usquequo videbo fugientem ; audiam vocem buccinae ?
  22821 Jeremiah	Jer	24	4	22	Quia stultus populus meus me non cognovit : filii insipientes sunt et vecordes : sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt.
  22822 Jeremiah	Jer	24	4	23	Aspexi terram, et ecce vacua erat et nihili ; et caelos, et non erat lux in eis.
  22823 Jeremiah	Jer	24	4	24	Vidi montes, et ecce movebantur : et omnes colles conturbati sunt.
  22824 Jeremiah	Jer	24	4	25	Intuitus sum, et non erat homo : et omne volatile caeli recessit.
  22825 Jeremiah	Jer	24	4	26	Aspexi, et ecce Carmelus desertus, et omnes urbes ejus destructae sunt a facie Domini, et a facie irae furoris ejus.
  22826 Jeremiah	Jer	24	4	27	Haec enim dicit Dominus : Deserta erit omnis terra, sed tamen consummationem non faciam.
  22827 Jeremiah	Jer	24	4	28	Lugebit terra, et moerebunt caeli desuper, eo quod locutus sum. Cogitavi, et non poenituit me, nec aversus sum ab eo.
  22828 Jeremiah	Jer	24	4	29	A voce equitis et mittentis sagittam fugit omnis civitas : ingressi sunt ardua, et ascenderunt rupes : universae urbes derelictae sunt, et non habitat in eis homo.
  22829 Jeremiah	Jer	24	4	30	Tu autem vastata, quid facies ? cum vestieris te coccino, cum ornata fueris monili aureo, et pinxeris stibio oculos tuos, frustra componeris : contempserunt te amatores tui ; animam tuam quaerent.
  22830 Jeremiah	Jer	24	4	31	Vocem enim quasi parturientis audivi, angustias ut puerperae : vox filiae Sion intermorientis, expandentisque manus suas : Vae mihi, quia defecit anima mea propter interfectos !]
  22831 Jeremiah	Jer	24	5	1	[Circuite vias Jerusalem, et aspicite, et considerate, et quaerite in plateis ejus, an inveniatis virum facientem judicium, et quaerentem fidem : et propitius ero ei.
  22832 Jeremiah	Jer	24	5	2	Quod si etiam : Vivit Dominus, dixerint, et hoc falso jurabunt.
  22833 Jeremiah	Jer	24	5	3	Domine, oculi tui respiciunt fidem : percussisti eos, et non doluerunt ; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam : induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti.
  22834 Jeremiah	Jer	24	5	4	Ego autem dixi : Forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini, judicium Dei sui.
  22835 Jeremiah	Jer	24	5	5	Ibo igitur ad optimates, et loquar eis : ipsi enim cognoverunt viam Domini, judicium Dei sui : et ecce magis hi simul confregerunt jugum ; ruperunt vincula.
  22836 Jeremiah	Jer	24	5	6	Idcirco percussit eos leo de silva ; lupus ad vesperam vastavit eos : pardus vigilans super civitates eorum : omnis qui egressus fuerit ex eis capietur : quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum ; confortatae sunt aversiones eorum.
  22837 Jeremiah	Jer	24	5	7	Super quo propitius tibi esse potero ? filii tui dereliquerunt me, et jurant in his qui non sunt dii. Saturavi eos, et moechati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur.
  22838 Jeremiah	Jer	24	5	8	Equi amatores et emissarii facti sunt : unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat.
  22839 Jeremiah	Jer	24	5	9	Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, et in gente tali non ulciscetur anima mea ?
  22840 Jeremiah	Jer	24	5	10	Ascendite muros ejus, et dissipate : consummationem autem nolite facere : auferte propagines ejus, quia non sunt Domini.
  22841 Jeremiah	Jer	24	5	11	Praevaricatione enim praevaricata est in me domus Israël, et domus Juda, ait Dominus.
  22842 Jeremiah	Jer	24	5	12	Negaverunt Dominum, et dixerunt : Non est ipse : neque veniet super nos malum : gladium et famem non videbimus.
  22843 Jeremiah	Jer	24	5	13	Prophetae fuerunt in ventum locuti, et responsum non fuit in eis : haec ergo evenient illis.
  22844 Jeremiah	Jer	24	5	14	Haec dicit Dominus Deus exercituum : Quia locuti estis verbum istud, ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem, et populum istum in ligna, et vorabit eos.
  22845 Jeremiah	Jer	24	5	15	Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo, domus Israël, ait Dominus : gentem robustam, gentem antiquam, gentem cujus ignorabis linguam, nec intelliges quid loquatur.
  22846 Jeremiah	Jer	24	5	16	Pharetra ejus quasi sepulchrum patens ; universi fortes.
  22847 Jeremiah	Jer	24	5	17	Et comedet segetes tuas et panem tuum ; devorabit filios tuos et filias tuas ; comedet gregem tuum et armenta tua ; comedet vineam tuam et ficum tuam : et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes fiduciam, gladio.
  22848 Jeremiah	Jer	24	5	18	Verumtamen in diebus illis, ait Dominus, non faciam vos in consummationem.
  22849 Jeremiah	Jer	24	5	19	Quod si dixeritis : Quare fecit nobis Dominus Deus noster haec omnia ? dices ad eos : Sicut dereliquistis me, et servistis deo alieno in terra vestra, sic servietis alienis in terra non vestra.
  22850 Jeremiah	Jer	24	5	20	Annuntiate hoc domui Jacob, et auditum facite in Juda, dicentes :
  22851 Jeremiah	Jer	24	5	21	Audi, popule stulte, qui non habes cor : qui habentes oculos, non videtis ; et aures, et non auditis.
  22852 Jeremiah	Jer	24	5	22	Me ergo non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non dolebitis ? qui posui arenam terminum mari, praeceptum sempiternum quod non praeteribit : et commovebuntur, et non poterunt ; et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud.
  22853 Jeremiah	Jer	24	5	23	Populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans : recesserunt, et abierunt.
  22854 Jeremiah	Jer	24	5	24	Et non dixerunt in corde suo : Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo, plenitudinem annuae messis custodientem nobis.
  22855 Jeremiah	Jer	24	5	25	Iniquitates vestrae declinaverunt haec, et peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis :
  22856 Jeremiah	Jer	24	5	26	quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros.
  22857 Jeremiah	Jer	24	5	27	Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenae dolo : ideo magnificati sunt et ditati.
  22858 Jeremiah	Jer	24	5	28	Incrassati sunt et impinguati, et praeterierunt sermones meos pessime. Causam viduae non judicaverunt, causam pupilli non direxerunt, et judicium pauperum non judicaverunt.
  22859 Jeremiah	Jer	24	5	29	Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut super gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea ?
  22860 Jeremiah	Jer	24	5	30	Stupor et mirabilia facta sunt in terra :
  22861 Jeremiah	Jer	24	5	31	prophetae prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur fiet in novissimo ejus ?]
  22862 Jeremiah	Jer	24	6	1	[Confortamini, filii Benjamin, in medio Jerusalem : et in Thecua clangite buccina, et super Bethacarem levate vexillum, quia malum visum est ab aquilone, et contritio magna.
  22863 Jeremiah	Jer	24	6	2	Speciosae et delicatae assimilavi filiam Sion.
  22864 Jeremiah	Jer	24	6	3	Ad eam venient pastores et greges eorum ; fixerunt in ea tentoria in circuitu : pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt.
  22865 Jeremiah	Jer	24	6	4	Sanctificate super eam bellum : consurgite, et ascendamus in meridie : vae nobis, quia declinavit dies ; quia longiores factae sunt umbrae vesperi !
  22866 Jeremiah	Jer	24	6	5	Surgite, et ascendamus in nocte, et dissipemus domus ejus.
  22867 Jeremiah	Jer	24	6	6	Quia haec dicit Dominus exercituum : Caedite lignum ejus, et fundite circa Jerusalem aggerem. Haec est civitas visitationis : omnis calumnia in medio ejus.
  22868 Jeremiah	Jer	24	6	7	Sicut frigidam fecit cisterna aquam suam, sic frigidam fecit malitiam suam. Iniquitas et vastitas audietur in ea, coram me semper infirmitas et plaga.
  22869 Jeremiah	Jer	24	6	8	Erudire, Jerusalem, ne forte recedat anima mea a te ; ne forte ponam te desertam, terram inhabitabilem.
  22870 Jeremiah	Jer	24	6	9	Haec dicit Dominus exercituum : Usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israël. Converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum.
  22871 Jeremiah	Jer	24	6	10	Cui loquar, et quem contestabor ut audiat ? ecce incircumcisae aures eorum, et audire non possunt : ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium, et non suscipient illud.
  22872 Jeremiah	Jer	24	6	11	Idcirco furore Domini plenus sum ; laboravi sustinens. Effunde super parvulum foris, et super consilium juvenum simul : vir enim cum muliere capietur ; senex cum pleno dierum.
  22873 Jeremiah	Jer	24	6	12	Et transibunt domus eorum ad alteros, agri et uxores pariter, quia extendam manum meam super habitantes terram, dicit Dominus :
  22874 Jeremiah	Jer	24	6	13	a minore quippe usque ad majorem omnes avaritiae student, et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum.
  22875 Jeremiah	Jer	24	6	14	Et curabant contritionem filiae populi mei cum ignominia, dicentes : Pax, pax ! et non erat pax.
  22876 Jeremiah	Jer	24	6	15	Confusi sunt, quia abominationem fecerunt : quin potius confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Quam ob rem cadent inter ruentes : in tempore visitationis suae corruent, dicit Dominus.
  22877 Jeremiah	Jer	24	6	16	Haec dicit Dominus : State super vias, et videte, et interrogate de semitis antiquis quae sit via bona, et ambulate in ea : et invenietis refrigerium animabus vestris. Et dixerunt : Non ambulabimus.
  22878 Jeremiah	Jer	24	6	17	Et constitui super vos speculatores : Audite vocem tubae. Et dixerunt : Non audiemus.
  22879 Jeremiah	Jer	24	6	18	Ideo audite, gentes, et cognosce, congregatio, quanta ego faciam eis.
  22880 Jeremiah	Jer	24	6	19	Audi, terra : ecce ego adducam mala super populum istum, fructum cogitationum ejus : quia verba mea non audierunt, et legem meam projecerunt.
  22881 Jeremiah	Jer	24	6	20	Ut quid mihi thus de Saba affertis, et calamum suave olentem de terra longinqua ? Holocautomata vestra non sunt accepta, et victimae vestrae non placuerunt mihi.
  22882 Jeremiah	Jer	24	6	21	Propterea haec dicit Dominus : Ecce ego dabo in populum istum ruinas : et ruent in eis patres et filii simul ; vicinus et proximus peribunt.
  22883 Jeremiah	Jer	24	6	22	Haec dicit Dominus : Ecce populus venit de terra aquilonis, et gens magna consurget a finibus terrae.
  22884 Jeremiah	Jer	24	6	23	Sagittam et scutum arripiet : crudelis est et non miserebitur. Vox ejus quasi mare sonabit : et super equos ascendent, praeparati quasi vir ad praelium adversum te, filia Sion.
  22885 Jeremiah	Jer	24	6	24	Audivimus famam ejus ; dissolutae sunt manus nostrae : tribulatio apprehendit nos, dolores ut parturientem.
  22886 Jeremiah	Jer	24	6	25	Nolite exire ad agros, et in via ne ambuletis, quoniam gladius inimici, pavor in circuitu.
  22887 Jeremiah	Jer	24	6	26	Filia populi mei, accingere cilicio, et conspergere cinere : luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum, quia repente veniet vastator super nos.
  22888 Jeremiah	Jer	24	6	27	Probatorem dedi te in populo meo robustum : et scies, et probabis viam eorum.
  22889 Jeremiah	Jer	24	6	28	Omnes isti principes declinantes, ambulantes fraudulenter, aes et ferrum : universi corrupti sunt.
  22890 Jeremiah	Jer	24	6	29	Defecit sufflatorium ; in igne consumptum est plumbum : frustra conflavit conflator, malitiae enim eorum non sunt consumptae.
  22891 Jeremiah	Jer	24	6	30	Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus projecit illos.]
  22892 Jeremiah	Jer	24	7	1	Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens :
  22893 Jeremiah	Jer	24	7	2	Sta in porta domus Domini, et praedica ibi verbum istud, et dic : [Audite verbum Domini, omnis Juda, qui ingredimini per portas has ut adoretis Dominum.
  22894 Jeremiah	Jer	24	7	3	Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Bonas facite vias vestras, et studia vestra, et habitabo vobiscum in loco isto.
  22895 Jeremiah	Jer	24	7	4	Nolite confidere in verbis mendacii, dicentes : Templum Domini, templum Domini, templum Domini est !
  22896 Jeremiah	Jer	24	7	5	Quoniam si bene direxeritis vias vestras, et studia vestra ; si feceritis judicium inter virum et proximum ejus ;
  22897 Jeremiah	Jer	24	7	6	advenae, et pupillo, et viduae non feceritis calumniam, nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc, et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismetipsis :
  22898 Jeremiah	Jer	24	7	7	habitabo vobiscum in loco isto, in terra quam dedi patribus vestris a saeculo et usque in saeculum.
  22899 Jeremiah	Jer	24	7	8	Ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii, qui non proderunt vobis :
  22900 Jeremiah	Jer	24	7	9	furari, occidere, adulterari, jurare mendaciter, libare Baalim, et ire post deos alienos quos ignoratis :
  22901 Jeremiah	Jer	24	7	10	et venistis, et stetistis coram me in domo hac, in qua invocatum est nomen meum, et dixistis : Liberati sumus, eo quod fecerimus omnes abominationes istas.
  22902 Jeremiah	Jer	24	7	11	Numquid ergo spelunca latronum facta est domus ista, in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris ? Ego, ego sum : ego vidi, dicit Dominus.
  22903 Jeremiah	Jer	24	7	12	Ite ad locum meum in Silo, ubi habitavit nomen meum a principio, et videte quae fecerim ei propter malitiam populi mei Israël.
  22904 Jeremiah	Jer	24	7	13	Et nunc, quia fecistis omnia opera haec, dicit Dominus, et locutus sum ad vos mane consurgens, et loquens, et non audistis : et vocavi vos, et non respondistis :
  22905 Jeremiah	Jer	24	7	14	faciam domui huic, in qua invocatum est nomen meum, et in qua vos habetis fiduciam, et loco quem dedi vobis et patribus vestris, sicut feci Silo :
  22906 Jeremiah	Jer	24	7	15	et projiciam vos a facie mea sicut projeci omnes fratres vestros, universum semen Ephraim.
  22907 Jeremiah	Jer	24	7	16	Tu ergo, noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis laudem et orationem : et non obsistas mihi, quia non exaudiam te.
  22908 Jeremiah	Jer	24	7	17	Nonne vides quid isti faciunt in civitatibus Juda, et in plateis Jerusalem ?
  22909 Jeremiah	Jer	24	7	18	Filii colligunt ligna, et patres succendunt ignem, et mulieres conspergunt adipem, ut faciant placentas reginae caeli, et libent diis alienis, et me ad iracundiam provocent.
  22910 Jeremiah	Jer	24	7	19	Numquid me ad iracundiam provocant ? dicit Dominus ; nonne semetipsos in confusionem vultus sui ?
  22911 Jeremiah	Jer	24	7	20	Ideo haec dicit Dominus Deus : Ecce furor meus et indignatio mea conflatur super locum istum, super viros, et super jumenta, et super lignum regionis, et super fruges terrae : et succendetur, et non extinguetur.
  22912 Jeremiah	Jer	24	7	21	Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Holocautomata vestra addite victimis vestris, et comedite carnes :
  22913 Jeremiah	Jer	24	7	22	quia non sum locutus cum patribus vestris, et non praecepi eis, in die qua eduxi eos de terra Aegypti, de verbo holocautomatum et victimarum :
  22914 Jeremiah	Jer	24	7	23	sed hoc verbum praecepi eis, dicens : Audite vocem meam, et ero vobis Deus, et vos eritis mihi populus : et ambulate in omni via quam mandavi vobis, ut bene sit vobis.
  22915 Jeremiah	Jer	24	7	24	Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam : sed abierunt in voluntatibus et in pravitate cordis sui mali : factique sunt retrorsum, et non in ante,
  22916 Jeremiah	Jer	24	7	25	a die qua egressi sunt patres eorum de terra Aegypti usque ad diem hanc. Et misi ad vos omnes servos meos prophetas per diem, consurgens diluculo, et mittens :
  22917 Jeremiah	Jer	24	7	26	et non audierunt me, nec inclinaverunt aurem suam : sed induraverunt cervicem suam, et pejus operati sunt quam patres eorum.]
  22918 Jeremiah	Jer	24	7	27	Et loqueris ad eos omnia verba haec, et non audient te : et vocabis eos, et non respondebunt tibi.
  22919 Jeremiah	Jer	24	7	28	Et dices ad eos : [Haec est gens quae non audivit vocem Domini Dei sui, nec recepit disciplinam ; periit fides, et ablata est de ore eorum.
  22920 Jeremiah	Jer	24	7	29	Tonde capillum tuum, et projice, et sume in directum planctum : quia projecit Dominus et reliquit generationem furoris sui ;
  22921 Jeremiah	Jer	24	7	30	quia fecerunt filii Juda malum in oculis meis, dicit Dominus. Posuerunt offendicula sua in domo in qua invocatum est nomen meum, ut polluerent eam :
  22922 Jeremiah	Jer	24	7	31	et aedificaverunt excelsa Topheth, quae est in valle filii Ennom, ut incenderent filios suos et filias suas igni, quae non praecepi, nec cogitavi in corde meo.
  22923 Jeremiah	Jer	24	7	32	Ideo ecce dies venient, dicit Dominus, et non dicetur amplius Topheth, et vallis filii Ennom, sed vallis interfectionis : et sepelient in Topheth, eo quod non sit locus.
  22924 Jeremiah	Jer	24	7	33	Et erit morticinum populi hujus in cibos volucribus caeli et bestiis terrae, et non erit qui abigat.
  22925 Jeremiah	Jer	24	7	34	Et quiescere faciam de urbibus Juda, et de plateis Jerusalem, vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae : in desolationem enim erit terra.]
  22926 Jeremiah	Jer	24	8	1	[In illo tempore, ait Dominus, ejicient ossa regum Juda, et ossa principum ejus, et ossa sacerdotum, et ossa prophetarum, et ossa eorum qui habitaverunt Jerusalem, de sepulchris suis :
  22927 Jeremiah	Jer	24	8	2	et expandent ea ad solem, et lunam, et omnem militiam caeli, quae dilexerunt, et quibus servierunt, et post quae ambulaverunt, et quae quaesierunt, et adoraverunt. Non colligentur, et non sepelientur : in sterquilinium super faciem terrae erunt.
  22928 Jeremiah	Jer	24	8	3	Et eligent magis mortem quam vitam, omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima, in universis locis quae derelicta sunt, ad quae ejeci eos, dicit Dominus exercituum.]
  22929 Jeremiah	Jer	24	8	4	Et dices ad eos : [Haec dicit Dominus : Numquid qui cadit non resurget ? et qui aversus est non revertetur ?
  22930 Jeremiah	Jer	24	8	5	Quare ergo aversus est populus iste in Jerusalem aversione contentiosa ? Apprehenderunt mendacium, et noluerunt reverti.
  22931 Jeremiah	Jer	24	8	6	Attendi, et auscultavi : nemo quod bonum est loquitur ; nullus est qui agat poenitentiam super peccato suo, dicens : Quid feci ? Omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens ad praelium.
  22932 Jeremiah	Jer	24	8	7	Milvus in caelo cognovit tempus suum : turtur, et hirundo, et ciconia custodierunt tempus adventus sui : populus autem meus non cognovit judicium Domini.
  22933 Jeremiah	Jer	24	8	8	Quomodo dicitis : Sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum est ? vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum !
  22934 Jeremiah	Jer	24	8	9	Confusi sunt sapientes ; perterriti et capti sunt : verbum enim Domini projecerunt, et sapientia nulla est in eis.
  22935 Jeremiah	Jer	24	8	10	Propterea dabo mulieres eorum exteris, agros eorum haeredibus, quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur : a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium.
  22936 Jeremiah	Jer	24	8	11	Et sanabant contritionem filiae populi mei ad ignominiam, dicentes : Pax, pax ! cum non esset pax.
  22937 Jeremiah	Jer	24	8	12	Confusi sunt, quia abominationem fecerunt : quinimmo confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Idcirco cadent inter corruentes : in tempore visitationis suae corruent, dicit Dominus.
  22938 Jeremiah	Jer	24	8	13	Congregans congregabo eos, ait Dominus. Non est uva in vitibus, et non sunt ficus in ficulnea : folium defluxit, et dedi eis quae praetergressa sunt.
  22939 Jeremiah	Jer	24	8	14	Quare sedemus ? convenite, et ingrediamur civitatem munitam, et sileamus ibi : quia Dominus Deus noster silere nos fecit, et potum dedit nobis aquam fellis : peccavimus enim Domino.
  22940 Jeremiah	Jer	24	8	15	Exspectavimus pacem, et non erat bonum : tempus medelae, et ecce formido.
  22941 Jeremiah	Jer	24	8	16	A Dan auditus est fremitus equorum ejus ; a voce hinnituum pugnatorum ejus commota est omnis terra : et venerunt, et devoraverunt terram et plenitudinem ejus ; urbem et habitatores ejus.
  22942 Jeremiah	Jer	24	8	17	Quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos, quibus non est incantatio : et mordebunt vos, ait Dominus.
  22943 Jeremiah	Jer	24	8	18	Dolor meus super dolorem, in me cor meum moerens.
  22944 Jeremiah	Jer	24	8	19	Ecce vox clamoris filiae populi mei de terra longinqua : Numquid Dominus non est in Sion ? aut rex ejus non est in ea ? Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis, et in vanitatibus alienis ?
  22945 Jeremiah	Jer	24	8	20	Transiit messis, finita est aestas, et nos salvati non sumus.
  22946 Jeremiah	Jer	24	8	21	Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus : stupor obtinuit me.
  22947 Jeremiah	Jer	24	8	22	Numquid resina non est in Galaad ? aut medicus non est ibi ? quare igitur non est obducta cicatrix filiae populi mei ?]
  22948 Jeremiah	Jer	24	9	1	[Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrimarum, et plorabo die ac nocte interfectos filiae populi mei ?
  22949 Jeremiah	Jer	24	9	2	Quis dabit me in solitudine diversorium viatorum, et derelinquam populum meum, et recedam ab eis ? quia omnes adulteri sunt, coetus praevaricatorum.
  22950 Jeremiah	Jer	24	9	3	Et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis : confortati sunt in terra, quia de malo ad malum egressi sunt, et me non cognoverunt, dicit Dominus.
  22951 Jeremiah	Jer	24	9	4	Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam : quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet.
  22952 Jeremiah	Jer	24	9	5	Et vir fratrem suum deridebit, et veritatem non loquentur : docuerunt enim linguam suam loqui mendacium ; ut inique agerent laboraverunt.
  22953 Jeremiah	Jer	24	9	6	Habitatio tua in medio doli : in dolo renuerunt scire me, dicit Dominus.
  22954 Jeremiah	Jer	24	9	7	Propterea haec dicit Dominus exercituum : Ecce ego conflabo, et probabo eos : quid enim aliud faciam a facie filiae populi mei ?
  22955 Jeremiah	Jer	24	9	8	Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est. In ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias.
  22956 Jeremiah	Jer	24	9	9	Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut in gente hujusmodi non ulciscetur anima mea ?
  22957 Jeremiah	Jer	24	9	10	Super montes assumam fletum ac lamentum, et super speciosa deserti planctum, quoniam incensa sunt, eo quod non sit vir pertransiens, et non audierunt vocem possidentis : a volucre caeli usque ad pecora transmigraverunt et recesserunt.
  22958 Jeremiah	Jer	24	9	11	Et dabo Jerusalem in acervos arenae, et cubilia draconum : et civitates Juda dabo in desolationem, eo quod non sit habitator.
  22959 Jeremiah	Jer	24	9	12	Quis est vir sapiens qui intelligat hoc, et ad quem verbum oris Domini fiat, ut annuntiet istud, quare perierit terra, et exusta sit quasi desertum, eo quod non sit qui pertranseat ?
  22960 Jeremiah	Jer	24	9	13	Et dixit Dominus : Quia dereliquerunt legem meam quam dedi eis, et non audierunt vocem meam, et non ambulaverunt in ea,
  22961 Jeremiah	Jer	24	9	14	et abierunt post pravitatem cordis sui, et post Baalim, quod didicerunt a patribus suis :
  22962 Jeremiah	Jer	24	9	15	idcirco haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego cibabo populum istum absinthio, et potum dabo eis aquam fellis.
  22963 Jeremiah	Jer	24	9	16	Et dispergam eos in gentibus quas non noverunt ipsi et patres eorum, et mittam post eos gladium, donec consumantur.
  22964 Jeremiah	Jer	24	9	17	Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Contemplamini, et vocate lamentatrices, et veniant : et ad eas quae sapientes sunt mittite, et properent :
  22965 Jeremiah	Jer	24	9	18	festinent, et assumant super nos lamentum : deducant oculi nostri lacrimas, et palpebrae nostrae defluant aquis.
  22966 Jeremiah	Jer	24	9	19	Quia vox lamentationis audita est de Sion : Quomodo vastati sumus, et confusi vehementer ? quia dereliquimus terram ; quoniam dejecta sunt tabernacula nostra.
  22967 Jeremiah	Jer	24	9	20	Audite ergo, mulieres, verbum Domini, et assumant aures vestrae sermonem oris ejus, et docete filias vestras lamentum, et unaquaeque proximam suam planctum :
  22968 Jeremiah	Jer	24	9	21	quia ascendit mors per fenestras nostras ; ingressa est domos nostras, disperdere parvulos deforis, juvenes de plateis.]
  22969 Jeremiah	Jer	24	9	22	Loquere : [Haec dicit Dominus : Et cadet morticinum hominis quasi stercus super faciem regionis, et quasi foenum post tergum metentis, et non est qui colligat.
  22970 Jeremiah	Jer	24	9	23	Haec dicit Dominus : Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis :
  22971 Jeremiah	Jer	24	9	24	sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me, quia ego sum Dominus qui facio misericordiam, et judicium, et justitiam in terra : haec enim placent mihi, ait Dominus.
  22972 Jeremiah	Jer	24	9	25	Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et visitabo super omnem qui circumcisum habet praeputium,
  22973 Jeremiah	Jer	24	9	26	super Aegyptum, et super Juda, et super Edom, et super filios Ammon, et super Moab ; et super omnes qui attonsi sunt in comam, habitantes in deserto : quia omnes gentes habent praeputium, omnis autem domus Israël incircumcisi sunt corde.]
  22974 Jeremiah	Jer	24	10	1	[Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, domus Israël.
  22975 Jeremiah	Jer	24	10	2	Haec dicit Dominus : Juxta vias gentium nolite discere, et a signis caeli nolite metuere, quae timent gentes,
  22976 Jeremiah	Jer	24	10	3	quia leges populorum vanae sunt. Quia lignum de saltu praecidit opus manus artificis in ascia :
  22977 Jeremiah	Jer	24	10	4	argento et auro decoravit illud : clavis et malleis compegit, ut non dissolvatur :
  22978 Jeremiah	Jer	24	10	5	in similitudinem palmae fabricata sunt, et non loquentur : portata tollentur, quia incedere non valent. Nolite ergo timere ea, quia nec male possunt facere, nec bene.
  22979 Jeremiah	Jer	24	10	6	Non est similis tui, Domine : magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine.
  22980 Jeremiah	Jer	24	10	7	Quis non timebit te, o Rex gentium ? tuum est enim decus : inter cunctos sapientes gentium, et in universis regnis eorum, nullus est similis tui.
  22981 Jeremiah	Jer	24	10	8	Pariter insipientes et fatui probabuntur : doctrina vanitatis eorum lignum est.
  22982 Jeremiah	Jer	24	10	9	Argentum involutum de Tharsis affertur, et aurum de Ophaz : opus artificis et manus aerarii. Hyacinthus et purpura indumentum eorum : opus artificum universa haec.
  22983 Jeremiah	Jer	24	10	10	Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens, et rex sempiternus. Ab indignatione ejus commovebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem ejus.
  22984 Jeremiah	Jer	24	10	11	Sic ergo dicetis eis : Dii qui caelos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his quae sub caelo sunt !
  22985 Jeremiah	Jer	24	10	12	Qui facit terram in fortitudine sua, praeparat orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit caelos :
  22986 Jeremiah	Jer	24	10	13	ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo, et elevat nebulas ab extremitatibus terrae : fulgura in pluviam facit, et educit ventum de thesauris suis.
  22987 Jeremiah	Jer	24	10	14	Stultus factus est omnis homo a scientia : confusus est artifex omnis in sculptili, quoniam falsum est quod conflavit, et non est spiritus in eis.
  22988 Jeremiah	Jer	24	10	15	Vana sunt, et opus risu dignum : in tempore visitationis suae peribunt.
  22989 Jeremiah	Jer	24	10	16	Non est his similis pars Jacob : qui enim formavit omnia, ipse est, et Israël virga haereditatis ejus : Dominus exercituum nomen illi.
  22990 Jeremiah	Jer	24	10	17	Congrega de terra confusionem tuam, quae habitas in obsidione :
  22991 Jeremiah	Jer	24	10	18	quia haec dicit Dominus : Ecce ego longe projiciam habitatores terrae in hac vice, et tribulabo eos ita ut inveniantur.
  22992 Jeremiah	Jer	24	10	19	Vae mihi super contritione mea : pessima plaga mea. Ego autem dixi : Plane haec infirmitas mea est, et portabo illam.
  22993 Jeremiah	Jer	24	10	20	Tabernaculum meum vastatum est ; omnes funiculi mei dirupti sunt : filii mei exierunt a me, et non subsistunt. Non est qui extendat ultra tentorium meum, et erigat pelles meas.
  22994 Jeremiah	Jer	24	10	21	Quia stulte egerunt pastores, et Dominum non quaesierunt : propterea non intellexerunt, et omnis grex eorum dispersus est.
  22995 Jeremiah	Jer	24	10	22	Vox auditionis ecce venit, et commotio magna de terra aquilonis : ut ponat civitates Juda solitudinem, et habitaculum draconum.
  22996 Jeremiah	Jer	24	10	23	Scio, Domine, quia non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet, et dirigat gressus suos.
  22997 Jeremiah	Jer	24	10	24	Corripe me, Domine, verumtamen in judicio, et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me.
  22998 Jeremiah	Jer	24	10	25	Effunde indignationem tuam super gentes quae non cognoverunt te, et super provincias quae nomen tuum non invocaverunt : quia comederunt Jacob, et devoraverunt eum, et consumpserunt illum, et decus ejus dissipaverunt.]
  22999 Jeremiah	Jer	24	11	1	Verbum quod factum est a Domino ad Jeremiam, dicens :
  23000 Jeremiah	Jer	24	11	2	[Audite verba pacti hujus, et loquimini ad viros Juda, et ad habitatores Jerusalem,
  23001 Jeremiah	Jer	24	11	3	et dices ad eos : Haec dicit Dominus Deus Israël : Maledictus vir qui non audierit verba pacti hujus
  23002 Jeremiah	Jer	24	11	4	quod praecepi patribus vestris, in die qua eduxi eos de terra Aegypti, de fornace ferrea, dicens : Audite vocem meam, et facite omnia quae praecipio vobis, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum :
  23003 Jeremiah	Jer	24	11	5	ut suscitem juramentum quod juravi patribus vestris, daturum me eis terram fluentem lacte et melle, sicut est dies haec.] Et respondi, et dixi : Amen, Domine.
  23004 Jeremiah	Jer	24	11	6	Et dixit Dominus ad me : [Vociferare omnia verba haec in civitatibus Juda, et foris Jerusalem, dicens : Audite verba pacti hujus, et facite illa,
  23005 Jeremiah	Jer	24	11	7	quia contestans contestatus sum patres vestros, in die qua eduxi eos de terra Aegypti, usque ad diem hanc : mane consurgens contestatus sum, et dixi : Audite vocem meam.
  23006 Jeremiah	Jer	24	11	8	Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt, unusquisque in pravitate cordis sui mali : et induxi super eos omnia verba pacti hujus quod praecepi ut facerent, et non fecerunt.]
  23007 Jeremiah	Jer	24	11	9	Et dixit Dominus ad me : [Inventa est conjuratio in viris Juda et in habitatoribus Jerusalem.
  23008 Jeremiah	Jer	24	11	10	Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores, qui noluerunt audire verba mea : et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis : irritum fecerunt domus Israël et domus Juda pactum meum quod pepigi cum patribus eorum.
  23009 Jeremiah	Jer	24	11	11	Quam ob rem haec dicit Dominus : Ecce ego inducam super eos mala de quibus exire non poterunt : et clamabunt ad me, et non exaudiam eos.
  23010 Jeremiah	Jer	24	11	12	Et ibunt civitates Juda et habitatores Jerusalem, et clamabunt ad deos quibus libant, et non salvabunt eos in tempore afflictionis eorum.
  23011 Jeremiah	Jer	24	11	13	Secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui, Juda : et secundum numerum viarum Jerusalem, posuisti aras confusionis, aras ad libandum Baalim.
  23012 Jeremiah	Jer	24	11	14	Tu ergo noli orare pro populo hoc, et ne assumas pro eis laudem et orationem, quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me, in tempore afflictionis eorum.
  23013 Jeremiah	Jer	24	11	15	Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa ? numquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata es ?
  23014 Jeremiah	Jer	24	11	16	Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam, vocavit Dominus nomen tuum : ad vocem loquelae, grandis exarsit ignis in ea, et combusta sunt fruteta ejus.
  23015 Jeremiah	Jer	24	11	17	Et Dominus exercituum, qui plantavit te, locutus est super te malum, pro malis domus Israël, et domus Juda, quae fecerunt sibi ad irritandum me, libantes Baalim.]
  23016 Jeremiah	Jer	24	11	18	[Tu autem, Domine, demonstrasti mihi, et cognovi : tunc ostendisti mihi studia eorum.
  23017 Jeremiah	Jer	24	11	19	Et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam : et non cognovi quia cogitaverunt super me consilia, dicentes : Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur amplius.
  23018 Jeremiah	Jer	24	11	20	Tu autem, Domine Sabaoth, qui judicas juste, et probas renes et corda, videam ultionem tuam ex eis : tibi enim revelavi causam meam.
  23019 Jeremiah	Jer	24	11	21	Propterea haec dicit Dominus ad viros Anathoth, qui quaerunt animam tuam, et dicunt : Non prophetabis in nomine Domini, et non morieris in manibus nostris :
  23020 Jeremiah	Jer	24	11	22	propterea haec dicit Dominus exercituum : Ecce ego visitabo super eos : juvenes morientur in gladio ; filii eorum et filiae eorum morientur in fame.
  23021 Jeremiah	Jer	24	11	23	Et reliquiae non erunt ex eis : inducam enim malum super viros Anathoth, annum visitationis eorum.]
  23022 Jeremiah	Jer	24	12	1	[Justus quidem tu es, Domine, si disputem tecum : verumtamen justa loquar ad te : Quare via impiorum prosperatur ; bene est omnibus qui praevaricantur et inique agunt ?
  23023 Jeremiah	Jer	24	12	2	Plantasti eos, et radicem miserunt : proficiunt, et faciunt fructum : prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum.
  23024 Jeremiah	Jer	24	12	3	Et tu, Domine, nosti me, vidisti me, et probasti cor meum tecum. Congrega eos quasi gregem ad victimam, et sanctifica eos in die occisionis.
  23025 Jeremiah	Jer	24	12	4	Usquequo lugebit terra, et herba omnis regionis siccabitur, propter malitiam habitantium in ea ? Consumptum est animal, et volucre, quoniam dixerunt : Non videbit novissima nostra.
  23026 Jeremiah	Jer	24	12	5	Si cum peditibus currens laborasti, quomodo contendere poteris cum equis ? cum autem in terra pacis securus fueris, quid facies in superbia Jordanis ?
  23027 Jeremiah	Jer	24	12	6	Nam et fratres tui, et domus patris tui, etiam ipsi pugnaverunt adversum te, et clamaverunt post te plena voce : ne credas eis, cum locuti fuerint tibi bona.]
  23028 Jeremiah	Jer	24	12	7	[Reliqui domum meam ; dimisi haereditatem meam : dedi dilectam animam meam in manu inimicorum ejus.
  23029 Jeremiah	Jer	24	12	8	Facta est mihi haereditas mea quasi leo in silva : dedit contra me vocem, ideo odivi eam.
  23030 Jeremiah	Jer	24	12	9	Numquid avis discolor haereditas mea mihi ? numquid avis tincta per totum ? Venite, congregamini, omnes bestiae terrae : properate ad devorandum.
  23031 Jeremiah	Jer	24	12	10	Pastores multi demoliti sunt vineam meam, conculcaverunt partem meam, dederunt portionem meam desiderabilem in desertum solitudinis.
  23032 Jeremiah	Jer	24	12	11	Posuerunt eam in dissipationem, luxitque super me : desolatione desolata est omnis terra, quia nullus est qui recogitet corde.
  23033 Jeremiah	Jer	24	12	12	Super omnes vias deserti venerunt vastatores, quia gladius Domini devorabit : ab extremo terrae usque ad extremum ejus, non est pax universae carni.
  23034 Jeremiah	Jer	24	12	13	Seminaverunt triticum, et spinas messuerunt : haereditatem acceperunt, et non eis proderit. Confundemini a fructibus vestris propter iram furoris Domini.
  23035 Jeremiah	Jer	24	12	14	Haec dicit Dominus adversum omnes vicinos meos pessimos, qui tangunt haereditatem quam distribui populo meo Israël : Ecce ego evellam eos de terra sua, et domum Juda evellam de medio eorum.
  23036 Jeremiah	Jer	24	12	15	Et cum evulsero eos, convertar, et miserebor eorum, et reducam eos : virum ad haereditatem suam, et virum in terram suam.
  23037 Jeremiah	Jer	24	12	16	Et erit : si eruditi didicerint vias populi mei, ut jurent in nomine meo : Vivit Dominus ! sicut docuerunt populum meum jurare in Baal, aedificabuntur in medio populi mei.
  23038 Jeremiah	Jer	24	12	17	Quod si non audierint, evellam gentem illam evulsione et perditione, ait Dominus.]
  23039 Jeremiah	Jer	24	13	1	Haec dicit Dominus ad me : Vade, et posside tibi lumbare lineum, et pones illud super lumbos tuos, et in aquam non inferes illud.
  23040 Jeremiah	Jer	24	13	2	Et possedi lumbare juxta verbum Domini, et posui circa lumbos meos.
  23041 Jeremiah	Jer	24	13	3	Et factus est sermo Domini ad me secundo, dicens :
  23042 Jeremiah	Jer	24	13	4	Tolle lumbare quod possedisti, quod est circa lumbos tuos : et surgens vade ad Euphraten, et absconde ibi illud in foramine petrae.
  23043 Jeremiah	Jer	24	13	5	Et abii, et abscondi illud in Euphrate, sicut praeceperat mihi Dominus.
  23044 Jeremiah	Jer	24	13	6	Et factum est post dies plurimos, dixit Dominus ad me : Surge, vade ad Euphraten, et tolle inde lumbare quod praecepi tibi ut absconderes illud ibi.
  23045 Jeremiah	Jer	24	13	7	Et abii ad Euphraten, et fodi, et tuli lumbare de loco ubi absconderam illud : et ecce computruerat lumbare, ita ut nulli usui aptum esset.
  23046 Jeremiah	Jer	24	13	8	Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
  23047 Jeremiah	Jer	24	13	9	[Haec dicit Dominus : Sic putrescere faciam superbiam Juda, et superbiam Jerusalem multam :
  23048 Jeremiah	Jer	24	13	10	populum istum pessimum qui nolunt audire verba mea, et ambulant in pravitate cordis sui, abieruntque post deos alienos ut servirent eis et adorarent eos : et erunt sicut lumbare istud, quod nulli usui aptum est.
  23049 Jeremiah	Jer	24	13	11	Sicut enim adhaeret lumbare ad lumbos viri, sic agglutinavi mihi omnem domum Israël, et omnem domum Juda, dicit Dominus, ut essent mihi in populum, et in nomen, et in laudem, et in gloriam : et non audierunt.]
  23050 Jeremiah	Jer	24	13	12	Dices ergo ad eos sermonem istum : [Haec dicit Dominus Deus Israël : Omnis laguncula implebitur vino.] Et dicent ad te : [Numquid ignoramus quia omnis laguncula implebitur vino ?]
  23051 Jeremiah	Jer	24	13	13	Et dices ad eos : [Haec dicit Dominus : Ecce ego implebo omnes habitatores terrae hujus, et reges qui sedent de stirpe David super thronum ejus, et sacerdotes, et prophetas, et omnes habitatores Jerusalem, ebrietate.
  23052 Jeremiah	Jer	24	13	14	Et dispergam eos virum a fratre suo, et patres et filios pariter, ait Dominus. Non parcam, et non concedam : neque miserebor, ut non disperdam eos.
  23053 Jeremiah	Jer	24	13	15	Audite, et auribus percipite : nolite elevari, quia Dominus locutus est.
  23054 Jeremiah	Jer	24	13	16	Date Domino Deo vestro gloriam antequam contenebrescat, et antequam offendant pedes vestri ad montes caliginosos : exspectabitis lucem, et ponet eam in umbram mortis, et in caliginem.
  23055 Jeremiah	Jer	24	13	17	Quod si hoc non audieritis, in abscondito plorabit anima mea a facie superbiae : plorans plorabit, et deducet oculus meus lacrimam, quia captus est grex Domini.
  23056 Jeremiah	Jer	24	13	18	Dic regi et dominatrici : Humiliamini, sedete, quoniam descendit de capite vestro corona gloriae vestrae.
  23057 Jeremiah	Jer	24	13	19	Civitates austri clausae sunt, et non est qui aperiat : translata est omnis Juda transmigratione perfecta.
  23058 Jeremiah	Jer	24	13	20	Levate oculos vestros et videte, qui venitis ab aquilone : ubi est grex qui datus est tibi, pecus inclytum tuum ?
  23059 Jeremiah	Jer	24	13	21	Quid dices cum visitaverit te ? tu enim docuisti eos adversum te, et erudisti in caput tuum. Numquid non dolores apprehendent te, quasi mulierem parturientem ?
  23060 Jeremiah	Jer	24	13	22	Quod si dixeris in corde tuo : Quare venerunt mihi haec ? propter multitudinem iniquitatis tuae revelata sunt verecundiora tua, pollutae sunt plantae tuae.
  23061 Jeremiah	Jer	24	13	23	Si mutare potest Aethiops pellem suam, aut pardus varietates suas, et vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum.
  23062 Jeremiah	Jer	24	13	24	Et disseminabo eos quasi stipulam quae vento raptatur in deserto.
  23063 Jeremiah	Jer	24	13	25	Haec sors tua, parsque mensurae tuae a me, dicit Dominus, quia oblita es mei, et confisa es in mendacio.
  23064 Jeremiah	Jer	24	13	26	Unde et ego nudavi femora tua contra faciem tuam, et apparuit ignominia tua :
  23065 Jeremiah	Jer	24	13	27	adulteria tua, et hinnitus tuus, scelus fornicationis tuae : super colles in agro vidi abominationes tuas. Vae tibi, Jerusalem ! non mundaberis post me : usquequo adhuc ?]
  23066 Jeremiah	Jer	24	14	1	Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam, de sermonibus siccitatis.
  23067 Jeremiah	Jer	24	14	2	[Luxit Judaea, et portae ejus corruerunt, et obscuratae sunt in terra, et clamor Jerusalem ascendit.
  23068 Jeremiah	Jer	24	14	3	Majores miserunt minores suos ad aquam : venerunt ad hauriendum. Non invenerunt aquam : reportaverunt vasa sua vacua. Confusi sunt, et afflicti, et operuerunt capita sua.
  23069 Jeremiah	Jer	24	14	4	Propter terrae vastitatem, quia non venit pluvia in terram, confusi sunt agricolae : operuerunt capita sua.
  23070 Jeremiah	Jer	24	14	5	Nam et cerva in agro peperit, et reliquit, quia non erat herba.
  23071 Jeremiah	Jer	24	14	6	Et onagri steterunt in rupibus ; traxerunt ventum quasi dracones : defecerunt oculi eorum, quia non erat herba.
  23072 Jeremiah	Jer	24	14	7	Si iniquitates nostrae responderint nobis, Domine, fac propter nomen tuum : quoniam multae sunt aversiones nostrae : tibi peccavimus.
  23073 Jeremiah	Jer	24	14	8	Exspectatio Israël, salvator ejus in tempore tribulationis, quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator declinans ad manendum ?
  23074 Jeremiah	Jer	24	14	9	quare futurus es velut vir vagus, ut fortis qui non potest salvare ? Tu autem in nobis es, Domine, et nomen tuum invocatum est super nos : ne derelinquas nos.
  23075 Jeremiah	Jer	24	14	10	Haec dicit Dominus populo huic, qui dilexit movere pedes suos, et non quievit, et Domino non placuit : Nunc recordabitur iniquitatum eorum, et visitabit peccata eorum.
  23076 Jeremiah	Jer	24	14	11	Et dixit Dominus ad me : Noli orare pro populo isto in bonum.
  23077 Jeremiah	Jer	24	14	12	Cum jejunaverint, non exaudiam preces eorum, et si obtulerint holocautomata et victimas, non suscipiam ea : quoniam gladio, et fame, et peste consumam eos.]
  23078 Jeremiah	Jer	24	14	13	Et dixi : [A, a, a, Domine Deus : prophetae dicunt eis : Non videbitis gladium, et fames non erit in vobis : sed pacem veram dabit vobis in loco isto.]
  23079 Jeremiah	Jer	24	14	14	Et dicit Dominus ad me : [Falso prophetae vaticinantur in nomine meo : non misi eos, et non praecepi eis, neque locutus sum ad eos. Visionem mendacem, et divinationem, et fraudulentiam, et seductionem cordis sui, prophetant vobis.
  23080 Jeremiah	Jer	24	14	15	Idcirco haec dicit Dominus de prophetis qui prophetant in nomine meo, quos ego non misi, dicentes : Gladius et fames non erit in terra hac : In gladio et fame consumentur prophetae illi.
  23081 Jeremiah	Jer	24	14	16	Et populi quibus prophetant erunt projecti in viis Jerusalem prae fame et gladio, et non erit qui sepeliat eos : ipsi et uxores eorum, filii et filiae eorum : et effundam super eos malum suum.
  23082 Jeremiah	Jer	24	14	17	Et dices ad eos verbum istud : Deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem, et non taceant, quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei, plaga pessima vehementer.
  23083 Jeremiah	Jer	24	14	18	Si egressus fuero ad agros, ecce occisi gladio : et si introiero in civitatem, ecce attenuati fame. Propheta quoque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabant.
  23084 Jeremiah	Jer	24	14	19	Numquid projiciens abjecisti Judam ? aut Sion abominata est anima tua ? quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas ? Exspectavimus pacem, et non est bonum : et tempus curationis, et ecce turbatio.
  23085 Jeremiah	Jer	24	14	20	Cognovimus, Domine, impietates nostras, iniquitates patrum nostrorum, quia peccavimus tibi.
  23086 Jeremiah	Jer	24	14	21	Ne des nos in opprobrium, propter nomen tuum, neque facias nobis contumeliam solii gloriae tuae : recordare, ne irritum facias foedus tuum nobiscum.
  23087 Jeremiah	Jer	24	14	22	Numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant ? aut caeli possunt dare imbres ? nonne tu es Dominus Deus noster, quem exspectavimus ? tu enim fecisti omnia haec.]
  23088 Jeremiah	Jer	24	15	1	Et dixit Dominus ad me : [Si steterit Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum : ejice illos a facie mea, et egrediantur.
  23089 Jeremiah	Jer	24	15	2	Quod si dixerint ad te : Quo egrediemur ? dices ad eos : Haec dicit Dominus : Qui ad mortem, ad mortem, et qui ad gladium, ad gladium, et qui ad famem, ad famem, et qui ad captivitatem, ad captivitatem.
  23090 Jeremiah	Jer	24	15	3	Et visitabo super eos quatuor species, dicit Dominus : gladium ad occisionem, et canes ad lacerandum, et volatilia caeli et bestias terrae ad devorandum et dissipandum.
  23091 Jeremiah	Jer	24	15	4	Et dabo eos in fervorem universis regnis terrae, propter Manassen filium Ezechiae regis Juda, super omnibus quae fecit in Jerusalem.
  23092 Jeremiah	Jer	24	15	5	Quis enim miserebitur tui, Jerusalem, aut quis contristabitur pro te ? aut quis ibit ad rogandum pro pace tua ?
  23093 Jeremiah	Jer	24	15	6	Tu reliquisti me, dicit Dominus ; retrorsum abiisti : et extendam manum meam super te, et interficiam te : laboravi rogans.
  23094 Jeremiah	Jer	24	15	7	Et dispergam eos ventilabro in portis terrae : interfeci et disperdidi populum meum, et tamen a viis suis non sunt reversi.
  23095 Jeremiah	Jer	24	15	8	Multiplicatae sunt mihi viduae ejus super arenam maris : induxi eis super matrem adolescentis vastatorem meridie : misi super civitates repente terrorem.
  23096 Jeremiah	Jer	24	15	9	Infirmata est quae peperit septem ; defecit anima ejus : occidit ei sol cum adhuc esset dies : confusa est, et erubuit : et residuos ejus in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum, ait Dominus.]
  23097 Jeremiah	Jer	24	15	10	[Vae mihi, mater mea ! quare genuisti me, virum rixae, virum discordiae in universa terra ? Non foeneravi, nec foeneravit mihi quisquam : omnes maledicunt mihi.
  23098 Jeremiah	Jer	24	15	11	Dicit Dominus : Si non reliquiae tuae in bonum, si non occurri tibi in tempore afflictionis, et in tempore tribulationis adversus inimicum.
  23099 Jeremiah	Jer	24	15	12	Numquid foederabitur ferrum ferro ab aquilone, et aes ?
  23100 Jeremiah	Jer	24	15	13	Divitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo gratis, in omnibus peccatis tuis, et in omnibus terminis tuis.
  23101 Jeremiah	Jer	24	15	14	Et adducam inimicos tuos de terra quam nescis, quia ignis succensus est in furore meo : super vos ardebit.
  23102 Jeremiah	Jer	24	15	15	Tu scis, Domine : recordare mei, et visita me, et tuere me ab his qui persequuntur me. Noli in patientia tua suscipere me : scito quoniam sustinui propter te opprobrium.
  23103 Jeremiah	Jer	24	15	16	Inventi sunt sermones tui, et comedi eos : et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in laetitiam cordis mei, quoniam invocatum est nomen tuum super me, Domine Deus exercituum.
  23104 Jeremiah	Jer	24	15	17	Non sedi in concilio ludentium, et gloriatus sum a facie manus tuae : solus sedebam, quoniam comminatione replesti me.
  23105 Jeremiah	Jer	24	15	18	Quare factus est dolor meus perpetuus, et plaga mea desperabilis renuit curari ? facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium.
  23106 Jeremiah	Jer	24	15	19	Propter hoc haec dicit Dominus : Si converteris, convertam te, et ante faciem meam stabis : et si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris : convertentur ipsi ad te, et tu non converteris ad eos.
  23107 Jeremiah	Jer	24	15	20	Et dabo te populo huic in murum aereum fortem : et bellabunt adversum te, et non praevalebunt, quia ego tecum sum ut salvem te, et eruam te, dicit Dominus :
  23108 Jeremiah	Jer	24	15	21	et liberabo te de manu pessimorum, et redimam te de manu fortium.]
  23109 Jeremiah	Jer	24	16	1	Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
  23110 Jeremiah	Jer	24	16	2	[Non accipies uxorem, et non erunt tibi filii et filiae in loco isto.
  23111 Jeremiah	Jer	24	16	3	Quia haec dicit Dominus super filios et filias qui generantur in loco isto, et super matres eorum, quae genuerunt eos, et super patres eorum, de quorum stirpe sunt nati in terra hac :
  23112 Jeremiah	Jer	24	16	4	Mortibus aegrotationum morientur : non plangentur, et non sepelientur : in sterquilinium super faciem terrae erunt, et gladio et fame consumentur : et erit cadaver eorum in escam volatilibus caeli et bestiis terrae.
  23113 Jeremiah	Jer	24	16	5	Haec enim dicit Dominus : Ne ingrediaris domum convivii, neque vadas ad plangendum, neque consoleris eos, quia abstuli pacem meam a populo isto, dicit Dominus, misericordiam et miserationes.
  23114 Jeremiah	Jer	24	16	6	Et morientur grandes et parvi in terra ista : non sepelientur, neque plangentur, et non se incident, neque calvitium fiet pro eis.
  23115 Jeremiah	Jer	24	16	7	Et non frangent inter eos lugenti panem ad consolandum super mortuo, et non dabunt eis potum calicis ad consolandum super patre suo et matre.
  23116 Jeremiah	Jer	24	16	8	Et domum convivii non ingrediaris, ut sedeas cum eis, et comedas, et bibas.
  23117 Jeremiah	Jer	24	16	9	Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego auferam de loco isto, in oculis vestris, et in diebus vestris, vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae.
  23118 Jeremiah	Jer	24	16	10	Et cum annuntiaveris populo huic omnia verba haec, et dixerint tibi : Quare locutus est Dominus super nos omne malum grande istud ? quae iniquitas nostra, et quod peccatum nostrum, quod peccavimus Domino Deo nostro ?
  23119 Jeremiah	Jer	24	16	11	dices ad eos : Quia dereliquerunt me patres vestri, ait Dominus, et abierunt post deos alienos, et servierunt eis, et adoraverunt eos, et me dereliquerunt, et legem meam non custodierunt.
  23120 Jeremiah	Jer	24	16	12	Sed et vos pejus operati estis quam patres vestri : ecce enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali, ut me non audiat.
  23121 Jeremiah	Jer	24	16	13	Et ejiciam vos de terra hac in terram quam ignoratis, vos et patres vestri : et servietis ibi diis alienis, die ac nocte, qui non dabunt vobis requiem.
  23122 Jeremiah	Jer	24	16	14	Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicetur ultra : Vivit Dominus qui eduxit filios Israël de terra Aegypti,
  23123 Jeremiah	Jer	24	16	15	sed : Vivit Dominus qui eduxit filios Israël de terra aquilonis, et de universis terris ad quas ejeci eos : et reducam eos in terram suam, quam dedi patribus eorum.
  23124 Jeremiah	Jer	24	16	16	Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus, et piscabuntur eos : et post haec mittam eis multos venatores, et venabuntur eos de omni monte, et de omni colle, et de cavernis petrarum.
  23125 Jeremiah	Jer	24	16	17	Quia oculi mei super omnes vias eorum : non sunt absconditae a facie mea, et non fuit occultata iniquitas eorum ab oculis meis.
  23126 Jeremiah	Jer	24	16	18	Et reddam primum duplices iniquitates et peccata eorum, quia contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum, et abominationibus suis impleverunt haereditatem meam.
  23127 Jeremiah	Jer	24	16	19	Domine, fortitudo mea, et robur meum, et refugium meum in die tribulationis, ad te gentes venient ab extremis terrae, et dicent : Vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem quae eis non profuit.
  23128 Jeremiah	Jer	24	16	20	Numquid faciet sibi homo deos, et ipsi non sunt dii ?
  23129 Jeremiah	Jer	24	16	21	Idcirco ecce ego ostendam eis per vicem hanc, ostendam eis manum meam, et virtutem meam, et scient quia nomen mihi Dominus.]
  23130 Jeremiah	Jer	24	17	1	[Peccatum Juda scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino, exaratum super latitudinem cordis eorum, et in cornibus ararum eorum.
  23131 Jeremiah	Jer	24	17	2	Cum recordati fuerint filii eorum ararum suarum, et lucorum suorum, lignorumque frondentium, in montibus excelsis,
  23132 Jeremiah	Jer	24	17	3	sacrificantes in agro : fortitudinem tuam, et omnes thesauros tuos in direptionem dabo ; excelsa tua propter peccata in universis finibus tuis.
  23133 Jeremiah	Jer	24	17	4	Et relinqueris sola ab haereditate tua, quam dedi tibi, et servire te faciam inimicis tuis in terra quam ignoras : quoniam ignem succendisti in furore meo : usque in aeternum ardebit.]
  23134 Jeremiah	Jer	24	17	5	[Haec dicit Dominus : Maledictus homo qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum, et a Domino recedit cor ejus.
  23135 Jeremiah	Jer	24	17	6	Erit enim quasi myricae in deserto, et non videbit cum venerit bonum : sed habitabit in siccitate in deserto, in terra salsuginis et inhabitabili.
  23136 Jeremiah	Jer	24	17	7	Benedictus vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus.
  23137 Jeremiah	Jer	24	17	8	Et erit quasi lignum quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas, et non timebit cum venerit aestus : et erit folium ejus viride, et in tempore siccitatis non erit sollicitum, nec aliquando desinet facere fructum.
  23138 Jeremiah	Jer	24	17	9	Pravum est cor omnium, et inscrutabile : quis cognoscet illud ?
  23139 Jeremiah	Jer	24	17	10	Ego Dominus scrutans cor, et probans renes : qui do unicuique juxta viam suam, et juxta fructum adinventionum suarum.
  23140 Jeremiah	Jer	24	17	11	Perdix fovit quae non peperit : fecit divitias, et non in judicio : in dimidio dierum suorum derelinquet eas, et in novissimo suo erit insipiens.
  23141 Jeremiah	Jer	24	17	12	Solium gloriae altitudinis a principio, locus sanctificationis nostrae.
  23142 Jeremiah	Jer	24	17	13	Exspectatio Israël, Domine, omnes qui te derelinquunt confundentur : recedentes a te, in terra scribentur, quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium Dominum.
  23143 Jeremiah	Jer	24	17	14	Sana me, Domine, et sanabor : salvum me fac, et salvus ero : quoniam laus mea tu es.
  23144 Jeremiah	Jer	24	17	15	Ecce ipsi dicunt ad me : Ubi est verbum Domini ? veniat :
  23145 Jeremiah	Jer	24	17	16	et ego non sum turbatus, te pastorem sequens : et diem hominis non desideravi, tu scis : quod egressum est de labiis meis, rectum in conspectu tuo fuit.
  23146 Jeremiah	Jer	24	17	17	Non sis tu mihi formidini : spes mea tu in die afflictionis.
  23147 Jeremiah	Jer	24	17	18	Confundantur qui me persequuntur, et non confundar ego : paveant illi, et non paveam ego : induc super eos diem afflictionis, et duplici contritione contere eos.]
  23148 Jeremiah	Jer	24	17	19	Haec dicit Dominus ad me : Vade, et sta in porta filiorum populi, per quam ingrediuntur reges Juda, et egrediuntur, et in cunctis portis Jerusalem :
  23149 Jeremiah	Jer	24	17	20	et dices ad eos : [Audite verbum Domini, reges Juda, et omnis Juda, cunctique habitatores Jerusalem, qui ingredimini per portas istas.
  23150 Jeremiah	Jer	24	17	21	Haec dicit Dominus : Custodite animas vestras, et nolite portare pondera in die sabbati, nec inferatis per portas Jerusalem :
  23151 Jeremiah	Jer	24	17	22	et nolite ejicere onera de domibus vestris in die sabbati, et omne opus non facietis : sanctificate diem sabbati, sicut praecepi patribus vestris.
  23152 Jeremiah	Jer	24	17	23	Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam : sed induraverunt cervicem suam, ne audirent me, et ne acciperent disciplinam.
  23153 Jeremiah	Jer	24	17	24	Et erit : si audieritis me, dicit Dominus, ut non inferatis onera per portas civitatis hujus in die sabbati : et si sanctificaveritis diem sabbati, ne faciatis in eo omne opus :
  23154 Jeremiah	Jer	24	17	25	ingredientur per portas civitatis hujus reges et principes, sedentes super solium David, et ascendentes in curribus et equis, ipsi et principes eorum, viri Juda, et habitatores Jerusalem : et habitabitur civitas haec in sempiternum.
  23155 Jeremiah	Jer	24	17	26	Et venient de civitatibus Juda, et de circuitu Jerusalem, et de terra Benjamin, et de campestribus, et de montuosis, et ab austro, portantes holocaustum, et victimam, et sacrificium, et thus, et inferent oblationem in domum Domini.
  23156 Jeremiah	Jer	24	17	27	Si autem non audieritis me ut sanctificetis diem sabbati, et ne portetis onus, et ne inferatis per portas Jerusalem in die sabbati, succendam ignem in portis ejus, et devorabit domos Jerusalem, et non extinguetur.]
  23157 Jeremiah	Jer	24	18	1	Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens :
  23158 Jeremiah	Jer	24	18	2	Surge, et descende in domum figuli, et ibi audies verba mea.
  23159 Jeremiah	Jer	24	18	3	Et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super rotam.
  23160 Jeremiah	Jer	24	18	4	Et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis : conversusque fecit illud vas alterum, sicut placuerat in oculis ejus ut faceret.
  23161 Jeremiah	Jer	24	18	5	Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
  23162 Jeremiah	Jer	24	18	6	[Numquid sicut figulus iste, non potero vobis facere, domus Israël ? ait Dominus : ecce sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israël.
  23163 Jeremiah	Jer	24	18	7	Repente loquar adversum gentem et adversus regnum, ut eradicem, et destruam, et disperdam illud :
  23164 Jeremiah	Jer	24	18	8	si poenitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum adversus eam, agam et ego poenitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei.
  23165 Jeremiah	Jer	24	18	9	Et subito loquar de gente et de regno, ut aedificem et plantem illud.
  23166 Jeremiah	Jer	24	18	10	Si fecerit malum in oculis meis, ut non audiat vocem meam, poenitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei.
  23167 Jeremiah	Jer	24	18	11	Nunc ergo dic viro Juda, et habitatoribus Jerusalem, dicens : Haec dicit Dominus : Ecce ego fingo contra vos malum, et cogito contra vos cogitationem : revertatur unusquisque a via sua mala, et dirigite vias vestras et studia vestra.
  23168 Jeremiah	Jer	24	18	12	Qui dixerunt : Desperavimus : post cogitationes enim nostras ibimus, et unusquisque pravitatem cordis sui mali faciemus.
  23169 Jeremiah	Jer	24	18	13	Ideo haec dicit Dominus : Interrogate gentes : Quis audivit talia horribilia, quae fecit nimis virgo Israël ?
  23170 Jeremiah	Jer	24	18	14	Numquid deficiet de petra agri nix Libani ? aut evelli possunt aquae erumpentes frigidae, et defluentes ?
  23171 Jeremiah	Jer	24	18	15	Quia oblitus est mei populus meus, frustra libantes, et impingentes in viis suis, in semitis saeculi, ut ambularent per eas in itinere non trito,
  23172 Jeremiah	Jer	24	18	16	ut fieret terra eorum in desolationem, et in sibilum sempiternum : omnis qui praeterierit per eam obstupescet, et movebit caput suum.
  23173 Jeremiah	Jer	24	18	17	Sicut ventus urens dispergam eos coram inimico : dorsum, et non faciem, ostendam eis in die perditionis eorum.]
  23174 Jeremiah	Jer	24	18	18	Et dixerunt : [Venite, et cogitemus contra Jeremiam cogitationes : non enim peribit lex a sacerdote, neque consilium a sapiente, nec sermo a propheta : venite, et percutiamus eum lingua, et non attendamus ad universos sermones ejus.]
  23175 Jeremiah	Jer	24	18	19	[Attende, Domine, ad me, et audi vocem adversariorum meorum.
  23176 Jeremiah	Jer	24	18	20	Numquid redditur pro bono malum, quia foderunt foveam animae meae ? Recordare quod steterim in conspectu tuo ut loquerer pro eis bonum, et averterem indignationem tuam ab eis.
  23177 Jeremiah	Jer	24	18	21	Propterea da filios eorum in famem, et deduc eos in manus gladii : fiant uxores eorum absque liberis, et viduae : et viri earum interficiantur morte : juvenes eorum confodiantur gladio in praelio :
  23178 Jeremiah	Jer	24	18	22	audiatur clamor de domibus eorum : adduces enim super eos latronem repente, quia foderunt foveam ut caperent me, et laqueos absconderunt pedibus meis.
  23179 Jeremiah	Jer	24	18	23	Tu autem, Domine, scis omne consilium eorum adversum me in mortem : ne propitieris iniquitati eorum, et peccatum eorum a facie tua non deleatur : fiant corruentes in conspectu tuo ; in tempore furoris tui abutere eis.]
  23180 Jeremiah	Jer	24	19	1	Haec dicit Dominus : Vade, et accipe lagunculam figuli testeam a senioribus populi et a senioribus sacerdotum,
  23181 Jeremiah	Jer	24	19	2	et egredere ad vallem filii Ennom, quae est juxta introitum portae fictilis : et praedicabis ibi verba quae ego loquar ad te.
  23182 Jeremiah	Jer	24	19	3	Et dices : [Audite verbum Domini, reges Juda, et habitatores Jerusalem. Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego inducam afflictionem super locum istum, ita ut omnis qui audierit illam, tinniant aures ejus,
  23183 Jeremiah	Jer	24	19	4	eo quod dereliquerint me, et alienum fecerint locum istum, et libaverunt in eo diis alienis quos nescierunt, ipsi et patres eorum, et reges Juda : et repleverunt locum istum sanguine innocentum,
  23184 Jeremiah	Jer	24	19	5	et aedificaverunt excelsa Baalim, ad comburendos filios suos igni in holocaustum Baalim : quae non praecepi, nec locutus sum, nec ascenderunt in cor meum.
  23185 Jeremiah	Jer	24	19	6	Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non vocabitur amplius locus iste Topheth, et vallis filii Ennom, sed vallis occisionis.
  23186 Jeremiah	Jer	24	19	7	Et dissipabo consilium Juda et Jerusalem in loco isto, et subvertam eos gladio in conspectu inimicorum suorum, et in manu quaerentium animas eorum : et dabo cadavera eorum escam volatilibus caeli et bestiis terrae.
  23187 Jeremiah	Jer	24	19	8	Et ponam civitatem hanc in stuporem, et in sibilum : omnis qui praeterierit per eam obstupescet, et sibilabit super universa plaga ejus.
  23188 Jeremiah	Jer	24	19	9	Et cibabo eos carnibus filiorum suorum et carnibus filiarum suarum : et unusquisque carnem amici sui comedet in obsidione, et in angustia in qua concludent eos inimici eorum, et qui quaerunt animas eorum.]
  23189 Jeremiah	Jer	24	19	10	Et conteres lagunculam in oculis virorum qui ibunt tecum,
  23190 Jeremiah	Jer	24	19	11	et dices ad eos : [Haec dicit Dominus exercituum : Sic conteram populum istum, et civitatem istam, sicut conteritur vas figuli, quod non potest ultra instaurari : et in Topheth sepelientur, eo quod non sit alius locus ad sepeliendum.
  23191 Jeremiah	Jer	24	19	12	Sic faciam loco huic, ait Dominus, et habitatoribus ejus, et ponam civitatem istam sicut Topheth.
  23192 Jeremiah	Jer	24	19	13	Et erunt domus Jerusalem, et domus regum Juda, sicut locus Topheth, immundae, omnes domus in quarum domatibus sacrificaverunt omni militiae caeli, et libaverunt libamina diis alienis.]
  23193 Jeremiah	Jer	24	19	14	Venit autem Jeremias de Topheth, quo miserat eum Dominus ad prophetandum, et stetit in atrio domus Domini, et dixit ad omnem populum :
  23194 Jeremiah	Jer	24	19	15	Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego inducam super civitatem hanc, et super omnes urbes ejus, universa mala quae locutus sum adversum eam, quoniam induraverunt cervicem suam ut non audirent sermones meos.
  23195 Jeremiah	Jer	24	20	1	Et audivit Phassur filius Emmer, sacerdos, qui constitutus erat princeps in domo Domini, Jeremiam prophetantem sermones istos.
  23196 Jeremiah	Jer	24	20	2	Et percussit Phassur Jeremiam prophetam, et misit eum in nervum quod erat in porta Benjamin superiori, in domo Domini.
  23197 Jeremiah	Jer	24	20	3	Cumque illuxisset in crastinum, eduxit Phassur Jeremiam de nervo, et dixit ad eum Jeremias : Non Phassur vocavit Dominus nomen tuum, sed Pavorem undique.
  23198 Jeremiah	Jer	24	20	4	Quia haec dicit Dominus : [Ecce ego dabo te in pavorem, te et omnes amicos tuos : et corruent gladio inimicorum suorum, et oculi tui videbunt : et omnem Judam dabo in manum regis Babylonis, et traducet eos in Babylonem, et percutiet eos gladio.
  23199 Jeremiah	Jer	24	20	5	Et dabo universam substantiam civitatis hujus, et omnem laborem ejus, omneque pretium, et cunctos thesauros regum Juda dabo in manu inimicorum eorum : et diripient eos, et tollent, et ducent in Babylonem.
  23200 Jeremiah	Jer	24	20	6	Tu autem, Phassur, et omnes habitatores domus tuae, ibitis in captivitatem : et in Babylonem venies, et ibi morieris, ibique sepelieris tu, et omnes amici tui, quibus prophetasti mendacium.]
  23201 Jeremiah	Jer	24	20	7	[Seduxisti me, Domine, et seductus sum : fortior me fuisti, et invaluisti : factus sum in derisum tota die ; omnes subsannant me.
  23202 Jeremiah	Jer	24	20	8	Quia jam olim loquor, vociferans iniquitatem, et vastitatem clamito : et factus est mihi sermo Domini in opprobrium, et in derisum tota die.
  23203 Jeremiah	Jer	24	20	9	Et dixi : Non recordabor ejus, neque loquar ultra in nomine illius : et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans, claususque in ossibus meis, et defeci, ferre non sustinens.
  23204 Jeremiah	Jer	24	20	10	Audivi enim contumelias multorum, et terrorem in circuitu : Persequimini, et persequamur eum, ab omnibus viris qui erant pacifici mei, et custodientes latus meum : si quomodo decipiatur, et praevaleamus adversus eum, et consequamur ultionem ex eo.
  23205 Jeremiah	Jer	24	20	11	Dominus autem mecum est, quasi bellator fortis : idcirco qui persequuntur me cadent, et infirmi erunt : confundentur vehementer, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum, quod numquam delebitur.
  23206 Jeremiah	Jer	24	20	12	Et tu, Domine exercituum, probator justi, qui vides renes et cor, videam, quaeso, ultionem tuam ex eis : tibi enim revelavi causam meam.
  23207 Jeremiah	Jer	24	20	13	Cantate Domino, laudate Dominum, quia liberavit animam pauperis de manu malorum.
  23208 Jeremiah	Jer	24	20	14	Maledicta dies in qua natus sum ! dies in qua peperit me mater mea non sit benedicta !
  23209 Jeremiah	Jer	24	20	15	Maledictus vir qui annuntiavit patri meo, dicens : Natus est tibi puer masculus, et quasi gaudio laetificavit eum !
  23210 Jeremiah	Jer	24	20	16	Sit homo ille ut sunt civitates quae subvertit Dominus, et non poenituit eum : audiat clamorem mane, et ululatum in tempore meridiano,
  23211 Jeremiah	Jer	24	20	17	qui non me interfecit a vulva, ut fieret mihi mater mea sepulchrum, et vulva ejus conceptus aeternus !
  23212 Jeremiah	Jer	24	20	18	Quare de vulva egressus sum, ut viderem laborem et dolorem, et consumerentur in confusione dies mei ?]
  23213 Jeremiah	Jer	24	21	1	Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, quando misit ad eum rex Sedecias Phassur filium Melchiae, et Sophoniam filium Maasiae sacerdotem, dicens :
  23214 Jeremiah	Jer	24	21	2	Interroga pro nobis Dominum, quia Nabuchodonosor, rex Babylonis, praeliatur adversum nos : si forte faciat Dominus nobiscum secundum omnia mirabilia sua, et recedat a nobis.
  23215 Jeremiah	Jer	24	21	3	Et dixit Jeremias ad eos : Sic dicetis Sedeciae :
  23216 Jeremiah	Jer	24	21	4	Haec dicit Dominus Deus Israël : Ecce ego convertam vasa belli quae in manibus vestris sunt, et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis et Chaldaeos qui obsident vos in circuitu murorum : et congregabo ea in medio civitatis hujus.
  23217 Jeremiah	Jer	24	21	5	Et debellabo ego vos in manu extenta, et in brachio forti, et in furore, et in indignatione, et in ira grandi.
  23218 Jeremiah	Jer	24	21	6	Et percutiam habitatores civitatis hujus : homines et bestiae pestilentia magna morientur.
  23219 Jeremiah	Jer	24	21	7	Et post haec, ait Dominus, dabo Sedeciam regem Juda, et servos ejus, et populum ejus, et qui derelicti sunt in civitate hac a peste, et gladio, et fame, in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu inimicorum eorum, et in manu quaerentium animam eorum : et percutiet eos in ore gladii, et non flectetur, neque parcet, nec miserebitur.
  23220 Jeremiah	Jer	24	21	8	Et ad populum hunc dices : Haec dicit Dominus : Ecce ego do coram vobis viam vitae, et viam mortis.
  23221 Jeremiah	Jer	24	21	9	Qui habitaverit in urbe hac morietur gladio, et fame, et peste : qui autem egressus fuerit, et transfugerit ad Chaldaeos qui obsident vos, vivet, et erit ei anima sua quasi spolium.
  23222 Jeremiah	Jer	24	21	10	Posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum, et non in bonum, ait Dominus : in manu regis Babylonis dabitur, et exuret eam igni.
  23223 Jeremiah	Jer	24	21	11	Et domui regis Juda : [Audite verba Domini,
  23224 Jeremiah	Jer	24	21	12	domus David. Haec dicit Dominus : Judicate mane judicium, et eruite vi oppressum de manu calumniantis, ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui extinguat, propter malitiam studiorum vestrorum.
  23225 Jeremiah	Jer	24	21	13	Ecce ego ad te, habitatricem vallis solidae atque campestris, ait Dominus : qui dicitis : Quis percutiet nos ? et quis ingredietur domos nostras ?
  23226 Jeremiah	Jer	24	21	14	Et visitabo super vos juxta fructum studiorum vestrorum, dicit Dominus : et succendam ignem in saltu ejus, et devorabit omnia in circuitu ejus.]
  23227 Jeremiah	Jer	24	22	1	Haec dicit Dominus : Descende in domum regis Juda, et loqueris ibi verbum hoc,
  23228 Jeremiah	Jer	24	22	2	et dices : [Audi verbum Domini, rex Juda, qui sedes super solium David : tu et servi tui, et populus tuus, qui ingredimini per portas istas.
  23229 Jeremiah	Jer	24	22	3	Haec dicit Dominus : Facite judicium et justitiam, et liberate vi oppressum de manu calumniatoris : et advenam, et pupillum, et viduam nolite contristare, neque opprimatis inique, et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto.
  23230 Jeremiah	Jer	24	22	4	Si enim facientes feceritis verbum istud, ingredientur per portas domus hujus reges sedentes de genere David super thronum ejus, et ascendentes currus et equos, ipsi, et servi, et populus eorum.
  23231 Jeremiah	Jer	24	22	5	Quod si non audieritis verba haec : in memetipso juravi, dicit Dominus, quia in solitudinem erit domus haec.
  23232 Jeremiah	Jer	24	22	6	Quia haec dicit Dominus super domum regis Juda : Galaad, tu mihi caput Libani, si non posuero te solitudinem, urbes inhabitabiles !
  23233 Jeremiah	Jer	24	22	7	Et sanctificabo super te, interficientem virum et arma ejus : et succident electas cedros tuas, et praecipitabunt in ignem.
  23234 Jeremiah	Jer	24	22	8	Et pertransibunt gentes multae per civitatem hanc, et dicet unusquisque proximo suo : Quare fecit Dominus sic civitati huic grandi ?
  23235 Jeremiah	Jer	24	22	9	Et respondebunt : Eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui, et adoraverint deos alienos, et servierint eis.
  23236 Jeremiah	Jer	24	22	10	Nolite flere mortuum, neque lugeatis super eum fletu : plangite eum qui egreditur, quia non revertetur ultra, nec videbit terram nativitatis suae.
  23237 Jeremiah	Jer	24	22	11	Quia haec dicit Dominus ad Sellum, filium Josiae, regem Juda, qui regnavit pro Josia patre suo, qui egressus est de loco isto : Non revertetur huc amplius,
  23238 Jeremiah	Jer	24	22	12	sed in loco ad quem transtuli eum, ibi morietur, et terram istam non videbit amplius.
  23239 Jeremiah	Jer	24	22	13	Vae qui aedificat domum suam in injustitia, et coenacula sua non in judicio : amicum suum opprimet frustra, et mercedem ejus non reddet ei :
  23240 Jeremiah	Jer	24	22	14	qui dicit : Aedificabo mihi domum latam, et coenacula spatiosa : qui aperit sibi fenestras et facit laquearia cedrina, pingitque sinopide.
  23241 Jeremiah	Jer	24	22	15	Numquid regnabis quoniam confers te cedro ? pater tuus numquid non comedit et bibit, et fecit judicium et justitiam tunc cum bene erat ei ?
  23242 Jeremiah	Jer	24	22	16	Judicavit causam pauperis et egeni in bonum suum : numquid non ideo quia cognovit me ? dicit Dominus.
  23243 Jeremiah	Jer	24	22	17	Tui vero oculi et cor ad avaritiam, et ad sanguinem innocentem fundendum, et ad calumniam, et ad cursum mali operis.
  23244 Jeremiah	Jer	24	22	18	Propterea haec dicit Dominus ad Joakim, filium Josiae, regem Juda : Non plangent eum : Vae frater ! et vae soror ! non concrepabunt ei : Vae domine ! et vae inclyte !
  23245 Jeremiah	Jer	24	22	19	Sepultura asini sepelietur, putrefactus et projectus extra portas Jerusalem.]
  23246 Jeremiah	Jer	24	22	20	[Ascende Libanum, et clama, et in Basan da vocem tuam : et clama ad transeuntes, quia contriti sunt omnes amatores tui.
  23247 Jeremiah	Jer	24	22	21	Locutus sum ad te in abundantia tua, et dixisti : Non audiam : haec est via tua ab adolescentia tua, quia non audisti vocem meam.
  23248 Jeremiah	Jer	24	22	22	Omnes pastores tuos pascet ventus, et amatores tui in captivitatem ibunt : et tunc confunderis, et erubesces ab omni malitia tua.
  23249 Jeremiah	Jer	24	22	23	Quae sedes in Libano, et nidificas in cedris, quomodo congemuisti cum venissent tibi dolores, quasi dolores parturientis ?
  23250 Jeremiah	Jer	24	22	24	Vivo ego, dicit Dominus, quia si fuerit Jechonias filius Joakim regis Juda annulus in manu dextera mea, inde evellam eum,
  23251 Jeremiah	Jer	24	22	25	et dabo te in manu quaerentium animam tuam, et in manu quorum tu formidas faciem, et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu Chaldaeorum :
  23252 Jeremiah	Jer	24	22	26	et mittam te, et matrem tuam quae genuit te, in terram alienam, in qua nati non estis, ibique moriemini.
  23253 Jeremiah	Jer	24	22	27	Et in terram ad quam ipsi levant animam suam ut revertantur illuc, non revertentur.
  23254 Jeremiah	Jer	24	22	28	Numquid vas fictile atque contritum vir iste Jechonias ? numquid vas absque omni voluptate ? quare abjecti sunt ipse et semen ejus, et projecti in terram quam ignoraverunt ?
  23255 Jeremiah	Jer	24	22	29	Terra, terra, terra, audi sermonem Domini.
  23256 Jeremiah	Jer	24	22	30	Haec dicit Dominus : Scribe virum istum sterilem, virum qui in diebus suis non prosperabitur : nec enim erit de semine ejus vir qui sedeat super solium David, et potestatem habeat ultra in Juda.]
  23257 Jeremiah	Jer	24	23	1	[Vae pastoribus qui disperdunt et dilacerant gregem pascuae meae ! dicit Dominus.
  23258 Jeremiah	Jer	24	23	2	Ideo haec dicit Dominus Deus Israël ad pastores qui pascunt populum meum : Vos dispersistis gregem meum, et ejecistis eos, et non visitastis eos : ecce ego visitabo super vos malitiam studiorum vestrorum, ait Dominus.
  23259 Jeremiah	Jer	24	23	3	Et ego congregabo reliquias gregis mei de omnibus terris ad quas ejecero eos illuc : et convertam eos ad rura sua, et crescent et multiplicabuntur.
  23260 Jeremiah	Jer	24	23	4	Et suscitabo super eos pastores, et pascent eos : non formidabunt ultra, et non pavebunt, et nullus quaeretur ex numero, dicit Dominus.]
  23261 Jeremiah	Jer	24	23	5	[Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen justum : et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet judicium et justitiam in terra.
  23262 Jeremiah	Jer	24	23	6	In diebus illis salvabitur Juda, et Israël habitabit confidenter : et hoc est nomen quod vocabunt eum : Dominus justus noster.
  23263 Jeremiah	Jer	24	23	7	Propter hoc ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicent ultra : Vivit Dominus, qui eduxit filios Israël de terra Aegypti,
  23264 Jeremiah	Jer	24	23	8	sed : Vivit Dominus, qui eduxit et adduxit semen domus Israël de terra aquilonis, et de cunctis terris ad quas ejeceram eos illuc, et habitabunt in terra sua.]
  23265 Jeremiah	Jer	24	23	9	Ad prophetas : [Contritum est cor meum in medio mei ; contremuerunt omnia ossa mea : factus sum quasi vir ebrius, et quasi homo madidus a vino, a facie Domini, et a facie verborum sanctorum ejus.
  23266 Jeremiah	Jer	24	23	10	Quia adulteris repleta est terra, quia a facie maledictionis luxit terra, arefacta sunt arva deserti : factus est cursus eorum malus, et fortitudo eorum dissimilis.
  23267 Jeremiah	Jer	24	23	11	Propheta namque et sacerdos polluti sunt, et in domo mea inveni malum eorum, ait Dominus.
  23268 Jeremiah	Jer	24	23	12	Idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris : impellentur enim, et corruent in ea : afferam enim super eos mala, annum visitationis eorum, ait Dominus.
  23269 Jeremiah	Jer	24	23	13	Et in prophetis Samariae vidi fatuitatem : prophetabant in Baal, et decipiebant populum meum Israël.
  23270 Jeremiah	Jer	24	23	14	Et in prophetis Jerusalem vidi similitudinem adulterantium, et iter mendacii : et confortaverunt manus pessimorum, ut non converteretur unusquisque a malitia sua : facti sunt mihi omnes ut Sodoma, et habitatores ejus quasi Gomorrha.
  23271 Jeremiah	Jer	24	23	15	Propterea haec dicit Dominus exercituum ad prophetas : Ecce ego cibabo eos absinthio, et potabo eos felle : a prophetis enim Jerusalem egressa est pollutio super omnem terram.
  23272 Jeremiah	Jer	24	23	16	Haec dicit Dominus exercituum : Nolite audire verba prophetarum qui prophetant vobis, et decipiunt vos : visionem cordis sui loquuntur, non de ore Domini.
  23273 Jeremiah	Jer	24	23	17	Dicunt his qui blasphemant me : Locutus est Dominus : Pax erit vobis : et omni qui ambulat in pravitate cordis sui dixerunt : Non veniet super vos malum.
  23274 Jeremiah	Jer	24	23	18	Quis enim affuit in consilio Domini, et vidit, et audivit sermonem ejus ? quis consideravit verbum illius, et audivit ?
  23275 Jeremiah	Jer	24	23	19	Ecce turbo Dominicae indignationis egredietur, et tempestas erumpens super caput impiorum veniet.
  23276 Jeremiah	Jer	24	23	20	Non revertetur furor Domini, usque dum faciat et usque dum compleat cogitationem cordis sui : in novissimis diebus intelligetis consilium ejus.
  23277 Jeremiah	Jer	24	23	21	Non mittebam prophetas, et ipsi currebant : non loquebar ad eos, et ipsi prophetabant.
  23278 Jeremiah	Jer	24	23	22	Si stetissent in consilio meo, et nota fecissent verba mea populo meo, avertissem utique eos a via sua mala, et a cogitationibus suis pessimis.
  23279 Jeremiah	Jer	24	23	23	Putasne Deus e vicino ego sum, dicit Dominus, et non Deus de longe ?
  23280 Jeremiah	Jer	24	23	24	Si occultabitur vir in absconditis, et ego non videbo eum ? dicit Dominus. Numquid non caelum et terram ego impleo ? dicit Dominus.
  23281 Jeremiah	Jer	24	23	25	Audivi quae dixerunt prophetae prophetantes in nomine meo mendacium, atque dicentes : Somniavi, somniavi.
  23282 Jeremiah	Jer	24	23	26	Usquequo istud est in corde prophetarum vaticinantium mendacium, et prophetantium seductiones cordis sui ?
  23283 Jeremiah	Jer	24	23	27	Qui volunt facere ut obliviscatur populus meus nominis mei, propter somnia eorum quae narrat unusquisque ad proximum suum, sicut obliti sunt patres eorum nominis mei propter Baal ?
  23284 Jeremiah	Jer	24	23	28	Propheta qui habet somnium, narret somnium : et qui habet sermonem meum, loquatur sermonem meum vere. Quid paleis ad triticum ? dicit Dominus.
  23285 Jeremiah	Jer	24	23	29	Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus, et quasi malleus conterens petram ?
  23286 Jeremiah	Jer	24	23	30	Propterea ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui furantur verba mea unusquisque a proximo suo.
  23287 Jeremiah	Jer	24	23	31	Ecce ego ad prophetas, ait Dominus, qui assumunt linguas suas, et aiunt : Dicit Dominus.
  23288 Jeremiah	Jer	24	23	32	Ecce ego ad prophetas somniantes mendacium, ait Dominus, qui narraverunt ea, et seduxerunt populum meum in mendacio suo et in miraculis suis, cum ego non misissem eos, nec mandassem eis : qui nihil profuerunt populo huic, dicit Dominus.
  23289 Jeremiah	Jer	24	23	33	Si igitur interrogaverit te populus iste, vel propheta, aut sacerdos, dicens : Quod est onus Domini ? dices ad eos : Vos estis onus : projiciam quippe vos, dicit Dominus.
  23290 Jeremiah	Jer	24	23	34	Et propheta, et sacerdos, et populus qui dicit : Onus Domini : visitabo super virum illum et super domum ejus.
  23291 Jeremiah	Jer	24	23	35	Haec dicetis unusquisque ad proximum, et ad fratrem suum : Quid respondit Dominus ? et quid locutus est Dominus ?
  23292 Jeremiah	Jer	24	23	36	Et onus Domini ultra non memorabitur : quia onus erit unicuique sermo suus, et pervertistis verba Dei viventis, Domini exercituum, Dei nostri.
  23293 Jeremiah	Jer	24	23	37	Haec dices ad prophetam : Quid respondit tibi Dominus ? et quid locutus est Dominus ?
  23294 Jeremiah	Jer	24	23	38	Si autem onus Domini dixeritis, propter hoc haec dicit Dominus : Quia dixistis sermonem istum : Onus Domini, et misi ad vos dicens : Nolite dicere : Onus Domini :
  23295 Jeremiah	Jer	24	23	39	propterea ecce ego tollam vos portans, et derelinquam vos, et civitatem quam dedi vobis et patribus vestris, a facie mea :
  23296 Jeremiah	Jer	24	23	40	et dabo vos in opprobrium sempiternum, et in ignominiam aeternam, quae numquam oblivione delebitur.]
  23297 Jeremiah	Jer	24	24	1	Ostendit mihi Dominus : et ecce duo calathi pleni ficis, positi ante templum Domini, postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Jechoniam filium Joakim, regem Juda, et principes ejus, et fabrum, et inclusorem, de Jerusalem, et adduxit eos in Babylonem.
  23298 Jeremiah	Jer	24	24	2	Calathus unus ficus bonas habebat nimis, ut solent ficus esse primi temporis : et calathus unus ficus habebat malas nimis, quae comedi non poterant eo quod essent malae.
  23299 Jeremiah	Jer	24	24	3	Et dixit Dominus ad me : Quid tu vides, Jeremia ? Et dixi : Ficus, ficus bonas, bonas valde : et malas, malas valde, quae comedi non possunt eo quod sint malae.
  23300 Jeremiah	Jer	24	24	4	Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
  23301 Jeremiah	Jer	24	24	5	[Haec dicit Dominus Deus Israël : Sicut ficus hae bonae, sic cognoscam transmigrationem Juda, quam emisi de loco isto in terram Chaldaeorum, in bonum.
  23302 Jeremiah	Jer	24	24	6	Et ponam oculos meos super eos ad placandum, et reducam eos in terram hanc : et aedificabo eos, et non destruam : et plantabo eos, et non evellam.
  23303 Jeremiah	Jer	24	24	7	Et dabo eis cor ut sciant me, quia ego sum Dominus : et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum, quia revertentur ad me in toto corde suo.
  23304 Jeremiah	Jer	24	24	8	Et sicut ficus pessimae quae comedi non possunt eo quod sint malae, haec dicit Dominus : Sic dabo Sedeciam regem Juda, et principes ejus, et reliquos de Jerusalem, qui remanserunt in urbe hac, et qui habitant in terra Aegypti.
  23305 Jeremiah	Jer	24	24	9	Et dabo eos in vexationem, afflictionemque omnibus regnis terrae, in opprobrium, et in parabolam, et in proverbium, et in maledictionem in universis locis ad quae ejeci eos.
  23306 Jeremiah	Jer	24	24	10	Et mittam in eis gladium, et famem, et pestem, donec consumantur de terra quam dedi eis et patribus eorum.]
  23307 Jeremiah	Jer	24	25	1	Verbum quod factum est ad Jeremiam, de omni populo Juda, in anno quarto Joakim filii Josiae regis Juda (ipse est annus primus Nabuchodonosor regis Babylonis),
  23308 Jeremiah	Jer	24	25	2	quod locutus est Jeremias propheta ad omnem populum Juda, et ad universos habitatores Jerusalem, dicens :
  23309 Jeremiah	Jer	24	25	3	A tertiodecimo anno Josiae filii Amon regis Juda, usque ad diem hanc, iste tertius et vigesimus annus, factum est verbum Domini ad me, et locutus sum ad vos, de nocte consurgens et loquens, et non audistis.
  23310 Jeremiah	Jer	24	25	4	Et misit Dominus ad vos omnes servos suos prophetas, consurgens diluculo, mittensque : et non audistis, neque inclinastis aures vestras ut audiretis,
  23311 Jeremiah	Jer	24	25	5	cum diceret : Revertimini unusquisque a via sua mala, et a pessimis cogitationibus vestris, et habitabitis in terra quam dedit Dominus vobis et patribus vestris, a saeculo et usque in saeculum :
  23312 Jeremiah	Jer	24	25	6	et nolite ire post deos alienos, ut serviatis eis, adoretisque eos : neque me ad iracundiam provocetis in operibus manuum vestrarum, et non affligam vos.
  23313 Jeremiah	Jer	24	25	7	Et non audistis me, dicit Dominus, ut me ad iracundiam provocaretis in operibus manuum vestrarum, in malum vestrum.
  23314 Jeremiah	Jer	24	25	8	Propterea haec dicit Dominus exercituum : Pro eo quod non audistis verba mea,
  23315 Jeremiah	Jer	24	25	9	ecce ego mittam et assumam universas cognationes aquilonis, ait Dominus, et Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum, et adducam eos super terram istam, et super habitatores ejus, et super omnes nationes quae in circuitu illius sunt : et interficiam eos, et ponam eos in stuporem et in sibilum, et in solitudines sempiternas.
  23316 Jeremiah	Jer	24	25	10	Perdamque ex eis vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae, vocem molae et lumen lucernae.
  23317 Jeremiah	Jer	24	25	11	Et erit universa terra haec in solitudinem, et in stuporem : et servient omnes gentes istae regi Babylonis septuaginta annis.
  23318 Jeremiah	Jer	24	25	12	Cumque impleti fuerint septuaginta anni, visitabo super regem Babylonis et super gentem illam, dicit Dominus, iniquitatem eorum, et super terram Chaldaeorum, et ponam illam in solitudines sempiternas.
  23319 Jeremiah	Jer	24	25	13	Et adducam super terram illam omnia verba mea, quae locutus sum contra eam, omne quod scriptum est in libro isto, quaecumque prophetavit Jeremias adversum omnes gentes :
  23320 Jeremiah	Jer	24	25	14	quia servierunt eis, cum essent gentes multae, et reges magni : et reddam eis secundum opera eorum, et secundum facta manuum suarum.
  23321 Jeremiah	Jer	24	25	15	Quia sic dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Sume calicem vini furoris hujus de manu mea, et propinabis de illo cunctis gentibus ad quas ego mittam te.
  23322 Jeremiah	Jer	24	25	16	Et bibent, et turbabuntur et insanient a facie gladii quem ego mittam inter eos.
  23323 Jeremiah	Jer	24	25	17	Et accepi calicem de manu Domini, et propinavi cunctis gentibus ad quas misit me Dominus,
  23324 Jeremiah	Jer	24	25	18	Jerusalem, et civitatibus Juda, et regibus ejus, et principibus ejus, ut darem eos in solitudinem, et in stuporem, et in sibilum, et in maledictionem, sicut est dies ista :
  23325 Jeremiah	Jer	24	25	19	Pharaoni regi Aegypti, et servis ejus, et principibus ejus, et omni populo ejus :
  23326 Jeremiah	Jer	24	25	20	et universis generaliter : cunctis regibus terrae Ausitidis, et cunctis regibus terrae Philisthiim, et Ascaloni, et Gazae, et Accaron, et reliquiis Azoti :
  23327 Jeremiah	Jer	24	25	21	et Idumaeae, et Moab, et filiis Ammon :
  23328 Jeremiah	Jer	24	25	22	et cunctis regibus Tyri, et universis regibus Sidonis, et regibus terrae insularum qui sunt trans mare :
  23329 Jeremiah	Jer	24	25	23	et Dedan, et Thema, et Buz, et universis qui attonsi sunt in comam :
  23330 Jeremiah	Jer	24	25	24	et cunctis regibus Arabiae, et cunctis regibus occidentis, qui habitant in deserto :
  23331 Jeremiah	Jer	24	25	25	et cunctis regibus Zambri, et cunctis regibus Elam, et cunctis regibus Medorum :
  23332 Jeremiah	Jer	24	25	26	cunctis quoque regibus aquilonis, de prope et de longe, unicuique contra fratrem suum : et omnibus regnis terrae quae super faciem ejus sunt : et rex Sesach bibet post eos.
  23333 Jeremiah	Jer	24	25	27	Et dices ad eos : Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Bibite, et inebriamini, et vomite : et cadite, neque surgatis a facie gladii quem ego mittam inter vos.
  23334 Jeremiah	Jer	24	25	28	Cumque noluerint accipere calicem de manu tua ut bibant, dices ad eos : Haec dicit Dominus exercituum : Bibentes bibetis :
  23335 Jeremiah	Jer	24	25	29	quia ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum ego incipiam affligere, et vos quasi innocentes et immunes eritis ? non eritis immunes : gladium enim ego voco super omnes habitatores terrae, dicit Dominus exercituum.
  23336 Jeremiah	Jer	24	25	30	Et tu prophetabis ad eos omnia verba haec, et dices ad illos : [Dominus de excelso rugiet, et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam : rugiens rugiet super decorem suum : celeuma quasi calcantium concinetur adversus omnes habitatores terrae.
  23337 Jeremiah	Jer	24	25	31	Pervenit sonitus usque ad extrema terrae, quia judicium Domino cum gentibus : judicatur ipse cum omni carne. Impios tradidi gladio, dicit Dominus.
  23338 Jeremiah	Jer	24	25	32	Haec dicit Dominus exercituum : Ecce afflictio egredietur de gente in gentem, et turbo magnus egredietur a summitatibus terrae.
  23339 Jeremiah	Jer	24	25	33	Et erunt interfecti Domini in die illa, a summo terrae usque ad summum ejus : non plangentur, et non colligentur, neque sepelientur : in sterquilinium super faciem terrae jacebunt.
  23340 Jeremiah	Jer	24	25	34	Ululate, pastores, et clamate, et aspergite vos cinere, optimates gregis : quia completi sunt dies vestri ut interficiamini, et dissipationes vestrae : et cadetis quasi vasa pretiosa.
  23341 Jeremiah	Jer	24	25	35	Et peribit fuga a pastoribus, et salvatio ab optimatibus gregis.
  23342 Jeremiah	Jer	24	25	36	Vox clamoris pastorum, et ululatus optimatum gregis, quia vastavit Dominus pascua eorum :
  23343 Jeremiah	Jer	24	25	37	et conticuerunt arva pacis a facie irae furoris Domini.
  23344 Jeremiah	Jer	24	25	38	Dereliquit quasi leo umbraculum suum, quia facta est terra eorum in desolationem a facie irae columbae, et a facie irae furoris Domini.]
  23345 Jeremiah	Jer	24	26	1	In principio regni Joakim filii Josiae regis Juda, factum est verbum istud a Domino, dicens :
  23346 Jeremiah	Jer	24	26	2	Haec dicit Dominus : Sta in atrio domus Domini, et loqueris ad omnes civitates Juda, de quibus veniunt ut adorent in domo Domini universos sermones quos ego mandavi tibi ut loquaris ad eos : noli subtrahere verbum,
  23347 Jeremiah	Jer	24	26	3	si forte audiant, et convertantur unusquisque a via sua mala, et poeniteat me mali quod cogito facere eis propter malitiam studiorum eorum.
  23348 Jeremiah	Jer	24	26	4	Et dices ad eos : Haec dicit Dominus : Si non audieritis me, ut ambuletis in lege mea quam dedi vobis,
  23349 Jeremiah	Jer	24	26	5	ut audiatis sermones servorum meorum prophetarum quos ego misi ad vos, de nocte consurgens, et dirigens, et non audistis :
  23350 Jeremiah	Jer	24	26	6	dabo domum istam sicut Silo, et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terrae.
  23351 Jeremiah	Jer	24	26	7	Et audierunt sacerdotes, et prophetae, et omnis populus, Jeremiam loquentem verba haec in domo Domini.
  23352 Jeremiah	Jer	24	26	8	Cumque complesset Jeremias, loquens omnia quae praeceperat ei Dominus ut loqueretur ad universum populum, apprehenderunt eum sacerdotes, et prophetae, et omnis populus, dicens : Morte moriatur.
  23353 Jeremiah	Jer	24	26	9	Quare prophetavit in nomine Domini, dicens : Sicut Silo erit domus haec, et urbs ista desolabitur eo quod non sit habitator ? Et congregatus est omnis populus adversus Jeremiam in domo Domini.
  23354 Jeremiah	Jer	24	26	10	Et audierunt principes Juda verba haec, et ascenderunt de domo regis in domum Domini, et sederunt in introitu portae domus Domini novae.
  23355 Jeremiah	Jer	24	26	11	Et locuti sunt sacerdotes et prophetae ad principes, et ad omnem populum, dicentes : Judicium mortis est viro huic, quia prophetavit adversus civitatem istam, sicut audistis auribus vestris.
  23356 Jeremiah	Jer	24	26	12	Et ait Jeremias ad omnes principes, et ad universum populum, dicens : Dominus misit me ut prophetarem ad domum istam, et ad civitatem hanc, omnia verba quae audistis.
  23357 Jeremiah	Jer	24	26	13	Nunc ergo bonas facite vias vestras et studia vestra, et audite vocem Domini Dei vestri, et poenitebit Dominum mali quod locutus est adversum vos.
  23358 Jeremiah	Jer	24	26	14	Ego autem ecce in manibus vestris sum : facite mihi quod bonum et rectum est in oculis vestris.
  23359 Jeremiah	Jer	24	26	15	Verumtamen scitote et cognoscite quod, si occideritis me, sanguinem innocentem tradetis contra vosmetipsos, et contra civitatem istam, et habitatores ejus : in veritate enim misit me Dominus ad vos, ut loquerer in auribus vestris omnia verba haec.
  23360 Jeremiah	Jer	24	26	16	Et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et ad prophetas : Non est viro huic judicium mortis, quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos.
  23361 Jeremiah	Jer	24	26	17	Surrexerunt ergo viri de senioribus terrae, et dixerunt ad omnem coetum populi, loquentes :
  23362 Jeremiah	Jer	24	26	18	Michaeas de Morasthi fuit propheta in diebus Ezechiae regis Juda, et ait ad omnem populum Juda, dicens : [Haec dicit Dominus exercituum : Sion quasi ager arabitur, et Jerusalem in acervum lapidum erit, et mons domus in excelsa silvarum.]
  23363 Jeremiah	Jer	24	26	19	Numquid morte condemnavit eum Ezechias rex Juda, et omnis Juda ? numquid non timuerunt Dominum, et deprecati sunt faciem Domini, et poenituit Dominum mali quod locutus fuerat adversum eos ? Itaque nos facimus malum grande contra animas nostras.
  23364 Jeremiah	Jer	24	26	20	Fuit quoque vir prophetans in nomine Domini, Urias filius Semei de Cariathiarim, et prophetavit adversus civitatem istam, et adversus terram hanc, juxta omnia verba Jeremiae.
  23365 Jeremiah	Jer	24	26	21	Et audivit rex Joakim, et omnes potentes et principes ejus, verba haec, et quaesivit rex interficere eum : et audivit Urias, et timuit, fugitque, et ingressus est Aegyptum.
  23366 Jeremiah	Jer	24	26	22	Et misit rex Joakim viros in Aegyptum, Elnathan filium Achobor, et viros cum eo, in Aegyptum,
  23367 Jeremiah	Jer	24	26	23	et eduxerunt Uriam de Aegypto, et adduxerunt eum ad regem Joakim, et percussit eum gladio, et projecit cadaver ejus in sepulchris vulgi ignobilis.
  23368 Jeremiah	Jer	24	26	24	Igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum Jeremia, ut non traderetur in manus populi, et interficerent eum.
  23369 Jeremiah	Jer	24	27	1	In principio regni Joakim filii Josiae regis Juda, factum est verbum istud ad Jeremiam a Domino, dicens :
  23370 Jeremiah	Jer	24	27	2	Haec dicit Dominus ad me : Fac tibi vincula et catenas, et pones eas in collo tuo,
  23371 Jeremiah	Jer	24	27	3	et mittes eas ad regem Edom, et ad regem Moab, et ad regem filiorum Ammon, et ad regem Tyri, et ad regem Sidonis, in manu nuntiorum qui venerunt Jerusalem ad Sedeciam regem Juda.
  23372 Jeremiah	Jer	24	27	4	Et praecipies eis ut ad dominos suos loquantur : Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Haec dicetis ad dominos vestros :
  23373 Jeremiah	Jer	24	27	5	Ego feci terram, et homines, et jumenta quae sunt super faciem terrae, in fortitudine mea magna, et in brachio meo extento, et dedi eam ei qui placuit in oculis meis.
  23374 Jeremiah	Jer	24	27	6	Et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosor regis Babylonis servi mei : insuper et bestias agri dedi ei, ut serviant illi :
  23375 Jeremiah	Jer	24	27	7	et servient ei omnes gentes, et filio ejus, et filio filii ejus, donec veniat tempus terrae ejus et ipsius : et servient ei gentes multae et reges magni.
  23376 Jeremiah	Jer	24	27	8	Gens autem et regnum quod non servierit Nabuchodonosor regi Babylonis, et quicumque non curvaverit collum suum sub jugo regis Babylonis, in gladio, et in fame, et in peste visitabo super gentem illam, ait Dominus, donec consumam eos in manu ejus.
  23377 Jeremiah	Jer	24	27	9	Vos ergo nolite audire prophetas vestros, et divinos, et somniatores, et augures, et maleficos, qui dicunt vobis : Non servietis regi Babylonis :
  23378 Jeremiah	Jer	24	27	10	quia mendacium prophetant vobis, ut longe vos faciant de terra vestra, et ejiciant vos, et pereatis.
  23379 Jeremiah	Jer	24	27	11	Porro gens quae subjecerit cervicem suam sub jugo regis Babylonis, et servierit ei, dimittam eam in terra sua, dicit Dominus, et colet eam, et habitabit in ea.
  23380 Jeremiah	Jer	24	27	12	Et ad Sedeciam regem Juda locutus sum secundum omnia verba haec, dicens : Subjicite colla vestra sub jugo regis Babylonis, et servite ei et populo ejus, et vivetis.
  23381 Jeremiah	Jer	24	27	13	Quare moriemini, tu et populus tuus, gladio, et fame, et peste, sicut locutus est Dominus ad gentem quae servire noluerit regi Babylonis ?
  23382 Jeremiah	Jer	24	27	14	Nolite audire verba prophetarum dicentium vobis : Non servietis regi Babylonis : quia mendacium ipsi loquuntur vobis :
  23383 Jeremiah	Jer	24	27	15	quia non misi eos, ait Dominus, et ipsi prophetant in nomine meo mendaciter, ut ejiciant vos, et pereatis, tam vos quam prophetae qui vaticinantur vobis.
  23384 Jeremiah	Jer	24	27	16	Et ad sacerdotes, et ad populum istum, locutus sum, dicens : Haec dicit Dominus : Nolite audire verba prophetarum vestrorum, qui prophetant vobis, dicentes : Ecce vasa Domini revertentur de Babylone nunc cito : mendacium enim prophetant vobis.
  23385 Jeremiah	Jer	24	27	17	Nolite ergo audire eos : sed servite regi Babylonis, ut vivatis : quare datur haec civitas in solitudinem ?
  23386 Jeremiah	Jer	24	27	18	Et si prophetae sunt, et est verbum Domini in eis, occurrant Domino exercituum, ut non veniant vasa quae derelicta fuerant in domo Domini, et in domo regis Juda, et in Jerusalem, in Babylonem.
  23387 Jeremiah	Jer	24	27	19	Quia haec dicit Dominus exercituum ad columnas, et ad mare, et ad bases, et ad reliqua vasorum quae remanserunt in civitate hac,
  23388 Jeremiah	Jer	24	27	20	quae non tulit Nabuchodonosor rex Babylonis cum transferret Jechoniam filium Joakim regem Juda de Jerusalem in Babylonem, et omnes optimates Juda et Jerusalem :
  23389 Jeremiah	Jer	24	27	21	quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël, ad vasa quae derelicta sunt in domo Domini, et in domo regis Juda et Jerusalem :
  23390 Jeremiah	Jer	24	27	22	In Babylonem transferentur, et ibi erunt usque ad diem visitationis suae, dicit Dominus, et afferri faciam ea, et restitui in loco isto.
  23391 Jeremiah	Jer	24	28	1	Et factum est in anno illo, in principio regni Sedeciae regis Juda, in anno quarto, in mense quinto, dixit ad me Hananias filius Azur, propheta de Gabaon, in domo Domini, coram sacerdotibus et omni populo, dicens :
  23392 Jeremiah	Jer	24	28	2	Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Contrivi jugum regis Babylonis.
  23393 Jeremiah	Jer	24	28	3	Adhuc duo anni dierum, et ego referri faciam ad locum istum omnia vasa domus Domini, quae tulit Nabuchodonosor rex Babylonis de loco isto, et transtulit ea in Babylonem.
  23394 Jeremiah	Jer	24	28	4	Et Jechoniam filium Joakim regem Juda, et omnem transmigrationem Juda, qui ingressi sunt in Babylonem, ego convertam ad locum istum, ait Dominus : conteram enim jugum regis Babylonis.
  23395 Jeremiah	Jer	24	28	5	Et dixit Jeremias propheta ad Hananiam prophetam, in oculis sacerdotum, et in oculis omnis populi qui stabat in domo Domini :
  23396 Jeremiah	Jer	24	28	6	et ait Jeremias propheta : Amen ! sic faciat Dominus : suscitet Dominus verba tua quae prophetasti, ut referantur vasa in domum Domini, et omnis transmigratio de Babylone ad locum istum.
  23397 Jeremiah	Jer	24	28	7	Verumtamen audi verbum hoc quod ego loquor in auribus tuis, et in auribus universi populi :
  23398 Jeremiah	Jer	24	28	8	prophetae qui fuerunt ante me et ante te, ab initio, et prophetaverunt super terras multas et super regna magna de praelio, et de afflictione, et de fame :
  23399 Jeremiah	Jer	24	28	9	propheta qui vaticinatus est pacem, cum venerit verbum ejus, scietur propheta quem misit Dominus in veritate.
  23400 Jeremiah	Jer	24	28	10	Et tulit Hananias propheta catenam de collo Jeremiae prophetae, et confregit eam.
  23401 Jeremiah	Jer	24	28	11	Et ait Hananias in conspectu omnis populi, dicens : Haec dicit Dominus : Sic confringam jugum Nabuchodonosor regis Babylonis, post duos annos dierum de collo omnium gentium.
  23402 Jeremiah	Jer	24	28	12	Et abiit Jeremias propheta in viam suam. Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, postquam confregit Hananias propheta catenam de collo Jeremiae prophetae, dicens :
  23403 Jeremiah	Jer	24	28	13	Vade, et dices Hananiae : Haec dicit Dominus : Catenas ligneas contrivisti, et facies pro eis catenas ferreas.
  23404 Jeremiah	Jer	24	28	14	Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Jugum ferreum posui super collum cunctarum gentium istarum, ut serviant Nabuchodonosor regi Babylonis, et servient ei : insuper et bestias terrae dedi ei.
  23405 Jeremiah	Jer	24	28	15	Et dixit Jeremias propheta ad Hananiam prophetam : Audi, Hanania : non misit te Dominus, et tu confidere fecisti populum istum in mendacio.
  23406 Jeremiah	Jer	24	28	16	Idcirco haec dicit Dominus : Ecce ego mittam te a facie terrae : hoc anno morieris : adversum enim Dominum locutus es.
  23407 Jeremiah	Jer	24	28	17	Et mortuus est Hananias propheta in anno illo, mense septimo.
  23408 Jeremiah	Jer	24	29	1	Et haec sunt verba libri quem misit Jeremias propheta de Jerusalem ad reliquias seniorum transmigrationis, et ad sacerdotes, et ad prophetas, et ad omnem populum quem traduxerat Nabuchodonosor de Jerusalem in Babylonem,
  23409 Jeremiah	Jer	24	29	2	postquam egressus est Jechonias rex, et domina, et eunuchi, et principes Juda et Jerusalem, et faber et inclusor, de Jerusalem,
  23410 Jeremiah	Jer	24	29	3	in manu Elasa filii Saphan, et Gamariae filii Helciae, quos misit Sedecias rex Juda ad Nabuchodonosor regem Babylonis in Babylonem, dicens :
  23411 Jeremiah	Jer	24	29	4	Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël, omni transmigrationi quam transtuli de Jerusalem in Babylonem :
  23412 Jeremiah	Jer	24	29	5	Aedificate domos, et habitate : et plantate hortos, et comedite fructum eorum.
  23413 Jeremiah	Jer	24	29	6	Accipite uxores, et generate filios et filias : et date filiis vestris uxores, et filias vestras date viris, et pariant filios et filias : et multiplicamini ibi, et nolite esse pauci numero.
  23414 Jeremiah	Jer	24	29	7	Et quaerite pacem civitatis ad quam transmigrare vos feci, et orate pro ea ad Dominum, quia in pace illius erit pax vobis.
  23415 Jeremiah	Jer	24	29	8	Haec enim dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Non vos seducant prophetae vestri qui sunt in medio vestrum, et divini vestri, et ne attendatis ad somnia vestra quae vos somniatis :
  23416 Jeremiah	Jer	24	29	9	quia falso ipsi prophetant vobis in nomine meo, et non misi eos, dicit Dominus.
  23417 Jeremiah	Jer	24	29	10	Quia haec dicit Dominus : Cum coeperint impleri in Babylone septuaginta anni, visitabo vos, et suscitabo super vos verbum meum bonum, ut reducam vos ad locum istum.
  23418 Jeremiah	Jer	24	29	11	Ego enim scio cogitationes quas ego cogito super vos, ait Dominus, cogitationes pacis et non afflictionis, ut dem vobis finem et patientiam.
  23419 Jeremiah	Jer	24	29	12	Et invocabitis me, et ibitis : et orabitis me, et ego exaudiam vos.
  23420 Jeremiah	Jer	24	29	13	Quaeretis me, et invenietis, cum quaesieritis me in toto corde vestro.
  23421 Jeremiah	Jer	24	29	14	Et inveniar a vobis, ait Dominus : et reducam captivitatem vestram, et congregabo vos de universis gentibus et de cunctis locis ad quae expuli vos, dicit Dominus, et reverti vos faciam de loco ad quem transmigrare vos feci.
  23422 Jeremiah	Jer	24	29	15	Quia dixistis : Suscitavit nobis Dominus prophetas in Babylone :
  23423 Jeremiah	Jer	24	29	16	quia haec dicit Dominus ad regem qui sedet super solium David, et ad omnem populum habitatorem urbis hujus, ad fratres vestros qui non sunt egressi vobiscum in transmigrationem :
  23424 Jeremiah	Jer	24	29	17	haec dicit Dominus exercituum : Ecce mittam in eos gladium, et famem, et pestem : et ponam eos quasi ficus malas, quae comedi non possunt eo quod pessimae sint :
  23425 Jeremiah	Jer	24	29	18	et persequar eos in gladio, et in fame, et in pestilentia : et dabo eos in vexationem universis regnis terrae : in maledictionem, et in stuporem, et in sibilum, et in opprobrium cunctis gentibus ad quas ego ejeci eos,
  23426 Jeremiah	Jer	24	29	19	eo quod non audierint verba mea, dicit Dominus, quae misit ad eos per servos meos prophetas, de nocte consurgens et mittens : et non audistis, dicit Dominus.
  23427 Jeremiah	Jer	24	29	20	Vos ergo audite verbum Domini, omnis transmigratio quam emisi de Jerusalem in Babylonem.
  23428 Jeremiah	Jer	24	29	21	Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël, ad Achab filium Coliae, et ad Sedeciam filium Maasiae, qui prophetant vobis in nomine meo mendaciter : Ecce ego tradam eos in manus Nabuchodonosor regis Babylonis, et percutiet eos in oculis vestris :
  23429 Jeremiah	Jer	24	29	22	et assumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Juda quae est in Babylone, dicentium : Ponat te Dominus sicut Sedeciam et sicut Achab, quos frixit rex Babylonis in igne :
  23430 Jeremiah	Jer	24	29	23	pro eo quod fecerint stultitiam in Israël, et moechati sunt in uxores amicorum suorum, et locuti sunt verbum in nomine meo mendaciter, quod non mandavi eis. Ego sum judex et testis, dicit Dominus.
  23431 Jeremiah	Jer	24	29	24	Et ad Semeiam Nehelamiten dices :
  23432 Jeremiah	Jer	24	29	25	Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Pro eo quod misisti in nomine tuo libros ad omnem populum qui est in Jerusalem, et ad Sophoniam filium Maasiae sacerdotem, et ad universos sacerdotes, dicens :
  23433 Jeremiah	Jer	24	29	26	Dominus dedit te sacerdotem pro Jojade sacerdote, ut sis dux in domo Domini, super omnem virum arreptitium et prophetantem, ut mittas eum in nervum et in carcerem :
  23434 Jeremiah	Jer	24	29	27	et nunc quare non increpasti Jeremiam Anathothiten, qui prophetat vobis ?
  23435 Jeremiah	Jer	24	29	28	Quia super hoc misit in Babylonem ad nos, dicens : Longum est : aedificate domos, et habitate : et plantate hortos, et comedite fructus eorum.
  23436 Jeremiah	Jer	24	29	29	Legit ergo Sophonias sacerdos librum istum in auribus Jeremiae prophetae.
  23437 Jeremiah	Jer	24	29	30	Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens :
  23438 Jeremiah	Jer	24	29	31	Mitte ad omnem transmigrationem, dicens : Haec dicit Dominus ad Semeiam Nehelamiten : Pro eo quod prophetavit vobis Semeias, et ego non misi eum, et fecit vos confidere in mendacio,
  23439 Jeremiah	Jer	24	29	32	idcirco haec dicit Dominus : Ecce ego visitabo super Semeiam Nehelamiten, et super semen ejus : non erit ei vir sedens in medio populi hujus, et non videbit bonum quod ego faciam populo meo, ait Dominus, quia praevaricationem locutus est adversus Dominum.
  23440 Jeremiah	Jer	24	30	1	Hoc verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens :
  23441 Jeremiah	Jer	24	30	2	Haec dicit Dominus Deus Israël, dicens : Scribe tibi omnia verba quae locutus sum ad te, in libro.
  23442 Jeremiah	Jer	24	30	3	Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israël et Juda, ait Dominus : et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam.
  23443 Jeremiah	Jer	24	30	4	Et haec verba quae locutus est Dominus ad Israël et ad Judam :
  23444 Jeremiah	Jer	24	30	5	[Quoniam haec dicit Dominus : Vocem terroris audivimus : formido, et non est pax.
  23445 Jeremiah	Jer	24	30	6	Interrogate, et videte si generat masculus : quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum, quasi parturientis, et conversae sunt universae facies in auruginem ?
  23446 Jeremiah	Jer	24	30	7	Vae ! quia magna dies illa, nec est similis ejus : tempusque tribulationis est Jacob, et ex ipso salvabitur.
  23447 Jeremiah	Jer	24	30	8	Et erit in die illa, ait Dominus exercituum : conteram jugum ejus de collo tuo, et vincula ejus dirumpam, et non dominabuntur ei amplius alieni :
  23448 Jeremiah	Jer	24	30	9	sed servient Domino Deo suo, et David regi suo, quem suscitabo eis.
  23449 Jeremiah	Jer	24	30	10	Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus, neque paveas, Israël : quia ecce ego salvabo te de terra longinqua, et semen tuum de terra captivitatis eorum : et revertetur Jacob, et quiescet, et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet :
  23450 Jeremiah	Jer	24	30	11	quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te. Faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te : te autem non faciam in consummationem : sed castigabo te in judicio, ut non videaris tibi innoxius.
  23451 Jeremiah	Jer	24	30	12	Quia haec dicit Dominus : Insanabilis fractura tua ; pessima plaga tua :
  23452 Jeremiah	Jer	24	30	13	non est qui judicet judicium tuum ad alligandum : curationum utilitas non est tibi.
  23453 Jeremiah	Jer	24	30	14	Omnes amatores tui obliti sunt tui, teque non quaerent : plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli : propter multitudinem iniquitatis tuae dura facta sunt peccata tua.
  23454 Jeremiah	Jer	24	30	15	Quid clamas super contritione tua ? insanabilis est dolor tuus : propter multitudinem iniquitatis tuae, et propter dura peccata tua, feci haec tibi.
  23455 Jeremiah	Jer	24	30	16	Propterea omnes qui comedunt te devorabuntur, et universi hostes tui in captivitatem ducentur : et qui te vastant vastabuntur, cunctosque praedatores tuos dabo in praedam.
  23456 Jeremiah	Jer	24	30	17	Obducam enim cicatricem tibi, et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus. Quia ejectam vocaverunt te, Sion : haec est, quae non habebat requirentem.
  23457 Jeremiah	Jer	24	30	18	Haec dicit Dominus : Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob, et tectis ejus miserebor : et aedificabitur civitas in excelso suo, et templum juxta ordinem suum fundabitur :
  23458 Jeremiah	Jer	24	30	19	et egredietur de eis laus, voxque ludentium. Et multiplicabo eos, et non minuentur : et glorificabo eos, et non attenuabuntur.
  23459 Jeremiah	Jer	24	30	20	Et erunt filii ejus sicut a principio, et coetus ejus coram me permanebit, et visitabo adversum omnes qui tribulant eum.
  23460 Jeremiah	Jer	24	30	21	Et erit dux ejus ex eo, et princeps de medio ejus producetur : et applicabo eum, et accedet ad me. Quis enim iste est qui applicet cor suum ut appropinquet mihi ? ait Dominus :
  23461 Jeremiah	Jer	24	30	22	et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.
  23462 Jeremiah	Jer	24	30	23	Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens : in capite impiorum conquiescet.
  23463 Jeremiah	Jer	24	30	24	Non avertet iram indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationem cordis sui : in novissimo dierum intelligetis ea.]
  23464 Jeremiah	Jer	24	31	1	[In tempore illo, dicit Dominus, ero Deus universis cognationibus Israël, et ipsi erunt mihi in populum.
  23465 Jeremiah	Jer	24	31	2	Haec dicit Dominus : Invenit gratiam in deserto populus qui remanserat a gladio : vadet ad requiem suam Israël.
  23466 Jeremiah	Jer	24	31	3	Longe Dominus apparuit mihi. Et in caritate perpetua dilexi te : ideo attraxi te, miserans.
  23467 Jeremiah	Jer	24	31	4	Rursumque aedificabo te, et aedificaberis, virgo Israël : adhuc ornaberis tympanis tuis, et egredieris in choro ludentium.
  23468 Jeremiah	Jer	24	31	5	Adhuc plantabis vineas in montibus Samariae : plantabunt plantantes, et donec tempus veniat, non vindemiabunt.
  23469 Jeremiah	Jer	24	31	6	Quia erit dies in qua clamabunt custodes in monte Ephraim : Surgite, et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum.
  23470 Jeremiah	Jer	24	31	7	Quia haec dicit Dominus : Exsultate in laetitia, Jacob, et hinnite contra caput gentium : personate, et canite, et dicite : Salva, Domine, populum tuum, reliquias Israël.
  23471 Jeremiah	Jer	24	31	8	Ecce ego adducam eos de terra aquilonis, et congregabo eos ab extremis terrae : inter quos erunt caecus et claudus, praegnans et pariens simul, coetus magnus revertentium huc.
  23472 Jeremiah	Jer	24	31	9	In fletu venient, et in misericordia reducam eos : et adducam eos per torrentes aquarum in via recta, et non impingent in ea, quia factus sum Israëli pater, et Ephraim primogenitus meus est.
  23473 Jeremiah	Jer	24	31	10	Audite verbum Domini, gentes, et annuntiate in insulis quae procul sunt, et dicite : Qui dispersit Israël congregabit eum, et custodiet eum sicut pastor gregem suum.
  23474 Jeremiah	Jer	24	31	11	Redemit enim Dominus Jacob, et liberavit eum de manu potentioris.
  23475 Jeremiah	Jer	24	31	12	Et venient, et laudabunt in monte Sion : et confluent ad bona Domini, super frumento, et vino, et oleo, et foetu pecorum et armentorum : eritque anima eorum quasi hortus irriguus, et ultra non esurient.
  23476 Jeremiah	Jer	24	31	13	Tunc laetabitur virgo in choro, juvenes et senes simul : et convertam luctum eorum in gaudium, et consolabor eos, et laetificabo a dolore suo.
  23477 Jeremiah	Jer	24	31	14	Et inebriabo animam sacerdotum pinguedine, et populus meus bonis meis adimplebitur, ait Dominus.
  23478 Jeremiah	Jer	24	31	15	Haec dicit Dominus : Vox in excelso audita est lamentationis : luctus, et fletus Rachel plorantis filios suos, et nolentis consolari super eis, quia non sunt.
  23479 Jeremiah	Jer	24	31	16	Haec dicit Dominus : Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrimis, quia est merces operi tuo, ait Dominus, et revertentur de terra inimici :
  23480 Jeremiah	Jer	24	31	17	et est spes novissimis tuis, ait Dominus, et revertentur filii ad terminos suos.
  23481 Jeremiah	Jer	24	31	18	Audiens audivi Ephraim transmigrantem : Castigasti me, et eruditus sum, quasi juvenculus indomitus : converte me, et convertar, quia tu Dominus Deus meus.
  23482 Jeremiah	Jer	24	31	19	Postquam enim convertisti me, egi poenitentiam : et postquam ostendisti mihi, percussi femur meum. Confusus sum, et erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentiae meae.
  23483 Jeremiah	Jer	24	31	20	Si filius honorabilis mihi Ephraim, si puer delicatus ! quia ex quo locutus sum de eo, adhuc recordabor ejus. Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum : miserans miserebor ejus, ait Dominus.
  23484 Jeremiah	Jer	24	31	21	Statue tibi speculam ; pone tibi amaritudines ; dirige cor tuum in viam rectam in qua ambulasti : revertere, virgo Israël, revertere ad civitates tuas istas.
  23485 Jeremiah	Jer	24	31	22	Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga ? quia creavit Dominus novum super terram : femina circumdabit virum.
  23486 Jeremiah	Jer	24	31	23	Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Adhuc dicent verbum istud in terra Juda et in urbibus ejus, cum convertero captivitatem eorum : Benedicat tibi Dominus, pulchritudo justitiae, mons sanctus :
  23487 Jeremiah	Jer	24	31	24	et habitabunt in eo Judas et omnes civitates ejus simul, agricolae et minantes greges.
  23488 Jeremiah	Jer	24	31	25	Quia inebriavi animam lassam, et omnem animam esurientem saturavi.
  23489 Jeremiah	Jer	24	31	26	Ideo quasi de somno suscitatus sum : et vidi, et somnus meus dulcis mihi.
  23490 Jeremiah	Jer	24	31	27	Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et seminabo domum Israël et domum Juda semine hominum et semine jumentorum.
  23491 Jeremiah	Jer	24	31	28	Et sicut vigilavi super eos ut evellerem, et demolirer, et dissiparem, et disperderem, et affligerem, sic vigilabo super eos ut aedificem et plantem, ait Dominus.
  23492 Jeremiah	Jer	24	31	29	In diebus illis non dicent ultra : Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt.
  23493 Jeremiah	Jer	24	31	30	Sed unusquisque in iniquitate sua morietur : omnis homo qui comederit uvam acerbam, obstupescent dentes ejus.
  23494 Jeremiah	Jer	24	31	31	Ecce dies venient, dicit Dominus, et feriam domui Israël et domui Juda foedus novum,
  23495 Jeremiah	Jer	24	31	32	non secundum pactum quod pepigi cum patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem eos de terra Aegypti, pactum quod irritum fecerunt : et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus.
  23496 Jeremiah	Jer	24	31	33	Sed hoc erit pactum quod feriam cum domo Israël post dies illos, dicit Dominus : dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam, et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum :
  23497 Jeremiah	Jer	24	31	34	et non docebit ultra vir proximum suum et vir fratrem suum, dicens : Cognosce Dominum : omnes enim cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus : quia propitiabor iniquitati eorum, et peccati eorum non memorabor amplius.
  23498 Jeremiah	Jer	24	31	35	Haec dicit Dominus qui dat solem in lumine diei, ordinem lunae et stellarum in lumine noctis : qui turbat mare, et sonant fluctus ejus : Dominus exercituum nomen illi :
  23499 Jeremiah	Jer	24	31	36	Si defecerint leges istae coram me, dicit Dominus, tunc et semen Israël deficiet, ut non sit gens coram me cunctis diebus.
  23500 Jeremiah	Jer	24	31	37	Haec dicit Dominus : Si mensurari potuerint caeli sursum, et investigari fundamenta terrae deorsum, et ego abjiciam universum semen Israël, propter omnia quae fecerunt, dicit Dominus.
  23501 Jeremiah	Jer	24	31	38	Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et aedificabitur civitas Domino, a turre Hananeel usque ad portam anguli.
  23502 Jeremiah	Jer	24	31	39	Et exibit ultra norma mensurae in conspectu ejus super collem Gareb, et circuibit Goatha,
  23503 Jeremiah	Jer	24	31	40	et omnem vallem cadaverum, et cineris, et universam regionem mortis usque ad torrentem Cedron, et usque ad angulum portae equorum orientalis, Sanctum Domini : non evelletur, et non destruetur ultra in perpetuum.]
  23504 Jeremiah	Jer	24	32	1	Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, in anno decimo Sedeciae regis Juda, ipse est annus decimusoctavus Nabuchodonosor.
  23505 Jeremiah	Jer	24	32	2	Tunc exercitus regis Babylonis obsidebat Jerusalem, et Jeremias propheta erat clausus in atrio carceris qui erat in domo regis Juda.
  23506 Jeremiah	Jer	24	32	3	Clauserat enim eum Sedecias rex Juda, dicens : Quare vaticinaris, dicens : Haec dicit Dominus : Ecce ego dabo civitatem istam in manus regis Babylonis, et capiet eam :
  23507 Jeremiah	Jer	24	32	4	et Sedecias rex Juda non effugiet de manu Chaldaeorum, sed tradetur in manus regis Babylonis : et loquetur os ejus cum ore illius, et oculi ejus oculos illius videbunt :
  23508 Jeremiah	Jer	24	32	5	et in Babylonem ducet Sedeciam, et ibi erit donec visitem eum, ait Dominus : si autem dimicaveritis adversum Chaldaeos, nihil prosperum habebitis ?
  23509 Jeremiah	Jer	24	32	6	Et dixit Jeremias : Factum est verbum Domini ad me, dicens :
  23510 Jeremiah	Jer	24	32	7	Ecce Hanameel filius Sellum, patruelis tuus, veniet ad te, dicens : Eme tibi agrum meum qui est in Anathoth, tibi enim competit ex propinquitate ut emas.
  23511 Jeremiah	Jer	24	32	8	Et venit ad me Hanameel filius patrui mei, secundum verbum Domini, ad vestibulum carceris, et ait ad me : Posside agrum meum qui est in Anathoth, in terra Benjamin, quia tibi competit haereditas, et tu propinquus es ut possideas. Intellexi autem quod verbum Domini esset :
  23512 Jeremiah	Jer	24	32	9	et emi agrum ab Hanameel filio patrui mei, qui est in Anathoth, et appendi ei argentum : septem stateres, et decem argenteos.
  23513 Jeremiah	Jer	24	32	10	Et scripsi in libro, et signavi, et adhibui testes, et appendi argentum in statera.
  23514 Jeremiah	Jer	24	32	11	Et accepi librum possessionis signatum, et stipulationes, et rata, et signa forinsecus :
  23515 Jeremiah	Jer	24	32	12	et dedi librum possessionis Baruch filio Neri filii Maasiae, in oculis Hanameel patruelis mei, in oculis testium qui scripti erant in libro emptionis, et in oculis omnium Judaeorum qui sedebant in atrio carceris.
  23516 Jeremiah	Jer	24	32	13	Et praecepi Baruch coram eis, dicens :
  23517 Jeremiah	Jer	24	32	14	Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Sume libros istos, librum emptionis hunc signatum, et librum hunc qui apertus est, et pone illos in vase fictili, ut permanere possint diebus multis :
  23518 Jeremiah	Jer	24	32	15	haec enim dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Adhuc possidebuntur domus, et agri, et vineae in terra ista.
  23519 Jeremiah	Jer	24	32	16	Et oravi ad Dominum, postquam tradidi librum possessionis Baruch filio Neri, dicens :
  23520 Jeremiah	Jer	24	32	17	[Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, ecce tu fecisti caelum et terram in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento : non erit tibi difficile omne verbum :
  23521 Jeremiah	Jer	24	32	18	qui facis misericordiam in millibus, et reddis iniquitatem patrum in sinum filiorum eorum post eos : fortissime, magne, et potens, Dominus exercituum nomen tibi.
  23522 Jeremiah	Jer	24	32	19	Magnus consilio, et incomprehensibilis cogitatu : cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas, et secundum fructum adinventionum ejus.
  23523 Jeremiah	Jer	24	32	20	Qui posuisti signa et portenta in terra Aegypti usque ad diem hanc, et in Israël, et in hominibus, et fecisti tibi nomen sicut est dies haec.
  23524 Jeremiah	Jer	24	32	21	Et eduxisti populum tuum Israël de terra Aegypti, in signis et in portentis, et in manu robusta et in brachio extento, et in terrore magno :
  23525 Jeremiah	Jer	24	32	22	et dedisti eis terram hanc, quam jurasti patribus eorum ut dares eis, terram fluentem lacte et melle.
  23526 Jeremiah	Jer	24	32	23	Et ingressi sunt, et possederunt eam, et non obedierunt voci tuae, et in lege tua non ambulaverunt : omnia quae mandasti eis ut facerent non fecerunt, et evenerunt eis omnia mala haec.
  23527 Jeremiah	Jer	24	32	24	Ecce munitiones exstructae sunt adversum civitatem ut capiatur, et urbs data est in manus Chaldaeorum qui praeliantur adversus eam, a facie gladii, et famis, et pestilentiae : et quaecumque locutus es, acciderunt, ut tu ipse cernis.
  23528 Jeremiah	Jer	24	32	25	Et tu dicis mihi, Domine Deus : Eme agrum argento, et adhibe testes, cum urbs data sit in manus Chaldaeorum ?]
  23529 Jeremiah	Jer	24	32	26	Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens :
  23530 Jeremiah	Jer	24	32	27	[Ecce ego Dominus Deus universae carnis : numquid mihi difficile erit omne verbum ?
  23531 Jeremiah	Jer	24	32	28	Propterea haec dicit Dominus : Ecce ego tradam civitatem istam in manus Chaldaeorum, et in manus regis Babylonis, et capient eam.
  23532 Jeremiah	Jer	24	32	29	Et venient Chaldaei praeliantes adversum urbem hanc, et succendent eam igni, et comburent eam, et domos in quarum domatibus sacrificabant Baal, et libabant diis alienis libamina ad irritandum me.
  23533 Jeremiah	Jer	24	32	30	Erant enim filii Israël et filii Juda jugiter facientes malum in oculis meis ab adolescentia sua : filii Israël, qui usque nunc exacerbant me in opere manuum suarum, dicit Dominus.
  23534 Jeremiah	Jer	24	32	31	Quia in furore et in indignatione mea facta est mihi civitas haec, a die qua aedificaverunt eam usque ad diem istam qua auferetur de conspectu meo,
  23535 Jeremiah	Jer	24	32	32	propter malitiam filiorum Israël et filiorum Juda, quam fecerunt ad iracundiam me provocantes, ipsi et reges eorum, principes eorum, et sacerdotes eorum, et prophetae eorum, viri Juda et habitatores Jerusalem.
  23536 Jeremiah	Jer	24	32	33	Et verterunt ad me terga, et non facies, cum docerem eos diluculo et erudirem, et nollent audire, ut acciperent disciplinam.
  23537 Jeremiah	Jer	24	32	34	Et posuerunt idola sua in domo in qua invocatum est nomen meum, ut polluerent eam.
  23538 Jeremiah	Jer	24	32	35	Et aedificaverunt excelsa Baal quae sunt in valle filii Ennom, ut initiarent filios suos et filias suas Moloch, quod non mandavi eis, nec ascendit in cor meum ut facerent abominationem hanc : et in peccatum deducerent Judam.
  23539 Jeremiah	Jer	24	32	36	Et nunc propter ista, haec dicit Dominus Deus Israël ad civitatem hanc, de qua vos dicitis quod tradetur in manus regis Babylonis, in gladio, et in fame, et in peste :
  23540 Jeremiah	Jer	24	32	37	Ecce ego congregabo eos de universis terris ad quas ejeci eos in furore meo, et in ira mea, et in indignatione grandi : et reducam eos ad locum istum, et habitare eos faciam confidenter :
  23541 Jeremiah	Jer	24	32	38	et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum.
  23542 Jeremiah	Jer	24	32	39	Et dabo eis cor unum, et viam unam, ut timeant me universis diebus, et bene sit eis, et filiis eorum post eos.
  23543 Jeremiah	Jer	24	32	40	Et feriam eis pactum sempiternum, et non desinam eis benefacere : et timorem meum dabo in corde eorum, ut non recedant a me.
  23544 Jeremiah	Jer	24	32	41	Et laetabor super eis, cum bene eis fecero : et plantabo eos in terra ista in veritate, in toto corde meo et in tota anima mea.
  23545 Jeremiah	Jer	24	32	42	Quia haec dicit Dominus : Sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande, sic adducam super eos omne bonum quod ego loquor ad eos.
  23546 Jeremiah	Jer	24	32	43	Et possidebuntur agri in terra ista, de qua vos dicitis quod deserta sit, eo quod non remanserit homo et jumentum, et data sit in manus Chaldaeorum.
  23547 Jeremiah	Jer	24	32	44	Agri ementur pecunia, et scribentur in libro, et imprimetur signum, et testis adhibebitur, in terra Benjamin et in circuitu Jerusalem, in civitatibus Juda, et in civitatibus montanis, et in civitatibus campestribus, et in civitatibus quae ad austrum sunt, quia convertam captivitatem eorum, ait Dominus.]
  23548 Jeremiah	Jer	24	33	1	Et factum est verbum Domini ad Jeremiam secundo, cum adhuc clausus esset in atrio carceris, dicens :
  23549 Jeremiah	Jer	24	33	2	[Haec dicit Dominus, qui facturus est, et formaturus illud, et paraturus : Dominus nomen ejus :
  23550 Jeremiah	Jer	24	33	3	Clama ad me, et exaudiam te, et annuntiabo tibi grandia et firma quae nescis.
  23551 Jeremiah	Jer	24	33	4	Quia haec dicit Dominus Deus Israël ad domos urbis hujus, et ad domos regis Juda, quae destructae sunt, et ad munitiones, et ad gladium
  23552 Jeremiah	Jer	24	33	5	venientium ut dimicent cum Chaldaeis, et impleant eas cadaveribus hominum quos percussi in furore meo et in indignatione mea, abscondens faciem meam a civitate hac, propter omnem malitiam eorum :
  23553 Jeremiah	Jer	24	33	6	Ecce ego obducam eis cicatricem et sanitatem, et curabo eos, et revelabo illis deprecationem pacis et veritatis.
  23554 Jeremiah	Jer	24	33	7	Et convertam conversionem Juda et conversionem Jerusalem, et aedificabo eos sicut a principio.
  23555 Jeremiah	Jer	24	33	8	Et emundabo illos ab omni iniquitate sua in qua peccaverunt mihi, et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum, in quibus dereliquerunt mihi et spreverunt me.
  23556 Jeremiah	Jer	24	33	9	Et erit mihi in nomen, et in gaudium, et in laudem, et in exsultationem cunctis gentibus terrae, quae audierint omnia bona quae ego facturus sum eis : et pavebunt et turbabuntur in universis bonis, et in omni pace quam ego faciam eis.
  23557 Jeremiah	Jer	24	33	10	Haec dicit Dominus : Adhuc audietur in loco isto quem vos dicitis esse desertum, eo quod non sit homo nec jumentum in civitatibus Juda, et foris Jerusalem, quae desolatae sunt, absque homine, et absque habitatore, et absque pecore,
  23558 Jeremiah	Jer	24	33	11	vox gaudii et vox laetitiae, vox sponsi et vox sponsae, vox dicentium : Confitemini Domino exercituum, quoniam bonus Dominus, quoniam in aeternum misericordia ejus : et portantium vota in domum Domini : reducam enim conversionem terrae sicut a principio, dicit Dominus.
  23559 Jeremiah	Jer	24	33	12	Haec dicit Dominus exercituum : Adhuc erit in loco isto deserto, absque homine et absque jumento, et in cunctis civitatibus ejus, habitaculum pastorum accubantium gregum.
  23560 Jeremiah	Jer	24	33	13	In civitatibus montuosis, et in civitatibus campestribus, et in civitatibus quae ad austrum sunt, et in terra Benjamin, et in circuitu Jerusalem, et in civitatibus Juda, adhuc transibunt greges ad manum numerantis, ait Dominus.]
  23561 Jeremiah	Jer	24	33	14	[Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo verbum bonum quod locutus sum ad domum Israël et ad domum Juda.
  23562 Jeremiah	Jer	24	33	15	In diebus illis et in tempore illo germinare faciam David germen justitiae, et faciet judicium et justitiam in terra :
  23563 Jeremiah	Jer	24	33	16	in diebus illis salvabitur Juda, et Jerusalem habitabit confidenter : et hoc est nomen quod vocabunt eum : Dominus justus noster.
  23564 Jeremiah	Jer	24	33	17	Quia haec dicit Dominus : Non interibit de David vir qui sedeat super thronum domus Israël :
  23565 Jeremiah	Jer	24	33	18	et de sacerdotibus et de Levitis non interibit vir a facie mea, qui offerat holocautomata, et incendat sacrificum, et caedat victimas omnibus diebus.]
  23566 Jeremiah	Jer	24	33	19	Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens :
  23567 Jeremiah	Jer	24	33	20	[Haec dicit Dominus : Si irritum potest fieri pactum meum cum die, et pactum meum cum nocte, ut non sit dies et nox in tempore suo,
  23568 Jeremiah	Jer	24	33	21	et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo, ut non sit ex eo filius qui regnet in throno ejus, et Levitae et sacerdotes ministri mei.
  23569 Jeremiah	Jer	24	33	22	Sicuti enumerari non possunt stellae caeli, et metiri arena maris, sic multiplicabo semen David servi mei, et Levitas ministros meos.]
  23570 Jeremiah	Jer	24	33	23	Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens :
  23571 Jeremiah	Jer	24	33	24	[Numquid non vidisti quid populus hic locutus sit, dicens : Duae cognationes quas elegerat Dominus abjectae sunt ? et populum meum despexerunt, eo quod non sit ultra gens coram eis.
  23572 Jeremiah	Jer	24	33	25	Haec dicit Dominus : Si pactum meum inter diem et noctem, et leges caelo et terrae non posui,
  23573 Jeremiah	Jer	24	33	26	equidem et semen Jacob et David servi mei projiciam, ut non assumam de semine ejus principes seminis Abraham, Isaac, et Jacob : reducam enim conversionem eorum, et miserebor eis.]
  23574 Jeremiah	Jer	24	34	1	Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino quando Nabuchodonosor rex Babylonis, et omnis exercitus ejus, universaque regna terrae quae erant sub potestate manus ejus, et omnes populi, bellabant contra Jerusalem, et contra omnes urbes ejus, dicens :
  23575 Jeremiah	Jer	24	34	2	Haec dicit Dominus Deus Israël : Vade, et loquere ad Sedeciam regem Juda, et dices ad eum : Haec dicit Dominus : Ecce ego tradam civitatem hanc in manus regis Babylonis, et succendet eam igni :
  23576 Jeremiah	Jer	24	34	3	et tu non effugies de manu ejus, sed comprehensione capieris, et in manu ejus traderis : et oculi tui oculos regis Babylonis videbunt, et os ejus cum ore tuo loquetur, et Babylonem introibis.
  23577 Jeremiah	Jer	24	34	4	Attamen audi verbum Domini, Sedecia, rex Juda : Haec dicit Dominus ad te : Non morieris in gladio,
  23578 Jeremiah	Jer	24	34	5	sed in pace morieris : et secundum combustiones patrum tuorum, regum priorum qui fuerunt ante te, sic comburent te : et : Vae domine, plangent te : quia verbum ego locutus sum, dicit Dominus.
  23579 Jeremiah	Jer	24	34	6	Et locutus est Jeremias propheta ad Sedeciam regem Juda universa verba haec in Jerusalem.
  23580 Jeremiah	Jer	24	34	7	Et exercitus regis Babylonis pugnabat contra Jerusalem, et contra omnes civitates Juda quae reliquae erant, contra Lachis et contra Azecha : hae enim supererant de civitatibus Juda, urbes munitae.
  23581 Jeremiah	Jer	24	34	8	Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, postquam percussit rex Sedecias foedus cum omni populo in Jerusalem, praedicans
  23582 Jeremiah	Jer	24	34	9	ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam, Hebraeum et Hebraeam, liberos, et nequaquam dominarentur eis, id est, in Judaeo et fratre suo.
  23583 Jeremiah	Jer	24	34	10	Audierunt ergo omnes principes et universus populus qui inierant pactum ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam liberos, et ultra non dominarentur eis : audierunt igitur, et dimiserunt.
  23584 Jeremiah	Jer	24	34	11	Et conversi sunt deinceps : et retraxerunt servos et ancillas suas quos dimiserant liberos, et subjugaverunt in famulos et famulas.
  23585 Jeremiah	Jer	24	34	12	Et factum est verbum Domini ad Jeremiam a Domino, dicens :
  23586 Jeremiah	Jer	24	34	13	Haec dicit Dominus Deus Israël : Ego percussi foedus cum patribus vestris in die qua eduxi eos de terra Aegypti, de domo servitutis, dicens :
  23587 Jeremiah	Jer	24	34	14	Cum completi fuerint septem anni, dimittat unusquisque fratrem suum Hebraeum, qui venditus est ei : et serviet tibi sex annis, et dimittes eum a te liberum : et non audierunt patres vestri me, nec inclinaverunt aurem suam.
  23588 Jeremiah	Jer	24	34	15	Et conversi estis vos hodie, et fecistis quod rectum est in oculis meis, ut praedicaretis libertatem unusquisque ad amicum suum : et inistis pactum in conspectu meo, in domo in qua invocatum est nomen meum super eam :
  23589 Jeremiah	Jer	24	34	16	et reversi estis, et commaculastis nomen meum, et reduxistis unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam quos dimiseratis ut essent liberi et suae potestatis, et subjugastis eos ut sint vobis servi et ancillae.
  23590 Jeremiah	Jer	24	34	17	Propterea haec dicit Dominus : Vos non audistis me, ut praedicaretis libertatem unusquisque fratri suo et unusquisque amico suo : ecce ego praedico vobis libertatem, ait Dominus, ad gladium, ad pestem, et ad famem, et dabo vos in commotionem cunctis regnis terrae.
  23591 Jeremiah	Jer	24	34	18	Et dabo viros qui praevaricantur foedus meum, et non observaverunt verba foederis quibus assensi sunt in conspectu meo, vitulum quem conciderunt in duas partes, et transierunt inter divisiones ejus,
  23592 Jeremiah	Jer	24	34	19	principes Juda et principes Jerusalem, eunuchi et sacerdotes, et omnis populus terrae, qui transierunt inter divisiones vituli :
  23593 Jeremiah	Jer	24	34	20	et dabo eos in manus inimicorum suorum, et in manus quaerentium animam eorum, et erit morticinum eorum in escam volatilibus caeli et bestiis terrae.
  23594 Jeremiah	Jer	24	34	21	Et Sedeciam regem Juda, et principes ejus, dabo in manus inimicorum suorum, et in manus quaerentium animas eorum, et in manus exercituum regis Babylonis, qui recesserunt a vobis.
  23595 Jeremiah	Jer	24	34	22	Ecce ego praecipio, dicit Dominus, et reducam eos in civitatem hanc, et praeliabuntur adversus eam, et capient eam, et incendent igni : et civitates Juda dabo in solitudinem, eo quod non sit habitator.
  23596 Jeremiah	Jer	24	35	1	Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino in diebus Joakim filii Josiae regis Juda, dicens :
  23597 Jeremiah	Jer	24	35	2	Vade ad domum Rechabitarum, et loquere eis, et introduces eos in domum Domini, in unam exedram thesaurorum, et dabis eis bibere vinum.
  23598 Jeremiah	Jer	24	35	3	Et assumpsi Jezoniam filium Jeremiae filii Habsaniae, et fratres ejus, et omnes filios ejus, et universam domum Rechabitarum,
  23599 Jeremiah	Jer	24	35	4	et introduxi eos in domum Domini, ad gazophylacium filiorum Hanan filii Jegedeliae hominis Dei, quod erat juxta gazophylacium principum, super thesaurum Maasiae filii Sellum, qui erat custos vestibuli :
  23600 Jeremiah	Jer	24	35	5	et posui coram filiis domus Rechabitarum scyphos plenos vino, et calices, et dixi ad eos : Bibite vinum.
  23601 Jeremiah	Jer	24	35	6	Qui responderunt Non bibemus vinum, quia Jonadab filius Rechab, pater noster, praecepit nobis, dicens : Non bibetis vinum, vos et filii vestri, usque in sempiternum :
  23602 Jeremiah	Jer	24	35	7	et domum non aedificabitis, et sementem non seretis, et vineas non plantabitis, nec habebitis : sed in tabernaculis habitabitis cunctis diebus vestris, ut vivatis diebus multis super faciem terrae in qua vos peregrinamini.
  23603 Jeremiah	Jer	24	35	8	Obedivimus ergo voci Jonadab filii Rechab, patris nostri, in omnibus quae praecepit nobis, ita ut non biberemus vinum cunctis diebus nostris, nos, et mulieres nostrae, filii, et filiae nostrae,
  23604 Jeremiah	Jer	24	35	9	et non aedificaremus domos ad habitandum : et vineam, et agrum, et sementem non habuimus :
  23605 Jeremiah	Jer	24	35	10	sed habitavimus in tabernaculis, et obedientes fuimus juxta omnia quae praecepit nobis Jonadab pater noster.
  23606 Jeremiah	Jer	24	35	11	Cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram nostram, diximus : Venite, et ingrediamur Jerusalem a facie exercitus Chaldaeorum, et a facie exercitus Syriae : et mansimus in Jerusalem.
  23607 Jeremiah	Jer	24	35	12	Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens :
  23608 Jeremiah	Jer	24	35	13	Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Vade, et dic viris Juda et habitatoribus Jerusalem : Numquid non recipietis disciplinam, ut obediatis verbis meis ? dicit Dominus.
  23609 Jeremiah	Jer	24	35	14	Praevaluerunt sermones Jonadab filii Rechab quos praecepit filiis suis ut non biberent vinum, et non biberunt usque ad diem hanc, quia obedierunt praecepto patris sui : ego autem locutus sum ad vos, de mane consurgens et loquens, et non obedistis mihi.
  23610 Jeremiah	Jer	24	35	15	Misique ad vos omnes servos meos prophetas, consurgens diluculo mittensque, et dicens : Convertimini unusquisque a via sua pessima, et bona facite studia vestra : et nolite sequi deos alienos, neque colatis eos, et habitabitis in terra quam dedi vobis et patribus vestris : et non inclinastis aurem vestram, neque audistis me.
  23611 Jeremiah	Jer	24	35	16	Firmaverunt igitur filii Jonadab filii Rechab praeceptum patris sui quod praeceperat eis : populus autem iste non obedivit mihi.
  23612 Jeremiah	Jer	24	35	17	Idcirco haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego adducam super Juda et super omnes habitatores Jerusalem universam afflictionem quam locutus sum adversum illos, eo quod locutus sum ad illos, et non audierunt ; vocavi illos, et non responderunt mihi.
  23613 Jeremiah	Jer	24	35	18	Domui autem Rechabitarum dixit Jeremias : Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Pro eo quod obedistis praecepto Jonadab patris vestri, et custodistis omnia mandata ejus, et fecistis universa quae praecepit vobis,
  23614 Jeremiah	Jer	24	35	19	propterea haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Non deficiet vir de stirpe Jonadab filii Rechab, stans in conspectu meo cunctis diebus.
  23615 Jeremiah	Jer	24	36	1	Et factum est in anno quarto Joakim filii Josiae regis Juda, factum est verbum hoc ad Jeremiam a Domino, dicens :
  23616 Jeremiah	Jer	24	36	2	Tolle volumen libri, et scribes in eo omnia verba quae locutus sum tibi adversum Israël et Judam, et adversum omnes gentes, a die qua locutus sum ad te ex diebus Josiae usque ad diem hanc :
  23617 Jeremiah	Jer	24	36	3	si forte, audiente domo Juda universa mala quae ego cogito facere eis, revertatur unusquisque a via sua pessima, et propitius ero iniquitati et peccato eorum.
  23618 Jeremiah	Jer	24	36	4	Vocavit ergo Jeremias Baruch filium Neriae : et scripsit Baruch ex ore Jeremiae omnes sermones Domini quos locutus est ad eum, in volumine libri :
  23619 Jeremiah	Jer	24	36	5	et praecepit Jeremias Baruch, dicens : Ego clausus sum, nec valeo ingredi domum Domini.
  23620 Jeremiah	Jer	24	36	6	Ingredere ergo tu, et lege de volumine in quo scripsisti ex ore meo verba Domini, audiente populo in domo Domini, in die jejunii : insuper et audiente universo Juda qui veniunt de civitatibus suis, leges eis,
  23621 Jeremiah	Jer	24	36	7	si forte cadat oratio eorum in conspectu Domini, et revertatur unusquisque a via sua pessima : quoniam magnus furor et indignatio est quam locutus est Dominus adversus populum hunc.
  23622 Jeremiah	Jer	24	36	8	Et fecit Baruch filius Neriae juxta omnia quae praeceperat ei Jeremias propheta, legens ex volumine sermones Domini in domo Domini.
  23623 Jeremiah	Jer	24	36	9	Factum est autem in anno quinto Joakim filii Josiae regis Juda, in mense nono : praedicaverunt jejunium in conspectu Domini omni populo in Jerusalem, et universae multitudini quae confluxerat de civitatibus Juda in Jerusalem.
  23624 Jeremiah	Jer	24	36	10	Legitque Baruch ex volumine sermones Jeremiae in domo Domini, in gazophylacio Gamariae filii Saphan scribae, in vestibulo superiori, in introitu portae novae domus Domini, audiente omni populo.
  23625 Jeremiah	Jer	24	36	11	Cumque audisset Michaeas filius Gamariae filii Saphan omnes sermones Domini ex libro,
  23626 Jeremiah	Jer	24	36	12	descendit in domum regis, ad gazophylacium scribae, et ecce ibi omnes principes sedebant : Elisama scriba, et Dalaias filius Semeiae, et Elnathan filius Achobor, et Gamarias filius Saphan, et Sedecias filius Hananiae, et universi principes :
  23627 Jeremiah	Jer	24	36	13	et nuntiavit eis Michaeas omnia verba quae audivit, legente Baruch ex volumine in auribus populi.
  23628 Jeremiah	Jer	24	36	14	Miserunt itaque omnes principes ad Baruch Judi filium Nathaniae filii Selemiae filii Chusi, dicentes : Volumen ex quo legisti, audiente populo, sume in manu tua, et veni. Tulit ergo Baruch filius Neriae volumen in manu sua, et venit ad eos :
  23629 Jeremiah	Jer	24	36	15	et dixerunt ad eum : Sede, et lege haec in auribus nostris. Et legit Baruch in auribus eorum.
  23630 Jeremiah	Jer	24	36	16	Igitur cum audissent omnia verba, obstupuerunt unusquisque ad proximum suum, et dixerunt ad Baruch : Nuntiare debemus regi omnes sermones istos.
  23631 Jeremiah	Jer	24	36	17	Et interrogaverunt eum, dicentes : Indica nobis quomodo scripsisti omnes sermones istos ex ore ejus.
  23632 Jeremiah	Jer	24	36	18	Dixit autem eis Baruch : Ex ore suo loquebatur quasi legens ad me omnes sermones istos, et ego scribebam in volumine atramento.
  23633 Jeremiah	Jer	24	36	19	Et dixerunt principes ad Baruch : Vade, et abscondere, tu et Jeremias, et nemo sciat ubi sitis.
  23634 Jeremiah	Jer	24	36	20	Et ingressi sunt ad regem in atrium : porro volumen commendaverunt in gazophylacio Elisamae scribae, et nuntiaverunt, audiente rege, omnes sermones.
  23635 Jeremiah	Jer	24	36	21	Misitque rex Judi ut sumeret volumen : qui tollens illud de gazophylacio Elisamae scribae, legit, audiente rege et universis principibus qui stabant circa regem.
  23636 Jeremiah	Jer	24	36	22	Rex autem sedebat in domo hiemali, in mense nono, et posita erat arula coram eo plena prunis.
  23637 Jeremiah	Jer	24	36	23	Cumque legisset Judi tres pagellas vel quatuor, scidit illud scalpello scribae, et projecit in ignem qui erat super arulam, donec consumeretur omne volumen igni qui erat in arula.
  23638 Jeremiah	Jer	24	36	24	Et non timuerunt, neque sciderunt vestimenta sua, rex et omnes servi ejus qui audierunt universos sermones istos.
  23639 Jeremiah	Jer	24	36	25	Verumtamen Elnathan, et Dalaias, et Gamarias, contradixerunt regi, ne combureret librum : et non audivit eos.
  23640 Jeremiah	Jer	24	36	26	Et praecepit rex Jeremiel filio Amelech, et Saraiae filio Ezriel, et Selemiae filio Abdeel, ut comprehenderent Baruch scribam, et Jeremiam prophetam : abscondit autem eos Dominus.
  23641 Jeremiah	Jer	24	36	27	Et factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam, postquam combusserat rex volumen et sermones quos scripserat Baruch ex ore Jeremiae, dicens :
  23642 Jeremiah	Jer	24	36	28	Rursum tolle volumen aliud, et scribe in eo omnes sermones priores qui erant in primo volumine, quod combussit Joakim rex Juda.
  23643 Jeremiah	Jer	24	36	29	Et ad Joakim regem Juda dices : Haec dicit Dominus : Tu combussisti volumen illud, dicens : Quare scripsisti in eo annuntians : Festinus veniet rex Babylonis, et vastabit terram hanc, et cessare faciet ex illa hominem et jumentum ?
  23644 Jeremiah	Jer	24	36	30	Propterea haec dicit Dominus contra Joakim regem Juda : Non erit ex eo qui sedeat super solium David : et cadaver ejus projicietur ad aestum per diem, et ad gelu per noctem.
  23645 Jeremiah	Jer	24	36	31	Et visitabo contra eum, et contra semen ejus, et contra servos ejus, iniquitates suas : et adducam super eos, et super habitatores Jerusalem, et super viros Juda, omne malum quod locutus sum ad eos, et non audierunt.
  23646 Jeremiah	Jer	24	36	32	Jeremias autem tulit volumen aliud, et dedit illud Baruch filio Neriae scribae : qui scripsit in eo ex ore Jeremiae omnes sermones libri quem combusserat Joakim rex Juda igni : et insuper additi sunt sermones multo plures quam antea fuerant.
  23647 Jeremiah	Jer	24	37	1	Et regnavit rex Sedecias filius Josiae pro Jechonia filio Joakim, quem constituit regem Nabuchodonosor rex Babylonis in terra Juda :
  23648 Jeremiah	Jer	24	37	2	et non obedivit ipse, et servi ejus, et populus terrae, verbis Domini, quae locutus est in manu Jeremiae prophetae.
  23649 Jeremiah	Jer	24	37	3	Et misit rex Sedecias Juchal filium Selemiae, et Sophoniam filium Maasiae, sacerdotem, ad Jeremiam prophetam, dicens : Ora pro nobis Dominum Deum nostrum.
  23650 Jeremiah	Jer	24	37	4	Jeremias autem libere ambulabat in medio populi : non enim miserant eum in custodiam carceris. Igitur exercitus Pharaonis egressus est de Aegypto, et audientes Chaldaei qui obsidebant Jerusalem, hujuscemodi nuntium, recesserunt ab Jerusalem.
  23651 Jeremiah	Jer	24	37	5	Et factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam, dicens :
  23652 Jeremiah	Jer	24	37	6	Haec dicit Dominus Deus Israël : Sic dicetis regi Juda, qui misit vos ad me interrogandum : Ecce exercitus Pharaonis, qui egressus est vobis in auxilium, revertetur in terram suam in Aegyptum :
  23653 Jeremiah	Jer	24	37	7	et redient Chaldaei, et bellabunt contra civitatem hanc, et capient eam, et succendent eam igni.
  23654 Jeremiah	Jer	24	37	8	Haec dicit Dominus : Nolite decipere animas vestras, dicentes : Euntes abibunt, et recedent a nobis Chaldaei : quia non abibunt.
  23655 Jeremiah	Jer	24	37	9	Sed etsi percusseritis omnem exercitum Chaldaeorum qui praeliantur adversum vos, et derelicti fuerint ex eis aliqui vulnerati, singuli de tentorio suo consurgent, et incendent civitatem hanc igni.
  23656 Jeremiah	Jer	24	37	10	Ergo cum recessisset exercitus Chaldaeorum ab Jerusalem, propter exercitum Pharaonis,
  23657 Jeremiah	Jer	24	37	11	egressus est Jeremias de Jerusalem ut iret in terram Benjamin, et divideret ibi possessionem in conspectu civium.
  23658 Jeremiah	Jer	24	37	12	Cumque pervenisset ad portam Benjamin, erat ibi custos portae per vices, nomine Jerias filius Selemiae filii Hananiae : et apprehendit Jeremiam prophetam, dicens : Ad Chaldaeos profugis.
  23659 Jeremiah	Jer	24	37	13	Et respondit Jeremias : Falsum est : non fugio ad Chaldaeos. Et non audivit eum, sed comprehendit Jerias Jeremiam, et adduxit eum ad principes :
  23660 Jeremiah	Jer	24	37	14	quam ob rem irati principes contra Jeremiam, caesum eum miserunt in carcerem qui erat in domo Jonathan scribae : ipse enim praepositus erat super carcerem.
  23661 Jeremiah	Jer	24	37	15	Itaque ingressus est Jeremias in domum laci et in ergastulum : et sedit ibi Jeremias diebus multis.
  23662 Jeremiah	Jer	24	37	16	Mittens autem Sedecias rex, tulit eum : et interrogavit eum in domo sua abscondite, et dixit : Putasne est sermo a Domino ? Et dixit Jeremias : Est : et ait : In manus regis Babylonis traderis.
  23663 Jeremiah	Jer	24	37	17	Et dixit Jeremias ad regem Sedeciam : Quid peccavi tibi, et servis tuis, et populo tuo, quia misisti me in domum carceris ?
  23664 Jeremiah	Jer	24	37	18	ubi sunt prophetae vestri, qui prophetabant vobis, et dicebant : Non veniet rex Babylonis super vos, et super terram hanc ?
  23665 Jeremiah	Jer	24	37	19	Nunc ergo audi, obsecro, domine mi rex : valeat deprecatio mea in conspectu tuo, et ne me remittas in domum Jonathan scribae, ne moriar ibi.
  23666 Jeremiah	Jer	24	37	20	Praecepit ergo rex Sedecias ut traderetur Jeremias in vestibulo carceris, et daretur ei torta panis quotidie, excepto pulmento, donec consumerentur omnes panes de civitate : et mansit Jeremias in vestibulo carceris.
  23667 Jeremiah	Jer	24	38	1	Audivit autem Saphatias filius Mathan, et Gedelias filius Phassur, et Juchal filius Selemiae, et Phassur filius Melchiae, sermones quos Jeremias loquebatur ad omnem populum, dicens :
  23668 Jeremiah	Jer	24	38	2	Haec dicit Dominus : Quicumque manserit in civitate hac, morietur gladio, et fame, et peste : qui autem profugerit ad Chaldaeos, vivet, et erit anima ejus sospes et vivens.
  23669 Jeremiah	Jer	24	38	3	Haec dicit Dominus : Tradendo tradetur civitas haec in manu exercitus regis Babylonis, et capiet eam.
  23670 Jeremiah	Jer	24	38	4	Et dixerunt principes regi : Rogamus ut occidatur homo iste : de industria enim dissolvit manus virorum bellantium qui remanserunt in civitate hac, et manus universi populi, loquens ad eos juxta verba haec : siquidem homo iste non quaerit pacem populo huic, sed malum.
  23671 Jeremiah	Jer	24	38	5	Et dixit rex Sedecias : Ecce ipse in manibus vestris est : nec enim fas est regem vobis quidquam negare.
  23672 Jeremiah	Jer	24	38	6	Tulerunt ergo Jeremiam, et projecerunt eum in lacum Melchiae filii Amelech, qui erat in vestibulo carceris : et submiserunt Jeremiam funibus in lacum, in quo non erat aqua, sed lutum : descendit itaque Jeremias in coenum.
  23673 Jeremiah	Jer	24	38	7	Audivit autem Abdemelech Aethiops, vir eunuchus, qui erat in domo regis, quod misissent Jeremiam in lacum. Porro rex sedebat in porta Benjamin :
  23674 Jeremiah	Jer	24	38	8	et egressus est Abdemelech de domo regis, et locutus est ad regem, dicens :
  23675 Jeremiah	Jer	24	38	9	Domine mi rex, male fecerunt viri isti omnia quaecumque perpetrarunt contra Jeremiam prophetam, mittentes eum in lacum, ut moriatur ibi fame : non sunt enim panes ultra in civitate.
  23676 Jeremiah	Jer	24	38	10	Praecepit itaque rex Abdemelech Aethiopi, dicens : Tolle tecum hinc triginta viros, et leva Jeremiam prophetam de lacu, antequam moriatur.
  23677 Jeremiah	Jer	24	38	11	Assumptis ergo Abdemelech secum viris, ingressus est domum regis, quae erat sub cellario, et tulit inde veteres pannos, et antiqua quae computruerant, et submisit ea ad Jeremiam in lacum per funiculos.
  23678 Jeremiah	Jer	24	38	12	Dixitque Abdemelech Aethiops ad Jeremiam : Pone veteres pannos, et haec scissa et putrida, sub cubito manuum tuarum, et super funes. Fecit ergo Jeremias sic,
  23679 Jeremiah	Jer	24	38	13	et extraxerunt Jeremiam funibus, et eduxerunt eum de lacu : mansit autem Jeremias in vestibulo carceris.
  23680 Jeremiah	Jer	24	38	14	Et misit rex Sedecias, et tulit ad se Jeremiam prophetam ad ostium tertium quod erat in domo Domini : et dixit rex ad Jeremiam : Interrogo ego te sermonem, ne abscondas a me aliquid.
  23681 Jeremiah	Jer	24	38	15	Dixit autem Jeremias ad Sedeciam : Si annuntiavero tibi, numquid non interficies me ? et si consilium dedero tibi, non me audies.
  23682 Jeremiah	Jer	24	38	16	Juravit ergo rex Sedecias Jeremiae clam, dicens : Vivit Dominus, qui fecit nobis animam hanc, si occidero te, et si tradidero te in manus virorum istorum qui quaerunt animam tuam.
  23683 Jeremiah	Jer	24	38	17	Et dixit Jeremias ad Sedeciam : Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Si profectus exieris ad principes regis Babylonis, vivet anima tua, et civitas haec non succendetur igni : et salvus eris tu, et domus tua.
  23684 Jeremiah	Jer	24	38	18	Si autem non exieris ad principes regis Babylonis, tradetur civitas haec in manus Chaldaeorum, et succendent eam igni : et tu non effugies de manu eorum.
  23685 Jeremiah	Jer	24	38	19	Et dixit rex Sedecias ad Jeremiam : Sollicitus sum propter Judaeos qui transfugerunt ad Chaldaeos, ne forte tradar in manus eorum, et illudant mihi.
  23686 Jeremiah	Jer	24	38	20	Respondit autem Jeremias : Non te tradent. Audi, quaeso, vocem Domini, quam ego loquor ad te, et bene tibi erit, et vivet anima tua.
  23687 Jeremiah	Jer	24	38	21	Quod si nolueris egredi, iste est sermo quem ostendit mihi Dominus :
  23688 Jeremiah	Jer	24	38	22	ecce omnes mulieres quae remanserunt in domo regis Juda educentur ad principes regis Babylonis, et ipsae dicent : Seduxerunt te, et praevaluerunt adversum te, viri pacifici tui : demerserunt in coeno et in lubrico pedes tuos, et recesserunt a te.
  23689 Jeremiah	Jer	24	38	23	Et omnes uxores tuae et filii tui educentur ad Chaldaeos : et non effugies manus eorum, sed in manu regis Babylonis capieris, et civitatem hanc comburet igni.
  23690 Jeremiah	Jer	24	38	24	Dixit ergo Sedecias ad Jeremiam : Nullus sciat verba haec, et non morieris.
  23691 Jeremiah	Jer	24	38	25	Si autem audierint principes quia locutus sum tecum, et venerint ad te, et dixerint tibi : Indica nobis quid locutus sis cum rege : ne celes nos, et non te interficiemus : et quid locutus est tecum rex :
  23692 Jeremiah	Jer	24	38	26	dices ad eos : Prostravi ego preces meas coram rege, ne me reduci juberet in domum Jonathan, et ibi morerer.
  23693 Jeremiah	Jer	24	38	27	Venerunt ergo omnes principes ad Jeremiam, et interrogaverunt eum, et locutus est eis juxta omnia verba quae praeceperat ei rex : et cessaverunt ab eo : nihil enim fuerat auditum.
  23694 Jeremiah	Jer	24	38	28	Mansit vero Jeremias in vestibulo carceris usque ad diem quo capta est Jerusalem : et factum est ut caperetur Jerusalem.
  23695 Jeremiah	Jer	24	39	1	Anno nono Sedeciae regis Juda, mense decimo, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, et omnis exercitus ejus, ad Jerusalem, et obsidebant eam.
  23696 Jeremiah	Jer	24	39	2	Undecimo autem anno Sedeciae, mense quarto, quinta mensis, aperta est civitas :
  23697 Jeremiah	Jer	24	39	3	et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis, et sederunt in porta media : Neregel, Sereser, Semegarnabu, Sarsachim, Rabsares, Neregel, Sereser, Rebmag, et omnes reliqui principes regis Babylonis.
  23698 Jeremiah	Jer	24	39	4	Cumque vidisset eos Sedecias rex Juda, et omnes viri bellatores, fugerunt : et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis, et per portam quae erat inter duos muros, et egressi sunt ad viam deserti.
  23699 Jeremiah	Jer	24	39	5	Persecutus est autem eos exercitus Chaldaeorum, et comprehenderunt Sedeciam in campo solitudinis Jerichontinae, et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis, in Reblatha, quae est in terra Emath : et locutus est ad eum judicia.
  23700 Jeremiah	Jer	24	39	6	Et occidit rex Babylonis filios Sedeciae in Reblatha, in oculis ejus : et omnes nobiles Juda occidit rex Babylonis.
  23701 Jeremiah	Jer	24	39	7	Oculos quoque Sedeciae eruit, et vinxit eum compedibus ut duceretur in Babylonem.
  23702 Jeremiah	Jer	24	39	8	Domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldaei igni, et murum Jerusalem subverterunt.
  23703 Jeremiah	Jer	24	39	9	Et reliquias populi qui remanserant in civitate, et perfugas qui transfugerant ad eum, et superfluos vulgi qui remanserant, transtulit Nabuzardan, magister militum, in Babylonem.
  23704 Jeremiah	Jer	24	39	10	Et de plebe pauperum, qui nihil penitus habebant, dimisit Nabuzardan magister militum in terra Juda, et dedit eis vineas et cisternas in die illa.
  23705 Jeremiah	Jer	24	39	11	Praeceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Jeremia Nabuzardan magistro militum, dicens :
  23706 Jeremiah	Jer	24	39	12	Tolle illum, et pone super eum oculos tuos, nihilque ei mali facias : sed ut voluerit, sic facias ei.
  23707 Jeremiah	Jer	24	39	13	Misit ergo Nabuzardan princeps militiae, et Nabusezban, et Rabsares, et Neregel, et Sereser, et Rebmag, et omnes optimates regis Babylonis,
  23708 Jeremiah	Jer	24	39	14	miserunt, et tulerunt Jeremiam de vestibulo carceris, et tradiderunt eum Godoliae filio Ahicam filii Saphan, ut intraret in domum, et habitaret in populo.
  23709 Jeremiah	Jer	24	39	15	Ad Jeremiam autem factus fuerat sermo Domini, cum clausus esset in vestibulo carceris, dicens :
  23710 Jeremiah	Jer	24	39	16	Vade, et dic Abdemelech Aethiopi, dicens : Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum, et non in bonum, et erunt in conspectu tuo in die illa.
  23711 Jeremiah	Jer	24	39	17	Et liberabo te in die illa, ait Dominus, et non traderis in manus virorum quos tu formidas :
  23712 Jeremiah	Jer	24	39	18	sed eruens liberabo te, et gladio non cades, sed erit tibi anima tua in salutem, quia in me habuisti fiduciam, ait Dominus.
  23713 Jeremiah	Jer	24	40	1	Sermo qui factus est ad Jeremiam a Domino, postquam dimissus est a Nabuzardan magistro militiae de Rama, quando tulit eum vinctum catenis in medio omnium qui migrabant de Jerusalem et Juda, et ducebantur in Babylonem.
  23714 Jeremiah	Jer	24	40	2	Tollens ergo princeps militiae Jeremiam, dixit ad eum : Dominus Deus tuus locutus est malum hoc super locum istum :
  23715 Jeremiah	Jer	24	40	3	et adduxit, et fecit Dominus sicut locutus est, quia peccastis Domino, et non audistis vocem ejus : et factus est vobis sermo hic.
  23716 Jeremiah	Jer	24	40	4	Nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis quae sunt in manibus tuis : si placet tibi ut venias mecum in Babylonem, veni, et ponam oculos meos super te : si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem, reside : ecce omnis terra in conspectu tuo est : quod elegeris, et quo placuerit tibi ut vadas, illuc perge :
  23717 Jeremiah	Jer	24	40	5	et mecum noli venire, sed habita apud Godoliam filium Ahicam filii Saphan, quem praeposuit rex Babylonis civitatibus Juda : habita ergo cum eo in medio populi : vel quocumque placuerit tibi ut vadas, vade. Dedit quoque ei magister militiae cibaria et munuscula, et dimisit eum.
  23718 Jeremiah	Jer	24	40	6	Venit autem Jeremias ad Godoliam filium Ahicam in Masphath, et habitavit cum eo in medio populi qui relictus fuerat in terra.
  23719 Jeremiah	Jer	24	40	7	Cumque audissent omnes principes exercitus, qui dispersi fuerant per regiones, ipsi et socii eorum, quod praefecisset rex Babylonis Godoliam filium Ahicam terrae, et quod commendasset ei viros, et mulieres, et parvulos, et de pauperibus terrae, qui non fuerant translati in Babylonem,
  23720 Jeremiah	Jer	24	40	8	venerunt ad Godoliam in Masphath, et Ismahel filius Nathaniae, et Johanan et Jonathan filii Caree, et Sareas filius Thanehumeth, et filii Ophi, qui erant de Netophathi, et Jezonias filius Maachathi, ipsi et viri eorum.
  23721 Jeremiah	Jer	24	40	9	Et juravit eis Godolias filius Ahicam filii Saphan, et comitibus eorum, dicens : Nolite timere servire Chaldaeis : habitate in terra, et servite regi Babylonis, et bene erit vobis.
  23722 Jeremiah	Jer	24	40	10	Ecce ego habito in Masphath, ut respondeam praecepto Chaldaeorum qui mittuntur ad nos : vos autem colligite vindemiam, et messem, et oleum, et condite in vasis vestris, et manete in urbibus vestris quas tenetis.
  23723 Jeremiah	Jer	24	40	11	Sed et omnes Judaei qui erant in Moab, et in filiis Ammon, et in Idumaea, et in universis regionibus, audito quod dedisset rex Babylonis reliquias in Judaea, et quod praeposuisset super eos Godoliam filium Ahicam filii Saphan,
  23724 Jeremiah	Jer	24	40	12	reversi sunt, inquam, omnes Judaei de universis locis ad quae profugerant, et venerunt in terram Juda ad Godoliam in Masphath, et collegerunt vinum et messem multam nimis.
  23725 Jeremiah	Jer	24	40	13	Johanan autem filius Caree, et omnes principes exercitus qui dispersi fuerant in regionibus, venerunt ad Godoliam in Masphath,
  23726 Jeremiah	Jer	24	40	14	et dixerunt ei : Scito quod Baalis, rex filiorum Ammon, misit Ismahel filium Nathaniae percutere animam tuam. Et non credidit eis Godolias filius Ahicam.
  23727 Jeremiah	Jer	24	40	15	Johanan autem filius Caree dixit ad Godoliam seorsum in Masphath, loquens : Ibo, et percutiam Ismahel filium Nathaniae, nullo sciente, ne interficiat animam tuam, et dissipentur omnes Judaei qui congregati sunt ad te, et peribunt reliquiae Juda.
  23728 Jeremiah	Jer	24	40	16	Et ait Godolias filius Ahicam ad Johanan filium Caree : Noli facere verbum hoc : falsum enim tu loqueris de Ismahel.
  23729 Jeremiah	Jer	24	41	1	Et factum est in mense septimo, venit Ismahel filius Nathaniae filii Elisama, de semine regali, et optimates regis, et decem viri cum eo, ad Godoliam filium Ahicam, in Masphath, et comederunt ibi panes simul in Masphath.
  23730 Jeremiah	Jer	24	41	2	Surrexit autem Ismahel filius Nathaniae, et decem viri qui cum eo erant, et percusserunt Godoliam filium Ahicam filii Saphan gladio, et interfecerunt eum quem praefecerat rex Babylonis terrae.
  23731 Jeremiah	Jer	24	41	3	Omnes quoque Judaeos qui erant cum Godolia in Masphath, et Chaldaeos qui reperti sunt ibi, et viros bellatores, percussit Ismahel.
  23732 Jeremiah	Jer	24	41	4	Secundo autem die postquam occiderat Godoliam, nullo adhuc sciente,
  23733 Jeremiah	Jer	24	41	5	venerunt viri de Sichem, et de Silo, et de Samaria, octoginta viri, rasi barba, et scissis vestibus, et squallentes : et munera et thus habebant in manu, ut offerrent in domo Domini.
  23734 Jeremiah	Jer	24	41	6	Egressus ergo Ismahel filius Nathaniae in occursum eorum de Masphath, incedens et plorans ibat : cum autem occurrisset eis, dixit ad eos : Venite ad Godoliam filium Ahicam.
  23735 Jeremiah	Jer	24	41	7	Qui cum venissent ad medium civitatis, interfecit eos Ismahel filius Nathaniae circa medium laci, ipse et viri qui erant cum eo.
  23736 Jeremiah	Jer	24	41	8	Decem autem viri reperti sunt inter eos, qui dixerunt ad Ismahel : Noli occidere nos, quia habemus thesauros in agro, frumenti, et hordei, et olei, et mellis : et cessavit, et non interfecit eos cum fratribus suis.
  23737 Jeremiah	Jer	24	41	9	Lacus autem in quem projecerat Ismahel omnia cadavera virorum quos percussit propter Godoliam, ipse est quem fecit rex Asa propter Baasa regem Israël : ipsum replevit Ismahel filius Nathaniae occisis.
  23738 Jeremiah	Jer	24	41	10	Et captivas duxit Ismahel omnes reliquias populi qui erant in Masphath, filias regis, et universum populum qui remanserat in Masphath, quos commendaverat Nabuzardan princeps militiae, Godoliae filio Ahicam : et cepit eos Ismahel filius Nathaniae, et abiit ut transiret ad filios Ammon.
  23739 Jeremiah	Jer	24	41	11	Audivit autem Johanan filius Caree, et omnes principes bellatorum qui erant cum eo, omne malum quod fecerat Ismahel filius Nathaniae,
  23740 Jeremiah	Jer	24	41	12	et assumptis universis viris, profecti sunt ut bellarent adversum Ismahel filium Nathaniae : et invenerunt eum ad aquas multas quae sunt in Gabaon.
  23741 Jeremiah	Jer	24	41	13	Cumque vidisset omnis populus qui erat cum Ismahel Johanan filium Caree, et universos principes bellatorum qui erant cum eo, laetati sunt :
  23742 Jeremiah	Jer	24	41	14	et reversus est omnis populus quem ceperat Ismahel, in Masphath, reversusque abiit ad Johanan filium Caree.
  23743 Jeremiah	Jer	24	41	15	Ismahel autem filius Nathaniae fugit cum octo viris a facie Johanan, et abiit ad filios Ammon.
  23744 Jeremiah	Jer	24	41	16	Tulit ergo Johanan filius Caree, et omnes principes bellatorum qui erant cum eo, universas reliquias vulgi quas reduxerat ab Ismahel filio Nathaniae de Masphath, postquam percussit Godoliam filium Ahicam : fortes viros ad praelium, et mulieres, et pueros, et eunuchos, quos reduxerat de Gabaon.
  23745 Jeremiah	Jer	24	41	17	Et abierunt, et sederunt peregrinantes in Chamaam, quae est juxta Bethlehem, ut pergerent, et introirent Aegyptum,
  23746 Jeremiah	Jer	24	41	18	a facie Chaldaeorum : timebant enim eos, quia percusserat Ismahel filius Nathaniae Godoliam filium Ahicam, quem praeposuerat rex Babylonis in terra Juda.
  23747 Jeremiah	Jer	24	42	1	Et accesserunt omnes principes bellatorum, et Johanan filius Caree, et Jezonias filius Osaiae, et reliquum vulgus, a parvo usque ad magnum,
  23748 Jeremiah	Jer	24	42	2	dixeruntque ad Jeremiam prophetam : Cadat oratio nostra in conspectu tuo, et ora pro nobis ad Dominum Deum tuum, pro universis reliquiis istis, quia derelicti sumus pauci de pluribus, sicut oculi tui nos intuentur :
  23749 Jeremiah	Jer	24	42	3	et annuntiet nobis Dominus Deus tuus viam per quam pergamus, et verbum quod faciamus.
  23750 Jeremiah	Jer	24	42	4	Dixit autem ad eos Jeremias propheta : Audivi. Ecce ego oro ad Dominum Deum vestrum secundum verba vestra : omne verbum quodcumque responderit mihi indicabo vobis, nec celabo vos quidquam.
  23751 Jeremiah	Jer	24	42	5	Et illi dixerunt ad Jeremiam : Sit Dominus inter nos testis veritatis et fidei, si non juxta omne verbum in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos, sic faciemus :
  23752 Jeremiah	Jer	24	42	6	sive bonum est, sive malum, voci Domini Dei nostri, ad quem mittimus te, obediemus, ut bene sit nobis cum audierimus vocem Domini Dei nostri.
  23753 Jeremiah	Jer	24	42	7	Cum autem completi essent decem dies, factum est verbum Domini ad Jeremiam,
  23754 Jeremiah	Jer	24	42	8	vocavitque Johanan filium Caree, et omnes principes bellatorum qui erant cum eo, et universum populum, a minimo usque ad magnum.
  23755 Jeremiah	Jer	24	42	9	Et dixit ad eos : Haec dicit Dominus Deus Israël, ad quem misistis me ut prosternerem preces vestras in conspectu ejus :
  23756 Jeremiah	Jer	24	42	10	Si quiescentes manseritis in terra hac, aedificabo vos, et non destruam : plantabo, et non evellam : jam enim placatus sum super malo quod feci vobis.
  23757 Jeremiah	Jer	24	42	11	Nolite timere a facie regis Babylonis, quem vos pavidi formidatis : nolite metuere eum, dicit Dominus, quia vobiscum sum ego ut salvos vos faciam, et eruam de manu ejus :
  23758 Jeremiah	Jer	24	42	12	et dabo vobis misericordias, et miserebor vestri, et habitare vos faciam in terra vestra.
  23759 Jeremiah	Jer	24	42	13	Si autem dixeritis vos : Non habitabimus in terra ista, nec audiemus vocem Domini Dei nostri,
  23760 Jeremiah	Jer	24	42	14	dicentes : Nequaquam, sed ad terram Aegypti pergemus, ubi non videbimus bellum, et clangorem tubae non audiemus, et famem non sustinebimus, et ibi habitabimus :
  23761 Jeremiah	Jer	24	42	15	propter hoc nunc audite verbum Domini, reliquiae Juda : Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Si posueritis faciem vestram ut ingrediamini Aegyptum, et intraveritis ut ibi habitetis,
  23762 Jeremiah	Jer	24	42	16	gladius quem vos formidatis ibi comprehendet vos in terra Aegypti : et fames, pro qua estis solliciti, adhaerebit vobis in Aegypto, et ibi moriemini.
  23763 Jeremiah	Jer	24	42	17	Omnesque viri qui posuerunt faciem suam ut ingrediantur Aegyptum, ut habitent ibi, morientur gladio, et fame, et peste : nullus de eis remanebit, nec effugiet a facie mali quod ego afferam super eos.
  23764 Jeremiah	Jer	24	42	18	Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Sicut conflatus est furor meus et indignatio mea super habitatores Jerusalem, sic conflabitur indignatio mea super vos cum ingressi fueritis Aegyptum : et eritis in jusjurandum, et in stuporem, et in maledictum, et in opprobrium, et nequaquam ultra videbitis locum istum.
  23765 Jeremiah	Jer	24	42	19	Verbum Domini super vos, reliquiae Juda : Nolite intrare Aegyptum : scientes scietis, quia obtestatus sum vos hodie,
  23766 Jeremiah	Jer	24	42	20	quia decepistis animas vestras. Vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum, dicentes : Ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum, et juxta omnia quaecumque dixerit tibi Dominus Deus noster, sic annuntia nobis, et faciemus.
  23767 Jeremiah	Jer	24	42	21	Et annuntiavi vobis hodie, et non audistis vocem Domini Dei vestri super universis pro quibus misit me ad vos.
  23768 Jeremiah	Jer	24	42	22	Nunc ergo scientes scietis quia gladio, et fame, et peste moriemini in loco ad quem voluistis intrare ut habitaretis ibi.
  23769 Jeremiah	Jer	24	43	1	Factum est autem, cum complesset Jeremias loquens ad populum universos sermones Domini Dei eorum, pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum ad illos, omnia verba haec,
  23770 Jeremiah	Jer	24	43	2	dixit Azarias filius Osaiae, et Johanan filius Caree, et omnes viri superbi, dicentes ad Jeremiam : Mendacium tu loqueris : non misit te Dominus Deus noster, dicens : Ne ingrediamini Aegyptum ut habitetis illuc.
  23771 Jeremiah	Jer	24	43	3	Sed Baruch filius Neriae incitat te adversum nos, ut tradat nos in manus Chaldaeorum, ut interficiat nos, et traduci faciat in Babylonem.
  23772 Jeremiah	Jer	24	43	4	Et non audivit Johanan filius Caree, et omnes principes bellatorum, et universus populus, vocem Domini, ut manerent in terra Juda.
  23773 Jeremiah	Jer	24	43	5	Sed tollens Johanan filius Caree, et universi principes bellatorum, universos reliquiarum Juda, qui reversi fuerant de cunctis gentibus ad quas fuerant ante dispersi, ut habitarent in terra Juda,
  23774 Jeremiah	Jer	24	43	6	viros, et mulieres, et parvulos, et filias regis, et omnem animam quam reliquerat Nabuzardan princeps militiae cum Godolia filio Ahicam filii Saphan, et Jeremiam prophetam, et Baruch filium Neriae :
  23775 Jeremiah	Jer	24	43	7	et ingressi sunt terram Aegypti, quia non obedierunt voci Domini, et venerunt usque ad Taphnis.
  23776 Jeremiah	Jer	24	43	8	Et factus est sermo Domini ad Jeremiam in Taphnis, dicens :
  23777 Jeremiah	Jer	24	43	9	Sume lapides grandes in manu tua, et abscondes eos in crypta quae est sub muro latericio in porta domus Pharaonis in Taphnis, cernentibus viris Judaeis :
  23778 Jeremiah	Jer	24	43	10	et dices ad eos : Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego mittam et assumam Nabuchodonosor regem Babylonis, servum meum : et ponam thronum ejus super lapides istos quos abscondi, et statuet solium suum super eos :
  23779 Jeremiah	Jer	24	43	11	veniensque percutiet terram Aegypti, quos in mortem, in mortem, et quos in captivitatem, in captivitatem, et quos in gladium, in gladium :
  23780 Jeremiah	Jer	24	43	12	et succendet ignem in delubris deorum Aegypti, et comburet ea, et captivos ducet illos, et amicietur terra Aegypti sicut amicitur pastor pallio suo, et egredietur inde in pace :
  23781 Jeremiah	Jer	24	43	13	et conteret statuas domus solis quae sunt in terra Aegypti, et delubra deorum Aegypti comburet igni.
  23782 Jeremiah	Jer	24	44	1	Verbum quod factum est per Jeremiam ad omnes Judaeos qui habitabant in terra Aegypti, habitantes in Magdalo, et in Taphnis, et in Memphis, et in terra Phatures, dicens :
  23783 Jeremiah	Jer	24	44	2	Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Vos vidistis omne malum istud quod adduxi super Jerusalem, et super omnes urbes Juda : et ecce desertae sunt hodie, et non est in eis habitator,
  23784 Jeremiah	Jer	24	44	3	propter malitiam quam fecerunt ut me ad iracundiam provocarent, et irent ut sacrificarent, et colerent deos alienos quos nesciebant, et illi, et vos, et patres vestri.
  23785 Jeremiah	Jer	24	44	4	Et misi ad vos omnes servos meos prophetas, de nocte consurgens, mittensque et dicens : Nolite facere verbum abominationis hujuscemodi, quam odivi.
  23786 Jeremiah	Jer	24	44	5	Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam, ut converterentur a malis suis, et non sacrificarent diis alienis.
  23787 Jeremiah	Jer	24	44	6	Et conflata est indignatio mea et furor meus, et succensa est in civitatibus Juda, et in plateis Jerusalem : et versae sunt in solitudinem et vastitatem secundum diem hanc.
  23788 Jeremiah	Jer	24	44	7	Et nunc haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Quare vos facitis malum grande hoc contra animas vestras, ut intereat ex vobis vir et mulier, parvulus et lactens, de medio Judae, nec relinquatur vobis quidquam residuum :
  23789 Jeremiah	Jer	24	44	8	provocantes me in operibus manuum vestrarum, sacrificando diis alienis in terra Aegypti, in quam ingressi estis ut habitetis ibi : et dispereatis, et sitis in maledictionem et in opprobrium cunctis gentibus terrae ?
  23790 Jeremiah	Jer	24	44	9	Numquid obliti estis mala patrum vestrorum, et mala regum Juda, et mala uxorum ejus, et mala vestra, et mala uxorum vestrarum, quae fecerunt in terra Juda, et in regionibus Jerusalem ?
  23791 Jeremiah	Jer	24	44	10	Non sunt mundati usque ad diem hanc : et non timuerunt, et non ambulaverunt in lege Domini, et in praeceptis meis quae dedi coram vobis et coram patribus vestris.
  23792 Jeremiah	Jer	24	44	11	Ideo haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego ponam faciem meam in vobis in malum : et disperdam omnem Judam.
  23793 Jeremiah	Jer	24	44	12	Et assumam reliquias Judae, qui posuerunt facies suas ut ingrederentur terram Aegypti, et habitarent ibi, et consumentur omnes in terra Aegypti : cadent in gladio, et in fame, et consumentur a minimo usque ad maximum : in gladio et in fame morientur, et erunt in jusjurandum, et in miraculum, et in maledictionem, et in opprobrium.
  23794 Jeremiah	Jer	24	44	13	Et visitabo super habitatores terrae Aegypti sicut visitavi super Jerusalem, in gladio, et fame, et peste :
  23795 Jeremiah	Jer	24	44	14	et non erit qui effugiat, et sit residuus de reliquiis Judaeorum qui vadunt ut peregrinentur in terra Aegypti, et revertantur in terram Juda, ad quam ipsi elevant animas suas ut revertantur, et habitent ibi : non revertentur, nisi qui fugerint.
  23796 Jeremiah	Jer	24	44	15	Responderunt autem Jeremiae omnes viri scientes quod sacrificarent uxores eorum diis alienis, et universae mulieres quarum stabat multitudo grandis, et omnis populus habitantium in terra Aegypti in Phatures, dicentes :
  23797 Jeremiah	Jer	24	44	16	Sermonem quem locutus es ad nos in nomine Domini, non audiemus ex te :
  23798 Jeremiah	Jer	24	44	17	sed facientes faciemus omne verbum quod egredietur de ore nostro, ut sacrificemus reginae caeli, et libemus ei libamina, sicut fecimus nos et patres nostri, reges nostri et principes nostri, in urbibus Juda, et in plateis Jerusalem : et saturati sumus panibus, et bene nobis erat, malumque non vidimus.
  23799 Jeremiah	Jer	24	44	18	Ex eo autem tempore quo cessavimus sacrificare reginae caeli, et libare ei libamina, indigemus omnibus, et gladio et fame consumpti sumus.
  23800 Jeremiah	Jer	24	44	19	Quod si nos sacrificamus reginae caeli, et libamus ei libamina, numquid sine viris nostris fecimus ei placentas ad colendum eam, et libandum ei libamina ?
  23801 Jeremiah	Jer	24	44	20	Et dixit Jeremias ad omnem populum, adversum viros, et adversum mulieres, et adversum universam plebem, qui responderant ei verbum, dicens :
  23802 Jeremiah	Jer	24	44	21	Numquid non sacrificium quod sacrificastis in civitatibus Juda, et in plateis Jerusalem, vos et patres vestri, reges vestri, et principes vestri, et populus terrae, horum recordatus est Dominus, et ascendit super cor ejus ?
  23803 Jeremiah	Jer	24	44	22	Et non poterat Dominus ultra portare propter malitiam studiorum vestrorum, et propter abominationes quas fecistis : et facta est terra vestra in desolationem, et in stuporem, et in maledictum, eo quod non sit habitator, sicut est dies haec.
  23804 Jeremiah	Jer	24	44	23	Propterea quod sacrificaveritis idolis, et peccaveritis Domino, et non audieritis vocem Domini, et in lege, et in praeceptis, et in testimoniis ejus non ambulaveritis, idcirco evenerunt vobis mala haec, sicut est dies haec.
  23805 Jeremiah	Jer	24	44	24	Dixit autem Jeremias ad omnem populum, et ad universas mulieres : Audite verbum Domini, omnis Juda qui estis in terra Aegypti.
  23806 Jeremiah	Jer	24	44	25	Haec inquit Dominus exercituum, Deus Israël, dicens : Vos et uxores vestrae locuti estis ore vestro, et manibus vestris implestis, dicentes : Faciamus vota nostra quae vovimus, ut sacrificemus reginae caeli, et libemus ei libamina. Implestis vota vestra, et opere perpetrastis ea.
  23807 Jeremiah	Jer	24	44	26	Ideo audite verbum Domini, omnis Juda qui habitatis in terra Aegypti : Ecce ego juravi in nomine meo magno, ait Dominus, quia nequaquam ultra vocabitur nomen meum ex ore omnis viri Judaei, dicentis : Vivit Dominus Deus, in omni terra Aegypti.
  23808 Jeremiah	Jer	24	44	27	Ecce ego vigilabo super eos in malum, et non in bonum : et consumentur omnes viri Juda qui sunt in terra Aegypti gladio et fame, donec penitus consumantur.
  23809 Jeremiah	Jer	24	44	28	Et qui fugerint gladium, revertentur de terra Aegypti in terram Juda viri pauci : et scient omnes reliquiae Juda, ingredientium terram Aegypti ut habitent ibi, cujus sermo compleatur, meus an illorum.
  23810 Jeremiah	Jer	24	44	29	Et hoc vobis signum, ait Dominus, quod visitem ego super vos in loco isto, ut sciatis quia vere complebuntur sermones mei contra vos in malum :
  23811 Jeremiah	Jer	24	44	30	haec dicit Dominus : Ecce ego tradam Pharaonem Ephree regem Aegypti in manu inimicorum ejus, et in manu quaerentium animam illius, sicut tradidi Sedeciam regem Juda in manu Nabuchodonosor regis Babylonis inimici sui, et quaerentis animam ejus.
  23812 Jeremiah	Jer	24	45	1	Verbum quod locutus est Jeremias propheta ad Baruch filium Neriae, cum scripsisset verba haec in libro ex ore Jeremiae, anno quarto Joakim filii Josiae regis Juda, dicens :
  23813 Jeremiah	Jer	24	45	2	Haec dicit Dominus Deus Israël ad te, Baruch :
  23814 Jeremiah	Jer	24	45	3	Dixisti : Vae misero mihi ! quoniam addidit Dominus dolorem dolori meo : laboravi in gemitu meo, et requiem non inveni.
  23815 Jeremiah	Jer	24	45	4	Haec dicit Dominus : Sic dices ad eum : Ecce quos aedificavi, ego destruo, et quos plantavi, ego evello, et universam terram hanc :
  23816 Jeremiah	Jer	24	45	5	et tu quaeris tibi grandia ? noli quaerere, quia ecce ego adducam malum super omnem carnem, ait Dominus, et dabo tibi animam tuam in salutem in omnibus locis ad quaecumque perrexeris.
  23817 Jeremiah	Jer	24	46	1	Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra gentes.
  23818 Jeremiah	Jer	24	46	2	Ad Aegyptum, adversum exercitum Pharaonis Nechao regis Aegypti, qui erat juxta fluvium Euphraten in Charcamis, quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis, in quarto anno Joakim filii Josiae regis Juda.
  23819 Jeremiah	Jer	24	46	3	[Praeparate scutum et clypeum, et procedite ad bellum.
  23820 Jeremiah	Jer	24	46	4	Jungite equos, et ascendite, equites : state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis.
  23821 Jeremiah	Jer	24	46	5	Quid igitur ? vidi ipsos pavidos, et terga vertentes, fortes eorum caesos : fugerunt conciti, nec respexerunt : terror undique, ait Dominus.
  23822 Jeremiah	Jer	24	46	6	Non fugiat velox, nec salvari se putet fortis : ad aquilonem juxta flumen Euphraten victi sunt, et ruerunt.
  23823 Jeremiah	Jer	24	46	7	Quis est iste, qui quasi flumen ascendit, et veluti fluviorum intumescunt gurgites ejus ?
  23824 Jeremiah	Jer	24	46	8	Aegyptus fluminis instar ascendit, et velut flumina movebuntur fluctus ejus, et dicet : Ascendens operiam terram : perdam civitatem, et habitatores ejus.
  23825 Jeremiah	Jer	24	46	9	Ascendite equos, et exsultate in curribus, et procedant fortes, Aethiopia et Libyes tenentes scutum, et Lydii arripientes et jacientes sagittas.
  23826 Jeremiah	Jer	24	46	10	Dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis, ut sumat vindictam de inimicis suis : devorabit gladius, et saturabitur, et inebriabitur sanguine eorum : victima enim Domini Dei exercituum in terra aquilonis juxta flumen Euphraten.
  23827 Jeremiah	Jer	24	46	11	Ascende in Galaad, et tolle resinam, virgo filia Aegypti : frustra multiplicas medicamina : sanitas non erit tibi.
  23828 Jeremiah	Jer	24	46	12	Audierunt gentes ignominiam tuam, et ululatus tuus replevit terram : quia fortis impegit in fortem, et ambo pariter conciderunt.]
  23829 Jeremiah	Jer	24	46	13	Verbum quod locutus est Dominus ad Jeremiam prophetam, super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis, et percussurus terram Aegypti :
  23830 Jeremiah	Jer	24	46	14	[Annuntiate Aegypto, et auditum facite in Magdalo, et resonet in Memphis, et in Taphnis : dicite : Sta, et praepara te, quia devorabit gladius ea quae per circuitum tuum sunt.
  23831 Jeremiah	Jer	24	46	15	Quare computruit fortis tuus ? non stetit, quoniam Dominus subvertit eum.
  23832 Jeremiah	Jer	24	46	16	Multiplicavit ruentes, ceciditque vir ad proximum suum, et dicent : Surge, et revertamur ad populum nostrum, et ad terram nativitatis nostrae, a facie gladii columbae.
  23833 Jeremiah	Jer	24	46	17	Vocate nomen Pharaonis regis Aegypti : tumultum adduxit tempus.
  23834 Jeremiah	Jer	24	46	18	Vivo ego, inquit Rex (Dominus exercituum nomen ejus), quoniam sicut Thabor in montibus, et sicut Carmelus in mari, veniet.
  23835 Jeremiah	Jer	24	46	19	Vasa transmigrationis fac tibi, habitatrix filia Aegypti : quia Memphis in solitudinem erit, et deseretur, et inhabitabilis erit.
  23836 Jeremiah	Jer	24	46	20	Vitula elegans atque formosa Aegyptus, stimulator ab aquilone veniet ei.
  23837 Jeremiah	Jer	24	46	21	Mercenarii quoque ejus, qui versabantur in medio ejus quasi vituli saginati, versi sunt, et fugerunt simul, nec stare potuerunt : quia dies interfectionis eorum venit super eos, tempus visitationis eorum.
  23838 Jeremiah	Jer	24	46	22	Vox ejus quasi aeris sonabit : quoniam cum exercitu properabunt, et cum securibus venient ei quasi caedentes ligna.
  23839 Jeremiah	Jer	24	46	23	Succiderunt saltum ejus, ait Dominus, qui supputari non potest : multiplicati sunt super locustas, et non est eis numerus.
  23840 Jeremiah	Jer	24	46	24	Confusa est filia Aegypti, et tradita in manu populi aquilonis.
  23841 Jeremiah	Jer	24	46	25	Dixit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego visitabo super tumultum Alexandriae, et super Pharaonem, et super Aegyptum, et super deos ejus, et super reges ejus, et super Pharaonem, et super eos qui confidunt in eo :
  23842 Jeremiah	Jer	24	46	26	et dabo eos in manu quaerentium animam eorum, et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu servorum ejus : et post haec habitabitur sicut diebus pristinis, ait Dominus.
  23843 Jeremiah	Jer	24	46	27	Et tu ne timeas, serve meus Jacob, et ne paveas, Israël : quia ecce ego salvum te faciam de longinquo, et semen tuum de terra captivitatis tuae : et revertetur Jacob, et requiescet, et prosperabitur, et non erit qui exterreat eum.
  23844 Jeremiah	Jer	24	46	28	Et tu noli timere, serve meus Jacob, ait Dominus, quia tecum ego sum : quia ego consumam cunctas gentes ad quas ejeci te,  te vero non consumam : sed castigabo te in judicio, nec quasi innocenti parcam tibi.]
  23845 Jeremiah	Jer	24	47	1	Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra Palaestinos, antequam percuteret Pharao Gazam.
  23846 Jeremiah	Jer	24	47	2	[Haec dicit Dominus : Ecce aquae ascendunt ab aquilone, et erunt quasi torrens inundans, et operient terram et plenitudinem ejus, urbem et habitatores ejus. Clamabunt homines, et ululabunt omnes habitatores terrae,
  23847 Jeremiah	Jer	24	47	3	a strepitu pompae armorum, et bellatorum ejus, a commotione quadrigarum ejus, et multitudine rotarum illius. Non respexerunt patres filios manibus dissolutis,
  23848 Jeremiah	Jer	24	47	4	pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philisthiim, et dissipabitur Tyrus et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis : depopulatus est enim Dominus Palaestinos, reliquias insulae Cappadociae.
  23849 Jeremiah	Jer	24	47	5	Venit calvitium super Gazam ; conticuit Ascalon, et reliquiae vallis earum : usquequo concideris ?
  23850 Jeremiah	Jer	24	47	6	O mucro Domini, usquequo non quiesces ? ingredere in vaginam tuam, refrigerare, et sile.
  23851 Jeremiah	Jer	24	47	7	Quomodo quiescet, cum Dominus praeceperit ei adversus Ascalonem, et adversus maritimas ejus regiones, ibique condixerit illi ?]
  23852 Jeremiah	Jer	24	48	1	Ad Moab. [Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Vae super Nabo, quoniam vastata est, et confusa ! capta est Cariathaim, confusa est fortis, et tremuit.
  23853 Jeremiah	Jer	24	48	2	Non est ultra exsultatio in Moab contra Hesebon : cogitaverunt malum : Venite, et disperdamus eam de gente. Ergo silens conticesces, sequeturque te gladius.
  23854 Jeremiah	Jer	24	48	3	Vox clamoris de Oronaim, vastitas et contritio magna.
  23855 Jeremiah	Jer	24	48	4	Contrita est Moab : annuntiate clamorem parvulis ejus.
  23856 Jeremiah	Jer	24	48	5	Per ascensum enim Luith plorans ascendet in fletu, quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt.
  23857 Jeremiah	Jer	24	48	6	Fugite, salvate animas vestras, et eritis quasi myricae in deserto :
  23858 Jeremiah	Jer	24	48	7	pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis, tu quoque capieris : et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes ejus et principes ejus simul.
  23859 Jeremiah	Jer	24	48	8	Et veniet praedo ad omnem urbem, et urbs nulla salvabitur : et peribunt valles, et dissipabuntur campestria, quoniam dixit Dominus :
  23860 Jeremiah	Jer	24	48	9	Date florem Moab, quia florens egredietur : et civitates ejus desertae erunt, et inhabitabiles.
  23861 Jeremiah	Jer	24	48	10	Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter, et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine.
  23862 Jeremiah	Jer	24	48	11	Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in faecibus suis : nec transfusus est de vase in vas, et in transmigrationem non abiit : idcirco permansit gustus ejus in eo, et odor ejus non est immutatus.
  23863 Jeremiah	Jer	24	48	12	Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum : et sternent eum, et vasa ejus exhaurient, et lagunculas eorum collident.
  23864 Jeremiah	Jer	24	48	13	Et confundetur Moab a Chamos sicut confusa est domus Israël a Bethel, in qua habebat fiduciam.
  23865 Jeremiah	Jer	24	48	14	Quomodo dicitis : Fortes sumus, et viri robusti ad praeliandum ?
  23866 Jeremiah	Jer	24	48	15	Vastata est Moab, et civitates illius succiderunt, et electi juvenes ejus descenderunt in occisionem, ait Rex : Dominus exercituum nomen ejus.
  23867 Jeremiah	Jer	24	48	16	Prope est interitus Moab ut veniat, et malum ejus velociter accurret nimis.
  23868 Jeremiah	Jer	24	48	17	Consolamini eum, omnes qui estis in circuitu ejus : et universi qui scitis nomen ejus, dicite : Quomodo confracta est virga fortis, baculus gloriosus ?
  23869 Jeremiah	Jer	24	48	18	Descende de gloria, et sede in siti, habitatio filiae Dibon, quoniam vastator Moab ascendit ad te : dissipavit munitiones tuas.
  23870 Jeremiah	Jer	24	48	19	In via sta, et prospice, habitatio Aroër : interroga fugientem, et ei qui evasit dic : Quid accidit ?
  23871 Jeremiah	Jer	24	48	20	Confusus est Moab, quoniam victus est. Ululate, et clamate : annuntiate in Arnon, quoniam vastata est Moab,
  23872 Jeremiah	Jer	24	48	21	et judicium venit ad terram campestrem, super Helon, et super Jasa, et super Mephaath,
  23873 Jeremiah	Jer	24	48	22	et super Dibon, et super Nabo, et super domum Deblathaim,
  23874 Jeremiah	Jer	24	48	23	et super Cariathaim, et super Bethgamul, et super Bethmaon,
  23875 Jeremiah	Jer	24	48	24	et super Carioth, et super Bosra, et super omnes civitates terrae Moab, quae longe et quae prope sunt.
  23876 Jeremiah	Jer	24	48	25	Abscissum est cornu Moab, et brachium ejus contritum est, ait Dominus.
  23877 Jeremiah	Jer	24	48	26	Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est : et allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse.
  23878 Jeremiah	Jer	24	48	27	Fuit enim in derisum tibi Israël : quasi inter fures reperisses eum : propter verba ergo tua quae adversum illum locutus es, captivus duceris.
  23879 Jeremiah	Jer	24	48	28	Relinquite civitates, et habitate in petra, habitatores Moab : et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis.
  23880 Jeremiah	Jer	24	48	29	Audivimus superbiam Moab : superbus est valde : sublimitatem ejus, et arrogantiam, et superbiam, et altitudinem cordis ejus.
  23881 Jeremiah	Jer	24	48	30	Ego scio, ait Dominus, jactantiam ejus, et quod non sit juxta eam virtus ejus, nec juxta quod poterat conata sit facere.
  23882 Jeremiah	Jer	24	48	31	Ideo super Moab ejulabo, et ad Moab universam clamabo, ad viros muri fictilis lamentantes :
  23883 Jeremiah	Jer	24	48	32	de planctu Jazer plorabo tibi, vinea Sabama. Propagines tuae transierunt mare ; usque ad mare Jazer pervenerunt : super messem tuam et vindemiam tuam praedo irruit.
  23884 Jeremiah	Jer	24	48	33	Ablata est laetitia et exsultatio de Carmelo et de terra Moab, et vinum de torcularibus sustuli : nequaquam calcator uvae solitum celeuma cantabit.
  23885 Jeremiah	Jer	24	48	34	De clamore Hesebon usque Eleale et Jasa, dederunt vocem suam ; a Segor usque ad Oronaim, vitula conternante : aquae quoque Nemrim pessimae erunt.
  23886 Jeremiah	Jer	24	48	35	Et auferam de Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis, et sacrificantem diis ejus.
  23887 Jeremiah	Jer	24	48	36	Propterea cor meum ad Moab quasi tibiae resonabit, et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum : quia plus fecit quam potuit, idcirco perierunt.
  23888 Jeremiah	Jer	24	48	37	Omne enim caput calvitium, et omnis barba rasa erit : in cunctis manibus colligatio, et super omne dorsum cilicium :
  23889 Jeremiah	Jer	24	48	38	super omnia tecta Moab, et in plateis ejus, omnis planctus : quoniam contrivi Moab sicut vas inutile, ait Dominus.
  23890 Jeremiah	Jer	24	48	39	Quomodo victa est, et ululaverunt ? quomodo dejecit cervicem Moab, et confusus est ? eritque Moab in derisum, et in exemplum omnibus in circuitu suo.
  23891 Jeremiah	Jer	24	48	40	Haec dicit Dominus : Ecce quasi aquila volabit, et extendet alas suas ad Moab.
  23892 Jeremiah	Jer	24	48	41	Capta est Carioth, et munitiones comprehensae sunt : et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis,
  23893 Jeremiah	Jer	24	48	42	et cessabit Moab esse populus, quoniam contra Dominum gloriatus est.
  23894 Jeremiah	Jer	24	48	43	Pavor, et fovea, et laqueus super te, o habitator Moab, dicit Dominus.
  23895 Jeremiah	Jer	24	48	44	Qui fugerit a facie pavoris cadet in foveam, et qui conscenderit de fovea capietur laqueo : adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus.
  23896 Jeremiah	Jer	24	48	45	In umbra Hesebon steterunt de laqueo fugientes, quia ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Seon : et devorabit partem Moab, et verticem filiorum tumultus.
  23897 Jeremiah	Jer	24	48	46	Vae tibi, Moab : periisti, popule Chamos, quia comprehensi sunt filii tui et filiae tuae in captivitatem.
  23898 Jeremiah	Jer	24	48	47	Et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus, ait Dominus.] Hucusque judicia Moab.
  23899 Jeremiah	Jer	24	49	1	Ad filios Ammon. [Haec dicit Dominus : Numquid non filii sunt Israël, aut haeres non est ei ? cur igitur haereditate possedit Melchom Gad, et populus ejus in urbibus ejus habitavit ?
  23900 Jeremiah	Jer	24	49	2	Ideo ecce dies veniunt, dicit Dominus, et auditum faciam super Rabbath filiorum Ammon fremitum praelii, et erit in tumultum dissipata, filiaeque ejus igni succendentur, et possidebit Israël possessores suos, ait Dominus.
  23901 Jeremiah	Jer	24	49	3	Ulula, Hesebon, quoniam vastata est Hai ; clamate, filiae Rabbath : accingite vos ciliciis, plangite et circuite per sepes, quoniam Melchom in transmigrationem ducetur, sacerdotes ejus et principes ejus simul.
  23902 Jeremiah	Jer	24	49	4	Quid gloriaris in vallibus ? defluxit vallis tua, filia delicata, quae confidebas in thesauris tuis, et dicebas : Quis veniet ad me ?
  23903 Jeremiah	Jer	24	49	5	Ecce ego inducam super te terrorem, ait Dominus Deus exercituum, ab omnibus qui sunt in circuitu tuo : et dispergemini singuli a conspectu vestro, nec erit qui congreget fugientes.
  23904 Jeremiah	Jer	24	49	6	Et post haec reverti faciam captivos filiorum Ammon, ait Dominus.]
  23905 Jeremiah	Jer	24	49	7	Ad Idumaeam. [Haec dicit Dominus exercituum : Numquid non ultra est sapientia in Theman ? periit consilium a filiis ; inutilis facta est sapientia eorum.
  23906 Jeremiah	Jer	24	49	8	Fugite, et terga vertite ; descendite in voraginem, habitatores Dedan : quoniam perditionem Esau adduxi super eum, tempus visitationis ejus.
  23907 Jeremiah	Jer	24	49	9	Si vindemiatores venissent super te, non reliquissent racemum : si fures in nocte rapuissent quod sufficeret sibi.
  23908 Jeremiah	Jer	24	49	10	Ego vero discooperui Esau : revelavi abscondita ejus, et celari non poterit : vastatum est semen ejus, et fratres ejus, et vicini ejus, et non erit.
  23909 Jeremiah	Jer	24	49	11	Relinque pupillos tuos : ego faciam eos vivere : et viduae tuae in me sperabunt.
  23910 Jeremiah	Jer	24	49	12	Quia haec dicit Dominus : Ecce quibus non erat judicium ut biberent calicem, bibentes bibent : et tu, quasi innocens relinqueris ? non eris innocens, sed bibens bibes.
  23911 Jeremiah	Jer	24	49	13	Quia per memetipsum juravi, dicit Dominus, quod in solitudinem, et in opprobrium, et in desertum, et in maledictionem erit Bosra, et omnes civitates ejus erunt in solitudines sempiternas.
  23912 Jeremiah	Jer	24	49	14	Auditum audivi a Domino, et legatus ad gentes missus est : Congregamini, et venite contra eam, et consurgamus in praelium.
  23913 Jeremiah	Jer	24	49	15	Ecce enim parvulum dedi te in gentibus, contemptibilem inter homines.
  23914 Jeremiah	Jer	24	49	16	Arrogantia tua decepit te, et superbia cordis tui, qui habitas in cavernis petrae, et apprehendere niteris altitudinem collis : cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus.
  23915 Jeremiah	Jer	24	49	17	Et erit Idumaea deserta : omnis qui transibit per eam stupebit, et sibilabit super omnes plagas ejus.
  23916 Jeremiah	Jer	24	49	18	Sicut subversa est Sodoma et Gomorrha, et vicinae ejus, ait Dominus : non habitabit ibi vir, et non incolet eam filius hominis.
  23917 Jeremiah	Jer	24	49	19	Ecce quasi leo ascendet de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam, quia subito currere faciam eum ad illam. Et quis erit electus, quem praeponam ei ? quis enim similis mei ? et quis sustinebit me ? et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo ?
  23918 Jeremiah	Jer	24	49	20	Propterea audite consilium Domini quod iniit de Edom, et cogitationes ejus quas cogitavit de habitatoribus Theman : si non dejecerint eos parvuli gregis, nisi dissipaverint cum eis habitaculum eorum.
  23919 Jeremiah	Jer	24	49	21	A voce ruinae eorum commota est terra ; clamor in mari Rubro auditus est vocis ejus.
  23920 Jeremiah	Jer	24	49	22	Ecce quasi aquila ascendet, et avolabit, et expandet alas suas super Bosran : et erit cor fortium Idumaeae in die illa quasi cor mulieris parturientis.]
  23921 Jeremiah	Jer	24	49	23	Ad Damascum. [Confusa est Emath et Arphad, quia auditum pessimum audierunt : turbati sunt in mari ; prae sollicitudine quiescere non potuit.
  23922 Jeremiah	Jer	24	49	24	Dissoluta est Damascus, versa est in fugam : tremor apprehendit eam, angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem.
  23923 Jeremiah	Jer	24	49	25	Quomodo dereliquerunt civitatem laudabilem, urbem laetitiae ?
  23924 Jeremiah	Jer	24	49	26	Ideo cadent juvenes ejus in plateis ejus, et omnes viri praelii conticescent in die illa, ait Dominus exercituum.
  23925 Jeremiah	Jer	24	49	27	Et succendam ignem in muro Damasci, et devorabit moenia Benadad.]
  23926 Jeremiah	Jer	24	49	28	Ad Cedar, et ad regna Asor, quae percussit Nabuchodonosor rex Babylonis. [Haec dicit Dominus : Surgite, et ascendite ad Cedar, et vastate filios orientis.
  23927 Jeremiah	Jer	24	49	29	Tabernacula eorum, et greges eorum capient : pelles eorum, et omnia vasa eorum, et camelos eorum tollent sibi, et vocabunt super eos formidinem in circuitu.
  23928 Jeremiah	Jer	24	49	30	Fugite, abite vehementer, in voraginibus sedete, qui habitatis Asor, ait Dominus : iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium, et cogitavit adversum vos cogitationes.
  23929 Jeremiah	Jer	24	49	31	Consurgite, et ascendite ad gentem quietam, et habitantem confidenter, ait Dominus : non ostia, nec vectes eis : soli habitant.
  23930 Jeremiah	Jer	24	49	32	Et erunt cameli eorum in direptionem, et multitudo jumentorum in praedam : et dispergam eos in omnem ventum, qui sunt attonsi in comam, et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos, ait Dominus.
  23931 Jeremiah	Jer	24	49	33	Et erit Asor in habitaculum draconum, deserta usque in aeternum : non manebit ibi vir, nec incolet eam filius hominis.]
  23932 Jeremiah	Jer	24	49	34	Quod facum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam adversus Aelam, in principio regni Sedeciae regis Juda, dicens :
  23933 Jeremiah	Jer	24	49	35	[Haec dicit Dominus exercituum : Ecce ego confringam arcum Aelam, et summam fortitudinem eorum :
  23934 Jeremiah	Jer	24	49	36	et inducam super Aelam quatuor ventos a quatuor plagis caeli, et ventilabo eos in omnes ventos istos, et non erit gens ad quam non perveniant profugi Aelam.
  23935 Jeremiah	Jer	24	49	37	Et pavere faciam Aelam coram inimicis suis, et in conspectu quaerentium animam eorum : et adducam super eos malum, iram furoris mei, dicit Dominus, et mittam post eos gladium donec consumam eos.
  23936 Jeremiah	Jer	24	49	38	Et ponam solium meum in Aelam, et perdam inde reges et principes, ait Dominus.
  23937 Jeremiah	Jer	24	49	39	In novissimis autem diebus reverti faciam captivos Aelam, dicit Dominus.]
  23938 Jeremiah	Jer	24	50	1	Verbum quod locutus est Dominus de Babylone et de terra Chaldaeorum, in manu Jeremiae prophetae.
  23939 Jeremiah	Jer	24	50	2	[Annuntiate in gentibus, et auditum facite : levate signum, praedicate, et nolite celare : dicite : Capta est Babylon, confusus est Bel, victus est Merodach, confusa sunt sculptilia ejus, superata sunt idola eorum.
  23940 Jeremiah	Jer	24	50	3	Quoniam ascendit contra eam gens ab aquilone, quae ponet terram ejus in solitudinem, et non erit qui habitet in ea ab homine usque ad pecus : et moti sunt, et abierunt.
  23941 Jeremiah	Jer	24	50	4	In diebus illis, et in tempore illo, ait Dominus, venient filii Israël ipsi et filii Juda simul : ambulantes et flentes properabunt, et Dominum Deum suum quaerent :
  23942 Jeremiah	Jer	24	50	5	in Sion interrogabunt viam, huc facies eorum : venient, et apponentur ad Dominum foedere sempiterno, quod nulla oblivione delebitur.
  23943 Jeremiah	Jer	24	50	6	Grex perditus factus est populus meus : pastores eorum seduxerunt eos, feceruntque vagari in montibus : de monte in collem transierunt ; obliti sunt cubilis sui.
  23944 Jeremiah	Jer	24	50	7	Omnes qui invenerunt comederunt eos, et hostes eorum dixerunt : Non peccavimus : pro eo quod peccaverunt Domino decori justitiae, et exspectationi patrum eorum Domino.
  23945 Jeremiah	Jer	24	50	8	Recedite de medio Babylonis, et de terra Chaldaeorum egredimini, et estote quasi haedi ante gregem.
  23946 Jeremiah	Jer	24	50	9	Quoniam ecce ego suscito, et adducam in Babylonem congregationem gentium magnarum de terra aquilonis, et praeparabuntur adversus eam, et inde capietur : sagitta ejus quasi viri fortis interfectoris : non revertetur vacua.
  23947 Jeremiah	Jer	24	50	10	Et erit Chaldaea in praedam : omnes vastantes eam replebuntur, ait Dominus.
  23948 Jeremiah	Jer	24	50	11	Quoniam exsultatis, et magna loquimini, diripientes haereditatem meam : quoniam effusi estis sicut vituli super herbam, et mugistis sicut tauri :
  23949 Jeremiah	Jer	24	50	12	confusa est mater vestra nimis, et adaequata pulveri, quae genuit vos : ecce novissima erit in gentibus, deserta, invia, et arens.
  23950 Jeremiah	Jer	24	50	13	Ab ira Domini non habitabitur, sed redigetur tota in solitudinem : omnis qui transibit per Babylonem stupebit, et sibilabit super universis plagis ejus.
  23951 Jeremiah	Jer	24	50	14	Praeparamini contra Babylonem per circuitum, omnes qui tenditis arcum : debellate eam, non parcatis jaculis, quia Domino peccavit.
  23952 Jeremiah	Jer	24	50	15	Clamate adversus eam, ubique dedit manum : ceciderunt fundamenta ejus, destructi sunt muri ejus, quoniam ultio Domini est : ultionem accipite de ea : sicut fecit, facite ei.
  23953 Jeremiah	Jer	24	50	16	Disperdite satorem de Babylone, et tenentem falcem in tempore messis : a facie gladii columbae unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient.
  23954 Jeremiah	Jer	24	50	17	Grex dispersus Israël : leones ejecerunt eum. Primus comedit eum rex Assur : iste novissimus exossavit eum Nabuchodonosor rex Babylonis.
  23955 Jeremiah	Jer	24	50	18	Propterea haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego visitabo regem Babylonis et terram ejus, sicut visitavi regem Assur :
  23956 Jeremiah	Jer	24	50	19	et reducam Israël ad habitaculum suum : et pascetur Carmelum et Basan, et in monte Ephraim et Galaad saturabitur anima ejus.
  23957 Jeremiah	Jer	24	50	20	In diebus illis, et in tempore illo, ait Dominus, quaeretur iniquitas Israël, et non erit, et peccatum Juda, et non invenietur : quoniam propitius ero eis quos reliquero.
  23958 Jeremiah	Jer	24	50	21	Super terram dominantium ascende, et super habitatores ejus visita : dissipa, et interfice quae post eos sunt, ait Dominus, et fac juxta omnia quae praecepi tibi.
  23959 Jeremiah	Jer	24	50	22	Vox belli in terra, et contritio magna.
  23960 Jeremiah	Jer	24	50	23	Quomodo confractus est et contritus malleus universae terrae ? quomodo versa est in desertum Babylon in gentibus ?
  23961 Jeremiah	Jer	24	50	24	Illaqueavi te, et capta es, Babylon, et nesciebas : inventa es et apprehensa, quoniam Dominum provocasti.
  23962 Jeremiah	Jer	24	50	25	Aperuit Dominus thesaurum suum, et protulit vasa irae suae, quoniam opus est Domino Deo exercituum, in terra Chaldaeorum.
  23963 Jeremiah	Jer	24	50	26	Venite ad eam ab extremis finibus ; aperite ut exeant qui conculcent eam : tollite de via lapides, et redigite in acervos : et interficite eam, nec sit quidquam reliquum.
  23964 Jeremiah	Jer	24	50	27	Dissipate universos fortes ejus : descendant in occisionem : vae eis, quia venit dies eorum, tempus visitationis eorum !
  23965 Jeremiah	Jer	24	50	28	Vox fugientium, et eorum qui evaserunt de terra Babylonis, ut annuntient in Sion ultionem Domini Dei nostri, ultionem templi ejus.
  23966 Jeremiah	Jer	24	50	29	Annuntiate in Babylonem plurimis, omnibus qui tendunt arcum : consistite adversus eam per gyrum, et nullus evadat : reddite ei secundum opus suum : juxta omnia quae fecit, facite illi, quia contra Dominum erecta est, adversum Sanctum Israël.
  23967 Jeremiah	Jer	24	50	30	Idcirco cadent juvenes ejus in plateis ejus, et omnes viri bellatores ejus conticescent in die illa, ait Dominus.
  23968 Jeremiah	Jer	24	50	31	Ecce ego ad te, superbe ! dicit Dominus Deus exercituum : quia venit dies tuus, tempus visitationis tuae.
  23969 Jeremiah	Jer	24	50	32	Et cadet superbus, et corruet, et non erit qui suscitet eum : et succendam ignem in urbibus ejus, et devorabit omnia in circuitu ejus.
  23970 Jeremiah	Jer	24	50	33	Haec dicit Dominus exercituum : Calumniam sustinent filii Israël, et filii Juda simul : omnes qui ceperunt eos, tenent : nolunt dimittere eos.
  23971 Jeremiah	Jer	24	50	34	Redemptor eorum fortis, Dominus exercituum nomen ejus : judicio defendet causam eorum, ut exterreat terram, et commoveat habitatores Babylonis.
  23972 Jeremiah	Jer	24	50	35	Gladius ad Chaldaeos, ait Dominus, et ad habitatores Babylonis, et ad principes, et ad sapientes ejus.
  23973 Jeremiah	Jer	24	50	36	Gladius ad divinos ejus, qui stulti erunt : gladius ad fortes illius, qui timebunt.
  23974 Jeremiah	Jer	24	50	37	Gladius ad equos ejus, et ad currus ejus, et ad omne vulgus quod est in medio ejus : et erunt quasi mulieres : gladius ad thesauros ejus, qui diripientur.
  23975 Jeremiah	Jer	24	50	38	Siccitas super aquas ejus erit, et arescent, quia terra sculptilium est, et in portentis gloriantur.
  23976 Jeremiah	Jer	24	50	39	Propterea habitabunt dracones cum faunis ficariis, et habitabunt in ea struthiones : et non inhabitabitur ultra usque in sempiternum, nec exstruetur usque ad generationem et generationem.
  23977 Jeremiah	Jer	24	50	40	Sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham, et vicinas ejus, ait Dominus, non habitabit ibi vir, et non incolet eam filius hominis.
  23978 Jeremiah	Jer	24	50	41	Ecce populus venit ab aquilone, et gens magna, et reges multi consurgent a finibus terrae.
  23979 Jeremiah	Jer	24	50	42	Arcum et scutum apprehendent : crudeles sunt, et immisericordes : vox eorum quasi mare sonabit, et super equos ascendent, sicut vir paratus ad praelium contra te, filia Babylon.
  23980 Jeremiah	Jer	24	50	43	Audivit rex Babylonis famam eorum, et dissolutae sunt manus ejus : angustia apprehendit eum, dolor quasi parturientem.
  23981 Jeremiah	Jer	24	50	44	Ecce quasi leo ascendet, de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam, quia subito currere faciam eum ad illam. Et quis erit electus, quem praeponam ei ? quis est enim similis mei ? et quis sustinebit me ? et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo ?
  23982 Jeremiah	Jer	24	50	45	Propterea audite consilium Domini quod mente concepit adversum Babylonem, et cogitationes ejus quas cogitavit super terram Chaldaeorum : nisi detraxerint eos parvuli gregum, nisi dissipatum fuerit cum ipsis habitaculum eorum.
  23983 Jeremiah	Jer	24	50	46	A voce captivitatis Babylonis commota est terra, et clamor inter gentes auditus est.]
  23984 Jeremiah	Jer	24	51	1	[Haec dicit Dominus : Ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores ejus, qui cor suum levaverunt contra me, quasi ventum pestilentem :
  23985 Jeremiah	Jer	24	51	2	et mittam in Babylonem ventilatores, et ventilabunt eam et demolientur terram ejus, quoniam venerunt super eam undique in die afflictionis ejus.
  23986 Jeremiah	Jer	24	51	3	Non tendat qui tendit arcum suum, et non ascendat loricatus : nolite parcere juvenibus ejus ; interficite omnem militiam ejus.
  23987 Jeremiah	Jer	24	51	4	Et cadent interfecti in terra Chaldaeorum, et vulnerati in regionibus ejus.
  23988 Jeremiah	Jer	24	51	5	Quoniam non fuit viduatus Israël et Juda a Deo suo, Domino exercituum, terra autem eorum repleta est delicto a Sancto Israël.
  23989 Jeremiah	Jer	24	51	6	Fugite de medio Babylonis, et salvet unusquisque animam suam : nolite tacere super iniquitatem ejus, quoniam tempus ultionis est a Domino : vicissitudinem ipse retribuet ei.
  23990 Jeremiah	Jer	24	51	7	Calix aureus Babylon in manu Domini, inebrians omnem terram : de vino ejus biberunt gentes, et ideo commotae sunt.
  23991 Jeremiah	Jer	24	51	8	Subito cecidit Babylon, et contrita est. Ululate super eam : tollite resinam ad dolorem ejus, si forte sanetur.
  23992 Jeremiah	Jer	24	51	9	Curavimus Babylonem, et non est sanata : derelinquamus eam, et eamus unusquisque in terram suam : quoniam pervenit usque ad caelos judicium ejus, et elevatum est usque ad nubes.
  23993 Jeremiah	Jer	24	51	10	Protulit Dominus justitias nostras : venite, et narremus in Sion opus Domini Dei nostri.
  23994 Jeremiah	Jer	24	51	11	Acuite sagittas, implete pharetras : suscitavit Dominus spiritum regum Medorum : et contra Babylonem mens ejus est ut perdat eam, quoniam ultio Domini est, ultio templi sui.
  23995 Jeremiah	Jer	24	51	12	Super muros Babylonis levate signum, augete custodiam, levate custodes, praeparate insidias : quia cogitavit Dominus, et fecit quaecumque locutus est contra habitatores Babylonis.
  23996 Jeremiah	Jer	24	51	13	Quae habitas super aquas multas, locuples in thesauris : venit finis tuus, pedalis praecisionis tuae.
  23997 Jeremiah	Jer	24	51	14	Juravit Dominus exercituum per animam suam : Quoniam replebo te hominibus quasi brucho, et super te celeuma cantabitur.
  23998 Jeremiah	Jer	24	51	15	Qui fecit terram in fortitudine sua, praeparavit orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit caelos.
  23999 Jeremiah	Jer	24	51	16	Dante eo vocem, multiplicantur aquae in caelo : qui levat nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam fecit, et produxit ventum de thesauris suis.
  24000 Jeremiah	Jer	24	51	17	Stultus factus est omnis homo a scientia ; confusus est omnis conflator in sculptili : quia mendax est conflatio eorum, nec est spiritus in eis.
  24001 Jeremiah	Jer	24	51	18	Vana sunt opera, et risu digna : in tempore visitationis suae peribunt.
  24002 Jeremiah	Jer	24	51	19	Non sicut haec, pars Jacob, quia qui fecit omnia ipse est : et Israël sceptrum haereditatis ejus : Dominus exercituum nomen ejus.
  24003 Jeremiah	Jer	24	51	20	Collidis tu mihi vasa belli : et ego collidam in te gentes, et disperdam in te regna :
  24004 Jeremiah	Jer	24	51	21	et collidam in te equum et equitem ejus : et collidam in te currum et ascensorem ejus :
  24005 Jeremiah	Jer	24	51	22	et collidam in te virum et mulierem : et collidam in te senem et puerum : et collidam in te juvenem et virginem :
  24006 Jeremiah	Jer	24	51	23	et collidam in te pastorem et gregem ejus : et collidam in te agricolam et jugales ejus : et collidam in te duces et magistratus :
  24007 Jeremiah	Jer	24	51	24	et reddam Babyloni, et cunctis habitatoribus Chaldaeae, omne malum suum quod fecerunt in Sion, in oculis vestris, ait Dominus.
  24008 Jeremiah	Jer	24	51	25	Ecce ego ad te, mons pestifer, ait Dominus, qui corrumpis universam terram : et extendam manum meam super te, et evolvam te de petris, et dabo te in montem combustionis :
  24009 Jeremiah	Jer	24	51	26	et non tollent de te lapidem in angulum, et lapidem in fundamenta : sed perditus in aeternum eris, ait Dominus.
  24010 Jeremiah	Jer	24	51	27	Levate signum in terra, clangite buccina in gentibus, sanctificate super eam gentes, annuntiate contra illam regibus Ararat, Menni, et Ascenez : numerate contra eam Taphsar, adducite equum quasi bruchum aculeatum.
  24011 Jeremiah	Jer	24	51	28	Sanctificate contra eam gentes, reges Mediae, duces ejus, et universos magistratus ejus, cunctamque terram potestatis ejus.
  24012 Jeremiah	Jer	24	51	29	Et commovebitur terra et conturbabitur, quia evigilabit contra Babylonem cogitatio Domini, ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem.
  24013 Jeremiah	Jer	24	51	30	Cessaverunt fortes Babylonis a praelio ; habitaverunt in praesidiis : devoratum est robur eorum, et facti sunt quasi mulieres : incensa sunt tabernacula ejus, contriti sunt vectes ejus.
  24014 Jeremiah	Jer	24	51	31	Currens obviam currenti veniet, et nuntius obvius nuntianti, ut annuntiet regi Babylonis quia capta est civitas ejus a summo usque ad summum.
  24015 Jeremiah	Jer	24	51	32	Et vada praeoccupata sunt, et paludes incensae sunt igni, et viri bellatores conturbati sunt.
  24016 Jeremiah	Jer	24	51	33	Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Filia Babylonis quasi area, tempus triturae ejus : adhuc modicum, et veniet tempus messionis ejus.
  24017 Jeremiah	Jer	24	51	34	Comedit me, devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis : reddidit me quasi vas inane, absorbuit me quasi draco, replevit ventrem suum teneritudine mea, et ejecit me.
  24018 Jeremiah	Jer	24	51	35	Iniquitas adversum me et caro mea super Babylonem, dicit habitatio Sion : et sanguis meus super habitatores Chaldaeae, dicit Jerusalem.
  24019 Jeremiah	Jer	24	51	36	Propterea haec dicit Dominus : Ecce ego judicabo causam tuam, et ulciscar ultionem tuam : et desertum faciam mare ejus, et siccabo venam ejus.
  24020 Jeremiah	Jer	24	51	37	Et erit Babylon in tumulos, habitatio draconum, stupor et sibilus, eo quod non sit habitator.
  24021 Jeremiah	Jer	24	51	38	Simul ut leones rugient ; excutient comas veluti catuli leonum.
  24022 Jeremiah	Jer	24	51	39	In calore eorum ponam potus eorum, et inebriabo eos ut sopiantur, et dormiant somnum sempiternum, et non consurgant, dicit Dominus.
  24023 Jeremiah	Jer	24	51	40	Deducam eos quasi agnos ad victimam, et quasi arietes cum haedis.
  24024 Jeremiah	Jer	24	51	41	Quomodo capta est Sesach, et comprehensa est inclyta universae terrae ! quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes !
  24025 Jeremiah	Jer	24	51	42	Ascendit super Babylonem mare : multitudine fluctuum ejus operta est.
  24026 Jeremiah	Jer	24	51	43	Factae sunt civitates ejus in stuporem, terra inhabitabilis et deserta, terra in qua nullus habitet, nec transeat per eam filius hominis.
  24027 Jeremiah	Jer	24	51	44	Et visitabo super Bel in Babylone, et ejiciam quod absorbuerat de ore ejus : et non confluent ad eum ultra gentes, siquidem et murus Babylonis corruet.
  24028 Jeremiah	Jer	24	51	45	Egredimini de medio ejus, populus meus, ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini,
  24029 Jeremiah	Jer	24	51	46	et ne forte mollescat cor vestrum, et timeatis auditum qui audietur in terra : et veniet in anno auditio, et post hunc annum auditio, et iniquitas in terra, et dominator super dominatorem.
  24030 Jeremiah	Jer	24	51	47	Propterea ecce dies veniunt, et visitabo super sculptilia Babylonis, et omnis terra ejus confundetur, et universi interfecti ejus cadent in medio ejus.
  24031 Jeremiah	Jer	24	51	48	Et laudabunt super Babylonem caeli et terra, et omnia quae in eis sunt : quia ab aquilone venient ei praedones, ait Dominus.
  24032 Jeremiah	Jer	24	51	49	Et quomodo fecit Babylon, ut caderent occisi in Israël, sic de Babylone cadent occisi in universa terra.
  24033 Jeremiah	Jer	24	51	50	Qui fugistis gladium, venite, nolite stare : recordamini procul Domini, et Jerusalem ascendat super cor vestrum.
  24034 Jeremiah	Jer	24	51	51	Confusi sumus, quoniam audivimus opprobrium : operuit ignominia facies nostras, quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini.
  24035 Jeremiah	Jer	24	51	52	Propterea ecce dies veniunt, ait Dominus, et visitabo super sculptilia ejus, et in omni terra ejus mugiet vulneratus.
  24036 Jeremiah	Jer	24	51	53	Si ascenderit Babylon in caelum, et firmaverit in excelso robur suum, a me venient vastatores ejus, ait Dominus.
  24037 Jeremiah	Jer	24	51	54	Vox clamoris de Babylone, et contritio magna de terra Chaldaeorum :
  24038 Jeremiah	Jer	24	51	55	quoniam vastavit Dominus Babylonem, et perdidit ex ea vocem magnam : et sonabunt fluctus eorum quasi aquae multae ; dedit sonitum vox eorum :
  24039 Jeremiah	Jer	24	51	56	quia venit super eam, id est super Babylonem, praedo, et apprehensi sunt fortes ejus, et emarcuit arcus eorum, quia fortis ultor Dominus reddens retribuet.
  24040 Jeremiah	Jer	24	51	57	Et inebriabo principes ejus, et sapientes ejus, et duces ejus, et magistratus ejus, et fortes ejus : et dormient somnum sempiternum, et non expergiscentur, ait Rex (Dominus exercituum nomen ejus).
  24041 Jeremiah	Jer	24	51	58	Haec dicit Dominus exercituum : Murus Babylonis ille latissimus suffossione suffodietur, et portae ejus excelsae igni comburentur, et labores populorum ad nihilum, et gentium in ignem erunt, et disperibunt.]
  24042 Jeremiah	Jer	24	51	59	Verbum quod praecepit Jeremias propheta Saraiae filio Neriae filii Maasiae, cum pergeret cum Sedecia rege in Babylonem, in anno quarto regni ejus : Saraias autem erat princeps prophetiae.
  24043 Jeremiah	Jer	24	51	60	Et scripsit Jeremias omne malum quod venturum erat super Babylonem, in libro uno : omnia verba haec quae scripta sunt contra Babylonem.
  24044 Jeremiah	Jer	24	51	61	Et dixit Jeremias ad Saraiam : Cum veneris in Babylonem, et videris, et legeris omnia verba haec,
  24045 Jeremiah	Jer	24	51	62	dices : Domine, tu locutus es contra locum istum, ut disperderes eum, ne sit qui in eo habitet, ab homine usque ad pecus, et ut sit perpetua solitudo.
  24046 Jeremiah	Jer	24	51	63	Cumque compleveris legere librum istum, ligabis ad eum lapidem, et projicies illum in medium Euphraten,
  24047 Jeremiah	Jer	24	51	64	et dices : Sic submergetur Babylon, et non consurget a facie afflictionis quam ego adduco super eam, et dissolvetur. Hucusque verba Jeremiae.
  24048 Jeremiah	Jer	24	52	1	Filius viginti et unius anni erat Sedecias cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem. Et nomen matris ejus Amital filia Jeremiae de Lobna.
  24049 Jeremiah	Jer	24	52	2	Et fecit malum in oculis Domini, juxta omnia quae fecerat Joakim,
  24050 Jeremiah	Jer	24	52	3	quoniam furor Domini erat in Jerusalem et in Juda, usquequo projiceret eos a facie sua : et recessit Sedecias a rege Babylonis.
  24051 Jeremiah	Jer	24	52	4	Factum est autem in anno nono regni ejus, in mense decimo, decima mensis, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, ipse et omnis exercitus ejus, adversus Jerusalem : et obsederunt eam, et aedificaverunt contra eam munitiones in circuitu.
  24052 Jeremiah	Jer	24	52	5	Et fuit civitas obsessa usque ad undecimum annum regis Sedeciae.
  24053 Jeremiah	Jer	24	52	6	Mense autem quarto, nona mensis, obtinuit fames civitatem, et non erant alimenta populo terrae.
  24054 Jeremiah	Jer	24	52	7	Et dirupta est civitas, et omnes viri bellatores ejus fugerunt, exieruntque de civitate nocte, per viam portae quae est inter duos muros, et ducit ad hortum regis, Chaldaeis obsidentibus urbem in gyro, et abierunt per viam quae ducit in eremum.
  24055 Jeremiah	Jer	24	52	8	Persecutus est autem Chadaeorum exercitus regem, et apprehenderunt Sedeciam in deserto quod est juxta Jericho : et omnis comitatus ejus diffugit ab eo.
  24056 Jeremiah	Jer	24	52	9	Cumque comprehendissent regem, adduxerunt eum ad regem Babylonis in Reblatha, quae est in terra Emath, et locutus est ad eum judicia.
  24057 Jeremiah	Jer	24	52	10	Et jugulavit rex Babylonis filios Sedeciae in oculis ejus, sed et omnes principes Juda occidit in Reblatha.
  24058 Jeremiah	Jer	24	52	11	Et oculos Sedeciae eruit, et vinxit eum compedibus, et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem, et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis ejus.
  24059 Jeremiah	Jer	24	52	12	In mense autem quinto, decima mensis, ipse est annus nonusdecimus Nabuchodonosor regis Babylonis, venit Nabuzardan princeps militiae, qui stabat coram rege Babylonis, in Jerusalem,
  24060 Jeremiah	Jer	24	52	13	et incendit domum Domini, et domum regis, et omnes domos Jerusalem : et omnem domum magnam igni combussit :
  24061 Jeremiah	Jer	24	52	14	et totum murum Jerusalem per circuitum destruxit cunctus exercitus Chaldaeorum qui erat cum magistro militiae.
  24062 Jeremiah	Jer	24	52	15	De pauperibus autem populi, et de reliquo vulgo quod remanserat in civitate, et de perfugis qui transfugerant ad regem Babylonis, et ceteros de multitudine transtulit Nabuzardan princeps militiae.
  24063 Jeremiah	Jer	24	52	16	De pauperibus vero terrae reliquit Nabuzardan princeps militiae vinitores et agricolas.
  24064 Jeremiah	Jer	24	52	17	Columnas quoque aereas quae erant in domo Domini, et bases, et mare aeneum quod erat in domo Domini, confregerunt Chaldaei, et tulerunt omne aes eorum in Babylonem,
  24065 Jeremiah	Jer	24	52	18	et lebetes, et creagras, et psalteria, et phialas, et mortariola, et omnia vasa aerea quae in ministerio fuerant, tulerunt :
  24066 Jeremiah	Jer	24	52	19	et hydrias, et thymiamateria, et urceos, et pelves, et candelabra, et mortaria, et cyathos, quotquot aurea, aurea, et quotquot argentea, argentea, tulit magister militiae :
  24067 Jeremiah	Jer	24	52	20	et columnas duas, et mare unum, et vitulos duodecim aereos qui erant sub basibus quas fecerat rex Salomon in domo Domini. Non erat pondus aeris omnium horum vasorum.
  24068 Jeremiah	Jer	24	52	21	De columnis autem decem et octo cubiti altitudinis erant in columna una, et funiculus duodecim cubitorum circuibat eam : porro grossitudo ejus quatuor digitorum, et intrinsecus cava erat.
  24069 Jeremiah	Jer	24	52	22	Et capitella super utramque aerea : altitudo capitelli unius quinque cubitorum, et retiacula et malogranata super coronam in circuitu, omnia aerea : similiter columnae secundae, et malogranata.
  24070 Jeremiah	Jer	24	52	23	Et fuerunt malogranata nonaginta sex dependentia : et omnia malogranata centum, retiaculis circumdabantur.
  24071 Jeremiah	Jer	24	52	24	Et tulit magister militiae Saraiam sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum, et tres custodes vestibuli :
  24072 Jeremiah	Jer	24	52	25	et de civitate tulit eunuchum unum, qui erat praepositus super viros bellatores : et septem viros de his qui videbant faciem regis, qui inventi sunt in civitate : et scribam principem militum, qui probabat tyrones : et sexaginta viros de populo terrae, qui inventi sunt in medio civitatis.
  24073 Jeremiah	Jer	24	52	26	Tulit autem eos Nabuzardan magister militiae, et duxit eos ad regem Babylonis in Reblatha :
  24074 Jeremiah	Jer	24	52	27	et percussit eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath : et translatus est Juda de terra sua.
  24075 Jeremiah	Jer	24	52	28	Iste est populus quem transtulit Nabuchodonosor : in anno septimo, Judaeos tria millia et viginti tres :
  24076 Jeremiah	Jer	24	52	29	in anno octavodecimo Nabuchodonosor, de Jerusalem animas octingentas triginta duas :
  24077 Jeremiah	Jer	24	52	30	in anno vigesimo tertio Nabuchodonosor, transtulit Nabuzardan magister militiae animas Judaeorum septingentas quadraginta quinque. Omnes ergo animae, quatuor millia sexcentae.
  24078 Jeremiah	Jer	24	52	31	Et factum est in trigesimo septimo anno transmigrationis Joachin regis Juda, duodecimo mense, vigesima quinta mensis, elevavit Evilmerodach rex Babylonis, ipso anno regni sui, caput Joachin regis Juda, et eduxit eum de domo carceris.
  24079 Jeremiah	Jer	24	52	32	Et locutus est cum eo bona, et posuit thronum ejus super thronos regum qui erant post se in Babylone.
  24080 Jeremiah	Jer	24	52	33	Et mutavit vestimenta carceris ejus, et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vitae suae.
  24081 Jeremiah	Jer	24	52	34	Et cibaria ejus, cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis, statuta per singulos dies, usque ad diem mortis suae, cunctis diebus vitae ejus.
  24082 Lamentations	Lam	25	1	1	<Prologus>Et factum est, postquam in captivitatem redactus est Israël, et Jerusalem deserta est, sedit Jeremias propheta flens, et planxit lamentatione hac in Jerusalem : et amaro animo suspirans et ejulans, dixit : [<Aleph>Quomodo sedet sola civitas plena populo ! Facta est quasi vidua domina gentium ; princeps provinciarum facta est sub tributo.
  24083 Lamentations	Lam	25	1	2	<Beth>Plorans ploravit in nocte, et lacrimae ejus in maxillis ejus : non est qui consoletur eam ex omnibus caris ejus ; omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici.
  24084 Lamentations	Lam	25	1	3	<Ghimel>Migravit Judas propter afflictionem, et multitudinem servitutis ; habitavit inter gentes, nec invenit requiem : omnes persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias.
  24085 Lamentations	Lam	25	1	4	<Daleth>Viae Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solemnitatem : omnes portae ejus destructae, sacerdotes ejus gementes ; virgines ejus squalidae, et ipsa oppressa amaritudine.
  24086 Lamentations	Lam	25	1	5	<He>Facti sunt hostes ejus in capite ; inimici ejus locupletati sunt : quia Dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus. Parvuli ejus ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis.
  24087 Lamentations	Lam	25	1	6	<Vau>Et egressus est a filia Sion omnis decor ejus ; facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascua, et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis.
  24088 Lamentations	Lam	25	1	7	<Zain>Recordata est Jerusalem dierum afflictionis suae, et praevaricationis, omnium desiderabilium suorum, quae habuerat a diebus antiquis, cum caderet populus ejus in manu hostili, et non esset auxiliator : viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus.
  24089 Lamentations	Lam	25	1	8	<Heth>Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est ; omnes qui glorificabant eam spreverunt illam, quia viderunt ignominiam ejus : ipsa autem gemens conversa est retrorsum.
  24090 Lamentations	Lam	25	1	9	<Teth>Sordes ejus in pedibus ejus, nec recordata est finis sui ; deposita est vehementer, non habens consolatorem. Vide, Domine, afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus.
  24091 Lamentations	Lam	25	1	10	<Jod>Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus, quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus praeceperas ne intrarent in ecclesiam tuam.
  24092 Lamentations	Lam	25	1	11	<Caph>Omnis populus ejus gemens, et quaerens panem ; dederunt pretiosa quaeque pro cibo ad refocillandam animam. Vide, Domine, et considera quoniam facta sum vilis !
  24093 Lamentations	Lam	25	1	12	<Lamed>O vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus ! quoniam vindemiavit me, ut locutus est Dominus, in die irae furoris sui.
  24094 Lamentations	Lam	25	1	13	<Mem>De excelso misit ignem in ossibus meis, et erudivit me : expandit rete pedibus meis, convertit me retrorsum ; posuit me desolatam, tota die moerore confectam.
  24095 Lamentations	Lam	25	1	14	<Nun>Vigilavit jugum iniquitatum mearum ; in manu ejus convolutae sunt, et impositae collo meo. Infirmata est virtus mea : dedit me Dominus in manu de qua non potero surgere.
  24096 Lamentations	Lam	25	1	15	<Samech>Abstulit omnes magnificos meos Dominus de medio mei ; vocavit adversum me tempus ut contereret electos meos. Torcular calcavit Dominus virgini filiae Juda.
  24097 Lamentations	Lam	25	1	16	<Ain>Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas, quia longe factus est a me consolator, convertens animam meam. Facti sunt filii mei perditi, quoniam invaluit inimicus.
  24098 Lamentations	Lam	25	1	17	<Phe>Expandit Sion manus suas ; non est qui consoletur eam. Mandavit Dominus adversum Jacob in circuitu ejus hostes ejus ; facta est Jerusalem quasi polluta menstruis inter eos.
  24099 Lamentations	Lam	25	1	18	<Sade>Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi. Audite, obsecro, universi populi, et videte dolorem meum : virgines meae et juvenes mei abierunt in captivitatem.
  24100 Lamentations	Lam	25	1	19	<Coph>Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me ; sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt, quia quaesierunt cibum sibi ut refocillarent animam suam.
  24101 Lamentations	Lam	25	1	20	<Res>Vide, Domine, quoniam tribulor : conturbatus est venter meus, subversum est cor meum in memetipsa, quoniam amaritudine plena sum. Foris interfecit gladius, et domi mors similis est.
  24102 Lamentations	Lam	25	1	21	<Sin>Audierunt quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me ; omnes inimici mei audierunt malum meum, laetati sunt quoniam tu fecisti : adduxisti diem consolationis, et fient similes mei.
  24103 Lamentations	Lam	25	1	22	<Thau>Ingrediatur omne malum eorum coram te : et vindemia eos, sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas : multi enim gemitus mei, et cor meum moerens.]
  24104 Lamentations	Lam	25	2	1	[<Aleph>Quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion ; projecit de caelo in terram inclytam Israël, et non est recordatus scabelli pedum suorum in die furoris sui !
  24105 Lamentations	Lam	25	2	2	<Beth>Praecipitavit Dominus, nec pepercit omnia speciosa Jacob : destruxit in furore suo munitiones virginis Juda, et dejecit in terram ; polluit regnum et principes ejus.
  24106 Lamentations	Lam	25	2	3	<Ghimel>Confregit in ira furoris sui omne cornu Israël ; avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici, et succendit in Jacob quasi ignem flammae devorantis in gyro.
  24107 Lamentations	Lam	25	2	4	<Daleth>Tetendit arcum suum quasi inimicus, firmavit dexteram suam quasi hostis, et occidit omne quod pulchrum erat visu in tabernaculo filiae Sion ; effudit quasi ignem indignationem suam.
  24108 Lamentations	Lam	25	2	5	<He>Factus est Dominus velut inimicus, praecipitavit Israël : praecipitavit omnia moenia ejus, dissipavit munitiones ejus, et replevit in filia Juda humiliatum et humiliatam.
  24109 Lamentations	Lam	25	2	6	<Vau>Et dissipavit quasi hortum tentorium suum ; demolitus est tabernaculum suum. Oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem et sabbatum ; et in opprobrium, et in indignationem furoris sui, regem et sacerdotem.
  24110 Lamentations	Lam	25	2	7	<Zain>Repulit Dominus altare suum ; maledixit sanctificationi suae : tradidit in manu inimici muros turrium ejus. Vocem dederunt in domo Domini sicut in die solemni.
  24111 Lamentations	Lam	25	2	8	<Heth>Cogitavit Dominus dissipare murum filiae Sion ; tetendit funiculum suum, et non avertit manum suam a perditione : luxitque antemurale, et murus pariter dissipatus est.
  24112 Lamentations	Lam	25	2	9	<Teth>Defixae sunt in terra portae ejus, perdidit et contrivit vectes ejus ; regem ejus et principes ejus in gentibus : non est lex, et prophetae ejus non invenerunt visionem a Domino.
  24113 Lamentations	Lam	25	2	10	<Jod>Sederunt in terra, conticuerunt senes filiae Sion ; consperserunt cinere capita sua, accincti sunt ciliciis : abjecerunt in terram capita sua virgines Jerusalem.
  24114 Lamentations	Lam	25	2	11	<Caph>Defecerunt prae lacrimis oculi mei, conturbata sunt viscera mea ; effusum est in terra jecur meum super contritione filiae populi mei, cum deficeret parvulus et lactens in plateis oppidi.
  24115 Lamentations	Lam	25	2	12	<Lamed>Matribus suis dixerunt : Ubi est triticum et vinum ? cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis, cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum.
  24116 Lamentations	Lam	25	2	13	<Mem>Cui comparabo te, vel cui assimilabo te, filia Jerusalem ? cui exaequabo te, et consolabor te, virgo, filia Sion ? magna est enim velut mare contritio tua : quis medebitur tui ?
  24117 Lamentations	Lam	25	2	14	<Nun>Prophetae tui viderunt tibi falsa et stulta ; nec aperiebant iniquitatem tuam, ut te ad poenitentiam provocarent ; viderunt autem tibi assumptiones falsas, et ejectiones.
  24118 Lamentations	Lam	25	2	15	<Samech>Plauserunt super te manibus omnes transeuntes per viam ; sibilaverunt et moverunt caput suum super filiam Jerusalem : Haeccine est urbs, dicentes, perfecti decoris, gaudium universae terrae ?
  24119 Lamentations	Lam	25	2	16	<Phe>Aperuerunt super te os suum omnes inimici tui : sibilaverunt, et fremuerunt dentibus, et dixerunt : Devorabimus : en ista est dies quam exspectabamus ; invenimus, vidimus.
  24120 Lamentations	Lam	25	2	17	<Ain>Fecit Dominus quae cogitavit ; complevit sermonem suum, quem praeceperat a diebus antiquis : destruxit, et non pepercit, et laetificavit super te inimicum, et exaltavit cornu hostium tuorum.
  24121 Lamentations	Lam	25	2	18	<Sade>Clamavit cor eorum ad Dominum super muros filiae Sion : Deduc quasi torrentem lacrimas per diem et noctem ; non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui.
  24122 Lamentations	Lam	25	2	19	<Coph>Consurge, lauda in nocte, in principio vigiliarum ; effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini : leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compitorum.
  24123 Lamentations	Lam	25	2	20	<Res>Vide, Domine, et considera quem vindemiaveris ita. Ergone comedent mulieres fructum suum, parvulos ad mensuram palmae ? si occiditur in sanctuario Domini sacerdos et propheta ?
  24124 Lamentations	Lam	25	2	21	<Sin>Jacuerunt in terra foris puer et senex ; virgines meae et juvenes mei ceciderunt in gladio : interfecisti in die furoris tui, percussisti, nec misertus es.
  24125 Lamentations	Lam	25	2	22	<Thau>Vocasti quasi ad diem solemnem, qui terrerent me de circuitu ; et non fuit in die furoris Domini qui effugeret, et relinqueretur : quos educavi et enutrivi, inimicus meus consumpsit eos.]
  24126 Lamentations	Lam	25	3	1	[<Aleph>Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis ejus.
  24127 Lamentations	Lam	25	3	2	<Aleph>Me minavit, et adduxit in tenebras, et non in lucem.
  24128 Lamentations	Lam	25	3	3	<Aleph>Tantum in me vertit et convertit manum suam tota die.
  24129 Lamentations	Lam	25	3	4	<Beth>Vetustam fecit pellem meam et carnem meam ; contrivit ossa mea.
  24130 Lamentations	Lam	25	3	5	<Beth>Aedificavit in gyro meo, et circumdedit me felle et labore.
  24131 Lamentations	Lam	25	3	6	<Beth>In tenebrosis collocavit me, quasi mortuos sempiternos.
  24132 Lamentations	Lam	25	3	7	<Ghimel>Circumaedificavit adversum me, ut non egrediar ; aggravavit compedem meum.
  24133 Lamentations	Lam	25	3	8	<Ghimel>Sed et cum clamavero, et rogavero, exclusit orationem meam.
  24134 Lamentations	Lam	25	3	9	<Ghimel>Conclusit vias meas lapidibus quadris ; semitas meas subvertit.
  24135 Lamentations	Lam	25	3	10	<Daleth>Ursus insidians factus est mihi, leo in absconditis.
  24136 Lamentations	Lam	25	3	11	<Daleth>Semitas meas subvertit, et confregit me ; posuit me desolatam.
  24137 Lamentations	Lam	25	3	12	<Daleth>Tetendit arcum suum, et posuit me quasi signum ad sagittam.
  24138 Lamentations	Lam	25	3	13	<He>Misit in renibus meis filias pharetrae suae.
  24139 Lamentations	Lam	25	3	14	<He>Factus sum in derisum omni populo meo, canticum eorum tota die.
  24140 Lamentations	Lam	25	3	15	<He>Replevit me amaritudinibus ; inebriavit me absinthio.
  24141 Lamentations	Lam	25	3	16	<Vau>Et fregit ad numerum dentes meos ; cibavit me cinere.
  24142 Lamentations	Lam	25	3	17	<Vau>Et repulsa est a pace anima mea ; oblitus sum bonorum.
  24143 Lamentations	Lam	25	3	18	<Vau>Et dixi : Periit finis meus, et spes mea a Domino.
  24144 Lamentations	Lam	25	3	19	<Zain>Recordare paupertatis, et transgressionis meae, absinthii et fellis.
  24145 Lamentations	Lam	25	3	20	<Zain>Memoria memor ero, et tabescet in me anima mea.
  24146 Lamentations	Lam	25	3	21	<Zain>Haec recolens in corde meo, ideo sperabo.
  24147 Lamentations	Lam	25	3	22	<Heth>Misericordiae Domini, quia non sumus consumpti ; quia non defecerunt miserationes ejus.
  24148 Lamentations	Lam	25	3	23	<Heth>Novi diluculo, multa est fides tua.
  24149 Lamentations	Lam	25	3	24	<Heth>Pars mea Dominus, dixit anima mea ; propterea exspectabo eum.
  24150 Lamentations	Lam	25	3	25	<Teth>Bonus est Dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum.
  24151 Lamentations	Lam	25	3	26	<Teth>Bonum est praestolari cum silentio salutare Dei.
  24152 Lamentations	Lam	25	3	27	<Teth>Bonum est viro cum portaverit jugum ab adolescentia sua.
  24153 Lamentations	Lam	25	3	28	<Jod>Sedebit solitarius, et tacebit, quia levavit super se.
  24154 Lamentations	Lam	25	3	29	<Jod>Ponet in pulvere os suum, si forte sit spes.
  24155 Lamentations	Lam	25	3	30	<Jod>Dabit percutienti se maxillam : saturabitur opprobriis.
  24156 Lamentations	Lam	25	3	31	<Caph>Quia non repellet in sempiternum Dominus.
  24157 Lamentations	Lam	25	3	32	<Caph>Quia si abjecit, et miserebitur, secundum multitudinem misericordiarum suarum.
  24158 Lamentations	Lam	25	3	33	<Caph>Non enim humiliavit ex corde suo et abjecit filios hominum.
  24159 Lamentations	Lam	25	3	34	<Lamed>Ut conteret sub pedibus suis omnes vinctos terrae.
  24160 Lamentations	Lam	25	3	35	<Lamed>Ut declinaret judicium viri in conspectu vultus Altissimi.
  24161 Lamentations	Lam	25	3	36	<Lamed>Ut perverteret hominem in judicio suo ; Dominus ignoravit.
  24162 Lamentations	Lam	25	3	37	<Mem>Quis est iste qui dixit ut fieret, Domino non jubente ?
  24163 Lamentations	Lam	25	3	38	<Mem>Ex ore Altissimi non egredientur nec mala nec bona ?
  24164 Lamentations	Lam	25	3	39	<Mem>Quid murmuravit homo vivens, vir pro peccatis suis ?
  24165 Lamentations	Lam	25	3	40	<Nun>Scrutemur vias nostras, et quaeramus, et revertamur ad Dominum.
  24166 Lamentations	Lam	25	3	41	<Nun>Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in caelos.
  24167 Lamentations	Lam	25	3	42	<Nun>Nos inique egimus, et ad iracundiam provocavimus ; idcirco tu inexorabilis es.
  24168 Lamentations	Lam	25	3	43	<Samech>Operuisti in furore, et percussisti nos ; occidisti, nec pepercisti.
  24169 Lamentations	Lam	25	3	44	<Samech>Opposuisti nubem tibi, ne transeat oratio.
  24170 Lamentations	Lam	25	3	45	<Samech>Eradicationem et abjectionem posuisti me in medio populorum.
  24171 Lamentations	Lam	25	3	46	<Phe>Aperuerunt super nos os suum omnes inimici.
  24172 Lamentations	Lam	25	3	47	<Phe>Formido et laqueus facta est nobis vaticinatio, et contritio.
  24173 Lamentations	Lam	25	3	48	<Phe>Divisiones aquarum deduxit oculus meus, in contritione filiae populi mei.
  24174 Lamentations	Lam	25	3	49	<Ain>Oculus meus afflictus est, nec tacuit, eo quod non esset requies.
  24175 Lamentations	Lam	25	3	50	<Ain>Donec respiceret et videret Dominus de caelis.
  24176 Lamentations	Lam	25	3	51	<Ain>Oculus meus depraedatus est animam meam in cunctis filiabus urbis meae.
  24177 Lamentations	Lam	25	3	52	<Sade>Venatione ceperunt me quasi avem inimici mei gratis.
  24178 Lamentations	Lam	25	3	53	<Sade>Lapsa est in lacum vita mea, et posuerunt lapidem super me.
  24179 Lamentations	Lam	25	3	54	<Sade>Inundaverunt aquae super caput meum ; dixi : Perii.
  24180 Lamentations	Lam	25	3	55	<Coph>Invocavi nomen tuum, Domine, de lacu novissimo.
  24181 Lamentations	Lam	25	3	56	<Coph>Vocem meam audisti ; ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus.
  24182 Lamentations	Lam	25	3	57	<Coph>Appropinquasti in die quando invocavi te ; dixisti : Ne timeas.
  24183 Lamentations	Lam	25	3	58	<Res>Judicasti, Domine, causam animae meae, redemptor vitae meae.
  24184 Lamentations	Lam	25	3	59	<Res>Vidisti, Domine, iniquitatem illorum adversum me : judica judicium meum.
  24185 Lamentations	Lam	25	3	60	<Res>Vidisti omnem furorem, universas cogitationes eorum adversum me.
  24186 Lamentations	Lam	25	3	61	<Sin>Audisti opprobrium eorum, Domine, omnes cogitationes eorum adversum me.
  24187 Lamentations	Lam	25	3	62	<Sin>Labia insurgentium mihi, et meditationes eorum adversum me tota die.
  24188 Lamentations	Lam	25	3	63	<Sin>Sessionem eorum et resurrectionem eorum vide ; ego sum psalmus eorum.
  24189 Lamentations	Lam	25	3	64	<Thau>Redes eis vicem, Domine, juxta opera manuum suarum.
  24190 Lamentations	Lam	25	3	65	<Thau>Dabis eis scutum cordis, laborem tuum.
  24191 Lamentations	Lam	25	3	66	<Thau>Persequeris in furore, et conteres eos sub caelis, Domine.]
  24192 Lamentations	Lam	25	4	1	[<Aleph>Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus ! dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum !
  24193 Lamentations	Lam	25	4	2	<Beth>Filii Sion inclyti, et amicti auro primo : quomodo reputati sunt in vasa testea, opus manuum figuli !
  24194 Lamentations	Lam	25	4	3	<Ghimel>Sed et lamiae nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos : filia populi mei crudelis quasi struthio in deserto.
  24195 Lamentations	Lam	25	4	4	<Daleth>Adhaesit lingua lactentis ad palatum ejus in siti ; parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis.
  24196 Lamentations	Lam	25	4	5	<He>Qui vescebantur voluptuose, interierunt in viis ; qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora.
  24197 Lamentations	Lam	25	4	6	<Vau>Et major effecta est iniquitas filiae populi mei peccato Sodomorum, quae subversa est in momento, et non ceperunt in ea manus.
  24198 Lamentations	Lam	25	4	7	<Zain>Candidiores Nazaraei ejus nive, nitidiores lacte, rubicundiores ebore antiquo, sapphiro pulchriores.
  24199 Lamentations	Lam	25	4	8	<Heth>Denigrata est super carbones facies eorum et non sunt cogniti in plateis ; adhaesit cutis eorum ossibus : aruit, et facta est quasi lignum.
  24200 Lamentations	Lam	25	4	9	<Teth>Melius fuit occisis gladio quam interfectis fame, quoniam isti extabuerunt consumpti a sterilitate terrae.
  24201 Lamentations	Lam	25	4	10	<Jod>Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos ; facti sunt cibus earum in contritione filiae populi mei.
  24202 Lamentations	Lam	25	4	11	<Caph>Complevit Dominus furorem suum, effudit iram indignationis suae : et succendit ignem in Sion, et devoravit fundamenta ejus.
  24203 Lamentations	Lam	25	4	12	<Lamed>Non crediderunt reges terrae, et universi habitatores orbis, quoniam ingrederetur hostis et inimicus per portas Jerusalem.
  24204 Lamentations	Lam	25	4	13	<Mem>Propter peccata prophetarum ejus, et iniquitates sacerdotum ejus, qui effuderunt in medio ejus sanguinem justorum.
  24205 Lamentations	Lam	25	4	14	<Nun>Erraverunt caeci in plateis, polluti sunt in sanguine ; cumque non possent, tenuerunt lacinias suas.
  24206 Lamentations	Lam	25	4	15	<Samech>Recedite polluti, clamaverunt eis ; recedite, abite, nolite tangere : jurgati quippe sunt, et commoti dixerunt inter gentes : Non addet ultra ut habitet in eis.
  24207 Lamentations	Lam	25	4	16	<Phe>Facies Domini divisit eos, non addet ut respiciat eos ; facies sacerdotum non erubuerunt, neque senum miserti sunt.
  24208 Lamentations	Lam	25	4	17	<Ain>Cum adhuc subsisteremus, defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum ; cum respiceremus attenti ad gentem quae salvare non poterat.
  24209 Lamentations	Lam	25	4	18	<Sade>Lubricaverunt vestigia nostra in itinere platearum nostrarum ; appropinquavit finis noster, completi sunt dies nostri, quia venit finis noster.
  24210 Lamentations	Lam	25	4	19	<Coph>Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis caeli ; super montes persecuti sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis.
  24211 Lamentations	Lam	25	4	20	<Res>Spiritus oris nostri, christus Dominus, captus est in peccatis nostris, cui diximus : In umbra tua vivemus in gentibus.
  24212 Lamentations	Lam	25	4	21	<Sin>Gaude et laetare, filia Edom, quae habitas in terra Hus ! ad te quoque perveniet calix : inebriaberis, atque nudaberis.
  24213 Lamentations	Lam	25	4	22	<Thau>Completa est iniquitas tua, filia Sion : non addet ultra ut transmigret te. Visitavit iniquitatem tuam, filia Edom ; discooperuit peccata tua.]
  24214 Lamentations	Lam	25	5	1	[Recordare, Domine, quid acciderit nobis ; intuere et respice opprobrium nostrum.
  24215 Lamentations	Lam	25	5	2	Haereditas nostra versa est ad alienos, domus nostrae ad extraneos.
  24216 Lamentations	Lam	25	5	3	Pupilli facti sumus absque patre, matres nostrae quasi viduae.
  24217 Lamentations	Lam	25	5	4	Aquam nostram pecunia bibimus ; ligna nostra pretio comparavimus.
  24218 Lamentations	Lam	25	5	5	Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies.
  24219 Lamentations	Lam	25	5	6	Aegypto dedimus manum et Assyriis, ut saturaremur pane.
  24220 Lamentations	Lam	25	5	7	Patres nostri peccaverunt, et non sunt : et nos iniquitates eorum portavimus.
  24221 Lamentations	Lam	25	5	8	Servi dominati sunt nostri : non fuit qui redimeret de manu eorum.
  24222 Lamentations	Lam	25	5	9	In animabus nostris afferebamus panem nobis, a facie gladii in deserto.
  24223 Lamentations	Lam	25	5	10	Pellis nostra quasi clibanus exusta est, a facie tempestatum famis.
  24224 Lamentations	Lam	25	5	11	Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda.
  24225 Lamentations	Lam	25	5	12	Principes manu suspensi sunt ; facies senum non erubuerunt.
  24226 Lamentations	Lam	25	5	13	Adolescentibus impudice abusi sunt, et pueri in ligno corruerunt.
  24227 Lamentations	Lam	25	5	14	Senes defecerunt de portis, juvenes de choro psallentium.
  24228 Lamentations	Lam	25	5	15	Defecit gaudium cordis nostri ; versus est in luctum chorus noster.
  24229 Lamentations	Lam	25	5	16	Cecidit corona capitis nostri : vae nobis, quia peccavimus !
  24230 Lamentations	Lam	25	5	17	Propterea moestum factum est cor nostrum ; ideo contenebrati sunt oculi nostri,
  24231 Lamentations	Lam	25	5	18	propter montem Sion quia disperiit ; vulpes ambulaverunt in eo.
  24232 Lamentations	Lam	25	5	19	Tu autem, Domine, in aeternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem.
  24233 Lamentations	Lam	25	5	20	Quare in perpetuum oblivisceris nostri, derelinques nos in longitudine dierum ?
  24234 Lamentations	Lam	25	5	21	Converte nos, Domine, ad te, et convertemur ; innova dies nostros, sicut a principio.
  24235 Lamentations	Lam	25	5	22	Sed projiciens repulisti nos : iratus es contra nos vehementer.]
  24236 Ezekiel	Eze	26	1	1	Et factum est in trigesimo anno, in quarto, in quinta mensis, cum essem in medio captivorum juxta fluvium Chobar, aperti sunt caeli, et vidi visiones Dei.
  24237 Ezekiel	Eze	26	1	2	In quinta mensis, ipse est annus quintus transmigrationis regis Joachin,
  24238 Ezekiel	Eze	26	1	3	factum est verbum Domini ad Ezechielem filium Buzi sacerdotem, in terra Chaldaeorum, secus flumen Chobar : et facta est super eum ibi manus Domini.
  24239 Ezekiel	Eze	26	1	4	Et vidi, et ecce ventus turbinis veniebat ab aquilone, et nubes magna, et ignis involvens, et splendor in circuitu ejus : et de medio ejus, quasi species electri, id est, de medio ignis :
  24240 Ezekiel	Eze	26	1	5	et in medio ejus similitudo quatuor animalium. Et hic aspectus eorum, similitudo hominis in eis.
  24241 Ezekiel	Eze	26	1	6	Quatuor facies uni, et quatuor pennae uni.
  24242 Ezekiel	Eze	26	1	7	Pedes eorum, pedes recti, et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli : et scintillae quasi aspectus aeris candentis.
  24243 Ezekiel	Eze	26	1	8	Et manus hominis sub pennis eorum, in quatuor partibus : et facies et pennas per quatuor partes habebant.
  24244 Ezekiel	Eze	26	1	9	Junctaeque erant pennae eorum alterius ad alterum : non revertebantur cum incederent, sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur.
  24245 Ezekiel	Eze	26	1	10	Similitudo autem vultus eorum, facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quatuor, facies autem bovis a sinistris ipsorum quatuor, et facies aquilae desuper ipsorum quatuor.
  24246 Ezekiel	Eze	26	1	11	Facies eorum et pennae eorum extentae desuper : duae pennae singulorum jungebantur, et duae tegebant corpora eorum.
  24247 Ezekiel	Eze	26	1	12	Et unumquodque eorum coram facie sua ambulabat : ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur, nec revertebantur cum ambularent.
  24248 Ezekiel	Eze	26	1	13	Et similitudo animalium, aspectus eorum quasi carbonum ignis ardentium, et quasi aspectus lampadarum : haec erat visio discurrens in medio animalium, splendor ignis, et de igne fulgur egrediens.
  24249 Ezekiel	Eze	26	1	14	Et animalia ibant et revertebantur, in similitudinem fulguris coruscantis.
  24250 Ezekiel	Eze	26	1	15	Cumque aspicerem animalia, apparuit rota una super terram juxta animalia, habens quatuor facies.
  24251 Ezekiel	Eze	26	1	16	Et aspectus rotarum et opus earum quasi visio maris : et una similitudo ipsarum quatuor : et aspectus earum et opera quasi sit rota in medio rotae.
  24252 Ezekiel	Eze	26	1	17	Per quatuor partes earum euntes ibant, et non revertebantur cum ambularent.
  24253 Ezekiel	Eze	26	1	18	Statura quoque erat rotis, et altitudo, et horribilis aspectus : et totum corpus oculis plenum in circuitu ipsarum quatuor.
  24254 Ezekiel	Eze	26	1	19	Cumque ambularent animalia, ambulabant pariter et rotae juxta ea : et cum elevarentur animalia de terra, elevabantur simul et rotae.
  24255 Ezekiel	Eze	26	1	20	Quocumque ibat spiritus, illuc, eunte spiritu, et rotae pariter elevabantur sequentes eum : spiritus enim vitae erat in rotis.
  24256 Ezekiel	Eze	26	1	21	Cum euntibus ibant, et cum stantibus stabant : et cum elevatis a terra, pariter elevabantur et rotae sequentes ea, quia spiritus vitae erat in rotis.
  24257 Ezekiel	Eze	26	1	22	Et similitudo super capita animalium firmamenti, quasi aspectus crystalli horribilis, et extenti super capita eorum desuper.
  24258 Ezekiel	Eze	26	1	23	Sub firmamento autem pennae eorum rectae alterius ad alterum : unumquodque duabus alis velabat corpus suum, et alterum similiter velabatur.
  24259 Ezekiel	Eze	26	1	24	Et audiebam sonum alarum, quasi sonum aquarum multarum, quasi sonum sublimis Dei : cum ambularent, quasi sonus erat multitudinis ut sonus castrorum : cumque starent, demittebantur pennae eorum.
  24260 Ezekiel	Eze	26	1	25	Nam cum fieret vox super firmamentum quod erat super caput eorum, stabant, et submittebant alas suas.
  24261 Ezekiel	Eze	26	1	26	Et super firmamentum quod erat imminens capiti eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri similitudo throni : et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper.
  24262 Ezekiel	Eze	26	1	27	Et vidi quasi speciem electri, velut aspectum ignis, intrinsecus ejus per circuitum : a lumbis ejus et desuper, et a lumbis ejus usque deorsum, vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu,
  24263 Ezekiel	Eze	26	1	28	velut aspectum arcus cum fuerit in nube in die pluviae. Hic erat aspectus splendoris per gyrum.
  24264 Ezekiel	Eze	26	2	1	Haec visio similitudinis gloriae Domini. Et vidi, et cecidi in faciem meam, et audivi vocem loquentis, et dixit ad me : Fili hominis, sta super pedes tuos, et loquar tecum.
  24265 Ezekiel	Eze	26	2	2	Et ingressus est in me spiritus postquam locutus est mihi, et statuit me supra pedes meos : et audivi loquentem ad me,
  24266 Ezekiel	Eze	26	2	3	et dicentem : Fili hominis, mitto ego te ad filios Israël, ad gentes apostatrices quae recesserunt a me : ipsi et patres eorum praevaricati sunt pactum meum usque ad diem hanc :
  24267 Ezekiel	Eze	26	2	4	et filii dura facie et indomabili corde sunt, ad quos ego mitto te. Et dices ad eos : Haec dicit Dominus Deus :
  24268 Ezekiel	Eze	26	2	5	si forte vel ipsi audiant, et si forte quiescant, quoniam domus exasperans est : et scient quia propheta fuerit in medio eorum.
  24269 Ezekiel	Eze	26	2	6	Tu ergo, fili hominis, ne timeas eos, neque sermones eorum metuas, quoniam increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas. Verba eorum ne timeas, et vultus eorum ne formides, quia domus exasperans est.
  24270 Ezekiel	Eze	26	2	7	Loqueris ergo verba mea ad eos, si forte audiant, et quiescant : quoniam irritatores sunt.
  24271 Ezekiel	Eze	26	2	8	Tu autem, fili hominis, audi quaecumque loquor ad te, et noli esse exasperans, sicut domus exasperatrix est : aperi os tuum, et comede quaecumque ego do tibi.
  24272 Ezekiel	Eze	26	2	9	Et vidi : et ecce manus missa ad me, in qua erat involutus liber : et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris : et scriptae erant in eo lamentationes, et carmen, et vae.
  24273 Ezekiel	Eze	26	3	1	Et dixit ad me : Fili hominis, quodcumque inveneris, comede : comede volumen istud, et vadens loquere ad filios Israël.
  24274 Ezekiel	Eze	26	3	2	Et aperui os meum, et cibavit me volumine illo :
  24275 Ezekiel	Eze	26	3	3	et dixit ad me : Fili hominis, venter tuus comedet, et viscera tua complebuntur volumine isto quod ego do tibi. Et comedi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce.
  24276 Ezekiel	Eze	26	3	4	Et dixit ad me : Fili hominis, vade ad domum Israël, et loqueris verba mea ad eos.
  24277 Ezekiel	Eze	26	3	5	Non enim ad populum profundi sermonis et ignotae linguae tu mitteris ad domum Israël :
  24278 Ezekiel	Eze	26	3	6	neque ad populos multos profundi sermonis et ignotae linguae, quorum non possis audire sermones : et si ad illos mittereris, ipsi audirent te :
  24279 Ezekiel	Eze	26	3	7	domus autem Israël nolunt audire te, quia nolunt audire me : omnis quippe domus Israël attrita fronte est, et duro corde.
  24280 Ezekiel	Eze	26	3	8	Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et frontem tuam duriorem frontibus eorum :
  24281 Ezekiel	Eze	26	3	9	ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam : ne timeas eos, neque metuas a facie eorum, quia domus exasperans est.
  24282 Ezekiel	Eze	26	3	10	Et dixit ad me : Fili hominis, omnes sermones meos quos ego loquor ad te, assume in corde tuo, et auribus tuis audi :
  24283 Ezekiel	Eze	26	3	11	et vade, ingredere ad transmigrationem, ad filios populi tui, et loqueris ad eos : et dices eis : Haec dicit Dominus Deus : si forte audiant et quiescant.
  24284 Ezekiel	Eze	26	3	12	Et assumpsit me spiritus, et audivi post me vocem commotionis magnae : Benedicta gloria Domini de loco suo :
  24285 Ezekiel	Eze	26	3	13	et vocem alarum animalium percutientium alteram ad alteram, et vocem rotarum sequentium animalia, et vocem commotionis magnae.
  24286 Ezekiel	Eze	26	3	14	Spiritus quoque levavit me, et assumpsit me : et abii amarus in indignatione spiritus mei : manus enim Domini erat mecum, confortans me.
  24287 Ezekiel	Eze	26	3	15	Et veni ad transmigrationem, ad acervum novarum frugum, ad eos qui habitabant juxta flumen Chobar : et sedi ubi illi sedebant, et mansi ibi septem diebus moerens in medio eorum.
  24288 Ezekiel	Eze	26	3	16	Cum autem pertransissent septem dies, factum est verbum Domini ad me, dicens :
  24289 Ezekiel	Eze	26	3	17	Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israël, et audies de ore meo verbum, et annuntiabis eis ex me.
  24290 Ezekiel	Eze	26	3	18	Si, dicente me ad impium : Morte morieris, non annuntiaveris ei, neque locutus fueris ut avertatur a via sua impia et vivat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem ejus de manu tua requiram.
  24291 Ezekiel	Eze	26	3	19	Si autem tu annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus ab impietate sua et a via sua impia, ipse quidem in iniquitate sua morietur : tu autem animam tuam liberasti.
  24292 Ezekiel	Eze	26	3	20	Sed et si conversus justus a justitia sua fuerit, et fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo : ipse morietur quia non annuntiasti ei. In peccato suo morietur, et non erunt in memoria justitiae ejus quas fecit : sanguinem vero ejus de manu tua requiram.
  24293 Ezekiel	Eze	26	3	21	Si autem tu annuntiaveris justo ut non peccet justus, et ille non peccaverit, vivens vivet, quia annuntiasti ei, et tu animam tuam liberasti.
  24294 Ezekiel	Eze	26	3	22	Et facta est super me manus Domini, et dixit ad me : Surgens egredere in campum, et ibi loquar tecum.
  24295 Ezekiel	Eze	26	3	23	Et surgens egressus sum in campum : et ecce ibi gloria Domini stabat, quasi gloria quam vidi juxta fluvium Chobar : et cecidi in faciem meam.
  24296 Ezekiel	Eze	26	3	24	Et ingressus est in me spiritus, et statuit me super pedes meos, et locutus est mihi, et dixit ad me : Ingredere, et includere in medio domus tuae.
  24297 Ezekiel	Eze	26	3	25	Et tu, fili hominis, ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te in eis, et non egredieris de medio eorum.
  24298 Ezekiel	Eze	26	3	26	Et linguam tuam adhaerere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir objurgans, quia domus exasperans est.
  24299 Ezekiel	Eze	26	3	27	Cum autem locutus fuero tibi, aperiam os tuum, et dices ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Qui audit, audiat, et qui quiescit, quiescat : quia domus exasperans est.
  24300 Ezekiel	Eze	26	4	1	Et tu, fili hominis, sume tibi laterem, et pones eum coram te, et describes in eo civitatem Jerusalem.
  24301 Ezekiel	Eze	26	4	2	Et ordinabis adversus eam obsidionem, et aedificabis munitiones, et comportabis aggerem, et dabis contra eam castra, et pones arietes in gyro.
  24302 Ezekiel	Eze	26	4	3	Et tu sume tibi sartaginem ferream, et pones eam in murum ferreum inter te et inter civitatem : et obfirmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem, et circumdabis eam : signum est domui Israël.
  24303 Ezekiel	Eze	26	4	4	Et tu dormies super latus tuum sinistrum, et pones iniquitates domus Israël super eo, numero dierum quibus dormies super illud : et assumes iniquitatem eorum.
  24304 Ezekiel	Eze	26	4	5	Ego autem dedi tibi annos iniquitatis eorum, numero dierum trecentos et nonaginta dies : et portabis iniquitatem domus Israël.
  24305 Ezekiel	Eze	26	4	6	Et cum compleveris haec, dormies super latus tuum dexterum secundo, et assumes iniquitatem domus Juda quadraginta diebus : diem pro anno, diem, inquam, pro anno, dedi tibi.
  24306 Ezekiel	Eze	26	4	7	Et ad obsidionem Jerusalem convertes faciem tuam, et brachium tuum erit extentum : et prophetabis adversus eam.
  24307 Ezekiel	Eze	26	4	8	Ecce circumdedi te vinculis : et non te convertes a latere tuo in latus aliud, donec compleas dies obsidionis tuae.
  24308 Ezekiel	Eze	26	4	9	Et tu, sume tibi frumentum, et hordeum, et fabam, et lentem, et milium, et viciam : et mittes ea in vas unum, et facies tibi panes numero dierum quibus dormies super latus tuum : trecentis et nonaginta diebus comedes illud.
  24309 Ezekiel	Eze	26	4	10	Cibus autem tuus, quo vesceris, erit in pondere viginti stateres in die : a tempore usque ad tempus comedes illud.
  24310 Ezekiel	Eze	26	4	11	Et aquam in mensura bibes, sextam partem hin : a tempore usque ad tempus bibes illud.
  24311 Ezekiel	Eze	26	4	12	Et quasi subcinericium hordeaceum comedes illud, et stercore quod egreditur de homine operies illud in oculis eorum.
  24312 Ezekiel	Eze	26	4	13	Et dixit Dominus : Sic comedent filii Israël panem suum pollutum inter gentes ad quas ejiciam eos. Et dixi :
  24313 Ezekiel	Eze	26	4	14	A, a, a, Domine Deus, ecce anima mea non est polluta : et morticinum, et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea usque nunc, et non est ingressa in os meum omnis caro immunda.
  24314 Ezekiel	Eze	26	4	15	Et dixit ad me : Ecce dedi tibi fimum boum pro stercoribus humanis, et facies panem tuum in eo.
  24315 Ezekiel	Eze	26	4	16	Et dixit ad me : Fili hominis, ecce ego conteram baculum panis in Jerusalem, et comedent panem in pondere et in sollicitudine, et aquam in mensura et in angustia bibent,
  24316 Ezekiel	Eze	26	4	17	ut deficientibus pane et aqua, corruat unusquisque ad fratrem suum, et contabescant in iniquitatibus suis.
  24317 Ezekiel	Eze	26	5	1	Et tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum, radentem pilos, et assumes eum et duces per caput tuum et per barbam tuam, et assumes tibi stateram ponderis et divides eos.
  24318 Ezekiel	Eze	26	5	2	Tertiam partem igni combures in medio civitatis, juxta completionem dierum obsidionis, et assumes tertiam partem, et concides gladio in circuitu ejus : tertiam vero aliam disperges in ventum, et gladium nudabo post eos.
  24319 Ezekiel	Eze	26	5	3	Et sumes inde parvum numerum, et ligabis eos in summitate pallii tui :
  24320 Ezekiel	Eze	26	5	4	et ex eis rursum tolles, et projicies eos in medio ignis, et combures eos igni, et ex eo egredietur ignis in omnem domum Israël.
  24321 Ezekiel	Eze	26	5	5	Haec dicit Dominus Deus : Ista est Jerusalem : in medio gentium posui eam, et in circuitu ejus terras.
  24322 Ezekiel	Eze	26	5	6	Et contempsit judicia mea, ut plus esset impia quam gentes, et praecepta mea ultra quam terrae quae in circuitu ejus sunt : judicia enim mea projecerunt, et in praeceptis meis non ambulaverunt.
  24323 Ezekiel	Eze	26	5	7	Idcirco haec dicit Dominus Deus : Quia superastis gentes quae in circuitu vestro sunt, et in praeceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, et juxta judicia gentium quae in circuitu vestro sunt non estis operati,
  24324 Ezekiel	Eze	26	5	8	ideo haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, et ipse ego faciam in medio tui judicia in oculis gentium :
  24325 Ezekiel	Eze	26	5	9	et faciam in te quod non feci, et quibus similia ultra non faciam, propter omnes abominationes tuas.
  24326 Ezekiel	Eze	26	5	10	Ideo patres comedent filios in medio tui, et filii comedent patres suos : et faciam in te judicia, et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum.
  24327 Ezekiel	Eze	26	5	11	Idcirco vivo ego, dicit Dominus Deus, nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in cunctis abominationibus tuis, ego quoque confringam : et non parcet oculus meus, et non miserebor.
  24328 Ezekiel	Eze	26	5	12	Tertia pars tui peste morietur, et fame consumetur in medio tui, et tertia pars tui in gladio cadet in circuitu tuo : tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam, et gladium evaginabo post eos.
  24329 Ezekiel	Eze	26	5	13	Et complebo furorem meum, et requiescere faciam indignationem meam in eis, et consolabor : et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo, cum implevero indignationem meam in eis.
  24330 Ezekiel	Eze	26	5	14	Et dabo te in desertum, et in opprobrium gentibus quae in circuitu tuo sunt, in conspectu omnis praetereuntis :
  24331 Ezekiel	Eze	26	5	15	et eris opprobrium et blasphemia, exemplum et stupor in gentibus quae in circuitu tuo sunt, cum fecero in te judicia in furore, et in indignatione, et in increpationibus irae.
  24332 Ezekiel	Eze	26	5	16	Ego Dominus locutus sum : quando misero sagittas famis pessimas in eos, quae erunt mortiferae, et quas mittam ut disperdam vos : et famem congregabo super vos, et conteram in vobis baculum panis :
  24333 Ezekiel	Eze	26	5	17	et immittam in vos famem et bestias pessimas, usque ad internecionem : et pestilentia et sanguis transibunt per te, et gladium inducam super te. Ego Dominus locutus sum.
  24334 Ezekiel	Eze	26	6	1	Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
  24335 Ezekiel	Eze	26	6	2	Fili hominis, pone faciem tuam ad montes Israël, et prophetabis ad eos,
  24336 Ezekiel	Eze	26	6	3	et dices : [Montes Israël, audite verbum Domini Dei. Haec dicit Dominus Deus montibus et collibus, rupibus et vallibus : Ecce ego inducam super vos gladium, et disperdam excelsa vestra,
  24337 Ezekiel	Eze	26	6	4	et demoliar aras vestras, et confringentur simulacra vestra, et dejiciam interfectos vestros ante idola vestra :
  24338 Ezekiel	Eze	26	6	5	et dabo cadavera filiorum Israël ante faciem simulacrorum vestrorum, et dispergam ossa vestra circum aras vestras :
  24339 Ezekiel	Eze	26	6	6	in omnibus habitationibus vestris urbes desertae erunt, et excelsa demolientur et dissipabuntur : et interibunt arae vestrae, et confringentur, et cessabunt idola vestra, et conterentur delubra vestra, et delebuntur opera vestra :
  24340 Ezekiel	Eze	26	6	7	et cadet interfectus in medio vestri, et scietis quia ego sum Dominus.
  24341 Ezekiel	Eze	26	6	8	Et relinquam in vobis eos qui fugerint gladium in gentibus, cum dispersero vos in terris :
  24342 Ezekiel	Eze	26	6	9	et recordabuntur mei liberati vestri in gentibus ad quas captivi ducti sunt : quia contrivi cor eorum fornicans et recedens a me, et oculos eorum fornicantes post idola sua : et displicebunt sibimet super malis quae fecerunt in universis abominationibus suis.
  24343 Ezekiel	Eze	26	6	10	Et scient quia ego Dominus non frustra locutus sum, ut facerem eis malum hoc.
  24344 Ezekiel	Eze	26	6	11	Haec dicit Dominus Deus : Percute manum tuam et allide pedem tuum, et dic : Heu ! ad omnes abominationes malorum domus Israël : quia gladio, fame et peste ruituri sunt.
  24345 Ezekiel	Eze	26	6	12	Qui longe est, peste morietur : qui autem prope, gladio corruet : et qui relictus fuerit et obsessus, fame morietur : et complebo indignationem meam in eis.
  24346 Ezekiel	Eze	26	6	13	Et scietis quia ego Dominus, cum fuerint interfecti vestri in medio idolorum vestrorum, in circuitu ararum vestrarum, in omni colle excelso, et in cunctis summitatibus montium, et subtus omne lignum nemorosum, et subtus universam quercum frondosam, locum ubi accenderunt thura redolentia universis idolis suis.
  24347 Ezekiel	Eze	26	6	14	Et extendam manum meam super eos : et faciam terram desolatam et destitutam, a deserto Deblatha, in omnibus habitationibus eorum : et scient quia ego Dominus.]
  24348 Ezekiel	Eze	26	7	1	Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
  24349 Ezekiel	Eze	26	7	2	Et tu, fili hominis, haec dicit Dominus Deus terrae Israël : [Finis venit : venit finis super quatuor plagas terrae.
  24350 Ezekiel	Eze	26	7	3	Nunc finis super te, et immittam furorem meum in te : et judicabo te juxta vias tuas, et ponam contra te omnes abominationes tuas.
  24351 Ezekiel	Eze	26	7	4	Et non parcet oculus meus super te, et non miserebor : sed vias tuas ponam super te, et abominationes tuae in medio tui erunt, et scietis quia ego Dominus.
  24352 Ezekiel	Eze	26	7	5	Haec dicit Dominus Deus : Afflictio una, afflictio ecce venit.
  24353 Ezekiel	Eze	26	7	6	Finis venit, venit finis : evigilavit adversum te, ecce venit.
  24354 Ezekiel	Eze	26	7	7	Venit contritio super te, qui habitas in terra : venit tempus, prope est dies occisionis, et non gloriae montium.
  24355 Ezekiel	Eze	26	7	8	Nunc de propinquo effundam iram meam super te, et complebo furorem meum in te : et judicabo te juxta vias tuas, et imponam tibi omnia scelera tua,
  24356 Ezekiel	Eze	26	7	9	et non parcet oculus meus, nec miserebor : sed vias tuas imponam tibi, et abominationes tuae in medio tui erunt, et scietis quia ego sum Dominus percutiens.
  24357 Ezekiel	Eze	26	7	10	Ecce dies, ecce venit : egressa est contritio, floruit virga, germinavit superbia,
  24358 Ezekiel	Eze	26	7	11	iniquitas surrexit in virga impietatis : non ex eis, et non ex populo, neque ex sonitu eorum : et non erit requies in eis.
  24359 Ezekiel	Eze	26	7	12	Venit tempus, appropinquavit dies : qui emit, non laetetur, et qui vendit, non lugeat : quia ira super omnem populum ejus.
  24360 Ezekiel	Eze	26	7	13	Quia qui vendit, ad id quod vendidit non revertetur : et adhuc in viventibus vita eorum : visio enim ad omnem multitudinem ejus non regredietur, et vir in iniquitate vitae suae non confortabitur.]
  24361 Ezekiel	Eze	26	7	14	[Canite tuba, praeparentur omnes : et non est qui vadat ad praelium : ira enim mea super universum populum ejus.
  24362 Ezekiel	Eze	26	7	15	Gladium foris, et pestis et fames intrinsecus : qui in agro est, gladio morietur, et qui in civitate, pestilentia et fame devorabuntur.
  24363 Ezekiel	Eze	26	7	16	Et salvabuntur qui fugerint ex eis : et erunt in montibus quasi columbae convallium omnes trepidi, unusquisque in iniquitate sua.
  24364 Ezekiel	Eze	26	7	17	Omnes manus dissolventur, et omnia genua fluent aquis.
  24365 Ezekiel	Eze	26	7	18	Et accingent se ciliciis, et operiet eos formido : et in omni facie confusio, et in universis capitibus eorum calvitium.
  24366 Ezekiel	Eze	26	7	19	Argentum eorum foras projicietur, et aurum eorum in sterquilinium erit : argentum eorum et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini : animam suam non saturabunt, et ventres eorum non implebuntur, quia scandalum iniquitatis eorum factum est.
  24367 Ezekiel	Eze	26	7	20	Et ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt, et imagines abominationum suarum et simulacrorum fecerunt ex eo : propter hoc dedi eis illud in immunditiam.
  24368 Ezekiel	Eze	26	7	21	Et dabo illud in manus alienorum ad diripiendum, et impiis terrae in praedam, et contaminabunt illud.
  24369 Ezekiel	Eze	26	7	22	Et avertam faciem meam ab eis, et violabunt arcanum meum : et introibunt in illud emissarii, et contaminabunt illud.
  24370 Ezekiel	Eze	26	7	23	Fac conclusionem, quoniam terra plena est judicio sanguinum, et civitas plena iniquitate.
  24371 Ezekiel	Eze	26	7	24	Et adducam pessimos de gentibus, et possidebunt domos eorum : et quiescere faciam superbiam potentium, et possidebunt sanctuaria eorum.
  24372 Ezekiel	Eze	26	7	25	Angustia superveniente, requirent pacem, et non erit.
  24373 Ezekiel	Eze	26	7	26	Conturbatio super conturbationem veniet, et auditus super auditum : et quaerent visionem de propheta, et lex peribit a sacerdote, et consilium a senioribus.
  24374 Ezekiel	Eze	26	7	27	Rex lugebit, et princeps induetur moerore, et manus populi terrae conturbabuntur : secundum viam eorum faciam eis, et secundum judicia eorum judicabo eos, et scient quia ego Dominus.]
  24375 Ezekiel	Eze	26	8	1	Et factum est in anno sexto, in sexto mense, in quinta mensis, ego sedebam in domo mea, et senes Juda sedebant coram me, et cecidit ibi super me manus Domini Dei.
  24376 Ezekiel	Eze	26	8	2	Et vidi : et ecce similitudo quasi aspectus ignis : ab aspectu lumborum ejus et deorsum, ignis : et a lumbis ejus et sursum, quasi aspectus splendoris, ut visio electri.
  24377 Ezekiel	Eze	26	8	3	Et emissa similitudo manus apprehendit me in cincinno capitis mei, et elevavit me spiritus inter terram et caelum : et adduxit me in Jerusalem, in visione Dei, juxta ostium interius quod respiciebat ad aquilonem, ubi erat statutum idolum zeli ad provocandam aemulationem.
  24378 Ezekiel	Eze	26	8	4	Et ecce ibi gloria Dei Israël, secundum visionem quam videram in campo.
  24379 Ezekiel	Eze	26	8	5	Et dixit ad me : Fili hominis, leva oculos tuos ad viam aquilonis. Et levavi oculos meos ad viam aquilonis, et ecce ab aquilone portae altaris idolum zeli in ipso introitu.
  24380 Ezekiel	Eze	26	8	6	Et dixit ad me : Fili hominis, putasne vides tu quid isti faciunt, abominationes magnas quas domus Israël facit hic, ut procul recedam a sanctuario meo ? et adhuc conversus videbis abominationes majores.
  24381 Ezekiel	Eze	26	8	7	Et introduxit me ad ostium atrii, et vidi, et ecce foramen unum in pariete.
  24382 Ezekiel	Eze	26	8	8	Et dixit ad me : Fili hominis, fode parietem. Et cum fodissem parietem, apparuit ostium unum.
  24383 Ezekiel	Eze	26	8	9	Et dixit ad me : Ingredere, et vide abominationes pessimas quas isti faciunt hic.
  24384 Ezekiel	Eze	26	8	10	Et ingressus vidi, et ecce omnis similitudo reptilium et animalium, abominatio, et universa idola domus Israël, depicta erant in pariete in circuitu per totum :
  24385 Ezekiel	Eze	26	8	11	et septuaginta viri de senioribus domus Israël : et Jezonias filius Saphan stabat in medio eorum stantium ante picturas : et unusquisque habebat thuribulum in manu sua, et vapor nebulae de thure consurgebat.
  24386 Ezekiel	Eze	26	8	12	Et dixit ad me : Certe vides, fili hominis, quae seniores domus Israël faciunt in tenebris, unusquisque in abscondito cubiculi sui : dicunt enim : Non videt Dominus nos ; dereliquit Dominus terram.
  24387 Ezekiel	Eze	26	8	13	Et dixit ad me : Adhuc conversus videbis abominationes majores, quas isti faciunt.
  24388 Ezekiel	Eze	26	8	14	Et introduxit me per ostium portae domus Domini quod respiciebat ad aquilonem, et ecce ibi mulieres sedebant plangentes Adonidem.
  24389 Ezekiel	Eze	26	8	15	Et dixit ad me : Certe vidisti, fili hominis : adhuc conversus videbis abominationes majores his.
  24390 Ezekiel	Eze	26	8	16	Et introduxit me in atrium domus Domini interius, et ecce in ostio templi Domini, inter vestibulum et altare, quasi viginti quinque viri dorsa habentes contra templum Domini, et facies ad orientem : et adorabant ad ortum solis.
  24391 Ezekiel	Eze	26	8	17	Et dixit ad me : Certe vidisti, fili hominis : numquid leve est hoc domui Juda, ut facerent abominationes istas quas fecerunt hic, quia replentes terram iniquitate, conversi sunt ad irritandum me ? et ecce applicant ramum ad nares suas.
  24392 Ezekiel	Eze	26	8	18	Ergo et ego faciam in furore : non parcet oculus meus, nec miserebor : et cum clamaverint ad aures meas voce magna, non exaudiam eos.
  24393 Ezekiel	Eze	26	9	1	Et clamavit in auribus meis voce magna, dicens : Appropinquaverunt visitationes urbis, et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua.
  24394 Ezekiel	Eze	26	9	2	Et ecce sex viri veniebant de via portae superioris, quae respicit ad aquilonem, et uniuscujusque vas interitus in manu ejus : vir quoque unus in medio eorum vestitus erat lineis, et atramentarium scriptoris ad renes ejus : et ingressi sunt, et steterunt juxta altare aereum.
  24395 Ezekiel	Eze	26	9	3	Et gloria Domini Israël assumpta est de cherub, quae erat super eum ad limen domus : et vocavit virum qui indutus erat lineis, et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis :
  24396 Ezekiel	Eze	26	9	4	et dixit Dominus ad eum : Transi per mediam civitatem, in medio Jerusalem, et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus quae fiunt in medio ejus.
  24397 Ezekiel	Eze	26	9	5	Et illis dixit, audiente me : Transite per civitatem sequentes eum, et percutite : non parcat oculus vester, neque misereamini :
  24398 Ezekiel	Eze	26	9	6	senem, adolescentulum et virginem, parvulum et mulieres interficite usque ad internecionem : omnem autem super quem videritis thau, ne occidatis : et a sanctuario meo incipite. Coeperunt ergo a viris senioribus, qui erant ante faciem domus.
  24399 Ezekiel	Eze	26	9	7	Et dixit ad eos : Contaminate domum, et implete atria interfectis ; egredimini. Et egressi sunt, et percutiebant eos qui erant in civitate.
  24400 Ezekiel	Eze	26	9	8	Et caede completa, remansi ego, ruique super faciem meam, et clamans aio : Heu ! heu ! heu ! Domine Deus : ergone disperdes omnes reliquias Israël, effundens furorem tuum super Jerusalem ?
  24401 Ezekiel	Eze	26	9	9	Et dixit ad me : Iniquitas domus Israël et Juda magna est nimis valde, et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est aversione : dixerunt enim : Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt.
  24402 Ezekiel	Eze	26	9	10	Igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor : viam eorum super caput eorum reddam.
  24403 Ezekiel	Eze	26	9	11	Et ecce vir qui erat indutus lineis, qui habebat atramentarium in dorso suo, respondit verbum, dicens : Feci sicut praecepisti mihi.
  24404 Ezekiel	Eze	26	10	1	Et vidi : et ecce in firmamento quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii, apparuit super ea.
  24405 Ezekiel	Eze	26	10	2	Et dixit ad virum qui indutus erat lineis, et ait : Ingredere in medio rotarum quae sunt subtus cherubim, et imple manum tuam prunis ignis quae sunt inter cherubim, et effunde super civitatem. Ingressusque est in conspectu meo.
  24406 Ezekiel	Eze	26	10	3	Cherubim autem stabant a dextris domus cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius.
  24407 Ezekiel	Eze	26	10	4	Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus : et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriae Domini.
  24408 Ezekiel	Eze	26	10	5	Et sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis.
  24409 Ezekiel	Eze	26	10	6	Cumque praecepisset viro qui indutus erat lineis, dicens : Sume ignem de medio rotarum quae sunt inter cherubim : ingressus ille stetit juxta rotam.
  24410 Ezekiel	Eze	26	10	7	Et extendit cherub manum de medio cherubim ad ignem qui erat inter cherubim, et sumpsit, et dedit in manus ejus qui indutus erat lineis : qui accipiens egressus est.
  24411 Ezekiel	Eze	26	10	8	Et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pennas eorum.
  24412 Ezekiel	Eze	26	10	9	Et vidi : et ecce quatuor rotae juxta cherubim : rota una juxta cherub unum, et rota alia juxta cherub unum : species autem rotarum erat quasi visio lapidis chrysolithi :
  24413 Ezekiel	Eze	26	10	10	et aspectus earum similitudo una quatuor, quasi sit rota in medio rotae.
  24414 Ezekiel	Eze	26	10	11	Cumque ambularent, in quatuor partes gradiebantur, et non revertebantur ambulantes : sed ad locum ad quem ire declinabat quae prima erat, sequebantur et ceterae, nec convertebantur.
  24415 Ezekiel	Eze	26	10	12	Et omne corpus earum, et colla, et manus, et pennae, et circuli, plena erant oculis in circuitu quatuor rotarum.
  24416 Ezekiel	Eze	26	10	13	Et rotas istas vocavit volubiles, audiente me.
  24417 Ezekiel	Eze	26	10	14	Quatuor autem facies habebat unum : facies una, facies cherub, et facies secunda, facies hominis : et in tertio facies leonis, et in quarto facies aquilae.
  24418 Ezekiel	Eze	26	10	15	Et elevata sunt cherubim : ipsum est animal quod videram juxta fluvium Chobar.
  24419 Ezekiel	Eze	26	10	16	Cumque ambularent cherubim, ibant pariter et rotae juxta ea : et cum elevarent cherubim alas suas ut exaltarentur de terra, non residebant rotae, sed et ipsae juxta erant.
  24420 Ezekiel	Eze	26	10	17	Stantibus illis stabant, et cum elevatis elevabantur : spiritus enim vitae erat in eis.
  24421 Ezekiel	Eze	26	10	18	Et egressa est gloria Domini a limine templi, et stetit super cherubim.
  24422 Ezekiel	Eze	26	10	19	Et elevantia cherubim alas suas, exaltata sunt a terra coram me : et illis egredientibus, rotae quoque subsecutae sunt : et stetit in introitu portae domus Domini orientalis, et gloria Dei Israël erat super ea.
  24423 Ezekiel	Eze	26	10	20	Ipsum est animal quod vidi subter Deum Israël juxta fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent.
  24424 Ezekiel	Eze	26	10	21	Quatuor vultus uni, et quatuor alae uni : et similitudo manus hominis sub alis eorum.
  24425 Ezekiel	Eze	26	10	22	Et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quos videram juxta fluvium Chobar, et intuitus eorum, et impetus singulorum ante faciem suam ingredi.
  24426 Ezekiel	Eze	26	11	1	Et elevavit me spiritus, et introduxit me ad portam domus Domini orientalem, quae respicit ad solis ortum : et ecce in introitu portae viginti quinque viri : et vidi in medio eorum Jezoniam filium Azur, et Pheltiam filium Banaiae, principes populi.
  24427 Ezekiel	Eze	26	11	2	Dixitque ad me : Fili hominis, hi sunt viri qui cogitant iniquitatem, et tractant consilium pessimum in urbe ista,
  24428 Ezekiel	Eze	26	11	3	dicentes : Nonne dudum aedificatae sunt domus ? haec est lebes, nos autem carnes.
  24429 Ezekiel	Eze	26	11	4	Idcirco vaticinare de eis, vaticinare, fili hominis.
  24430 Ezekiel	Eze	26	11	5	Et irruit in me spiritus Domini, et dixit ad me : Loquere : Haec dicit Dominus : Sic locuti estis, domus Israël, et cogitationes cordis vestri ego novi.
  24431 Ezekiel	Eze	26	11	6	Plurimos occidistis in urbe hac, et implestis vias ejus interfectis.
  24432 Ezekiel	Eze	26	11	7	Propterea haec dicit Dominus Deus : Interfecti vestri, quos posuistis in medio ejus, hi sunt carnes, et haec est lebes : et educam vos de medio ejus.
  24433 Ezekiel	Eze	26	11	8	Gladium metuistis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus.
  24434 Ezekiel	Eze	26	11	9	Et ejiciam vos de medio ejus, daboque vos in manu hostium, et faciam in vobis judicia.
  24435 Ezekiel	Eze	26	11	10	Gladio cadetis : in finibus Israël judicabo vos, et scietis quia ego Dominus.
  24436 Ezekiel	Eze	26	11	11	Haec non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio ejus in carnes : in finibus Israël judicabo vos,
  24437 Ezekiel	Eze	26	11	12	et scietis quia ego Dominus : quia in praeceptis meis non ambulastis, et judicia mea non fecistis, sed juxta judicia gentium quae in circuitu vestro sunt estis operati.
  24438 Ezekiel	Eze	26	11	13	Et factum est cum prophetarem, Pheltias filius Banaiae mortuus est : et cecidi in faciem meam clamans voce magna, et dixi : Heu ! heu ! heu ! Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israël ?
  24439 Ezekiel	Eze	26	11	14	Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
  24440 Ezekiel	Eze	26	11	15	Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui, et omnis domus Israël, universi quibus dixerunt habitatores Jerusalem : Longe recedite a Domino : nobis data est terra in possessionem.
  24441 Ezekiel	Eze	26	11	16	Propterea haec dicit Dominus Deus : Quia longe feci eos in gentibus, et quia dispersi eos in terris : ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt.
  24442 Ezekiel	Eze	26	11	17	Propterea loquere : Haec dicit Dominus Deus : Congregabo vos de populis, et adunabo de terris in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israël.
  24443 Ezekiel	Eze	26	11	18	Et ingredientur illuc, et auferent omnes offensiones, cunctasque abominationes ejus de illa.
  24444 Ezekiel	Eze	26	11	19	Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum : et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum,
  24445 Ezekiel	Eze	26	11	20	ut in praeceptis meis ambulent, et judicia mea custodiant, faciantque ea, et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum.
  24446 Ezekiel	Eze	26	11	21	Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam, dicit Dominus Deus.
  24447 Ezekiel	Eze	26	11	22	Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotae cum eis, et gloria Dei Israël erat super ea :
  24448 Ezekiel	Eze	26	11	23	et ascendit gloria Domini de medio civitatis, stetitque super montem qui est ad orientem urbis.
  24449 Ezekiel	Eze	26	11	24	Et spiritus levavit me, adduxitque in Chaldaeam ad transmigrationem, in visione, in spiritu Dei : et sublata est a me visio quam videram.
  24450 Ezekiel	Eze	26	11	25	Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quae ostenderat mihi.
  24451 Ezekiel	Eze	26	12	1	Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
  24452 Ezekiel	Eze	26	12	2	Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas : qui oculos habent ad videndum, et non vident, et aures ad audiendum, et non audiunt : quia domus exasperans est.
  24453 Ezekiel	Eze	26	12	3	Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis, et transmigrabis per diem coram eis. Transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est :
  24454 Ezekiel	Eze	26	12	4	et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum : tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans.
  24455 Ezekiel	Eze	26	12	5	Ante oculos eorum perfode tibi parietem, et egredieris per eum.
  24456 Ezekiel	Eze	26	12	6	In conspectu eorum in humeris portaberis ; in caligine effereris : faciem tuam velabis, et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Israël.
  24457 Ezekiel	Eze	26	12	7	Feci ergo sicut praeceperat mihi Dominus : vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem, et vespere perfodi mihi parietem manu : et in caligine egressus sum, in humeris portatus in conspectu eorum.
  24458 Ezekiel	Eze	26	12	8	Et factus est sermo Domini mane ad me, dicens :
  24459 Ezekiel	Eze	26	12	9	Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israël, domus exasperans : Quid tu facis ?
  24460 Ezekiel	Eze	26	12	10	Dic ad eos : [Haec dicit Dominus Deus : Super ducem onus istud, qui est in Jerusalem, et super omnem domum Israël, quae est in medio eorum.]
  24461 Ezekiel	Eze	26	12	11	Dic : [Ego portentum vestrum : quomodo feci, sic fiet illis : in transmigrationem et in captivitatem ibunt.
  24462 Ezekiel	Eze	26	12	12	Et dux qui est in medio eorum, in humeris portabitur ; in caligine egredietur : parietem perfodient, ut educant eum ; facies ejus operietur, ut non videat oculo terram.
  24463 Ezekiel	Eze	26	12	13	Et extendam rete meum super eum, et capietur in sagena mea : et adducam eum in Babylonem, in terram Chaldaeorum, et ipsam non videbit : ibique morietur.
  24464 Ezekiel	Eze	26	12	14	Et omnes qui circa eum sunt, praesidium ejus, et agmina ejus, dispergam in omnem ventum, et gladium evaginabo post eos.
  24465 Ezekiel	Eze	26	12	15	Et scient quia ego Dominus, quando dispersero illos in gentibus, et disseminavero eos in terris.
  24466 Ezekiel	Eze	26	12	16	Et relinquam ex eis viros paucos a gladio, et fame, et pestilentia, ut enarrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas ingredientur, et scient quia ego Dominus.]
  24467 Ezekiel	Eze	26	12	17	Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
  24468 Ezekiel	Eze	26	12	18	[Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede, sed et aquam tuam in festinatione et moerore bibe.
  24469 Ezekiel	Eze	26	12	19	Et dices ad populum terrae : Haec dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Jerusalem, in terra Israël : Panem suum in sollicitudine comedent, et aquam suam in desolatione bibent : ut desoletur terra a multitudine sua, propter iniquitatem omnium qui habitant in ea.
  24470 Ezekiel	Eze	26	12	20	Et civitates quae nunc habitantur, desolatae erunt, terraque deserta, et scietis quia ego Dominus.]
  24471 Ezekiel	Eze	26	12	21	Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
  24472 Ezekiel	Eze	26	12	22	[Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israël, dicentium : In longum differentur dies, et peribit omnis visio ?
  24473 Ezekiel	Eze	26	12	23	Ideo dic ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israël : et loquere ad eos quod appropinquaverint dies, et sermo omnis visionis.
  24474 Ezekiel	Eze	26	12	24	Non enim erit ultra omnis visio cassa, neque divinatio ambigua in medio filiorum Israël :
  24475 Ezekiel	Eze	26	12	25	quia ego Dominus loquar, et quodcumque locutus fuero verbum, fiet, et non prolongabitur amplius : sed in diebus vestris, domus exasperans, loquar verbum, et faciam illud, dicit Dominus Deus.]
  24476 Ezekiel	Eze	26	12	26	Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
  24477 Ezekiel	Eze	26	12	27	[Fili hominis, ecce domus Israël dicentium : Visio quam hic videt, in dies multos et in tempora longa iste prophetat.
  24478 Ezekiel	Eze	26	12	28	Propterea dic ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Non prolongabitur ultra omnis sermo meus : verbum quod locutus fuero, complebitur, dicit Dominus Deus.]
  24479 Ezekiel	Eze	26	13	1	Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
  24480 Ezekiel	Eze	26	13	2	Fili hominis, vaticinare ad prophetas Israël qui prophetant, et dices prophetantibus de corde suo : [Audite verbum Domini.
  24481 Ezekiel	Eze	26	13	3	Haec dicit Dominus Deus : Vae prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident !
  24482 Ezekiel	Eze	26	13	4	Quasi vulpes in desertis prophetae tui, Israël, erant.
  24483 Ezekiel	Eze	26	13	5	Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israël, ut staretis in praelio in die Domini.
  24484 Ezekiel	Eze	26	13	6	Vident vana, et divinant mendacium, dicentes : Ait Dominus, cum Dominus non miserit eos : et perseveraverunt confirmare sermonem.
  24485 Ezekiel	Eze	26	13	7	Numquid non visionem cassam vidistis, et divinationem mendacem locuti estis, et dicitis : Ait Dominus, cum ego non sim locutus ?
  24486 Ezekiel	Eze	26	13	8	Propterea haec dicit Dominus Deus : Quia locuti estis vana, et vidistis mendacium, ideo ecce ego ad vos, dicit Dominus Deus.
  24487 Ezekiel	Eze	26	13	9	Et erit manus mea super prophetas qui vident vana, et divinant mendacium : in consilio populi mei non erunt, et in scriptura domus Israël non scribentur, nec in terram Israël ingredientur, et scietis quia ego Dominus Deus :
  24488 Ezekiel	Eze	26	13	10	eo quod deceperint populum meum, dicentes : Pax, et non est pax : et ipse aedificabat parietem, illi autem liniebant eum luto absque paleis.
  24489 Ezekiel	Eze	26	13	11	Dic ad eos qui liniunt absque temperatura, quod casurus sit : erit enim imber inundans, et dabo lapides praegrandes desuper irruentes, et ventum procellae dissipantem.
  24490 Ezekiel	Eze	26	13	12	Siquidem ecce cecidit paries : numquid non dicetur vobis : Ubi est litura quam linistis ?
  24491 Ezekiel	Eze	26	13	13	Propterea haec dicit Dominus Deus : Et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea, et imber inundans in furore meo erit, et lapides grandes in ira in consumptionem.
  24492 Ezekiel	Eze	26	13	14	Et destruam parietem quem linistis absque temperamento, et adaequabo eum terrae, et revelabitur fundamentum ejus : et cadet, et consumetur in medio ejus, et scietis quia ego sum Dominus.
  24493 Ezekiel	Eze	26	13	15	Et complebo indignationem meam in pariete, et in his qui liniunt eum absque temperamento : dicamque vobis : Non est paries, et non sunt qui liniunt eum :
  24494 Ezekiel	Eze	26	13	16	prophetae Israël, qui prophetant ad Jerusalem, et vident ei visionem pacis, et non est pax, ait Dominus Deus.]
  24495 Ezekiel	Eze	26	13	17	Et tu, fili hominis, pone faciem tuam contra filias populi tui quae prophetant de corde suo : et vaticinare super eas,
  24496 Ezekiel	Eze	26	13	18	et dic : [Haec dicit Dominus Deus : Vae quae consuunt pulvillos sub omni cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite universae aetatis ad capiendas animas : et cum caperent animas populi mei, vivificabant animas eorum !
  24497 Ezekiel	Eze	26	13	19	Et violabant me ad populum meum propter pugillum hordei, et fragmen panis, ut interficerent animas quae non moriuntur, et vivificarent animas quae non vivunt, mentientes populo meo credenti mendaciis.
  24498 Ezekiel	Eze	26	13	20	Propter hoc haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ad pulvillos vestros, quibus vos capitis animas volantes : et dirumpam eos de brachiis vestris, et dimittam animas quas vos capitis, animas ad volandum.
  24499 Ezekiel	Eze	26	13	21	Et dirumpam cervicalia vestra, et liberabo populum meum de manu vestra, neque erunt ultra in manibus vestris ad praedandum : et scietis quia ego Dominus.
  24500 Ezekiel	Eze	26	13	22	Pro eo quod moerere fecistis cor justi mendaciter, quem ego non contristavi, et confortastis manus impii, ut non reverteretur a via sua mala, et viveret :
  24501 Ezekiel	Eze	26	13	23	propterea vana non videbitis, et divinationes non divinabitis amplius, et eruam populum meum de manu vestra : et scietis quia ego Dominus.]
  24502 Ezekiel	Eze	26	14	1	Et venerunt ad me viri seniorum Israël, et sederunt coram me.
  24503 Ezekiel	Eze	26	14	2	Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
  24504 Ezekiel	Eze	26	14	3	Fili hominis, viri isti posuerunt immunditias suas in cordibus suis, et scandalum iniquitatis suae statuerunt contra faciem suam : numquid interrogatus respondebo eis ?
  24505 Ezekiel	Eze	26	14	4	Propter hoc loquere eis, et dices ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Homo, homo de domo Israël, qui posuerit immunditias suas in corde suo, et scandalum iniquitatis suae statuerit contra faciem suam, et venerit ad prophetam interrogans per eum me : ego Dominus respondebo ei in multitudine immunditiarum suarum,
  24506 Ezekiel	Eze	26	14	5	ut capiatur domus Israël in corde suo, quo recesserunt a me in cunctis idolis suis.
  24507 Ezekiel	Eze	26	14	6	Propterea dic ad domum Israël : Haec dicit Dominus Deus : Convertimini, et recedite ab idolis vestris, et ab universis contaminationibus vestris avertite facies vestras.
  24508 Ezekiel	Eze	26	14	7	Quia homo, homo de domo Israël, et de proselytis quicumque advena fuerit in Israël, si alienatus fuerit a me, et posuerit idola sua in corde suo, et scandalum iniquitatis suae statuerit contra faciem suam, et venerit ad prophetam ut interroget per eum me : ego Dominus respondebo ei per me :
  24509 Ezekiel	Eze	26	14	8	et ponam faciem meam super hominem illum, et faciam eum in exemplum et in proverbium, et disperdam eum de medio populi mei : et scietis quia ego Dominus.
  24510 Ezekiel	Eze	26	14	9	Et propheta cum erraverit, et locutus fuerit verbum, ego Dominus decepi prophetam illum, et extendam manum meam super illum, et delebo eum de medio populi mei Israël.
  24511 Ezekiel	Eze	26	14	10	Et portabunt iniquitatem suam : juxta iniquitatem interrogantis, sic iniquitas prophetae erit :
  24512 Ezekiel	Eze	26	14	11	ut non erret ultra domus Israël a me, neque polluatur in universis praevaricationibus suis : sed sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum, ait Dominus exercituum.
  24513 Ezekiel	Eze	26	14	12	Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
  24514 Ezekiel	Eze	26	14	13	[Fili hominis, terra cum peccaverit mihi, ut praevaricetur praevaricans, extendam manum meam super eam, et conteram virgam panis ejus, et immittam in eam famem, et interficiam de ea hominem et jumentum.
  24515 Ezekiel	Eze	26	14	14	Et si fuerint tres viri isti in medio ejus, Noë, Daniel, et Job, ipsi justitia sua liberabunt animas suas, ait Dominus exercituum.
  24516 Ezekiel	Eze	26	14	15	Quod si et bestias pessimas induxero super terram ut vastem eam, et fuerit invia, eo quod non sit pertransiens propter bestias :
  24517 Ezekiel	Eze	26	14	16	tres viri isti si fuerint in ea, vivo ego, dicit Dominus Deus, quia nec filios nec filias liberabunt, sed ipsi soli liberabuntur, terra autem desolabitur.
  24518 Ezekiel	Eze	26	14	17	Vel si gladium induxero super terram illam, et dixero gladio : Transi per terram : et interfecero de ea hominem et jumentum,
  24519 Ezekiel	Eze	26	14	18	et tres viri isti fuerint in medio ejus : vivo ego, dicit Dominus Deus, non liberabunt filios neque filias, sed ipsi soli liberabuntur.
  24520 Ezekiel	Eze	26	14	19	Si autem et pestilentiam immisero super terram illam, et effudero indignationem meam super eam in sanguine, ut auferam ex ea hominem et jumentum,
  24521 Ezekiel	Eze	26	14	20	et Noë, et Daniel, et Job fuerint in medio ejus : vivo ego, dicit Dominus Deus, quia filium et filiam non liberabunt, sed ipsi justitia sua liberabunt animas suas.
  24522 Ezekiel	Eze	26	14	21	Quoniam haec dicit Dominus Deus : Quod etsi quatuor judicia mea pessima, gladium, et famem, ac bestias malas, et pestilentiam, immisero in Jerusalem, ut interficiam de ea hominem et pecus,
  24523 Ezekiel	Eze	26	14	22	tamen relinquetur in ea salvatio educentium filios et filias : ecce ipsi ingredientur ad vos, et videbitis viam eorum et adinventiones eorum, et consolabimini super malo quod induxi in Jerusalem, in omnibus quae importavi super eam.
  24524 Ezekiel	Eze	26	14	23	Et consolabuntur vos, cum videritis viam eorum et adinventiones eorum : et cognoscetis quod non frustra fecerim omnia quae feci in ea, ait Dominus Deus.]
  24525 Ezekiel	Eze	26	15	1	Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
  24526 Ezekiel	Eze	26	15	2	[Fili hominis, quid fiet de ligno vitis, ex omnibus lignis nemorum quae sunt inter ligna silvarum ?
  24527 Ezekiel	Eze	26	15	3	numquid tolletur de ea lignum ut fiat opus, aut fabricabitur de ea paxillus ut dependeat in eo quodcumque vas ?
  24528 Ezekiel	Eze	26	15	4	Ecce igni datum est in escam : utramque partem ejus consumpsit ignis, et medietas ejus redacta est in favillam : numquid utile erit ad opus ?
  24529 Ezekiel	Eze	26	15	5	Etiam cum esset integrum, non erat aptum ad opus : quanto magis cum illud ignis devoraverit et combusserit, nihil ex eo fiet operis ?
  24530 Ezekiel	Eze	26	15	6	Propterea haec dicit Dominus Deus : Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum, quod dedi igni ad devorandum, sic tradam habitatores Jerusalem.
  24531 Ezekiel	Eze	26	15	7	Et ponam faciem meam in eos : de igne egredientur, et ignis consumet eos : et scietis quia ego Dominus, cum posuero faciem meam in eos,
  24532 Ezekiel	Eze	26	15	8	et dedero terram inviam et desolatam, eo quod praevaricatores extiterint, dicit Dominus Deus.]
  24533 Ezekiel	Eze	26	16	1	Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
  24534 Ezekiel	Eze	26	16	2	Fili hominis, notas fac Jerusalem abominationes suas,
  24535 Ezekiel	Eze	26	16	3	et dices : Haec dicit Dominus Deus Jerusalem : Radix tua et generatio tua de terra Chanaan : pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea.
  24536 Ezekiel	Eze	26	16	4	Et quando nata es, in die ortus tui non est praecisus umbilicus tuus, et aqua non es lota in salutem, nec sale salita, nec involuta pannis.
  24537 Ezekiel	Eze	26	16	5	Non pepercit super te oculus, ut faceret tibi unum de his, misertus tui : sed projecta es super faciem terrae in abjectione animae tuae in die qua nata es.
  24538 Ezekiel	Eze	26	16	6	Transiens autem per te, vidi te conculcari in sanguine tuo : et dixi tibi cum esses in sanguine tuo : Vive, dixi, inquam, tibi : in sanguine tuo vive.
  24539 Ezekiel	Eze	26	16	7	Multiplicatam quasi germen agri dedi te : et multiplicata es, et grandis effecta, et ingressa es, et pervenisti ad mundum muliebrem : ubera tua intumuerunt, et pilus tuus germinavit : et eras nuda, et confusione plena.
  24540 Ezekiel	Eze	26	16	8	Et transivi per te, et vidi te : et ecce tempus tuum, tempus amantium : et expandi amictum meum super te, et operui ignominiam tuam : et juravi tibi, et ingressus sum pactum tecum, ait Dominus Deus, et facta es mihi.
  24541 Ezekiel	Eze	26	16	9	Et lavi te aqua, et emundavi sanguinem tuum ex te, et unxi te oleo.
  24542 Ezekiel	Eze	26	16	10	Et vestivi te discoloribus, et calceavi te janthino, et cinxi te bysso, et indui te subtilibus :
  24543 Ezekiel	Eze	26	16	11	et ornavi te ornamento, et dedi armillas in manibus tuis, et torquem circa collum tuum :
  24544 Ezekiel	Eze	26	16	12	et dedi inaurem super os tuum, et circulos auribus tuis, et coronam decoris in capite tuo.
  24545 Ezekiel	Eze	26	16	13	Et ornata es auro et argento, et vestita es bysso et polymito et multicoloribus : similam, et mel, et oleum comedisti : et decora facta es vehementer nimis, et profecisti in regnum.
  24546 Ezekiel	Eze	26	16	14	Et egressum est nomen tuum in gentes propter speciem tuam, quia perfecta eras in decore meo quem posueram super te, dicit Dominus Deus.
  24547 Ezekiel	Eze	26	16	15	Et habens fiduciam in pulchritudine tua, fornicata es in nomine tuo : et exposuisti fornicationem tuam omni transeunti, ut ejus fieres.
  24548 Ezekiel	Eze	26	16	16	Et sumens de vestimentis tuis, fecisti tibi excelsa hinc inde consuta, et fornicata es super eis sicut non est factum, neque futurum est.
  24549 Ezekiel	Eze	26	16	17	Et tulisti vasa decoris tui de auro meo atque argento meo, quae dedi tibi, et fecisti tibi imagines masculinas, et fornicata es in eis.
  24550 Ezekiel	Eze	26	16	18	Et sumpsisti vestimenta tua multicoloria, et operuisti illas, et oleum meum et thymiama meum posuisti coram eis.
  24551 Ezekiel	Eze	26	16	19	Et panem meum quem dedi tibi, similam, et oleum, et mel, quibus enutrivi te, posuisti in conspectu eorum in odorem suavitatis : et factum est, ait Dominus Deus.
  24552 Ezekiel	Eze	26	16	20	Et tulisti filios tuos et filias tuas quas generasti mihi, et immolasti eis ad devorandum. Numquid parva est fornicatio tua ?
  24553 Ezekiel	Eze	26	16	21	Immolasti filios meos, et dedisti, illos consecrans, eis.
  24554 Ezekiel	Eze	26	16	22	Et post omnes abominationes tuas et fornicationes, non es recordata dierum adolescentiae tuae, quando eras nuda et confusione plena, conculcata in sanguine tuo.
  24555 Ezekiel	Eze	26	16	23	Et accidit post omnem malitiam tuam (vae, vae tibi ! ait Dominus Deus),
  24556 Ezekiel	Eze	26	16	24	et aedificasti tibi lupanar, et fecisti tibi prostibulum in cunctis plateis.
  24557 Ezekiel	Eze	26	16	25	Ad omne caput viae aedificasti signum prostitutionis tuae, et abominabilem fecisti decorem tuum : et divisisti pedes tuos omni transeunti, et multiplicasti fornicationes tuas :
  24558 Ezekiel	Eze	26	16	26	et fornicata es cum filiis Aegypti, vicinis tuis, magnarum carnium : et multiplicasti fornicationem tuam ad irritandum me.
  24559 Ezekiel	Eze	26	16	27	Ecce ego extendam manum meam super te, et auferam justificationem tuam, et dabo te in animas odientium te filiarum Palaestinarum, quae erubescunt in via tua scelerata.
  24560 Ezekiel	Eze	26	16	28	Et fornicata es in filiis Assyriorum eo quod necdum fueris expleta : et postquam fornicata es, nec sic es satiata :
  24561 Ezekiel	Eze	26	16	29	et multiplicasti fornicationem tuam in terra Chanaan cum Chaldaeis, et nec sic satiata es.
  24562 Ezekiel	Eze	26	16	30	In quo mundabo cor tuum, ait Dominus Deus, cum facias omnia haec opera mulieris meretricis et procacis ?
  24563 Ezekiel	Eze	26	16	31	Quia fabricasti lupanar tuum in capite omnis viae, et excelsum tuum fecisti in omni platea : nec facta es quasi meretrix fastidio augens pretium,
  24564 Ezekiel	Eze	26	16	32	sed quasi mulier adultera, quae super virum suum inducit alienos.
  24565 Ezekiel	Eze	26	16	33	Omnibus meretricibus dantur mercedes : tu autem dedisti mercedes cunctis amatoribus tuis, et dona donabas eis, ut intrarent ad te undique ad fornicandum tecum.
  24566 Ezekiel	Eze	26	16	34	Factumque est in te contra consuetudinem mulierum in fornicationibus tuis, et post te non erit fornicatio : in eo enim quod dedisti mercedes, et mercedes non accepisti, factum est in te contrarium.
  24567 Ezekiel	Eze	26	16	35	Propterea, meretrix, audi verbum Domini.
  24568 Ezekiel	Eze	26	16	36	Haec dicit Dominus Deus : Quia effusum est aes tuum et revelata est ignominia tua in fornicationibus tuis super amatores tuos, et super idola abominationum tuarum, in sanguine filiorum tuorum quos dedisti eis,
  24569 Ezekiel	Eze	26	16	37	ecce ego congregabo omnes amatores tuos quibus commista es, et omnes quos dilexisti, cum universis quos oderas : et congregabo eos super te undique, et nudabo ignominiam tuam coram eis, et videbunt omnem turpitudinem tuam.
  24570 Ezekiel	Eze	26	16	38	Et judicabo te judiciis adulterarum, et effundentium sanguinem : et dabo te in sanguinem furoris et zeli.
  24571 Ezekiel	Eze	26	16	39	Et dabo te in manus eorum, et destruent lupanar tuum, et demolientur prostibulum tuum : et denudabunt te vestimentis tuis, et auferent vasa decoris tui, et derelinquent te nudam, plenamque ignominia :
  24572 Ezekiel	Eze	26	16	40	et adducent super te multitudinem, et lapidabunt te lapidibus, et trucidabunt te gladiis suis :
  24573 Ezekiel	Eze	26	16	41	et comburent domos tuas igni, et facient in te judicia in oculis mulierum plurimarum. Et desines fornicari, et mercedes ultra non dabis :
  24574 Ezekiel	Eze	26	16	42	et requiescet indignatio mea in te, et auferetur zelus meus a te : et quiescam, nec irascar amplius.
  24575 Ezekiel	Eze	26	16	43	Eo quod non fueris recordata dierum adolescentiae tuae, et provocasti me in omnibus his, quapropter et ego vias tuas in capite tuo dedi, ait Dominus Deus, et non feci juxta scelera tua in omnibus abominationibus tuis.
  24576 Ezekiel	Eze	26	16	44	Ecce omnis qui dicit vulgo proverbium, in te assumet illud, dicens : Sicut mater, ita et filia ejus.
  24577 Ezekiel	Eze	26	16	45	Filia matris tuae es tu, quae projecit virum suum et filios suos : et soror sororum tuarum es tu, quae projecerunt viros suos et filios suos : mater vestra Cethaea, et pater vester Amorrhaeus.
  24578 Ezekiel	Eze	26	16	46	Et soror tua major, Samaria, ipsa et filiae ejus, quae habitant ad sinistram tuam : soror autem tua minor te, quae habitat a dextris tuis, Sodoma, et filiae ejus.
  24579 Ezekiel	Eze	26	16	47	Sed nec in viis earum ambulasti, neque secundum scelera earum fecisti pauxillum minus : pene sceleratiora fecisti illis in omnibus viis tuis.
  24580 Ezekiel	Eze	26	16	48	Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non fecit Sodoma soror tua, ipsa et filiae ejus, sicut fecisti tu et filiae tuae.
  24581 Ezekiel	Eze	26	16	49	Ecce haec fuit iniquitas Sodomae sororis tuae : superbia, saturitas panis et abundantia, et otium ipsius et filiarum ejus : et manum egeno et pauperi non porrigebant :
  24582 Ezekiel	Eze	26	16	50	et elevatae sunt, et fecerunt abominationes coram me : et abstuli eas sicut vidisti.
  24583 Ezekiel	Eze	26	16	51	Et Samaria dimidium peccatorum tuorum non peccavit : sed vicisti eas sceleribus tuis, et justificasti sorores tuas in omnibus abominationibus tuis quas operata es.
  24584 Ezekiel	Eze	26	16	52	Ergo et tu porta confusionem tuam, quae vicisti sorores tuas peccatis tuis, sceleratius agens ab eis : justificatae sunt enim a te : ergo et tu confundere, et porta ignominiam tuam, quae justificasti sorores tuas.
  24585 Ezekiel	Eze	26	16	53	Et convertam restituens eas conversione Sodomorum cum filiabus suis, et conversione Samariae et filiarum ejus, et convertam reversionem tuam in medio earum,
  24586 Ezekiel	Eze	26	16	54	ut portes ignominiam tuam, et confundaris in omnibus quae fecisti consolans eas.
  24587 Ezekiel	Eze	26	16	55	Et soror tua Sodoma et filiae ejus revertentur ad antiquitatem suam, et Samaria et filiae ejus revertentur ad antiquitatem suam, et tu et filiae tuae revertemini ad antiquitatem vestram.
  24588 Ezekiel	Eze	26	16	56	Non fuit autem Sodoma soror tua audita in ore tuo in die superbiae tuae,
  24589 Ezekiel	Eze	26	16	57	antequam revelaretur malitia tua, sicut hoc tempore in opprobrium filiarum Syriae, et cunctarum in circuitu tuo filiarum Palaestinarum quae ambiunt te per gyrum.
  24590 Ezekiel	Eze	26	16	58	Scelus tuum et ignominiam tuam tu portasti, ait Dominus Deus.
  24591 Ezekiel	Eze	26	16	59	Quia haec dicit Dominus Deus : Et faciam tibi sicut despexisti juramentum, ut irritum faceres pactum :
  24592 Ezekiel	Eze	26	16	60	et recordabor ego pacti mei tecum in diebus adolescentiae tuae, et suscitabo tibi pactum sempiternum.
  24593 Ezekiel	Eze	26	16	61	Et recordaberis viarum tuarum, et confunderis, cum receperis sorores tuas te majores cum minoribus tuis : et dabo eas tibi in filias, sed non ex pacto tuo.
  24594 Ezekiel	Eze	26	16	62	Et suscitabo ego pactum meum tecum, et scies quia ego Dominus :
  24595 Ezekiel	Eze	26	16	63	ut recorderis, et confundaris, et non sit tibi ultra aperire os prae confusione tua, cum placatus tibi fuero in omnibus quae fecisti, ait Dominus Deus.
  24596 Ezekiel	Eze	26	17	1	Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
  24597 Ezekiel	Eze	26	17	2	Fili hominis, propone aenigma, et narra parabolam ad domum Israël,
  24598 Ezekiel	Eze	26	17	3	et dices : Haec dicit Dominus Deus : Aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis et varietate, venit ad Libanum, et tulit medullam cedri.
  24599 Ezekiel	Eze	26	17	4	Summitatem frondium ejus avulsit, et transportavit eam in terram Chanaan : in urbe negotiatorum posuit illam.
  24600 Ezekiel	Eze	26	17	5	Et tulit de semine terrae, et posuit illud in terra pro semine, ut firmaret radicem super aquas multas : in superficie posuit illud.
  24601 Ezekiel	Eze	26	17	6	Cumque germinasset, crevit in vineam latiorem, humili statura, respicientibus ramis ejus ad eam, et radices ejus sub illa erant : facta est ergo vinea, et fructificavit in palmites, et emisit propagines.
  24602 Ezekiel	Eze	26	17	7	Et facta est aquila altera grandis, magnis alis, multisque plumis : et ecce vinea ista quasi mittens radices suas ad eam, palmites suos extendit ad illam, ut irrigaret eam de areolis germinis sui.
  24603 Ezekiel	Eze	26	17	8	In terra bona super aquas multas plantata est, ut faciat frondes, et portet fructum, ut sit in vineam grandem.
  24604 Ezekiel	Eze	26	17	9	Dic : Haec dicit Dominus Deus : Ergone prosperabitur ? nonne radices ejus evellet, et fructus ejus distringet, et siccabit omnes palmites germinis ejus, et arescet, et non in brachio grandi, neque in populo multo, ut evelleret eam radicitus ?
  24605 Ezekiel	Eze	26	17	10	Ecce plantata est : ergone prosperabitur ? nonne, cum tetigerit eam ventus urens, siccabitur, et in areis germinis sui arescet ?
  24606 Ezekiel	Eze	26	17	11	Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
  24607 Ezekiel	Eze	26	17	12	Dic ad domum exasperantem : Nescitis quid ista significent ? Dic : Ecce venit rex Babylonis in Jerusalem, et assumet regem et principes ejus, et adducet eos ad semetipsum in Babylonem.
  24608 Ezekiel	Eze	26	17	13	Et tollet de semine regni, ferietque cum eo foedus, et ab eo accipiet jusjurandum. Sed et fortes terrae tollet,
  24609 Ezekiel	Eze	26	17	14	ut sit regnum humile, et non elevetur, sed custodiat pactum ejus, et servet illud.
  24610 Ezekiel	Eze	26	17	15	Qui recedens ab eo misit nuntios ad Aegyptum, ut daret sibi equos et populum multum : numquid prosperabitur, vel consequetur salutem, qui fecit haec ? et qui dissolvit pactum, numquid effugiet ?
  24611 Ezekiel	Eze	26	17	16	Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in loco regis qui constituit eum regem, cujus fecit irritum juramentum, et solvit pactum quod habebat cum eo, in medio Babylonis morietur.
  24612 Ezekiel	Eze	26	17	17	Et non in exercitu grandi, neque in populo multo, faciet contra eum Pharao praelium : in jactu aggeris, et in exstructione vallorum, ut interficiat animas multas.
  24613 Ezekiel	Eze	26	17	18	Spreverat enim juramentum, ut solveret foedus, et ecce dedit manum suam : et cum omnia haec fecerit, non effugiet.
  24614 Ezekiel	Eze	26	17	19	Propterea haec dicit Dominus Deus : Vivo ego, quoniam juramentum quod sprevit, et foedus quod praevaricatus est, ponam in caput ejus.
  24615 Ezekiel	Eze	26	17	20	Et expandam super eum rete meum, et comprehendetur in sagena mea : et adducam eum in Babylonem, et judicabo eum ibi in praevaricatione qua despexit me.
  24616 Ezekiel	Eze	26	17	21	Et omnes profugi ejus, cum universo agmine suo, gladio cadent : residui autem in omnem ventum dispergentur : et scietis quia ego Dominus locutus sum.
  24617 Ezekiel	Eze	26	17	22	Haec dicit Dominus Deus : Et sumam ego de medulla cedri sublimis, et ponam : de vertice ramorum ejus tenerum distringam, et plantabo super montem excelsum et eminentem.
  24618 Ezekiel	Eze	26	17	23	In monte sublimi Israël plantabo illud, et erumpet in germen, et faciet fructum, et erit in cedrum magnam : et habitabunt sub ea omnes volucres, et universum volatile sub umbra frondium ejus nidificabit :
  24619 Ezekiel	Eze	26	17	24	et scient omnia ligna regionis quia ego Dominus humiliavi lignum sublime, et exaltavi lignum humile ; et siccavi lignum viride, et frondere feci lignum aridum. Ego Dominus locutus sum, et feci.
  24620 Ezekiel	Eze	26	18	1	Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
  24621 Ezekiel	Eze	26	18	2	Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israël, dicentes : Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt ?
  24622 Ezekiel	Eze	26	18	3	Vivo ego, dicit Dominus Deus, si erit ultra vobis parabola haec in proverbium in Israël.
  24623 Ezekiel	Eze	26	18	4	Ecce omnes animae meae sunt : ut anima patris, ita et anima filii mea est : anima quae peccaverit, ipsa morietur.
  24624 Ezekiel	Eze	26	18	5	Et vir si fuerit justus, et fecerit judicium et justitiam,
  24625 Ezekiel	Eze	26	18	6	in montibus non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israël : et uxorem proximi sui non violaverit, et ad mulierem menstruatam non accesserit :
  24626 Ezekiel	Eze	26	18	7	et hominem non contristaverit, pignus debitori reddiderit, per vim nihil rapuerit : panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento :
  24627 Ezekiel	Eze	26	18	8	ad usuram non commodaverit, et amplius non acceperit : ab iniquitate averterit manum suam, et judicium verum fecerit inter virum et virum :
  24628 Ezekiel	Eze	26	18	9	in praeceptis meis ambulaverit, et judicia mea custodierit, ut faciat veritatem : hic justus est ; vita vivet, ait Dominus Deus.
  24629 Ezekiel	Eze	26	18	10	Quod si genuerit filium latronem, effundentem sanguinem, et fecerit unum de istis :
  24630 Ezekiel	Eze	26	18	11	et haec quidem omnia non facientem, sed in montibus comedentem, et uxorem proximi sui polluentem :
  24631 Ezekiel	Eze	26	18	12	egenum et pauperem contristantem, rapientem rapinas, pignus non reddentem, et ad idola levantem oculos suos, abominationem facientem :
  24632 Ezekiel	Eze	26	18	13	ad usuram dantem, et amplius accipientem : numquid vivet ? Non vivet : cum universa haec detestanda fecerit, morte morietur ; sanguis ejus in ipso erit.
  24633 Ezekiel	Eze	26	18	14	Quod si genuerit filium, qui videns omnia peccata patris sui quae fecit, timuerit, et non fecerit simile eis :
  24634 Ezekiel	Eze	26	18	15	super montes non comederit, et oculos suos non levaverit ad idola domus Israël, et uxorem proximi sui non violaverit :
  24635 Ezekiel	Eze	26	18	16	et virum non contristaverit, pignus non retinuerit, et rapinam non rapuerit : panem suum esurienti dederit, et nudum operuerit vestimento :
  24636 Ezekiel	Eze	26	18	17	a pauperis injuria averterit manum suam, usuram et superabundantiam non acceperit, judicia mea fecerit, in praeceptis meis ambulaverit : hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet.
  24637 Ezekiel	Eze	26	18	18	Pater ejus, quia calumniatus est, et vim fecit fratri, et malum operatus est in medio populi sui, ecce mortuus est in iniquitate sua.
  24638 Ezekiel	Eze	26	18	19	Et dicitis : Quare non portavit filius iniquitatem patris ? Videlicet quia filius judicium et justitiam operatus est, omnia praecepta mea custodivit, et fecit illa, vivet vita.
  24639 Ezekiel	Eze	26	18	20	Anima quae peccaverit, ipsa morietur : filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii : justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum.
  24640 Ezekiel	Eze	26	18	21	Si autem impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis quae operatus est, et custodierit omnia praecepta mea, et fecerit judicium et justitiam, vita vivet, et non morietur.
  24641 Ezekiel	Eze	26	18	22	Omnium iniquitatum ejus quas operatus est, non recordabor : in justitia sua quam operatus est, vivet.
  24642 Ezekiel	Eze	26	18	23	Numquid voluntatis meae est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat ?
  24643 Ezekiel	Eze	26	18	24	Si autem averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius, numquid vivet ? Omnes justitiae ejus quas fecerat, non recordabuntur : in praevaricatione qua praevaricatus est, et in peccato suo quod peccavit, in ipsis morietur.
  24644 Ezekiel	Eze	26	18	25	Et dixistis : Non est aequa via Domini ! Audite ergo, domus Israël : numquid via mea non est aequa, et non magis viae vestrae pravae sunt ?
  24645 Ezekiel	Eze	26	18	26	Cum enim averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem, morietur in eis : in injustitia quam operatus est morietur.
  24646 Ezekiel	Eze	26	18	27	Et cum averterit se impius ab impietate sua quam operatus est, et fecerit judicium et justitiam, ipse animam suam vivificabit :
  24647 Ezekiel	Eze	26	18	28	considerans enim, et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est, vita vivet, et non morietur.
  24648 Ezekiel	Eze	26	18	29	Et dicunt filii Israël : Non est aequa via Domini ! Numquid viae meae non sunt aequae, domus Israël, et non magis viae vestrae pravae ?
  24649 Ezekiel	Eze	26	18	30	Idcirco unumquemque juxta vias suas judicabo, domus Israël, ait Dominus Deus. Convertimini, et agite poenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas.
  24650 Ezekiel	Eze	26	18	31	Projicite a vobis omnes praevaricationes vestras in quibus praevaricati estis, et facite vobis cor novum, et spiritum novum : et quare moriemini, domus Israël ?
  24651 Ezekiel	Eze	26	18	32	Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus : revertimini, et vivite.
  24652 Ezekiel	Eze	26	19	1	Et tu assume planctum super principes Israël,
  24653 Ezekiel	Eze	26	19	2	et dices : [Quare mater tua leaena inter leones cubavit ? in medio leunculorum enutrivit catulos suos ?
  24654 Ezekiel	Eze	26	19	3	Et eduxit unum de leunculis suis, et leo factus est : et didicit capere praedam, hominemque comedere.
  24655 Ezekiel	Eze	26	19	4	Et audierunt de eo gentes : et non absque vulneribus suis ceperunt eum, et adduxerunt eum in catenis in terram Aegypti.
  24656 Ezekiel	Eze	26	19	5	Quae cum vidisset quoniam infirmata est, et periit exspectatio ejus, tulit unum de leunculis suis ; leonem constituit eum.
  24657 Ezekiel	Eze	26	19	6	Qui incedebat inter leones, et factus est leo : et didicit praedam capere, et homines devorare :
  24658 Ezekiel	Eze	26	19	7	didicit viduas facere, et civitates earum in desertum adducere : et desolata est terra et plenitudo ejus a voce rugitus illius.
  24659 Ezekiel	Eze	26	19	8	Et convenerunt adversus eum gentes undique de provinciis, et expanderunt super eum rete suum : in vulneribus earum captus est,
  24660 Ezekiel	Eze	26	19	9	et miserunt eum in caveam : in catenis adduxerunt eum ad regem Babylonis, miseruntque eum in carcerem, ne audiretur vox ejus ultra super montes Israël.
  24661 Ezekiel	Eze	26	19	10	Mater tua quasi vinea in sanguine tuo super aquam plantata est : fructus ejus et frondes ejus creverunt ex aquis multis.
  24662 Ezekiel	Eze	26	19	11	Et factae sunt ei virgae solidae in sceptra dominantium, et exaltata est statura ejus inter frondes, et vidit altitudinem suam in multitudine palmitum suorum.
  24663 Ezekiel	Eze	26	19	12	Et evulsa est in ira, in terramque projecta, et ventus urens siccavit fructum ejus : marcuerunt et arefactae sunt virgae roboris ejus : ignis comedit eam.
  24664 Ezekiel	Eze	26	19	13	Et nunc transplantata est in desertum, in terra invia et sitienti.
  24665 Ezekiel	Eze	26	19	14	Et egressus est ignis de virga ramorum ejus, qui fructum ejus comedit : et non fuit in ea virga fortis, sceptrum dominantium.] Planctus est, et erit in planctum.
  24666 Ezekiel	Eze	26	20	1	Et factum est in anno septimo, in quinto, in decima mensis, venerunt viri de senioribus Israël ut interrogarent Dominum, et sederunt coram me.
  24667 Ezekiel	Eze	26	20	2	Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
  24668 Ezekiel	Eze	26	20	3	Fili hominis, loquere senioribus Israël, et dices ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Numquid ad interrogandum me vos venistis ? vivo ego quia non respondebo vobis, ait Dominus Deus.
  24669 Ezekiel	Eze	26	20	4	Si judicas eos, si judicas, fili hominis, abominationes patrum eorum ostende eis.
  24670 Ezekiel	Eze	26	20	5	Et dices ad eos : Haec dicit Dominus Deus : In die qua elegi Israël, et levavi manum meam pro stirpe domus Jacob, et apparui eis in terra Aegypti, et levavi manum meam pro eis, dicens : Ego Dominus Deus vester :
  24671 Ezekiel	Eze	26	20	6	in die illa levavi manum meam pro eis ut educerem eos de terra Aegypti, in terram quam provideram eis, fluentem lacte et melle, quae est egregia inter omnes terras.
  24672 Ezekiel	Eze	26	20	7	Et dixi ad eos : Unusquisque offensiones oculorum suorum abjiciat, et in idolis Aegypti nolite pollui : ego Dominus Deus vester.
  24673 Ezekiel	Eze	26	20	8	Et irritaverunt me, nolueruntque me audire : unusquisque abominationes oculorum suorum non projecit, nec idola Aegypti reliquerunt. Et dixi ut effunderem indignationem meam super eos, et implerem iram meam in eis, in medio terrae Aegypti.
  24674 Ezekiel	Eze	26	20	9	Et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus in quarum medio erant, et inter quas apparui eis ut educerem eos de terra Aegypti.
  24675 Ezekiel	Eze	26	20	10	Ejeci ergo eos de terra Aegypti, et eduxi eos in desertum.
  24676 Ezekiel	Eze	26	20	11	Et dedi eis praecepta mea, et judicia mea ostendi eis, quae faciens homo vivet in eis.
  24677 Ezekiel	Eze	26	20	12	Insuper et sabbata mea dedi eis, ut essent signum inter me et eos, et scirent quia ego Dominus sanctificans eos.
  24678 Ezekiel	Eze	26	20	13	Et irritaverunt me domus Israël in deserto : in praeceptis meis non ambulaverunt, et judicia mea projecerunt, quae faciens homo vivet in eis, et sabbata mea violaverunt vehementer. Dixi ergo ut effunderem furorem meum super eos in deserto, et consumerem eos :
  24679 Ezekiel	Eze	26	20	14	et feci propter nomen meum, ne violaretur coram gentibus de quibus ejeci eos in conspectu earum.
  24680 Ezekiel	Eze	26	20	15	Ego igitur levavi manum meam super eos in deserto, ne inducerem eos in terram quam dedi eis, fluentem lacte et melle, praecipuam terrarum omnium :
  24681 Ezekiel	Eze	26	20	16	quia judicia mea projecerunt, et in praeceptis meis non ambulaverunt, et sabbata mea violaverunt : post idola enim cor eorum gradiebatur.
  24682 Ezekiel	Eze	26	20	17	Et pepercit oculus meus super eos, ut non interficerem eos : nec consumpsi eos in deserto.
  24683 Ezekiel	Eze	26	20	18	Dixi autem ad filios eorum in solitudine : In praeceptis patrum vestrorum nolite incedere, nec judicia eorum custodiatis, nec in idolis eorum polluamini.
  24684 Ezekiel	Eze	26	20	19	Ego Dominus Deus vester : in praeceptis meis ambulate : judicia mea custodite, et facite ea,
  24685 Ezekiel	Eze	26	20	20	et sabbata mea sanctificate, ut sint signum inter me et vos, et sciatis quia ego sum Dominus Deus vester.
  24686 Ezekiel	Eze	26	20	21	Et exacerbaverunt me filii : in praeceptis meis non ambulaverunt, et judicia mea non custodierunt ut facerent ea, quae cum fecerit homo, vivet in eis, et sabbata mea violaverunt. Et comminatus sum ut effunderem furorem meum super eos, et implerem iram meam in eis in deserto.
  24687 Ezekiel	Eze	26	20	22	Averti autem manum meam, et feci propter nomen meum, ut non violaretur coram gentibus de quibus ejeci eos in oculis earum.
  24688 Ezekiel	Eze	26	20	23	Iterum levavi manum meam in eos in solitudine, ut dispergerem illos in nationes, et ventilarem in terras,
  24689 Ezekiel	Eze	26	20	24	eo quod judicia mea non fecissent, et praecepta mea reprobassent, et sabbata mea violassent, et post idola patrum suorum fuissent oculi eorum.
  24690 Ezekiel	Eze	26	20	25	Ergo et ego dedi eis praecepta non bona, et judicia in quibus non vivent.
  24691 Ezekiel	Eze	26	20	26	Et pollui eos in muneribus suis, cum offerrent omne quod aperit vulvam, propter delicta sua : et scient quia ego Dominus.
  24692 Ezekiel	Eze	26	20	27	Quam ob rem loquere ad domum Israël, fili hominis, et dices ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Adhuc et in hoc blasphemaverunt me patres vestri, cum sprevissent me contemnentes,
  24693 Ezekiel	Eze	26	20	28	et induxissem eos in terram super quam levavi manum meam ut darem eis : viderunt omnem collem excelsum, et omne lignum nemorosum, et immolaverunt ibi victimas suas, et dederunt ibi irritationem oblationis suae, et posuerunt ibi odorem suavitatis suae, et libaverunt libationes suas.
  24694 Ezekiel	Eze	26	20	29	Et dixi ad eos : Quid est excelsum, ad quod vos ingredimini ? et vocatum est nomen ejus Excelsum usque ad hanc diem.
  24695 Ezekiel	Eze	26	20	30	Propterea dic ad domum Israël : Haec dicit Dominus Deus : Certe in via patrum vestrorum vos polluimini, et post offendicula eorum vos fornicamini :
  24696 Ezekiel	Eze	26	20	31	et in oblatione donorum vestrorum, cum traducitis filios vestros per ignem, vos polluimini in omnibus idolis vestris usque hodie : et ego respondebo vobis, domus Israël ? Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non respondebo vobis.
  24697 Ezekiel	Eze	26	20	32	Neque cogitatio mentis vestrae fiet, dicentium : Erimus sicut gentes et sicut cognationes terrae, ut colamus ligna et lapides.
  24698 Ezekiel	Eze	26	20	33	Vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam in manu forti, et in brachio extento, et in furore effuso, regnabo super vos.
  24699 Ezekiel	Eze	26	20	34	Et educam vos de populis, et congregabo vos de terris in quibus dispersi estis : in manu valida, et in brachio extento, et in furore effuso, regnabo super vos.
  24700 Ezekiel	Eze	26	20	35	Et adducam vos in desertum populorum, et judicabor vobiscum ibi facie ad faciem.
  24701 Ezekiel	Eze	26	20	36	Sicut judicio contendi adversum patres vestros in deserto terrae Aegypti, sic judicabo vos, dicit Dominus Deus.
  24702 Ezekiel	Eze	26	20	37	Et subjiciam vos sceptro meo, et inducam vos in vinculis foederis.
  24703 Ezekiel	Eze	26	20	38	Et eligam de vobis transgressores et impios, et de terra incolatus eorum educam eos, et in terram Israël non ingredientur : et scietis quia ego Dominus.
  24704 Ezekiel	Eze	26	20	39	Et vos, domus Israël, haec dicit Dominus Deus : Singuli post idola vestra ambulate, et servite eis. Quod si et in hoc non audieritis me, et nomen meum sanctum pollueritis ultra in muneribus vestris et in idolis vestris :
  24705 Ezekiel	Eze	26	20	40	in monte sancto meo, in monte excelso Israël, ait Dominus Deus, ibi serviet mihi omnis domus Israël : omnes, inquam, in terra in qua placebunt mihi : et ibi quaeram primitias vestras, et initium decimarum vestrarum, in omnibus sanctificationibus vestris.
  24706 Ezekiel	Eze	26	20	41	In odorem suavitatis suscipiam vos, cum eduxero vos de populis, et congregavero vos de terris in quas dispersi estis : et sanctificabor in vobis in oculis nationum.
  24707 Ezekiel	Eze	26	20	42	Et scietis quia ego Dominus, cum induxero vos ad terram Israël, in terram pro qua levavi manum meam ut darem eam patribus vestris.
  24708 Ezekiel	Eze	26	20	43	Et recordabimini ibi viarum vestrarum, et omnium scelerum vestrorum, quibus polluti estis in eis : et displicebitis vobis in conspectu vestro, in omnibus malitiis vestris quas fecistis.
  24709 Ezekiel	Eze	26	20	44	Et scietis quia ego Dominus, cum benefecero vobis propter nomen meum, et non secundum vias vestras malas, neque secundum scelera vestra pessima, domus Israël, ait Dominus Deus.
  24710 Ezekiel	Eze	26	20	45	Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
  24711 Ezekiel	Eze	26	20	46	[Fili hominis, pone faciem tuam contra viam austri, et stilla ad africum, et propheta ad saltum agri meridiani.
  24712 Ezekiel	Eze	26	20	47	Et dices saltui meridiano : Audi verbum Domini : Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego succendam in te ignem, et comburam in te omne lignum viride, et omne lignum aridum : non extinguetur flamma succensionis : et comburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem,
  24713 Ezekiel	Eze	26	20	48	et videbit universa caro quia ego Dominus succendi eam, nec extinguetur.]
  24714 Ezekiel	Eze	26	20	49	Et dixi : A, a, a, Domine Deus : ipsi dicunt de me : Numquid non per parabolas loquitur iste ?
  24715 Ezekiel	Eze	26	21	1	Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
  24716 Ezekiel	Eze	26	21	2	[Fili hominis, pone faciem tuam ad Jerusalem, et stilla ad sanctuaria, et propheta contra humum Israël.
  24717 Ezekiel	Eze	26	21	3	Et dices terrae Israël : Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, et ejiciam gladium meum de vagina sua, et occidam in te justum et impium.
  24718 Ezekiel	Eze	26	21	4	Pro eo autem quod occidi in te justum et impium, idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem, ab austro usque ad aquilonem :
  24719 Ezekiel	Eze	26	21	5	ut sciat omnis caro quia ego Dominus, eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem.
  24720 Ezekiel	Eze	26	21	6	Et tu, fili hominis, ingemisce in contritione lumborum, et in amaritudinibus ingemisce coram eis.
  24721 Ezekiel	Eze	26	21	7	Cumque dixerint ad te : Quare tu gemis ? dices : Pro auditu : quia venit, et tabescet omne cor, et dissolventur universae manus, et infirmabitur omnis spiritus, et per cuncta genua fluent aquae : ecce venit, et fiet, ait Dominus Deus.]
  24722 Ezekiel	Eze	26	21	8	Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
  24723 Ezekiel	Eze	26	21	9	Fili hominis, propheta, et dices : Haec dicit Dominus Deus : loquere : [Gladius, gladius exacutus est, et limatus :
  24724 Ezekiel	Eze	26	21	10	ut caedat victimas, exacutus est : ut splendeat, limatus est : qui moves sceptrum filii mei, succidisti omne lignum.
  24725 Ezekiel	Eze	26	21	11	Et dedi eum ad levigandum, ut teneatur manu : iste exacutus est gladius, et iste limatus est, ut sit in manu interficientis.
  24726 Ezekiel	Eze	26	21	12	Clama et ulula, fili hominis, quia hic factus est in populo meo, hic in cunctis ducibus Israël qui fugerant : gladio traditi sunt cum populo meo : idcirco plaude super femur,
  24727 Ezekiel	Eze	26	21	13	quia probatus est : et hoc, cum sceptrum subverterit, et non erit, dicit Dominus Deus.
  24728 Ezekiel	Eze	26	21	14	Tu ergo, fili hominis, propheta, et percute manu ad manum : et duplicetur gladius, ac triplicetur gladius interfectorum : hic est gladius occisionis magnae, qui obstupescere eos facit
  24729 Ezekiel	Eze	26	21	15	et corde tabescere, et multiplicat ruinas. In omnibus portis eorum dedi conturbationem gladii acuti, et limati ad fulgendum, amicti ad caedem.
  24730 Ezekiel	Eze	26	21	16	Exacuere, vade ad dexteram sive ad sinistram, quocumque faciei tuae est appetitus.
  24731 Ezekiel	Eze	26	21	17	Quin et ego plaudam manu ad manum, et implebo indignationem meam : ego Dominus locutus sum.]
  24732 Ezekiel	Eze	26	21	18	Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
  24733 Ezekiel	Eze	26	21	19	Et tu, fili hominis, pone tibi duas vias, ut veniat gladius regis Babylonis : de terra una egredientur ambae : et manu capiet conjecturam ; in capite viae civitatis conjiciet.
  24734 Ezekiel	Eze	26	21	20	Viam pones ut veniat gladius ad Rabbath filiorum Ammon, et ad Judam in Jerusalem munitissimam.
  24735 Ezekiel	Eze	26	21	21	Stetit enim rex Babylonis in bivio, in capite duarum viarum, divinationem quaerens, commiscens sagittas : interrogavit idola, exta consuluit.
  24736 Ezekiel	Eze	26	21	22	Ad dexteram ejus facta est divinatio super Jerusalem, ut ponat arietes, ut aperiat os in caede, ut elevet vocem in ululatu, ut ponat arietes contra portas, ut comportet aggerem, ut aedificet munitiones.
  24737 Ezekiel	Eze	26	21	23	Eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum, et sabbatorum otium imitans : ipse autem recordabitur iniquitatis ad capiendum.
  24738 Ezekiel	Eze	26	21	24	Idcirco haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod recordati estis iniquitatis vestrae, et revelastis praevaricationes vestras, et apparuerunt peccata vestra in omnibus cogitationibus vestris, pro eo, inquam, quod recordati estis, manu capiemini.
  24739 Ezekiel	Eze	26	21	25	Tu autem, profane, impie dux Israël, cujus venit dies in tempore iniquitatis praefinita :
  24740 Ezekiel	Eze	26	21	26	haec dicit Dominus Deus : Aufer cidarim, tolle coronam : nonne haec est quae humilem sublevavit, et sublimem humiliavit ?
  24741 Ezekiel	Eze	26	21	27	Iniquitatem, iniquitatem, iniquitatem ponam eam : et hoc non factum est, donec veniret cujus est judicium, et tradam ei.
  24742 Ezekiel	Eze	26	21	28	Et tu, fili hominis, propheta, et dic : Haec dicit Dominus Deus ad filios Ammon, et ad opprobrium eorum : et dices : [Mucro, mucro, evaginate ad occidendum : limate ut interficias et fulgeas :
  24743 Ezekiel	Eze	26	21	29	cum tibi viderentur vana, et divinarentur mendacia, ut dareris super colla vulneratorum impiorum, quorum venit dies in tempore iniquitatis praefinita.
  24744 Ezekiel	Eze	26	21	30	Revertere ad vaginam tuam, in loco in quo creatus es : in terra nativitatis tuae judicabo te.
  24745 Ezekiel	Eze	26	21	31	Et effundam super te indignationem meam ; in igne furoris mei sufflabo in te : daboque te in manus hominum insipientium, et fabricantium interitum.
  24746 Ezekiel	Eze	26	21	32	Igni eris cibus ; sanguis tuus erit in medio terrae ; oblivioni traderis : quia ego Dominus locutus sum.]
  24747 Ezekiel	Eze	26	22	1	Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
  24748 Ezekiel	Eze	26	22	2	Et tu, fili hominis, nonne judicas, nonne judicas civitatem sanguinum ?
  24749 Ezekiel	Eze	26	22	3	Et ostendes ei omnes abominationes suas, et dices : Haec dicit Dominus Deus : Civitas effundens sanguinem in medio sui, ut veniat tempus ejus : et quae fecit idola contra semetipsam, ut pollueretur.
  24750 Ezekiel	Eze	26	22	4	In sanguine tuo, qui a te effusus est, deliquisti, et in idolis tuis, quae fecisti, polluta es : et appropinquare fecisti dies tuos, et adduxisti tempus annorum tuorum : propterea dedi te opprobrium gentibus, et irrisionem universis terris.
  24751 Ezekiel	Eze	26	22	5	Quae juxta sunt, et quae procul a te, triumphabunt de te, sordida, nobilis, grandis interitu.
  24752 Ezekiel	Eze	26	22	6	Ecce principes Israël singuli in brachio suo fuerunt in te, ad effundendum sanguinem.
  24753 Ezekiel	Eze	26	22	7	Patrem et matrem contumeliis affecerunt : in te advenam calumniati sunt in medio tui : pupillum et viduam contristaverunt apud te.
  24754 Ezekiel	Eze	26	22	8	Sanctuaria mea sprevisti, et sabbata mea polluisti.
  24755 Ezekiel	Eze	26	22	9	Viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem, et super montes comederunt in te : scelus operati sunt in medio tui.
  24756 Ezekiel	Eze	26	22	10	Verecundiora patris discooperuerunt in te ; immunditiam menstruatae humiliaverunt in te :
  24757 Ezekiel	Eze	26	22	11	et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem, et socer nurum suam polluit nefarie : frater sororem suam, filiam patris sui, oppressit in te.
  24758 Ezekiel	Eze	26	22	12	Munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem : usuram et superabundantiam accepisti, et avare proximos tuos calumniabaris : meique oblita es, ait Dominus Deus.
  24759 Ezekiel	Eze	26	22	13	Ecce complosi manus meas super avaritiam tuam quam fecisti, et super sanguinem qui effusus est in medio tui.
  24760 Ezekiel	Eze	26	22	14	Numquid sustinebit cor tuum, aut praevalebunt manus tuae, in diebus quos ego faciam tibi ? Ego Dominus locutus sum, et faciam.
  24761 Ezekiel	Eze	26	22	15	Et dispergam te in nationes, et ventilabo te in terras, et deficere faciam immunditiam tuam a te.
  24762 Ezekiel	Eze	26	22	16	Et possidebo te in conspectu gentium : et scies quia ego Dominus.
  24763 Ezekiel	Eze	26	22	17	Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
  24764 Ezekiel	Eze	26	22	18	Fili hominis, versa est mihi domus Israël in scoriam : omnes isti aes, et stannum, et ferrum, et plumbum in medio fornacis : scoria argenti facti sunt.
  24765 Ezekiel	Eze	26	22	19	Propterea haec dicit Dominus Deus : Eo quod versi estis omnes in scoriam, propterea ecce ego congregabo vos in medio Jerusalem,
  24766 Ezekiel	Eze	26	22	20	congregatione argenti, et aeris, et stanni, et ferri, et plumbi, in medio fornacis, ut succendam in ea ignem ad conflandum. Sic congregabo in furore meo, et in ira mea : et requiescam, et conflabo vos.
  24767 Ezekiel	Eze	26	22	21	Et congregabo vos, et succendam vos in igne furoris mei, et conflabimini in medio ejus.
  24768 Ezekiel	Eze	26	22	22	Ut conflatur argentum in medio fornacis, sic eritis in medio ejus : et scietis quia ego Dominus cum effuderim indignationem meam super vos.
  24769 Ezekiel	Eze	26	22	23	Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
  24770 Ezekiel	Eze	26	22	24	Fili hominis, dic ei : Tu es terra immunda, et non compluta in die furoris.
  24771 Ezekiel	Eze	26	22	25	Conjuratio prophetarum in medio ejus : sicut leo rugiens, rapiensque praedam, animas devoraverunt : opes et pretium acceperunt : viduas ejus multiplicaverunt in medio illius.
  24772 Ezekiel	Eze	26	22	26	Sacerdotes ejus contempserunt legem meam, et polluerunt sanctuaria mea : inter sanctum et profanum non habuerunt distantiam, et inter pollutum et mundum non intellexerunt : et a sabbatis meis averterunt oculos suos, et coinquinabar in medio eorum.
  24773 Ezekiel	Eze	26	22	27	Principes ejus in medio illius quasi lupi rapientes praedam ad effundendum sanguinem, et ad perdendas animas, et avare ad sectanda lucra.
  24774 Ezekiel	Eze	26	22	28	Prophetae autem ejus liniebant eos absque temperamento, videntes vana, et divinantes eis mendacium, dicentes : Haec dicit Dominus Deus : cum Dominus non sit locutus.
  24775 Ezekiel	Eze	26	22	29	Populi terrae calumniabantur calumniam, et rapiebant violenter : egenum et pauperem affligebant, et advenam opprimebant calumnia absque judicio.
  24776 Ezekiel	Eze	26	22	30	Et quaesivi de eis virum qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me pro terra, ne dissiparem eam : et non inveni.
  24777 Ezekiel	Eze	26	22	31	Et effudi super eos indignationem meam ; in igne irae meae consumpsi eos : viam eorum in caput eorum reddidi, ait Dominus Deus.
  24778 Ezekiel	Eze	26	23	1	Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
  24779 Ezekiel	Eze	26	23	2	[Fili hominis, duae mulieres filiae matris unius fuerunt :
  24780 Ezekiel	Eze	26	23	3	et fornicatae sunt in Aegypto, in adolescentia sua fornicatae sunt : ibi subacta sunt ubera earum, et fractae sunt mammae pubertatis earum.
  24781 Ezekiel	Eze	26	23	4	Nomina autem earum, Oolla major, et Ooliba soror ejus minor : et habui eas, et pepererunt filios et filias. Porro earum nomina, Samaria Oolla, et Jerusalem Ooliba.
  24782 Ezekiel	Eze	26	23	5	Fornicata est igitur super me Oolla, et insanivit in amatores suos, in Assyrios propinquantes,
  24783 Ezekiel	Eze	26	23	6	vestitos hyacintho, principes et magistratus, juvenes cupidinis, universos equites, ascensores equorum.
  24784 Ezekiel	Eze	26	23	7	Et dedit fornicationes suas super eos electos, filios Assyriorum universos : et in omnibus in quos insanivit, in immunditiis eorum polluta est.
  24785 Ezekiel	Eze	26	23	8	Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Aegypto, non reliquit : nam et illi dormierunt cum ea in adolescentia ejus, et illi confregerunt ubera pubertatis ejus, et effuderunt fornicationem suam super eam.
  24786 Ezekiel	Eze	26	23	9	Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum, in manus filiorum Assur, super quorum insanivit libidine.
  24787 Ezekiel	Eze	26	23	10	Ipsi discooperuerunt ignominiam ejus, filios et filias ejus tulerunt, et ipsam occiderunt gladio : et factae sunt famosae mulieres, et judicia perpetraverunt in ea.
  24788 Ezekiel	Eze	26	23	11	Quod cum vidisset soror ejus Ooliba, plus quam illa insanivit libidine, et fornicationem suam super fornicationem sororis suae :
  24789 Ezekiel	Eze	26	23	12	ad filios Assyriorum praebuit impudenter, ducibus et magistratibus ad se venientibus, indutis veste varia, equitibus qui vectabantur equis, et adolescentibus forma cunctis egregia.
  24790 Ezekiel	Eze	26	23	13	Et vidi quod polluta esset via una ambarum.
  24791 Ezekiel	Eze	26	23	14	Et auxit fornicationes suas : cumque vidisset viros depictos in pariete, imagines Chaldaeorum expressas coloribus,
  24792 Ezekiel	Eze	26	23	15	et accinctos balteis renes, et tiaras tinctas in capitibus eorum, formam ducum omnium, similitudinem filiorum Babylonis, terraeque Chaldaeorum, in qua orti sunt,
  24793 Ezekiel	Eze	26	23	16	insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum, et misit nuntios ad eos in Chaldaeam.
  24794 Ezekiel	Eze	26	23	17	Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum, polluerunt eam stupris suis : et polluta est ab eis, et saturata est anima ejus ab illis.
  24795 Ezekiel	Eze	26	23	18	Denudavit quoque fornicationes suas, et discooperuit ignominiam suam : et recessit anima mea ab ea, sicut recesserat anima mea a sorore ejus :
  24796 Ezekiel	Eze	26	23	19	multiplicavit enim fornicationes suas, recordans dies adolescentiae suae, quibus fornicata est in terra Aegypti.
  24797 Ezekiel	Eze	26	23	20	Et insanivit libidine super concubitum eorum, quorum carnes sunt ut carnes asinorum, et sicut fluxus equorum fluxus eorum.
  24798 Ezekiel	Eze	26	23	21	Et visitasti scelus adolescentiae tuae, quando subacta sunt in Aegypto ubera tua, et confractae sunt mammae pubertatis tuae.]
  24799 Ezekiel	Eze	26	23	22	[Propterea, Ooliba, haec dicit Dominus Deus : Ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te, de quibus satiata est anima tua, et congregabo eos adversum te in circuitu :
  24800 Ezekiel	Eze	26	23	23	filios Babylonis, et universos Chaldaeos, nobiles, tyrannosque, et principes, omnes filios Assyriorum, juvenes forma egregia, duces et magistratus universos, principes principum, et nominatos ascensores equorum :
  24801 Ezekiel	Eze	26	23	24	et venient super te instructi curru et rota, multitudo populorum : lorica, et clypeo, et galea armabuntur contra te undique : et dabo coram eis judicium, et judicabunt te judiciis suis.
  24802 Ezekiel	Eze	26	23	25	Et ponam zelum meum in te, quem exercent tecum in furore : nasum tuum et aures tuas praecident, et quae remanserint, gladio concident. Ipsi filios tuos et filias tuas capient, et novissimum tuum devorabitur igni :
  24803 Ezekiel	Eze	26	23	26	et denudabunt te vestimentis tuis, et tollent vasa gloriae tuae.
  24804 Ezekiel	Eze	26	23	27	Et requiescere faciam scelus tuum de te, et fornicationem tuam de terra Aegypti : nec levabis oculos tuos ad eos, et Aegypti non recordaberis amplius.]
  24805 Ezekiel	Eze	26	23	28	[Quia haec dicit Dominus Deus : Ecce ego tradam te in manus eorum quos odisti, in manus de quibus satiata est anima tua.
  24806 Ezekiel	Eze	26	23	29	Et agent tecum in odio, et tollent omnes labores tuos, et dimittent te nudam et ignominia plenam : et revelabitur ignominia fornicationum tuarum, scelus tuum, et fornicationes tuae.
  24807 Ezekiel	Eze	26	23	30	Fecerunt haec tibi, quia fornicata es post gentes inter quas polluta es in idolis earum.
  24808 Ezekiel	Eze	26	23	31	In via sororis tuae ambulasti, et dabo calicem ejus in manu tua.
  24809 Ezekiel	Eze	26	23	32	Haec dicit Dominus Deus : Calicem sororis tuae bibes profundum et latum : eris in derisum et in subsannationem quae est capacissima.
  24810 Ezekiel	Eze	26	23	33	Ebrietate et dolore repleberis : calice moeroris et tristitiae, calice sororis tuae Samariae.
  24811 Ezekiel	Eze	26	23	34	Et bibes illum, et epotabis usque ad faeces : et fragmenta ejus devorabis, et ubera tua lacerabis, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.
  24812 Ezekiel	Eze	26	23	35	Propterea haec dicit Dominus Deus : Quia oblita es mei, et projecisti me post corpus tuum, tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas.]
  24813 Ezekiel	Eze	26	23	36	Et ait Dominus ad me, dicens : [Fili hominis, numquid judicas Oollam et Oolibam, et annuntias eis scelera earum ?
  24814 Ezekiel	Eze	26	23	37	Quia adulteratae sunt, et sanguis in manibus earum, et cum idolis suis fornicatae sunt : insuper et filios suos quos genuerunt mihi, obtulerunt eis ad devorandum.
  24815 Ezekiel	Eze	26	23	38	Sed et hoc fecerunt mihi : polluerunt sanctuarium meum in die illa, et sabbata mea profanaverunt.
  24816 Ezekiel	Eze	26	23	39	Cumque immolarent filios suos idolis suis, et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud, etiam haec fecerunt in medio domus meae.
  24817 Ezekiel	Eze	26	23	40	Miserunt ad viros venientes de longe, ad quos nuntium miserant : itaque ecce venerunt quibus te lavisti, et circumlinisti stibio oculos tuos, et ornata es mundo muliebri.
  24818 Ezekiel	Eze	26	23	41	Sedisti in lecto pulcherrimo, et mensa ornata est ante te : thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam.
  24819 Ezekiel	Eze	26	23	42	Et vox multitudinis exsultantis erat in ea : et in viris, qui de multitudine hominum adducebantur, et veniebant de deserto, posuerunt armillas in manibus eorum, et coronas speciosas in capitibus eorum.
  24820 Ezekiel	Eze	26	23	43	Et dixi ei, quae attrita est in adulteriis : Nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam haec.
  24821 Ezekiel	Eze	26	23	44	Et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem : sic ingrediebantur ad Oollam et Oolibam, mulieres nefarias.
  24822 Ezekiel	Eze	26	23	45	Viri ergo justi sunt : hi judicabunt eas judicio adulterarum, et judicio effundentium sanguinem : quia adulterae sunt, et sanguis in manibus earum.
  24823 Ezekiel	Eze	26	23	46	Haec enim dicit Dominus Deus : Adduc ad eas multitudinem, et trade eas in tumultum et in rapinam.
  24824 Ezekiel	Eze	26	23	47	Et lapidentur lapidibus populorum, et confodiantur gladiis eorum : filios et filias earum interficient, et domos earum igne succendent.
  24825 Ezekiel	Eze	26	23	48	Et auferam scelus de terra, et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum.
  24826 Ezekiel	Eze	26	23	49	Et dabunt scelus vestrum super vos, et peccata idolorum vestrorum portabitis : et scietis quia ego Dominus Deus.]
  24827 Ezekiel	Eze	26	24	1	Et factum est verbum Domini ad me in anno nono, in mense decimo, decima die mensis, dicens :
  24828 Ezekiel	Eze	26	24	2	Fili hominis, scribe tibi nomen diei hujus, in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Jerusalem hodie.
  24829 Ezekiel	Eze	26	24	3	Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam, et loqueris ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Pone ollam ; pone, inquam, et mitte in eam aquam.
  24830 Ezekiel	Eze	26	24	4	Congere frusta ejus in eam, omnem partem bonam, femur et armum, electa et ossibus plena.
  24831 Ezekiel	Eze	26	24	5	Pinguissimum pecus assume, compone quoque strues ossium sub ea : efferbuit coctio ejus, et discocta sunt ossa illius in medio ejus.
  24832 Ezekiel	Eze	26	24	6	Propterea haec dicit Dominus Deus : Vae civitati sanguinum, ollae cujus rubigo in ea est, et rubigo ejus non exivit de ea ! per partes et per partes suas ejice eam : non cecidit super eam sors.
  24833 Ezekiel	Eze	26	24	7	Sanguis enim ejus in medio ejus est ; super limpidissimam petram effudit illum : non effudit illum super terram, ut possit operiri pulvere.
  24834 Ezekiel	Eze	26	24	8	Ut superinducerem indignationem meam, et vindicta ulciscerer, dedi sanguinem ejus super petram limpidissimam, ne operiretur.
  24835 Ezekiel	Eze	26	24	9	Propterea haec dicit Dominus Deus : Vae civitati sanguinum, cujus ego grandem faciam pyram !
  24836 Ezekiel	Eze	26	24	10	Congere ossa, quae igne succendam : consumentur carnes, et coquetur universa compositio, et ossa tabescent.
  24837 Ezekiel	Eze	26	24	11	Pone quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et liquefiat aes ejus, et confletur in medio ejus inquinamentum ejus, et consumatur rubigo ejus.
  24838 Ezekiel	Eze	26	24	12	Multo labore sudatum est, et non exivit de ea nimia rubigo ejus, neque per ignem.
  24839 Ezekiel	Eze	26	24	13	Immunditia tua execrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis : sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te.
  24840 Ezekiel	Eze	26	24	14	Ego Dominus locutus sum : veniet, et faciam : non transeam, nec parcam, nec placabor : juxta vias tuas, et juxta adinventiones tuas judicabo te, dicit Dominus.
  24841 Ezekiel	Eze	26	24	15	Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
  24842 Ezekiel	Eze	26	24	16	Fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga : et non planges, neque plorabis, neque fluent lacrimae tuae.
  24843 Ezekiel	Eze	26	24	17	Ingemisce tacens : mortuorum luctum non facies : corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt in pedibus tuis : nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes.
  24844 Ezekiel	Eze	26	24	18	Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere : fecique mane sicut praeceperat mihi.
  24845 Ezekiel	Eze	26	24	19	Et dixit ad me populus : Quare non indicas nobis quid ista significent quae tu facis ?
  24846 Ezekiel	Eze	26	24	20	Et dixi ad eos : Sermo Domini factus est ad me, dicens :
  24847 Ezekiel	Eze	26	24	21	Loquere domui Israël : Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam imperii vestri, et desiderabile oculorum vestrorum, et super quo pavet anima vestra : filii vestri et filiae vestrae quas reliquistis, gladio cadent.
  24848 Ezekiel	Eze	26	24	22	Et facietis sicut feci : ora amictu non velabitis, et cibos lugentium non comedetis :
  24849 Ezekiel	Eze	26	24	23	coronas habebitis in capitibus vestris, et calceamenta in pedibus : non plangetis, neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum.
  24850 Ezekiel	Eze	26	24	24	Eritque Ezechiel vobis in portentum : juxta omnia quae fecit, facietis cum venerit istud : et scietis quia ego Dominus Deus.
  24851 Ezekiel	Eze	26	24	25	Et tu, fili hominis, ecce in die qua tollam ab eis fortitudinem eorum, et gaudium dignitatis, et desiderium oculorum eorum, super quo requiescunt animae eorum, filios et filias eorum :
  24852 Ezekiel	Eze	26	24	26	in die illa, cum venerit fugiens ad te ut annuntiet tibi :
  24853 Ezekiel	Eze	26	24	27	in die, inquam illa, aperietur os tuum cum eo qui fugit, et loqueris, et non silebis ultra : erisque eis in portentum, et scietis quia ego Dominus.
  24854 Ezekiel	Eze	26	25	1	Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
  24855 Ezekiel	Eze	26	25	2	Fili hominis, pone faciem tuam contra filios Ammon, et prophetabis de eis.
  24856 Ezekiel	Eze	26	25	3	Et dices filiis Ammon : [Audite verbum Domini Dei. Haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod dixisti : Euge, euge, super sanctuarium meum, quia pollutum est ; et super terram Israël, quoniam desolata est ; et super domum Juda, quoniam ducti sunt in captivitatem :
  24857 Ezekiel	Eze	26	25	4	idcirco ego tradam te filiis orientalibus in haereditatem : et collocabunt caulas suas in te, et ponent in te tentoria sua : ipsi comedent fruges tuas, et ipsi bibent lac tuum.
  24858 Ezekiel	Eze	26	25	5	Daboque Rabbath in habitaculum camelorum, et filios Ammon in cubile pecorum : et scietis quia ego Dominus.
  24859 Ezekiel	Eze	26	25	6	Quia haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod plausisti manu et percussisti pede, et gavisa es ex toto affectu super terram Israël,
  24860 Ezekiel	Eze	26	25	7	idcirco ecce ego extendam manum meam super te, et tradam te in direptionem gentium, et interficiam te de populis, et perdam de terris, et conteram : et scies quia ego Dominus.]
  24861 Ezekiel	Eze	26	25	8	[Haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod dixerunt Moab et Seir : Ecce sicut omnes gentes, domus Juda :
  24862 Ezekiel	Eze	26	25	9	idcirco ecce ego aperiam humerum Moab de civitatibus, de civitatibus, inquam, ejus, et de finibus ejus, inclytas terrae Bethiesimoth, et Beelmeon, et Cariathaim,
  24863 Ezekiel	Eze	26	25	10	filiis orientis cum filiis Ammon, et dabo eam in haereditatem, ut non sit ultra memoria filiorum Ammon in gentibus.
  24864 Ezekiel	Eze	26	25	11	Et in Moab faciam judicia, et scient quia ego Dominus.]
  24865 Ezekiel	Eze	26	25	12	[Haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod fecit Idumaea ultionem ut se vindicaret de filiis Juda, peccavitque delinquens, et vindictam expetivit de eis :
  24866 Ezekiel	Eze	26	25	13	idcirco haec dicit Dominus Deus : Extendam manum meam super Idumaeam, et auferam de ea hominem et jumentum, et faciam eam desertam ab austro : et qui sunt in Dedan, gladio cadent.
  24867 Ezekiel	Eze	26	25	14	Et dabo ultionem meam super Idumaeam per manum populi mei Israël : et facient in Edom juxta iram meam et furorem meum, et scient vindictam meam, dicit Dominus Deus.]
  24868 Ezekiel	Eze	26	25	15	[Haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod fecerunt Palaestini vindictam, et ulti se sunt toto animo, interficientes, et implentes inimicitias veteres,
  24869 Ezekiel	Eze	26	25	16	propterea haec dicit Dominus Deus : Ecce ego extendam manum meam super Palaestinos, et interficiam interfectores, et perdam reliquias maritimae regionis,
  24870 Ezekiel	Eze	26	25	17	faciamque in eis ultiones magnas, arguens in furore : et scient quia ego Dominus, cum dedero vindictam meam super eos.]
  24871 Ezekiel	Eze	26	26	1	Et factum est in undecimo anno, prima mensis : factus est sermo Domini ad me, dicens :
  24872 Ezekiel	Eze	26	26	2	[Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Jerusalem : Euge, confractae sunt portae populorum, conversa est ad me : implebor ; deserta est :
  24873 Ezekiel	Eze	26	26	3	propterea haec dicit Dominus Deus : Ecce ego super te, Tyre, et ascendere faciam ad te gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans.
  24874 Ezekiel	Eze	26	26	4	Et dissipabunt muros Tyri, et destruent turres ejus : et radam pulverem ejus de ea, et dabo eam in limpidissimam petram.
  24875 Ezekiel	Eze	26	26	5	Siccatio sagenarum erit in medio maris, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus : et erit in direptionem gentibus.
  24876 Ezekiel	Eze	26	26	6	Filiae quoque ejus quae sunt in agro, gladio interficientur : et scient quia ego Dominus.]
  24877 Ezekiel	Eze	26	26	7	[Quia haec dicit Dominus Deus : Ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor regem Babylonis ab aquilone, regem regum, cum equis, et curribus, et equitibus, et coetu, populoque magno.
  24878 Ezekiel	Eze	26	26	8	Filias tuas quae sunt in agro, gladio interficiet, et circumdabit te munitionibus, et comportabit aggerem in gyro, et elevabit contra te clypeum :
  24879 Ezekiel	Eze	26	26	9	et vineas et arietes temperabit in muros tuos, et turres tuas destruet in armatura sua.
  24880 Ezekiel	Eze	26	26	10	Inundatione equorum ejus operiet te pulvis eorum : a sonitu equitum, et rotarum, et curruum, movebuntur muri tui, cum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitum urbis dissipatae.
  24881 Ezekiel	Eze	26	26	11	Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas : populum tuum gladio caedet, et statuae tuae nobiles in terram corruent.
  24882 Ezekiel	Eze	26	26	12	Vastabunt opes tuas, diripient negotiationes tuas, et destruent muros tuos, et domos tuas praeclaras subvertent : et lapides tuos, et ligna tua, et pulverem tuum in medio aquarum ponent.
  24883 Ezekiel	Eze	26	26	13	Et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum : et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius.
  24884 Ezekiel	Eze	26	26	14	Et dabo te in limpidissimam petram, siccatio sagenarum eris, nec aedificaberis ultra, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.
  24885 Ezekiel	Eze	26	26	15	Haec dicit Dominus Deus Tyro : Numquid non a sonitu ruinae tuae, et gemitu interfectorum tuorum, cum occisi fuerint in medio tui, commovebuntur insulae ?
  24886 Ezekiel	Eze	26	26	16	Et descendent de sedibus suis omnes principes maris, et auferent exuvias suas, et vestimenta sua varia abjicient, et induentur stupore : in terra sedebunt, et attoniti super repentino casu tuo admirabuntur :
  24887 Ezekiel	Eze	26	26	17	et assumentes super te lamentum, dicent tibi : Quomodo peristi, quae habitas in mari, urbs inclyta, quae fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis, quos formidabant universi ?
  24888 Ezekiel	Eze	26	26	18	Nunc stupebunt naves in die pavoris tui, et turbabuntur insulae in mari, eo quod nullus egrediatur ex te.
  24889 Ezekiel	Eze	26	26	19	Quia haec dicit Dominus Deus : Cum dedero te urbem desolatam, sicut civitates quae non habitantur ; et adduxero super te abyssum, et operuerint te aquae multae ;
  24890 Ezekiel	Eze	26	26	20	et detraxero te cum his qui descendunt in lacum ad populum sempiternum ; et collocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres, cum his qui deducuntur in lacum, ut non habiteris ; porro cum dedero gloriam in terra viventium :
  24891 Ezekiel	Eze	26	26	21	in nihilum redigam te, et non eris : et requisita non invenieris ultra in sempiternum, dicit Dominus Deus.]
  24892 Ezekiel	Eze	26	27	1	Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
  24893 Ezekiel	Eze	26	27	2	Tu ergo, fili hominis, assume super Tyrum lamentum :
  24894 Ezekiel	Eze	26	27	3	et dices Tyro, quae habitat in introitu maris, negotiationi populorum ad insulas multas : [Haec dicit Dominus Deus : O Tyre, tu dixisti : Perfecti decoris ego sum,
  24895 Ezekiel	Eze	26	27	4	et in corde maris sita. Finitimi tui qui te aedificaverunt, impleverunt decorem tuum :
  24896 Ezekiel	Eze	26	27	5	abietibus de Sanir exstruxerunt te cum omnibus tabulatis maris : cedrum de Libano tulerunt ut facerent tibi malum.
  24897 Ezekiel	Eze	26	27	6	Quercus de Basan dolaverunt in remos tuos, et transtra tua fecerunt tibi ex ebore indico, et praetoriola de insulis Italiae.
  24898 Ezekiel	Eze	26	27	7	Byssus varia de Aegypto texta est tibi in velum ut poneretur in malo : hyacinthus et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum.
  24899 Ezekiel	Eze	26	27	8	Habitatores Sidonis et Aradii fuerunt remiges tui : sapientes tui, Tyre, facti sunt gubernatores tui.
  24900 Ezekiel	Eze	26	27	9	Senes Giblii et prudentes ejus habuerunt nautas ad ministerium variae supellectilis tuae : omnes naves maris, et nautae earum, fuerunt in populo negotiationis tuae.
  24901 Ezekiel	Eze	26	27	10	Persae, et Lydii, et Libyes erant in exercitu tuo viri bellatores tui : clypeum et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuo.
  24902 Ezekiel	Eze	26	27	11	Filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu : sed et Pigmaei qui erant in turribus tuis, pharetras suas suspenderunt in muris tuis per gyrum : ipsi compleverunt pulchritudinem tuam.
  24903 Ezekiel	Eze	26	27	12	Carthaginenses negotiatores tui, a multitudine cunctarum divitiarum, argento, ferro, stanno, plumboque repleverunt nundinas tuas.
  24904 Ezekiel	Eze	26	27	13	Graecia, Thubal, et Mosoch, ipsi institores tui : mancipia, et vasa aerea advexerunt populo tuo.
  24905 Ezekiel	Eze	26	27	14	De domo Thogorma, equos, et equites, et mulos adduxerunt ad forum tuum.
  24906 Ezekiel	Eze	26	27	15	Filii Dedan negotiatores tui ; insulae multae, negotiatio manus tuae : dentes eburneos et hebeninos commutaverunt in pretio tuo.
  24907 Ezekiel	Eze	26	27	16	Syrus negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum : gemmam, et purpuram, et scutulata, et byssum, et sericum, et chodchod proposuerunt in mercatu tuo.
  24908 Ezekiel	Eze	26	27	17	Juda et terra Israël, ipsi institores tui in frumento primo : balsamum, et mel, et oleum, et resinam proposuerunt in nundinis tuis.
  24909 Ezekiel	Eze	26	27	18	Damascenus negotiator tuus in multitudine operum tuorum, in multitudine diversarum opum, in vino pingui, in lanis coloris optimi.
  24910 Ezekiel	Eze	26	27	19	Dan, et Graecia, et Mosel, in nundinis tuis proposuerunt ferrum fabrefactum : stacte et calamus in negotiatione tua.
  24911 Ezekiel	Eze	26	27	20	Dedan institores tui in tapetibus ad sedendum.
  24912 Ezekiel	Eze	26	27	21	Arabia et universi principes Cedar, ipsi negotiatores manus tuae : cum agnis, et arietibus, et haedis, venerunt ad te negotiatores tui.
  24913 Ezekiel	Eze	26	27	22	Venditores Saba et Reema, ipsi negotiatores tui : cum universis primis aromatibus, et lapide pretioso, et auro, quod proposuerunt in mercatu tuo.
  24914 Ezekiel	Eze	26	27	23	Haran, et Chene, et Eden, negotiatores tui ; Saba, Assur, et Chelmad venditores tui.
  24915 Ezekiel	Eze	26	27	24	Ipsi negotiatores tui multifariam, involucris hyacinthi, et polymitorum, gazarumque pretiosarum, quae obvolutae et astrictae erant funibus : cedros quoque habebant in negotiationibus tuis.
  24916 Ezekiel	Eze	26	27	25	Naves maris, principes tui in negotiatione tua : et repleta es, et glorificata nimis in corde maris.]
  24917 Ezekiel	Eze	26	27	26	[In aquis multis adduxerunt te remiges tui : ventus auster contrivit te in corde maris.
  24918 Ezekiel	Eze	26	27	27	Divitiae tuae, et thesauri tui, et multiplex instrumentum tuum : nautae tui et gubernatores tui, qui tenebant supellectilem tuam, et populo tuo praeerant : viri quoque bellatores tui, qui erant in te, cum universa multitudine tua quae est in medio tui, cadent in corde maris in die ruinae tuae :
  24919 Ezekiel	Eze	26	27	28	a sonitu clamoris gubernatorum tuorum conturbabuntur classes.
  24920 Ezekiel	Eze	26	27	29	Et descendent de navibus suis omnes qui tenebant remum : nautae et universi gubernatores maris in terra stabunt.
  24921 Ezekiel	Eze	26	27	30	Et ejulabunt super te voce magna : et clamabunt amare, et superjacient pulverem capitibus suis, et cinere conspergentur.
  24922 Ezekiel	Eze	26	27	31	Et radent super te calvitium, et accingentur ciliciis : et plorabunt te in amaritudine animae, ploratu amarissimo.
  24923 Ezekiel	Eze	26	27	32	Et assument super te carmen lugubre, et plangent te : Quae est ut Tyrus, quae obmutuit in medio maris ?
  24924 Ezekiel	Eze	26	27	33	Quae in exitu negotiationum tuarum de mari implesti populos multos : in multitudine divitiarum tuarum, et populorum tuorum, ditasti reges terrae.
  24925 Ezekiel	Eze	26	27	34	Nunc contrita es a mari : in profundis aquarum opes tuae, et omnis multitudo tua quae erat in medio tui, ceciderunt.
  24926 Ezekiel	Eze	26	27	35	Universi habitatores insularum obstupuerunt super te, et reges earum omnes tempestate perculsi mutaverunt vultus.
  24927 Ezekiel	Eze	26	27	36	Negotiatores populorum sibilaverunt super te : ad nihilum deducta es, et non eris usque in perpetuum.]
  24928 Ezekiel	Eze	26	28	1	Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
  24929 Ezekiel	Eze	26	28	2	Fili hominis, dic principi Tyri : [Haec dicit Dominus Deus : Eo quod elevatum est cor tuum, et dixisti : Deus ego sum, et in cathedra Dei sedi in corde maris, cum sis homo, et non deus : et dedisti cor tuum quasi cor Dei :
  24930 Ezekiel	Eze	26	28	3	ecce sapientior es tu Daniele : omne secretum non est absconditum a te :
  24931 Ezekiel	Eze	26	28	4	in sapientia et prudentia tua fecisti tibi fortitudinem, et acquisisti aurum et argentum in thesauris tuis :
  24932 Ezekiel	Eze	26	28	5	in multitudine sapientiae tuae, et in negotiatione tua multiplicasti tibi fortitudinem, et elevatum est cor tuum in robore tuo :
  24933 Ezekiel	Eze	26	28	6	propterea haec dicit Dominus Deus : Eo quod elevatum est cor tuum quasi cor dei,
  24934 Ezekiel	Eze	26	28	7	idcirco ecce ego adducam super te alienos, robustissimos gentium : et nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientiae tuae, et polluent decorem tuum.
  24935 Ezekiel	Eze	26	28	8	Interficient, et detrahent te : et morieris in interitu occisorum in corde maris.
  24936 Ezekiel	Eze	26	28	9	Numquid dicens loqueris : Deus ego sum, coram interficientibus te, cum sis homo, et non deus, in manu occidentium te ?
  24937 Ezekiel	Eze	26	28	10	Morte incircumcisorum morieris in manu alienorum, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.]
  24938 Ezekiel	Eze	26	28	11	Et factus est sermo Domini ad me, dicens : Fili hominis, leva planctum super regem Tyri,
  24939 Ezekiel	Eze	26	28	12	et dices ei : [Haec dicit Dominus Deus : Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore.
  24940 Ezekiel	Eze	26	28	13	In deliciis paradisi Dei fuisti : omnis lapis pretiosus operimentum tuum, sardius, topazius, et jaspis, chrysolithus, et onyx, et beryllus, sapphirus, et carbunculus, et smaragdus : aurum, opus decoris tui : et foramina tua, in die qua conditus es, praeparata sunt.
  24941 Ezekiel	Eze	26	28	14	Tu cherub extentus, et protegens, et posui te in monte sancto Dei : in medio lapidum ignitorum ambulasti,
  24942 Ezekiel	Eze	26	28	15	perfectus in viis tuis a die conditionis tuae, donec inventa est iniquitas in te.
  24943 Ezekiel	Eze	26	28	16	In multitudine negotiationis tuae repleta sunt interiora tua iniquitate, et peccasti : et ejeci te de monte Dei, et perdidi te, o cherub protegens, de medio lapidum ignitorum.
  24944 Ezekiel	Eze	26	28	17	Et elevatum est cor tuum in decore tuo ; perdidisti sapientiam tuam in decore tuo : in terram projeci te ; ante faciem regum dedi te ut cernerent te.
  24945 Ezekiel	Eze	26	28	18	In multitudine iniquitatum tuarum, et iniquitate negotiationis tuae, polluisti sanctificationem tuam : producam ergo ignem de medio tui, qui comedat te, et dabo te in cinerem super terram, in conspectu omnium videntium te.
  24946 Ezekiel	Eze	26	28	19	Omnes qui viderint te in gentibus, obstupescent super te : nihili factus es, et non eris in perpetuum.]
  24947 Ezekiel	Eze	26	28	20	Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
  24948 Ezekiel	Eze	26	28	21	Fili hominis, pone faciem tuam contra Sidonem, et prophetabis de ea :
  24949 Ezekiel	Eze	26	28	22	et dices : [Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, Sidon, et glorificabor in medio tui : et scient quia ego Dominus, cum fecero in ea judicia, et sanctificatus fuero in ea.
  24950 Ezekiel	Eze	26	28	23	Et immittam ei pestilentiam, et sanguinem in plateis ejus : et corruent interfecti in medio ejus gladio per circuitum, et scient quia ego Dominus.
  24951 Ezekiel	Eze	26	28	24	Et non erit ultra domui Israël offendiculum amaritudinis, et spina dolorem inferens undique per circuitum eorum qui adversantur eis : et scient quia ego Dominus Deus.
  24952 Ezekiel	Eze	26	28	25	Haec dicit Dominus Deus : Quando congregavero domum Israël de populis in quibus dispersi sunt, sanctificabor in eis coram gentibus : et habitabunt in terra sua, quam dedi servo meo Jacob :
  24953 Ezekiel	Eze	26	28	26	et habitabunt in ea securi, et aedificabunt domos, et plantabunt vineas, et habitabunt confidenter, cum fecero judicia in omnibus qui adversantur eis per circuitum : et scient quia ego Dominus Deus eorum.]
  24954 Ezekiel	Eze	26	29	1	In anno decimo, decimo mense, undecima die mensis, factum est verbum Domini ad me, dicens :
  24955 Ezekiel	Eze	26	29	2	Fili hominis, pone faciem tuam contra Pharaonem regem Aegypti, et prophetabis de eo, et de Aegypto universa.
  24956 Ezekiel	Eze	26	29	3	Loquere, et dices : [Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, Pharao rex Aegypti, draco magne, qui cubas in medio fluminum tuorum, et dicis : Meus est fluvius, et ego feci memetipsum.
  24957 Ezekiel	Eze	26	29	4	Et ponam frenum in maxillis tuis, et agglutinabo pisces fluminum tuorum squamis tuis, et extraham te de medio fluminum tuorum, et universi pisces tui squamis tuis adhaerebunt.
  24958 Ezekiel	Eze	26	29	5	Et projiciam te in desertum, et omnes pisces fluminis tui : super faciem terrae cades ; non colligeris, neque congregaberis : bestiis terrae et volatilibus caeli dedi te ad devorandum.
  24959 Ezekiel	Eze	26	29	6	Et scient omnes habitatores Aegypti quia ego Dominus, pro eo quod fuisti baculus arundineus domui Israël :
  24960 Ezekiel	Eze	26	29	7	quando apprehenderunt te manu, et confractus es, et lacerasti omnem humerum eorum : et innitentibus eis super te comminutus es, et dissolvisti omnes renes eorum.
  24961 Ezekiel	Eze	26	29	8	Propterea haec dicit Dominus Deus : Ecce ego adducam super te gladium, et interficiam de te hominem et jumentum.
  24962 Ezekiel	Eze	26	29	9	Et erit terra Aegypti in desertum et in solitudinem : et scient quia ego Dominus, pro eo quod dixeris : Fluvius meus est, et ego feci eum.
  24963 Ezekiel	Eze	26	29	10	Idcirco ecce ego ad te, et ad flumina tua : daboque terram Aegypti in solitudines, gladio dissipatam, a turre Syenes usque ad terminos Aethiopiae.
  24964 Ezekiel	Eze	26	29	11	Non pertransibit eam pes hominis, neque pes jumenti gradietur in ea, et non habitabitur quadraginta annis.
  24965 Ezekiel	Eze	26	29	12	Daboque terram Aegypti desertam in medio terrarum desertarum, et civitates ejus in medio urbium subversarum, et erunt desolatae quadraginta annis : et dispergam Aegyptios in nationes, et ventilabo eos in terras.
  24966 Ezekiel	Eze	26	29	13	Quia haec dicit Dominus Deus : Post finem quadraginta annorum congregabo Aegyptum de populis in quibus dispersi fuerant.
  24967 Ezekiel	Eze	26	29	14	Et reducam captivitatem Aegypti, et collocabo eos in terra Phathures, in terra nativitatis suae, et erunt ibi in regnum humile.
  24968 Ezekiel	Eze	26	29	15	Inter cetera regna erit humillima, et non elevabitur ultra super nationes, et imminuam eos ne imperent gentibus.
  24969 Ezekiel	Eze	26	29	16	Neque erunt ultra domui Israël in confidentia, docentes iniquitatem ut fugiant, et sequantur eos : et scient quia ego Dominus Deus.]
  24970 Ezekiel	Eze	26	29	17	Et factum est in vigesimo et septimo anno, in primo, in una mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens :
  24971 Ezekiel	Eze	26	29	18	[Fili hominis, Nabuchodonosor rex Babylonis servire fecit exercitum suum servitute magna adversum Tyrum : omne caput decalvatum, et omnis humerus depilatus est : et merces non est reddita ei, neque exercitui ejus, de Tyro, pro servitute qua servivit mihi adversus eam.
  24972 Ezekiel	Eze	26	29	19	Propterea haec dicit Dominus Deus : Ecce ego dabo Nabuchodonosor regem Babylonis in terra Aegypti : et accipiet multitudinem ejus, et depraedabitur manubias ejus, et diripiet spolia ejus : et erit merces exercitui illius,
  24973 Ezekiel	Eze	26	29	20	et operi quo servivit adversus eam : dedi ei terram Aegypti pro eo quod laboraverit mihi, ait Dominus Deus.
  24974 Ezekiel	Eze	26	29	21	In die illo pullulabit cornu domui Israël, et tibi dabo apertum os in medio eorum, et scient quia ego Dominus.]
  24975 Ezekiel	Eze	26	30	1	Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
  24976 Ezekiel	Eze	26	30	2	Fili hominis, propheta, et dic : [Haec dicit Dominus Deus : Ululate : Vae, vae diei !
  24977 Ezekiel	Eze	26	30	3	quia juxta est dies, et appropinquat dies Domini, dies nubis : tempus gentium erit.
  24978 Ezekiel	Eze	26	30	4	Et veniet gladius in Aegyptum, et erit pavor in Aethiopia, cum ceciderint vulnerati in Aegypto, et ablata fuerit multitudo illius, et destructa fundamenta ejus.
  24979 Ezekiel	Eze	26	30	5	Aethiopia, et Libya, et Lydi, et omne reliquum vulgus, et Chub, et filii terrae foederis, cum eis gladio cadent.
  24980 Ezekiel	Eze	26	30	6	Haec dicit Dominus Deus : Et corruent fulcientes Aegyptum, et destruetur superbia imperii ejus : a turre Syenes gladio cadent in ea, ait Dominus Deus exercituum.
  24981 Ezekiel	Eze	26	30	7	Et dissipabuntur in medio terrarum desolatarum, et urbes ejus in medio civitatum desertarum erunt :
  24982 Ezekiel	Eze	26	30	8	et scient quia ego Dominus, cum dedero ignem in Aegypto, et attriti fuerint omnes auxiliatores ejus.
  24983 Ezekiel	Eze	26	30	9	In die illa egredientur nuntii a facie mea in trieribus ad conterendam Aethiopiae confidentiam : et erit pavor in eis in die Aegypti, quia absque dubio veniet.
  24984 Ezekiel	Eze	26	30	10	Haec dicit Dominus Deus : Cessare faciam multitudinem Aegypti in manu Nabuchodonosor regis Babylonis.
  24985 Ezekiel	Eze	26	30	11	Ipse et populus ejus cum eo, fortissimi gentium, adducentur ad disperdendam terram : et evaginabunt gladios suos super Aegyptum, et implebunt terram interfectis.
  24986 Ezekiel	Eze	26	30	12	Et faciam alveos fluminum aridos, et tradam terram in manus pessimorum : et dissipabo terram et plenitudinem ejus manu alienorum : ego Dominus locutus sum.
  24987 Ezekiel	Eze	26	30	13	Haec dicit Dominus Deus : Et disperdam simulacra, et cessare faciam idola de Memphis : et dux de terra Aegypti non erit amplius, et dabo terrorem in terra Aegypti.
  24988 Ezekiel	Eze	26	30	14	Et disperdam terram Phathures, et dabo ignem in Taphnis, et faciam judicia in Alexandria.
  24989 Ezekiel	Eze	26	30	15	Et effundam indignationem meam super Pelusium, robur Aegypti, et interficiam multitudinem Alexandriae.
  24990 Ezekiel	Eze	26	30	16	Et dabo ignem in Aegypto : quasi parturiens dolebit Pelusium, et Alexandria erit dissipata, et in Memphis angustiae quotidianae.
  24991 Ezekiel	Eze	26	30	17	Juvenes Heliopoleos et Bubasti gladio cadent, et ipsae captivae ducentur.
  24992 Ezekiel	Eze	26	30	18	Et in Taphnis nigrescet dies, cum contrivero ibi sceptra Aegypti, et defecerit in ea superbia potentiae ejus : ipsam nubes operiet, filiae autem ejus in captivitatem ducentur.
  24993 Ezekiel	Eze	26	30	19	Et judicia faciam in Aegypto : et scient quia ego Dominus.]
  24994 Ezekiel	Eze	26	30	20	Et factum est in undecimo anno, in primo mense, in septima mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens :
  24995 Ezekiel	Eze	26	30	21	[Fili hominis, brachium Pharaonis regis Aegypti confregi, et ecce non est obvolutum ut restitueretur ei sanitas, ut ligaretur pannis, et fasciaretur linteolis, ut recepto robore posset tenere gladium.
  24996 Ezekiel	Eze	26	30	22	Propterea haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ad Pharaonem regem Aegypti, et comminuam brachium ejus forte, sed confractum : et dejiciam gladium de manu ejus,
  24997 Ezekiel	Eze	26	30	23	et dispergam Aegyptum in gentibus, et ventilabo eos in terris.
  24998 Ezekiel	Eze	26	30	24	Et confortabo brachia regis Babylonis, daboque gladium meum in manu ejus, et confringam brachia Pharaonis, et gement gemitibus interfecti coram facie ejus.
  24999 Ezekiel	Eze	26	30	25	Et confortabo brachia regis Babylonis, et brachia Pharaonis concident : et scient quia ego Dominus, cum dedero gladium meum in manu regis Babylonis, et extenderit eum super terram Aegypti.
  25000 Ezekiel	Eze	26	30	26	Et dispergam Aegyptum in nationes, et ventilabo eos in terras : et scient quia ego Dominus.]
  25001 Ezekiel	Eze	26	31	1	Et factum est in anno undecimo, tertio mense, una mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens :
  25002 Ezekiel	Eze	26	31	2	Fili hominis, dic Pharaoni regi Aegypti et populo ejus : [Cui similis factus es in magnitudine tua ?
  25003 Ezekiel	Eze	26	31	3	ecce Assur quasi cedrus in Libano, pulcher ramis, et frondibus nemorosus, excelsusque altitudine, et inter condensas frondes elevatum est cacumen ejus.
  25004 Ezekiel	Eze	26	31	4	Aquae nutrierunt illum ; abyssus exaltavit illum : flumina ejus manabant in circuitu radicum ejus, et rivos suos emisit ad universa ligna regionis.
  25005 Ezekiel	Eze	26	31	5	Propterea elevata est altitudo ejus super omnia ligna regionis, et multiplicata sunt arbusta ejus, et elevati sunt rami ejus prae aquis multis.
  25006 Ezekiel	Eze	26	31	6	Cumque extendisset umbram suam, in ramis ejus fecerunt nidos omnia volatilia caeli : et sub frondibus ejus genuerunt omnes bestiae saltuum, et sub umbraculo illius habitabat coetus gentium plurimarum.
  25007 Ezekiel	Eze	26	31	7	Eratque pulcherrimus in magnitudine sua, et in dilatatione arbustorum suorum : erat enim radix illius juxta aquas multas.
  25008 Ezekiel	Eze	26	31	8	Cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei ; abietes non adaequaverunt summitatem ejus, et platani non fuerunt aequae frondibus illius : omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi, et pulchritudini ejus.
  25009 Ezekiel	Eze	26	31	9	Quoniam speciosum feci eum, et multis condensisque frondibus, et aemulata sunt eum omnia ligna voluptatis quae erant in paradiso Dei.]
  25010 Ezekiel	Eze	26	31	10	[Propterea haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod sublimatus est in altitudine, et dedit summitatem suam virentem atque condensam, et elevatum est cor ejus in altitudine sua :
  25011 Ezekiel	Eze	26	31	11	tradidi eum in manu fortissimi gentium : faciens faciet ei : juxta impietatem ejus ejeci eum.
  25012 Ezekiel	Eze	26	31	12	Et succident eum alieni, et crudelissimi nationum, et projicient eum super montes : et in cunctis convallibus corruent rami ejus, et confringentur arbusta ejus in universis rupibus terrae : et recedent de umbraculo ejus omnes populi terrae, et relinquent eum.
  25013 Ezekiel	Eze	26	31	13	In ruina ejus habitaverunt omnia volatilia caeli, et in ramis ejus fuerunt universae bestiae regionis.
  25014 Ezekiel	Eze	26	31	14	Quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum, nec ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa, nec stabunt in sublimitate sua omnia quae irrigantur aquis : quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam, in medio filiorum hominum, ad eos qui descendunt in lacum.
  25015 Ezekiel	Eze	26	31	15	Haec dicit Dominus Deus : In die quando descendit ad inferos, induxi luctum : operui eum abysso, et prohibui flumina ejus, et coërcui aquas multas : contristatus est super eum Libanus, et omnia ligna agri concussa sunt.
  25016 Ezekiel	Eze	26	31	16	A sonitu ruinae ejus commovi gentes cum deducerem eum ad infernum cum his qui descendebant in lacum : et consolata sunt in terra infima omnia ligna voluptatis egregia atque praeclara in Libano, universa quae irrigabantur aquis.
  25017 Ezekiel	Eze	26	31	17	Nam et ipsi cum eo descendent in infernum ad interfectos gladio : et brachium uniuscujusque sedebit sub umbraculo ejus in medio nationum.
  25018 Ezekiel	Eze	26	31	18	Cui assimilatus es, o inclyte atque sublimis inter ligna voluptatis ? ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam : in medio incircumcisorum dormies, cum eis qui interfecti sunt gladio : ipse est Pharao, et omnis multitudo ejus, dicit Dominus Deus.]
  25019 Ezekiel	Eze	26	32	1	Et factum est, duodecimo anno, in mense duodecimo, in una mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens :
  25020 Ezekiel	Eze	26	32	2	Fili hominis, assume lamentum super Pharaonem regem Aegypti, et dices ad eum : [Leoni gentium assimilatus es, et draconi qui est in mari : et ventilabas cornu in fluminibus tuis, et conturbabas aquas pedibus tuis, et conculcabas flumina earum.
  25021 Ezekiel	Eze	26	32	3	Propterea haec dicit Dominus Deus : Expandam super te rete meum in multitudine populorum multorum, et extraham te in sagena mea.
  25022 Ezekiel	Eze	26	32	4	Et projiciam te in terram ; super faciem agri abjiciam te : et habitare faciam super te omnia volatilia caeli, et saturabo de te bestias universae terrae.
  25023 Ezekiel	Eze	26	32	5	Et dabo carnes tuas super montes, et implebo colles tuos sanie tua.
  25024 Ezekiel	Eze	26	32	6	Et irrigabo terram foetore sanguinis tui super montes, et valles implebuntur ex te.
  25025 Ezekiel	Eze	26	32	7	Et operiam, cum extinctus fueris, caelum, et nigrescere faciam stellas ejus : solem nube tegam, et luna non dabit lumen suum.
  25026 Ezekiel	Eze	26	32	8	Omnia luminaria caeli moerere faciam super te, et dabo tenebras super terram tuam, dicit Dominus Deus, cum ceciderint vulnerati tui in medio terrae, ait Dominus Deus.
  25027 Ezekiel	Eze	26	32	9	Et irritabo cor populorum multorum, cum induxero contritionem tuam in gentibus super terras quas nescis.
  25028 Ezekiel	Eze	26	32	10	Et stupescere faciam super te populos multos, et reges eorum horrore nimio formidabunt super te, cum volare coeperit gladius meus super facies eorum : et obstupescent repente singuli pro anima sua in die ruinae tuae.
  25029 Ezekiel	Eze	26	32	11	Quia haec dicit Dominus Deus : Gladius regis Babylonis veniet tibi.
  25030 Ezekiel	Eze	26	32	12	In gladiis fortium dejiciam multitudinem tuam : inexpugnabiles omnes gentes hae, et vastabunt superbiam Aegypti, et dissipabitur multitudo ejus.
  25031 Ezekiel	Eze	26	32	13	Et perdam omnia jumenta ejus, quae erant super aquas plurimas : et non conturbabit eas pes hominis ultra, neque ungula jumentorum turbabit eas.
  25032 Ezekiel	Eze	26	32	14	Tunc purissimas reddam aquas eorum, et flumina eorum quasi oleum adducam, ait Dominus Deus,
  25033 Ezekiel	Eze	26	32	15	cum dedero terram Aegypti desolatam : deseretur autem terra a plenitudine sua quando percussero omnes habitatores ejus : et scient quia ego Dominus.
  25034 Ezekiel	Eze	26	32	16	Planctus est, et plangent eum : filiae gentium plangent eum : super Aegyptum et super multitudinem ejus plangent eum, ait Dominus Deus.]
  25035 Ezekiel	Eze	26	32	17	Et factum est in duodecimo anno, in quintadecima mensis : factum est verbum Domini ad me, dicens :
  25036 Ezekiel	Eze	26	32	18	[Fili hominis, cane lugubre super multitudinem Aegypti : et detrahe eam ipsam, et filias gentium robustarum, ad terram ultimam, cum his qui descendunt in lacum.
  25037 Ezekiel	Eze	26	32	19	Quo pulchrior es ? descende, et dormi cum incircumcisis.
  25038 Ezekiel	Eze	26	32	20	In medio interfectorum gladio cadent ; gladius datus est : attraxerunt eam et omnes populos ejus.
  25039 Ezekiel	Eze	26	32	21	Loquentur ei potentissimi robustorum de medio inferni, qui cum auxiliatoribus ejus descenderunt, et dormierunt incircumcisi interfecti gladio.
  25040 Ezekiel	Eze	26	32	22	Ibi Assur, et omnis multitudo ejus : in circuitu illius sepulchra ejus, omnes interfecti, et qui ceciderunt gladio.
  25041 Ezekiel	Eze	26	32	23	Quorum data sunt sepulchra in novissimis laci, et facta est multitudo ejus per gyrum sepulchri ejus : universi interfecti, cadentesque gladio, qui dederant quondam formidinem in terra viventium.
  25042 Ezekiel	Eze	26	32	24	Ibi Aelam, et omnis multitudo ejus per gyrum sepulchri sui : omnes hi interfecti, ruentesque gladio, qui descenderunt incircumcisi ad terram ultimam ; qui posuerunt terrorem suum in terra viventium, et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum.
  25043 Ezekiel	Eze	26	32	25	In medio interfectorum posuerunt cubile ejus in universis populis ejus : in circuitu ejus sepulchrum illius : omnes hi incircumcisi, interfectique gladio. Dederunt enim terrorem suum in terra viventium, et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum : in medio interfectorum positi sunt.
  25044 Ezekiel	Eze	26	32	26	Ibi Mosoch et Thubal, et omnis multitudo ejus : in circuitu ejus sepulchra illius : omnes hi incircumcisi, interfectique et cadentes gladio, quia dederunt formidinem suam in terra viventium.
  25045 Ezekiel	Eze	26	32	27	Et non dormient cum fortibus, cadentibusque, et incircumcisis, qui descenderunt ad infernum cum armis suis, et posuerunt gladios suos sub capitibus suis, et fuerunt iniquitates eorum in ossibus eorum : quia terror fortium facti sunt in terra viventium.
  25046 Ezekiel	Eze	26	32	28	Et tu ergo in medio incircumcisorum contereris, et dormies cum interfectis gladio.
  25047 Ezekiel	Eze	26	32	29	Ibi Idumaea, et reges ejus, et omnes duces ejus, qui dati sunt cum exercitu suo cum interfectis gladio, et qui cum incircumcisis dormierunt, et cum his qui descendunt in lacum.
  25048 Ezekiel	Eze	26	32	30	Ibi principes aquilonis omnes, et universi venatores, qui deducti sunt cum interfectis, paventes, et in sua fortitudine confusi : qui dormierunt incircumcisi cum interfectis gladio, et portaverunt confusionem suam cum his qui descendunt in lacum.
  25049 Ezekiel	Eze	26	32	31	Vidit eos Pharao, et consolatus est super universa multitudine sua, quae interfecta est gladio : Pharao, et omnis exercitus ejus, ait Dominus Deus.
  25050 Ezekiel	Eze	26	32	32	Quia dedi terrorem meum in terra viventium, et dormivit in medio incircumcisorum cum interfectis gladio : Pharao, et omnis multitudo ejus, ait Dominus Deus.]
  25051 Ezekiel	Eze	26	33	1	Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
  25052 Ezekiel	Eze	26	33	2	Fili hominis, loquere ad filios populi tui, et dices ad eos : Terra, cum induxero super eam gladium, et tulerit populus terrae virum unum de novissimis suis, et constituerit eum super se speculatorem :
  25053 Ezekiel	Eze	26	33	3	et ille viderit gladium venientem super terram, et cecinerit buccina, et annuntiaverit populo :
  25054 Ezekiel	Eze	26	33	4	audiens autem quisquis ille est sonitum buccinae, et non se observaverit, veneritque gladius, et tulerit eum : sanguis ipsius super caput ejus erit.
  25055 Ezekiel	Eze	26	33	5	Sonum buccinae audivit, et non se observavit : sanguis ejus in ipso erit. Si autem se custodierit, animam suam salvabit.
  25056 Ezekiel	Eze	26	33	6	Quod si speculator viderit gladium venientem, et non insonuerit buccina, et populus se non custodierit, veneritque gladius, et tulerit de eis animam : ille quidem in iniquitate sua captus est ; sanguinem autem ejus de manu speculatoris requiram.
  25057 Ezekiel	Eze	26	33	7	Et tu, fili hominis, speculatorem dedi te domui Israël : audiens ergo ex ore meo sermonem, annuntiabis eis ex me.
  25058 Ezekiel	Eze	26	33	8	Si me dicente ad impium : Impie, morte morieris : non fueris locutus ut se custodiat impius a via sua, ipse impius in iniquitate sua morietur ; sanguinem autem ejus de manu tua requiram.
  25059 Ezekiel	Eze	26	33	9	Si autem annuntiante te ad impium ut a viis suis convertatur, non fuerit conversus a via sua, ipse in iniquitate sua morietur, porro tu animam tuam liberasti.
  25060 Ezekiel	Eze	26	33	10	Tu ergo, fili hominis, dic ad domum Israël : Sic locuti estis, dicentes : Iniquitates nostrae et peccata nostra super nos sunt, et in ipsis nos tabescimus : quomodo ergo vivere poterimus ?
  25061 Ezekiel	Eze	26	33	11	Dic ad eos : Vivo ego, dicit Dominus Deus, nolo mortem impii, sed ut convertatur impius a via sua, et vivat. Convertimini, convertimini a viis vestris pessimis, et quare moriemini, domus Israël ?
  25062 Ezekiel	Eze	26	33	12	Tu itaque, fili hominis, dic ad filios populi tui : Justitia justi non liberabit eum, in quacumque die peccaverit, et impietas impii non nocebit ei, in quacumque die conversus fuerit ab impietate sua : et justus non poterit vivere in justitia sua, in quacumque die peccaverit.
  25063 Ezekiel	Eze	26	33	13	Etiamsi dixero justo quod vita vivat, et confisus in justitia sua fecerit iniquitatem, omnes justitiae ejus oblivioni tradentur, et in iniquitate sua quam operatus est, in ipsa morietur.
  25064 Ezekiel	Eze	26	33	14	Si autem dixero impio : Morte morieris : et egerit poenitentiam a peccato suo, feceritque judicium et justitiam,
  25065 Ezekiel	Eze	26	33	15	et pignus restituerit ille impius, rapinamque reddiderit, in mandatis vitae ambulaverit, nec fecerit quidquam injustum : vita vivet, et non morietur.
  25066 Ezekiel	Eze	26	33	16	Omnia peccata ejus quae peccavit, non imputabuntur ei : judicium et justitiam fecit : vita vivet.
  25067 Ezekiel	Eze	26	33	17	Et dixerunt filii populi tui : Non est aequi ponderis via Domini : et ipsorum via injusta est.
  25068 Ezekiel	Eze	26	33	18	Cum enim recesserit justus a justitia sua, feceritque iniquitates, morietur in eis.
  25069 Ezekiel	Eze	26	33	19	Et cum recesserit impius ab impietate sua, feceritque judicium et justitiam, vivet in eis.
  25070 Ezekiel	Eze	26	33	20	Et dicitis : Non est recta via Domini. Unumquemque juxta vias suas judicabo de vobis, domus Israël.
  25071 Ezekiel	Eze	26	33	21	Et factum est in duodecimo anno, in decimo mense, in quinta mensis transmigrationis nostrae, venit ad me qui fugerat de Jerusalem, dicens : Vastata est civitas.
  25072 Ezekiel	Eze	26	33	22	Manus autem Domini facta fuerat ad me vespere, antequam veniret qui fugerat : aperuitque os meum donec veniret ad me mane : et aperto ore meo, non silui amplius.
  25073 Ezekiel	Eze	26	33	23	Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
  25074 Ezekiel	Eze	26	33	24	Fili hominis, qui habitant in ruinosis his super humum Israël, loquentes aiunt : Unus erat Abraham, et haereditate possedit terram : nos autem multi sumus : nobis data est terra in possessionem.
  25075 Ezekiel	Eze	26	33	25	Idcirco dices ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Qui in sanguine comeditis, et oculos vestros levatis ad immunditias vestras, et sanguinem funditis, numquid terram haereditate possidebitis ?
  25076 Ezekiel	Eze	26	33	26	stetistis in gladiis vestris, fecistis abominationes, et unusquisque uxorem proximi sui polluit : et terram haereditate possidebitis ?
  25077 Ezekiel	Eze	26	33	27	Haec dices ad eos : Sic dicit Dominus Deus : Vivo ego, quia qui in ruinosis habitant, gladio cadent : et qui in agro est, bestiis tradetur ad devorandum : qui autem in praesidiis et speluncis sunt, peste morientur.
  25078 Ezekiel	Eze	26	33	28	Et dabo terram in solitudinem et in desertum, et deficiet superba fortitudo ejus : et desolabuntur montes Israël, eo quod nullus sit qui per eos transeat :
  25079 Ezekiel	Eze	26	33	29	et scient quia ego Dominus, cum dedero terram eorum desolatam et desertam, propter universas abominationes suas quas operati sunt.
  25080 Ezekiel	Eze	26	33	30	Et tu, fili hominis, filii populi tui, qui loquuntur de te juxta muros et in ostiis domorum, et dicunt unus ad alterum, vir ad proximum suum, loquentes : Venite, et audiamus quis sit sermo egrediens a Domino.
  25081 Ezekiel	Eze	26	33	31	Et veniunt ad te, quasi si ingrediatur populus, et sedent coram te populus meus : et audiunt sermones tuos, et non faciunt eos : quia in canticum oris sui vertunt illos, et avaritiam suam sequitur cor eorum.
  25082 Ezekiel	Eze	26	33	32	Et es eis quasi carmen musicum, quod suavi dulcique sono canitur : et audiunt verba tua, et non faciunt ea.
  25083 Ezekiel	Eze	26	33	33	Et cum venerit quod praedictum est (ecce enim venit), tunc scient quod prophetes fuerit inter eos.
  25084 Ezekiel	Eze	26	34	1	Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
  25085 Ezekiel	Eze	26	34	2	Fili hominis, propheta de pastoribus Israël : propheta, et dices pastoribus : [Haec dicit Dominus Deus : Vae pastoribus Israël, qui pascebant semetipsos ! nonne greges a pastoribus pascuntur ?
  25086 Ezekiel	Eze	26	34	3	Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis : gregem autem meum non pascebatis.
  25087 Ezekiel	Eze	26	34	4	Quod infirmum fuit non consolidastis, et quod aegrotum non sanastis : quod confractum est non alligastis, et quod abjectum est non reduxistis, et quod perierat non quaesistis : sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia.
  25088 Ezekiel	Eze	26	34	5	Et dispersae sunt oves meae, eo quod non esset pastor : et factae sunt in devorationem omnium bestiarum agri, et dispersae sunt.
  25089 Ezekiel	Eze	26	34	6	Erraverunt greges mei in cunctis montibus, et in universo colle excelso : et super omnem faciem terrae dispersi sunt greges mei, et non erat qui requireret : non erat, inquam, qui requireret.
  25090 Ezekiel	Eze	26	34	7	Propterea, pastores, audite verbum Domini.
  25091 Ezekiel	Eze	26	34	8	Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam, et oves meae in devorationem omnium bestiarum agri, eo quod non esset pastor : neque enim quaesierunt pastores mei gregem meum, sed pascebant pastores semetipsos, et greges meos non pascebant :
  25092 Ezekiel	Eze	26	34	9	propterea, pastores, audite verbum Domini.
  25093 Ezekiel	Eze	26	34	10	Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ipse super pastores : requiram gregem meum de manu eorum, et cessare faciam eos, ut ultra non pascant gregem, nec pascant amplius pastores semetipsos : et liberabo gregem meum de ore eorum, et non erit ultra eis in escam.]
  25094 Ezekiel	Eze	26	34	11	[Quia haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas.
  25095 Ezekiel	Eze	26	34	12	Sicut visitat pastor gregem suum, in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum, sic visitabo oves meas, et liberabo eas de omnibus locis in quibus dispersae fuerant in die nubis et caliginis.
  25096 Ezekiel	Eze	26	34	13	Et educam eas de populis, et congregabo eas de terris, et inducam eas in terram suam, et pascam eas in montibus Israël, in rivis, et in cunctis sedibus terrae.
  25097 Ezekiel	Eze	26	34	14	In pascuis uberrimis pascam eas, et in montibus excelsis Israël erunt pascua earum : ibi requiescent in herbis virentibus, et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israël.
  25098 Ezekiel	Eze	26	34	15	Ego pascam oves meas, et ego eas accubare faciam, dicit Dominus Deus.
  25099 Ezekiel	Eze	26	34	16	Quod perierat requiram, et quod abjectum erat reducam, et quod confractum fuerat alligabo, et quod infirmum fuerat consolidabo, et quod pingue et forte custodiam : et pascam illas in judicio.
  25100 Ezekiel	Eze	26	34	17	Vos autem, greges mei, haec dicit Dominus Deus : Ecce ego judico inter pecus et pecus, arietum et hircorum.
  25101 Ezekiel	Eze	26	34	18	Nonne satis vobis erat pascua bona depasci ? insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris : et cum purissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis :
  25102 Ezekiel	Eze	26	34	19	et oves meae his quae conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur : et quae pedes vestri turbaverant, haec bibebant.
  25103 Ezekiel	Eze	26	34	20	Propterea haec dicit Dominus Deus ad vos : Ecce ego ipse judico inter pecus pingue et macilentum :
  25104 Ezekiel	Eze	26	34	21	pro eo quod lateribus et humeris impingebatis, et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras,
  25105 Ezekiel	Eze	26	34	22	salvabo gregem meum, et non erit ultra in rapinam, et judicabo inter pecus et pecus.]
  25106 Ezekiel	Eze	26	34	23	[Et suscitabo super eas pastorem unum qui pascat eas, servum meum David : ipse pascet eas, et ipse erit eis in pastorem.
  25107 Ezekiel	Eze	26	34	24	Ego autem Dominus ero eis in Deum, et servus meus David princeps in medio eorum : ego Dominus locutus sum.
  25108 Ezekiel	Eze	26	34	25	Et faciam cum eis pactum pacis, et cessare faciam bestias pessimas de terra : et qui habitant in deserto, securi dormient in saltibus.
  25109 Ezekiel	Eze	26	34	26	Et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem, et deducam imbrem in tempore suo : pluviae benedictionis erunt.
  25110 Ezekiel	Eze	26	34	27	Et dabit lignum agri fructum suum, et terra dabit germen suum, et erunt in terra sua absque timore : et scient quia ego Dominus, cum contrivero catenas jugi eorum, et eruero eos de manu imperantium sibi.
  25111 Ezekiel	Eze	26	34	28	Et non erunt ultra in rapinam in gentibus, neque bestiae terrae devorabunt eos : sed habitabunt confidenter absque ullo terrore.
  25112 Ezekiel	Eze	26	34	29	Et suscitabo eis germen nominatum, et non erunt ultra imminuti fame in terra, neque portabunt ultra opprobrium gentium.
  25113 Ezekiel	Eze	26	34	30	Et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis, et ipsi populus meus domus Israël, ait Dominus Deus.
  25114 Ezekiel	Eze	26	34	31	Vos autem, greges mei, greges pascuae meae, homines estis : et ego Dominus Deus vester, dicit Dominus Deus.]
  25115 Ezekiel	Eze	26	35	1	Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
  25116 Ezekiel	Eze	26	35	2	Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi :
  25117 Ezekiel	Eze	26	35	3	[Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, mons Seir : et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum.
  25118 Ezekiel	Eze	26	35	4	Urbes tuas demoliar, et tu desertus eris : et scies quia ego Dominus.
  25119 Ezekiel	Eze	26	35	5	Eo quod fueris inimicus sempiternus, et concluseris filios Israël in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore iniquitatis extremae :
  25120 Ezekiel	Eze	26	35	6	propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam sanguini tradam te, et sanguis te persequetur : et cum sanguinem oderis, sanguis persequetur te.
  25121 Ezekiel	Eze	26	35	7	Et dabo montem Seir desolatum atque desertum, et auferam de eo euntem et redeuntem.
  25122 Ezekiel	Eze	26	35	8	Et implebo montes ejus occisorum suorum : in collibus tuis, et in vallibus tuis atque in torrentibus, interfecti gladio cadent.
  25123 Ezekiel	Eze	26	35	9	In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuae non habitabuntur : et scietis quia ego Dominus Deus.
  25124 Ezekiel	Eze	26	35	10	Eo quod dixeris : Duae gentes et duae terrae meae erunt, et haereditate possidebo eas, cum Dominus esset ibi :
  25125 Ezekiel	Eze	26	35	11	propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quia faciam juxta iram tuam, et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos : et notus efficiar per eos, cum te judicavero.
  25126 Ezekiel	Eze	26	35	12	Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua quae locutus es de montibus Israël, dicens : Deserti nobis ad devorandum dati sunt.
  25127 Ezekiel	Eze	26	35	13	Et insurrexistis super me ore vestro, et derogastis adversum me verba vestra : ego audivi.
  25128 Ezekiel	Eze	26	35	14	Haec dicit Dominus Deus : Laetante universa terra, in solitudinem te redigam :
  25129 Ezekiel	Eze	26	35	15	sicuti gavisus es super haereditatem domus Israël eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi : dissipatus eris, mons Seir, et Idumaea omnis : et scient quia ego Dominus.]
  25130 Ezekiel	Eze	26	36	1	Tu autem, fili hominis, propheta super montes Israël, et dices : [Montes Israël, audite verbum Domini.
  25131 Ezekiel	Eze	26	36	2	Haec dicit Dominus Deus : Eo quod dixerit inimicus de vobis : Euge, altitudines sempiternae in haereditatem datae sunt nobis :
  25132 Ezekiel	Eze	26	36	3	propterea vaticinare, et dic : Haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod desolati estis, et conculcati per circuitum, et facti in haereditatem reliquis gentibus, et ascendistis super labium linguae et opprobrium populi,
  25133 Ezekiel	Eze	26	36	4	propterea, montes Israël, audite verbum Domini Dei. Haec dicit Dominus Deus montibus et collibus, torrentibus, vallibusque et desertis, parietinis et urbibus derelictis, quae depopulatae sunt et subsannatae a reliquis gentibus per circuitum.
  25134 Ezekiel	Eze	26	36	5	Propterea haec dicit Dominus Deus : Quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus, et de Idumaea universa, quae dederunt terram meam sibi in haereditatem cum gaudio, et toto corde et ex animo, et ejecerunt eam ut vastarent :
  25135 Ezekiel	Eze	26	36	6	idcirco vaticinare super humum Israël, et dices montibus et collibus, jugis et vallibus : Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego in zelo meo et in furore meo locutus sum, eo quod confusionem gentium sustinueritis.
  25136 Ezekiel	Eze	26	36	7	Idcirco haec dicit Dominus Deus : Ego levavi manum meam, ut gentes quae in circuitu vestro sunt, ipsae confusionem suam portent.
  25137 Ezekiel	Eze	26	36	8	Vos autem, montes Israël, ramos vestros germinetis, et fructum vestrum afferatis populo meo Israël : prope enim est ut veniat.
  25138 Ezekiel	Eze	26	36	9	Quia ecce ego ad vos, et convertar ad vos : et arabimini, et accipietis sementem.
  25139 Ezekiel	Eze	26	36	10	Et multiplicabo in vobis homines, omnemque domum Israël : et habitabuntur civitates, et ruinosa instaurabuntur.
  25140 Ezekiel	Eze	26	36	11	Et replebo vos hominibus et jumentis, et multiplicabuntur, et crescent : et habitare vos faciam sicut a principio, bonisque donabo majoribus quam habuistis ab initio : et scietis quia ego Dominus.
  25141 Ezekiel	Eze	26	36	12	Et adducam super vos homines, populum meum Israël, et haereditate possidebunt te : et eris eis in haereditatem, et non addes ultra ut absque eis sis.
  25142 Ezekiel	Eze	26	36	13	Haec dicit Dominus Deus : Pro eo quod dicunt de vobis : Devoratrix hominum es, et suffocans gentem tuam :
  25143 Ezekiel	Eze	26	36	14	propterea homines non comedes amplius, et gentem tuam non necabis ultra, ait Dominus Deus.
  25144 Ezekiel	Eze	26	36	15	Nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium, et opprobrium populorum nequaquam portabis : et gentem tuam non amittes amplius, ait Dominus Deus.]
  25145 Ezekiel	Eze	26	36	16	Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
  25146 Ezekiel	Eze	26	36	17	[Fili hominis, domus Israël habitaverunt in humo sua, et polluerunt eam in viis suis et in studiis suis : juxta immunditiam menstruatae facta est via eorum coram me.
  25147 Ezekiel	Eze	26	36	18	Et effudi indignationem meam super eos pro sanguine quem fuderunt super terram, et in idolis suis polluerunt eam.
  25148 Ezekiel	Eze	26	36	19	Et dispersi eos in gentes, et ventilati sunt in terras : juxta vias eorum et adinventiones eorum judicavi eos.
  25149 Ezekiel	Eze	26	36	20	Et ingressi sunt ad gentes ad quas introierunt : et polluerunt nomen sanctum meum, cum diceretur de eis : Populus Domini iste est, et de terra ejus egressi sunt.
  25150 Ezekiel	Eze	26	36	21	Et peperci nomini sancto meo, quod polluerat domus Israël in gentibus ad quas ingressi sunt.
  25151 Ezekiel	Eze	26	36	22	Idcirco dices domui Israël : Haec dicit Dominus Deus : Non propter vos ego faciam, domus Israël, sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis in gentibus ad quas intrastis.
  25152 Ezekiel	Eze	26	36	23	Et sanctificabo nomen meum magnum quod pollutum est inter gentes, quod polluistis in medio earum : ut sciant gentes quia ego Dominus, ait Dominus exercituum, cum sanctificatus fuero in vobis coram eis.
  25153 Ezekiel	Eze	26	36	24	Tollam quippe vos de gentibus, et congregabo vos de universis terris, et adducam vos in terram vestram.
  25154 Ezekiel	Eze	26	36	25	Et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos.
  25155 Ezekiel	Eze	26	36	26	Et dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in medio vestri : et auferam cor lapideum de carne vestra, et dabo vobis cor carneum.
  25156 Ezekiel	Eze	26	36	27	Et spiritum meum ponam in medio vestri : et faciam ut in praeceptis meis ambuletis, et judicia mea custodiatis et operemini.
  25157 Ezekiel	Eze	26	36	28	Et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris : et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.
  25158 Ezekiel	Eze	26	36	29	Et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris : et vocabo frumentum et multiplicabo illud, et non imponam vobis famem.
  25159 Ezekiel	Eze	26	36	30	Et multiplicabo fructum ligni, et genimina agri, ut non portetis ultra opprobrium famis in gentibus.
  25160 Ezekiel	Eze	26	36	31	Et recordabimini viarum vestrarum pessimarum, studiorumque non bonorum : et displicebunt vobis iniquitates vestrae et scelera vestra.
  25161 Ezekiel	Eze	26	36	32	Non propter vos ego faciam, ait Dominus Deus, notum sit vobis : confundimini, et erubescite super viis vestris, domus Israël.]
  25162 Ezekiel	Eze	26	36	33	[Haec dicit Dominus Deus : In die qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibus vestris, et inhabitari fecero urbes, et instauravero ruinosa,
  25163 Ezekiel	Eze	26	36	34	et terra deserta fuerit exculta, quae quondam erat desolata in oculis omnis viatoris,
  25164 Ezekiel	Eze	26	36	35	dicent : Terra illa inculta facta est ut hortus voluptatis : et civitates desertae, et destitutae atque suffossae, munitae sederunt.
  25165 Ezekiel	Eze	26	36	36	Et scient gentes quaecumque derelictae fuerint in circuitu vestro, quia ego Dominus aedificavi dissipata, plantavique inculta : ego Dominus locutus sim, et fecerim.
  25166 Ezekiel	Eze	26	36	37	Haec dicit Dominus Deus : Adhuc in hoc invenient me domus Israël, ut faciam eis : multiplicabo eos sicut gregem hominum,
  25167 Ezekiel	Eze	26	36	38	ut gregem sanctum, ut gregem Jerusalem in solemnitatibus ejus : sic erunt civitates desertae, plenae gregibus hominum : et scient quia ego Dominus.]
  25168 Ezekiel	Eze	26	37	1	Facta est super me manus Domini, et eduxit me in spiritu Domini, et dimisit me in medio campi qui erat plenus ossibus.
  25169 Ezekiel	Eze	26	37	2	Et circumduxit me per ea in gyro : erant autem multa valde super faciem campi, siccaque vehementer.
  25170 Ezekiel	Eze	26	37	3	Et dixit ad me : Fili hominis, putasne vivent ossa ista ? Et dixi : Domine Deus, tu nosti.
  25171 Ezekiel	Eze	26	37	4	Et dixit ad me : Vaticinare de ossibus istis, et dices eis : Ossa arida, audite verbum Domini.
  25172 Ezekiel	Eze	26	37	5	Haec dicit Dominus Deus ossibus his : Ecce ego intromittam in vos spiritum, et vivetis.
  25173 Ezekiel	Eze	26	37	6	Et dabo super vos nervos, et succrescere faciam super vos carnes, et superextendam in vobis cutem, et dabo vobis spiritum, et vivetis : et scietis quia ego Dominus.
  25174 Ezekiel	Eze	26	37	7	Et prophetavi sicut praeceperat mihi : factus est autem sonitus, prophetante me, et ecce commotio : et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad juncturam suam.
  25175 Ezekiel	Eze	26	37	8	Et vidi, et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutis desuper : et spiritum non habebant.
  25176 Ezekiel	Eze	26	37	9	Et dixit ad me : Vaticinare ad spiritum : vaticinare, fili hominis, et dices ad spiritum : Haec dicit Dominus Deus : A quatuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant.
  25177 Ezekiel	Eze	26	37	10	Et prophetavi sicut praeceperat mihi : et ingressus est in ea spiritus, et vixerunt : steteruntque super pedes suos, exercitus grandis nimis valde.
  25178 Ezekiel	Eze	26	37	11	Et dixit ad me : Fili hominis, ossa haec universa, domus Israël est. Ipsi dicunt : Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus.
  25179 Ezekiel	Eze	26	37	12	Propterea vaticinare, et dices ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulchris vestris, populus meus, et inducam vos in terram Israël.
  25180 Ezekiel	Eze	26	37	13	Et scietis quia ego Dominus, cum aperuero sepulchra vestra, et eduxero vos de tumulis vestris, popule meus,
  25181 Ezekiel	Eze	26	37	14	et dedero spiritum meum in vobis, et vixeritis : et requiescere vos faciam super humum vestram, et scietis quia ego Dominus locutus sum, et feci, ait Dominus Deus.
  25182 Ezekiel	Eze	26	37	15	Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
  25183 Ezekiel	Eze	26	37	16	Et tu, fili hominis, sume tibi lignum unum, et scribe super illud : Judae, et filiorum Israël sociorum ejus : et tolle lignum alterum, et scribe super illud : Joseph, ligno Ephraim, et cunctae domui Israël sociorumque ejus.
  25184 Ezekiel	Eze	26	37	17	Et adjunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum : et erunt in unionem in manu tua.
  25185 Ezekiel	Eze	26	37	18	Cum autem dixerint ad te filii populi tui, loquentes : Nonne indicas nobis quid in his tibi velis ?
  25186 Ezekiel	Eze	26	37	19	loqueris ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego assumam lignum Joseph, quod est in manu Ephraim, et tribus Israël, quae sunt ei adjunctae, et dabo eas pariter cum ligno Juda, et faciam eas in lignum unum : et erunt unum in manu ejus.
  25187 Ezekiel	Eze	26	37	20	Erunt autem ligna super quae scripseris in manu tua in oculis eorum.
  25188 Ezekiel	Eze	26	37	21	Et dices ad eos : Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego assumam filios Israël de medio nationum ad quas abierunt : et congregabo eos undique, et adducam eos ad humum suam.
  25189 Ezekiel	Eze	26	37	22	Et faciam eos in gentem unam in terra in montibus Israël, et rex unus erit omnibus imperans : et non erunt ultra duae gentes, nec dividentur amplius in duo regna,
  25190 Ezekiel	Eze	26	37	23	neque polluentur ultra in idolis suis, et abominationibus suis, et cunctis iniquitatibus suis : et salvos eos faciam de universis sedibus in quibus peccaverunt, et emundabo eos : et erunt mihi populus, et ego ero eis Deus.
  25191 Ezekiel	Eze	26	37	24	Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum. In judiciis meis ambulabunt, et mandata mea custodient, et facient ea :
  25192 Ezekiel	Eze	26	37	25	et habitabunt super terram quam dedi servo meo Jacob, in qua habitaverunt patres vestri : et habitabunt super eam ipsi, et filii eorum, et filii filiorum eorum, usque in sempiternum : et David servus meus princeps eorum in perpetuum.
  25193 Ezekiel	Eze	26	37	26	Et percutiam illis foedus pacis : pactum sempiternum erit eis. Et fundabo eos, et multiplicabo, et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum.
  25194 Ezekiel	Eze	26	37	27	Et erit tabernaculum meum in eis : et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus.
  25195 Ezekiel	Eze	26	37	28	Et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israël, cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum in perpetuum.
  25196 Ezekiel	Eze	26	38	1	Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
  25197 Ezekiel	Eze	26	38	2	Fili hominis, pone faciem tuam contra Gog, terram Magog, principem capitis Mosoch et Thubal, et vaticinare de eo.
  25198 Ezekiel	Eze	26	38	3	Et dices ad eum : [Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ad te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal.
  25199 Ezekiel	Eze	26	38	4	Et circumagam te, et ponam frenum in maxillis tuis : et educam te, et omnem exercitum tuum, equos et equites vestitos loricis universos, multitudinem magnam, hastam et clypeum arripientium et gladium.
  25200 Ezekiel	Eze	26	38	5	Persae, Aethiopes, et Libyes cum eis, omnes scutati et galeati.
  25201 Ezekiel	Eze	26	38	6	Gomer et universa agmina ejus, domus Thogorma, latera aquilonis, et totum robur ejus, populique multi tecum.
  25202 Ezekiel	Eze	26	38	7	Praepara et instrue te, et omnem multitudinem tuam quae coacervata est ad te : et esto eis in praeceptum.
  25203 Ezekiel	Eze	26	38	8	Post dies multos visitaberis : in novissimo annorum venies ad terram quae reversa est a gladio, et congregata est de populis multis ad montes Israël, qui fuerunt deserti jugiter : haec de populis educta est, et habitabunt in ea confidenter universi.
  25204 Ezekiel	Eze	26	38	9	Ascendens autem quasi tempestas venies, et quasi nubes, ut operias terram : tu et omnia agmina tua, et populi multi tecum.]
  25205 Ezekiel	Eze	26	38	10	[Haec dicit Dominus Deus : In die illa, ascendent sermones super cor tuum, et cogitabis cogitationem pessimam :
  25206 Ezekiel	Eze	26	38	11	et dices : Ascendam ad terram absque muro : veniam ad quiescentes habitantesque secure : hi omnes habitant sine muro ; vectes et portae non sunt eis :
  25207 Ezekiel	Eze	26	38	12	ut diripias spolia, et invadas praedam ; ut inferas manum tuam super eos qui deserti fuerant, et postea restituti, et super populum qui est congregatus ex gentibus, qui possidere coepit et esse habitator umbilici terrae.
  25208 Ezekiel	Eze	26	38	13	Saba, et Dedan, et negotiatores Tharsis, et omnes leones ejus, dicent tibi : Numquid ad sumenda spolia tu venis ? ecce ad diripiendam praedam congregasti multitudinem tuam, ut tollas argentum et aurum, et auferas supellectilem atque substantiam, et diripias manubias infinitas.
  25209 Ezekiel	Eze	26	38	14	Propterea vaticinare, fili hominis, et dices ad Gog : Haec dicit Dominus Deus : Numquid non in die illo, cum habitaverit populus meus Israël confidenter, scies ?
  25210 Ezekiel	Eze	26	38	15	Et venies de loco tuo a lateribus aquilonis, tu et populi multi tecum, ascensores equorum universi : coetus magnus, et exercitus vehemens.
  25211 Ezekiel	Eze	26	38	16	Et ascendes super populum meum Israël quasi nubes, ut operias terram. In novissimis diebus eris, et adducam te super terram meam : ut sciant gentes me cum sanctificatus fuero in te in oculis eorum, o Gog !]
  25212 Ezekiel	Eze	26	38	17	[Haec dicit Dominus Deus : Tu ergo ille es, de quo locutus sum in diebus antiquis in manu servorum meorum prophetarum Israël, qui prophetaverunt in diebus illorum temporum, ut adducerem te super eos.
  25213 Ezekiel	Eze	26	38	18	Et erit in die illa, in die adventus Gog super terram Israël, ait Dominus Deus, ascendet indignatio mea in furore meo.
  25214 Ezekiel	Eze	26	38	19	Et in zelo meo, in igne irae meae locutus sum, quia in die illa erit commotio magna super terram Israël :
  25215 Ezekiel	Eze	26	38	20	et commovebuntur a facie mea pisces maris, et volucres caeli, et bestiae agri, et omne reptile quod movetur super humum, cunctique homines qui sunt super faciem terrae : et subvertentur montes, et cadent sepes, et omnis murus corruet in terram.
  25216 Ezekiel	Eze	26	38	21	Et convocabo adversus eum in cunctis montibus meis gladium, ait Dominus Deus : gladius uniuscujusque in fratrem suum dirigetur.
  25217 Ezekiel	Eze	26	38	22	Et judicabo eum peste, et sanguine, et imbre vehementi, et lapidibus immensis : ignem et sulphur pluam super eum, et super exercitum ejus, et super populos multos qui sunt cum eo.
  25218 Ezekiel	Eze	26	38	23	Et magnificabor, et sanctificabor, et notus ero in oculis multarum gentium : et scient quia ego Dominus.]
  25219 Ezekiel	Eze	26	39	1	Tu autem, fili hominis, vaticinare adversum Gog, et dices : [Haec dicit Dominus Deus : Ecce ego super te, Gog, principem capitis Mosoch et Thubal.
  25220 Ezekiel	Eze	26	39	2	Et circumagam te, et educam te, et ascendere te faciam de lateribus aquilonis, et adducam te super montes Israël.
  25221 Ezekiel	Eze	26	39	3	Et percutiam arcum tuum in manu sinistra tua, et sagittas tuas de manu dextera tua dejiciam.
  25222 Ezekiel	Eze	26	39	4	Super montes Israël cades tu, et omnia agmina tua, et populi tui qui sunt tecum : feris, avibus, omnique volatili et bestiis terrae dedi te ad devorandum.
  25223 Ezekiel	Eze	26	39	5	Super faciem agri cades, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.
  25224 Ezekiel	Eze	26	39	6	Et immittam ignem in Magog, et in his qui habitant in insulis confidenter : et scient quia ego Dominus.
  25225 Ezekiel	Eze	26	39	7	Et nomen sanctum meum notum faciam in medio populi mei Israël, et non polluam nomen sanctum meum amplius : et scient gentes quia ego Dominus, Sanctus Israël.
  25226 Ezekiel	Eze	26	39	8	Ecce venit, et factum est, ait Dominus Deus : haec est dies de qua locutus sum.
  25227 Ezekiel	Eze	26	39	9	Et egredientur habitatores de civitatibus Israël, et succendent et comburent arma, clypeum et hastas, arcum et sagittas, et baculos manuum et contos : et succendent ea igni septem annis.
  25228 Ezekiel	Eze	26	39	10	Et non portabunt ligna de regionibus, neque succident de saltibus : quoniam arma succendent igni, et depraedabuntur eos quibus praedae fuerant, et diripient vastatores suos, ait Dominus Deus.]
  25229 Ezekiel	Eze	26	39	11	[Et erit in die illa : dabo Gog locum nominatum sepulchrum in Israël, vallem viatorum ad orientem maris, quae obstupescere faciet praetereuntes : et sepelient ibi Gog, et omnem multitudinem ejus, et vocabitur vallis multitudinis Gog.
  25230 Ezekiel	Eze	26	39	12	Et sepelient eos domus Israël, ut mundent terram septem mensibus.
  25231 Ezekiel	Eze	26	39	13	Sepeliet autem eum omnis populus terrae : et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum, ait Dominus Deus.
  25232 Ezekiel	Eze	26	39	14	Et viros jugiter constituent lustrantes terram, qui sepeliant et requirant eos qui remanserant super faciem terrae, ut emundent eam : post menses autem septem quaerere incipient.
  25233 Ezekiel	Eze	26	39	15	Et circuibunt peragrantes terram : cumque viderint os hominis, statuent juxta illud titulum, donec sepeliant illud pollinctores in valle multitudinis Gog.
  25234 Ezekiel	Eze	26	39	16	Nomen autem civitatis Amona : et mundabunt terram.
  25235 Ezekiel	Eze	26	39	17	Tu ergo, fili hominis, haec dicit Dominus Deus : Dic omni volucri, et universis avibus, cunctisque bestiis agri : Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israël, ut comedatis carnem, et bibatis sanguinem.
  25236 Ezekiel	Eze	26	39	18	Carnes fortium comedetis, et sanguinem principum terrae bibetis : arietum, et agnorum, et hircorum, taurorumque et altilium, et pinguium omnium.
  25237 Ezekiel	Eze	26	39	19	Et comedetis adipem in saturitatem, et bibetis sanguinem in ebrietatem, de victima quam ego immolabo vobis :
  25238 Ezekiel	Eze	26	39	20	et saturabimini super mensam meam de equo, et equite forti, et de universis viris bellatoribus, ait Dominus Deus.
  25239 Ezekiel	Eze	26	39	21	Et ponam gloriam meam in gentibus : et videbunt omnes gentes judicium meum quod fecerim, et manum meam quam posuerim super eos.
  25240 Ezekiel	Eze	26	39	22	Et scient domus Israël quia ego Dominus Deus eorum, a die illa et deinceps.
  25241 Ezekiel	Eze	26	39	23	Et scient gentes quoniam in iniquitate sua capta sit domus Israël, eo quod dereliquerint me, et absconderim faciem meam ab eis, et tradiderim eos in manus hostium, et ceciderint in gladio universi.
  25242 Ezekiel	Eze	26	39	24	Juxta immunditiam eorum et scelus feci eis, et abscondi faciem meam ab illis.]
  25243 Ezekiel	Eze	26	39	25	[Propterea haec dicit Dominus Deus : Nunc reducam captivitatem Jacob, et miserebor omnis domus Israël, et assumam zelum pro nomine sancto meo.
  25244 Ezekiel	Eze	26	39	26	Et portabunt confusionem suam, et omnem praevaricationem qua praevaricati sunt in me, cum habitaverint in terra sua confidenter, neminem formidantes :
  25245 Ezekiel	Eze	26	39	27	et reduxero eos de populis, et congregavero de terris inimicorum suorum, et sanctificatus fuero in eis, in oculis gentium plurimarum.
  25246 Ezekiel	Eze	26	39	28	Et scient quia ego Dominus Deus eorum, eo quod transtulerim eos in nationes, et congregaverim eos super terram suam, et non dereliquerim quemquam ex eis ibi.
  25247 Ezekiel	Eze	26	39	29	Et non abscondam ultra faciem meam ab eis, eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israël, ait Dominus Deus.]
  25248 Ezekiel	Eze	26	40	1	In vigesimo quinto anno transmigrationis nostrae, in exordio anni, decima mensis, quartodecimo anno postquam percussa est civitas, in ipsa hac die, facta est super me manus Domini, et adduxit me illuc.
  25249 Ezekiel	Eze	26	40	2	In visionibus Dei adduxit me in terram Israël, et dimisit me super montem excelsum nimis, super quem erat quasi aedificium civitatis vergentis ad austrum.
  25250 Ezekiel	Eze	26	40	3	Et introduxit me illuc : et ecce vir cujus erat species quasi species aeris, et funiculus lineus in manu ejus, et calamus mensurae in manu ejus : stabat autem in porta.
  25251 Ezekiel	Eze	26	40	4	Et locutus est ad me idem vir : Fili hominis, vide oculis tuis, et auribus tuis audi, et pone cor tuum in omnia quae ego ostendam tibi, quia ut ostendantur tibi adductus es huc. Annuntia omnia quae tu vides domui Israël.
  25252 Ezekiel	Eze	26	40	5	Et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique : et in manu viri calamus mensurae sex cubitorum et palmo : et mensus est latitudinem aedificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno.
  25253 Ezekiel	Eze	26	40	6	Et venit ad portam quae respiciebat viam orientalem, et ascendit per gradus ejus : et mensus est limen portae calamo uno latitudinem, id est, limen unum calamo uno in latitudine.
  25254 Ezekiel	Eze	26	40	7	Et thalamum uno calamo in longum, et uno calamo in latum : et inter thalamos, quinque cubitos.
  25255 Ezekiel	Eze	26	40	8	Et limen portae, juxta vestibulum portae intrinsecus, calamo uno.
  25256 Ezekiel	Eze	26	40	9	Et mensus est vestibulum portae octo cubitorum, et frontem ejus duobus cubitis : vestibulum autem portae erat intrinsecus.
  25257 Ezekiel	Eze	26	40	10	Porro thalami portae ad viam orientalem, tres hinc et tres inde : mensura una trium, et mensura una frontium ex utraque parte.
  25258 Ezekiel	Eze	26	40	11	Et mensus est latitudinem liminis portae decem cubitorum, et longitudinem portae tredecim cubitorum.
  25259 Ezekiel	Eze	26	40	12	Et marginem ante thalamos, cubiti unius, et cubitus unus finis utrimque : thalami autem sex cubitorum erant hinc et inde.
  25260 Ezekiel	Eze	26	40	13	Et mensus est portam a tecto thalami usque ad tectum ejus, latitudinem viginti quinque cubitorum, ostium contra ostium.
  25261 Ezekiel	Eze	26	40	14	Et fecit frontes per sexaginta cubitos, et ad frontem atrium portae undique per circuitum.
  25262 Ezekiel	Eze	26	40	15	Et ante faciem portae quae pertingebat usque ad faciem vestibuli portae interioris, quinquaginta cubitos.
  25263 Ezekiel	Eze	26	40	16	Et fenestras obliquas in thalamis et in frontibus eorum, quae erant intra portam undique per circuitum : similiter autem erant et in vestibulis fenestrae per gyrum intrinsecus, et ante frontes pictura palmarum.
  25264 Ezekiel	Eze	26	40	17	Et eduxit me ad atrium exterius : et ecce gazophylacia, et pavimentum stratum lapide in atrio per circuitum : triginta gazophylacia in circuitu pavimenti.
  25265 Ezekiel	Eze	26	40	18	Et pavimentum in fronte portarum, secundum longitudinem portarum erat inferius.
  25266 Ezekiel	Eze	26	40	19	Et mensus est latitudinem a facie portae inferioris usque ad frontem atrii interioris extrinsecus : centum cubitos ad orientem et ad aquilonem.
  25267 Ezekiel	Eze	26	40	20	Portam quoque quae respiciebat viam aquilonis atrii exterioris, mensus est tam in longitudine quam in latitudine.
  25268 Ezekiel	Eze	26	40	21	Et thalamos ejus tres hinc et tres inde, et frontem ejus et vestibulum ejus secundum mensuram portae prioris, quinquaginta cubitorum longitudinem ejus, et latitudinem viginti quinque cubitorum.
  25269 Ezekiel	Eze	26	40	22	Fenestrae autem ejus, et vestibulum, et sculpturae secundum mensuram portae quae respiciebat ad orientem : et septem graduum erat ascensus ejus, et vestibulum ante eam.
  25270 Ezekiel	Eze	26	40	23	Et porta atrii interioris contra portam aquilonis et orientalem : et mensus est a porta usque ad portam centum cubitos.
  25271 Ezekiel	Eze	26	40	24	Et eduxit me ad viam australem : et ecce porta quae respiciebat ad austrum : et mensus est frontem ejus et vestibulum ejus juxta mensuras superiores.
  25272 Ezekiel	Eze	26	40	25	Et fenestras ejus, et vestibula in circuitu, sicut fenestras ceteras : quinquaginta cubitorum longitudine, et latitudine viginti quinque cubitorum.
  25273 Ezekiel	Eze	26	40	26	Et in gradibus septem ascendebatur ad eam, et vestibulum ante fores ejus : et caelatae palmae erant, una hinc, et altera inde, in fronte ejus.
  25274 Ezekiel	Eze	26	40	27	Et porta atrii interioris in via australi : et mensus est a porta usque ad portam in via australi, centum cubitos.
  25275 Ezekiel	Eze	26	40	28	Et introduxit me in atrium interius ad portam australem : et mensus est portam juxta mensuras superiores.
  25276 Ezekiel	Eze	26	40	29	Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus eisdem mensuris, et fenestras ejus, et vestibulum ejus in circuitu, quinquaginta cubitos longitudinis, et latitudinis viginti quinque cubitos.
  25277 Ezekiel	Eze	26	40	30	Et vestibulum per gyrum longitudine viginti quinque cubitorum, et latitudine quinque cubitorum :
  25278 Ezekiel	Eze	26	40	31	et vestibulum ejus ad atrium exterius, et palmas ejus in fronte : et octo gradus erant quibus ascendebatur per eam.
  25279 Ezekiel	Eze	26	40	32	Et introduxit me in atrium interius, per viam orientalem : et mensus est portam secundum mensuras superiores.
  25280 Ezekiel	Eze	26	40	33	Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus, sicut supra : et fenestras ejus, et vestibula ejus in circuitu, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum.
  25281 Ezekiel	Eze	26	40	34	Et vestibulum ejus, id est, atrii exterioris, et palmae caelatae in fronte ejus, hinc et inde : et in octo gradibus ascensus ejus.
  25282 Ezekiel	Eze	26	40	35	Et introduxit me ad portam quae respiciebat ad aquilonem : et mensus est secundum mensuras superiores.
  25283 Ezekiel	Eze	26	40	36	Thalamum ejus, et frontem ejus, et vestibulum ejus, et fenestras ejus per circuitum, longitudine quinquaginta cubitorum, et latitudine viginti quinque cubitorum.
  25284 Ezekiel	Eze	26	40	37	Et vestibulum ejus respiciebat ad atrium exterius : et caelatura palmarum in fronte ejus, hinc et inde : et in octo gradibus ascensus ejus.
  25285 Ezekiel	Eze	26	40	38	Et per singula gazophylacia ostium in frontibus portarum : ibi lavabant holocaustum.
  25286 Ezekiel	Eze	26	40	39	Et in vestibulo portae, duae mensae hinc, et duae mensae inde, ut immoletur super eas holocaustum, et pro peccato et pro delicto.
  25287 Ezekiel	Eze	26	40	40	Et ad latus exterius, quod ascendit ad ostium portae quae pergit ad aquilonem, duae mensae : et ad latus alterum, ante vestibulum portae, duae mensae :
  25288 Ezekiel	Eze	26	40	41	quatuor mensae hinc, et quatuor mensae inde : per latera portae octo mensae erant, super quas immolabant.
  25289 Ezekiel	Eze	26	40	42	Quatuor autem mensae ad holocaustum de lapidibus quadris exstructae, longitudine cubiti unius et dimidii, et latitudine cubiti unius et dimidii, et altitudine cubiti unius : super quas ponant vasa in quibus immolatur holocaustum et victima.
  25290 Ezekiel	Eze	26	40	43	Et labia earum palmi unius, reflexa intrinsecus per circuitum : super mensas autem carnes oblationis.
  25291 Ezekiel	Eze	26	40	44	Et extra portam interiorem, gazophylacia cantorum in atrio interiori, quod erat in latere portae respicientis ad aquilonem : et facies eorum contra viam australem : una ex latere portae orientalis, quae respiciebat ad viam aquilonis.
  25292 Ezekiel	Eze	26	40	45	Et dixit ad me : Hoc est gazophylacium quod respicit viam meridianam : sacerdotum erit, qui excubant in custodiis templi.
  25293 Ezekiel	Eze	26	40	46	Porro gazophylacium quod respicit ad viam aquilonis, sacerdotum erit, qui excubant ad ministerium altaris : isti sunt filii Sadoc, qui accedunt de filiis Levi ad Dominum ut ministrent ei.
  25294 Ezekiel	Eze	26	40	47	Et mensus est atrium longitudine centum cubitorum, et latitudine centum cubitorum per quadrum : et altare ante faciem templi.
  25295 Ezekiel	Eze	26	40	48	Et introduxit me in vestibulum templi : et mensus est vestibulum quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde : et latitudinem portae trium cubitorum hinc, et trium cubitorum inde.
  25296 Ezekiel	Eze	26	40	49	Longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum, et latitudinem undecim cubitorum, et octo gradibus ascendebatur ad eam. Et columnae erant in frontibus : una hinc, et altera inde.
  25297 Ezekiel	Eze	26	41	1	Et introduxit me in templum, et mensus est frontes : sex cubitos latitudinis hinc, et sex cubitos latitudinis inde, latitudinem tabernaculi.
  25298 Ezekiel	Eze	26	41	2	Et latitudo portae decem cubitorum erat : et latera portae, quinque cubitis hinc, et quinque cubitis inde : et mensus est longitudinem ejus quadraginta cubitorum, et latitudinem viginti cubitorum.
  25299 Ezekiel	Eze	26	41	3	Et introgressus intrinsecus, mensus est in fronte portae duos cubitos : et portam, sex cubitorum : et latitudinem portae septem cubitorum.
  25300 Ezekiel	Eze	26	41	4	Et mensus est longitudinem ejus viginti cubitorum, et latitudinem ejus viginti cubitorum, ante faciem templi. Et dixit ad me : Hoc est Sanctum sanctorum.
  25301 Ezekiel	Eze	26	41	5	Et mensus est parietem domus sex cubitorum : et latitudinem lateris quatuor cubitorum undique per circuitum domus.
  25302 Ezekiel	Eze	26	41	6	Latera autem, latus ad latus, bis triginta tria : et erant eminentia, quae ingrederentur per parietem domus, in lateribus per circuitum, ut continerent, et non attingerent parietem templi.
  25303 Ezekiel	Eze	26	41	7	Et platea erat in rotundum, ascendens sursum per cochleam, et in coenaculum templi deferebat per gyrum : idcirco latius erat templum in superioribus : et sic de inferioribus ascendebatur ad superiora in medium.
  25304 Ezekiel	Eze	26	41	8	Et vidi in domo altitudinem per circuitum, fundata latera ad mensuram calami sex cubitorum spatio :
  25305 Ezekiel	Eze	26	41	9	et latitudinem per parietem lateris forinsecus quinque cubitorum : et erat interior domus in lateribus domus.
  25306 Ezekiel	Eze	26	41	10	Et inter gazophylacia latitudinem viginti cubitorum in circuitu domus undique,
  25307 Ezekiel	Eze	26	41	11	et ostium lateris ad orationem : ostium unum ad viam aquilonis, et ostium unum ad viam australem : et latitudinem loci ad orationem, quinque cubitorum in circuitu.
  25308 Ezekiel	Eze	26	41	12	Et aedificium, quod erat separatum, versumque ad viam respicientem ad mare, latitudinis septuaginta cubitorum : paries autem aedificii, quinque cubitorum latitudinis per circuitum : et longitudo ejus nonaginta cubitorum.
  25309 Ezekiel	Eze	26	41	13	Et mensus est domus longitudinem, centum cubitorum : et quod separatum erat aedificium, et parietes ejus, longitudinis centum cubitorum.
  25310 Ezekiel	Eze	26	41	14	Latitudo autem ante faciem domus, et ejus quod erat separatum contra orientem, centum cubitorum.
  25311 Ezekiel	Eze	26	41	15	Et mensus est longitudinem aedificii contra faciem ejus, quod erat separatum ad dorsum : ethecas ex utraque parte centum cubitorum : et templum interius, et vestibula atrii.
  25312 Ezekiel	Eze	26	41	16	Limina, et fenestras obliquas, et ethecas in circuitu per tres partes, contra uniuscujusque limen, stratumque ligno per gyrum in circuitu : terra autem usque ad fenestras, et fenestrae clausae super ostia.
  25313 Ezekiel	Eze	26	41	17	Et usque ad domum interiorem, et forinsecus per omnem parietem in circuitu, intrinsecus et forinsecus, ad mensuram.
  25314 Ezekiel	Eze	26	41	18	Et fabrefacta cherubim et palmae : et palma inter cherub et cherub, duasque facies habebat cherub.
  25315 Ezekiel	Eze	26	41	19	Faciem hominis juxta palmam ex hac parte, et faciem leonis juxta palmam ex alia parte : expressam per omnem domum in circuitu.
  25316 Ezekiel	Eze	26	41	20	De terra usque ad superiora portae, cherubim et palmae caelatae erant in pariete templi.
  25317 Ezekiel	Eze	26	41	21	Limen quadrangulum, et facies sanctuarii, aspectus contra aspectum.
  25318 Ezekiel	Eze	26	41	22	Altaris lignei trium cubitorum altitudo, et longitudo ejus duorum cubitorum : et anguli ejus, et longitudo ejus, et parietes ejus lignei. Et locutus est ad me : Haec est mensa coram Domino.
  25319 Ezekiel	Eze	26	41	23	Et duo ostia erant in templo et in sanctuario.
  25320 Ezekiel	Eze	26	41	24	Et in duobus ostiis ex utraque parte bina erant ostiola quae in se invicem plicabantur : bina enim ostia erant ex utraque parte ostiorum.
  25321 Ezekiel	Eze	26	41	25	Et caelata erant in ipsis ostiis templi cherubim, et sculpturae palmarum, sicut in parietibus quoque expressae erant : quam ob rem et grossiora erant ligna in vestibuli fronte forinsecus.
  25322 Ezekiel	Eze	26	41	26	Super quae fenestrae obliquae, et similitudo palmarum hinc atque inde in humerulis vestibuli, secundum latera domus, latitudinemque parietum.
  25323 Ezekiel	Eze	26	42	1	Et eduxit me in atrium exterius, per viam ducentem ad aquilonem, et introduxit me in gazophylacium quod erat contra separatum aedificium, et contra aedem vergentem ad aquilonem.
  25324 Ezekiel	Eze	26	42	2	In facie longitudinis, centum cubitos ostii aquilonis, et latitudinis quinquaginta cubitos,
  25325 Ezekiel	Eze	26	42	3	contra viginti cubitos atrii interioris, et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris, ubi erat porticus juncta porticui triplici.
  25326 Ezekiel	Eze	26	42	4	Et ante gazophylacia deambulatio decem cubitorum latitudinis, ad interiora respiciens viae cubiti unius. Et ostia eorum ad aquilonem :
  25327 Ezekiel	Eze	26	42	5	ubi erant gazophylacia in superioribus humiliora, quia supportabant porticus quae ex illis eminebant de inferioribus, et de mediis aedificii.
  25328 Ezekiel	Eze	26	42	6	Tristega enim erant, et non habebant columnas, sicut erant columnae atriorum : propterea eminebant de inferioribus, et de mediis a terra cubitis quinquaginta.
  25329 Ezekiel	Eze	26	42	7	Et peribolus exterior secundum gazophylacia, quae erant in via atrii exterioris ante gazophylacia : longitudo ejus quinquaginta cubitorum :
  25330 Ezekiel	Eze	26	42	8	quia longitudo erat gazophylaciorum atrii exterioris quinquaginta cubitorum, et longitudo ante faciem templi, centum cubitorum.
  25331 Ezekiel	Eze	26	42	9	Et erat subter gazophylacia haec introitus ab oriente, ingredientium in ea de atrio exteriori.
  25332 Ezekiel	Eze	26	42	10	In latitudine periboli atrii quod erat contra viam orientalem, in faciem aedificii separati, et erant ante aedificium gazophylacia.
  25333 Ezekiel	Eze	26	42	11	Et via ante faciem eorum, juxta similitudinem gazophylaciorum quae erant in via aquilonis : secundum longitudinem eorum, sic et latitudo eorum, et omnis introitus eorum, et similitudines, et ostia eorum.
  25334 Ezekiel	Eze	26	42	12	Secundum ostia gazophylaciorum, quae erant in via respiciente ad notum : ostium in capite viae, quae via erat ante vestibulum separatum per viam orientalem ingredientibus.
  25335 Ezekiel	Eze	26	42	13	Et dixit ad me : Gazophylacia aquilonis, et gazophylacia austri, quae sunt ante aedificium separatum, haec sunt gazophylacia sancta, in quibus vescuntur sacerdotes qui appropinquant ad Dominum in Sancta sanctorum : ibi ponent Sancta sanctorum et oblationem pro peccato et pro delicto : locus enim sanctus est.
  25336 Ezekiel	Eze	26	42	14	Cum autem ingressi fuerint sacerdotes, non egredientur de sanctis in atrium exterius : et ibi reponent vestimenta sua in quibus ministrant, quia sancta sunt, vestienturque vestimentis aliis : et sic procedent ad populum.
  25337 Ezekiel	Eze	26	42	15	Cumque complesset mensuras domus interioris, eduxit me per viam portae quae respiciebat ad viam orientalem : et mensus est eam undique per circuitum.
  25338 Ezekiel	Eze	26	42	16	Mensus est autem contra ventum orientalem calamo mensurae, quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum.
  25339 Ezekiel	Eze	26	42	17	Et mensus est contra ventum aquilonis quingentos calamos in calamo mensurae per gyrum.
  25340 Ezekiel	Eze	26	42	18	Et ad ventum australem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae per circuitum.
  25341 Ezekiel	Eze	26	42	19	Et ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensurae.
  25342 Ezekiel	Eze	26	42	20	Per quatuor ventos mensus est murum ejus undique per circuitum, longitudinem quingentorum cubitorum, et latitudinem quingentorum cubitorum, dividentem inter sanctuarium et vulgi locum.
  25343 Ezekiel	Eze	26	43	1	Et duxit me ad portam quae respiciebat ad viam orientalem.
  25344 Ezekiel	Eze	26	43	2	Et ecce gloria Dei Israël ingrediebatur per viam orientalem : et vox erat ei quasi vox aquarum multarum, et terra splendebat a majestate ejus.
  25345 Ezekiel	Eze	26	43	3	Et vidi visionem secundum speciem quam videram quando venit ut disperderet civitatem, et species secundum aspectum quem videram juxta fluvium Chobar : et cecidi super faciem meam.
  25346 Ezekiel	Eze	26	43	4	Et majestas Domini ingressa est templum per viam portae quae respiciebat ad orientem.
  25347 Ezekiel	Eze	26	43	5	Et elevavit me spiritus, et introduxit me in atrium interius : et ecce repleta erat gloria Domini domus.
  25348 Ezekiel	Eze	26	43	6	Et audivi loquentem ad me de domo : et vir qui stabat juxta me
  25349 Ezekiel	Eze	26	43	7	dixit ad me : Fili hominis, locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israël in aeternum : et non polluent ultra domus Israël nomen sanctum meum, ipsi et reges eorum, in fornicationibus suis, et in ruinis regum suorum, et in excelsis.
  25350 Ezekiel	Eze	26	43	8	Qui fabricati sunt limen suum juxta limen meum, et postes suos juxta postes meos, et murus erat inter me et eos : et polluerunt nomen sanctum meum in abominationibus quas fecerunt : propter quod consumpsi eos in ira mea.
  25351 Ezekiel	Eze	26	43	9	Nunc ergo repellant procul fornicationem suam et ruinas regum suorum a me, et habitabo in medio eorum semper.
  25352 Ezekiel	Eze	26	43	10	Tu autem, fili hominis, ostende domui Israël templum, et confundantur ab iniquitatibus suis, et metiantur fabricam,
  25353 Ezekiel	Eze	26	43	11	et erubescant ex omnibus quae fecerunt. Figuram domus, et fabricae ejus, exitus et introitus, et omnem descriptionem ejus, et universa praecepta ejus, cunctumque ordinem ejus, et omnes leges ejus ostende eis, et scribes in oculis eorum, ut custodiant omnes descriptiones ejus, et praecepta illius, et faciant ea.
  25354 Ezekiel	Eze	26	43	12	Ista est lex domus in summitate montis : omnis finis ejus in circuitu, Sanctum sanctorum est. Haec est ergo lex domus.
  25355 Ezekiel	Eze	26	43	13	Istae autem mensurae altaris in cubito verissimo, qui habebat cubitum et palmum : in sinu ejus erat cubitus, et cubitus in latitudine : et definitio ejus usque ad labium ejus, et in circuitu palmus unus : haec quoque erat fossa altaris.
  25356 Ezekiel	Eze	26	43	14	Et de sinu terrae usque ad crepidinem novissimam duo cubiti, et latitudo cubiti unius : et a crepidine minore usque ad crepidinem majorem quatuor cubiti, et latitudo cubiti unius.
  25357 Ezekiel	Eze	26	43	15	Ipse autem ariel quatuor cubitorum, et ab ariel usque ad sursum cornua quatuor.
  25358 Ezekiel	Eze	26	43	16	Et ariel duodecim cubitorum in longitudine per duodecim cubitos latitudinis, quadrangulatum aequis lateribus.
  25359 Ezekiel	Eze	26	43	17	Et crepido quatuordecim cubitorum longitudinis per quatuordecim cubitos latitudinis in quatuor angulis ejus : et corona in circuitu ejus dimidii cubiti, et sinus ejus unius cubiti per circuitum : gradus autem ejus versi ad orientem.
  25360 Ezekiel	Eze	26	43	18	Et dixit ad me : Fili hominis, haec dicit Dominus Deus : Hi sunt ritus altaris, in quacumque die fuerit fabricatum, ut offeratur super illud holocaustum, et effundatur sanguis.
  25361 Ezekiel	Eze	26	43	19	Et dabis sacerdotibus et Levitis qui sunt de semine Sadoc, qui accedunt ad me, ait Dominus Deus, ut offerant mihi vitulum de armento pro peccato.
  25362 Ezekiel	Eze	26	43	20	Et assumens de sanguine ejus, pones super quatuor cornua ejus, et super quatuor angulos crepidinis, et super coronam in circuitu : et mundabis illud et expiabis.
  25363 Ezekiel	Eze	26	43	21	Et tolles vitulum qui oblatus fuerit pro peccato, et combures eum in separato loco domus, extra sanctuarium.
  25364 Ezekiel	Eze	26	43	22	Et in die secunda offeres hircum caprarum immaculatum pro peccato : et expiabunt altare sicut expiaverunt in vitulo.
  25365 Ezekiel	Eze	26	43	23	Cumque compleveris expians illud, offeres vitulum de armento immaculatum, et arietem de grege immaculatum.
  25366 Ezekiel	Eze	26	43	24	Et offeres eos in conspectu Domini : et mittent sacerdotes super eos sal, et offerent eos holocaustum Domino.
  25367 Ezekiel	Eze	26	43	25	Septem diebus facies hircum pro peccato quotidie : et vitulum de armento, et arietem de pecoribus immaculatos offerent.
  25368 Ezekiel	Eze	26	43	26	Septem diebus expiabunt altare et mundabunt illud, et implebunt manum ejus.
  25369 Ezekiel	Eze	26	43	27	Expletis autem diebus, in die octava et ultra, facient sacerdotes super altare holocausta vestra, et quae pro pace offerunt : et placatus ero vobis, ait Dominus Deus.
  25370 Ezekiel	Eze	26	44	1	Et convertit me ad viam portae sanctuarii exterioris, quae respiciebat ad orientem : et erat clausa.
  25371 Ezekiel	Eze	26	44	2	Et dixit Dominus ad me : Porta haec clausa erit : non aperietur, et vir non transibit per eam, quoniam Dominus Deus Israël ingressus est per eam : eritque clausa
  25372 Ezekiel	Eze	26	44	3	principi. Princeps ipse sedebit in ea, ut comedat panem coram Domino : per viam portae vestibuli ingredietur, et per viam ejus egredietur.
  25373 Ezekiel	Eze	26	44	4	Et adduxit me per viam portae aquilonis in conspectu domus : et vidi, et ecce implevit gloria Domini domum Domini : et cecidi in faciem meam.
  25374 Ezekiel	Eze	26	44	5	Et dixit ad me Dominus : Fili hominis, pone cor tuum, et vide oculis tuis, et auribus tuis audi omnia quae ego loquor ad te de universis caeremoniis domus Domini, et de cunctis legibus ejus : et pones cor tuum in viis templi per omnes exitus sanctuarii.
  25375 Ezekiel	Eze	26	44	6	Et dices ad exasperantem me domum Israël : Haec dicit Dominus Deus : Sufficiant vobis omnia scelera vestra, domus Israël :
  25376 Ezekiel	Eze	26	44	7	eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde, et incircumcisos carne, ut sint in sanctuario meo, et polluant domum meam : et offertis panes meos, adipem et sanguinem, et dissolvitis pactum meum in omnibus sceleribus vestris.
  25377 Ezekiel	Eze	26	44	8	Et non servastis praecepta sanctuarii mei, et posuistis custodes observationum mearum in sanctuario meo vobismetipsis.
  25378 Ezekiel	Eze	26	44	9	Haec dicit Dominus Deus : Omnis alienigena incircumcisus corde, et incircumcisus carne, non ingredietur sanctuarium meum : omnis filius alienus qui est in medio filiorum Israël.
  25379 Ezekiel	Eze	26	44	10	Sed et Levitae qui longe recesserunt a me in errore filiorum Israël, et erraverunt a me post idola sua, et portaverunt iniquitatem suam,
  25380 Ezekiel	Eze	26	44	11	erunt in sanctuario meo aeditui, et janitores portarum domus, et ministri domus : ipsi mactabunt holocausta et victimas populi, et ipsi stabunt in conspectu eorum ut ministrent eis.
  25381 Ezekiel	Eze	26	44	12	Pro eo quod ministraverunt illis in conspectu idolorum suorum, et facti sunt domui Israël in offendiculum iniquitatis : idcirco levavi manum meam super eos, ait Dominus Deus, et portabunt iniquitatem suam.
  25382 Ezekiel	Eze	26	44	13	Et non appropinquabunt ad me ut sacerdotio fungantur mihi, neque accedent ad omne sanctuarium meum juxta Sancta sanctorum : sed portabunt confusionem suam, et scelera sua quae fecerunt.
  25383 Ezekiel	Eze	26	44	14	Et dabo eos janitores domus in omni ministerio ejus, et in universis quae fient in ea.
  25384 Ezekiel	Eze	26	44	15	Sacerdotes autem et Levitae, filii Sadoc, qui custodierunt caeremonias sanctuarii mei, cum errarent filii Israël a me, ipsi accedent ad me ut ministrent mihi : et stabunt in conspectu meo, ut offerant mihi adipem et sanguinem, ait Dominus Deus.
  25385 Ezekiel	Eze	26	44	16	Ipsi ingredientur sanctuarium meum, et ipsi accedent ad mensam meam, ut ministrent mihi, et custodiant caeremonias meas.
  25386 Ezekiel	Eze	26	44	17	Cumque ingredientur portas atrii interioris, vestibus lineis induentur : nec ascendet super eos quidquam laneum, quando ministrant in portis atrii interioris et intrinsecus.
  25387 Ezekiel	Eze	26	44	18	Vittae lineae erunt in capitibus eorum, et feminalia linea erunt in lumbis eorum, et non accingentur in sudore.
  25388 Ezekiel	Eze	26	44	19	Cumque egredientur atrium exterius ad populum, exuent se vestimentis suis in quibus ministraverant, et reponent ea in gazophylacio sanctuarii : et vestient se vestimentis aliis, et non sanctificabunt populum in vestibus suis.
  25389 Ezekiel	Eze	26	44	20	Caput autem suum non radent, neque comam nutrient : sed tondentes attondent capita sua.
  25390 Ezekiel	Eze	26	44	21	Et vinum non bibet omnis sacerdos, quando ingressurus est atrium interius.
  25391 Ezekiel	Eze	26	44	22	Et viduam et repudiatam non accipient uxores, sed virgines de semine domus Israël : sed et viduam quae fuerit vidua a sacerdote, accipient.
  25392 Ezekiel	Eze	26	44	23	Et populum meum docebunt quid sit inter sanctum et pollutum, et inter mundum et immundum ostendent eis.
  25393 Ezekiel	Eze	26	44	24	Et cum fuerit controversia, stabunt in judiciis meis, et judicabunt : leges meas et praecepta mea in omnibus solemnitatibus meis custodient, et sabbata mea sanctificabunt.
  25394 Ezekiel	Eze	26	44	25	Et ad mortuum hominem non ingredientur, ne polluantur, nisi ad patrem et matrem, et filium et filiam, et fratrem, et sororem quae alterum virum non habuerit : in quibus contaminabuntur.
  25395 Ezekiel	Eze	26	44	26	Et postquam fuerit emundatus, septem dies numerabuntur ei.
  25396 Ezekiel	Eze	26	44	27	Et in die introitus sui in sanctuarium ad atrium interius, ut ministret mihi in sanctuario, offeret pro peccato suo, ait Dominus Deus.
  25397 Ezekiel	Eze	26	44	28	Non erit autem eis haereditas : ego haereditas eorum. Et possessionem non dabitis eis in Israël : ego enim possessio eorum.
  25398 Ezekiel	Eze	26	44	29	Victimam et pro peccato et pro delicto ipsi comedent, et omne votum in Israël ipsorum erit.
  25399 Ezekiel	Eze	26	44	30	Et primitiva omnium primogenitorum, et omnia libamenta ex omnibus quae offeruntur, sacerdotum erunt : et primitiva ciborum vestrorum dabitis sacerdoti, ut reponat benedictionem domui tuae.
  25400 Ezekiel	Eze	26	44	31	Omne morticinum, et captum a bestia, de avibus et de pecoribus, non comedent sacerdotes.
  25401 Ezekiel	Eze	26	45	1	Cumque coeperitis terram dividere sortito, separate primitias Domino, sanctificatum de terra, longitudine viginti quinque millia, et latitudine decem millia : sanctificatum erit in omni termino ejus per circuitum.
  25402 Ezekiel	Eze	26	45	2	Et erit ex omni parte sanctificatum quingentos per quingentos, quadrifariam per circuitum, et quinquaginta cubitis in suburbana ejus per gyrum.
  25403 Ezekiel	Eze	26	45	3	Et a mensura ista mensurabis longitudinem viginti quinque millium, et latitudinem decem millium : et in ipso erit templum, Sanctumque sanctorum.
  25404 Ezekiel	Eze	26	45	4	Sanctificatum de terra erit sacerdotibus ministris sanctuarii, qui accedunt ad ministerium Domini : et erit eis locus in domos, et in sanctuarium sanctitatis.
  25405 Ezekiel	Eze	26	45	5	Viginti quinque autem millia longitudinis, et decem millia latitudinis erunt Levitis qui ministrant domui : ipsi possidebunt viginti gazophylacia.
  25406 Ezekiel	Eze	26	45	6	Et possessionem civitatis dabitis quinque millia latitudinis, et longitudinis viginti quinque millia, secundum separationem sanctuarii, omni domui Israël.
  25407 Ezekiel	Eze	26	45	7	Principi quoque hinc et inde in separationem sanctuarii, et in possessionem civitatis, contra faciem separationis sanctuarii, et contra faciem possessionis urbis, a latere maris usque ad mare, et a latere orientis usque ad orientem : longitudinis autem juxta unamquamque partem, a termino occidentali usque ad terminum orientalem.
  25408 Ezekiel	Eze	26	45	8	De terra erit ei possessio in Israël, et non depopulabuntur ultra principes populum meum : sed terram dabunt domui Israël secundum tribus eorum.
  25409 Ezekiel	Eze	26	45	9	Haec dicit Dominus Deus : Sufficiat vobis, principes Israël : iniquitatem et rapinas intermittite, et judicium et justitiam facite : separate confinia vestra a populo meo, ait Dominus Deus.
  25410 Ezekiel	Eze	26	45	10	Statera justa, et ephi justum, et batus justus erit vobis.
  25411 Ezekiel	Eze	26	45	11	Ephi et batus aequalia et unius mensurae erunt, ut capiat decimam partem cori batus, et decimam partem cori ephi : juxta mensuram cori erit aequa libratio eorum.
  25412 Ezekiel	Eze	26	45	12	Siclus autem viginti obolos habet : porro viginti sicli, et viginti quinque sicli, et quindecim sicli, mnam faciunt.
  25413 Ezekiel	Eze	26	45	13	Et hae sunt primitiae quas tolletis : sextam partem ephi de coro frumenti, et sextam partem ephi de coro hordei.
  25414 Ezekiel	Eze	26	45	14	Mensura quoque olei, batus olei, decima pars cori est : et decem bati corum faciunt, quia decem bati implent corum.
  25415 Ezekiel	Eze	26	45	15	Et arietem unum de grege ducentorum, de his quae nutriunt Israël, in sacrificium, et in holocaustum, et in pacifica, ad expiandum pro eis, ait Dominus Deus.
  25416 Ezekiel	Eze	26	45	16	Omnis populus terrae tenebitur primitiis his principi in Israël.
  25417 Ezekiel	Eze	26	45	17	Et super principem erunt holocausta, et sacrificium, et libamina, in solemnitatibus, et in calendis, et in sabbatis, et in universis solemnitatibus domus Israël : ipse faciet pro peccato sacrificium, et holocaustum, et pacifica, ad expiandum pro domo Israël.
  25418 Ezekiel	Eze	26	45	18	Haec dicit Dominus Deus : In primo mense, una mensis, sumes vitulum de armento immaculatum, et expiabis sanctuarium.
  25419 Ezekiel	Eze	26	45	19	Et tollet sacerdos de sanguine quod erit pro peccato, et ponet in postibus domus, et in quatuor angulis crepidinis altaris, et in postibus portae atrii interioris.
  25420 Ezekiel	Eze	26	45	20	Et sic facies in septima mensis, pro unoquoque qui ignoravit, et errore deceptus est : et expiabis pro domo.
  25421 Ezekiel	Eze	26	45	21	In primo mense, quartadecima die mensis, erit vobis Paschae solemnitas : septem diebus azyma comedentur.
  25422 Ezekiel	Eze	26	45	22	Et faciet princeps in die illa, pro se et pro universo populo terrae, vitulum pro peccato.
  25423 Ezekiel	Eze	26	45	23	Et in septem dierum solemnitate faciet holocaustum Domino, septem vitulos et septem arietes immaculatos, quotidie septem diebus : et pro peccato hircum caprarum quotidie.
  25424 Ezekiel	Eze	26	45	24	Et sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem faciet, et olei hin per singula ephi.
  25425 Ezekiel	Eze	26	45	25	Septimo mense, quintadecima die mensis, in solemnitate, faciet sicut supra dicta sunt per septem dies, tam pro peccato quam pro holocausto, et in sacrificio, et in oleo.
  25426 Ezekiel	Eze	26	46	1	Haec dicit Dominus Deus : Porta atrii interioris quae respicit ad orientem, erit clausa sex diebus in quibus opus fit : die autem sabbati aperietur, sed et in die calendarum aperietur.
  25427 Ezekiel	Eze	26	46	2	Et intrabit princeps per viam vestibuli portae deforis, et stabit in limine portae : et facient sacerdotes holocaustum ejus, et pacifica ejus : et adorabit super limen portae, et egredietur : porta autem non claudetur usque ad vesperam.
  25428 Ezekiel	Eze	26	46	3	Et adorabit populus terrae ad ostium portae illius in sabbatis et in calendis coram Domino.
  25429 Ezekiel	Eze	26	46	4	Holocaustum autem hoc offeret princeps Domino : in die sabbati, sex agnos immaculatos, et arietem immaculatum,
  25430 Ezekiel	Eze	26	46	5	et sacrificium ephi per arietem, in agnis autem sacrificium quod dederit manus ejus, et olei hin per singula ephi.
  25431 Ezekiel	Eze	26	46	6	In die autem calendarum vitulum de armento immaculatum, et sex agni et arietes immaculati erunt.
  25432 Ezekiel	Eze	26	46	7	Et ephi per vitulum, ephi quoque per arietem faciet sacrificium : de agnis autem sicut invenerit manus ejus, et olei hin per singula ephi.
  25433 Ezekiel	Eze	26	46	8	Cumque ingressurus est princeps, per viam vestibuli portae ingrediatur, et per eamdem viam exeat.
  25434 Ezekiel	Eze	26	46	9	Et cum intrabit populus terrae in conspectu Domini in solemnitatibus, qui ingreditur per portam aquilonis ut adoret, egrediatur per viam portae meridianae : porro qui ingreditur per viam portae meridianae, egrediatur per viam portae aquilonis. Non revertetur per viam portae per quam ingressus est, sed e regione illius egredietur.
  25435 Ezekiel	Eze	26	46	10	Princeps autem in medio eorum cum ingredientibus ingredietur, et cum egredientibus egredietur.
  25436 Ezekiel	Eze	26	46	11	Et in nundinis, et in solemnitatibus, erit sacrificium ephi per vitulum, et ephi per arietem : agnis autem erit sacrificium sicut invenerit manus ejus, et olei hin per singula ephi.
  25437 Ezekiel	Eze	26	46	12	Cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum, aut pacifica voluntaria Domino, aperietur ei porta quae respicit ad orientem, et faciet holocaustum suum et pacifica sua, sicut fieri solet in die sabbati : et egredietur, claudeturque porta postquam exierit.
  25438 Ezekiel	Eze	26	46	13	Et agnum ejusdem anni immaculatum faciet holocaustum quotidie Domino : semper mane faciet illud.
  25439 Ezekiel	Eze	26	46	14	Et faciet sacrificium super eo cata mane mane sextam partem ephi, et de oleo tertiam partem hin, ut misceatur similae : sacrificium Domino legitimum, juge atque perpetuum.
  25440 Ezekiel	Eze	26	46	15	Faciet agnum, et sacrificium, et oleum cata mane mane, holocaustum sempiternum.
  25441 Ezekiel	Eze	26	46	16	Haec dicit Dominus Deus : Si dederit princeps donum alicui de filiis suis, haereditas ejus filiorum suorum erit : possidebunt eam haereditarie.
  25442 Ezekiel	Eze	26	46	17	Si autem dederit legatum de haereditate sua uni servorum suorum, erit illius usque ad annum remissionis, et revertetur ad principem : haereditas autem ejus filiis ejus erit.
  25443 Ezekiel	Eze	26	46	18	Et non accipiet princeps de haereditate populi per violentiam, et de possessione eorum : sed de possessione sua haereditatem dabit filiis suis, ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua.
  25444 Ezekiel	Eze	26	46	19	Et introduxit me per ingressum qui erat ex latere portae, in gazophylacia sanctuarii ad sacerdotes, quae respiciebant ad aquilonem : et erat ibi locus vergens ad occidentem.
  25445 Ezekiel	Eze	26	46	20	Et dixit ad me : Iste est locus ubi coquent sacerdotes pro peccato et pro delicto : ubi coquent sacrificium, ut non efferant in atrium exterius, et sanctificetur populus.
  25446 Ezekiel	Eze	26	46	21	Et eduxit me in atrium exterius, et circumduxit me per quatuor angulos atrii : et ecce atriolum erat in angulo atrii, atriola singula per angulos atrii.
  25447 Ezekiel	Eze	26	46	22	In quatuor angulis atrii atriola disposita, quadraginta cubitorum per longum, et triginta per latum : mensurae unius quatuor erant.
  25448 Ezekiel	Eze	26	46	23	Et paries per circuitum ambiens quatuor atriola : et culinae fabricatae erant subter porticus per gyrum.
  25449 Ezekiel	Eze	26	46	24	Et dixit ad me : Haec est domus culinarum, in qua coquent ministri domus Domini victimas populi.
  25450 Ezekiel	Eze	26	47	1	Et convertit me ad portam domus, et ecce aquae egrediebantur subter limen domus ad orientem : facies enim domus respiciebat ad orientem, aquae autem descendebant in latus templi dextrum, ad meridiem altaris.
  25451 Ezekiel	Eze	26	47	2	Et eduxit me per viam portae aquilonis, et convertit me ad viam foras portam exteriorem, viam quae respiciebat ad orientem : et ecce aquae redundantes a latere dextro.
  25452 Ezekiel	Eze	26	47	3	Cum egrederetur vir ad orientem, qui habebat funiculum in manu sua, et mensus est mille cubitos, et traduxit me per aquam usque ad talos.
  25453 Ezekiel	Eze	26	47	4	Rursumque mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad genua.
  25454 Ezekiel	Eze	26	47	5	Et mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad renes. Et mensus est mille, torrentem quem non potui pertransire, quoniam intumuerant aquae profundi torrentis, qui non potest transvadari.
  25455 Ezekiel	Eze	26	47	6	Et dixit ad me : Certe vidisti, fili hominis. Et eduxit me, et convertit ad ripam torrentis.
  25456 Ezekiel	Eze	26	47	7	Cumque me convertissem, ecce in ripa torrentis ligna multa nimis ex utraque parte.
  25457 Ezekiel	Eze	26	47	8	Et ait ad me : Aquae istae quae egrediuntur ad tumulos sabuli orientalis, et descendunt ad plana deserti, intrabunt mare et exibunt : et sanabuntur aquae.
  25458 Ezekiel	Eze	26	47	9	Et omnis anima vivens quae serpit quocumque venerit torrens, vivet : et erunt pisces multi satis, postquam venerint illuc aquae istae : et sanabuntur et vivent omnia ad quae venerit torrens.
  25459 Ezekiel	Eze	26	47	10	Et stabunt super illas piscatores : ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erit : plurimae species erunt piscium ejus, sicut pisces maris magni, multitudinis nimiae.
  25460 Ezekiel	Eze	26	47	11	In littoribus autem ejus et in palustribus, non sanabuntur, quia in salinas dabuntur.
  25461 Ezekiel	Eze	26	47	12	Et super torrentem orietur in ripis ejus, ex utraque parte, omne lignum pomiferum : non defluet folium ex eo, et non deficiet fructus ejus : per singulos menses afferet primitiva, quia aquae ejus de sanctuario egredientur : et erunt fructus ejus in cibum, et folia ejus ad medicinam.
  25462 Ezekiel	Eze	26	47	13	Haec dicit Dominus Deus : Hic est terminus in quo possidebitis terram in duodecim tribubus Israël : quia Joseph duplicem funiculum habet.
  25463 Ezekiel	Eze	26	47	14	Possidebitis autem eam singuli aeque ut frater suus, super quam levavi manum meam ut darem patribus vestris : et cadet terra haec vobis in possessionem.
  25464 Ezekiel	Eze	26	47	15	Hic est autem terminus terrae : ad plagam septentrionalem, a mari magno via Hethalon, venientibus Sedada,
  25465 Ezekiel	Eze	26	47	16	Emath, Berotha, Sabarim, quae est inter terminum Damasci et confinium Emath, domus Tichon, quae est juxta terminum Auran.
  25466 Ezekiel	Eze	26	47	17	Et erit terminus a mari usque ad atrium Enon, terminus Damasci : et ab aquilone ad aquilonem, terminus Emath plaga septentrionalis.
  25467 Ezekiel	Eze	26	47	18	Porro plaga orientalis de medio Auran, et de medio Damasci, et de medio Galaad, et de medio terrae Israël, Jordanis disterminans ad mare orientale. Metiemini etiam plagam orientalem.
  25468 Ezekiel	Eze	26	47	19	Plaga autem australis meridiana, a Thamar usque ad aquas contradictionis Cades, et torrens usque ad mare magnum : et haec est plaga ad meridiem australis.
  25469 Ezekiel	Eze	26	47	20	Et plaga maris, mare magnum a confinio per directum, donec venias Emath : haec est plaga maris.
  25470 Ezekiel	Eze	26	47	21	Et dividetis terram istam vobis per tribus Israël :
  25471 Ezekiel	Eze	26	47	22	et mittetis eam in haereditatem vobis, et advenis qui accesserint ad vos, qui genuerint filios in medio vestrum : et erunt vobis sicut indigenae inter filios Israël : vobiscum divident possessionem in medio tribuum Israël.
  25472 Ezekiel	Eze	26	47	23	In tribu autem quacumque fuerit advena, ibi dabitis possessionem illi, ait Dominus Deus.
  25473 Ezekiel	Eze	26	48	1	Et haec nomina tribuum a finibus aquilonis, juxta viam Hethalon, pergentibus Emath, atrium Enan terminus Damasci ad aquilonem, juxta viam Emath : et erit ei plaga orientalis mare, Dan una.
  25474 Ezekiel	Eze	26	48	2	Et super terminum Dan, a plaga orientali usque ad plagam maris, Aser una.
  25475 Ezekiel	Eze	26	48	3	Et super terminum Aser, a plaga orientali usque ad plagam maris, Nephthali una.
  25476 Ezekiel	Eze	26	48	4	Et super terminum Nephthali, a plaga orientali usque ad plagam maris, Manasse una.
  25477 Ezekiel	Eze	26	48	5	Et super terminum Manasse, a plaga orientali usque ad plagam maris, Ephraim una.
  25478 Ezekiel	Eze	26	48	6	Et super terminum Ephraim, a plaga orientali usque ad plagam maris, Ruben una.
  25479 Ezekiel	Eze	26	48	7	Et super terminum Ruben, a plaga orientali usque ad plagam maris, Juda una.
  25480 Ezekiel	Eze	26	48	8	Et super terminum Juda, a plaga orientali usque ad plagam maris, erunt primitiae quas separabitis, viginti quinque millibus latitudinis et longitudinis, sicuti singulae partes a plaga orientali usque ad plagam maris : et erit sanctuarium in medio ejus.
  25481 Ezekiel	Eze	26	48	9	Primitiae quas separabitis Domino, longitudo viginti quinque millibus, et latitudo decem millibus.
  25482 Ezekiel	Eze	26	48	10	Hae autem erunt primitiae sanctuarii sacerdotum, ad aquilonem longitudinis viginti quinque millia, et ad mare latitudinis decem millia, sed et ad orientem latitudinis decem millia, et ad meridiem longitudinis viginti quinque millia : et erit sanctuarium Domini in medio ejus.
  25483 Ezekiel	Eze	26	48	11	Sacerdotibus sanctuarium erit de filiis Sadoc, qui custodierunt caeremonias meas, et non erraverunt cum errarent filii Israël, sicut erraverunt et Levitae.
  25484 Ezekiel	Eze	26	48	12	Et erunt eis primitiae de primitiis terrae Sanctum sanctorum, juxta terminum Levitarum.
  25485 Ezekiel	Eze	26	48	13	Sed et Levitis similiter, juxta fines sacerdotum, viginti quinque millia longitudinis, et latitudinis decem millia. Omnis longitudo viginti et quinque millium, et latitudo decem millium.
  25486 Ezekiel	Eze	26	48	14	Et non venundabunt ex eo, neque mutabunt : neque transferentur primitiae terrae, quia sanctificatae sunt Domino.
  25487 Ezekiel	Eze	26	48	15	Quinque millia autem quae supersunt in latitudine per viginti quinque millia, profana erunt urbis in habitaculum et in suburbana : et erit civitas in medio ejus.
  25488 Ezekiel	Eze	26	48	16	Et hae mensurae ejus : ad plagam septentrionalem, quingenta et quatuor millia : et ad plagam meridianam, quingenta et quatuor millia : et ad plagam orientalem, quingenta et quatuor millia : et ad plagam occidentalem, quingenta et quatuor millia.
  25489 Ezekiel	Eze	26	48	17	Erunt autem suburbana civitatis ad aquilonem, ducenta quinquaginta : et ad meridiem, ducenta quinquaginta : et ad orientem, ducenta quinquaginta : et ad mare, ducenta quinquaginta.
  25490 Ezekiel	Eze	26	48	18	Quod autem reliquum fuerit in longitudine secundum primitias sanctuarii, decem millia in orientem, et decem millia in occidentem, erunt sicut primitiae sanctuarii : et erunt fruges ejus in panes his qui serviunt civitati.
  25491 Ezekiel	Eze	26	48	19	Servientes autem civitati, operabuntur ex omnibus tribubus Israël.
  25492 Ezekiel	Eze	26	48	20	Omnes primitiae viginti quinque millium, per viginti quinque millia in quadrum, separabuntur in primitias sanctuarii, et in possessionem civitatis.
  25493 Ezekiel	Eze	26	48	21	Quod autem reliquum fuerit, principis erit ex omni parte primitiarum sanctuarii, et possessionis civitatis e regione viginti quinque millium primitiarum usque ad terminum orientalem : sed et ad mare, e regione viginti quinque millium, usque ad terminum maris, similiter in partibus principis erit : et erunt primitiae sanctuarii, et sanctuarium templi, in medio ejus.
  25494 Ezekiel	Eze	26	48	22	De possessione autem Levitarum, et de possessione civitatis in medio partium principis, erit inter terminum Juda et inter terminum Benjamin, et ad principem pertinebit.
  25495 Ezekiel	Eze	26	48	23	Et reliquis tribubus, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Benjamin una.
  25496 Ezekiel	Eze	26	48	24	Et contra terminum Benjamin, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Simeon una.
  25497 Ezekiel	Eze	26	48	25	Et super terminum Simeonis, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Issachar una.
  25498 Ezekiel	Eze	26	48	26	Et super terminum Issachar, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Zabulon una.
  25499 Ezekiel	Eze	26	48	27	Et super terminum Zabulon, a plaga orientali usque ad plagam maris, Gad una.
  25500 Ezekiel	Eze	26	48	28	Et super terminum Gad, ad plagam austri in meridie : et erit finis de Thamar usque ad aquas contradictionis Cades : haereditas contra mare magnum.
  25501 Ezekiel	Eze	26	48	29	Haec est terra quam mittetis in sortem tribubus Israël, et hae partitiones earum, ait Dominus Deus.
  25502 Ezekiel	Eze	26	48	30	Et hi egressus civitatis : a plaga septentrionali, quingentos et quatuor millia mensurabis.
  25503 Ezekiel	Eze	26	48	31	Et portae civitatis ex nominibus tribuum Israël : portae tres a septentrione : porta Ruben una, porta Juda una, porta Levi una.
  25504 Ezekiel	Eze	26	48	32	Et ad plagam orientalem, quingentos et quatuor millia, et portae tres : porta Joseph una, porta Benjamin una, porta Dan una.
  25505 Ezekiel	Eze	26	48	33	Et ad plagam meridianam, quingentos et quatuor millia metieris, et portae tres : porta Simeonis una, porta Issachar una, porta Zabulon una.
  25506 Ezekiel	Eze	26	48	34	Et ad plagam occidentalem, quingentos et quatuor millia, et portae eorum tres : porta Gad una, porta Aser una, porta Nephthali una.
  25507 Ezekiel	Eze	26	48	35	Per circuitum, decem et octo millia : et nomen civitatis ex illa die, Dominus ibidem.
  25508 Daniel	Dan	27	1	1	Anno tertio regni Joakim regis Juda, venit Nabuchodonosor, rex Babylonis, in Jerusalem, et obsedit eam :
  25509 Daniel	Dan	27	1	2	et tradidit Dominus in manu ejus Joakim, regem Juda, et partem vasorum domus Dei : et asportavit ea in terram Sennaar in domum dei sui, et vasa intulit in domum thesauri dei sui.
  25510 Daniel	Dan	27	1	3	Et ait rex Asphenez praeposito eunuchorum ut introduceret de filiis Israël, et de semine regio et tyrannorum,
  25511 Daniel	Dan	27	1	4	pueros in quibus nulla esset macula, decoros forma, et eruditos omni sapientia, cautos scientia, et doctos disciplina, et qui possent stare in palatio regis, ut doceret eos litteras et linguam Chaldaeorum.
  25512 Daniel	Dan	27	1	5	Et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis, et de vino unde bibebat ipse, ut enutriti tribus annis, postea starent in conspectu regis.
  25513 Daniel	Dan	27	1	6	Fuerunt ergo inter eos de filiis Juda, Daniel, Ananias, Misaël, et Azarias.
  25514 Daniel	Dan	27	1	7	Et imposuit eis praepositus eunuchorum nomina : Danieli, Baltassar ; Ananiae, Sidrach ; Misaëli, Misach ; et Azariae, Abdenago.
  25515 Daniel	Dan	27	1	8	Proposuit autem Daniel in corde suo ne pollueretur de mensa regis, neque de vino potus ejus : et rogavit eunuchorum praepositum ne contaminaretur.
  25516 Daniel	Dan	27	1	9	Dedit autem Deus Danieli gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum.
  25517 Daniel	Dan	27	1	10	Et ait princeps eunuchorum ad Danielem : Timeo ego dominum meum regem, qui constituit vobis cibum et potum : qui si viderit vultus vestros macilentiores prae ceteris adolescentibus coaevis vestris, condemnabitis caput meum regi.
  25518 Daniel	Dan	27	1	11	Et dixit Daniel ad Malasar, quem constituerat princeps eunuchorum super Danielem, Ananiam, Misaëlem, et Azariam :
  25519 Daniel	Dan	27	1	12	Tenta nos, obsecro, servos tuos, diebus decem, et dentur nobis legumina ad vescendum, et aqua ad bibendum :
  25520 Daniel	Dan	27	1	13	et contemplare vultus nostros, et vultus puerorum, qui vescuntur cibo regio : et sicut videris, facies cum servis tuis.
  25521 Daniel	Dan	27	1	14	Qui, audito sermone hujuscemodi, tentavit eos diebus decem.
  25522 Daniel	Dan	27	1	15	Post dies autem decem, apparuerunt vultus eorum meliores, et corpulentiores prae omnibus pueris, qui vescebantur cibo regio.
  25523 Daniel	Dan	27	1	16	Porro Malasar tollebat cibaria, et vinum potus eorum : dabatque eis legumina.
  25524 Daniel	Dan	27	1	17	Pueris autem his dedit Deus scientiam et disciplinam, in omni libro et sapientia : Danieli autem intelligentiam omnium visionum et somniorum.
  25525 Daniel	Dan	27	1	18	Completis itaque diebus, post quos dixerat rex ut introducerentur, introduxit eos praepositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor.
  25526 Daniel	Dan	27	1	19	Cumque eis locutus fuisset rex, non sunt inventi tales de universis, ut Daniel, Ananias, Misaël, et Azarias : et steterunt in conspectu regis.
  25527 Daniel	Dan	27	1	20	Et omne verbum sapientiae et intellectus, quod sciscitatus est ab eis rex, invenit in eis decuplum super cunctos ariolos et magos qui erant in universo regno ejus.
  25528 Daniel	Dan	27	1	21	Fuit autem Daniel usque ad annum primum Cyri regis.
  25529 Daniel	Dan	27	2	1	In anno secundo regni Nabuchodonosor, vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus ejus, et somnium ejus fugit ab eo.
  25530 Daniel	Dan	27	2	2	Praecepit autem rex ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldaei, ut indicarent regi somnia sua. Qui cum venissent, steterunt coram rege.
  25531 Daniel	Dan	27	2	3	Et dixit ad eos rex : Vidi somnium, et mente confusus ignoro quid viderim.
  25532 Daniel	Dan	27	2	4	Responderuntque Chaldaei regi syriace : Rex, in sempiternum vive ! dic somnium servis tuis, et interpretationem ejus indicabimus.
  25533 Daniel	Dan	27	2	5	Et respondens rex ait Chaldaeis : Sermo recessit a me : nisi indicaveritis mihi somnium, et conjecturam ejus, peribitis vos, et domus vestrae publicabuntur.
  25534 Daniel	Dan	27	2	6	Si autem somnium, et conjecturam ejus narraveritis, praemia, et dona, et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur, et interpretationem ejus indicate mihi.
  25535 Daniel	Dan	27	2	7	Responderunt secundo, atque dixerunt : Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.
  25536 Daniel	Dan	27	2	8	Respondit rex, et ait : Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.
  25537 Daniel	Dan	27	2	9	Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque ejus veram loquamini.
  25538 Daniel	Dan	27	2	10	Respondentes ergo Chaldaei coram rege, dixerunt : Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere : sed neque regum quisquam magnus et potens verbum hujuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldaeo.
  25539 Daniel	Dan	27	2	11	Sermo enim, quem tu quaeris, rex, gravis est : nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.
  25540 Daniel	Dan	27	2	12	Quo audito, rex, in furore et in ira magna, praecepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.
  25541 Daniel	Dan	27	2	13	Et egressa sententia, sapientes interficiebantur : quaerebanturque Daniel et socii ejus, ut perirent.
  25542 Daniel	Dan	27	2	14	Tunc Daniel requisivit de lege atque sententia ab Arioch principe militiae regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.
  25543 Daniel	Dan	27	2	15	Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,
  25544 Daniel	Dan	27	2	16	Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.
  25545 Daniel	Dan	27	2	17	Et ingressus est domum suam, Ananiaeque et Misaëli et Azariae, sociis suis, indicavit negotium,
  25546 Daniel	Dan	27	2	18	ut quaererent misericordiam a facie Dei caeli super sacramento isto, et non perirent Daniel et socii ejus cum ceteris sapientibus Babylonis.
  25547 Daniel	Dan	27	2	19	Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est : et benedixit Daniel Deum caeli,
  25548 Daniel	Dan	27	2	20	et locutus ait : Sit nomen Domini benedictum a saeculo et usque in saeculum : quia sapientia et fortitudo ejus sunt.
  25549 Daniel	Dan	27	2	21	Et ipse mutat tempora, et aetates : transfert regna, atque constituit : dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.
  25550 Daniel	Dan	27	2	22	Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta : et lux cum eo est.
  25551 Daniel	Dan	27	2	23	Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quae rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.
  25552 Daniel	Dan	27	2	24	Post haec Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est : Sapientes Babylonis ne perdas : introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.
  25553 Daniel	Dan	27	2	25	Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei : Inveni hominem de filiis transmigrationis Juda, qui solutionem regi annuntiet.
  25554 Daniel	Dan	27	2	26	Respondit rex, et dixit Danieli, cujus nomen erat Baltassar : Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem ejus ?
  25555 Daniel	Dan	27	2	27	Et respondens Daniel coram rege, ait : Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi :
  25556 Daniel	Dan	27	2	28	sed est Deus in caelo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quae ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo hujuscemodi sunt.
  25557 Daniel	Dan	27	2	29	Tu, rex, cogitare coepisti in strato tuo, quid esset futurum post haec : et qui revelat mysteria, ostendit tibi quae ventura sunt.
  25558 Daniel	Dan	27	2	30	Mihi quoque non in sapientia, quae est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est : sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuae scires.
  25559 Daniel	Dan	27	2	31	Tu, rex, videbas, et ecce quasi statua una grandis : statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus ejus erat terribilis.
  25560 Daniel	Dan	27	2	32	Hujus statuae caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex aere,
  25561 Daniel	Dan	27	2	33	tibiae autem ferreae : pedum quaedam pars erat ferrea, quaedam autem fictilis.
  25562 Daniel	Dan	27	2	34	Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus : et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.
  25563 Daniel	Dan	27	2	35	Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, aes, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam aestivae areae, quae rapta sunt vento, nullusque locus inventus est eis : lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.
  25564 Daniel	Dan	27	2	36	Hoc est somnium : interpretationem quoque ejus dicemus coram te, rex.
  25565 Daniel	Dan	27	2	37	Tu rex regum es : et Deus caeli regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi :
  25566 Daniel	Dan	27	2	38	et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiae agri : volucres quoque caeli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit : tu es ergo caput aureum.
  25567 Daniel	Dan	27	2	39	Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum : et regnum tertium aliud aereum, quod imperabit universae terrae.
  25568 Daniel	Dan	27	2	40	Et regnum quartum erit velut ferrum : quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia haec.
  25569 Daniel	Dan	27	2	41	Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testae figuli, et partem ferream, regnum divisum erit : quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testae ex luto.
  25570 Daniel	Dan	27	2	42	Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles : ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.
  25571 Daniel	Dan	27	2	43	Quod autem vidisti ferrum mistum testae ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhaerebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testae.
  25572 Daniel	Dan	27	2	44	In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caeli regnum, quod in aeternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur : comminuet autem, et consumet universa regna haec, et ipsum stabit in aeternum.
  25573 Daniel	Dan	27	2	45	Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et aes, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quae ventura sunt postea : et verum est somnium, et fidelis interpretatio ejus.
  25574 Daniel	Dan	27	2	46	Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum praecepit ut sacrificarent ei.
  25575 Daniel	Dan	27	2	47	Loquens ergo rex, ait Danieli : Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria : quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.
  25576 Daniel	Dan	27	2	48	Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa et magna dedit ei : et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis, et praefectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.
  25577 Daniel	Dan	27	2	49	Daniel autem postulavit a rege, et constituit super opera provinciae Babylonis Sidrach, Misach, et Abdenago : ipse autem Daniel erat in foribus regis.
  25578 Daniel	Dan	27	3	1	Nabuchodonosor rex fecit statuam auream, altitudine cubitorum sexaginta, latitudine cubitorum sex, et statuit eam in campo Dura, provinciae Babylonis.
  25579 Daniel	Dan	27	3	2	Itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas, magistratus, et judices, duces, et tyrannos, et praefectos, omnesque principes regionum, ut convenirent ad dedicationem statuae quam erexerat Nabuchodonosor rex.
  25580 Daniel	Dan	27	3	3	Tunc congregati sunt satrapae, magistratus, et judices, duces, et tyranni, et optimates, qui erant in potestatibus constituti, et universi principes regionum, ut convenirent ad dedicationem statuae, quam erexerat Nabuchodonosor rex. Stabant autem in conspectu statuae, quam posuerat Nabuchodonosor rex :
  25581 Daniel	Dan	27	3	4	et praeco clamabat valenter : Vobis dicitur populis, tribubus, et linguis :
  25582 Daniel	Dan	27	3	5	in hora qua audieritis sonitum tubae, et fistulae, et citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae, et universi generis musicorum, cadentes adorate statuam auream, quam constituit Nabuchodonosor rex.
  25583 Daniel	Dan	27	3	6	Si quis autem non prostratus adoraverit, eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis.
  25584 Daniel	Dan	27	3	7	Post haec igitur, statim ut audierunt omnes populi sonitum tubae, fistulae, et citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae, et omnis generis musicorum, cadentes omnes populi, tribus, et linguae adoraverunt statuam auream, quam constituerat Nabuchodonosor rex.
  25585 Daniel	Dan	27	3	8	Statimque in ipso tempore accedentes viri Chaldaei accusaverunt Judaeos :
  25586 Daniel	Dan	27	3	9	dixeruntque Nabuchodonosor regi : Rex, in aeternum vive !
  25587 Daniel	Dan	27	3	10	tu, rex, posuisti decretum, ut omnis homo, qui audierit sonitum tubae, fistulae, et citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae, et universi generis musicorum, prosternat se, et adoret statuam auream :
  25588 Daniel	Dan	27	3	11	si quis autem non procidens adoraverit, mittatur in fornacem ignis ardentis.
  25589 Daniel	Dan	27	3	12	Sunt ergo viri Judaei, quos constituisti super opera regionis Babylonis, Sidrach, Misach, et Abdenago : viri isti contempserunt, rex, decretum tuum : deos tuos non colunt, et statuam auream, quam erexisti, non adorant.
  25590 Daniel	Dan	27	3	13	Tunc Nabuchodonosor, in furore et in ira, praecepit ut adducerentur Sidrach, Misach, et Abdenago : qui confestim adducti sunt in conspectu regis.
  25591 Daniel	Dan	27	3	14	Pronuntiansque Nabuchodonosor rex, ait eis : Verene Sidrach, Misach, et Abdenago, deos meos non colitis, et statuam auream, quam constitui, non adoratis ?
  25592 Daniel	Dan	27	3	15	nunc ergo si estis parati, quacumque hora audieritis sonitum tubae, fistulae, citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae, omnisque generis musicorum, prosternite vos, et adorate statuam, quam feci : quod si non adoraveritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis : et quis est Deus, qui eripiet vos de manu mea ?
  25593 Daniel	Dan	27	3	16	Respondentes Sidrach, Misach, et Abdenago, dixerunt regi Nabuchodonosor : Non oportet nos de hac re respondere tibi.
  25594 Daniel	Dan	27	3	17	Ecce enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, o rex, liberare.
  25595 Daniel	Dan	27	3	18	Quod si noluerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colimus, et statuam auream, quam erexisti, non adoramus.
  25596 Daniel	Dan	27	3	19	Tunc Nabuchodonosor repletus est furore, et aspectus faciei illius immutatus est super Sidrach, Misach, et Abdenago : et praecepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat.
  25597 Daniel	Dan	27	3	20	Et viris fortissimis de exercitu suo jussit ut ligatis pedibus Sidrach, Misach, et Abdenago, mitterent eos in fornacem ignis ardentis.
  25598 Daniel	Dan	27	3	21	Et confestim viri illi vincti, cum braccis suis, et tiaris, et calceamentis, et vestibus, missi sunt in medium fornacis ignis ardentis :
  25599 Daniel	Dan	27	3	22	nam jussio regis urgebat. Fornax autem succensa erat nimis : porro viros illos, qui miserant Sidrach, Misach, et Abdenago, interfecit flamma ignis.
  25600 Daniel	Dan	27	3	23	Viri autem hi tres, id est, Sidrach, Misach, et Abdenago, ceciderunt in medio camino ignis ardentis, colligati.
  25601 Daniel	Dan	27	3	24	Et ambulabant in medio flammae, laudantes Deum, et benedicentes Domino.
  25602 Daniel	Dan	27	3	25	Stans autem Azarias oravit sic, aperiensque os suum in medio ignis, ait :
  25603 Daniel	Dan	27	3	26	[Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum, et laudabile, et gloriosum nomen tuum in saecula :
  25604 Daniel	Dan	27	3	27	quia justus es in omnibus, quae fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viae tuae rectae, et omnia judicia tua vera.
  25605 Daniel	Dan	27	3	28	Judicia enim vera fecisti juxta omnia, quae induxisti super nos, et super civitatem sanctam patrum nostrorum Jerusalem : quia in veritate et in judicio induxisti omnia haec propter peccata nostra.
  25606 Daniel	Dan	27	3	29	Peccavimus enim, et inique egimus recedentes a te, et deliquimus in omnibus :
  25607 Daniel	Dan	27	3	30	et praecepta tua non audivimus, nec observavimus, nec fecimus sicut praeceperas nobis ut bene nobis esset.
  25608 Daniel	Dan	27	3	31	Omnia ergo, quae induxisti super nos, et universa quae fecisti nobis, in vero judicio fecisti ;
  25609 Daniel	Dan	27	3	32	et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum, et pessimorum, praevaricatorumque, et regi injusto, et pessimo ultra omnem terram.
  25610 Daniel	Dan	27	3	33	Et nunc non possumus aperire os : confusio, et opprobrium facti sumus servis tuis, et his qui colunt te.
  25611 Daniel	Dan	27	3	34	Ne, quaesumus, tradas nos in perpetuum propter nomen tuum, et ne dissipes testamentum tuum :
  25612 Daniel	Dan	27	3	35	neque auferas misericordiam tuam a nobis, propter Abraham, dilectum tuum, et Isaac, servum tuum, et Israël, sanctum tuum,
  25613 Daniel	Dan	27	3	36	quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas caeli, et sicut arenam quae est in littore maris ;
  25614 Daniel	Dan	27	3	37	quia, Domine, imminuti sumus plus quam omnes gentes, sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra.
  25615 Daniel	Dan	27	3	38	Et non est in tempore hoc princeps, et dux, et propheta, neque holocaustum, neque sacrificium, neque oblatio, neque incensum, neque locus primitiarum coram te,
  25616 Daniel	Dan	27	3	39	ut possimus invenire misericordiam tuam, sed in animo contrito, et spiritu humilitatis suscipiamur.
  25617 Daniel	Dan	27	3	40	Sicut in holocausto arietum, et taurorum, et sicut in millibus agnorum pinguium, sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi, quoniam non est confusio confidentibus in te.
  25618 Daniel	Dan	27	3	41	Et nunc sequimur te in toto corde ; et timemus te, et quaerimus faciem tuam.
  25619 Daniel	Dan	27	3	42	Nec confundas nos, sed fac nobiscum juxta mansuetudinem tuam, et secundum multitudinem misericordiae tuae.
  25620 Daniel	Dan	27	3	43	Et erue nos in mirabilibus tuis, et da gloriam nomini tuo, Domine ;
  25621 Daniel	Dan	27	3	44	et confundantur omnes qui ostendunt servis tuis mala : confundantur in omni potentia tua, et robur eorum conteratur :
  25622 Daniel	Dan	27	3	45	et sciant quia tu es Dominus Deus solus, et gloriosus super orbem terrarum.]
  25623 Daniel	Dan	27	3	46	Et non cessabant qui miserant eos ministri regis succendere fornacem, naphtha, et stuppa, et pice, et malleolis,
  25624 Daniel	Dan	27	3	47	et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem :
  25625 Daniel	Dan	27	3	48	et erupit, et incendit quos reperit juxta fornacem de Chaldaeis.
  25626 Daniel	Dan	27	3	49	Angelus autem Domini descendit cum Azaria, et sociis ejus in fornacem : et excussit flammam ignis de fornace,
  25627 Daniel	Dan	27	3	50	et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem, et non tetigit eos omnino ignis, neque contristavit, nec quidquam molestiae intulit.
  25628 Daniel	Dan	27	3	51	Tunc hi tres quasi ex uno ore laudabant, et glorificabant, et benedicebant Deum in fornace, dicentes :
  25629 Daniel	Dan	27	3	52	[Benedictus es, Domine Deus patrum nostrorum : et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in saecula. Et benedictum nomen gloriae tuae sanctum : et laudabile, et superexaltatum in omnibus saeculis.
  25630 Daniel	Dan	27	3	53	Benedictus es in templo sancto gloriae tuae : et superlaudabilis, et supergloriosus in saecula.
  25631 Daniel	Dan	27	3	54	Benedictus es in throno regni tui : et superlaudabilis, et superexaltatus in saecula.
  25632 Daniel	Dan	27	3	55	Benedictus es, qui intueris abyssos, et sedes super cherubim : et laudabilis, et superexaltatus in saecula.
  25633 Daniel	Dan	27	3	56	Benedictus es in firmamento caeli : et laudabilis et gloriosus in saecula.
  25634 Daniel	Dan	27	3	57	Benedicite, omnia opera Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
  25635 Daniel	Dan	27	3	58	Benedicite, angeli Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
  25636 Daniel	Dan	27	3	59	Benedicite, caeli, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
  25637 Daniel	Dan	27	3	60	Benedicite, aquae omnes, quae super caelos sunt, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
  25638 Daniel	Dan	27	3	61	Benedicite, omnes virtutes Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
  25639 Daniel	Dan	27	3	62	Benedicite, sol et luna, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
  25640 Daniel	Dan	27	3	63	Benedicite, stellae caeli, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
  25641 Daniel	Dan	27	3	64	Benedicite, omnis imber et ros, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
  25642 Daniel	Dan	27	3	65	Benedicite, omnes spiritus Dei, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
  25643 Daniel	Dan	27	3	66	Benedicite, ignis et aestus, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
  25644 Daniel	Dan	27	3	67	Benedicite, frigus et aestus, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
  25645 Daniel	Dan	27	3	68	Benedicite, rores et pruina, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
  25646 Daniel	Dan	27	3	69	Benedicite, gelu et frigus, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
  25647 Daniel	Dan	27	3	70	Benedicite, glacies et nives, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
  25648 Daniel	Dan	27	3	71	Benedicite, noctes et dies, Domino laudate et superexaltate eum in saecula.
  25649 Daniel	Dan	27	3	72	Benedicite, lux et tenebrae, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
  25650 Daniel	Dan	27	3	73	Benedicite, fulgura et nubes, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
  25651 Daniel	Dan	27	3	74	Benedicat terra Dominum : laudet et superexaltet eum in saecula.
  25652 Daniel	Dan	27	3	75	Benedicite, montes et colles, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
  25653 Daniel	Dan	27	3	76	Benedicite, universa germinantia in terra, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
  25654 Daniel	Dan	27	3	77	Benedicite, fontes, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
  25655 Daniel	Dan	27	3	78	Benedicite, maria et flumina, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
  25656 Daniel	Dan	27	3	79	Benedicite, cete, et omnia quae moventur in aquis, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
  25657 Daniel	Dan	27	3	80	Benedicite, omnes volucres caeli, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
  25658 Daniel	Dan	27	3	81	Benedicite, omnes bestiae et pecora, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
  25659 Daniel	Dan	27	3	82	Benedicite, filii hominum, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
  25660 Daniel	Dan	27	3	83	Benedicat Israël Dominum : laudet et superexaltet eum in saecula.
  25661 Daniel	Dan	27	3	84	Benedicite, sacerdotes Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
  25662 Daniel	Dan	27	3	85	Benedicite, servi Domini, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
  25663 Daniel	Dan	27	3	86	Benedicite, spiritus et animae justorum, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
  25664 Daniel	Dan	27	3	87	Benedicite, sancti et humiles corde, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula.
  25665 Daniel	Dan	27	3	88	Benedicite, Anania, Azaria, Misaël, Domino : laudate et superexaltate eum in saecula : quia eruit nos de inferno, et salvos fecit de manu mortis : et liberavit nos de medio ardentis flammae, et de medio ignis eruit nos.
  25666 Daniel	Dan	27	3	89	Confitemini Domino, quoniam bonus : quoniam in saeculum misericordia ejus.
  25667 Daniel	Dan	27	3	90	Benedicite, omnes religiosi, Domino Deo deorum : laudate et confitemini ei, quia in omnia saecula misericordia ejus.]
  25668 Daniel	Dan	27	3	91	Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit, et surrexit propere, et ait optimatibus suis : Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos ? Qui respondentes regi, dixerunt : Vere, rex.
  25669 Daniel	Dan	27	3	92	Respondit, et ait : Ecce ego video quatuor viros solutos, et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similis filio Dei.
  25670 Daniel	Dan	27	3	93	Tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis, et ait : Sidrach, Misach, et Abdenago, servi Dei excelsi, egredimini, et venite. Statimque egressi sunt Sidrach, Misach, et Abdenago de medio ignis.
  25671 Daniel	Dan	27	3	94	Et congregati satrapae, et magistratus, et judices, et potentes regis contemplabantur viros illos, quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset adustus, et sarabala eorum non fuissent immutata, et odor ignis non transisset per eos.
  25672 Daniel	Dan	27	3	95	Et erumpens Nabuchodonosor, ait : Benedictus Deus eorum, Sidrach videlicet, Misach, et Abdenago : qui misit angelum suum, et eruit servos suos, qui crediderunt in eum : et verbum regis immutaverunt, et tradiderunt corpora sua ne servirent, et ne adorarent omnem deum, excepto Deo suo.
  25673 Daniel	Dan	27	3	96	A me ergo positum est hoc decretum : ut omnis populus, tribus, et lingua, quaecumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach, Misach, et Abdenago, dispereat, et domus ejus vastetur : neque enim est alius deus, qui possit ita salvare.
  25674 Daniel	Dan	27	3	97	Tunc rex promovit Sidrach, Misach, et Abdenago in provincia Babylonis.
  25675 Daniel	Dan	27	3	98	Nabuchodonosor rex, omnibus populis, gentibus, et linguis, qui habitant in universa terra, pax vobis multiplicetur.
  25676 Daniel	Dan	27	3	99	Signa, et mirabilia fecit apud me Deus excelsus. Placuit ergo mihi praedicare
  25677 Daniel	Dan	27	3	100	signa ejus, quia magna sunt : et mirabilia ejus, quia fortia : et regnum ejus regnum sempiternum, et potestas ejus in generationem et generationem.
  25678 Daniel	Dan	27	4	1	Ego Nabuchodonosor quietus eram in domo mea, et florens in palatio meo :
  25679 Daniel	Dan	27	4	2	somnium vidi, quod perterruit me : et cogitationes meae in strato meo, et visiones capitis mei conturbaverunt me.
  25680 Daniel	Dan	27	4	3	Et per me propositum est decretum ut introducerentur in conspectu meo cuncti sapientes Babylonis, et ut solutionem somnii indicarent mihi.
  25681 Daniel	Dan	27	4	4	Tunc ingrediebantur arioli, magi, Chaldaei, et aruspices, et somnium narravi in conspectu eorum : et solutionem ejus non indicaverunt mihi,
  25682 Daniel	Dan	27	4	5	donec collega ingressus est in conspectu meo Daniel, cui nomen Baltassar secundum nomen dei mei, qui habet spiritum deorum sanctorum in semetipso : et somnium coram ipso locutus sum.
  25683 Daniel	Dan	27	4	6	Baltassar, princeps ariolorum, quoniam ego scio quod spiritum sanctorum deorum habeas in te, et omne sacramentum non est impossibile tibi : visiones somniorum meorum, quas vidi, et solutionem earum narra.
  25684 Daniel	Dan	27	4	7	Visio capitis mei in cubili meo : videbam, et ecce arbor in medio terrae, et altitudo ejus nimia.
  25685 Daniel	Dan	27	4	8	Magna arbor, et fortis, et proceritas ejus contingens caelum : aspectus illius erat usque ad terminos universae terrae.
  25686 Daniel	Dan	27	4	9	Folia ejus pulcherrima, et fructus ejus nimius : et esca universorum in ea. Subter eam habitabant animalia et bestiae, et in ramis ejus conversabantur volucres caeli : et ex ea vescebatur omnis caro.
  25687 Daniel	Dan	27	4	10	Videbam in visione capitis mei super stratum meum, et ecce vigil, et sanctus, de caelo descendit.
  25688 Daniel	Dan	27	4	11	Clamavit fortiter, et sic ait : Succidite arborem, et praecidite ramos ejus : excutite folia ejus, et dispergite fructus ejus : fugiant bestiae, quae subter eam sunt, et volucres de ramis ejus.
  25689 Daniel	Dan	27	4	12	Verumtamen germen radicum ejus in terra sinite, et alligetur vinculo ferreo et aereo in herbis quae foris sunt, et rore caeli tingatur, et cum feris pars ejus in herba terrae.
  25690 Daniel	Dan	27	4	13	Cor ejus ab humano commutetur, et cor ferae detur ei : et septem tempora mutentur super eum.
  25691 Daniel	Dan	27	4	14	In sententia vigilum decretum est, et sermo sanctorum, et petitio : donec cognoscant viventes quoniam dominatur Excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit, dabit illud, et humillimum hominem constituet super eum.
  25692 Daniel	Dan	27	4	15	Hoc somnium vidi ego Nabuchodonosor rex : tu ergo Baltassar interpretationem narra festinus, quia omnes sapientes regni mei non queunt solutionem edicere mihi : tu autem potes, quia spiritus deorum sanctorum in te est.
  25693 Daniel	Dan	27	4	16	Tunc Daniel, cujus nomen Baltassar, coepit intra semetipsum tacitus cogitare quasi una hora : et cogitationes ejus conturbabant eum. Respondens autem rex, ait : Baltassar, somnium et interpretatio ejus non conturbent te. Respondit Baltassar, et dixit : Domine mi, somnium his, qui te oderunt, et interpretatio ejus hostibus tuis sit.
  25694 Daniel	Dan	27	4	17	Arborem, quam vidisti sublimem atque robustam, cujus altitudo pertingit ad caelum, et aspectus illius in omnem terram ;
  25695 Daniel	Dan	27	4	18	et rami ejus pulcherrimi, et fructus ejus nimius, et esca omnium in ea, subter eam habitantes bestiae agri, et in ramis ejus commorantes aves caeli :
  25696 Daniel	Dan	27	4	19	tu es rex, qui magnificatus es, et invaluisti : et magnitudo tua crevit, et pervenit usque ad caelum, et potestas tua in terminos universae terrae.
  25697 Daniel	Dan	27	4	20	Quod autem vidit rex vigilem, et sanctum descendere de caelo, et dicere : Succidite arborem, et dissipate illam, attamen germen radicum ejus in terra dimittite, et vinciatur ferro et aere in herbis foris, et rore caeli conspergatur, et cum feris sit pabulum ejus, donec septem tempora mutentur super eum :
  25698 Daniel	Dan	27	4	21	haec est interpretatio sententiae Altissimi, quae pervenit super dominum meum regem,
  25699 Daniel	Dan	27	4	22	Ejicient te ab hominibus, et cum bestiis ferisque erit habitatio tua, et foenum ut bos comedes, et rore caeli infunderis : septem quoque tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum, et cuicumque voluerit, det illud.
  25700 Daniel	Dan	27	4	23	Quod autem praecepit ut relinqueretur germen radicum ejus, id est arboris : regnum tuum tibi manebit postquam cognoveris potestatem esse caelestem.
  25701 Daniel	Dan	27	4	24	Quam ob rem, rex, consilium meum placeat tibi, et peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum : forsitan ignoscet delictis tuis.
  25702 Daniel	Dan	27	4	25	Omnia haec venerunt super Nabuchodonosor regem.
  25703 Daniel	Dan	27	4	26	Post finem mensium duodecim, in aula Babylonis deambulabat.
  25704 Daniel	Dan	27	4	27	Responditque rex, et ait : Nonne haec est Babylon magna, quam ego aedificavi in domum regni, in robore fortitudinis meae, et in gloria decoris mei ?
  25705 Daniel	Dan	27	4	28	Cumque sermo adhuc esset in ore regis, vox de caelo ruit : Tibi dicitur, Nabuchodonosor rex : Regnum tuum transibit a te,
  25706 Daniel	Dan	27	4	29	et ab hominibus ejicient te, et cum bestiis et feris erit habitatio tua : foenum quasi bos comedes, et septem tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit, det illud.
  25707 Daniel	Dan	27	4	30	Eadem hora sermo completus est super Nabuchodonosor, et ex hominibus abjectus est, et foenum ut bos comedit, et rore caeli corpus ejus infectum est, donec capilli ejus in similitudinem aquilarum crescerent, et ungues ejus quasi avium.
  25708 Daniel	Dan	27	4	31	Igitur post finem dierum, ego Nabuchodonosor oculos meos ad caelum levavi, et sensus meus redditus est mihi : et Altissimo benedixi, et viventem in sempiternum laudavi et glorificavi : quia potestas ejus potestas sempiterna, et regnum ejus in generationem et generationem.
  25709 Daniel	Dan	27	4	32	Et omnes habitatores terrae apud eum in nihilum reputati sunt : juxta voluntatem enim suam facit tam in virtutibus caeli quam in habitatoribus terrae : et non est qui resistat manui ejus, et dicat ei : Quare fecisti ?
  25710 Daniel	Dan	27	4	33	In ipso tempore sensus meus reversus est ad me, et ad honorem regni mei, decoremque perveni : et figura mea reversa est ad me, et optimates mei et magistratus mei requisierunt me, et in regno meo restitutus sum : et magnificentia amplior addita est mihi.
  25711 Daniel	Dan	27	4	34	Nunc igitur, ego Nabuchodonosor laudo, et magnifico, et glorifico regem caeli : quia omnia opera ejus vera, et viae ejus judicia, et gradientes in superbia potest humiliare.
  25712 Daniel	Dan	27	5	1	Baltassar rex fecit grande convivium optimatibus suis mille : et unusquisque secundum suam bibebat aetatem.
  25713 Daniel	Dan	27	5	2	Praecepit ergo jam temulentus ut afferrentur vasa aurea et argentea, quae asportaverat Nabuchodonosor pater ejus de templo, quod fuit in Ierusalem, ut biberent in eis rex, et optimates ejus, uxoresque ejus, et concubinae.
  25714 Daniel	Dan	27	5	3	Tunc allata sunt vasa aurea, et argentea, quae asportaverat de templo, quod fuerat in Ierusalem : et biberunt in eis rex, et optimates ejus, uxores et concubinae illius.
  25715 Daniel	Dan	27	5	4	Bibebant vinum, et laudabant deos suos aureos et argenteos, aereos, ferreos, ligneosque et lapideos.
  25716 Daniel	Dan	27	5	5	In eadem hora apparuerunt digiti, quasi manus hominis scribentis contra candelabrum in superficie parietis aulae regiae : et rex aspiciebat articulos manus scribentis.
  25717 Daniel	Dan	27	5	6	Tunc facies regis commutata est, et cogitationes ejus conturbabant eum : et compages renum ejus solvebantur, et genua ejus ad se invicem collidebantur.
  25718 Daniel	Dan	27	5	7	Exclamavit itaque rex fortiter ut introducerent magos, Chaldaeos, et aruspices. Et proloquens rex ait sapientibus Babylonis : Quicumque legerit scripturam hanc, et interpretationem ejus manifestam mihi fecerit, purpura vestietur, et torquem auream habebit in collo, et tertius in regno meo erit.
  25719 Daniel	Dan	27	5	8	Tunc ingressi omnes sapientes regis non potuerunt nec scripturam legere, nec interpretationem indicare regi.
  25720 Daniel	Dan	27	5	9	Unde rex Baltassar satis conturbatus est, et vultus illius immutatus est ; sed et optimates ejus turbabantur.
  25721 Daniel	Dan	27	5	10	Regina autem pro re, quae acciderat regi et optimatibus ejus, domum convivii ingressa est : et proloquens ait : Rex, in aeternum vive ! non te conturbent cogitationes tuae, neque facies tua immutetur.
  25722 Daniel	Dan	27	5	11	Est vir in regno tuo, qui spiritum deorum sanctorum habet in se, et in diebus patris tui scientia et sapientia inventae sunt in eo : nam et rex Nabuchodonosor pater tuus principem magorum, incantatorum, Chaldaeorum, et aruspicum constituit eum, pater, inquam, tuus, o rex :
  25723 Daniel	Dan	27	5	12	quia spiritus amplior, et prudentia, intelligentiaque et interpretatio somniorum, et ostensio secretorum, ac solutio ligatorum inventae sunt in eo, hoc est in Daniele : cui rex posuit nomen Baltassar. Nunc itaque Daniel vocetur, et interpretationem narrabit.
  25724 Daniel	Dan	27	5	13	Igitur introductus est Daniel coram rege : ad quem praefatus rex ait : Tu es Daniel de filiis captivitatis Judae, quem adduxit pater meus rex de Judaea ?
  25725 Daniel	Dan	27	5	14	audivi de te, quoniam spiritum deorum habeas, et scientia, intelligentiaque ac sapientia ampliores inventae sunt in te.
  25726 Daniel	Dan	27	5	15	Et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes magi, ut scripturam hanc legerent, et interpretationem ejus indicarent mihi : et nequiverunt sensum hujus sermonis edicere.
  25727 Daniel	Dan	27	5	16	Porro ego audivi de te, quod possis obscura interpretari, et ligata dissolvere : si ergo vales scripturam legere, et interpretationem ejus indicare mihi, purpura vestieris, et torquem auream circa collum tuum habebis, et tertius in regno meo princeps eris.
  25728 Daniel	Dan	27	5	17	Ad quae respondens Daniel, ait coram rege : Munera tua sint tibi, et dona domus tuae alteri da : scripturam autem legam tibi, rex, et interpretationem ejus ostendam tibi.
  25729 Daniel	Dan	27	5	18	O rex, Deus altissimus regnum et magnificentiam, gloriam et honorem dedit Nabuchodonosor patri tuo.
  25730 Daniel	Dan	27	5	19	Et propter magnificentiam, quam dederat ei, universi populi, tribus, et linguae tremebant, et metuebant eum : quos volebat, interficiebat : et quos volebat, percutiebat : et quos volebat, exaltabat : et quos volebat, humiliabat.
  25731 Daniel	Dan	27	5	20	Quando autem elevatum est cor ejus, et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria ejus ablata est :
  25732 Daniel	Dan	27	5	21	et a filiis hominum ejectus est, sed et cor ejus cum bestiis positum est, et cum onagris erat habitatio ejus : foenum quoque ut bos comedebat, et rore caeli corpus ejus infectum est, donec cognosceret quod potestatem haberet Altissimus in regno hominum, et quemcumque voluerit, suscitabit super illud.
  25733 Daniel	Dan	27	5	22	Tu quoque, filius ejus Baltassar, non humiliasti cor tuum, cum scires haec omnia :
  25734 Daniel	Dan	27	5	23	sed adversum Dominatorem caeli elevatus es : et vasa domus ejus allata sunt coram te, et tu, et optimates tui, et uxores tuae, et concubinae tuae vinum bibistis in eis : deos quoque argenteos, et aureos, et aereos, ferreos, ligneosque et lapideos, qui non vident, neque audiunt, neque sentiunt, laudasti : porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti.
  25735 Daniel	Dan	27	5	24	Idcirco ab eo missus est articulus manus, quae scripsit hoc quod exaratum est.
  25736 Daniel	Dan	27	5	25	Haec est autem scriptura, quae digesta est : Mane, Thecel, Phares.
  25737 Daniel	Dan	27	5	26	Et haec est interpretatio sermonis. Mane : numeravit Deus regnum tuum, et complevit illud.
  25738 Daniel	Dan	27	5	27	Thecel : appensus es in statera, et inventus es minus habens.
  25739 Daniel	Dan	27	5	28	Phares : divisum est regnum tuum, et datum est Medis, et Persis.
  25740 Daniel	Dan	27	5	29	Tunc, jubente rege, indutus est Daniel purpura, et circumdata est torques aurea collo ejus : et praedicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno suo.
  25741 Daniel	Dan	27	5	30	Eadem nocte interfectus est Baltassar rex Chaldaeus.
  25742 Daniel	Dan	27	5	31	Et Darius Medus successit in regnum, annos natus sexaginta duos.
  25743 Daniel	Dan	27	6	1	Placuit Dario, et constituit super regnum satrapas centum viginti ut essent in toto regno suo.
  25744 Daniel	Dan	27	6	2	Et super eos principes tres, ex quibus Daniel unus erat : ut satrapae illis redderent rationem, et rex non sustineret molestiam.
  25745 Daniel	Dan	27	6	3	Igitur Daniel superabat omnes principes et satrapas, quia spiritus Dei amplior erat in illo.
  25746 Daniel	Dan	27	6	4	Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum : unde principes, et satrapae quaerebant occasionem ut invenirent Danieli ex latere regis : nullamque causam, et suspicionem reperire potuerunt, eo quod fidelis esset, et omnis culpa, et suspicio non inveniretur in eo.
  25747 Daniel	Dan	27	6	5	Dixerunt ergo viri illi : Non inveniemus Danieli huic aliquam occasionem, nisi forte in lege Dei sui.
  25748 Daniel	Dan	27	6	6	Tunc principes et satrapae surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei : Dari rex, in aeternum vive !
  25749 Daniel	Dan	27	6	7	consilium inierunt omnes principes regni tui, magistratus, et satrapae, senatores, et judices, ut decretum imperatorium exeat, et edictum : ut omnis, qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo et homine usque ad triginta dies, nisi a te, rex, mittatur in lacum leonum.
  25750 Daniel	Dan	27	6	8	Nunc itaque rex, confirma sententiam, et scribe decretum : ut non immutetur quod statutum est a Medis et Persis, nec praevaricari cuiquam liceat.
  25751 Daniel	Dan	27	6	9	Porro rex Darius proposuit edictum, et statuit.
  25752 Daniel	Dan	27	6	10	Quod cum Daniel comperisset, id est, constitutam legem, ingressus est domum suam : et fenestris apertis in coenaculo suo contra Jerusalem tribus temporibus in die flectebat genua sua, et adorabat, confitebaturque coram Deo suo sicut et ante facere consueverat.
  25753 Daniel	Dan	27	6	11	Viri ergo illi curiosius inquirentes invenerunt Danielem orantem, et obsecrantem Deum suum.
  25754 Daniel	Dan	27	6	12	Et accedentes locuti sunt regi super edicto : Rex, numquid non constituisti ut omnis homo qui rogaret quemquam de diis et hominibus usque ad dies triginta, nisi te, rex, mitteretur in lacum leonum ? Ad quos respondens rex, ait : Verus est sermo juxta decretum Medorum atque Persarum, quod praevaricari non licet.
  25755 Daniel	Dan	27	6	13	Tunc respondentes dixerunt coram rege : Daniel de filiis captivitatis Juda, non curavit de lege tua, et de edicto quod constituisti : sed tribus temporibus per diem orat obsecratione sua.
  25756 Daniel	Dan	27	6	14	Quod verbum cum audisset rex, satis contristatus est : et pro Daniele posuit cor ut liberaret eum, et usque ad occasum solis laborabat ut erueret illum.
  25757 Daniel	Dan	27	6	15	Viri autem illi, intelligentes regem, dixerunt ei : Scito, rex, quia lex Medorum atque Persarum est ut omne decretum, quod constituerit rex, non liceat immutari.
  25758 Daniel	Dan	27	6	16	Tunc rex praecepit, et adduxerunt Danielem, et miserunt eum in lacum leonum. Dixitque rex Danieli : Deus tuus, quem colis semper, ipse liberabit te.
  25759 Daniel	Dan	27	6	17	Allatusque est lapis unus, et positus est super os laci : quem obsignavit rex annulo suo, et annulo optimatum suorum, ne quid fieret contra Danielem.
  25760 Daniel	Dan	27	6	18	Et abiit rex in domum suam, et dormivit incoenatus, cibique non sunt allati coram eo, insuper et somnus recessit ab eo.
  25761 Daniel	Dan	27	6	19	Tunc rex primo diluculo consurgens, festinus ad lacum leonum perrexit :
  25762 Daniel	Dan	27	6	20	appropinquansque lacui, Danielem voce lacrimabili inclamavit, et affatus est eum : Daniel serve Dei viventis, Deus tuus, cui tu servis semper, putasne valuit te liberare a leonibus ?
  25763 Daniel	Dan	27	6	21	Et Daniel regi respondens ait : Rex, in aeternum vive !
  25764 Daniel	Dan	27	6	22	Deus meus misit angelum suum, et conclusit ora leonum, et non nocuerunt mihi : quia coram eo justitia inventa est in me : sed et coram te, rex, delictum non feci.
  25765 Daniel	Dan	27	6	23	Tunc vehementer rex gavisus est super eo, et Danielem praecepit educi de lacu : eductusque est Daniel de lacu, et nulla laesio inventa est in eo, quia credidit Deo suo.
  25766 Daniel	Dan	27	6	24	Jubente autem rege, adducti sunt viri illi, qui accusaverant Danielem : et in lacum leonum missi sunt, ipsi, et filii, et uxores eorum : et non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec arriperent eos leones, et omnia ossa eorum comminuerunt.
  25767 Daniel	Dan	27	6	25	Tunc Darius rex scripsit universis populis, tribubus, et linguis habitantibus in universa terra : Pax vobis multiplicetur.
  25768 Daniel	Dan	27	6	26	A me constitutum est decretum, ut in universo imperio et regno meo, tremiscant et paveant Deum Danielis : ipse est enim Deus vivens, et aeternus in saecula, et regnum ejus non dissipabitur, et potestas ejus usque in aeternum.
  25769 Daniel	Dan	27	6	27	Ipse liberator atque salvator, faciens signa et mirabilia in caelo et in terra : qui liberavit Danielem de lacu leonum.
  25770 Daniel	Dan	27	6	28	Porro Daniel perseveravit usque ad regnum Darii, regnumque Cyri Persae.
  25771 Daniel	Dan	27	7	1	Anno primo Baltassar regis Babylonis, Daniel somnium vidit : visio autem capitis ejus in cubili suo : et somnium scribens, brevi sermone comprehendit : summatimque perstringens, ait :
  25772 Daniel	Dan	27	7	2	Videbam in visione mea nocte : et ecce quatuor venti caeli pugnabant in mari magno.
  25773 Daniel	Dan	27	7	3	Et quatuor bestiae grandes ascendebant de mari diversae inter se.
  25774 Daniel	Dan	27	7	4	Prima quasi leaena, et alas habebat aquilae : aspiciebam donec evulsae sunt alae ejus, et sublata est de terra, et super pedes quasi homo stetit ; et cor hominis datum est ei.
  25775 Daniel	Dan	27	7	5	Et ecce bestia alia similis urso in parte stetit : et tres ordines erant in ore ejus, et in dentibus ejus, et sic dicebant ei : Surge, comede carnes plurimas.
  25776 Daniel	Dan	27	7	6	Post haec aspiciebam, et ecce alia quasi pardus, et alas habebat quasi avis, quatuor super se : et quatuor capita erant in bestia, et potestas data est ei.
  25777 Daniel	Dan	27	7	7	Post haec aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis, et fortis nimis : dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens, et reliqua pedibus suis conculcans : dissimilis autem erat ceteris bestiis quas videram ante eam, et habebat cornua decem.
  25778 Daniel	Dan	27	7	8	Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum : et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie ejus : et ecce oculi, quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia.
  25779 Daniel	Dan	27	7	9	Aspiciebam donec throni positi sunt, et antiquus dierum sedit. Vestimentum ejus candidum quasi nix, et capilli capitis ejus quasi lana munda : thronus ejus flammae ignis : rotae ejus ignis accensus.
  25780 Daniel	Dan	27	7	10	Fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie ejus. Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei : judicium sedit, et libri aperti sunt.
  25781 Daniel	Dan	27	7	11	Aspiciebam propter vocem sermonum grandium, quos cornu illud loquebatur : et vidi quoniam interfecta esset bestia, et perisset corpus ejus, et traditum esset ad comburendum igni :
  25782 Daniel	Dan	27	7	12	aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas, et tempora vitae constituta essent eis usque ad tempus et tempus.
  25783 Daniel	Dan	27	7	13	Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus caeli quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit : et in conspectu ejus obtulerunt eum.
  25784 Daniel	Dan	27	7	14	Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum : et omnes populi, tribus, et linguae ipsi servient : potestas ejus, potestas aeterna, quae non auferetur : et regnum ejus, quod non corrumpetur.
  25785 Daniel	Dan	27	7	15	Horruit spiritus meus : ego Daniel territus sum in his, et visiones capitis mei conturbaverunt me.
  25786 Daniel	Dan	27	7	16	Accessi ad unum de assistentibus, et veritatem quaerebam ab eo de omnibus his. Qui dixit mihi interpretationem sermonum, et docuit me :
  25787 Daniel	Dan	27	7	17	Hae quatuor bestiae magnae, quatuor sunt regna, quae consurgent de terra.
  25788 Daniel	Dan	27	7	18	Suscipient autem regnum sancti Dei altissimi, et obtinebunt regnum usque in saeculum, et saeculum saeculorum.
  25789 Daniel	Dan	27	7	19	Post hoc volui diligenter discere de bestia quarta, quae erat dissimilis valde ab omnibus, et terribilis nimis : dentes et ungues ejus ferrei : comedebat, et comminuebat, et reliqua pedibus suis conculcabat :
  25790 Daniel	Dan	27	7	20	et de cornibus decem, quae habebat in capite, et de alio, quod ortum fuerat, ante quod ceciderant tria cornua : et de cornu illo, quod habebat oculos, et os loquens grandia, et majus erat ceteris.
  25791 Daniel	Dan	27	7	21	Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos, et praevalebat eis,
  25792 Daniel	Dan	27	7	22	donec venit antiquus dierum, et judicium dedit sanctis Excelsi, et tempus advenit, et regnum obtinuerunt sancti.
  25793 Daniel	Dan	27	7	23	Et sic ait : Bestia quarta, regnum quartum erit in terra, quod majus erit omnibus regnis, et devorabit universam terram, et conculcabit, et comminuet eam.
  25794 Daniel	Dan	27	7	24	Porro cornua decem ipsius regni, decem reges erunt : et alius consurget post eos, et ipse potentior erit prioribus, et tres reges humiliabit.
  25795 Daniel	Dan	27	7	25	Et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret : et putabit quod possit mutare tempora, et leges : et tradentur in manu ejus usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis.
  25796 Daniel	Dan	27	7	26	Et judicium sedebit, ut auferatur potentia, et conteratur, et dispereat usque in finem.
  25797 Daniel	Dan	27	7	27	Regnum autem, et potestas, et magnitudo regni, quae est subter omne caelum, detur populo sanctorum Altissimi : cujus regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient.
  25798 Daniel	Dan	27	7	28	Hucusque finis verbi. Ego Daniel multum cogitationibus meis conturbabar, et facies mea mutata est in me : verbum autem in corde meo conservavi.
  25799 Daniel	Dan	27	8	1	Anno tertio regni Baltassar regis, visio apparuit mihi. Ego Daniel, post id quod videram in principio,
  25800 Daniel	Dan	27	8	2	vidi in visione mea, cum essem in Susis castro, quod est in Aelam regione : vidi autem in visione esse me super portam Ulai.
  25801 Daniel	Dan	27	8	3	Et levavi oculus meos, et vidi : et ecce aries unus stabat ante paludem, habens cornua excelsa, et unum excelsius altero atque succrescens. Postea
  25802 Daniel	Dan	27	8	4	vidi arietem cornibus ventilantem contra occidentem, et contra aquilonem, et contra meridiem, et omnes bestiae non poterant resistere ei, neque liberari de manu ejus : fecitque secundum voluntatem suam, et magnificatus est.
  25803 Daniel	Dan	27	8	5	Et ego intelligebam : ecce autem hircus caprarum veniebat ab occidente super faciem totius terrae, et non tangebat terram : porro hircus habebat cornu insigne inter oculos suos.
  25804 Daniel	Dan	27	8	6	Et venit usque ad arietem illum cornutum, quem videram stantem ante portam, et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis suae.
  25805 Daniel	Dan	27	8	7	Cumque appropinquasset prope arietem, efferatus est in eum, et percussit arietem : et comminuit duo cornua ejus, et non poterat aries resistere ei : cumque eum misisset in terram, conculcavit, et nemo quibat liberare arietem de manu ejus.
  25806 Daniel	Dan	27	8	8	Hircus autem caprarum magnus factus est nimis : cumque crevisset, fractum est cornu magnum, et orta sunt quatuor cornua subter illud per quatuor ventos caeli.
  25807 Daniel	Dan	27	8	9	De uno autem ex eis egressum est cornu unum modicum : et factum est grande contra meridiem, et contra orientem, et contra fortitudinem.
  25808 Daniel	Dan	27	8	10	Et magnificatum est usque ad fortitudinem caeli : et dejecit de fortitudine, et de stellis, et conculcavit eas.
  25809 Daniel	Dan	27	8	11	Et usque ad principem fortitudinis magnificatum est : et ab eo tulit juge sacrificium, et dejecit locum sanctificationis ejus.
  25810 Daniel	Dan	27	8	12	Robur autem datum est ei contra juge sacrificium propter peccata : et prosternetur veritas in terra, et faciet, et prosperabitur.
  25811 Daniel	Dan	27	8	13	Et audivi unum de sanctis loquentem : et dixit unus sanctus alteri nescio cui loquenti : Usquequo visio, et juge sacrificium, et peccatum desolationis quae facta est : et sanctuarium, et fortitudo conculcabitur ?
  25812 Daniel	Dan	27	8	14	Et dixit ei : Usque ad vesperam et mane, dies duo millia trecenti : et mundabitur sanctuarium.
  25813 Daniel	Dan	27	8	15	Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quaererem intelligentiam : ecce stetit in conspectu meo quasi species viri.
  25814 Daniel	Dan	27	8	16	Et audivi vocem viri inter Ulai : et clamavit, et ait : Gabriel, fac intelligere istam visionem.
  25815 Daniel	Dan	27	8	17	Et venit, et stetit juxta ubi ego stabam : cumque venisset, pavens corrui in faciem meam : et ait ad me : Intellige, fili hominis, quoniam in tempore finis complebitur visio.
  25816 Daniel	Dan	27	8	18	Cumque loqueretur ad me, collapsus sum pronus in terram : et tetigit me, et statuit me in gradu meo,
  25817 Daniel	Dan	27	8	19	dixitque mihi : Ego ostendam tibi quae futura sunt in novissimo maledictionis : quoniam habet tempus finem suum.
  25818 Daniel	Dan	27	8	20	Aries, quem vidisti habere cornua, rex Medorum est atque Persarum.
  25819 Daniel	Dan	27	8	21	Porro hircus caprarum, rex Graecorum est ; et cornu grande, quod erat inter oculos ejus, ipse est rex primus.
  25820 Daniel	Dan	27	8	22	Quod autem fracto illo surrexerunt quatuor pro eo : quatuor reges de gente ejus consurgent, sed non in fortitudine ejus.
  25821 Daniel	Dan	27	8	23	Et post regnum eorum, cum creverint iniquitates, consurget rex impudens facie, et intelligens propositiones ;
  25822 Daniel	Dan	27	8	24	et roborabitur fortitudo ejus, sed non in viribus suis : et supra quam credi potest, universa vastabit, et prosperabitur, et faciet. Et interficiet robustos, et populum sanctorum
  25823 Daniel	Dan	27	8	25	secundum voluntatem suam, et dirigetur dolus in manu ejus : et cor suum magnificabit, et in copia rerum omnium occidet plurimos : et contra principem principum consurget, et sine manu conteretur.
  25824 Daniel	Dan	27	8	26	Et visio vespere et mane, quae dicta est, vera est : tu ergo visionem signa, quia post multos dies erit.
  25825 Daniel	Dan	27	8	27	Et ego Daniel langui, et aegrotavi per dies : cumque surrexissem, faciebam opera regis, et stupebam ad visionem, et non erat qui interpretaretur.
  25826 Daniel	Dan	27	9	1	In anno primo Darii filii Assueri de semine Medorum, qui imperavit super regnum Chaldaeorum,
  25827 Daniel	Dan	27	9	2	anno uno regni ejus, ego Daniel intellexi in libris numerum annorum, de quo factus est sermo Domini ad Jeremiam prophetam, ut complerentur desolationis Jerusalem septuaginta anni.
  25828 Daniel	Dan	27	9	3	Et posui faciem meam ad Dominum Deum meum rogare et deprecari in jejuniis, sacco, et cinere.
  25829 Daniel	Dan	27	9	4	Et oravi Dominum Deum meum, et confessus sum, et dixi : Obsecro, Domine Deus magne et terribilis, custodiens pactum, et misericordiam diligentibus te, et custodientibus mandata tua :
  25830 Daniel	Dan	27	9	5	peccavimus, iniquitatem fecimus, impie egimus, et recessimus : et declinavimus a mandatis tuis ac judiciis.
  25831 Daniel	Dan	27	9	6	Non obedivimus servis tuis prophetis, qui locuti sunt in nomine tuo regibus nostris, principibus nostris, patribus nostris, omnique populo terrae.
  25832 Daniel	Dan	27	9	7	Tibi, Domine, justitia : nobis autem confusio faciei, sicut est hodie viro Juda, et habitatoribus Jerusalem, et omni Israël, his qui prope sunt, et his qui procul in universis terris, ad quas ejecisti eos propter iniquitates eorum, in quibus peccaverunt in te.
  25833 Daniel	Dan	27	9	8	Domine, nobis confusio faciei, regibus nostris, principibus nostris, et patribus nostris, qui peccaverunt.
  25834 Daniel	Dan	27	9	9	Tibi autem Domino Deo nostro misericordia et propitiatio, quia recessimus a te,
  25835 Daniel	Dan	27	9	10	et non audivimus vocem Domini Dei nostri ut ambularemus in lege ejus, quam posuit nobis per servos suos prophetas.
  25836 Daniel	Dan	27	9	11	Et omnis Israël praevaricati sunt legem tuam, et declinaverunt ne audirent vocem tuam : et stillavit super nos maledictio et detestatio quae scripta est in libro Moysi servi Dei, quia peccavimus ei.
  25837 Daniel	Dan	27	9	12	Et statuit sermones suos, quos locutus est super nos et super principes nostros, qui judicaverunt nos, ut superinduceret in nos magnum malum, quale numquam fuit sub omni caelo, secundum quod factum est in Jerusalem.
  25838 Daniel	Dan	27	9	13	Sicut scriptum est in lege Moysi, omne malum hoc venit super nos : et non rogavimus faciem tuam, Domine Deus noster, ut reverteremur ab iniquitatibus nostris, et cogitaremus veritatem tuam.
  25839 Daniel	Dan	27	9	14	Et vigilavit Dominus super malitiam, et adduxit eam super nos. Justus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis, quae fecit : non enim audivimus vocem ejus.
  25840 Daniel	Dan	27	9	15	Et nunc Domine Deus noster, qui eduxisti populum tuum de terra Aegypti in manu forti, et fecisti tibi nomen secundum diem hanc : peccavimus, iniquitatem fecimus.
  25841 Daniel	Dan	27	9	16	Domine, in omnem justitiam tuam avertatur, obsecro, ira tua et furor tuus a civitate tua Jerusalem, et monte sancto tuo. Propter peccata enim nostra, et iniquitates patrum nostrorum, Jerusalem et populus tuus in opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum.
  25842 Daniel	Dan	27	9	17	Nunc ergo exaudi, Deus noster, orationem servi tui, et preces ejus : et ostende faciem tuam super sanctuarium tuum, quod desertum est propter temetipsum.
  25843 Daniel	Dan	27	9	18	Inclina, Deus meus, aurem tuam, et audi : aperi oculos tuos, et vide desolationem nostram, et civitatem super quam invocatum est nomen tuum : neque enim in justificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis.
  25844 Daniel	Dan	27	9	19	Exaudi, Domine ; placare Domine : attende et fac : ne moreris propter temetipsum, Deus meus, quia nomen tuum invocatum est super civitatem et super populum tuum.
  25845 Daniel	Dan	27	9	20	Cumque adhuc loquerer, et orarem, et confiterer peccata mea, et peccata populi mei Israël, et prosternerem preces meas in conspectu Dei mei, pro monte sancto Dei mei :
  25846 Daniel	Dan	27	9	21	adhuc me loquente in oratione, ecce vir Gabriel, quem videram in visione a principio, cito volans tetigit me in tempore sacrificii vespertini.
  25847 Daniel	Dan	27	9	22	Et docuit me, et locutus est mihi, dixitque : Daniel, nunc egressus sum ut docerem te, et intelligeres.
  25848 Daniel	Dan	27	9	23	Ab exordio precum tuarum egressus est sermo : ego autem veni ut indicarem tibi, quia vir desideriorum es : tu ergo animadverte sermonem, et intellige visionem.
  25849 Daniel	Dan	27	9	24	Septuaginta hebdomades abbreviatae sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur justitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum.
  25850 Daniel	Dan	27	9	25	Scito ergo, et animadverte : ab exitu sermonis, ut iterum aedificetur Jerusalem, usque ad christum ducem, hebdomades septem, et hebdomades sexaginta duae erunt : et rursum aedificabitur platea, et muri in angustia temporum.
  25851 Daniel	Dan	27	9	26	Et post hebdomades sexaginta duas occidetur christus : et non erit ejus populus qui eum negaturus est. Et civitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo : et finis ejus vastitas, et post finem belli statuta desolatio.
  25852 Daniel	Dan	27	9	27	Confirmabit autem pactum multis hebdomada una : et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium : et erit in templo abominatio desolationis : et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio.
  25853 Daniel	Dan	27	10	1	Anno tertio Cyri regis Persarum, verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar, et verbum verum, et fortitudo magna : intellexitque sermonem : intelligentia enim est opus in visione.
  25854 Daniel	Dan	27	10	2	In diebus illis ego Daniel lugebam trium hebdomadarum diebus :
  25855 Daniel	Dan	27	10	3	panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus sum, donec complerentur trium hebdomadarum dies.
  25856 Daniel	Dan	27	10	4	Die autem vigesima et quarta mensis primi, eram juxta fluvium magnum, qui est Tigris.
  25857 Daniel	Dan	27	10	5	Et levavi oculos meos, et vidi : et ecce vir unus vestitus lineis, et renes ejus accincti auro obrizo :
  25858 Daniel	Dan	27	10	6	et corpus ejus quasi chrysolithus, et facies ejus velut species fulguris, et oculi ejus ut lampas ardens : et brachia ejus, et quae deorsum sunt usque ad pedes, quasi species aeris candentis : et vox sermonum ejus ut vox multitudinis.
  25859 Daniel	Dan	27	10	7	Vidi autem ego Daniel solus visionem : porro viri qui erant mecum non viderunt, sed terror nimius irruit super eos, et fugerunt in absconditum.
  25860 Daniel	Dan	27	10	8	Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc : et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, nec habui quidquam virium.
  25861 Daniel	Dan	27	10	9	Et audivi vocem sermonum ejus : et audiens jacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus haerebat terrae.
  25862 Daniel	Dan	27	10	10	Et ecce manus tetigit me, et erexit me super genua mea, et super articulos manuum mearum.
  25863 Daniel	Dan	27	10	11	Et dixit ad me : Daniel vir desideriorum, intellige verba quae ego loquor ad te, et sta in gradu tuo : nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens.
  25864 Daniel	Dan	27	10	12	Et ait ad me : Noli metuere, Daniel : quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua : et ego veni propter sermones tuos.
  25865 Daniel	Dan	27	10	13	Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus : et ecce Michaël, unus de principibus primis, venit in adjutorium meum, et ego remansi ibi juxta regem Persarum.
  25866 Daniel	Dan	27	10	14	Veni autem ut docerem te quae ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc visio in dies.
  25867 Daniel	Dan	27	10	15	Cumque loqueretur mihi hujuscemodi verbis, dejeci vultum meum ad terram, et tacui.
  25868 Daniel	Dan	27	10	16	Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea : et aperiens os meum locutus sum, et dixi ad eum, qui stabat contra me : Domine mi, in visione tua dissolutae sunt compages meae, et nihil in me remansit virium.
  25869 Daniel	Dan	27	10	17	Et quomodo poterit servus domini mei loqui cum domino meo ? nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur.
  25870 Daniel	Dan	27	10	18	Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis, et confortavit me,
  25871 Daniel	Dan	27	10	19	et dixit : Noli timere, vir desideriorum : pax tibi : confortare, et esto robustus. Cumque loqueretur mecum, convalui, et dixi : Loquere, domine mi, quia confortasti me.
  25872 Daniel	Dan	27	10	20	Et ait : Numquid scis quare venerim ad te ? et nunc revertar ut praelier adversum principem Persarum. Cum ego egrederer, apparuit princeps Graecorum veniens.
  25873 Daniel	Dan	27	10	21	Verumtamen annuntiabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis : et nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michaël princeps vester.
  25874 Daniel	Dan	27	11	1	Ego autem ab anno primo Darii Medi stabam ut confortaretur et roboraretur.
  25875 Daniel	Dan	27	11	2	Et nunc veritatem annuntiabo tibi. Ecce adhuc tres reges stabunt in Perside, et quartus ditabitur opibus nimiis super omnes : et cum invaluerit divitiis suis, concitabit omnes adversum regnum Graeciae.
  25876 Daniel	Dan	27	11	3	Surget vero rex fortis, et dominabitur potestate multa, et faciet quod placuerit ei.
  25877 Daniel	Dan	27	11	4	Et cum steterit, conteretur regnum ejus, et dividetur in quatuor ventos caeli : sed non in posteros ejus, neque secundum potentiam illius, qua dominatus est : lacerabitur enim regnum ejus etiam in externos, exceptis his.
  25878 Daniel	Dan	27	11	5	Et confortabitur rex austri : et de principibus ejus praevalebit super eum, et dominabitur ditione : multa enim dominatio ejus.
  25879 Daniel	Dan	27	11	6	Et post finem annorum foederabuntur : filiaque regis austri veniet ad regem aquilonis facere amicitiam, et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit semen ejus : et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam adolescentes ejus, et qui confortabant eam in temporibus.
  25880 Daniel	Dan	27	11	7	Et stabit de germine radicum ejus plantatio : et veniet cum exercitu, et ingredietur provinciam regis aquilonis : et abutetur eis, et obtinebit.
  25881 Daniel	Dan	27	11	8	Insuper et deos eorum, et sculptilia, vasa quoque pretiosa argenti et auri, captiva ducet in Aegyptum : ipse praevalebit adversus regem aquilonis.
  25882 Daniel	Dan	27	11	9	Et intrabit in regnum rex austri, et revertetur ad terram suam.
  25883 Daniel	Dan	27	11	10	Filii autem ejus provocabuntur, et congregabunt multitudinem exercituum plurimorum : et veniet properans, et inundans : et revertetur, et concitabitur, et congredietur cum robore ejus.
  25884 Daniel	Dan	27	11	11	Et provocatus rex austri egredietur, et pugnabit adversus regem aquilonis, et praeparabit multitudinem nimiam, et dabitur multitudo in manu ejus.
  25885 Daniel	Dan	27	11	12	Et capiet multitudinem, et exaltabitur cor ejus, et dejiciet multa millia, sed non praevalebit.
  25886 Daniel	Dan	27	11	13	Convertetur enim rex aquilonis, et praeparabit multitudinem multo majorem quam prius : et in fine temporum annorumque veniet properans cum exercitu magno, et opibus nimiis.
  25887 Daniel	Dan	27	11	14	Et in temporibus illis multi consurgent adversus regem austri : filii quoque praevaricatorum populi tui extollentur ut impleant visionem, et corruent.
  25888 Daniel	Dan	27	11	15	Et venit rex aquilonis, et comportabit aggerem, et capiet urbes munitissimas : et brachia austri non sustinebunt, et consurgent electi ejus ad resistendum, et non erit fortitudo.
  25889 Daniel	Dan	27	11	16	Et faciet veniens super eum juxta placitum suum, et non erit qui stet contra faciem ejus : et stabit in terra inclyta, et consumetur in manu ejus.
  25890 Daniel	Dan	27	11	17	Et ponet faciem suam ut veniat ad tenendum universum regnum ejus, et recta faciet cum eo : et filiam feminarum dabit ei, ut evertat illud : et non stabit, nec illius erit.
  25891 Daniel	Dan	27	11	18	Et convertet faciem suam ad insulas, et capiet multas : et cessare faciet principem opprobrii sui, et opprobrium ejus convertetur in eum.
  25892 Daniel	Dan	27	11	19	Et convertet faciem suam ad imperium terrae suae, et impinget, et corruet, et non invenietur.
  25893 Daniel	Dan	27	11	20	Et stabit in loco ejus vilissimus, et indignus decore regio : et in paucis diebus conteretur, non in furore, nec in praelio.
  25894 Daniel	Dan	27	11	21	Et stabit in loco ejus despectus, et non tribuetur ei honor regius : et veniet clam, et obtinebit regnum in fraudulentia.
  25895 Daniel	Dan	27	11	22	Et brachia pugnantis expugnabuntur a facie ejus, et conterentur : insuper et dux foederis.
  25896 Daniel	Dan	27	11	23	Et post amicitias, cum eo faciet dolum : et ascendet, et superabit in modico populo.
  25897 Daniel	Dan	27	11	24	Et abundantes, et uberes urbes ingredietur : et faciet quae non fecerunt patres ejus, et patres patrum ejus : rapinas, et praedam, et divitias eorum dissipabit, et contra firmissimas cogitationes inibit : et hoc usque ad tempus.
  25898 Daniel	Dan	27	11	25	Et concitabitur fortitudo ejus, et cor ejus adversum regem austri in exercitu magno : et rex austri provocabitur ad bellum multis auxiliis, et fortibus nimis : et non stabunt, quia inibunt adversus eum consilia.
  25899 Daniel	Dan	27	11	26	Et comedentes panem cum eo, conterent illum, exercitusque ejus opprimetur : et cadent interfecti plurimi.
  25900 Daniel	Dan	27	11	27	Duorum quoque regum cor erit ut malefaciant, et ad mensam unam mendacium loquentur : et non proficient, quia adhuc finis in aliud tempus.
  25901 Daniel	Dan	27	11	28	Et revertetur in terram suam cum opibus multis : et cor ejus adversum testamentum sanctum, et faciet, et revertetur in terram suam.
  25902 Daniel	Dan	27	11	29	Statuto tempore revertetur, et veniet ad austrum : et non erit priori simile novissimum.
  25903 Daniel	Dan	27	11	30	Et venient super eum trieres, et Romani : et percutietur, et revertetur, et indignabitur contra testamentum sanctuarii, et faciet : reverteturque, et cogitabit adversum eos qui dereliquerunt testamentum sanctuarii.
  25904 Daniel	Dan	27	11	31	Et brachia ex eo stabunt, et polluent sanctuarium fortitudinis, et auferent juge sacrificium : et dabunt abominationem in desolationem.
  25905 Daniel	Dan	27	11	32	Et impii in testamentum simulabunt fraudulenter : populus autem sciens Deum suum, obtinebit, et faciet.
  25906 Daniel	Dan	27	11	33	Et docti in populo docebunt plurimos : et ruent in gladio, et in flamma, et in captivitate, et in rapina dierum.
  25907 Daniel	Dan	27	11	34	Cumque corruerint, sublevabuntur auxilio parvulo : et applicabuntur eis plurimi fraudulenter.
  25908 Daniel	Dan	27	11	35	Et de eruditis ruent, ut conflentur, et eligantur, et dealbentur usque ad tempus praefinitum : quia adhuc aliud tempus erit.
  25909 Daniel	Dan	27	11	36	Et faciet juxta voluntatem suam rex, et elevabitur, et magnificabitur adversus omnem deum : et adversus Deum deorum loquetur magnifica, et dirigetur, donec compleatur iracundia : perpetrata quippe est definitio.
  25910 Daniel	Dan	27	11	37	Et Deum patrum suorum non reputabit : et erit in concupiscentiis feminarum, nec quemquam deorum curabit, quia adversum universa consurget.
  25911 Daniel	Dan	27	11	38	Deum autem Maozim in loco suo venerabitur : et deum, quem ignoraverunt patres ejus, colet auro, et argento, et lapide pretioso, rebusque pretiosis.
  25912 Daniel	Dan	27	11	39	Et faciet ut muniat Maozim cum deo alieno, quem cognovit, et multiplicabit gloriam, et dabit eis potestatem in multis, et terram dividet gratuito.
  25913 Daniel	Dan	27	11	40	Et in tempore praefinito praeliabitur adversus eum rex austri, et quasi tempestas veniet contra illum rex aquilonis in curribus, et in equitibus, et in classe magna, et ingredietur terras, et conteret, et pertransiet.
  25914 Daniel	Dan	27	11	41	Et introibit in terram gloriosam, et multae corruent : hae autem solae salvabuntur de manu ejus, Edom, et Moab, et principium filiorum Ammon.
  25915 Daniel	Dan	27	11	42	Et mittet manum suam in terras : et terra Aegypti non effugiet.
  25916 Daniel	Dan	27	11	43	Et dominabitur thesaurorum auri, et argenti, et in omnibus pretiosis Aegypti : per Libyam quoque, et Aethiopiam transibit.
  25917 Daniel	Dan	27	11	44	Et fama turbabit eum ab oriente et ab aquilone : et veniet in multitudine magna ut conterat et interficiat plurimos.
  25918 Daniel	Dan	27	11	45	Et figet tabernaculum suum Apadno inter maria, super montem inclytum et sanctum : et veniet usque ad summitatem ejus, et nemo auxiliabitur ei.
  25919 Daniel	Dan	27	12	1	In tempore autem illo consurget Michaël princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui : et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse coeperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro.
  25920 Daniel	Dan	27	12	2	Et multi de his qui dormiunt in terrae pulvere evigilabunt, alii in vitam aeternam, et alii in opprobrium ut videant semper.
  25921 Daniel	Dan	27	12	3	Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti : et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates.
  25922 Daniel	Dan	27	12	4	Tu autem Daniel, claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum : plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia.
  25923 Daniel	Dan	27	12	5	Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant : unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis.
  25924 Daniel	Dan	27	12	6	Et dixi viro qui erat indutus lineis, qui stabat super aquas fluminis : Usquequo finis horum mirabilium ?
  25925 Daniel	Dan	27	12	7	Et audivi virum qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in caelum, et jurasset per viventem in aeternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa haec.
  25926 Daniel	Dan	27	12	8	Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi : Domine mi, quid erit post haec ?
  25927 Daniel	Dan	27	12	9	Et ait : Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad praefinitum tempus.
  25928 Daniel	Dan	27	12	10	Eligentur, et dealbabuntur, et quasi ignis probabuntur multi : et impie agent impii, neque intelligent omnes impii : porro docti intelligent.
  25929 Daniel	Dan	27	12	11	Et a tempore cum ablatum fuerit juge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta.
  25930 Daniel	Dan	27	12	12	Beatus qui exspectat, et pervenit usque ad dies mille trecentos triginta quinque.
  25931 Daniel	Dan	27	12	13	Tu autem vade ad praefinitum : et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum.
  25932 Daniel	Dan	27	13	1	Et erat vir habitans in Babylone, et nomen ejus Joakim :
  25933 Daniel	Dan	27	13	2	et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciae, pulchram nimis, et timentem Deum :
  25934 Daniel	Dan	27	13	3	parentes enim illius, cum essent justi, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi.
  25935 Daniel	Dan	27	13	4	Erat autem Joakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suae : et ad ipsum confluebant Judaei, eo quod esset honorabilior omnium.
  25936 Daniel	Dan	27	13	5	Et constituti sunt de populo duo senes judices in illo anno, de quibus locutus est Dominus : Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum.
  25937 Daniel	Dan	27	13	6	Isti frequentabant domum Joakim, et veniebant ad eos omnes qui habebant judicia.
  25938 Daniel	Dan	27	13	7	Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui.
  25939 Daniel	Dan	27	13	8	Et videbant eam senes quotidie ingredientem et deambulantem, et exarserunt in concupiscentiam ejus :
  25940 Daniel	Dan	27	13	9	et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent caelum, neque recordarentur judiciorum justorum.
  25941 Daniel	Dan	27	13	10	Erant ergo ambo vulnerati amore ejus, nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum :
  25942 Daniel	Dan	27	13	11	erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea.
  25943 Daniel	Dan	27	13	12	Et observabant quotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum :
  25944 Daniel	Dan	27	13	13	Eamus domum, quia hora prandii est. Et egressi, recesserunt a se.
  25945 Daniel	Dan	27	13	14	Cumque revertissent, venerunt in unum : et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam : et tunc in communi statuerunt tempus quando eam possent invenire solam.
  25946 Daniel	Dan	27	13	15	Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario : aestus quippe erat :
  25947 Daniel	Dan	27	13	16	et non erat ibi quisquam, praeter duos senes absconditos, et contemplantes eam.
  25948 Daniel	Dan	27	13	17	Dixit ergo puellis : Afferte mihi oleum, et smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver.
  25949 Daniel	Dan	27	13	18	Et fecerunt sicut praeceperat : clauseruntque ostia pomarii, et egressae sunt per posticum ut afferrent quae jusserat ; nesciebantque senes intus esse absconditos.
  25950 Daniel	Dan	27	13	19	Cum autem egressae essent puellae, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam, et dixerunt :
  25951 Daniel	Dan	27	13	20	Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus : quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum.
  25952 Daniel	Dan	27	13	21	Quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum juvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te.
  25953 Daniel	Dan	27	13	22	Ingemuit Susanna, et ait : Angustiae sunt mihi undique : si enim hoc egero, mors mihi est : si autem non egero, non effugiam manus vestras.
  25954 Daniel	Dan	27	13	23	Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini.
  25955 Daniel	Dan	27	13	24	Et exclamavit voce magna Susanna : exclamaverunt autem et senes adversus eam.
  25956 Daniel	Dan	27	13	25	Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et aperuit.
  25957 Daniel	Dan	27	13	26	Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset.
  25958 Daniel	Dan	27	13	27	Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat sermo hujuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina.
  25959 Daniel	Dan	27	13	28	Cumque venisset populus ad Joakim virum ejus, venerunt et duo presbyteri, pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam.
  25960 Daniel	Dan	27	13	29	Et dixerunt coram populo : Mittite ad Susannam filiam Helciae uxorem Joakim. Et statim miserunt.
  25961 Daniel	Dan	27	13	30	Et venit cum parentibus, et filiis, et universis cognatis suis.
  25962 Daniel	Dan	27	13	31	Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie.
  25963 Daniel	Dan	27	13	32	At iniqui illi jusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta), ut vel sic satiarentur decore ejus.
  25964 Daniel	Dan	27	13	33	Flebant igitur sui, et omnes qui noverant eam.
  25965 Daniel	Dan	27	13	34	Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput ejus.
  25966 Daniel	Dan	27	13	35	Quae flens suspexit ad caelum : erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino.
  25967 Daniel	Dan	27	13	36	Et dixerunt presbyteri : Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est haec cum duabus puellis : et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas.
  25968 Daniel	Dan	27	13	37	Venitque ad eam adolescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea.
  25969 Daniel	Dan	27	13	38	Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri.
  25970 Daniel	Dan	27	13	39	Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit :
  25971 Daniel	Dan	27	13	40	hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adolescens, et noluit indicare nobis : hujus rei testes sumus.
  25972 Daniel	Dan	27	13	41	Credidit eis multitudo quasi senibus et judicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem.
  25973 Daniel	Dan	27	13	42	Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit : Deus aeterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant,
  25974 Daniel	Dan	27	13	43	tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me : et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quae isti malitiose composuerunt adversum me.
  25975 Daniel	Dan	27	13	44	Exaudivit autem Dominus vocem ejus.
  25976 Daniel	Dan	27	13	45	Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri junioris, cujus nomen Daniel :
  25977 Daniel	Dan	27	13	46	et exclamavit voce magna : Mundus ego sum a sanguine hujus.
  25978 Daniel	Dan	27	13	47	Et conversus omnis populus ad eum, dixit : Quis est iste sermo, quem tu locutus es ?
  25979 Daniel	Dan	27	13	48	Qui cum staret in medio eorum, ait : Sic fatui filii Israël, non judicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israël ?
  25980 Daniel	Dan	27	13	49	revertimini ad judicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam.
  25981 Daniel	Dan	27	13	50	Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes : Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis : quia tibi Deus dedit honorem senectutis.
  25982 Daniel	Dan	27	13	51	Et dixit ad eos Daniel : Separate illos ab invicem procul, et dijudicabo eos.
  25983 Daniel	Dan	27	13	52	Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum : Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quae operabaris prius :
  25984 Daniel	Dan	27	13	53	judicans judicia injusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios, dicente Domino : Innocentem et justum non interficies.
  25985 Daniel	Dan	27	13	54	Nunc ergo, si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. Qui ait : Sub schino.
  25986 Daniel	Dan	27	13	55	Dixit autem Daniel : Recte mentitus es in caput tuum : ecce enim angelus Dei, accepta sententia ab eo, scindet te medium.
  25987 Daniel	Dan	27	13	56	Et, amoto eo, jussit venire alium, et dixit ei : Semen Chanaan, et non Juda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum :
  25988 Daniel	Dan	27	13	57	sic faciebatis filiabus Israël, et illae timentes loquebantur vobis : sed filia Juda non sustinuit iniquitatem vestram.
  25989 Daniel	Dan	27	13	58	Nunc ergo, dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait : Sub prino.
  25990 Daniel	Dan	27	13	59	Dixit autem ei Daniel : Recte mentitus es et tu in caput tuum : manet enim angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos.
  25991 Daniel	Dan	27	13	60	Exclamavit itaque omnis coetus voce magna, et benedixerunt Deum, qui salvat sperantes in se.
  25992 Daniel	Dan	27	13	61	Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium), feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum,
  25993 Daniel	Dan	27	13	62	ut facerent secundum legem Moysi. Et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa.
  25994 Daniel	Dan	27	13	63	Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Joakim marito ejus, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis.
  25995 Daniel	Dan	27	13	64	Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa, et deinceps.
  25996 Daniel	Dan	27	13	65	Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum ejus.
  25997 Daniel	Dan	27	14	1	Erat autem Daniel conviva regis, et honoratus super omnes amicos ejus.
  25998 Daniel	Dan	27	14	2	Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel : et impendebantur in eo per dies singulos similae artabae duodecim, et oves quadraginta, vinique amphorae sex.
  25999 Daniel	Dan	27	14	3	Rex quoque colebat eum, et ibat per singulos dies adorare eum : porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex : Quare non adoras Bel ?
  26000 Daniel	Dan	27	14	4	Qui respondens ait ei : Quia non colo idola manufacta, sed viventem Deum, qui creavit caelum, et terram, et habet potestatem omnis carnis.
  26001 Daniel	Dan	27	14	5	Et dixit rex ad eum : Non videtur tibi esse Bel vivens deus ? an non vides quanta comedat et bibat quotidie ?
  26002 Daniel	Dan	27	14	6	Et ait Daniel arridens : Ne erres, rex : iste enim intrinsecus luteus est, et forinsecus aereus, neque comedit aliquando.
  26003 Daniel	Dan	27	14	7	Et iratus rex vocavit sacerdotes ejus, et ait eis : Nisi dixeritis mihi quis est qui comedat impensas has, moriemini.
  26004 Daniel	Dan	27	14	8	Si autem ostenderitis quoniam Bel comedat haec, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel. Et dixit Daniel regi : Fiat juxta verbum tuum.
  26005 Daniel	Dan	27	14	9	Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus, et parvulis, et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Bel.
  26006 Daniel	Dan	27	14	10	Et dixerunt sacerdotes Bel : Ecce nos egredimur foras : et tu, rex, pone escas, et vinum misce, et claude ostium, et signa annulo tuo :
  26007 Daniel	Dan	27	14	11	et cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, vel Daniel qui mentitus est adversum nos.
  26008 Daniel	Dan	27	14	12	Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum, et per illum ingrediebantur semper, et devorabant ea.
  26009 Daniel	Dan	27	14	13	Factum est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibos ante Bel : praecepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem, et cribravit per totum templum coram rege : et egressi clauserunt ostium, et signantes annulo regis abierunt.
  26010 Daniel	Dan	27	14	14	Sacerdotes autem ingressi sunt nocte juxta consuetudinem suam, et uxores et filii eorum, et comederunt omnia, et biberunt.
  26011 Daniel	Dan	27	14	15	Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo.
  26012 Daniel	Dan	27	14	16	Et ait rex : Salvane sunt signacula, Daniel ? Qui respondit : Salva, rex.
  26013 Daniel	Dan	27	14	17	Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna : Magnus es, Bel, et non est apud te dolus quisquam.
  26014 Daniel	Dan	27	14	18	Et risit Daniel, et tenuit regem ne ingrederetur intro : et dixit : Ecce pavimentum : animadverte cujus vestigia sint haec.
  26015 Daniel	Dan	27	14	19	Et dixit rex : Video vestigia virorum, et mulierum, et infantium. Et iratus est rex.
  26016 Daniel	Dan	27	14	20	Tunc apprehendit sacerdotes, et uxores, et filios eorum : et ostenderunt ei abscondita ostiola, per quae ingrediebantur, et consumebant quae erant super mensam.
  26017 Daniel	Dan	27	14	21	Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis : qui subvertit eum, et templum ejus.
  26018 Daniel	Dan	27	14	22	Et erat draco magnus in loco illo, et colebant eum Babylonii.
  26019 Daniel	Dan	27	14	23	Et dixit rex Danieli : Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit deus vivens : adora ergo eum.
  26020 Daniel	Dan	27	14	24	Dixitque Daniel : Dominum Deum meum adoro, quia ipse est Deus vivens : iste autem non est deus vivens.
  26021 Daniel	Dan	27	14	25	Tu autem, rex, da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio et fuste. Et ait rex : Do tibi.
  26022 Daniel	Dan	27	14	26	Tulit ergo Daniel picem, et adipem, et pilos, et coxit pariter : fecitque massas, et dedit in os draconis, et diruptus est draco. Et dixit : Ecce quem colebatis.
  26023 Daniel	Dan	27	14	27	Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer : et congregati adversum regem, dixerunt : Judaeus factus est rex : Bel destruxit, draconem interfecit, et sacerdotes occidit.
  26024 Daniel	Dan	27	14	28	Et dixerunt cum venissent ad regem : Trade nobis Danielem, alioquin interficiemus te, et domum tuam.
  26025 Daniel	Dan	27	14	29	Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer : et necessitate compulsus, tradidit eis Danielem.
  26026 Daniel	Dan	27	14	30	Qui miserunt eum in lacum leonum, et erat ibi diebus sex.
  26027 Daniel	Dan	27	14	31	Porro in lacu erant leones septem, et dabantur eis duo corpora quotidie, et duae oves : et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem.
  26028 Daniel	Dan	27	14	32	Erat autem Habacuc propheta in Judaea, et ipse coxerat pulmentum, et intriverat panes in alveolo : et ibat in campum ut ferret messoribus.
  26029 Daniel	Dan	27	14	33	Dixitque angelus Domini ad Habacuc : Fer prandium quod habes in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum.
  26030 Daniel	Dan	27	14	34	Et dixit Habacuc : Domine, Babylonem non vidi, et lacum nescio.
  26031 Daniel	Dan	27	14	35	Et apprehendit eum angelus Domini in vertice ejus, et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylone supra lacum in impetu spiritus sui.
  26032 Daniel	Dan	27	14	36	Et clamavit Habacuc, dicens : Daniel serve Dei, tolle prandium quod misit tibi Deus.
  26033 Daniel	Dan	27	14	37	Et ait Daniel : Recordatus es mei, Deus, et non dereliquisti diligentes te.
  26034 Daniel	Dan	27	14	38	Surgensque Daniel comedit. Porro angelus Domini restituit Habacuc confestim in loco suo.
  26035 Daniel	Dan	27	14	39	Venit ergo rex die septimo ut lugeret Danielem : et venit ad lacum, et introspexit, et ecce Daniel sedens in medio leonum.
  26036 Daniel	Dan	27	14	40	Et exclamavit voce magna rex, dicens : Magnus es, Domine Deus Danielis. Et extraxit eum de lacu leonum.
  26037 Daniel	Dan	27	14	41	Porro illos, qui perditionis ejus causa fuerant, intromisit in lacum, et devorati sunt in momento coram eo.
  26038 Daniel	Dan	27	14	42	Tunc rex ait : Paveant omnes habitantes in universa terra Deum Danielis : quia ipse est salvator, faciens signa et mirabilia in terra : qui liberavit Danielem de lacu leonum.
  26039 Hosea	Hos	28	1	1	Verbum Domini, quod factum est ad Osee, filium Beeri, in diebus Oziae, Joathan, Achaz, Ezechiae, regum Juda ; et in diebus Jeroboam, filii Joas, regis Israël.
  26040 Hosea	Hos	28	1	2	Principium loquendi Domino in Osee. Et dixit Dominus ad Osee : Vade, sume tibi uxorem fornicationum, et fac tibi filios fornicationum, quia fornicans fornicabitur terra a Domino.
  26041 Hosea	Hos	28	1	3	Et abiit, et accepit Gomer, filiam Debelaim : et concepit, et peperit ei filium.
  26042 Hosea	Hos	28	1	4	Et dixit Dominus ad eum : Voca nomen ejus Jezrahel, quoniam adhuc modicum, et visitabo sanguinem Jezrahel super domum Jehu, et quiescere faciam regnum domus Israël.
  26043 Hosea	Hos	28	1	5	Et in illa die conteram arcum Israël in valle Jezrahel.
  26044 Hosea	Hos	28	1	6	Et concepit adhuc, et peperit filiam. Et dixit ei : Voca nomen ejus, Absque misericordia, quia non addam ultra misereri domui Israël, sed oblivione obliviscar eorum.
  26045 Hosea	Hos	28	1	7	Et domui Juda miserebor, et salvabo eos in Domino Deo suo ; et non salvabo eos in arcu et gladio, et in bello, et in equis, et in equitibus.
  26046 Hosea	Hos	28	1	8	Et ablactavit eam quae erat Absque misericordia. Et concepit, et peperit filium.
  26047 Hosea	Hos	28	1	9	Et dixit : Voca nomen ejus, Non populus meus, quia vos non populus meus, et ego non ero vester.
  26048 Hosea	Hos	28	1	10	Et erit numerus filiorum Israël quasi arena maris, quae sine mensura est, et non numerabitur. Et erit in loco ubi dicetur eis : Non populus meus vos : dicetur eis : Filii Dei viventis.
  26049 Hosea	Hos	28	1	11	Et congregabuntur filii Juda et filii Israël pariter ; et ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra, quia magnus dies Jezrahel.
  26050 Hosea	Hos	28	2	1	Dicite fratribus vestris : Populus meus ; et sorori vestrae : Misericordiam consecuta.
  26051 Hosea	Hos	28	2	2	[Judicate matrem vestram, judicate, quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir ejus. Auferat fornicationes suas a facie sua, et adulteria sua de medio uberum suorum ;
  26052 Hosea	Hos	28	2	3	ne forte expoliem eam nudam, et statuam eam secundum diem nativitatis suae, et ponam eam quasi solitudinem, et statuam eam velut terram inviam, et interficiam eam siti.
  26053 Hosea	Hos	28	2	4	Et filiorum illius non miserebor, quoniam filii fornicationum sunt.
  26054 Hosea	Hos	28	2	5	Quia fornicata est mater eorum, confusa est quae concepit eos ; quia dixit : Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam meam, et linum meum, oleum meum, et potum meum.
  26055 Hosea	Hos	28	2	6	Propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet.
  26056 Hosea	Hos	28	2	7	Et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos ; et quaeret eos, et non inveniet : et dicet : Vadam, et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc.
  26057 Hosea	Hos	28	2	8	Et haec nescivit, quia ego dedi ei frumentum, et vinum, et oleum, et argentum multiplicavi ei, et aurum, quae fecerunt Baal.
  26058 Hosea	Hos	28	2	9	Idcirco convertar, et sumam frumentum meum in tempore suo, et vinum meum in tempore suo. Et liberabo lanam meam et linum meum, quae operiebant ignominiam ejus.
  26059 Hosea	Hos	28	2	10	Et nunc revelabo stultitiam ejus in oculis amatorum ejus ; et vir non eruet eam de manu mea ;
  26060 Hosea	Hos	28	2	11	et cessare faciam omne gaudium ejus, solemnitatem ejus, neomeniam ejus, sabbatum ejus, et omnia festa tempora ejus.
  26061 Hosea	Hos	28	2	12	Et corrumpam vineam ejus, et ficum ejus, de quibus dixit : Mercedes hae meae sunt, quas dederunt mihi amatores mei ; et ponam eam in saltum, et comedet eam bestia agri.
  26062 Hosea	Hos	28	2	13	Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum, et ornabatur in aure sua, et monili suo. Et ibat post amatores suos, et mei obliviscebatur, dicit Dominus.
  26063 Hosea	Hos	28	2	14	Propter hoc ecce ego lactabo eam, et ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus.
  26064 Hosea	Hos	28	2	15	Et dabo ei vinitores ejus ex eodem loco, et vallem Achor, ad aperiendam spem ; et canet ibi juxta dies juventutis suae, et juxta dies ascensionis suae de terra Aegypti.
  26065 Hosea	Hos	28	2	16	Et erit in die illa, ait Dominus : vocabit me, Vir meus, et non vocabit me ultra Baali.
  26066 Hosea	Hos	28	2	17	Et auferam nomina Baalim de ore ejus, et non recordabitur ultra nominis eorum.
  26067 Hosea	Hos	28	2	18	Et percutiam cum eis foedus in die illa, cum bestia agri, et cum volucre caeli, et cum reptili terrae ; et arcum, et gladium, et bellum conteram de terra, et dormire eos faciam fiducialiter.
  26068 Hosea	Hos	28	2	19	Et sponsabo te mihi in sempiternum ; et sponsabo te mihi in justitia, et judicio, et in misericordia, et in miserationibus.
  26069 Hosea	Hos	28	2	20	Et sponsabo te mihi in fide ; et scies quia ego Dominus.
  26070 Hosea	Hos	28	2	21	Et erit in die illa : exaudiam, dicit Dominus, exaudiam caelos, et illi exaudient terram.
  26071 Hosea	Hos	28	2	22	Et terra exaudiet triticum, et vinum, et oleum, et haec exaudient Jezrahel.
  26072 Hosea	Hos	28	2	23	Et seminabo eam mihi in terra, et miserebor ejus quae fuit Absque misericordia.
  26073 Hosea	Hos	28	2	24	Et dicam Non populo meo : Populus meus es tu ; et ipse dicet : Deus meus es tu.]
  26074 Hosea	Hos	28	3	1	Et dixit Dominus ad me : Adhuc vade, et dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israël, et ipsi respiciunt ad deos alienos, et diligunt vinacia uvarum.
  26075 Hosea	Hos	28	3	2	Et fodi eam mihi quindecim argenteis, et coro hordei, et dimidio coro hordaei.
  26076 Hosea	Hos	28	3	3	Et dixi ad eam : Dies multos exspectabis me ; non fornicaberis, et non eris viro ; sed et ego exspectabo te.
  26077 Hosea	Hos	28	3	4	Quia dies multos sedebunt filii Israël sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et sine altari, et sine ephod, et sine theraphim.
  26078 Hosea	Hos	28	3	5	Et post haec revertentur filii Israël, et quaerent Dominum Deum suum, et David regem suum : et pavebunt ad Dominum, et ad bonum ejus, in novissimo dierum.
  26079 Hosea	Hos	28	4	1	[Audite verbum Domini, filii Israël, quia judicium Domino cum habitatoribus terrae : non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra.
  26080 Hosea	Hos	28	4	2	Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit.
  26081 Hosea	Hos	28	4	3	Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis qui habitat in ea, in bestia agri, et in volucre caeli ; sed et pisces maris congregabuntur.
  26082 Hosea	Hos	28	4	4	Verumtamen unusquisque non judicet, et non arguatur vir : populus enim tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti.
  26083 Hosea	Hos	28	4	5	Et corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum. Nocte tacere feci matrem tuam.
  26084 Hosea	Hos	28	4	6	Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam : quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi ; et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego.
  26085 Hosea	Hos	28	4	7	Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi : gloriam eorum in ignominiam commutabo.
  26086 Hosea	Hos	28	4	8	Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.
  26087 Hosea	Hos	28	4	9	Et erit sicut populus, sic sacerdos ; et visitabo super eum vias ejus, et cogitationes ejus reddam ei.
  26088 Hosea	Hos	28	4	10	Et comedent, et non saturabuntur ; fornicati sunt, et non cessaverunt : quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo.
  26089 Hosea	Hos	28	4	11	Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor.
  26090 Hosea	Hos	28	4	12	Populus meus in ligno suo interrogavit, et baculus ejus annuntiavit ei ; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo.
  26091 Hosea	Hos	28	4	13	Super capita montium sacrificabant, et super colles ascendebant thymiama ; subtus quercum, et populum, et terebinthum, quia bona erat umbra ejus ; ideo fornicabuntur filiae vestrae, et sponsae vestrae adulterae erunt.
  26092 Hosea	Hos	28	4	14	Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae, et super sponsas vestras cum adulteraverint, quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur, et cum effeminatis sacrificabant ; et populus non intelligens vapulabit.
  26093 Hosea	Hos	28	4	15	Si fornicaris tu, Israël, non delinquat saltem Juda ; et nolite ingredi in Galgala, et ne ascenderitis in Bethaven, neque juraveritis : Vivit Dominus !
  26094 Hosea	Hos	28	4	16	Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israël ; nunc pascet eos Dominus, quasi agnum in latitudine.
  26095 Hosea	Hos	28	4	17	Particeps idolorum Ephraim : dimitte eum.
  26096 Hosea	Hos	28	4	18	Separatum est convivium eorum ; fornicatione fornicati sunt : dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus.
  26097 Hosea	Hos	28	4	19	Ligavit eum spiritus in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis.]
  26098 Hosea	Hos	28	5	1	[Audite hoc, sacerdotes,  et attendite, domus Israël, et domus regis, auscultate : quia vobis judicium est, quoniam laqueus facti estis speculationi, et rete expansum super Thabor.
  26099 Hosea	Hos	28	5	2	Et victimas declinastis in profundum ; et ego eruditor omnium eorum.
  26100 Hosea	Hos	28	5	3	Ego scio Ephraim, et Israël non est absconditus a me : quia nunc fornicatus est Ephraim ; contaminatus est Israël.
  26101 Hosea	Hos	28	5	4	Non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Deum suum, quia spiritus fornicationum in medio eorum, et Dominum non cognoverunt.
  26102 Hosea	Hos	28	5	5	Et respondebit arrogantia Israël in facie ejus, et Israël et Ephraim ruent in iniquitate sua : ruet etiam Judas cum eis.
  26103 Hosea	Hos	28	5	6	In gregibus suis et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum, et non invenient : ablatus est ab eis.
  26104 Hosea	Hos	28	5	7	In Dominum praevaricati sunt, quia filios alienos genuerunt : nunc devorabit eos mensis, cum partibus suis.
  26105 Hosea	Hos	28	5	8	Clangite buccina in Gabaa, tuba in Rama ; ululate in Bethaven, post tergum tuum, Benjamin.
  26106 Hosea	Hos	28	5	9	Ephraim in desolatione erit in die correptionis ; in tribubus Israël ostendi fidem.
  26107 Hosea	Hos	28	5	10	Facti sunt principes Juda quasi assumentes terminum ; super eos effundam quasi aquam iram meam.
  26108 Hosea	Hos	28	5	11	Calumniam patiens est Ephraim, fractus judicio, quoniam coepit abire post sordes.
  26109 Hosea	Hos	28	5	12	Et ego quasi tinea Ephraim, et quasi putredo domui Juda.
  26110 Hosea	Hos	28	5	13	Et vidit Ephraim languorem suum, et Juda vinculum suum ; et abiit Ephraim ad Assur, et misit ad regem ultorem : et ipse non poterit sanare vos, nec solvere poterit a vobis vinculum.
  26111 Hosea	Hos	28	5	14	Quoniam ego quasi leaena Ephraim, et quasi catulus leonis domui Juda. Ego, ego capiam, et vadam ; tollam, et non est qui eruat.
  26112 Hosea	Hos	28	5	15	Vadens revertar ad locum meum, donec deficiatis, et quaeratis faciem meam.]
  26113 Hosea	Hos	28	6	1	[In tribulatione sua mane consurgent ad me : Venite, et revertamur ad Dominum,
  26114 Hosea	Hos	28	6	2	quia ipse cepit, et sanabit nos ; percutiet, et curabit nos.
  26115 Hosea	Hos	28	6	3	Vivificabit nos post duos dies ; in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum : quasi diluculum praeparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terrae.
  26116 Hosea	Hos	28	6	4	Quid faciam tibi, Ephraim ? quid faciam tibi, Juda ? misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens.
  26117 Hosea	Hos	28	6	5	Propter hoc dolavi in prophetis ; occidi eos in verbis oris mei : et judicia tua quasi lux egredientur.
  26118 Hosea	Hos	28	6	6	Quia misericordiam volui, et non sacrificium ; et scientiam Dei plus quam holocausta.
  26119 Hosea	Hos	28	6	7	Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum : ibi praevaricati sunt in me.
  26120 Hosea	Hos	28	6	8	Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine.
  26121 Hosea	Hos	28	6	9	Et quasi fauces virorum latronum, particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem : quia scelus operati sunt.
  26122 Hosea	Hos	28	6	10	In domo Israël vidi horrendum : ibi fornicationes Ephraim, contaminatus est Israël.
  26123 Hosea	Hos	28	6	11	Sed et Juda, pone messem tibi, cum convertero captivitatem populi mei.]
  26124 Hosea	Hos	28	7	1	[Cum sanare vellem Israël, revelata est iniquitas Ephraim, et malitia Samariae, quia operati sunt mendacium ; et fur ingressus est spolians, latrunculus foris.
  26125 Hosea	Hos	28	7	2	Et ne forte dicant in cordibus suis, omnem malitiam eorum me recordatum, nunc circumdederunt eos adinventiones suae : coram facie mea factae sunt.
  26126 Hosea	Hos	28	7	3	In malitia sua laetificaverunt regem, et in mendaciis suis principes.
  26127 Hosea	Hos	28	7	4	Omnes adulterantes, quasi clibanus succensus a coquente ; quievit paululum civitas a commistione fermenti, donec fermentaretur totum.
  26128 Hosea	Hos	28	7	5	Dies regis nostri : coeperunt principes furere a vino ; extendit manum suam cum illusoribus.
  26129 Hosea	Hos	28	7	6	Quia applicuerunt quasi clibanum cor suum, cum insidiaretur eis ; tota nocte dormivit coquens eos : mane ipse succensus quasi ignis flammae.
  26130 Hosea	Hos	28	7	7	Omnes calefacti sunt quasi clibanus, et devoraverunt judices suos : omnes reges eorum ceciderunt ; non est qui clamat in eis ad me.
  26131 Hosea	Hos	28	7	8	Ephraim in populis ipse commiscebatur ; Ephraim factus est subcinericius panis, qui non reversatur.
  26132 Hosea	Hos	28	7	9	Comederunt alieni robur ejus, et ipse nescivit ; sed et cani effusi sunt in eo, et ipse ignoravit.
  26133 Hosea	Hos	28	7	10	Et humiliabitur superbia Israël in facie ejus ; nec reversi sunt ad Dominum Deum suum, et non quaesierunt eum in omnibus his.
  26134 Hosea	Hos	28	7	11	Et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor. Aegyptum invocabant ; ad Assyrios abierunt.
  26135 Hosea	Hos	28	7	12	Et cum profecti fuerint, expandam super eos rete meum : quasi volucrem caeli detraham eos ; caedam eos secundum auditionem coetus eorum.
  26136 Hosea	Hos	28	7	13	Vae eis, quoniam recesserunt a me ! vastabuntur, quia praevaricati sunt in me, et ego redemi eos, et ipsi locuti sunt contra me mendacia.
  26137 Hosea	Hos	28	7	14	Et non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis : super triticum et vinum ruminabant ; recesserunt a me.
  26138 Hosea	Hos	28	7	15	Et ego erudivi eos, et confortavi brachia eorum, et in me cogitaverunt malitiam.
  26139 Hosea	Hos	28	7	16	Reversi sunt ut essent absque jugo ; facti sunt quasi arcus dolosus : cadent in gladio principes eorum, a furore linguae suae. Ista subsannatio eorum in terra Aegypti.]
  26140 Hosea	Hos	28	8	1	[In gutture tuo sit tuba quasi aquila super domum Domini, pro eo quod transgressi sunt foedus meum, et legem meam praevaricati sunt.
  26141 Hosea	Hos	28	8	2	Me invocabunt : Deus meus, cognovimus te Israël.
  26142 Hosea	Hos	28	8	3	Projecit Israël bonum : inimicus persequetur eum.
  26143 Hosea	Hos	28	8	4	Ipsi regnaverunt, et non ex me ; principes exstiterunt, et non cognovi : argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent.
  26144 Hosea	Hos	28	8	5	Projectus est vitulus tuus, Samaria ; iratus est furor meus in eos. Usquequo non poterunt emundari ?
  26145 Hosea	Hos	28	8	6	Quia ex Israël et ipse est : artifex fecit illum, et non est deus ; quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariae.
  26146 Hosea	Hos	28	8	7	Quia ventum seminabunt, et turbinem metent : culmus stans non est in eo ; germen non faciet farinam : quod etsi fecerit, alieni comedent eam.
  26147 Hosea	Hos	28	8	8	Devoratus est Israël ; nunc factus est in nationibus quasi vas immundum.
  26148 Hosea	Hos	28	8	9	Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi ; Ephraim munera dederunt amatoribus.
  26149 Hosea	Hos	28	8	10	Sed et cum mercede conduxerint nationes, nunc congregabo eos, et quiescent paulisper ab onere regis et principum.
  26150 Hosea	Hos	28	8	11	Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum ; factae sunt ei arae in delictum.
  26151 Hosea	Hos	28	8	12	Scribam ei multiplices leges meas, quae velut alienae computatae sunt.
  26152 Hosea	Hos	28	8	13	Hostias offerent, immolabunt carnes et comedent, et Dominus non suscipiet eas : nunc recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum : ipsi in Aegyptum convertentur.
  26153 Hosea	Hos	28	8	14	Et oblitus est Israël factoris sui, et aedificavit delubra ; et Judas multiplicavit urbes munitas ; et mittam ignem in civitates ejus, et devorabit aedes illius.]
  26154 Hosea	Hos	28	9	1	[Noli laetari, Israël ; noli exsultare sicut populi : quia fornicatus es a Deo tuo ; dilexisti mercedem super omnes areas tritici.
  26155 Hosea	Hos	28	9	2	Area et torcular non pascet eos, et vinum mentietur eis :
  26156 Hosea	Hos	28	9	3	non habitabunt in terra Domini. Reversus est Ephraim in Aegyptum, et in Assyriis pollutum comedit.
  26157 Hosea	Hos	28	9	4	Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei. Sacrificia eorum quasi panis lugentium ; omnes qui comedent eum, contaminabuntur : quia panis eorum animae ipsorum : non intrabit in domum Domini.
  26158 Hosea	Hos	28	9	5	Quid facietis in die solemni, in die festivitatis Domini ?
  26159 Hosea	Hos	28	9	6	Ecce enim profecti sunt a vastitate : Aegyptus congregabit eos ; Memphis sepeliet eos : desiderabile argentum eorum urtica haereditabit, lappa in tabernaculis eorum.
  26160 Hosea	Hos	28	9	7	Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis. Scitote, Israël, stultum prophetam, insanum virum spiritualem, propter multitudinem iniquitatis tuae, et multitudinem amentiae.
  26161 Hosea	Hos	28	9	8	Speculator Ephraim cum Deo meo, propheta laqueus ruinae factus est super omnes vias ejus ; insania in domo Dei ejus.
  26162 Hosea	Hos	28	9	9	Profunde peccaverunt, sicut in diebus Gabaa. Recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum.
  26163 Hosea	Hos	28	9	10	Quasi uvas in deserto inveni Israël, quasi prima poma ficulneae in cacumine ejus vidi patres eorum : ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, et abalienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles sicut ea quae dilexerunt.
  26164 Hosea	Hos	28	9	11	Ephraim quasi avis avolavit ; gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu.
  26165 Hosea	Hos	28	9	12	Quod etsi enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam in hominibus ; sed et vae eis cum recessero ab eis !
  26166 Hosea	Hos	28	9	13	Ephraim, ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine ; et Ephraim educet ad interfectorem filios suos.
  26167 Hosea	Hos	28	9	14	Da eis, Domine. Quid dabis eis ? da eis vulvam sine liberis, et ubera arentia.
  26168 Hosea	Hos	28	9	15	Omnes nequitiae eorum in Galgal, quia ibi exosos habui eos. Propter malitiam adinventionum eorum, de domo mea ejiciam eos ; non addam ut diligam eos : omnes principes eorum recedentes.
  26169 Hosea	Hos	28	9	16	Percussus est Ephraim ; radix eorum exsiccata est : fructum nequaquam facient, quod etsi genuerint, interficiam amantissima uteri eorum.
  26170 Hosea	Hos	28	9	17	Abjiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum, et erunt vagi in nationibus.]
  26171 Hosea	Hos	28	10	1	[Vitis frondosa Israël, fructus adaequatus est ei : secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria, juxta ubertatem terrae suae exuberavit simulacris.
  26172 Hosea	Hos	28	10	2	Divisum est cor eorum, nunc interibunt ; ipse confringet simulacra eorum, depopulabitur aras eorum.
  26173 Hosea	Hos	28	10	3	Quia nunc dicent : Non est rex nobis, non enim timemus Dominum ; et rex quid faciet nobis ?
  26174 Hosea	Hos	28	10	4	Loquimini verba visionis inutilis, et ferietis foedus ; et germinabit quasi amaritudo judicium super sulcos agri.
  26175 Hosea	Hos	28	10	5	Vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariae ; quia luxit super eum populus ejus, et aeditui ejus super eum exsultaverunt in gloria ejus, quia migravit ab eo.
  26176 Hosea	Hos	28	10	6	Siquidem et ipse in Assur delatus est, munus regi ultori. Confusio Ephraim capiet, et confundetur Israël in voluntate sua.
  26177 Hosea	Hos	28	10	7	Transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquae.
  26178 Hosea	Hos	28	10	8	Et disperdentur excelsa idoli, peccatum Israël ; lappa et tribulus ascendet super aras eorum : et dicent montibus : Operite nos, et collibus : Cadite super nos.
  26179 Hosea	Hos	28	10	9	Ex diebus Gabaa peccavit Israël ; ibi steterunt. Non comprehendet eos in Gabaa praelium super filios iniquitatis.
  26180 Hosea	Hos	28	10	10	Juxta desiderium meum corripiam eos : congregabuntur super eos populi, cum corripientur propter duas iniquitates suas.
  26181 Hosea	Hos	28	10	11	Ephraim vitula docta diligere trituram, et ego transivi super pulchritudinem colli ejus : ascendam super Ephraim, arabit Judas ; confringet sibi sulcos Jacob.
  26182 Hosea	Hos	28	10	12	Seminate vobis in justitia, et metite in ore misericordiae. Innovate vobis novale ; tempus autem requirendi Dominum, cum venerit qui docebit vos justitiam.
  26183 Hosea	Hos	28	10	13	Arastis impietatem, iniquitatem messuistis : comedistis frugem mendacii, quia confisus es in viis tuis, in multitudine fortium tuorum.
  26184 Hosea	Hos	28	10	14	Consurget tumultus in populo tuo ; et omnes munitiones tuae vastabuntur, sicut vastatus est Salmana a domo ejus qui judicavit Baal in die praelii, matre super filios allisa.
  26185 Hosea	Hos	28	10	15	Sic fecit vobis Bethel, a facie malitiae nequitiarum vestrarum.]
  26186 Hosea	Hos	28	11	1	[Sicut mane transiit, pertransiit rex Israël. Quia puer Israël, et dilexi eum ; et ex Aegypto vocavi filium meum.
  26187 Hosea	Hos	28	11	2	Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum ; Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant.
  26188 Hosea	Hos	28	11	3	Et ego quasi nutritius Ephraim : portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos.
  26189 Hosea	Hos	28	11	4	In funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis ; et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum, et declinavi ad eum ut vesceretur.
  26190 Hosea	Hos	28	11	5	Non revertetur in terram Aegypti, et Assur ipse rex ejus, quoniam noluerunt converti.
  26191 Hosea	Hos	28	11	6	Coepit gladius in civitatibus ejus, et consumet electos ejus, et comedet capita eorum.
  26192 Hosea	Hos	28	11	7	Et populus meus pendebit ad reditum meum ; jugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur.
  26193 Hosea	Hos	28	11	8	Quomodo dabo te, Ephraim ? protegam te, Israël ? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim ? Conversum est in me cor meum, pariter conturbata est poenitudo mea.
  26194 Hosea	Hos	28	11	9	Non faciam furorem irae meae ; non convertar ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego, et non homo ; in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem.
  26195 Hosea	Hos	28	11	10	Post Dominum ambulabunt ; quasi leo rugiet, quia ipse rugiet, et formidabunt filii maris.
  26196 Hosea	Hos	28	11	11	Et avolabunt quasi avis ex Aegypto, et quasi columba de terra Assyriorum : et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.]
  26197 Hosea	Hos	28	11	12	[Circumdedit me in negatione Ephraim, et in dolo domus Israël ; Judas autem testis descendit cum Deo, et cum sanctis fidelis.]
  26198 Hosea	Hos	28	12	1	[Ephraim pascit ventum, et sequitur aestum ; tota die mendacium et vastitatem multiplicat : et foedus cum Assyriis iniit, et oleum in Aegyptum ferebat.
  26199 Hosea	Hos	28	12	2	Judicium ergo Domini cum Juda, et visitatio super Jacob : juxta vias ejus, et juxta adinventiones ejus reddet ei.
  26200 Hosea	Hos	28	12	3	In utero supplantavit fratrem suum, et in fortitudine sua directus est cum angelo.
  26201 Hosea	Hos	28	12	4	Et invaluit ad angelum, et confortatus est ; flevit, et rogavit eum. In Bethel invenit eum, et ibi locutus est nobiscum.
  26202 Hosea	Hos	28	12	5	Et Dominus Deus exercituum, Dominus memoriale ejus.
  26203 Hosea	Hos	28	12	6	Et tu ad Deum tuum converteris ; misericordiam et judicium custodi, et spera in Deo tuo semper.
  26204 Hosea	Hos	28	12	7	Chanaan, in manu ejus statera dolosa, calumniam dilexit.
  26205 Hosea	Hos	28	12	8	Et dixit Ephraim : Verumtamen dives effectus sum ; inveni idolum mihi : omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi.
  26206 Hosea	Hos	28	12	9	Et ego Dominus Deus tuus ex terra Aegypti : adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus festivitatis.
  26207 Hosea	Hos	28	12	10	Et locutus sum super prophetas, et ego visionem multiplicavi, et in manu prophetarum assimilatus sum.
  26208 Hosea	Hos	28	12	11	Si Galaad idolum, ergo frustra erant in Galgal bobus immolantes ; nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri.
  26209 Hosea	Hos	28	12	12	Fugit Jacob in regionem Syriae, et servivit Israël in uxorem, et in uxorem servavit.
  26210 Hosea	Hos	28	12	13	In propheta autem eduxit Dominus Israël de Aegypto, et in propheta servatus est.
  26211 Hosea	Hos	28	12	14	Ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis : et sanguis ejus super eum veniet, et opprobrium ejus restituet ei Dominus suus.]
  26212 Hosea	Hos	28	13	1	[Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.
  26213 Hosea	Hos	28	13	2	Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.
  26214 Hosea	Hos	28	13	3	Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus praeteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.
  26215 Hosea	Hos	28	13	4	Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Aegypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est praeter me.
  26216 Hosea	Hos	28	13	5	Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.
  26217 Hosea	Hos	28	13	6	Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.
  26218 Hosea	Hos	28	13	7	Et ego ero eis quasi leaena, sicut pardus in via Assyriorum.
  26219 Hosea	Hos	28	13	8	Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.
  26220 Hosea	Hos	28	13	9	Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.
  26221 Hosea	Hos	28	13	10	Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.
  26222 Hosea	Hos	28	13	11	Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.
  26223 Hosea	Hos	28	13	12	Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.
  26224 Hosea	Hos	28	13	13	Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.
  26225 Hosea	Hos	28	13	14	De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.
  26226 Hosea	Hos	28	13	15	Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.]
  26227 Hosea	Hos	28	14	1	[Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum ! in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et foetae ejus discindantur !]
  26228 Hosea	Hos	28	14	2	[Convertere, Israël, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua.
  26229 Hosea	Hos	28	14	3	Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum ; et dicite ei : Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum.
  26230 Hosea	Hos	28	14	4	Assur non salvabit nos : super equum non ascendemus, nec dicemus ultra, Dii nostri opera manuum nostrarum : quia ejus, qui in te est, misereberis pupilli.
  26231 Hosea	Hos	28	14	5	Sanabo contritiones eorum ; diligam eos spontanee : quia aversus est furor meus ab eis.
  26232 Hosea	Hos	28	14	6	Ero quasi ros ; Israël germinabit sicut lilium, et erumpet radix ejus ut Libani.
  26233 Hosea	Hos	28	14	7	Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani.
  26234 Hosea	Hos	28	14	8	Convertentur sedentes in umbra ejus ; vivent tritico, et germinabunt quasi vinea ; memoriale ejus sicut vinum Libani.
  26235 Hosea	Hos	28	14	9	Ephraim, quid mihi ultra idola ? Ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem ; ex me fructus tuus inventus est.
  26236 Hosea	Hos	28	14	10	Quis sapiens, et intelliget ista ? intelligens, et sciet haec ? quia rectae viae Domini, et justi ambulabunt in eis ; praevaricatores vero corruent in eis.]
  26237 Joel	Joel	29	1	1	Verbum Domini, quod factum est ad Joël, filium Phatuel.
  26238 Joel	Joel	29	1	2	[Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terrae : si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum ?
  26239 Joel	Joel	29	1	3	Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alterae.
  26240 Joel	Joel	29	1	4	Residuum erucae comedit locusta, et residuum locustae comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo.
  26241 Joel	Joel	29	1	5	Expergiscimini, ebrii, et flete et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine, quoniam periit ab ore vestro.
  26242 Joel	Joel	29	1	6	Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis : dentes ejus ut dentes leonis, et molares ejus ut catuli leonis.
  26243 Joel	Joel	29	1	7	Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit ; nudans spoliavit eam, et projecit : albi facti sunt rami ejus.
  26244 Joel	Joel	29	1	8	Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suae.
  26245 Joel	Joel	29	1	9	Periit sacrificium et libatio de domo Domini ; luxerunt sacerdotes, ministri Domini.
  26246 Joel	Joel	29	1	10	Depopulata est regio, luxit humus, quoniam devastatum est triticum, confusum est vinum, elanguit oleum.
  26247 Joel	Joel	29	1	11	Confusi sunt agricolae, ululaverunt vinitores super frumento et hordeo, quia periit messis agri.
  26248 Joel	Joel	29	1	12	Vinea confusa est, et ficus elanguit ; malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt, quia confusum est gaudium a filiis hominum.
  26249 Joel	Joel	29	1	13	Accingite vos, et plangite, sacerdotes : ululate, ministri altaris ; ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio.
  26250 Joel	Joel	29	1	14	Sanctificate jejunium, vocate coetum, congregate senes, omnes habitatores terrae in domum Dei vestri, et clamate ad Dominum :
  26251 Joel	Joel	29	1	15	A, a, a, diei ! quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet.
  26252 Joel	Joel	29	1	16	Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri, laetitia et exsultatio ?
  26253 Joel	Joel	29	1	17	Computruerunt jumenta in stercore suo, demolita sunt horrea, dissipatae sunt apothecae, quoniam confusum est triticum.
  26254 Joel	Joel	29	1	18	Quid ingemuit animal, mugierunt greges armenti ? quia non est pascua eis ; sed et greges pecorum disperierunt.
  26255 Joel	Joel	29	1	19	Ad te, Domine, clamabo, quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis.
  26256 Joel	Joel	29	1	20	Sed et bestiae agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit speciosa deserti.]
  26257 Joel	Joel	29	2	1	[Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo, conturbentur omnes habitatores terrae : quia venit dies Domini, quia prope est.
  26258 Joel	Joel	29	2	2	Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis ; quasi mane expansum super montes populus multus et fortis : similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis.
  26259 Joel	Joel	29	2	3	Ante faciem ejus ignis vorans, et post eum exurens flamma. Quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti, neque est qui effugiat eum.
  26260 Joel	Joel	29	2	4	Quasi aspectus equorum, aspectus eorum ; et quasi equites, sic current.
  26261 Joel	Joel	29	2	5	Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient, sicut sonitus flammae ignis devorantis stipulam, velut populus fortis praeparatus ad praelium.
  26262 Joel	Joel	29	2	6	A facie ejus cruciabuntur populi ; omnes vultus redigentur in ollam.
  26263 Joel	Joel	29	2	7	Sicut fortes current ; quasi viri bellatores ascendent murum : viri in viis suis gradientur, et non declinabunt a semitis suis.
  26264 Joel	Joel	29	2	8	Unusquisque fratrem suum non coarctabit, singuli in calle suo ambulabunt ; sed et per fenestras cadent, et non demolientur.
  26265 Joel	Joel	29	2	9	Urbem ingredientur, in muro current, domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur.
  26266 Joel	Joel	29	2	10	A facie ejus contremuit terra, moti sunt caeli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum.
  26267 Joel	Joel	29	2	11	Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra ejus, quia fortia et facientia verbum ejus : magnus enim dies Domini, et terribilis valde, et quis sustinebit eum ?
  26268 Joel	Joel	29	2	12	Nunc ergo, dicit Dominus, convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in planctu.
  26269 Joel	Joel	29	2	13	Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra ; et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multae misericordiae, et praestabilis super malitia.
  26270 Joel	Joel	29	2	14	Quis scit si convertatur, et ignoscat, et relinquat post se benedictionem, sacrificium et libamen Domino Deo vestro ?
  26271 Joel	Joel	29	2	15	Canite tuba in Sion, sanctificate jejunium, vocate coetum :
  26272 Joel	Joel	29	2	16	congregate populum, sanctificate ecclesiam, coadunate senes, congregate parvulos, et sugentes ubera ; egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo.
  26273 Joel	Joel	29	2	17	Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes, ministri Domini, et dicent : Parce, Domine, parce populo tuo ; et ne des haereditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. Quare dicunt in populis : Ubi est Deus eorum ?]
  26274 Joel	Joel	29	2	18	[Zelatus est Dominus terram suam, et pepercit populo suo.
  26275 Joel	Joel	29	2	19	Et respondit Dominus, et dixit populo suo : Ecce ego mittam vobis frumentum, et vinum, et oleum, et replebimini eis ; et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus.
  26276 Joel	Joel	29	2	20	Et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis, et expellam eum in terram inviam et desertam : faciem ejus contra mare orientale, et extremum ejus ad mare novissimum : et ascendet foetor ejus, et ascendet putredo ejus, quia superbe egit.
  26277 Joel	Joel	29	2	21	Noli timere, terra : exsulta, et laetare, quoniam magnificavit Dominus ut faceret.
  26278 Joel	Joel	29	2	22	Nolite timere, animalia regionis, quia germinaverunt speciosa deserti ; quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt virtutem suam.
  26279 Joel	Joel	29	2	23	Et, filii Sion, exsultate, et laetamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem justitiae, et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum, sicut in principio.
  26280 Joel	Joel	29	2	24	Et implebuntur areae frumento, et redundabunt torcularia vino et oleo.
  26281 Joel	Joel	29	2	25	Et reddam vobis annos, quos comedit locusta, bruchus, et rubigo, et eruca : fortitudo mea magna quam misi in vos.
  26282 Joel	Joel	29	2	26	Et comedetis vescentes, et saturabimini ; et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui fecit mirabilia vobiscum ; et non confundetur populus meus in sempiternum.
  26283 Joel	Joel	29	2	27	Et scietis quia in medio Israël ego sum, et ego Dominus Deus vester, et non est amplius ; et non confundetur populus meus in aeternum.]
  26284 Joel	Joel	29	2	28	[Et erit post haec : effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae : senes vestri somnia somniabunt, et juvenes vestri visiones videbunt.
  26285 Joel	Joel	29	2	29	Sed et super servos meos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum.
  26286 Joel	Joel	29	2	30	Et dabo prodigia in caelo et in terra, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi.
  26287 Joel	Joel	29	2	31	Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.
  26288 Joel	Joel	29	2	32	Et erit : omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit : quia in monte Sion et in Jerusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus, et in residuis quos Dominus vocaverit.]
  26289 Joel	Joel	29	3	1	[Quia ecce in diebus illis, et in tempore illo, cum convertero captivitatem Juda et Jerusalem,
  26290 Joel	Joel	29	3	2	congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem Josaphat ; et disceptabo cum eis ibi super populo meo, et haereditate mea Israël, quos disperserunt in nationibus, et terram meam diviserunt.
  26291 Joel	Joel	29	3	3	Et super populum meum miserunt sortem ; et posuerunt puerum in prostibulo, et puellam vendiderunt pro vino ut biberent.
  26292 Joel	Joel	29	3	4	Verum quid mihi et vobis, Tyrus et Sidon, et omnis terminus Palaestinorum ? numquid ultionem vos reddetis mihi ? et si ulciscimini vos contra me, cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum.
  26293 Joel	Joel	29	3	5	Argentum enim meum et aurum tulistis, et desiderabilia mea et pulcherrima intulistis in delubra vestra.
  26294 Joel	Joel	29	3	6	Et filios Juda et filios Jerusalem vendidistis filiis Graecorum, ut longe faceretis eos de finibus suis.
  26295 Joel	Joel	29	3	7	Ecce ego suscitabo eos de loco in quo vendidistis eos, et convertam retributionem vestram in caput vestrum.
  26296 Joel	Joel	29	3	8	Et vendam filios vestros et filias vestras in manibus filiorum Juda, et venundabunt eos Sabaeis, genti longinquae, quia Dominus locutus est.
  26297 Joel	Joel	29	3	9	Clamate hoc in gentibus, sanctificate bellum, suscitate robustos : accedant, ascendant omnes viri bellatores.
  26298 Joel	Joel	29	3	10	Concidite aratra vestra in gladios, et ligones vestros in lanceas. Infirmus dicat : Quia fortis ego sum.
  26299 Joel	Joel	29	3	11	Erumpite, et venite, omnes gentes de circuitu, et congregamini ; ibi occumbere faciet Dominus robustos tuos.
  26300 Joel	Joel	29	3	12	Consurgant, et ascendant gentes in vallem Josaphat, quia ibi sedebo ut judicem omnes gentes in circuitu.
  26301 Joel	Joel	29	3	13	Mittite falces, quoniam maturavit messis ; venite, et descendite, quia plenum est torcular, exuberant torcularia : quia multiplicata est malitia eorum.
  26302 Joel	Joel	29	3	14	Populi, populi, in valle concisionis, quia juxta est dies Domini in valle concisionis.
  26303 Joel	Joel	29	3	15	Sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum.
  26304 Joel	Joel	29	3	16	Et Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam, et movebuntur caeli et terra ; et Dominus spes populi sui, et fortitudo filiorum Israël.
  26305 Joel	Joel	29	3	17	Et scietis quia ego Dominus Deus vester, habitans in Sion monte sancto meo ; et erit Jerusalem sancta, et alieni non transibunt per eam amplius.
  26306 Joel	Joel	29	3	18	Et erit in die illa : stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lacte, et per omnes rivos Juda ibunt aquae ; et fons de domo Domini egredietur, et irrigabit torrentem spinarum.
  26307 Joel	Joel	29	3	19	Aegyptus in desolationem erit, et Idumaea in desertum perditionis, pro eo quod inique egerint in filios Juda, et effuderint sanguinem innocentem in terra sua.
  26308 Joel	Joel	29	3	20	Et Judaea in aeternum habitabitur, et Jerusalem in generationem et generationem.
  26309 Joel	Joel	29	3	21	Et mundabo sanguinem eorum, quem non mundaveram ; et Dominus commorabitur in Sion.]
  26310 Amos	Amos	30	1	1	Verba Amos, qui fuit in pastoribus de Thecue, quae vidit super Israël in diebus Oziae, regis Juda, et in diebus Jeroboam, filii Joas, regis Israël, ante duos annos terraemotus.
  26311 Amos	Amos	30	1	2	Et dixit : [Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam ; et luxerunt speciosa pastorum, et exsiccatus est vertex Carmeli.
  26312 Amos	Amos	30	1	3	Haec dicit Dominus : Super tribus sceleribus Damasci, et super quatuor non convertam eum, eo quod trituraverint in plaustris ferreis Galaad.
  26313 Amos	Amos	30	1	4	Et mittam ignem in domum Azaël, et devorabit domos Benadad.
  26314 Amos	Amos	30	1	5	Et conteram vectem Damasci : et disperdam habitatorem de campo idoli, et tenentem sceptrum de domo voluptatis : et transferetur populus Syriae Cyrenen, dicit Dominus.
  26315 Amos	Amos	30	1	6	Haec dicit Dominus : Super tribus sceleribus Gazae, et super quatuor non convertam eum, eo quod transtulerint captivitatem perfectam, ut concluderent eam in Idumaea.
  26316 Amos	Amos	30	1	7	Et mittam ignem in murum Gazae, et devorabit aedes ejus.
  26317 Amos	Amos	30	1	8	Et disperdam habitatorem de Azoto, et tenentem sceptrum de Ascalone : et convertam manum meam super Accaron, et peribunt reliqui Philisthinorum, dicit Dominus Deus.
  26318 Amos	Amos	30	1	9	Haec dicit Dominus : Super tribus sceleribus Tyri, et super quatuor non convertam eum, eo quod concluserint captivitatem perfectam in Idumaea, et non sint recordati foederis fratrum.
  26319 Amos	Amos	30	1	10	Et mittam ignem in murum Tyri, et devorabit aedes ejus.
  26320 Amos	Amos	30	1	11	Haec dicit Dominus : Super tribus sceleribus Edom, et super quatuor non convertam eum, eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum, et violaverit misericordiam ejus, et tenuerit ultra furorem suum, et indignationem suam servaverit usque in finem.
  26321 Amos	Amos	30	1	12	Mittam ignem in Theman, et devorabit aedes Bosrae.
  26322 Amos	Amos	30	1	13	Haec dicit Dominus : Super tribus sceleribus filiorum Ammon, et super quatuor non convertam eum, eo quod dissecuerit praegnantes Galaad ad dilatandum terminum suum.
  26323 Amos	Amos	30	1	14	Et succendam ignem in muro Rabba, et devorabit aedes ejus in ululatu in die belli, et in turbine in die commotionis.
  26324 Amos	Amos	30	1	15	Et ibit Melchom in captivitatem, ipse et principes ejus simul, dicit Dominus.]
  26325 Amos	Amos	30	2	1	[Haec dicit Dominus : Super tribus sceleribus Moab, et super quatuor non convertam eum, eo quod incenderit ossa regis Idumaeae usque ad cinerem.
  26326 Amos	Amos	30	2	2	Et mittam ignem in Moab, et devorabit aedes Carioth : et morietur in sonitu Moab, in clangore tubae.
  26327 Amos	Amos	30	2	3	Et disperdam judicem de medio ejus, et omnes principes ejus interficiam cum eo, dicit Dominus.]
  26328 Amos	Amos	30	2	4	[Haec dicit Dominus : Super tribus sceleribus Juda, et super quatuor non convertam eum, eo quod abjecerit legem Domini et mandata ejus non custodierit : deceperant enim eos idola sua, post quae abierant patres eorum.
  26329 Amos	Amos	30	2	5	Et mittam ignem in Juda, et devorabit aedes Jerusalem.
  26330 Amos	Amos	30	2	6	Haec dicit Dominus : Super tribus sceleribus Israël, et super quatuor non convertam eum, pro eo quod vendiderit pro argento justum, et pauperem pro calceamentis.
  26331 Amos	Amos	30	2	7	Qui conterunt super pulverem terrae capita pauperum, et viam humilium declinant : et filius ac pater ejus ierunt ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum.
  26332 Amos	Amos	30	2	8	Et super vestimentis pignoratis accubuerunt juxta omne altare, et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui.
  26333 Amos	Amos	30	2	9	Ego autem exterminavi Amorrhaeum a facie eorum, cujus altitudo, cedrorum altitudo ejus, et fortis ipse quasi quercus ; et contrivi fructum ejus desuper, et radices ejus subter.
  26334 Amos	Amos	30	2	10	Ego sum qui ascendere vos feci de terra Aegypti, et duxi vos in deserto quadraginta annis, ut possideretis terram Amorrhaei.
  26335 Amos	Amos	30	2	11	Et suscitavi de filiis vestris in prophetas, et de juvenibus vestris nazaraeos. Numquid non ita est, filii Israël ? dicit Dominus.
  26336 Amos	Amos	30	2	12	Et propinabitis nazaraeis vinum, et prophetis mandabitis, dicentes : Ne prophetetis.
  26337 Amos	Amos	30	2	13	Ecce ego stridebo subter vos, sicut stridet plaustrum onustum foeno.
  26338 Amos	Amos	30	2	14	Et peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam :
  26339 Amos	Amos	30	2	15	et tenens arcum non stabit, et velox pedibus suis non salvabitur, et ascensor equi non salvabit animam suam :
  26340 Amos	Amos	30	2	16	et robustus corde inter fortes nudus fugiet in illa die, dicit Dominus.]
  26341 Amos	Amos	30	3	1	[Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, filii Israël, super omnem cognationem quam eduxi de terra Aegypti, dicens :
  26342 Amos	Amos	30	3	2	Tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terrae ; idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras.
  26343 Amos	Amos	30	3	3	Numquid ambulabunt duo pariter, nisi convenerit eis ?
  26344 Amos	Amos	30	3	4	numquid rugiet leo in saltu, nisi habuerit praedam ? numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo, nisi aliquid apprehenderit ?
  26345 Amos	Amos	30	3	5	numquid cadet avis in laqueum terrae absque aucupe ? numquid auferetur laqueus de terra antequam quid ceperit ?
  26346 Amos	Amos	30	3	6	si clanget tuba in civitate, et populus non expavescet ? si erit malum in civitate, quod Dominus non fecerit ?
  26347 Amos	Amos	30	3	7	Quia non facit Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas.
  26348 Amos	Amos	30	3	8	Leo rugiet, quis non timebit ? Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit ?
  26349 Amos	Amos	30	3	9	Auditum facite in aedibus Azoti, et in aedibus terrae Aegypti, et dicite : Congregamini super montes Samariae, et videte insanias multas in medio ejus, et calumniam patientes in penetralibus ejus.
  26350 Amos	Amos	30	3	10	Et nescierunt facere rectum, dicit Dominus, thesaurizantes iniquitatem et rapinas in aedibus suis.
  26351 Amos	Amos	30	3	11	Propterea haec dicit Dominus Deus : Tribulabitur et circuietur terra : et detrahetur ex te fortitudo tua, et diripientur aedes tuae.
  26352 Amos	Amos	30	3	12	Haec dicit Dominus : Quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura, aut extremum auriculae, sic eruentur filii Israël, qui habitant in Samaria in plaga lectuli, et in Damasci grabato.
  26353 Amos	Amos	30	3	13	Audite, et contestamini in domo Jacob, dicit Dominus Deus exercituum ;
  26354 Amos	Amos	30	3	14	quia in die cum visitare coepero praevaricationes Israël, super eum visitabo, et super altaria Bethel ; et amputabuntur cornua altaris, et cadent in terram.
  26355 Amos	Amos	30	3	15	Et percutiam domum hiemalem cum domo aestiva, et peribunt domus eburneae, et dissipabuntur aedes multae, dicit Dominus.]
  26356 Amos	Amos	30	4	1	[Audite verbum hoc, vaccae pingues, quae estis in monte Samariae, quae calumniam facitis egenis et confringitis pauperes ; quae dicitis dominis vestris : Afferte, et bibemus.
  26357 Amos	Amos	30	4	2	Juravit Dominus Deus in sancto suo, quia ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis, et reliquias vestras in ollis ferventibus.
  26358 Amos	Amos	30	4	3	Et per aperturas exibitis altera contra alteram, et projiciemini in Armon, dicit Dominus.]
  26359 Amos	Amos	30	4	4	[Venite ad Bethel, et impie agite ; ad Galgalam, et multiplicate praevaricationem : et afferte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras.
  26360 Amos	Amos	30	4	5	Et sacrificate de fermentato laudem, et vocate voluntarias oblationes, et annuntiate ; sic enim voluistis, filii Israël, dicit Dominus Deus.
  26361 Amos	Amos	30	4	6	Unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris, et indigentiam panum in omnibus locis vestris ; et non estis reversi ad me, dicit Dominus.
  26362 Amos	Amos	30	4	7	Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem : et plui super unam civitatem, et super alteram civitatem non plui ; pars una compluta est, et pars super quam non plui, aruit.
  26363 Amos	Amos	30	4	8	Et venerunt duae et tres civitates ad unam civitatem ut biberent aquam, et non sunt satiatae ; et non redistis ad me, dicit Dominus.
  26364 Amos	Amos	30	4	9	Percussi vos in vento urente, et in aurugine : multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum, oliveta vestra et ficeta vestra comedit eruca : et non redistis ad me, dicit Dominus.
  26365 Amos	Amos	30	4	10	Misi in vos mortem in via Aegypti ; percussi in gladio juvenes vestros, usque ad captivitatem equorum vestrorum, et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras : et non redistis ad me, dicit Dominus.
  26366 Amos	Amos	30	4	11	Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, et facti estis quasi torris raptus ab incendio : et non redistis ad me, dicit Dominus.
  26367 Amos	Amos	30	4	12	Quapropter haec faciam tibi, Israël : postquam autem haec fecero tibi, praeparare in occursum Dei tui, Israël.
  26368 Amos	Amos	30	4	13	Quia ecce formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terrae : Dominus Deus exercituum nomen ejus.]
  26369 Amos	Amos	30	5	1	[Audite verbum istud, quod ego levo super vos planctum : domus Israël cecidit, et non adjiciet ut resurgat.
  26370 Amos	Amos	30	5	2	Virgo Israël projecta est in terram suam, non est qui suscitet eam.
  26371 Amos	Amos	30	5	3	Quia haec dicit Dominus Deus : Urbs de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum ; et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem in domo Israël.
  26372 Amos	Amos	30	5	4	Quia haec dicit Dominus domui Israël : Quaerite me, et vivetis.
  26373 Amos	Amos	30	5	5	Et nolite quaerere Bethel, et in Galgalam nolite intrare, et in Bersabee non transibitis, quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit inutilis.
  26374 Amos	Amos	30	5	6	Quaerite Dominum, et vivite (ne forte comburatur ut ignis domus Joseph, et devorabit, et non erit qui extinguat Bethel :
  26375 Amos	Amos	30	5	7	qui convertitis in absinthium judicium, et justitiam in terra relinquitis) :
  26376 Amos	Amos	30	5	8	facientem Arcturum et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem ; qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terrae ; Dominus nomen est ejus :
  26377 Amos	Amos	30	5	9	qui subridet vastitatem super robustum, et depopulationem super potentem affert.
  26378 Amos	Amos	30	5	10	Odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt.
  26379 Amos	Amos	30	5	11	Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem, et praedam electam tollebatis ab eo, domos quadro lapide aedificabitis, et non habitabitis in eis ; vineas plantabis amantissimas, et non bibetis vinum earum.
  26380 Amos	Amos	30	5	12	Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra : hostes justi, accipientes munus, et pauperes deprimentes in porta.
  26381 Amos	Amos	30	5	13	Ideo prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est.
  26382 Amos	Amos	30	5	14	Quaerite bonum, et non malum, ut vivatis ; et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis.
  26383 Amos	Amos	30	5	15	Odite malum et diligite bonum, et constituite in porta judicium : si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph.
  26384 Amos	Amos	30	5	16	Propterea haec dicit Dominus Deus exercituum, dominator : In omnibus plateis planctus ; et in cunctis quae foris sunt, dicetur : Vae, vae ! et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos qui sciunt plangere.
  26385 Amos	Amos	30	5	17	Et in omnibus vineis erit planctus, quia pertransibo in medio tui, dicit Dominus.]
  26386 Amos	Amos	30	5	18	[Vae desiderantibus diem Domini ! ad quid eam vobis ? Dies Domini ista, tenebrae, et non lux.
  26387 Amos	Amos	30	5	19	Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus ; et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber.
  26388 Amos	Amos	30	5	20	Numquid non tenebrae dies Domini, et non lux ; et caligo, et non splendor in ea ?
  26389 Amos	Amos	30	5	21	Odi, et projeci festivitates vestras, et non capiam odorem coetuum vestrorum.
  26390 Amos	Amos	30	5	22	Quod si obtuleritis mihi holocautomata, et munera vestra, non suscipiam ; et vota pinguium vestrorum non respiciam.
  26391 Amos	Amos	30	5	23	Aufer a me tumultum carminum tuorum ; et cantica lyrae tuae non audiam.
  26392 Amos	Amos	30	5	24	Et revelabitur quasi aqua judicium, et justitia quasi torrens fortis.
  26393 Amos	Amos	30	5	25	Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israël ?
  26394 Amos	Amos	30	5	26	et portastis tabernaculum Moloch vestro, et imaginem idolorum vestrorum, sidus dei vestri, quae fecistis vobis.
  26395 Amos	Amos	30	5	27	Et migrare vos faciam trans Damascum, dicit Dominus : Deus exercituum nomen ejus.]
  26396 Amos	Amos	30	6	1	[Vae qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariae : optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Israël !
  26397 Amos	Amos	30	6	2	Transite in Chalane, et videte, et ite inde in Emath magnam, et descendite in Geth Palaestinorum, et ad optima quaeque regna horum : si latior terminus eorum termino vestro est.
  26398 Amos	Amos	30	6	3	Qui separati estis in diem malum, et appropinquatis solio iniquitatis ;
  26399 Amos	Amos	30	6	4	qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris ; qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti ;
  26400 Amos	Amos	30	6	5	qui canitis ad vocem psalterii, sicut David putaverunt se habere vasa cantici,
  26401 Amos	Amos	30	6	6	bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti, et nihil patiebantur super contritione Joseph.
  26402 Amos	Amos	30	6	7	Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium, et auferetur factio lascivientium.
  26403 Amos	Amos	30	6	8	Juravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus Deus exercituum : Detestor ego superbiam Jacob, et domos ejus odi, et tradam civitatem cum habitatoribus suis.
  26404 Amos	Amos	30	6	9	Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una, et ipsi morientur.
  26405 Amos	Amos	30	6	10	Et tollet eum propinquus suus, et comburet eum, ut efferat ossa de domo ; et dicet ei, qui in penetralibus domus est : Numquid adhuc est penes te ?
  26406 Amos	Amos	30	6	11	Et respondebit : Finis est. Et dicet ei : Tace, et non recorderis nominis Domini.
  26407 Amos	Amos	30	6	12	Quia ecce Dominus mandabit, et percutiet domum majorem ruinis, et domum minorem scissionibus.
  26408 Amos	Amos	30	6	13	Numquid currere queunt in petris equi, aut arari potest in bubalis ? quoniam convertistis in amaritudinem judicium, et fructum justitiae in absinthium.
  26409 Amos	Amos	30	6	14	Qui laetamini in nihilo ; qui dicitis : Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua ?
  26410 Amos	Amos	30	6	15	Ecce enim suscitabo super vos, domus Israël, dicit Dominus Deus exercituum, gentem, et conteret vos ab introitu Emath usque ad torrentem deserti.]
  26411 Amos	Amos	30	7	1	Haec ostendit mihi Dominus Deus : et ecce fictor locustae in principio germinantium serotini imbris, et ecce serotinus post tonsionem regis.
  26412 Amos	Amos	30	7	2	Et factum est, cum consummasset comedere herbam terrae, dixi : Domine Deus, propitius esto, obsecro ; quis suscitabit Jacob, quia parvulus est ?
  26413 Amos	Amos	30	7	3	Misertus est Dominus super hoc : Non erit, dixit Dominus.
  26414 Amos	Amos	30	7	4	Haec ostendit mihi Dominus Deus : et ecce vocabat judicium ad ignem Dominus Deus ; et devoravit abyssum multam, et comedit simul partem.
  26415 Amos	Amos	30	7	5	Et dixi : Domine Deus, quiesce, obsecro ; quis suscitabit Jacob, quia parvulus est ?
  26416 Amos	Amos	30	7	6	Misertus est Dominus super hoc : Sed et istud non erit, dixit Dominus Deus.
  26417 Amos	Amos	30	7	7	Haec ostendit mihi Dominus : et ecce Dominus stans super murum litum, et in manu ejus trulla caementarii.
  26418 Amos	Amos	30	7	8	Et dixit Dominus ad me : Quid tu vides, Amos ? Et dixi : Trullam caementarii. Et dixit Dominus : [Ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israël ; non adjiciam ultra superinducere eum.
  26419 Amos	Amos	30	7	9	Et demolientur excelsa idoli, et sanctificationes Israël desolabuntur, et consurgam super domum Jeroboam in gladio.]
  26420 Amos	Amos	30	7	10	Et misit Amasias, sacerdos Bethel, ad Jeroboam, regem Israël, dicens : Rebellavit contra te Amos in medio domus Israël ; non poterit terra sustinere universos sermones ejus.
  26421 Amos	Amos	30	7	11	Haec enim dicit Amos : In gladio morietur Jeroboam, et Israël captivus migrabit de terra sua.
  26422 Amos	Amos	30	7	12	Et dixit Amasias ad Amos : Qui vides, gradere : fuge in terram Juda, et comede ibi panem, et prophetabis ibi.
  26423 Amos	Amos	30	7	13	Et in Bethel non adjicies ultra ut prophetes, quia sanctificatio regis est, et domus regni est.
  26424 Amos	Amos	30	7	14	Responditque Amos, et dixit ad Amasiam : Non sum propheta, et non sum filius prophetae : sed armentarius ego sum vellicans sycomoros.
  26425 Amos	Amos	30	7	15	Et tulit me Dominus cum sequerer gregem, et dixit Dominus ad me : Vade, propheta ad populum meum Israël.
  26426 Amos	Amos	30	7	16	Et nunc audi verbum Domini : [Tu dicis : Non prophetabis super Israël, et non stillabis super domum idoli.
  26427 Amos	Amos	30	7	17	Propter hoc haec dicit Dominus : Uxor tua in civitate fornicabitur, et filii tui et filiae tuae in gladio cadent, et humus tua funiculo metietur : et tu in terra polluta morieris, et Israël captivus migrabit de terra sua.]
  26428 Amos	Amos	30	8	1	Haec ostendit mihi Dominus Deus : et ecce uncinus pomorum.
  26429 Amos	Amos	30	8	2	Et dixit : Quid tu vides, Amos ? Et dixi : Uncinum pomorum. Et dixit Dominus ad me : [Venit finis super populum meum Israël ; non adjiciam ultra ut pertranseam eum.
  26430 Amos	Amos	30	8	3	Et stridebunt cardines templi in die illa, dicit Dominus Deus : multi morientur ; in omni loco projicietur silentium.]
  26431 Amos	Amos	30	8	4	[Audite hoc, qui conteritis pauperem, et deficere facitis egenos terrae,
  26432 Amos	Amos	30	8	5	dicentes : Quando transibit mensis, et venundabimus merces ? et sabbatum, et aperiemus frumentum, ut imminuamus mensuram, et augeamus siclum, et supponamus stateras dolosas,
  26433 Amos	Amos	30	8	6	ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calceamentis, et quisquilias frumenti vendamus ?
  26434 Amos	Amos	30	8	7	Juravit Dominus in superbiam Jacob : Si oblitus fuero usque ad finem omnia opera eorum.
  26435 Amos	Amos	30	8	8	Numquid super isto non commovebitur terra, et lugebit omnis habitator ejus, et ascendet quasi fluvius universus, et ejicicetur, et defluet, quasi rivus Aegypti ?
  26436 Amos	Amos	30	8	9	Et erit in die illa, dicit Dominus Deus : occidet sol in meridie, et tenebrescere faciam terram in die luminis :
  26437 Amos	Amos	30	8	10	et convertam festivitates vestras in luctum, et omnia cantica vestra in planctum, et inducam super omne dorsum vestrum saccum, et super omne caput calvitium : et ponam eam quasi luctum unigeniti, et novissima ejus quasi diem amarum.
  26438 Amos	Amos	30	8	11	Ecce dies veniunt, dicet Dominus, et mittam famem in terram : non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi verbum Domini.
  26439 Amos	Amos	30	8	12	Et commovebuntur a mari usque ad mare, et ab aquilone usque ad orientem : circuibunt quaerentes verbum Domini, et non invenient.
  26440 Amos	Amos	30	8	13	In die illa deficient virgines pulchrae et adolescentes in siti,
  26441 Amos	Amos	30	8	14	qui jurant in delicto Samariae, et dicunt : Vivit Deus tuus, Dan, et vivit via Bersabee ; et cadent, et non resurgent ultra.]
  26442 Amos	Amos	30	9	1	Vidi Dominum stantem super altare, et dixit : [Percute cardinem, et commoveantur superliminaria : avaritia enim in capite omnium, et novissimum eorum in gladio interficiam ; non erit fuga eis. Fugient, et non salvabitur ex eis qui fugerit.
  26443 Amos	Amos	30	9	2	Si descenderint usque ad infernum, inde manus mea educet eos ; et si ascenderint usque in caelum, inde detraham eos.
  26444 Amos	Amos	30	9	3	Et si absconditi fuerint in vertice Carmeli, inde scrutans auferam eos ; et si celaverint se ab oculis meis in profundo maris, ibi mandabo serpenti, et mordebit eos.
  26445 Amos	Amos	30	9	4	Et si abierint in captivitatem coram inimicis suis, ibi mandabo gladio, et occidet eos : et ponam oculos meos super eos in malum, et non in bonum.
  26446 Amos	Amos	30	9	5	Et Dominus Deus exercituum, qui tangit terram, et tabescet, et lugebunt omnes habitantes in ea : et ascendet sicut rivus omnis, et defluet sicut fluvius Aegypti.
  26447 Amos	Amos	30	9	6	Qui aedificat in caelo ascensionem suam, et fasciculum suum super terram fundavit ; qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terrae : Dominus nomen ejus.
  26448 Amos	Amos	30	9	7	Numquid non ut filii Aethiopum vos estis mihi, filii Israël ? ait Dominus. Numquid non Israël ascendere feci de terra Aegypti, et Palaestinos de Cappadocia, et Syros de Cyrene ?]
  26449 Amos	Amos	30	9	8	[Ecce oculi Domini Dei super regnum peccans : et conteram illud a facie terrae ; verumtamen conterens non conteram domum Jacob, dicit Dominus.
  26450 Amos	Amos	30	9	9	Ecce enim mandabo ego, et concutiam in omnibus gentibus domum Israël, sicut concutitur triticum in cribro, et non cadet lapillus super terram.
  26451 Amos	Amos	30	9	10	In gladio morientur omnes peccatores populi mei, qui dicunt : Non appropinquabit, et non veniet super nos malum.
  26452 Amos	Amos	30	9	11	In die illa suscitabo tabernaculum David, quod cecidit : et reaedificabo aperturas murorum ejus, et ea quae corruerant instaurabo : et reaedificabo illud sicut in diebus antiquis,
  26453 Amos	Amos	30	9	12	ut possideant reliquias Idumaeae, et omnes nationes : eo quod invocatum sit nomen meum super eos, dicit Dominus faciens haec.
  26454 Amos	Amos	30	9	13	Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et comprehendet arator messorem, et calcator uvae mittentem semen : et stillabunt montes dulcedinem, et omnes colli culti erunt.
  26455 Amos	Amos	30	9	14	Et convertam captivitatem populi mei Israël ; et aedificabunt civitates desertas, et inhabitabunt ; et plantabunt vineas, et bibent vinum earum, et facient hortos, et comedent fructus eorum.
  26456 Amos	Amos	30	9	15	Et plantabo eos super humum suam, et non evellam eos ultra de terra sua, quam dedi eis, dicit Dominus Deus tuus.]
  26457 Obadiah	Obad	31	1	1	Visio Abdiae. [Haec dicit Dominus Deus ad Edom : Auditum audivimus a Domino, et legatum ad gentes misit : surgite, et consurgamus adversus eum in praelium.
  26458 Obadiah	Obad	31	1	2	Ecce parvulum dedi te in gentibus : contemptibilis tu es valde.
  26459 Obadiah	Obad	31	1	3	Superbia cordis tui extulit te, habitantem in scissuris petrarum, exaltantem solium tuum ; qui dicis in corde tuo : Quis detrahet me in terram ?
  26460 Obadiah	Obad	31	1	4	Si exaltatus fueris ut aquila, et si inter sidera posueris nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus.
  26461 Obadiah	Obad	31	1	5	Si fures introissent ad te, si latrones per noctem, quomodo conticuisses ? nonne furati essent sufficientia sibi ? Si vindemiatores introissent ad te, numquid saltem racemum reliquissent tibi ?
  26462 Obadiah	Obad	31	1	6	Quomodo scrutati sunt Esau ; investigaverunt abscondita ejus ?
  26463 Obadiah	Obad	31	1	7	Usque ad terminum emiserunt te : omnes viri foederis tui illuserunt tibi : invaluerunt adversum te viri pacis tuae, qui comedunt tecum, ponent insidias subter te ; non est prudentia in eo.
  26464 Obadiah	Obad	31	1	8	Numquid non in die illa, dicit Dominus, perdam sapientes de Idumaea, et prudentiam de monte Esau ?
  26465 Obadiah	Obad	31	1	9	Et timebunt fortes tui a meridie, ut intereat vir de monte Esau.
  26466 Obadiah	Obad	31	1	10	Propter interfectionem, et propter iniquitatem in fratrem tuum Jacob, operiet te confusio, et peribis in aeternum.
  26467 Obadiah	Obad	31	1	11	In die cum stares adversus eum, quando capiebant alieni exercitum ejus, et extranei ingrediebantur portas ejus, et super Jerusalem mittebant sortem, tu quoque eras quasi unus ex eis.
  26468 Obadiah	Obad	31	1	12	Et non despicies in die fratris tui, in die peregrinationis ejus : et non laetaberis super filios Juda in die perditionis eorum : et non magnificabis os tuum in die angustiae.
  26469 Obadiah	Obad	31	1	13	Neque ingredieris portam populi mei in die ruinae eorum ; neque despicies et tu in malis ejus in die vastitatis illius. Et non emitteris adversus exercitum ejus in die vastitatis illius,
  26470 Obadiah	Obad	31	1	14	neque stabis in exitibus ut interficias eos qui fugerint, et non concludes reliquos ejus in die tribulationis.
  26471 Obadiah	Obad	31	1	15	Quoniam juxta est dies Domini super omnes gentes : sicut fecisti, fiet tibi ; retributionem tuam convertet in caput tuum.
  26472 Obadiah	Obad	31	1	16	Quomodo enim bibistis super montem sanctum meum, bibent omnes gentes jugiter : et bibent, et absorbebunt, et erunt quasi non sint.
  26473 Obadiah	Obad	31	1	17	Et in monte Sion erit salvatio, et erit sanctus ; et possidebit domus Jacob eos qui se possederant.
  26474 Obadiah	Obad	31	1	18	Et erit domus Jacob ignis, et domus Joseph flamma, et domus Esau stipula : et succendentur in eis, et devorabunt eos, et non erunt reliquiae domus Esau, quia Dominus locutus est.
  26475 Obadiah	Obad	31	1	19	Et haereditabunt hi, qui ad austrum sunt, montem Esau, et qui in campestribus, Philisthiim : et possidebunt regionem Ephraim et regionem Samariae, et Benjamin possidebit Galaad.
  26476 Obadiah	Obad	31	1	20	Et transmigratio exercitus hujus filiorum Israël, omnia loca Chananaeorum usque ad Sareptam : et transmigratio Jerusalem, quae in Bosphoro est, possidebit civitates austri.
  26477 Obadiah	Obad	31	1	21	Et ascendent salvatores in montem Sion judicare montem Esau, et erit Domino regnum.]
  26478 Jonah	Jonah	32	1	1	Et factum est verbum Domini ad Jonam, filium Amathi, dicens :
  26479 Jonah	Jonah	32	1	2	Surge, et vade in Niniven, civitatem grandem, et praedica in ea, quia ascendit malitia ejus coram me.
  26480 Jonah	Jonah	32	1	3	Et surrexit Jonas, ut fugeret in Tharsis a facie Domini, et descendit in Joppen : et invenit navem euntem in Tharsis, et dedit naulum ejus, et descendit in eam ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini.
  26481 Jonah	Jonah	32	1	4	Dominus autem misit ventum magnum in mare : et facta est tempestas magna in mari, et navis periclitabatur conteri.
  26482 Jonah	Jonah	32	1	5	Et timuerunt nautae, et clamaverunt viri ad deum suum, et miserunt vasa quae erant in navi, in mare, ut alleviaretur ab eis ; et Jonas descendit ad interiora navis, et dormiebat sopore gravi.
  26483 Jonah	Jonah	32	1	6	Et accessit ad eum gubernator, et dixit ei : Quid tu sopore deprimeris ? surge, invoca Deum tuum, si forte recogitet Deus de nobis, et non pereamus.
  26484 Jonah	Jonah	32	1	7	Et dixit vir ad collegam suum : Venite et mittamus sortes, et sciamus quare hoc malum sit nobis. Et miserunt sortes, et cecidit sors super Jonam.
  26485 Jonah	Jonah	32	1	8	Et dixerunt ad eum : Indica nobis cujus causa malum istud sit nobis : quod est opus tuum ? quae terra tua, et quo vadis ? vel ex quo populo es tu ?
  26486 Jonah	Jonah	32	1	9	Et dixit ad eos : Hebraeus ego sum, et Dominum Deum caeli ego timeo, qui fecit mare et aridam.
  26487 Jonah	Jonah	32	1	10	Et timuerunt viri timore magno, et dixerunt ad eum : Quid hoc fecisti ? cognoverunt enim viri quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis.
  26488 Jonah	Jonah	32	1	11	Et dixerunt ad eum : Quid faciemus tibi, et cessabit mare a nobis ? quia mare ibat, et intumescebat.
  26489 Jonah	Jonah	32	1	12	Et dixit ad eos : Tollite me, et mittite in mare, et cessabit mare a vobis : scio enim ego quoniam propter me tempestas haec grandis venit super vos.
  26490 Jonah	Jonah	32	1	13	Et remigabant viri ut reverterentur ad aridam, et non valebant, quia mare ibat, et intumescebat super eos.
  26491 Jonah	Jonah	32	1	14	Et clamaverunt ad Dominum, et dixerunt : Quaesumus, Domine, ne pereamus in anima viri istius, et ne des super nos sanguinem innocentem : quia tu, Domine, sicut voluisti, fecisti.
  26492 Jonah	Jonah	32	1	15	Et tulerunt Jonam, et miserunt in mare : et stetit mare a fervore suo.
  26493 Jonah	Jonah	32	1	16	Et timuerunt viri timore magno Dominum : et immolaverunt hostias Domino, et voverunt vota.
  26494 Jonah	Jonah	32	2	1	Et praeparavit Dominus piscem grandem ut deglutiret Jonam : et erat Jonas in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus.
  26495 Jonah	Jonah	32	2	2	Et oravit Jonas ad Dominum Deum suum de ventre piscis,
  26496 Jonah	Jonah	32	2	3	et dixit : [Clamavi de tribulatione mea ad Dominum, et exaudivit me ; de ventre inferi clamavi, et exaudisti vocem meam.
  26497 Jonah	Jonah	32	2	4	Et projecisti me in profundum in corde maris, et flumen circumdedit me : omnes gurgites tui, et fluctus tui super me transierunt.
  26498 Jonah	Jonah	32	2	5	Et ego dixi : Abjectus sum a conspectu oculorum tuorum ; verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum.
  26499 Jonah	Jonah	32	2	6	Circumdederunt me aquae usque ad animam : abyssus vallavit me, pelagus operuit caput meum.
  26500 Jonah	Jonah	32	2	7	Ad extrema montium descendi ; terrae vectes concluserunt me in aeternum : et sublevabis de corruptione vitam meam, Domine Deus meus.
  26501 Jonah	Jonah	32	2	8	Cum angustiaretur in me anima mea, Domini recordatus sum : ut veniat ad te oratio mea, ad templum sanctum tuum.
  26502 Jonah	Jonah	32	2	9	Qui custodiunt vanitates frustra, misericordiam suam derelinquunt.
  26503 Jonah	Jonah	32	2	10	Ego autem in voce laudis immolabo tibi : quaecumque vovi, reddam pro salute Domino.]
  26504 Jonah	Jonah	32	2	11	Et dixit Dominus pisci, et evomuit Jonam in aridam.
  26505 Jonah	Jonah	32	3	1	Et factum est verbum Domini ad Jonam secundo, dicens :
  26506 Jonah	Jonah	32	3	2	Surge, et vade in Niniven, civitatem magnam, et praedica in ea praedicationem quam ego loquor ad te.
  26507 Jonah	Jonah	32	3	3	Et surrexit Jonas, et abiit in Niniven juxta verbum Domini : et Ninive erat civitas magna, itinere trium dierum.
  26508 Jonah	Jonah	32	3	4	Et coepit Jonas introire in civitatem itinere diei unius : et clamavit, et dixit : Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur.
  26509 Jonah	Jonah	32	3	5	Et crediderunt viri Ninivitae in Deum, et praedicaverunt jejunium, et vestiti sunt saccis, a majore usque ad minorem.
  26510 Jonah	Jonah	32	3	6	Et pervenit verbum ad regem Ninive : et surrexit de solio suo, et abjecit vestimentum suum a se, et indutus est sacco, et sedit in cinere.
  26511 Jonah	Jonah	32	3	7	Et clamavit, et dixit in Ninive ex ore regis et principum ejus, dicens : Homines, et jumenta, et boves, et pecora non gustent quidquam : nec pascantur, et aquam non bibant.
  26512 Jonah	Jonah	32	3	8	Et operiantur saccis homines et jumenta, et clament ad Dominum in fortitudine : et convertatur vir a via sua mala, et ab iniquitate quae est in manibus eorum.
  26513 Jonah	Jonah	32	3	9	Quis scit si convertatur et ignoscat Deus, et revertatur a furore irae suae, et non peribimus ?
  26514 Jonah	Jonah	32	3	10	Et vidit Deus opera eorum, quia conversi sunt de via sua mala : et misertus est Deus super malitiam quam locutus fuerat ut faceret eis, et non fecit.
  26515 Jonah	Jonah	32	4	1	Et afflictus est Jonas afflictione magna, et iratus est :
  26516 Jonah	Jonah	32	4	2	et oravit ad Dominum, et dixit : Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea ? propter hoc praeoccupavi ut fugerem in Tharsis : scio enim quia tu Deus clemens et misericors es, patiens et multae miserationis, et ignoscens super malitia.
  26517 Jonah	Jonah	32	4	3	Et nunc, Domine, tolle, quaeso, animam meam a me, quia melior est mihi mors quam vita.
  26518 Jonah	Jonah	32	4	4	Et dixit Dominus : Putasne bene irasceris tu ?
  26519 Jonah	Jonah	32	4	5	Et egressus est Jonas de civitate, et sedit contra orientem civitatis : et fecit sibimet umbraculum ibi, et sedebat subter illud in umbra, donec videret quid accideret civitati.
  26520 Jonah	Jonah	32	4	6	Et praeparavit Dominus Deus hederam, et ascendit super caput Jonae, ut esset umbra super caput ejus, et protegeret eum (laboraverat enim) : et laetatus est Jonas super hedera laetitia magna.
  26521 Jonah	Jonah	32	4	7	Et paravit Deus vermen ascensu diluculi in crastinum : et percussit hederam, et exaruit.
  26522 Jonah	Jonah	32	4	8	Et cum ortus fuisset sol, praecepit Dominus vento calido et urenti : et percussit sol super caput Jonae, et aestuabat : et petivit animae suae ut moreretur, et dixit : Melius est mihi mori quam vivere.
  26523 Jonah	Jonah	32	4	9	Et dixit Dominus ad Jonam : Putasne bene irasceris tu super hedera ? Et dixit : Bene irascor ego usque ad mortem.
  26524 Jonah	Jonah	32	4	10	Et dixit Dominus : Tu doles super hederam in qua non laborasti, neque fecisti ut cresceret ; quae sub una nocte nata est, et sub una nocte periit :
  26525 Jonah	Jonah	32	4	11	et ego non parcam Ninive, civitati magnae, in qua sunt plus quam centum viginti millia hominum qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam, et jumenta multa ?
  26526 Micah	Mic	33	1	1	Verbum Domini, quod factum est ad Michaeam Morasthiten, in diebus Joathan, Achaz, et Ezechiae, regum Juda, quod vidit super Samariam et Jerusalem.
  26527 Micah	Mic	33	1	2	[Audite, populi omnes, et attendat terra, et plenitudo ejus : et sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sancto suo.
  26528 Micah	Mic	33	1	3	Quia ecce Dominus egredietur de loco suo, et descendet, et calcabit super excelsa terrae.
  26529 Micah	Mic	33	1	4	Et consumentur montes subtus eum, et valles scindentur sicut cera a facie ignis, et sicut aquae quae decurrunt in praeceps.
  26530 Micah	Mic	33	1	5	In scelere Jacob omne istud, et in peccatis domus Israël. Quod scelus Jacob ? nonne Samaria ? et quae excelsa Judae ? nonne Jerusalem ?
  26531 Micah	Mic	33	1	6	Et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro, cum plantatur vinea ; et detraham in vallem lapides ejus, et fundamenta ejus revelabo.
  26532 Micah	Mic	33	1	7	Et omnia sculptilia ejus concidentur, et omnes mercedes ejus comburentur igne, et omnia idola ejus ponam in perditionem, quia de mercedibus meretricis congregata sunt, et usque ad mercedem meretricis revertentur.
  26533 Micah	Mic	33	1	8	Super hoc plangam, et ululabo ; vadam spoliatus, et nudus ; faciam planctum velut draconum, et luctum quasi struthionum :
  26534 Micah	Mic	33	1	9	quia desperata est plaga ejus, quia venit usque ad Judam ; tetigit portam populi mei usque ad Jerusalem.
  26535 Micah	Mic	33	1	10	In Geth nolite annuntiare ; lacrimis ne ploretis ; in domo pulveris pulvere vos conspergite.
  26536 Micah	Mic	33	1	11	Et transite vobis, habitatio pulchra, confusa ignominia : non est egressa quae habitat in exitu : planctum domus vicina accipiet ex vobis, quae stetit sibimet.
  26537 Micah	Mic	33	1	12	Quia infirmata est in bonum, quae habitat in amaritudinibus ; quia descendit malum a Domino in portam Jerusalem.
  26538 Micah	Mic	33	1	13	Tumultus quadrigae stuporis habitanti Lachis : principium peccati est filiae Sion, quia in te inventa sunt scelera Israël.
  26539 Micah	Mic	33	1	14	Propterea dabit emissarios super haereditatem Geth, domus mendacii in deceptionem regibus Israël.
  26540 Micah	Mic	33	1	15	Adhuc haeredem adducam tibi quae habitas in Maresa ; usque ad Odollam veniet gloria Israël.
  26541 Micah	Mic	33	1	16	Decalvare, et tondere super filios deliciarum tuarum ; dilata calvitium tuum sicut aquila, quoniam captivi ducti sunt ex te.]
  26542 Micah	Mic	33	2	1	[Vae qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris ! In luce matutina faciunt illud, quoniam contra Deum est manus eorum.
  26543 Micah	Mic	33	2	2	Et concupierunt agros, et violenter tulerunt : et rapuerunt domos, et calumniabantur virum, et domum ejus : virum, et haereditatem ejus.
  26544 Micah	Mic	33	2	3	Idcirco haec dicit Dominus : Ecce ego cogito super familiam istam malum, unde non auferetis colla vestra, et non ambulabitis superbi : quoniam tempus pessimum est.
  26545 Micah	Mic	33	2	4	In die illa sumetur super vos parabola, et cantabitur canticum cum suavitate, dicentium : Depopulatione vastati sumus ; pars populi mei commutata est : quomodo recedet a me, cum revertatur, qui regiones nostras dividat ?
  26546 Micah	Mic	33	2	5	Propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in coetu Domini.
  26547 Micah	Mic	33	2	6	Ne loquamini loquentes ; non stillabit super istos, non comprehendet confusio.
  26548 Micah	Mic	33	2	7	Dicit domus Jacob : Numquid abbreviatus est spiritus Domini, aut tales sunt cogitationes ejus ? nonne verba mea bona sunt cum eo qui recte graditur ?
  26549 Micah	Mic	33	2	8	et e contrario populus meus in adversarium consurrexit. Desuper tunica pallium sustulistis : et eos qui transibant simpliciter convertistis in bellum.
  26550 Micah	Mic	33	2	9	Mulieres populi mei ejecistis de domo deliciarum suarum ; a parvulis earum tulistis laudem meam in perpetuum.
  26551 Micah	Mic	33	2	10	Surgite, et ite, quia non habetis hic requiem : propter immunditiam ejus corrumpetur putredine pessima.
  26552 Micah	Mic	33	2	11	Utinam non essem vir habens spiritum, et mendacium potius loquerer ! Stillabo tibi in vinum et in ebrietatem ; et erit super quem stillatur populus iste.
  26553 Micah	Mic	33	2	12	Congregatione congregabo, Jacob, totum te ; in unum conducam reliquias Israël : pariter ponam illum quasi gregem in ovili, quasi pecus in medio caularum : tumultuabuntur a multitudine hominum.
  26554 Micah	Mic	33	2	13	Ascendet enim pandens iter ante eos : divident, et transibunt portam, et ingredientur per eam : et transibit rex eorum coram eis, et Dominus in capite eorum.]
  26555 Micah	Mic	33	3	1	[Et dixi : Audite, princeps Jacob, et duces domus Israël : numquid non vestrum est scire judicium,
  26556 Micah	Mic	33	3	2	qui odio habetis bonum, et diligitis malum ; qui violenter tollitis pelles eorum desuper eis, et carnem eorum desuper ossibus eorum ;
  26557 Micah	Mic	33	3	3	qui comederunt carnem populi mei, et pellem eorum desuper excoriaverunt, et ossa eorum confregerunt, et conciderunt sicut in lebete, et quasi carnem in medio ollae ?
  26558 Micah	Mic	33	3	4	Tunc clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos, et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo, sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis.
  26559 Micah	Mic	33	3	5	Haec dicit Dominus super prophetas, qui seducunt populum meum : qui mordent dentibus suis, et praedicant pacem ; et si quis non dederit in ore eorum quippiam, sanctificant super eum praelium.
  26560 Micah	Mic	33	3	6	Propterea nox vobis pro visione erit, et tenebrae vobis pro divinatione ; et occumbet sol super prophetas, et obtenebrabitur super eos dies.
  26561 Micah	Mic	33	3	7	Et confundentur qui vident visiones, et confundentur divini ; et operient omnes vultos suos, quia non est responsum Dei.
  26562 Micah	Mic	33	3	8	Verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini, judicio, et virtute, ut annuntiem Jacob scelus suum, et Israël peccatum suum.
  26563 Micah	Mic	33	3	9	Audite hoc, principes domus Jacob, et judices domus Israël, qui abominamini judicium, et omnia recta pervertitis :
  26564 Micah	Mic	33	3	10	qui aedificatis Sion in sanguinibus, et Jerusalem in iniquitate.
  26565 Micah	Mic	33	3	11	Principes ejus in muneribus judicabant, et sacerdotes ejus in mercede docebant, et prophetae ejus in pecunia divinabant : et super Dominum requiescebant, dicentes : Numquid non Dominus in medio nostrum ? non venient super nos mala.
  26566 Micah	Mic	33	3	12	Propter hoc, causa vestri, Sion quasi ager arabitur, et Jerusalem quasi acervus lapidum erit, et mons templi in excelsa silvarum.]
  26567 Micah	Mic	33	4	1	[Et erit : in novissimo dierum erit mons domus Domini praeparatus in vertice montium, et sublimis super colles : et fluent ad eum populi,
  26568 Micah	Mic	33	4	2	et properabunt gentes multae, et dicent : Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob : et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis ejus, quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Jerusalem.
  26569 Micah	Mic	33	4	3	Et judicabit inter populos multos, et corripiet gentes fortes usque in longinquum : et concident gladios suos in vomeres, et hastas suas in ligones : non sumet gens adversus gentem gladium, et non discent ultra belligerare.
  26570 Micah	Mic	33	4	4	Et sedebit vir subtus vitem suam et subtus ficum suam, et non erit qui deterreat, quia os Domini exercituum locutum est.
  26571 Micah	Mic	33	4	5	Quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine dei sui ; nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri, in aeternum et ultra.]
  26572 Micah	Mic	33	4	6	[In die illa, dicit Dominus, congregabo claudicantem, et eam quam ejeceram colligam, et quam afflixeram :
  26573 Micah	Mic	33	4	7	et ponam claudicantem in reliquias, et eam quae laboraverat, in gentem robustam : et regnabit Dominus super eos in monte Sion, ex hoc nunc et usque in aeternum.
  26574 Micah	Mic	33	4	8	Et tu, turris gregis nebulosa filiae Sion, usque ad te veniet, et veniet potestas prima, regnum filiae Jerusalem.
  26575 Micah	Mic	33	4	9	Nunc quare moerore contraheris ? numquid rex non est tibi, aut consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem ?
  26576 Micah	Mic	33	4	10	Dole et satage, filia Sion, quasi parturiens, quia nunc egredieris de civitate, et habitabis in regione, et venies usque ad Babylonem : ibi liberaberis, ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum.
  26577 Micah	Mic	33	4	11	Et nunc congregatae sunt super te gentes multae, quae dicunt : Lapidetur, et aspiciat in Sion oculus noster.
  26578 Micah	Mic	33	4	12	Ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini, et non intellexerunt consilium ejus, quia congregavit eos quasi foenum areae.
  26579 Micah	Mic	33	4	13	Surge, et tritura, filia Sion, quia cornu tuum ponam ferreum, et ungulas tuas ponam aereas ; et comminues populos multos, et interficies Domino rapinas eorum, et fortitudinem eorum Domino universae terrae.]
  26580 Micah	Mic	33	5	1	[Nunc vastaberis, filia latronis. Obsidionem posuerunt super nos : in virga percutient maxillam judicis Israël.]
  26581 Micah	Mic	33	5	2	[Et tu, Bethlehem Ephrata, parvulus es in millibus Juda ; ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israël, et egressus ejus ab initio, a diebus aeternitatis.
  26582 Micah	Mic	33	5	3	Propter hoc dabit eos usque ad tempus in quo parturiens pariet, et reliquiae fratrum ejus convertentur ad filios Israël.
  26583 Micah	Mic	33	5	4	Et stabit, et pascet in fortitudine Domini, in sublimitate nominis Domini Dei sui : et convertentur, quia nunc magnificabitur usque ad terminos terrae.
  26584 Micah	Mic	33	5	5	Et erit iste pax : cum venerit Assyrius in terram nostram, et quando calcaverit domibus nostris, et suscitabimus super eum septem pastores et octo primates homines ;
  26585 Micah	Mic	33	5	6	et pascent terram Assur in gladio, et terram Nemrod in lanceis ejus, et liberabit ab Assur cum venerit in terram nostram, et cum calcaverit in finibus nostris.
  26586 Micah	Mic	33	5	7	Et erunt reliquiae Jacob in medio populorum multorum quasi ros a Domino, et quasi stillae super herbam, quae non exspectat virum, et non praestolatur filios hominum.
  26587 Micah	Mic	33	5	8	Et erunt reliquiae Jacob in gentibus, in medio populorum multorum, quasi leo in jumentis silvarum, et quasi catulus leonis in gregibus pecorum, qui cum transierit, et conculcaverit, et ceperit, non est qui eruat.
  26588 Micah	Mic	33	5	9	Exaltabitur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui interibunt.
  26589 Micah	Mic	33	5	10	Et erit in die illa, dicit Dominus : auferam equos tuos de medio tui, et disperdam quadrigas tuas.
  26590 Micah	Mic	33	5	11	Et perdam civitates terrae tuae, et destruam omnes munitiones tuas : et auferam maleficia de manu tua, et divinationes non erunt in te :
  26591 Micah	Mic	33	5	12	et perire faciam sculptilia tua et statuas tuas de medio tui, et non adorabis ultra opera manuum tuarum :
  26592 Micah	Mic	33	5	13	et evellam lucos tuos de medio tui, et conteram civitates tuas.
  26593 Micah	Mic	33	5	14	Et faciam, in furore et in indignatione, ultionem in omnibus gentibus quae non audierunt.]
  26594 Micah	Mic	33	6	1	[Audite quae Dominus loquitur : Surge, contende judicio adversum montes, et audiant colles vocem tuam.
  26595 Micah	Mic	33	6	2	Audiant montes judicium Domini, et fortia fundamenta terrae ; quia judicium Domini cum populo suo, et cum Israël dijudicabitur.
  26596 Micah	Mic	33	6	3	Popule meus, quid feci tibi ? aut quid molestus fui tibi ? Responde mihi.
  26597 Micah	Mic	33	6	4	Quia eduxi te de terra Aegypti, et de domo servientium liberavi te, et misi ante faciem tuam Moysen, et Aaron, et Mariam.
  26598 Micah	Mic	33	6	5	Popule meus, memento, quaeso, quid cogitaverit Balach, rex Moab, et quid responderit ei Balaam, filius Beor, de Setim usque ad Galgalam, ut cognosceres justitias Domini.
  26599 Micah	Mic	33	6	6	Quid dignum offeram Domino ? curvabo genu Deo excelso ? Numquid offeram ei holocautomata et vitulos anniculos ?
  26600 Micah	Mic	33	6	7	numquid placari potest Dominus in millibus arietum, aut in multis millibus hircorum pinguium ? numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo, fructum ventris mei pro peccato animae meae ?
  26601 Micah	Mic	33	6	8	Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te : utique facere judicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo.
  26602 Micah	Mic	33	6	9	Vox Domini ad civitatem clamat, et salus erit timentibus nomen tuum : audite, tribus, et quis approbabit illud ?
  26603 Micah	Mic	33	6	10	Adhuc ignis in domo impii thesauri iniquitatis, et mensura minor irae plena.
  26604 Micah	Mic	33	6	11	Numquid justificabo stateram impiam, et saccelli pondera dolosa ?
  26605 Micah	Mic	33	6	12	In quibus divites ejus repleti sunt iniquitate, et habitantes in ea loquebantur mendacium, et lingua eorum fraudulenta in ore eorum.
  26606 Micah	Mic	33	6	13	Et ego ergo coepi percutere te perditione super peccatis tuis.
  26607 Micah	Mic	33	6	14	Tu comedes, et non saturaberis, et humiliatio tua in medio tui : et apprehendes, et non salvabis, et quos salvaveris, in gladium dabo.
  26608 Micah	Mic	33	6	15	Tu seminabis, et non metes : tu calcabis olivam, et non ungeris oleo ; et mustum, et non bibes vinum.
  26609 Micah	Mic	33	6	16	Et custodisti praecepta Amri, et omne opus domus Achab, et ambulasti in voluntatibus eorum : ut darem te in perditionem, et habitantes in ea in sibilum, et opprobrium populi mei portabitis.]
  26610 Micah	Mic	33	7	1	[Vae mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiae ! non est botrus ad comedendum, praecoquas ficus desideravit anima mea.
  26611 Micah	Mic	33	7	2	Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est : omnes in sanguine insidiantur ; vir fratrem suum ad mortem venatur.
  26612 Micah	Mic	33	7	3	Malum manuum suarum dicunt bonum : princeps postulat, et judex in reddendo est ; et magnus locutus est desiderium animae suae, et conturbaverunt eam.
  26613 Micah	Mic	33	7	4	Qui optimus in eis est, quasi paliurus, et qui rectus, quasi spina de sepe. Dies speculationis tuae, visitatio tua venit : nunc erit vastitas eorum.
  26614 Micah	Mic	33	7	5	Nolite credere amico, et nolite confidere in duce : ab ea quae dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui.
  26615 Micah	Mic	33	7	6	Quia filius contumeliam facit patri, et filia consurgit adversus matrem suam : nurus adversus socrum suam, et inimici hominis domestici ejus.]
  26616 Micah	Mic	33	7	7	[Ego autem ad Dominum aspiciam ; exspectabo Deum, salvatorem meum : audiet me Deus meus.
  26617 Micah	Mic	33	7	8	Ne laeteris, inimica mea, super me, quia cecidi : consurgam cum sedero in tenebris : Dominus lux mea est.
  26618 Micah	Mic	33	7	9	Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei, donec causam meam judicet, et faciat judicium meum. Educet me in lucem : videbo justitiam ejus.
  26619 Micah	Mic	33	7	10	Et aspiciet inimica mea, et operietur confusione, quae dicit ad me : Ubi est Dominus Deus tuus ? Oculi mei videbunt in eam : nunc erit in conculcationem ut lutum platearum.
  26620 Micah	Mic	33	7	11	Dies, ut aedificentur maceriae tuae ; in die illa longe fiet lex.
  26621 Micah	Mic	33	7	12	In die illa et usque ad te veniet de Assur, et usque ad civitates munitas, et a civitatibus munitis usque ad flumen, et ad mare de mari, et ad montem de monte.
  26622 Micah	Mic	33	7	13	Et terra erit in desolationem propter habitatores suos, et propter fructum cogitationum eorum.]
  26623 Micah	Mic	33	7	14	[Pasce populum tuum in virga tua, gregem haereditatis tuae, habitantes solos, in saltu, in medio Carmeli. Pascentur Basan et Galaad juxta dies antiquos.
  26624 Micah	Mic	33	7	15	Secundum dies egressionis tuae de terra Aegypti, ostendam ei mirabilia.
  26625 Micah	Mic	33	7	16	Videbunt gentes, et confundentur super omni fortitudine sua. Ponent manum super os, aures eorum surdae erunt.
  26626 Micah	Mic	33	7	17	Lingent pulverem sicut serpentes ; velut reptilia terrae perturbabuntur in aedibus suis. Dominum Deum nostrum formidabunt, et timebunt te.
  26627 Micah	Mic	33	7	18	Quis, Deus, similis tui, qui aufers iniquitatem, et transis peccatum reliquiarum haereditatis tuae ? Non immittet ultra furorem suum, quoniam volens misericordiam est.
  26628 Micah	Mic	33	7	19	Revertetur, et miserebitur nostri ; deponet iniquitates nostras, et projiciet in profundum maris omnia peccata nostra.
  26629 Micah	Mic	33	7	20	Dabis veritatem Jacob, misericordiam Abraham, quae jurasti patribus nostris a diebus antiquis.]
  26630 Nahum	Nahum	34	1	1	Onus Ninive. Liber visionis Nahum Elcesaei.
  26631 Nahum	Nahum	34	1	2	[Deus aemulator, et ulciscens Dominus : ulciscens Dominus, et habens furorem : ulciscens Dominus in hostes suos, et irascens ipse inimicis suis.
  26632 Nahum	Nahum	34	1	3	Dominus patiens, et magnus fortitudine, et mundans non faciet innocentem. Dominus in tempestate et turbine viae ejus, et nebulae pulvis pedum ejus.
  26633 Nahum	Nahum	34	1	4	Increpans mare, et exsiccans illud, et omnia flumina ad desertum deducens. Infirmatus est Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit.
  26634 Nahum	Nahum	34	1	5	Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt : et contremuit terra a facie ejus, et orbis, et omnes habitantes in eo.
  26635 Nahum	Nahum	34	1	6	Ante faciem indignationis ejus quis stabit ? et quis resistet in ira furoris ejus ? Indignatio ejus effusa est ut ignis, et petrae dissolutae sunt ab eo.
  26636 Nahum	Nahum	34	1	7	Bonus Dominus, et confortans in die tribulationis, et sciens sperantes in se.
  26637 Nahum	Nahum	34	1	8	Et in diluvio praetereunte consummationem faciet loci ejus, et inimicos ejus persequentur tenebrae.
  26638 Nahum	Nahum	34	1	9	Quid cogitatis contra Dominum ? Consummationem ipse faciet : non consurget duplex tribulatio,
  26639 Nahum	Nahum	34	1	10	quia sicut spinae se invicem complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium ; consumentur quasi stipula ariditate plena.
  26640 Nahum	Nahum	34	1	11	Ex te exibit cogitans contra Dominum malitiam, mente pertractans praevaricationem.
  26641 Nahum	Nahum	34	1	12	Haec dicit Dominus : Si perfecti fuerint, et ita plures, sic quoque attondentur, et pertransibit : afflixi te, et non affligam te ultra.
  26642 Nahum	Nahum	34	1	13	Et nunc conteram virgam ejus de dorso tuo, et vincula tua disrumpam.
  26643 Nahum	Nahum	34	1	14	Et praecipiet super te Dominus ; non seminabitur ex nomine tuo amplius : de domo Dei tui interficiam sculptile, et conflatile ; ponam sepulchrum tuum, quia inhonoratus es.
  26644 Nahum	Nahum	34	1	15	Ecce super montes pedes evangelizantis, et annuntiantis pacem. Celebra, Juda, festivitates tuas, et redde vota tua, quia non adjiciet ultra ut pertranseat in te Belial : universus interiit.]
  26645 Nahum	Nahum	34	2	1	[Ascendit qui dispergat coram te, qui custodiat obsidionem : contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde.
  26646 Nahum	Nahum	34	2	2	Quia reddidit Dominus superbiam Jacob, sicut superbiam Israël ; quia vastatores dissipaverunt eos, et propagines eorum corruperunt.
  26647 Nahum	Nahum	34	2	3	Clypeus fortium ejus ignitus, viri exercitus in coccineis ; igneae habenae currus in die praeparationis ejus, et agitatores consopiti sunt.
  26648 Nahum	Nahum	34	2	4	In itineribus conturbati sunt ; quadrigae collisae sunt in plateis : aspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia.
  26649 Nahum	Nahum	34	2	5	Recordabitur fortium suorum ; ruent in itineribus suis : velociter ascendent muros ejus, et praeparabitur umbraculum.
  26650 Nahum	Nahum	34	2	6	Portae fluviorum apertae sunt, et templum ad solum dirutum.
  26651 Nahum	Nahum	34	2	7	Et miles captivus abductus est, et ancillae ejus minabantur gementes ut columbae, murmurantes in cordibus suis.
  26652 Nahum	Nahum	34	2	8	Et Ninive quasi piscina aquarum aquae ejus ; ipsi vero fugerunt. State, state ! et non est qui revertatur.
  26653 Nahum	Nahum	34	2	9	Diripite argentum, diripite aurum : et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus.
  26654 Nahum	Nahum	34	2	10	Dissipata est, et scissa, et dilacerata ; et cor tabescens, et dissolutio geniculorum, et defectio in cunctis renibus, et facies omnium eorum sicut nigredo ollae.
  26655 Nahum	Nahum	34	2	11	Ubi est habitaculum leonum, et pascua catulorum leonum, ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc catulus leonis, et non est qui exterreat ?
  26656 Nahum	Nahum	34	2	12	Leo cepit sufficienter catulis suis, et necavit leaenis suis, et implevit praeda speluncas suas, et cubile suum rapina.
  26657 Nahum	Nahum	34	2	13	Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et succendam usque ad fumum quadrigas tuas, et leunculos tuos comedet gladius, et exterminabo de terra praedam tuam, et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum.]
  26658 Nahum	Nahum	34	3	1	[Vae civitas sanguinum, universa mendacii dilaceratione plena ! non recedet a te rapina.
  26659 Nahum	Nahum	34	3	2	Vox flagelli, et vox impetus rotae, et equi frementis, et quadrigae ferventis, et equitis ascendentis,
  26660 Nahum	Nahum	34	3	3	et micantis gladii, et fulgurantis hastae, et multitudinis interfectae, et gravis ruinae ; nec est finis cadaverum, et corruent in corporibus suis.
  26661 Nahum	Nahum	34	3	4	Propter multitudinem fornicationum meretricis speciosae, et gratae, et habentis maleficia, quae vendidit gentes in fornicationibus suis, et familias in maleficiis suis.
  26662 Nahum	Nahum	34	3	5	Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et revelabo pudenda tua in facie tua ; et ostendam gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam tuam.
  26663 Nahum	Nahum	34	3	6	Et projiciam super te abominationes, et contumeliis te afficiam, et ponam te in exemplum.
  26664 Nahum	Nahum	34	3	7	Et erit : omnis qui viderit te resiliet a te, et dicet : Vastata est Ninive. Quis commovebit super te caput ? unde quaeram consolatorem tibi ?
  26665 Nahum	Nahum	34	3	8	Numquid melior es Alexandria populorum, quae habitat in fluminibus ? aquae in circuitu ejus ; cujus divitiae, mare ; aquae, muri ejus.
  26666 Nahum	Nahum	34	3	9	Aethiopia fortitudo ejus, et Aegyptus, et non est finis ; Africa et Libyes fuerunt in auxilio tuo.
  26667 Nahum	Nahum	34	3	10	Sed et ipsa in transmigrationem ducta est in captivitatem : parvuli ejus elisi sunt in capite omnium viarum, et super inclytos ejus miserunt sortem, et omnes optimates ejus confixi sunt in compedibus.
  26668 Nahum	Nahum	34	3	11	Et tu ergo inebriaberis, et eris despecta : et tu quaeres auxilium ab inimico.
  26669 Nahum	Nahum	34	3	12	Omnes munitiones tuae sicut ficus cum grossis suis : si concussae fuerint, cadent in os comedentis.
  26670 Nahum	Nahum	34	3	13	Ecce populus tuus mulieres in medio tui : inimicis tuis adapertione pandentur portae terrae tuae, devorabit ignis vectes tuos.
  26671 Nahum	Nahum	34	3	14	Aquam propter obsidionem hauri tibi : exstrue munitiones tuas, intra in lutum, et calca, subigens tene laterem.
  26672 Nahum	Nahum	34	3	15	Ibi comedet te ignis, peribis gladio, devorabit te ut bruchus : congregare ut bruchus, multiplicare ut locusta.
  26673 Nahum	Nahum	34	3	16	Plures fecisti negotiationes tuas quam stellae sint caeli ; bruchus expansus est, et avolavit.
  26674 Nahum	Nahum	34	3	17	Custodes tui quasi locustae, et parvuli tui quasi locustae locustarum, quae considunt in sepibus in die frigoris : sol ortus est, et avolaverunt, et non est cognitus locus earum ubi fuerint.
  26675 Nahum	Nahum	34	3	18	Dormitaverunt pastores tui, rex Assur, sepelientur principes tui : latitavit populus tuus in montibus, et non est qui congreget.
  26676 Nahum	Nahum	34	3	19	Non est obscura contritio tua ; pessima est plaga tua. Omnes qui audierunt auditionem tuam compresserunt manum super te : quia super quem non transiit malitia tua semper ?]
  26677 Habakkuk	Hab	35	1	1	Onus quod vidit Habacuc propheta.
  26678 Habakkuk	Hab	35	1	2	[Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudies ? vociferabor ad te, vim patiens, et non salvabis ?
  26679 Habakkuk	Hab	35	1	3	Quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem, videre praedam et injustitiam contra me ? Et factum est judicium, et contradictio potentior.
  26680 Habakkuk	Hab	35	1	4	Propter hoc lacerata est lex, et non pervenit usque ad finem judicium ; quia impius praevalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum.
  26681 Habakkuk	Hab	35	1	5	Aspicite in gentibus, et videte ; admiramini, et obstupescite : quia opus factum est in diebus vestris, quod nemo credet cum narrabitur.
  26682 Habakkuk	Hab	35	1	6	Quia ecce ego suscitabo Chaldaeos, gentem amaram et velocem, ambulantem super latitudinem terrae, ut possideat tabernacula non sua.
  26683 Habakkuk	Hab	35	1	7	Horribilis et terribilis est : ex semetipsa judicium et onus ejus egredietur.
  26684 Habakkuk	Hab	35	1	8	Leviores pardis equi ejus, et velociores lupis vespertinis : et diffundentur equites ejus : equites namque ejus de longe venient ; volabunt quasi aquila festinans ad comedendum.
  26685 Habakkuk	Hab	35	1	9	Omnes ad praedam venient, facies eorum ventus urens ; et congregabit quasi arenam captivitatem.
  26686 Habakkuk	Hab	35	1	10	Et ipse de regibus triumphabit, et tyranni ridiculi ejus erunt ; ipse super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem, et capiet eam.
  26687 Habakkuk	Hab	35	1	11	Tunc mutabitur spiritus, et pertransibit, et corruet : haec est fortitudo ejus dei sui.]
  26688 Habakkuk	Hab	35	1	12	[Numquid non tu a principio, Domine, Deus meus, sancte meus, et non moriemur ? Domine, in judicium posuisti eum, et fortem, ut corriperes, fundasti eum.
  26689 Habakkuk	Hab	35	1	13	Mundi sunt oculi tui, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. Quare respicis super iniqua agentes, et taces devorante impio justiorem se ?
  26690 Habakkuk	Hab	35	1	14	Et facies homines quasi pisces maris, et quasi reptile non habens principem.
  26691 Habakkuk	Hab	35	1	15	Totum in hamo sublevavit, traxit illud in sagena sua, et congregavit in rete suum. Super hoc laetabitur, et exsultabit.
  26692 Habakkuk	Hab	35	1	16	Propterea immolabit sagenae suae, et sacrificabit reti suo, quia in ipsis incrassata est pars ejus, et cibus ejus electus.
  26693 Habakkuk	Hab	35	1	17	Propter hoc ergo expandit sagenam suam, et semper interficere gentes non parcet.]
  26694 Habakkuk	Hab	35	2	1	[Super custodiam meam stabo, et figam gradum super munitionem : et contemplabor ut videam quid dicatur mihi, et quid respondeam ad arguentem me.]
  26695 Habakkuk	Hab	35	2	2	Et respondit mihi Dominus, et dixit : [Scribe visum, et explana eum super tabulas, ut percurrat qui legerit eum.
  26696 Habakkuk	Hab	35	2	3	Quia adhuc visus procul ; et apparebit in finem, et non mentietur : si moram fecerit, exspecta illum, quia veniens veniet, et non tardabit.
  26697 Habakkuk	Hab	35	2	4	Ecce qui incredulus est, non erit recta anima ejus in semetipso ; justus autem in fide sua vivet.
  26698 Habakkuk	Hab	35	2	5	Et quomodo vinum potantem decipit, sic erit vir superbus, et non decorabitur : qui dilatavit quasi infernus animam suam, et ipse quasi mors, et non adimpletur : et congregabit ad se omnes gentes, et coacervabit ad se omnes populos.
  26699 Habakkuk	Hab	35	2	6	Numquid non omnes isti super eum parabolam sument, et loquelam aenigmatum ejus, et dicetur : Vae ei qui multiplicat non sua ? usquequo et aggravat contra se densum lutum ?
  26700 Habakkuk	Hab	35	2	7	Numquid non repente consurgent qui mordeant te, et suscitabuntur lacerantes te, et eris in rapinam eis ?
  26701 Habakkuk	Hab	35	2	8	Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis, propter sanguinem hominis, et iniquitatem terrae, civitatis, et omnium habitantium in ea.
  26702 Habakkuk	Hab	35	2	9	Vae qui congregat avaritiam malam domui suae, ut sit in excelso nidus ejus, et liberari se putat de manu mali !
  26703 Habakkuk	Hab	35	2	10	Cogitasti confusionem domui tuae ; concidisti populos multos, et peccavit anima tua.
  26704 Habakkuk	Hab	35	2	11	Quia lapis de pariete clamabit, et lignum, quod inter juncturas aedificiorum est, respondebit.
  26705 Habakkuk	Hab	35	2	12	Vae qui aedificat civitatem in sanguinibus, et praeparat urbem in iniquitate !
  26706 Habakkuk	Hab	35	2	13	Numquid non haec sunt a Domino exercituum ? laborabunt enim populi in multo igne, et gentes in vacuum, et deficient.
  26707 Habakkuk	Hab	35	2	14	Quia replebitur terra, ut cognoscant gloriam Domini, quasi aquae operientes mare.
  26708 Habakkuk	Hab	35	2	15	Vae qui potum dat amico suo mittens fel suum, et inebrians ut aspiciat nuditatem ejus !
  26709 Habakkuk	Hab	35	2	16	Repletus es ignominia pro gloria ; bibe tu quoque, et consopire. Circumdabit te calix dexterae Domini, et vomitus ignominiae super gloriam tuam.
  26710 Habakkuk	Hab	35	2	17	Quia iniquitas Libani operiet te, et vastitas animalium deterrebit eos de sanguinibus hominum, et iniquitate terrae, et civitatis, et omnium habitantium in ea.
  26711 Habakkuk	Hab	35	2	18	Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus, conflatile, et imaginem falsam ? quia speravit in figmento fictor ejus, ut faceret simulacra muta.
  26712 Habakkuk	Hab	35	2	19	Vae qui dicit ligno : Expergiscere ; Surge, lapidi tacenti ! Numquid ipse docere poterit ? ecce iste coopertus est auro et argento, et omnis spiritus non est in visceribus ejus.
  26713 Habakkuk	Hab	35	2	20	Dominus autem in templo sancto suo : sileat a facie ejus omnis terra !]
  26714 Habakkuk	Hab	35	3	1	Oratio Habacuc prophetae, pro ignorantiis.
  26715 Habakkuk	Hab	35	3	2	[Domine, audivi auditionem tuam, et timui. Domine, opus tuum, in medio annorum vivifica illud ; in medio annorum notum facies : cum iratus fueris, misericordiae recordaberis.
  26716 Habakkuk	Hab	35	3	3	Deus ab austro veniet, et Sanctus de monte Pharan : operuit caelos gloria ejus, et laudis ejus plena est terra.
  26717 Habakkuk	Hab	35	3	4	Splendor ejus ut lux erit, cornua in manibus ejus : ibi abscondita est fortitudo ejus.
  26718 Habakkuk	Hab	35	3	5	Ante faciem ejus ibit mors, et egredietur diabolus ante pedes ejus.
  26719 Habakkuk	Hab	35	3	6	Stetit, et mensus est terram ; aspexit, et dissolvit gentes, et contriti sunt montes saeculi : incurvati sunt colles mundi ab itineribus aeternitatis ejus.
  26720 Habakkuk	Hab	35	3	7	Pro iniquitate vidi tentoria Aethiopiae ; turbabuntur pelles terrae Madian.
  26721 Habakkuk	Hab	35	3	8	Numquid in fluminibus iratus es, Domine ? aut in fluminibus furor tuus ? vel in mari indignatio tua ? Qui ascendes super equos tuos, et quadrigae tuae salvatio.
  26722 Habakkuk	Hab	35	3	9	Suscitans suscitabis arcum tuum, juramenta tribubus quae locutus es ; fluvios scindes terrae.
  26723 Habakkuk	Hab	35	3	10	Viderunt te, et doluerunt montes ; gurges aquarum transiit : dedit abyssus vocem suam ; altitudo manus suas levavit.
  26724 Habakkuk	Hab	35	3	11	Sol et luna steterunt in habitaculo suo : in luce sagittarum tuarum ibunt, in splendore fulgurantis hastae tuae.
  26725 Habakkuk	Hab	35	3	12	In fremitu conculcabis terram ; in furore obstupefacies gentes.
  26726 Habakkuk	Hab	35	3	13	Egressus es in salutem populi tui, in salutem cum christo tuo : percussisti caput de domo impii, denudasti fundamentum ejus usque ad collum.
  26727 Habakkuk	Hab	35	3	14	Maledixisti sceptris ejus, capiti bellatorum ejus, venientibus ut turbo ad dispergendum me : exsultatio eorum, sicut ejus qui devorat pauperem in abscondito.
  26728 Habakkuk	Hab	35	3	15	Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum.
  26729 Habakkuk	Hab	35	3	16	Audivi, et conturbatus est venter meus ; a voce contremuerunt labia mea. Ingrediatur putredo in ossibus meis, et subter me scateat : ut requiescam in die tribulationis, ut ascendam ad populum accinctum nostrum.
  26730 Habakkuk	Hab	35	3	17	Ficus enim non florebit, et non erit germen in vineis ; mentietur opus olivae, et arva non afferent cibum : abscindetur de ovili pecus, et non erit armentum in praesepibus.
  26731 Habakkuk	Hab	35	3	18	Ego autem in Domino gaudebo ; et exsultabo in Deo Jesu meo.
  26732 Habakkuk	Hab	35	3	19	Deus Dominus fortitudo mea, et ponet pedes meos quasi cervorum : et super excelsa mea deducet me victor in psalmis canentem.]
  26733 Zephaniah	Zep	36	1	1	Verbum Domini quod factum est ad Sophoniam, filium Chusi, filii Godoliae, filii Amariae, filii Ezeciae, in diebus Josiae, filii Amon, regis Judae.
  26734 Zephaniah	Zep	36	1	2	[Congregans congregabo omnia a facie terrae, dicit Dominus :
  26735 Zephaniah	Zep	36	1	3	congregans hominem et pecus, congregans volatilia caeli et pisces maris : et ruinae impiorum erunt, et disperdam homines a facie terrae, dicit Dominus.
  26736 Zephaniah	Zep	36	1	4	Et extendam manum meam super Judam et super omnes habitantes Jerusalem : et disperdam de loco hoc reliquias Baal, et nomina aedituorum cum sacerdotibus ;
  26737 Zephaniah	Zep	36	1	5	et eos qui adorant super tecta militiam caeli, et adorant et jurant in Domino, et jurant in Melchom ;
  26738 Zephaniah	Zep	36	1	6	et qui avertuntur de post tergum Domini, et qui non quaesierunt Dominum, nec investigaverunt eum.
  26739 Zephaniah	Zep	36	1	7	Silete a facie Domini Dei, quia juxta est dies Domini : quia praeparavit Dominus hostiam ; sanctificavit vocatos suos.
  26740 Zephaniah	Zep	36	1	8	Et erit : in die hostiae Domini, visitabo super principes, et super filios regis, et super omnes qui induti sunt veste peregrina ;
  26741 Zephaniah	Zep	36	1	9	et visitabo super omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa, qui complent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo.
  26742 Zephaniah	Zep	36	1	10	Et erit in die illa, dicit Dominus, vox clamoris a porta piscium, et ululatus a Secunda, et contritio magna a collibus.
  26743 Zephaniah	Zep	36	1	11	Ululate, habitatores Pilae : conticuit omnis populus Chanaan, disperierunt omnes involuti argento.
  26744 Zephaniah	Zep	36	1	12	Et erit in tempore illo : scrutabor Jerusalem in lucernis, et visitabo super viros defixos in faecibus suis, qui dicunt in cordibus suis : Non faciet bene Dominus, et non faciet male.
  26745 Zephaniah	Zep	36	1	13	Et erit fortitudo eorum in direptionem, et domus eorum in desertum : et aedificabunt domos, et non habitabunt ; et plantabunt vineas, et non bibent vinum earum.
  26746 Zephaniah	Zep	36	1	14	Juxta est dies Domini magnus : juxta est, et velox nimis. Vox diei Domini amara : tribulabitur ibi fortis.
  26747 Zephaniah	Zep	36	1	15	Dies irae dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies calamitatis et miseriae, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis,
  26748 Zephaniah	Zep	36	1	16	dies tubae et clangoris super civitates munitas, et super angulos excelsos.
  26749 Zephaniah	Zep	36	1	17	Et tribulabo homines, et ambulabunt ut caeci, quia Domino peccaverunt ; et effundetur sanguis eorum sicut humus, et corpora eorum sicut stercora.
  26750 Zephaniah	Zep	36	1	18	Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irae Domini : in igne zeli ejus devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram.]
  26751 Zephaniah	Zep	36	2	1	[Convenite, congregamini, gens non amabilis,
  26752 Zephaniah	Zep	36	2	2	priusquam pariat jussio quasi pulverem transeuntem diem, antequam veniat super vos ira furoris Domini, antequam veniat super vos dies indignationis Domini.
  26753 Zephaniah	Zep	36	2	3	Quaerite Dominum, omnes mansueti terrae, qui judicium ejus estis operati ; quaerite justum, quaerite mansuetum, si quomodo abscondamini in die furoris Domini.
  26754 Zephaniah	Zep	36	2	4	Quia Gaza destructa erit, et Ascalon in desertum : Azotum in meridie ejicient, et Accaron eradicabitur.
  26755 Zephaniah	Zep	36	2	5	Vae qui habitatis funiculum maris, gens perditorum ! verbum Domini super vos, Chanaan, terra Philisthinorum ; et disperdam te, ita ut non sit inhabitator.
  26756 Zephaniah	Zep	36	2	6	Et erit funiculus maris requies pastorum, et caulae pecorum ;
  26757 Zephaniah	Zep	36	2	7	et erit funiculus ejus qui remanserit de domo Juda : ibi pascentur, in domibus Ascalonis ad vesperam requiescent, quia visitabit eos Dominus Deus eorum, et avertet captivitatem eorum.
  26758 Zephaniah	Zep	36	2	8	Audivi opprobrium Moab, et blasphemias filiorum Ammon, quae exprobraverunt populo meo, et magnificati sunt super terminos eorum.
  26759 Zephaniah	Zep	36	2	9	Propterea vivo ego, dicit Dominus exercituum, Deus Israël, quia Moab ut Sodoma erit, et filii Ammon quasi Gomorrha : siccitas spinarum, et acervi salis, et desertum usque in aeternum : reliquiae populi mei diripient eos, et residui gentis meae possidebunt illos.
  26760 Zephaniah	Zep	36	2	10	Hoc eis eveniet pro superbia sua, quia blasphemaverunt et magnificati sunt super populum Domini exercituum.
  26761 Zephaniah	Zep	36	2	11	Horribilis Dominus super eos, et attenuabit omnes deos terrae : et adorabunt eum viri de loco suo, omnes insulae gentium.
  26762 Zephaniah	Zep	36	2	12	Sed et vos, Aethiopes, interfecti gladio meo eritis.
  26763 Zephaniah	Zep	36	2	13	Et extendet manum suam super aquilonem, et perdet Assur, et ponet speciosam in solitudinem, et in invium, et quasi desertum.
  26764 Zephaniah	Zep	36	2	14	Et accubabunt in medio ejus greges, omnes bestiae gentium ; et onocrotalus et ericius in liminibus ejus morabuntur : vox cantantis in fenestra, corvus in superliminari, quoniam attenuabo robur ejus.
  26765 Zephaniah	Zep	36	2	15	Haec est civitas gloriosa habitans in confidentia, quae dicebat in corde suo : Ego sum, et extra me non est alia amplius : quomodo facta est in desertum cubile bestiae ? omnis qui transit per eam sibilabit, et movebit manum suam.]
  26766 Zephaniah	Zep	36	3	1	[Vae provocatrix, et redempta civitas, columba !
  26767 Zephaniah	Zep	36	3	2	non audivit vocem, et non suscepit disciplinam ; in Domino non est confisa, ad Deum suum non appropinquavit.
  26768 Zephaniah	Zep	36	3	3	Principes ejus in medio ejus quasi leones rugientes ; judices ejus lupi vespere, non relinquebant in mane.
  26769 Zephaniah	Zep	36	3	4	Prophetae ejus vesani, viri infideles ; sacerdotes ejus polluerunt sanctum, injuste egerunt contra legem.
  26770 Zephaniah	Zep	36	3	5	Dominus justus in medio ejus non faciet iniquitatem ; mane, mane judicium suum dabit in lucem, et non abscondetur ; nescivit autem iniquus confusionem.
  26771 Zephaniah	Zep	36	3	6	Disperdidi gentes, et dissipati sunt anguli earum ; desertas feci vias eorum, dum non est qui transeat ; desolatae sunt civitates eorum, non remanente viro, neque ullo habitatore.
  26772 Zephaniah	Zep	36	3	7	Dixi : Attamen timebis me, suscipies disciplinam ; et non peribit habitaculum ejus, propter omnia in quibus visitavi eam : verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas.
  26773 Zephaniah	Zep	36	3	8	Quapropter exspecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meae in futurum : quia judicium meum ut congregem gentes, et colligam regna, et effundam super eos indignationem meam, omnem iram furoris mei : in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra.]
  26774 Zephaniah	Zep	36	3	9	[Quia tunc reddam populis labium electum, ut invocent omnes in nomine Domini, et serviant ei humero uno.
  26775 Zephaniah	Zep	36	3	10	Ultra flumina Aethiopiae, inde supplices mei ; filii dispersorum meorum deferent munus mihi.
  26776 Zephaniah	Zep	36	3	11	In die illa non confunderis super cunctis adinventionibus tuis, quibus praevaricata es in me, quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbiae tuae, et non adjicies exaltari amplius in monte sancto meo.
  26777 Zephaniah	Zep	36	3	12	Et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum : et sperabunt in nomine Domini.
  26778 Zephaniah	Zep	36	3	13	Reliquiae Israël non facient iniquitatem, nec loquentur mendacium, et non invenietur in ore eorum lingua dolosa, quoniam ipsi pascentur, et accubabunt, et non erit qui exterreat.
  26779 Zephaniah	Zep	36	3	14	Lauda, filia Sion ; jubila, Israël : laetare, et exsulta in omni corde, filia Jerusalem.
  26780 Zephaniah	Zep	36	3	15	Abstulit Dominus judicium tuum ; avertit inimicos tuos. Rex Israël Dominus in medio tui : non timebis malum ultra.
  26781 Zephaniah	Zep	36	3	16	In die illa dicetur Jerusalem : Noli timere ; Sion : Non dissolvantur manus tuae.
  26782 Zephaniah	Zep	36	3	17	Dominus Deus tuus in medio tui fortis, ipse salvabit : gaudebit super te in laetitia, silebit in dilectione sua, exsultabit super te in laude.
  26783 Zephaniah	Zep	36	3	18	Nugas, qui a lege recesserant, congregabo, quia ex te erant : ut non ultra habeas super eis opprobrium.
  26784 Zephaniah	Zep	36	3	19	Ecce ego interficiam omnes qui afflixerunt te in tempore illo : et salvabo claudicantem, et eam quae ejecta fuerat congregabo : et ponam eos in laudem, et in nomen, in omni terra confusionis eorum,
  26785 Zephaniah	Zep	36	3	20	in tempore illo quo adducam vos, et in tempore quo congregabo vos. Dabo enim vos in nomen, et in laudem omnibus populis terrae, cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris, dicit Dominus.]
  26786 Haggai	Hag	37	1	1	In anno secundo Darii regis, in mense sexto, in die una mensis, factum est verbum Domini in manu Aggaei prophetae, ad Zorobabel, filium Salathiel, ducem Juda, et ad Jesum, filium Josedec, sacerdotem magnum, dicens :
  26787 Haggai	Hag	37	1	2	Haec ait Dominus exercituum, dicens : Populus iste dicit : Nondum venit tempus domus Domini aedificandae.
  26788 Haggai	Hag	37	1	3	Et factum est verbum Domini in manu Aggaei prophetae, dicens :
  26789 Haggai	Hag	37	1	4	[Numquid tempus vobis est ut habitetis in domibus laqueatis, et domus ista deserta ?
  26790 Haggai	Hag	37	1	5	Et nunc haec dicit Dominus exercituum : Ponite corda vestra super vias vestras.
  26791 Haggai	Hag	37	1	6	Seminastis multum, et intulistis parum ; comedistis, et non estis satiati ; bibistis, et non estis inebriati ; operuistis vos, et non estis calefacti ; et qui mercedes congregavit, misit eas in sacculum pertusum.
  26792 Haggai	Hag	37	1	7	Haec dicit Dominus exercituum : Ponite corda vestra super vias vestras ;
  26793 Haggai	Hag	37	1	8	ascendite in montem, portate ligna, et aedificate domum : et acceptabilis mihi erit, et glorificabor, dicit Dominus.
  26794 Haggai	Hag	37	1	9	Respexistis ad amplius, et ecce factum est minus ; et intulistis in domum, et exsufflavi illud : quam ob causam ? dicit Dominus exercituum : quia domus mea deserta est, et vos festinatis unusquisque in domum suam.
  26795 Haggai	Hag	37	1	10	Propter hoc super vos prohibiti sunt caeli ne darent rorem, et terra prohibita est ne daret germen suum :
  26796 Haggai	Hag	37	1	11	et vocavi siccitatem super terram, et super montes, et super triticum, et super vinum, et super oleum, et quaecumque profert humus, et super homines, et super jumenta, et super omnem laborem manuum.]
  26797 Haggai	Hag	37	1	12	Et audivit Zorobabel, filius Salathiel, et Jesus, filius Josedec, sacerdos magnus, et omnes reliquiae populi, vocem Domini Dei sui, et verba Aggaei prophetae, sicut misit eum Dominus Deus eorum ad eos, et timuit populus a facie Domini.
  26798 Haggai	Hag	37	1	13	Et dixit Aggaeus, nuntius Domini de nuntiis Domini, populo dicens : Ego vobiscum sum, dicit Dominus.
  26799 Haggai	Hag	37	1	14	Et suscitavit Dominus spiritum Zorobabel, filii Salathiel, ducis Juda, et spiritum Jesu, filii Josedec, sacerdotis magni, et spiritum reliquorum de omni populo : et ingressi sunt, et faciebant opus in domo Domini exercituum, Dei sui.
  26800 Haggai	Hag	37	2	1	In die vigesima et quarta mensis, in sexto mense, in anno secundo Darii regis.
  26801 Haggai	Hag	37	2	2	In septimo mense, vigesima et prima mensis, factum est verbum Domini in manu Aggaei prophetae, dicens :
  26802 Haggai	Hag	37	2	3	Loquere ad Zorobabel, filium Salathiel, ducem Juda, et ad Jesum, filium Josedec, sacerdotem magnum, et ad reliquos populi, dicens :
  26803 Haggai	Hag	37	2	4	[Quis in vobis est derelictus, qui vidit domum istam in gloria sua prima ? et quid vos videtis hanc nunc ? numquid non ita est, quasi non sit in oculis vestris ?
  26804 Haggai	Hag	37	2	5	Et nunc confortare, Zorobabel, dicit Dominus ; et confortare, Jesu, fili Josedec, sacerdos magne ; et confortare, omnis populus terrae, dicit Dominus exercituum : et facite (quoniam ego vobiscum sum, dicit Dominus exercituum)
  26805 Haggai	Hag	37	2	6	verbum quod pepigi vobiscum cum egrederemini de terra Aegypti : et spiritus meus erit in medio vestrum : nolite timere.
  26806 Haggai	Hag	37	2	7	Quia haec dicit Dominus exercituum : Adhuc unum modicum est, et ego commovebo caelum, et terram, et mare, et aridam.
  26807 Haggai	Hag	37	2	8	Et movebo omnes gentes, et veniet desideratus cunctis gentibus : et implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum.
  26808 Haggai	Hag	37	2	9	Meum est argentum, et meum est aurum, dicit Dominus exercituum.
  26809 Haggai	Hag	37	2	10	Magna erit gloria domus istius novissimae plus quam primae, dicit Dominus exercituum : et in loco isto dabo pacem, dicit Dominus exercituum.]
  26810 Haggai	Hag	37	2	11	In vigesima et quarta noni mensis, in anno secundo Darii regis, factum est verbum Domini ad Aggaeum prophetam, dicens :
  26811 Haggai	Hag	37	2	12	Haec dicit Dominus exercituum : Interroga sacerdotes legem, dicens :
  26812 Haggai	Hag	37	2	13	Si tulerit homo carnem sanctificatam in ora vestimenti sui, et tetigerit de summitate ejus panem, aut pulmentum, aut vinum, aut oleum, aut omnem cibum, numquid sanctificabitur ? Respondentes autem sacerdotes, dixerunt : Non.
  26813 Haggai	Hag	37	2	14	Et dixit Aggaeus : Si tetigerit pollutus in anima ex omnibus his, numquid contaminabitur ? Et responderunt sacerdotes, et dixerunt : Contaminabitur.
  26814 Haggai	Hag	37	2	15	Et respondit Aggaeus, et dixit : [Sic populus iste, et sic gens ista ante faciem meam, dicit Dominus, et sic omne opus manuum eorum : et omnia quae obtulerunt ibi, contaminata erunt.
  26815 Haggai	Hag	37	2	16	Et nunc ponite corda vestra a die hac et supra, antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini.
  26816 Haggai	Hag	37	2	17	Cum accederetis ad acervum viginti modiorum, et fierent decem ; et intraretis ad torcular, ut exprimeretis quinquaginta lagenas, et fiebant viginti.
  26817 Haggai	Hag	37	2	18	Percussi vos vento urente, et aurugine, et grandine omnia opera manuum vestrarum : et non fuit in vobis qui reverteretur ad me, dicit Dominus.
  26818 Haggai	Hag	37	2	19	Ponite corda vestra ex die ista, et in futurum, a die vigesima et quarta noni mensis : a die qua fundamenta jacta sunt templi Domini, ponite super cor vestrum.
  26819 Haggai	Hag	37	2	20	Numquid jam semen in germine est, et adhuc vinea, et ficus, et malogranatum, et lignum olivae non floruit ? ex die ista benedicam.]
  26820 Haggai	Hag	37	2	21	Et factum est verbum Domini secundo ad Aggaeum in vigesima et quarta mensis, dicens :
  26821 Haggai	Hag	37	2	22	Loquere ad Zorobabel ducem Juda, dicens : [Ego movebo caelum pariter et terram,
  26822 Haggai	Hag	37	2	23	et subvertam solium regnorum, et conteram fortitudinem regni gentium : et subvertam quadrigam et ascensorem ejus, et descendent equi, et ascensores eorum, vir in gladio fratris sui.
  26823 Haggai	Hag	37	2	24	In die illa, dicit Dominus exercituum, assumam te, Zorobabel, fili Salathiel, serve meus, dicit Dominus : et ponam te quasi signaculum, quia te elegi, dicit Dominus exercituum.]
  26824 Zechariah	Zec	38	1	1	In mense octavo, in anno secundo Darii regis, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiae filii Addo prophetam, dicens :
  26825 Zechariah	Zec	38	1	2	Iratus est Dominus super patres vestros iracundia.
  26826 Zechariah	Zec	38	1	3	Et dices ad eos : [Haec dicit Dominus exercituum : Convertimini ad me, ait Dominus exercituum, et convertar ad vos, dicit Dominus exercituum.
  26827 Zechariah	Zec	38	1	4	Ne sitis sicut patres vestri, ad quos clamabant prophetae priores, dicentes : Haec dicit Dominus exercituum : Convertimini de viis vestris malis, et de cogitationibus vestris pessimis : et non audierunt, neque attenderunt ad me, dicit Dominus.
  26828 Zechariah	Zec	38	1	5	Patres vestri, ubi sunt ? et prophetae numquid in sempiternum vivent ?
  26829 Zechariah	Zec	38	1	6	Verumtamen verba mea, et legitima mea, quae mandavi servis meis prophetis, numquid non comprehenderunt patres vestros, et conversi sunt, et dixerunt : Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis secundum vias nostras, et secundum adinventiones nostras, fecit nobis ?]
  26830 Zechariah	Zec	38	1	7	In die vigesima et quarta undecimi mensis Sabath, in anno secundo Darii, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiae filii Addo prophetam, dicens :
  26831 Zechariah	Zec	38	1	8	Vidi per noctem, et ecce vir ascendens super equum rufum, et ipse stabat inter myrteta, quae erant in profundo, et post eum equi rufi, varii, et albi.
  26832 Zechariah	Zec	38	1	9	Et dixi : Quid sunt isti, domine mi ? Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me : Ego ostendam tibi quid sint haec.
  26833 Zechariah	Zec	38	1	10	Et respondit vir qui stabat inter myrteta, et dixit : Isti sunt quos misit Dominus ut perambulent terram.
  26834 Zechariah	Zec	38	1	11	Et responderunt angelo Domini, qui stabat inter myrteta, et dixerunt : Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur, et quiescit.
  26835 Zechariah	Zec	38	1	12	Et respondit angelus Domini, et dixit : Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Jerusalem, et urbium Juda, quibus iratus es ? iste jam septuagesimus annus est.
  26836 Zechariah	Zec	38	1	13	Et respondit Dominus angelo qui loquebatur in me verba bona, verba consolatoria.
  26837 Zechariah	Zec	38	1	14	Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me : Clama, dicens : [Haec dicit Dominus exercituum : Zelatus sum Jerusalem et Sion zelo magno,
  26838 Zechariah	Zec	38	1	15	et ira magna ego irascor super gentes opulentas, quia ego iratus sum parum, ipsi vero adjuverunt in malum.
  26839 Zechariah	Zec	38	1	16	Propterea haec dicit Dominus : Revertar ad Jerusalem in misericordiis, et domus mea aedificabitur in ea, ait Dominus exercituum, et perpendiculum extendetur super Jerusalem.]
  26840 Zechariah	Zec	38	1	17	Adhuc clama, dicens : [Haec dicit Dominus exercituum : Adhuc affluent civitates meae bonis, et consolabitur adhuc Dominus Sion, et eliget adhuc Jerusalem.]
  26841 Zechariah	Zec	38	1	18	Et levavi oculos meos, et vidi, et ecce quatuor cornua.
  26842 Zechariah	Zec	38	1	19	Et dixi ad angelum qui loquebatur in me : Quid sunt haec ? Et dixit ad me : Haec sunt cornua quae ventilaverunt Judam, et Israël, et Jerusalem.
  26843 Zechariah	Zec	38	1	20	Et ostendit mihi Dominus quatuor fabros.
  26844 Zechariah	Zec	38	1	21	Et dixi : Quid isti veniunt facere ? Qui ait, dicens : Haec sunt cornua quae ventilaverunt Judam per singulos viros, et nemo eorum levavit caput suum : et venerunt isti deterrere ea, ut dejiciant cornua gentium, quae levaverunt cornu super terram Juda ut dispergerent eam.
  26845 Zechariah	Zec	38	2	1	Et levavi oculos meos, et vidi, et ecce vir, et in manu ejus funiculus mensorum.
  26846 Zechariah	Zec	38	2	2	Et dixi : Quo tu vadis ? Et dixit ad me : Ut metiar Jerusalem, et videam quanta sit latitudo ejus, et quanta longitudo ejus.
  26847 Zechariah	Zec	38	2	3	Et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum ejus :
  26848 Zechariah	Zec	38	2	4	et dixit ad eum : Curre, loquere ad puerum istum, dicens : Absque muro habitabitur Jerusalem, prae multitudine hominum et jumentorum in medio ejus.
  26849 Zechariah	Zec	38	2	5	Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu, et in gloria ero in medio ejus.
  26850 Zechariah	Zec	38	2	6	[O, o, fugite de terra aquilonis, dicit Dominus, quoniam in quatuor ventos caeli dispersi vos, dicit Dominus.
  26851 Zechariah	Zec	38	2	7	O Sion ! fuge, quae habitas apud filiam Babylonis :
  26852 Zechariah	Zec	38	2	8	quia haec dicit Dominus exercituum : Post gloriam misit me ad gentes quae spoliaverunt vos : qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei :
  26853 Zechariah	Zec	38	2	9	quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt praedae his qui serviebant sibi : et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me.
  26854 Zechariah	Zec	38	2	10	Lauda et laetare, filia Sion, quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui, ait Dominus.
  26855 Zechariah	Zec	38	2	11	Et applicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa, et erunt mihi in populum, et habitabo in medio tui : et scies quia Dominus exercituum misit me ad te.
  26856 Zechariah	Zec	38	2	12	Et possidebit Dominus Judam partem suam in terra sanctificata, et eliget adhuc Jerusalem.
  26857 Zechariah	Zec	38	2	13	Sileat omnis caro a facie Domini, quia consurrexit de habitaculo sancto suo.]
  26858 Zechariah	Zec	38	3	1	Et ostendit mihi Dominus Jesum sacerdotem magnum, stantem coram angelo Domini : et Satan stabat a dextris ejus ut adversaretur ei.
  26859 Zechariah	Zec	38	3	2	Et dixit Dominus ad Satan : Increpet Dominus in te, Satan ! et increpet Dominus in te, qui elegit Jerusalem ! numquid non iste torris est erutus de igne ?
  26860 Zechariah	Zec	38	3	3	Et Jesus erat indutus vestibus sordidis, et stabat ante faciem angeli.
  26861 Zechariah	Zec	38	3	4	Qui respondit, et ait ad eos qui stabant coram se, dicens : Auferte vestimenta sordida ab eo. Et dixit ad eum : Ecce abstuli a te iniquitatem tuam, et indui te mutatoriis.
  26862 Zechariah	Zec	38	3	5	Et dixit : Ponite cidarim mundam super caput ejus. Et posuerunt cidarim mundam super caput ejus, et induerunt eum vestibus : et angelus Domini stabat.
  26863 Zechariah	Zec	38	3	6	Et contestabatur angelus Domini Jesum, dicens :
  26864 Zechariah	Zec	38	3	7	[Haec dicit Dominus exercituum : Si in viis meis ambulaveris, et custodiam meam custodieris, tu quoque judicabis domum meam, et custodies atria mea, et dabo tibi ambulantes de his qui nunc hic assistunt.
  26865 Zechariah	Zec	38	3	8	Audi, Jesu sacerdos magne, tu et amici tui, qui habitant coram te, quia viri portendentes sunt : ecce enim ego adducam servum meum Orientem.
  26866 Zechariah	Zec	38	3	9	Quia ecce lapis quem dedi coram Jesu : super lapidem unum septem oculi sunt : ecce ego caelabo sculpturam ejus, ait Dominus exercituum, et auferam iniquitatem terrae illius in die una.
  26867 Zechariah	Zec	38	3	10	In die illa, dicit Dominus exercituum, vocabit vir amicum suum subter vitem et subter ficum.]
  26868 Zechariah	Zec	38	4	1	Et reversus est angelus qui loquebatur in me, et suscitavit me quasi virum qui suscitatur de somno suo.
  26869 Zechariah	Zec	38	4	2	Et dixit ad me : Quid tu vides ? Et dixi : Vidi, et ecce candelabrum aureum totum, et lampas ejus super caput ipsius, et septem lucernae ejus super illud, et septem infusoria lucernis quae erant super caput ejus.
  26870 Zechariah	Zec	38	4	3	Et duae olivae super illud : una a dextris lampadis, et una a sinistris ejus.
  26871 Zechariah	Zec	38	4	4	Et respondi, et aio ad angelum qui loquebatur in me, dicens : Quid sunt haec, domine mi ?
  26872 Zechariah	Zec	38	4	5	Et respondit angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me : Numquid nescis quid sunt haec ? Et dixi : Non, domine mi.
  26873 Zechariah	Zec	38	4	6	Et respondit, et ait ad me, dicens : Hoc est verbum Domini ad Zorobabel, dicens : Non in exercitu, nec in robore, sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum.
  26874 Zechariah	Zec	38	4	7	Quis tu, mons magne, coram Zorobabel ? In planum : et educet lapidem primarium, et exaequabit gratiam gratiae ejus.
  26875 Zechariah	Zec	38	4	8	Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
  26876 Zechariah	Zec	38	4	9	Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, et manus ejus perficient eam : et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos.
  26877 Zechariah	Zec	38	4	10	Quis enim despexit dies parvos ? Et laetabuntur, et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel. Septem isti oculi sunt Domini, qui discurrunt in universam terram.
  26878 Zechariah	Zec	38	4	11	Et respondi, et dixi ad eum : Quid sunt duae olivae istae, ad dexteram candelabri, et ad sinistram ejus ?
  26879 Zechariah	Zec	38	4	12	Et respondi secundo, et dixi ad eum : Quid sunt duae spicae olivarum quae sunt juxta duo rostra aurea in quibus sunt suffusoria ex auro ?
  26880 Zechariah	Zec	38	4	13	Et ait ad me, dicens : Numquid nescis quid sunt haec ? Et dixi : Non, domine mi.
  26881 Zechariah	Zec	38	4	14	Et dixit : Isti sunt duo filii olei, qui assistunt Dominatori universae terrae.
  26882 Zechariah	Zec	38	5	1	Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi, et ecce volumen volans.
  26883 Zechariah	Zec	38	5	2	Et dixit ad me : Quid tu vides ? Et dixi : Ego video volumen volans : longitudo ejus viginti cubitorum, et latitudo ejus decem cubitorum.
  26884 Zechariah	Zec	38	5	3	Et dixit ad me : Haec est maledictio quae egreditur super faciem omnis terrae : quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur, et omnis jurans ex hoc similiter judicabitur.
  26885 Zechariah	Zec	38	5	4	Educam illud, dicit Dominus exercituum : et veniet ad domum furis, et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter : et commorabitur in medio domus ejus, et consumet eam, et ligna ejus, et lapides ejus.
  26886 Zechariah	Zec	38	5	5	Et egressus est angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me : Leva oculos tuos, et vide quid est hoc quod egreditur.
  26887 Zechariah	Zec	38	5	6	Et dixi : Quidnam est ? Et ait : Haec est amphora egrediens. Et dixit : Haec est oculus eorum in universa terra.
  26888 Zechariah	Zec	38	5	7	Et ecce talentum plumbi portabatur, et ecce mulier una sedens in medio amphorae.
  26889 Zechariah	Zec	38	5	8	Et dixit : Haec est impietas. Et projecit eam in medio amphorae, et misit massam plumbeam in os ejus.
  26890 Zechariah	Zec	38	5	9	Et levavi oculos meos, et vidi : et ecce duae mulieres egredientes : et spiritus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi, et levaverunt amphoram inter terram et caelum.
  26891 Zechariah	Zec	38	5	10	Et dixi ad angelum qui loquebatur in me : Quo istae deferunt amphoram ?
  26892 Zechariah	Zec	38	5	11	Et dixit ad me : Ut aedificetur ei domus in terra Sennaar, et stabiliatur, et ponatur ibi super basem suam.
  26893 Zechariah	Zec	38	6	1	Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi : et ecce quatuor quadrigae egredientes de medio duorum montium : et montes, montes aerei.
  26894 Zechariah	Zec	38	6	2	In quadriga prima equi rufi, et in quadriga secunda equi nigri,
  26895 Zechariah	Zec	38	6	3	et in quadriga tertia equi albi, et in quadriga quarta equi varii et fortes.
  26896 Zechariah	Zec	38	6	4	Et respondi, et dixi ad angelum qui loquebatur in me : Quid sunt haec, domine mi ?
  26897 Zechariah	Zec	38	6	5	Et respondit angelus, et ait ad me : Isti sunt quatuor venti caeli, qui egrediuntur ut stent coram Dominatore omnis terrae.
  26898 Zechariah	Zec	38	6	6	In qua erant equi nigri, egrediebantur in terram aquilonis : et albi egressi sunt post eos, et varii egressi sunt ad terram austri.
  26899 Zechariah	Zec	38	6	7	Qui autem erant robustissimi, exierunt, et quaerebant ire et discurrere per omnem terram. Et dixit : Ite, perambulate terram : et perambulaverunt terram.
  26900 Zechariah	Zec	38	6	8	Et vocavit me, et locutus est ad me, dicens : Ecce qui egrediuntur in terram aquilonis, requiescere fecerunt spiritum meum in terra aquilonis.
  26901 Zechariah	Zec	38	6	9	Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
  26902 Zechariah	Zec	38	6	10	Sume a transmigratione, ab Holdai, et a Tobia, et ab Idaia : et venies tu in die illa, et intrabis domum Josiae filii Sophoniae, qui venerunt de Babylone.
  26903 Zechariah	Zec	38	6	11	Et sumes aurum et argentum, et facies coronas, et pones in capite Jesu filii Josedec, sacerdotis magni :
  26904 Zechariah	Zec	38	6	12	et loqueris ad eum, dicens : Haec ait Dominus exercituum, dicens : Ecce vir, Oriens nomen ejus, et subter eum orietur, et aedificabit templum Domino.
  26905 Zechariah	Zec	38	6	13	Et ipse exstruet templum Domino : et ipse portabit gloriam, et sedebit, et dominabitur super solio suo : et erit sacerdos super solio suo, et consilium pacis erit inter illos duos.
  26906 Zechariah	Zec	38	6	14	Et coronae erunt Helem, et Tobiae, et Idaiae, et Hem filio Sophoniae, memoriale in templo Domini.
  26907 Zechariah	Zec	38	6	15	Et qui procul sunt, venient, et aedificabunt in templo Domini : et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. Erit autem hoc, si auditu audieritis vocem Domini Dei vestri.
  26908 Zechariah	Zec	38	7	1	Et factum est in anno quarto Darii regis, factum est verbum Domini ad Zachariam, in quarta mensis noni, qui est Casleu.
  26909 Zechariah	Zec	38	7	2	Et miserunt ad domum Dei Sarasar et Rogommelech, et viri qui erant cum eo, ad deprecandam faciem Domini :
  26910 Zechariah	Zec	38	7	3	ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum, et prophetis, loquentes : Numquid flendum est mihi in quinto mense, vel sanctificare me debeo, sicut jam feci multis annis ?
  26911 Zechariah	Zec	38	7	4	Et factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens :
  26912 Zechariah	Zec	38	7	5	Loquere ad omnem populum terrae, et ad sacerdotes, dicens : Cum jejunaretis, et plangeretis in quinto et septimo per hos septuaginta annos, numquid jejunium jejunastis mihi ?
  26913 Zechariah	Zec	38	7	6	et cum comedistis et bibistis, numquid non vobis comedistis et vobismetipsis bibistis ?
  26914 Zechariah	Zec	38	7	7	numquid non sunt verba quae locutus est Dominus in manu prophetarum priorum, cum adhuc Jerusalem habitaretur ut esset opulenta, ipsa et urbes in circuitu ejus, et ad austrum, et in campestribus habitaretur ?
  26915 Zechariah	Zec	38	7	8	Et factum est verbum Domini ad Zachariam, dicens :
  26916 Zechariah	Zec	38	7	9	Haec ait Dominus exercituum, dicens : Judicium verum judicate, et misericordiam et miserationes facite, unusquisque cum fratre suo.
  26917 Zechariah	Zec	38	7	10	Et viduam, et pupillum, et advenam, et pauperem nolite calumniari : et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo.
  26918 Zechariah	Zec	38	7	11	Et noluerunt attendere, et averterunt scapulam recedentem, et aures suas aggravaverunt ne audirent.
  26919 Zechariah	Zec	38	7	12	Et cor suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem, et verba quae misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum : et facta est indignatio magna a Domino exercituum.
  26920 Zechariah	Zec	38	7	13	Et factum est sicut locutus est, et non audierunt : sic clamabunt et non exaudiam, dicit Dominus exercituum.
  26921 Zechariah	Zec	38	7	14	Et dispersi eos per omnia regna quae nesciunt : et terra desolata est ab eis, eo quod non esset transiens et revertens : et posuerunt terram desiderabilem in desertum.
  26922 Zechariah	Zec	38	8	1	Et factum est verbum Domini exercituum, dicens :
  26923 Zechariah	Zec	38	8	2	Haec dicit Dominus exercituum : Zelatus sum Sion zelo magno, et indignatione magna zelatus sum eam.
  26924 Zechariah	Zec	38	8	3	Haec dicit Dominus exercituum : Reversus sum ad Sion, et habitabo in medio Jerusalem : et vocabitur Jerusalem civitas veritatis, et mons Domini exercituum mons sanctificatus.
  26925 Zechariah	Zec	38	8	4	Haec dicit Dominus exercituum : Adhuc habitabunt senes et anus in plateis Jerusalem, et viri baculus in manu ejus prae multitudine dierum.
  26926 Zechariah	Zec	38	8	5	Et plateae civitatis complebuntur infantibus et puellis, ludentibus in plateis ejus.
  26927 Zechariah	Zec	38	8	6	Haec dicit Dominus exercituum : Si videbitur difficile in oculis reliquiarum populi hujus in diebus illis, numquid in oculis meis difficile erit ? dicit Dominus exercituum.
  26928 Zechariah	Zec	38	8	7	Haec dicit Dominus exercituum : Ecce ego salvabo populum meum de terra orientis et de terra occasus solis.
  26929 Zechariah	Zec	38	8	8	Et adducam eos, et habitabunt in medio Jerusalem : et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum, in veritate et in justitia.
  26930 Zechariah	Zec	38	8	9	Haec dicit Dominus exercituum : Confortentur manus vestrae, qui auditis in his diebus sermones istos per os prophetarum, in die qua fundata est domus Domini exercituum, ut templum aedificaretur.
  26931 Zechariah	Zec	38	8	10	Siquidem ante dies illos merces hominum non erat, nec merces jumentorum erat : neque introëunti, neque exeunti erat pax prae tribulatione : et dimisi omnes homines, unumquemque contra proximum suum.
  26932 Zechariah	Zec	38	8	11	Nunc autem non juxta dies priores ego faciam reliquiis populi hujus, dicit Dominus exercituum,
  26933 Zechariah	Zec	38	8	12	sed semen pacis erit : vinea dabit fructum suum, et terra dabit germen suum, et caeli dabunt rorem suum : et possidere faciam reliquias populi hujus universa haec.
  26934 Zechariah	Zec	38	8	13	Et erit : sicut eratis maledictio in gentibus, domus Juda et domus Israël, sic salvabo vos, et eritis benedictio. Nolite timere ; confortentur manus vestrae.
  26935 Zechariah	Zec	38	8	14	Quia haec dicit Dominus exercituum : Sicut cogitavi ut affligerem vos, cum ad iracundiam provocassent patres vestri me, dicit Dominus,
  26936 Zechariah	Zec	38	8	15	et non sum misertus : sic conversus cogitavi, in diebus istis, ut benefaciam domui Juda et Jerusalem. Nolite timere.
  26937 Zechariah	Zec	38	8	16	Haec sunt ergo verba quae facietis : loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo : veritatem et judicium pacis judicate in portis vestris.
  26938 Zechariah	Zec	38	8	17	Et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris, et juramentum mendax ne diligatis : omnia enim haec sunt quae odi, dicit Dominus.
  26939 Zechariah	Zec	38	8	18	Et factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens :
  26940 Zechariah	Zec	38	8	19	Haec dicit Dominus exercituum : Jejunium quarti, et jejunium quinti, et jejunium septimi, et jejunium decimi erit domui Juda in gaudium et laetitiam et in solemnitates praeclaras. Veritatem tantum et pacem diligite.
  26941 Zechariah	Zec	38	8	20	Haec dicit Dominus exercituum, usquequo veniant populi et habitent in civitatibus multis :
  26942 Zechariah	Zec	38	8	21	et vadant habitatores, unus ad alterum, dicentes : Eamus, et deprecemur faciem Domini, et quaeramus Dominum exercituum : vadam etiam ego.
  26943 Zechariah	Zec	38	8	22	Et venient populi multi, et gentes robustae, ad quaerendum Dominum exercituum in Jerusalem, et deprecandam faciem Domini.
  26944 Zechariah	Zec	38	8	23	Haec dicit Dominus exercituum : In diebus illis, in quibus apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium, et apprehendent fimbriam viri Judaei, dicentes : Ibimus vobiscum : audivimus enim quoniam Deus vobiscum est.
  26945 Zechariah	Zec	38	9	1	[Onus verbi Domini in terra Hadrach et Damasci requiei ejus, quia Domini est oculus hominis et omnium tribuum Israël.
  26946 Zechariah	Zec	38	9	2	Emath quoque in terminis ejus, et Tyrus, et Sidon : assumpserunt quippe sibi sapientiam valde.
  26947 Zechariah	Zec	38	9	3	Et aedificavit Tyrus munitionem suam, et coacervavit argentum quasi humum, et aurum ut lutum platearum.
  26948 Zechariah	Zec	38	9	4	Ecce Dominus possidebit eam : et percutiet in mari fortitudinem ejus, et haec igni devorabitur.
  26949 Zechariah	Zec	38	9	5	Videbit Ascalon, et timebit, et Gaza, et dolebit nimis, et Accaron, quoniam confusa est spes ejus : et peribit rex de Gaza, et Ascalon non habitabitur.
  26950 Zechariah	Zec	38	9	6	Et sedebit separator in Azoto, et disperdam superbiam Philisthinorum.
  26951 Zechariah	Zec	38	9	7	Et auferam sanguinem ejus de ore ejus, et abominationes ejus de medio dentium ejus : et relinquetur etiam ipse Deo nostro, et erit quasi dux in Juda, et Accaron quasi Jebusaeus.
  26952 Zechariah	Zec	38	9	8	Et circumdabo domum meam ex his qui militant mihi euntes et revertentes : et non transibit super eos ultra exactor, quia nunc vidi in oculis meis.]
  26953 Zechariah	Zec	38	9	9	[Exsulta satis, filia Sion ; jubila, filia Jerusalem : ecce rex tuus veniet tibi justus, et salvator : ipse pauper, et ascendens super asinam et super pullum filium asinae.
  26954 Zechariah	Zec	38	9	10	Et disperdam quadrigam ex Ephraim, et equum de Jerusalem, et dissipabitur arcus belli : et loquetur pacem gentibus, et potestas ejus a mari usque ad mare, et a fluminibus usque ad fines terrae.
  26955 Zechariah	Zec	38	9	11	Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua.
  26956 Zechariah	Zec	38	9	12	Convertimini ad munitionem, vincti spei : hodie quoque annuntians duplicia reddam tibi.
  26957 Zechariah	Zec	38	9	13	Quoniam extendi mihi Judam quasi arcum : implevi Ephraim : et suscitabo filios tuos, Sion, super filios tuos, Graecia : et ponam te quasi gladium fortium.
  26958 Zechariah	Zec	38	9	14	Et Dominus Deus super eos videbitur, et exibit ut fulgur jaculum ejus : et Dominus Deus in tuba canet, et vadet in turbine austri.
  26959 Zechariah	Zec	38	9	15	Dominus exercituum proteget eos : et devorabunt, et subjicient lapidibus fundae : et bibentes inebriabuntur quasi a vino, et replebuntur ut phialae, et quasi cornua altaris.
  26960 Zechariah	Zec	38	9	16	Et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa, ut gregem populi sui, quia lapides sancti elevabuntur super terram ejus.
  26961 Zechariah	Zec	38	9	17	Quid enim bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines ?]
  26962 Zechariah	Zec	38	10	1	[Petite a Domino pluviam in tempore serotino, et Dominus faciet nives : et pluviam imbris dabit eis, singulis herbam in agro.
  26963 Zechariah	Zec	38	10	2	Quia simulacra locuta sunt inutile, et divini viderunt mendacium : et somniatores locuti sunt frustra, vane consolabantur : idcirco abducti sunt quasi grex : affligentur, quia non est eis pastor.
  26964 Zechariah	Zec	38	10	3	Super pastores iratus est furor meus, et super hircos visitabo : quia visitavit Dominus exercituum gregem suum, domum Juda, et posuit eos quasi equum gloriae suae in bello.
  26965 Zechariah	Zec	38	10	4	Ex ipso angulus, ex ipso paxillus, ex ipso arcus praelii, ex ipso egredietur omnis exactor simul.
  26966 Zechariah	Zec	38	10	5	Et erunt quasi fortes conculcantes lutum viarum in praelio, et bellabunt, quia Dominus cum eis : et confundentur ascensores equorum.
  26967 Zechariah	Zec	38	10	6	Et confortabo domum Juda, et domum Joseph salvabo : et convertam eos, quia miserebor eorum : et erunt sicut fuerunt quando non projeceram eos : ego enim Dominus Deus eorum, et exaudiam eos.
  26968 Zechariah	Zec	38	10	7	Et erunt quasi fortes Ephraim, et laetabitur cor eorum quasi a vino : et filii eorum videbunt, et laetabuntur, et exsultabit cor eorum in Domino.
  26969 Zechariah	Zec	38	10	8	Sibilabo eis, et congregabo illos, quia redemi eos : et multiplicabo eos sicut ante fuerant multiplicati.
  26970 Zechariah	Zec	38	10	9	Et seminabo eos in populis, et de longe recordabuntur mei : et vivent cum filiis suis, et revertentur.
  26971 Zechariah	Zec	38	10	10	Et reducam eos de terra Aegypti, et de Assyriis congregabo eos, et ad terram Galaad et Libani adducam eos, et non invenietur eis locus :
  26972 Zechariah	Zec	38	10	11	et transibit in maris freto, et percutiet in mari fluctus, et confundentur omnia profunda fluminis : et humiliabitur superbia Assur, et sceptrum Aegypti recedet.
  26973 Zechariah	Zec	38	10	12	Confortabo eos in Domino, et in nomine ejus ambulabunt, dicit Dominus.]
  26974 Zechariah	Zec	38	11	1	[Aperi, Libane, portas tuas, et comedat ignis cedros tuas.
  26975 Zechariah	Zec	38	11	2	Ulula, abies, quia cecidit cedrus, quoniam magnifici vastati sunt : ululate, quercus Basan, quoniam succisus est saltus munitus.
  26976 Zechariah	Zec	38	11	3	Vox ululatus pastorum, quia vastata est magnificentia eorum : vox rugitus leonum, quoniam vastata est superbia Jordanis.]
  26977 Zechariah	Zec	38	11	4	Haec dicit Dominus Deus meus : Pasce pecora occisionis,
  26978 Zechariah	Zec	38	11	5	quae qui possederant occidebant, et non dolebant, et vendebant ea, dicentes : Benedictus Dominus ! divites facti sumus : et pastores eorum non parcebant eis.
  26979 Zechariah	Zec	38	11	6	Et ego non parcam ultra super habitantes terram, dicit Dominus : ecce ego tradam homines, unumquemque in manu proximi sui, et in manu regis sui : et concident terram, et non eruam de manu eorum.
  26980 Zechariah	Zec	38	11	7	Et pascam pecus occisionis propter hoc, o pauperes gregis ! et assumpsi mihi duas virgas : unam vocavi Decorem, et alteram vocavi Funiculum : et pavi gregem.
  26981 Zechariah	Zec	38	11	8	Et succidi tres pastores in mense uno, et contracta est anima mea in eis, siquidem et anima eorum variavit in me.
  26982 Zechariah	Zec	38	11	9	Et dixi : Non pascam vos : quod moritur, moriatur, et quod succiditur, succidatur : et reliqui devorent unusquisque carnem proximi sui.
  26983 Zechariah	Zec	38	11	10	Et tuli virgam meam quae vocabatur Decus, et abscidi eam, ut irritum facerem foedus meum quod percussi cum omnibus populis.
  26984 Zechariah	Zec	38	11	11	Et in irritum deductum est in die illa : et cognoverunt sic pauperes gregis, qui custodiunt mihi, quia verbum Domini est.
  26985 Zechariah	Zec	38	11	12	Et dixi ad eos : Si bonum est in oculis vestris, afferte mercedem meam : et si non, quiescite. Et appenderunt mercedem meam triginta argenteos.
  26986 Zechariah	Zec	38	11	13	Et dixit Dominus ad me : Projice illud ad statuarium, decorum pretium quo appretiatus sum ab eis. Et tuli triginta argenteos, et projeci illos in domum Domini, ad statuarium.
  26987 Zechariah	Zec	38	11	14	Et praecidi virgam meam secundam, quae appellabatur Funiculus, ut dissolverem germanitatem inter Judam et Israël.
  26988 Zechariah	Zec	38	11	15	Et dixit Dominus ad me : Adhuc sume tibi vasa pastoris stulti.
  26989 Zechariah	Zec	38	11	16	Quia ecce ego suscitabo pastorem in terra, qui derelicta non visitabit, dispersum non quaeret, et contritum non sanabit, et id quod stat non enutriet, et carnes pinguium comedet, et ungulas eorum dissolvet.
  26990 Zechariah	Zec	38	11	17	O pastor, et idolum derelinquens gregem : gladius super brachium ejus, et super oculum dextrum ejus : brachium ejus ariditate siccabitur, et oculus dexter ejus tenebrescens obscurabitur.
  26991 Zechariah	Zec	38	12	1	Onus verbi Domini super Israël. [Dicit Dominus extendens caelum, et fundans terram, et fingens spiritum hominis in eo :
  26992 Zechariah	Zec	38	12	2	Ecce ego ponam Jerusalem superliminare crapulae omnibus populis in circuitu : sed et Juda erit in obsidione contra Jerusalem.
  26993 Zechariah	Zec	38	12	3	Et erit : in die illa ponam Jerusalem lapidem oneris cunctis populis : omnes qui levabunt eam concisione lacerabuntur, et colligentur adversus eam omnia regna terrae.
  26994 Zechariah	Zec	38	12	4	In die illa, dicit Dominus, percutiam omnem equum in stuporem, et ascensorem ejus in amentiam : et super domum Juda aperiam oculos meos, et omnem equum populorum percutiam caecitate.
  26995 Zechariah	Zec	38	12	5	Et dicent duces Juda in corde suo : Confortentur mihi habitatores Jerusalem in Domino exercituum, Deo eorum !
  26996 Zechariah	Zec	38	12	6	In die illa ponam duces Juda sicut caminum ignis in lignis, et sicut facem ignis in foeno : et devorabunt ad dexteram et ad sinistram omnes populos in circuitu, et habitabitur Jerusalem rursus in loco suo in Jerusalem.
  26997 Zechariah	Zec	38	12	7	Et salvabit Dominus tabernacula Juda, sicut in principio, ut non magnifice glorietur domus David, et gloria habitantium Jerusalem contra Judam.
  26998 Zechariah	Zec	38	12	8	In die illa proteget Dominus habitatores Jerusalem : et erit qui offenderit ex eis in die illa quasi David, et domus David quasi Dei, sicut angelus Domini in conspectu eorum.]
  26999 Zechariah	Zec	38	12	9	[Et erit in die illa : quaeram conterere omnes gentes quae veniunt contra Jerusalem.
  27000 Zechariah	Zec	38	12	10	Et effundam super domum David et super habitatores Jerusalem spiritum gratiae et precum : et aspicient ad me quem confixerunt, et plangent eum planctu quasi super unigenitum, et dolebunt super eum, ut doleri solet in morte primogeniti.
  27001 Zechariah	Zec	38	12	11	In die illa, magnus erit planctus in Jerusalem, sicut planctus Adadremmon in campo Mageddon.
  27002 Zechariah	Zec	38	12	12	Et planget terra : familiae et familiae seorsum : familiae domus David seorsum, et mulieres eorum seorsum :
  27003 Zechariah	Zec	38	12	13	familiae domus Nathan seorsum, et mulieres eorum seorsum : familiae domus Levi seorsum, et mulieres eorum seorsum : familiae Semei seorsum, et mulieres eorum seorsum :
  27004 Zechariah	Zec	38	12	14	omnes familiae reliquae, familiae et familiae seorsum, et mulieres eorum seorsum.]
  27005 Zechariah	Zec	38	13	1	[In die illa erit fons patens domui David et habitantibus Jerusalem, in ablutionem peccatoris et menstruatae.
  27006 Zechariah	Zec	38	13	2	Et erit in die illa, dicit Dominus exercituum : disperdam nomina idolorum de terra, et non memorabuntur ultra : et pseudoprophetas, et spiritum immundum auferam de terra.
  27007 Zechariah	Zec	38	13	3	Et erit : cum prophetaverit quispiam ultra, dicent ei pater ejus et mater ejus, qui genuerunt eum : Non vives, quia mendacium locutus es in nomine Domini : et configent eum pater ejus et mater ejus, genitores ejus, cum prophetaverit.
  27008 Zechariah	Zec	38	13	4	Et erit : in die illa confundentur prophetae, unusquisque ex visione sua cum prophetaverit : nec operientur pallio saccino, ut mentiantur :
  27009 Zechariah	Zec	38	13	5	sed dicet : Non sum propheta : homo agricola ego sum, quoniam Adam exemplum meum ab adolescentia mea.
  27010 Zechariah	Zec	38	13	6	Et dicetur ei : Quid sunt plagae istae in medio manuum tuarum ? Et dicet : His plagatus sum in domo eorum qui diligebant me.]
  27011 Zechariah	Zec	38	13	7	Framea, suscitare super pastorem meum, et super virum cohaerentem mihi, dicit Dominus exercituum : percute pastorem, et dispergentur oves : et convertam manum meam ad parvulos.
  27012 Zechariah	Zec	38	13	8	Et erunt in omni terra, dicit Dominus : partes duae in ea dispergentur, et deficient : et tertia pars relinquetur in ea.
  27013 Zechariah	Zec	38	13	9	Et ducam tertiam partem per ignem, et uram eos sicut uritur argentum, et probabo eos sicut probatur aurum. Ipse vocabit nomen meum, et ego exaudiam eum. Dicam : Populus meus es : et ipse dicet : Dominus Deus meus.
  27014 Zechariah	Zec	38	14	1	Ecce venient dies Domini, et dividentur spolia tua in medio tui.
  27015 Zechariah	Zec	38	14	2	Et congregabo omnes gentes ad Jerusalem in praelium : et capietur civitas, et vastabuntur domus, et mulieres violabuntur : et egredietur media pars civitatis in captivitatem, et reliquum populi non auferetur ex urbe.
  27016 Zechariah	Zec	38	14	3	Et egredietur Dominus, et praeliabitur contra gentes illas, sicut praeliatus est in die certaminis.
  27017 Zechariah	Zec	38	14	4	Et stabunt pedes ejus in die illa super montem Olivarum, qui est contra Jerusalem ad orientem : et scindetur mons Olivarum ex media parte sui ad orientem et ad occidentem, praerupto grandi valde : et separabitur medium montis ad aquilonem, et medium ejus ad meridiem.
  27018 Zechariah	Zec	38	14	5	Et fugietis ad vallem montium eorum, quoniam conjungetur vallis montium usque ad proximum : et fugietis sicut fugistis a facie terraemotus in diebus Oziae regis Juda : et veniet Dominus Deus meus, omnesque sancti cum eo.
  27019 Zechariah	Zec	38	14	6	Et erit in die illa : non erit lux, sed frigus et gelu.
  27020 Zechariah	Zec	38	14	7	Et erit dies una quae nota est Domino, non dies neque nox : et in tempore vesperi erit lux.
  27021 Zechariah	Zec	38	14	8	Et erit in die illa : exibunt aquae vivae de Jerusalem : medium earum ad mare orientale, et medium earum ad mare novissimum : in aestate et in hieme erunt.
  27022 Zechariah	Zec	38	14	9	Et erit Dominus rex super omnem terram : in die illa erit Dominus unus, et erit nomen ejus unum.
  27023 Zechariah	Zec	38	14	10	Et revertetur omnis terra usque ad desertum, de colle Remmon ad austrum Jerusalem : et exaltabitur, et habitabit in loco suo, a porta Benjamin usque ad locum portae prioris, et usque ad portam angulorum, et a turre Hananeel usque ad torcularia regis.
  27024 Zechariah	Zec	38	14	11	Et habitabunt in ea, et anathema non erit amplius, sed sedebit Jerusalem secura.
  27025 Zechariah	Zec	38	14	12	Et haec erit plaga qua percutiet Dominus omnes gentes quae pugnaverunt adversus Jerusalem : tabescet caro uniuscujusque stantis super pedes suos : et oculi ejus contabescent in foraminibus suis, et lingua eorum contabescet in ore suo.
  27026 Zechariah	Zec	38	14	13	In die illa erit tumultus Domini magnus in eis : et apprehendet vir manum proximi sui, et conseretur manus ejus super manum proximi sui.
  27027 Zechariah	Zec	38	14	14	Sed et Judas pugnabit adversus Jerusalem : et congregabuntur divitiae omnium gentium in circuitu, aurum, et argentum, et vestes multae satis.
  27028 Zechariah	Zec	38	14	15	Et sic erit ruina equi, et muli, et cameli, et asini, et omnium jumentorum quae fuerint in castris illis, sicut ruina haec.
  27029 Zechariah	Zec	38	14	16	Et omnes qui reliqui fuerint de universis gentibus quae venerunt contra Jerusalem, ascendent ab anno in annum ut adorent regem, Dominum exercituum, et celebrent festivitatem tabernaculorum.
  27030 Zechariah	Zec	38	14	17	Et erit : qui non ascenderit de familiis terrae ad Jerusalem ut adoret regem, Dominum exercituum, non erit super eos imber.
  27031 Zechariah	Zec	38	14	18	Quod etsi familia Aegypti non ascenderit et non venerit, nec super eos erit : sed erit ruina, qua percutiet Dominus omnes gentes quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum.
  27032 Zechariah	Zec	38	14	19	Hoc erit peccatum Aegypti, et hoc peccatum omnium gentium quae non ascenderint ad celebrandam festivitatem tabernaculorum.
  27033 Zechariah	Zec	38	14	20	In die illa, erit quod super frenum equi est, sanctum Domino : et erunt lebetes in domo Domini quasi phialae coram altari.
  27034 Zechariah	Zec	38	14	21	Et erit omnis lebes in Jerusalem et in Juda sanctificatus Domino exercituum : et venient omnes immolantes, et sument ex eis, et coquent in eis : et non erit mercator ultra in domo Domini exercituum in die illo.
  27035 Malachi	Mal	39	1	1	Onus verbi Domini ad Israël in manu Malachiae.
  27036 Malachi	Mal	39	1	2	Dilexi vos, dicit Dominus, et dixistis : In quo dilexisti nos ? Nonne frater erat Esau Jacob ? dicit Dominus : et dilexi Jacob,
  27037 Malachi	Mal	39	1	3	Esau autem odio habui, et posui montes ejus in solitudinem, et haereditatem ejus in dracones deserti.
  27038 Malachi	Mal	39	1	4	Quod si dixerit Idumaea : Destructi sumus, sed revertentes aedificabimus quae destructa sunt : haec dicit Dominus exercituum : Isti aedificabunt, et ego destruam : et vocabuntur termini impietatis, et populus cui iratus est Dominus usque in aeternum.
  27039 Malachi	Mal	39	1	5	Et oculi vestri videbunt, et vos dicetis : Magnificetur Dominus super terminum Israël.
  27040 Malachi	Mal	39	1	6	Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus ? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus ? dicit Dominus exercituum. Ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum, et dixistis : In quo despeximus nomen tuum ?
  27041 Malachi	Mal	39	1	7	Offertis super altare meum panem pollutum, et dicitis : In quo polluimus te ? in eo quod dicitis : Mensa Domini despecta est.
  27042 Malachi	Mal	39	1	8	Si offeratis caecum ad immolandum, nonne malum est ? et si offeratis claudum et languidum, nonne malum est ? offer illud duci tuo, si placuerit ei, aut si susceperit faciem tuam, dicit Dominus exercituum.
  27043 Malachi	Mal	39	1	9	Et nunc deprecamini vultum Dei ut misereatur vestri (de manu enim vestra factum est hoc), si quomodo suscipiat facies vestras, dicit Dominus exercituum.
  27044 Malachi	Mal	39	1	10	Quis est in vobis qui claudat ostia, et incendat altare meum gratuito ? non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra.
  27045 Malachi	Mal	39	1	11	Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur : et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum.
  27046 Malachi	Mal	39	1	12	Et vos polluistis illud in eo quod dicitis : Mensa Domini contaminata est, et quod superponitur contemptibilis est, cum igne qui illud devorat.
  27047 Malachi	Mal	39	1	13	Et dixistis : Ecce de labore, et exsufflastis illud, dicit Dominus exercituum : et intulistis de rapinis claudum et languidum, et intulistis munus : numquid suscipiam illud de manu vestra ? dicit Dominus.
  27048 Malachi	Mal	39	1	14	Maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum, et votum faciens immolat debile Domino : quia rex magnus ego, dicit Dominus exercituum, et nomen meum horribile in gentibus.
  27049 Malachi	Mal	39	2	1	Et nunc ad vos mandatum hoc, o sacerdotes.
  27050 Malachi	Mal	39	2	2	Si nolueritis audire, et si nolueritis ponere super cor, ut detis gloriam nomini meo, ait Dominus exercituum, mittam in vos egestatem, et maledicam benedictionibus vestris, et maledicam illis, quoniam non posuistis super cor.
  27051 Malachi	Mal	39	2	3	Ecce ego projiciam vobis brachium, et dispergam super vultum vestrum stercus solemnitatum vestrarum, et assumet vos secum.
  27052 Malachi	Mal	39	2	4	Et scietis quia misi ad vos mandatum istud, ut esset pactum meum cum Levi, dicit Dominus exercituum.
  27053 Malachi	Mal	39	2	5	Pactum meum fuit cum eo vitae et pacis : et dedi ei timorem, et timuit me, et a facie nominis mei pavebat.
  27054 Malachi	Mal	39	2	6	Lex veritatis fuit in ore ejus, et iniquitas non est inventa in labiis ejus : in pace et in aequitate ambulavit mecum, et multos avertit ab iniquitate.
  27055 Malachi	Mal	39	2	7	Labia enim sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est.
  27056 Malachi	Mal	39	2	8	Vos autem recessistis de via, et scandalizastis plurimos in lege : irritum fecistis pactum Levi, dicit Dominus exercituum.
  27057 Malachi	Mal	39	2	9	Propter quod et ego dedi vos contemptibiles, et humiles omnibus populis, sicut non servastis vias meas, et accepistis faciem in lege.
  27058 Malachi	Mal	39	2	10	Numquid non pater unus omnium nostrum ? numquid non Deus unus creavit nos ? quare ergo despicit unusquisque nostrum fratrem suum, violans pactum patrum nostrorum ?
  27059 Malachi	Mal	39	2	11	Transgressus est Juda, et abominatio facta est in Israël et in Jerusalem, quia contaminavit Juda sanctificationem Domini, quam dilexit, et habuit filiam dei alieni.
  27060 Malachi	Mal	39	2	12	Disperdet Dominus virum qui fecerit hoc, magistrum et discipulum, de tabernaculis Jacob, et offerentem munus Domino exercituum.
  27061 Malachi	Mal	39	2	13	Et hoc rursum fecistis : operiebatis lacrimis altare Domini, fletu et mugitu, ita ut non respiciam ultra ad sacrificium, nec accipiam placabile quid de manu vestra.
  27062 Malachi	Mal	39	2	14	Et dixistis : Quam ob causam ? Quia Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuae, quam tu despexisti : et haec particeps tua, et uxor foederis tui.
  27063 Malachi	Mal	39	2	15	Nonne unus fecit, et residuum spiritus ejus est ? et quid unus quaerit, nisi semen Dei ? custodite ergo spiritum vestrum, et uxorem adolescentiae tuae noli despicere.
  27064 Malachi	Mal	39	2	16	Cum odio habueris, dimitte, dicit Dominus Deus Israël : operiet autem iniquitas vestimentum ejus, dicit Dominus exercituum. Custodite spiritum vestrum, et nolite despicere.
  27065 Malachi	Mal	39	2	17	Laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris, et dixistis : In quo eum fecimus laborare ? In eo quod dicitis : Omnis qui facit malum bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent : aut certe ubi est Deus judicii ?
  27066 Malachi	Mal	39	3	1	Ecce ego mitto angelum meum, et praeparabit viam ante faciem meam : et statim veniet ad templum suum Dominator quem vos quaeritis, et angelus testamenti quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum.
  27067 Malachi	Mal	39	3	2	Et quis poterit cogitare diem adventus ejus, et quis stabit ad videndum eum ? ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum :
  27068 Malachi	Mal	39	3	3	et sedebit conflans, et emundans argentum : et purgabit filios Levi, et colabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in justitia.
  27069 Malachi	Mal	39	3	4	Et placebit Domino sacrificium Juda et Jerusalem, sicut dies saeculi, et sicut anni antiqui.
  27070 Malachi	Mal	39	3	5	Et accedam ad vos in judicio, et ero testis velox maleficis, et adulteris, et perjuris, et qui calumniantur mercedem mercenarii, viduas et pupillos, et opprimunt peregrinum, nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum.
  27071 Malachi	Mal	39	3	6	Ego enim Dominus, et non mutor : et vos filii Jacob, non estis consumpti.
  27072 Malachi	Mal	39	3	7	A diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis, et non custodistis : revertimini ad me, et revertar ad vos, dicit Dominus exercituum. Et dixistis : In quo revertemur ?
  27073 Malachi	Mal	39	3	8	Si affliget homo Deum, quia vos configitis me ? Et dixistis : In quo configimus te ? In decimis et in primitiis.
  27074 Malachi	Mal	39	3	9	Et in penuria vos maledicti estis, et me vos configitis gens tota.
  27075 Malachi	Mal	39	3	10	Inferte omnem decimam in horreum, et sit cibus in domo mea : et probate me super hoc, dicit Dominus : si non aperuero vobis cataractas caeli, et effudero vobis benedictionem usque ad abundantiam :
  27076 Malachi	Mal	39	3	11	et increpabo pro vobis devorantem, et non corrumpet fructum terrae vestrae, nec erit sterilis vinea in agro, dicit Dominus exercituum.
  27077 Malachi	Mal	39	3	12	Et beatos vos dicent omnes gentes : eritis enim vos terra desiderabilis, dicit Dominus exercituum.
  27078 Malachi	Mal	39	3	13	Invaluerunt super me verba vestra, dicit Dominus.
  27079 Malachi	Mal	39	3	14	Et dixistis : Quid locuti sumus contra te ? Dixistis : Vanus est qui servit Deo : et quod emolumentum quia custodivimus praecepta ejus, et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum ?
  27080 Malachi	Mal	39	3	15	Ergo nunc beatos dicimus arrogantes : siquidem aedificati sunt facientes impietatem, et tentaverunt Deum, et salvi facti sunt.
  27081 Malachi	Mal	39	3	16	Tunc locuti sunt timentes Dominum, unusquisque cum proximo suo : et attendit Dominus, et audivit, et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum, et cogitantibus nomen ejus.
  27082 Malachi	Mal	39	3	17	Et erunt mihi, ait Dominus exercituum, in die qua ego facio, in peculium : et parcam eis, sicut parcit vir filio suo servienti sibi.
  27083 Malachi	Mal	39	3	18	Et convertemini, et videbitis quid sit inter justum et impium, et inter servientem Deo et non servientem ei.
  27084 Malachi	Mal	39	4	1	Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus : et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem stipula : et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum, quae non derelinquet eis radicem et germen.
  27085 Malachi	Mal	39	4	2	Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiae, et sanitas in pennis ejus : et egrediemini, et salietis sicut vituli de armento.
  27086 Malachi	Mal	39	4	3	Et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum, in die qua ego facio, dicit Dominus exercituum.
  27087 Malachi	Mal	39	4	4	Mementote legis Moysi servi mei, quam mandavi ei in Horeb ad omnem Israël, praecepta et judicia.
  27088 Malachi	Mal	39	4	5	Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.
  27089 Malachi	Mal	39	4	6	Et convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres eorum : ne forte veniam, et percutiam terram anathemate.
  27090 1 Maccabees	1Mac	40	1	1	Et factum est, postquam percussit Alexander Philippi Macedo, qui primus regnavit in Graecia, egressus de terra Cethim, Darium regem Persarum et Medorum :
  27091 1 Maccabees	1Mac	40	1	2	constituit praelia multa, et obtinuit omnium munitiones, et interfecit reges terrae,
  27092 1 Maccabees	1Mac	40	1	3	et pertransiit usque ad fines terrae : et accepit spolia multitudinis gentium, et siluit terra in conspectu ejus.
  27093 1 Maccabees	1Mac	40	1	4	Et congregavit virtutem, et exercitum fortem nimis : et exaltatum est, et elevatum cor ejus :
  27094 1 Maccabees	1Mac	40	1	5	et obtinuit regiones gentium, et tyrannos : et facti sunt illi in tributum.
  27095 1 Maccabees	1Mac	40	1	6	Et post haec decidit in lectum, et cognovit quia moreretur.
  27096 1 Maccabees	1Mac	40	1	7	Et vocavit pueros suos nobiles, qui secum erant nutriti a juventute : et divisit illis regnum suum, cum adhuc viveret.
  27097 1 Maccabees	1Mac	40	1	8	Et regnavit Alexander annis duodecim, et mortuus est.
  27098 1 Maccabees	1Mac	40	1	9	Et obtinuerunt pueri ejus regnum, unusquisque in loco suo :
  27099 1 Maccabees	1Mac	40	1	10	et imposuerunt omnes sibi diademata post mortem ejus, et filii eorum post eos annis multis, et multiplicata sunt mala in terra.
  27100 1 Maccabees	1Mac	40	1	11	Et exiit ex eis radix peccatrix, Antiochus illustris, filius Antiochi regis, qui fuerat Romae obses : et regnavit in anno centesimo trigesimo septimo regni Graecorum.
  27101 1 Maccabees	1Mac	40	1	12	In diebus illis, exierunt ex Israël filii iniqui, et suaserunt multis, dicentes : Eamus, et disponamus testamentum cum gentibus, quae circa nos sunt : quia ex quo recessimus ab eis, invenerunt nos multa mala.
  27102 1 Maccabees	1Mac	40	1	13	Et bonus visus est sermo in oculis eorum.
  27103 1 Maccabees	1Mac	40	1	14	Et destinaverunt aliqui de populo, et abierunt ad regem : et dedit illis potestatem ut facerent justitiam gentium.
  27104 1 Maccabees	1Mac	40	1	15	Et aedificaverunt gymnasium in Jerosolymis secundum leges nationum :
  27105 1 Maccabees	1Mac	40	1	16	et fecerunt sibi praeputia, et recesserunt a testamento sancto, et juncti sunt nationibus, et venundati sunt ut facerent malum.
  27106 1 Maccabees	1Mac	40	1	17	Et paratum est regnum in conspectu Antiochi, et coepit regnare in terra Aegypti ut regnaret super duo regna.
  27107 1 Maccabees	1Mac	40	1	18	Et intravit in Aegyptum in multitudine gravi, in curribus, et elephantis, et equitibus, et copiosa navium multitudine :
  27108 1 Maccabees	1Mac	40	1	19	et constituit bellum adversus Ptolemaeum regem Aegypti, et veritus est Ptolemaeus a facie ejus, et fugit, et ceciderunt vulnerati multi.
  27109 1 Maccabees	1Mac	40	1	20	Et comprehendit civitates munitas in terra Aegypti, et accepit spolia terrae Aegypti.
  27110 1 Maccabees	1Mac	40	1	21	Et convertit Antiochus, postquam percussit Aegyptum in centesimo et quadragesimo tertio anno : et ascendit ad Israël,
  27111 1 Maccabees	1Mac	40	1	22	et ascendit Jerosolymam in multitudine gravi.
  27112 1 Maccabees	1Mac	40	1	23	Et intravit in sanctificationem cum superbia, et accepit altare aureum, et candelabrum luminis, et universa vasa ejus, et mensam propositionis, et libatoria, et phialas, et mortariola aurea, et velum, et coronas, et ornamentum aureum, quod in facie templi erat : et comminuit omnia.
  27113 1 Maccabees	1Mac	40	1	24	Et accepit argentum, et aurum, et vasa concupiscibilia : et accepit thesauros occultos, quos invenit : et sublatis omnibus, abiit in terram suam.
  27114 1 Maccabees	1Mac	40	1	25	Et fecit caedem hominum, et locutus est in superbia magna.
  27115 1 Maccabees	1Mac	40	1	26	Et factus est planctus magnus in Israël, et in omni loco eorum :
  27116 1 Maccabees	1Mac	40	1	27	et ingemuerunt principes et seniores ; virgines et juvenes infirmati sunt : et speciositas mulierum immutata est.
  27117 1 Maccabees	1Mac	40	1	28	Omnis maritus sumpsit lamentum, et quae sedebant in thoro maritali, lugebant :
  27118 1 Maccabees	1Mac	40	1	29	et commota est terra super habitantes in ea, et universa domus Jacob induit confusionem.
  27119 1 Maccabees	1Mac	40	1	30	Et post duos annos dierum, misit rex principem tributorum in civitates Juda, et venit Jerusalem cum turba magna.
  27120 1 Maccabees	1Mac	40	1	31	Et locutus est ad eos verba pacifica in dolo : et crediderunt ei.
  27121 1 Maccabees	1Mac	40	1	32	Et irruit super civitatem repente, et percussit eam plaga magna, et perdidit populum multum ex Israël.
  27122 1 Maccabees	1Mac	40	1	33	Et accepit spolia civitatis : et succendit eam igni, et destruxit domos ejus, et muros ejus in circuitu :
  27123 1 Maccabees	1Mac	40	1	34	et captivas duxerunt mulieres, et natos et pecora possederunt.
  27124 1 Maccabees	1Mac	40	1	35	Et aedificaverunt civitatem David muro magno et firmo, et turribus firmis, et facta est illis in arcem :
  27125 1 Maccabees	1Mac	40	1	36	et posuerunt illic gentem peccatricem viros iniquos, et convaluerunt in ea : et posuerunt arma, et escas, et congregaverunt spolia Jerusalem :
  27126 1 Maccabees	1Mac	40	1	37	et reposuerunt illic : et facti sunt in laqueum magnum.
  27127 1 Maccabees	1Mac	40	1	38	Et factum est hoc ad insidias sanctificationi, et in diabolum malum in Israël :
  27128 1 Maccabees	1Mac	40	1	39	et effuderunt sanguinem innocentem per circuitum sanctificationis, et contaminaverunt sanctificationem.
  27129 1 Maccabees	1Mac	40	1	40	Et fugerunt habitatores Jerusalem propter eos, et facta est habitatio exterorum, et facta est extera semini suo, et nati ejus reliquerunt eam.
  27130 1 Maccabees	1Mac	40	1	41	Sanctificatio ejus desolata est sicut solitudo ; dies festi ejus conversi sunt in luctum, sabbata ejus in opprobrium, honores ejus in nihilum.
  27131 1 Maccabees	1Mac	40	1	42	Secundum gloriam ejus multiplicata est ignominia ejus, et sublimitas ejus conversa est in luctum.
  27132 1 Maccabees	1Mac	40	1	43	Et scripsit rex Antiochus omni regno suo ut esset omnis populus unus : et relinqueret unusquisque legem suam.
  27133 1 Maccabees	1Mac	40	1	44	Et consenserunt omnes gentes secundum verbum regis Antiochi :
  27134 1 Maccabees	1Mac	40	1	45	et multi ex Israël consenserunt servituti ejus, et sacrificaverunt idolis, et coinquinaverunt sabbatum.
  27135 1 Maccabees	1Mac	40	1	46	Et misit rex libros per manus nuntiorum in Jerusalem, et in omnes civitates Juda, ut sequerentur leges gentium terrae,
  27136 1 Maccabees	1Mac	40	1	47	et prohiberent holocausta et sacrificia, et placationes fieri in templo Dei,
  27137 1 Maccabees	1Mac	40	1	48	et prohiberent celebrari sabbatum, et dies solemnes :
  27138 1 Maccabees	1Mac	40	1	49	et jussit coinquinari sancta, et sanctum populum Israël.
  27139 1 Maccabees	1Mac	40	1	50	Et jussit aedificari aras, et templa, et idola, et immolari carnes suillas, et pecora communia,
  27140 1 Maccabees	1Mac	40	1	51	et relinquere filios suos incircumcisos, et coinquinari animas eorum in omnibus immundis, et abominationibus, ita ut obliviscerentur legem, et immutarent omnes justificationes Dei :
  27141 1 Maccabees	1Mac	40	1	52	et quicumque non fecissent secundum verbum regis Antiochi, morerentur.
  27142 1 Maccabees	1Mac	40	1	53	Secundum omnia verba haec scripsit omni regno suo : et praeposuit principes populo, qui haec fieri cogerent.
  27143 1 Maccabees	1Mac	40	1	54	Et jusserunt civitatibus Juda sacrificare.
  27144 1 Maccabees	1Mac	40	1	55	Et congregati sunt multi de populo ad eos qui dereliquerant legem Domini, et fecerunt mala super terram :
  27145 1 Maccabees	1Mac	40	1	56	et effugaverunt populum Israël in abditis, et in absconditis fugitivorum locis.
  27146 1 Maccabees	1Mac	40	1	57	Die quintadecima mensis Casleu, quinto et quadragesimo et centesimo anno, aedificavit rex Antiochus abominandum idolum desolationis super altare Dei, et per universas civitates Juda in circuitu aedificaverunt aras :
  27147 1 Maccabees	1Mac	40	1	58	et ante januas domorum et in plateis incendebant thura, et sacrificabant :
  27148 1 Maccabees	1Mac	40	1	59	et libros legis Dei combusserunt igni, scindentes eos :
  27149 1 Maccabees	1Mac	40	1	60	et apud quemcumque inveniebantur libri testamenti Domini, et quicumque observabat legem Domini, secundum edictum regis trucidabant eum.
  27150 1 Maccabees	1Mac	40	1	61	In virtute sua faciebant haec populo Israël, qui inveniebatur in omni mense et mense in civitatibus.
  27151 1 Maccabees	1Mac	40	1	62	Et quinta et vigesima die mensis sacrificabant super aram, quae erat contra altare.
  27152 1 Maccabees	1Mac	40	1	63	Et mulieres, quae circumcidebant filios suos, trucidabantur secundum jussum regis Antiochi,
  27153 1 Maccabees	1Mac	40	1	64	et suspendebant pueros a cervicibus per universas domos eorum : et eos, qui circumciderant illos, trucidabant.
  27154 1 Maccabees	1Mac	40	1	65	Et multi de populo Israël definierunt apud se, ut non manducarent immunda : et elegerunt magis mori, quam cibis coinquinari immundis :
  27155 1 Maccabees	1Mac	40	1	66	et noluerunt infringere legem Dei sanctam, et trucidati sunt :
  27156 1 Maccabees	1Mac	40	1	67	et facta est ira magna super populum valde.
  27157 1 Maccabees	1Mac	40	2	1	In diebus illis surrexit Mathathias filius Joannis filii Simeonis, sacerdos ex filiis Joarib, ab Jerusalem, et consedit in monte Modin :
  27158 1 Maccabees	1Mac	40	2	2	et habebat filios quinque, Joannem, qui cognominabatur Gaddis :
  27159 1 Maccabees	1Mac	40	2	3	et Simonem, qui cognominabatur Thasi :
  27160 1 Maccabees	1Mac	40	2	4	et Judam, qui vocabatur Machabaeus :
  27161 1 Maccabees	1Mac	40	2	5	et Eleazarum, qui cognominabatur Abaron : et Jonathan, qui cognominabatur Apphus :
  27162 1 Maccabees	1Mac	40	2	6	hi viderunt mala, quae fiebant in populo Juda, et in Jerusalem.
  27163 1 Maccabees	1Mac	40	2	7	Et dixit Mathathias : Vae mihi ! ut quid natus sum videre contritionem populi mei, et contritionem civitatis sanctae, et sedere illic, cum datur in manibus inimicorum ?
  27164 1 Maccabees	1Mac	40	2	8	Sancta in manu extraneorum facta sunt : templum ejus sicut homo ignobilis.
  27165 1 Maccabees	1Mac	40	2	9	Vasa gloriae ejus captiva abducta sunt : trucidati sunt senes ejus in plateis, et juvenes ejus ceciderunt in gladio inimicorum.
  27166 1 Maccabees	1Mac	40	2	10	Quae gens non haereditavit regnum ejus et non obtinuit spolia ejus ?
  27167 1 Maccabees	1Mac	40	2	11	Omnis compositio ejus ablata est. Quae erat libera, facta est ancilla.
  27168 1 Maccabees	1Mac	40	2	12	Et ecce sancta nostra, et pulchritudo nostra, et claritas nostra desolata est, et coinquinaverunt ea gentes.
  27169 1 Maccabees	1Mac	40	2	13	Quo ergo nobis adhuc vivere ?
  27170 1 Maccabees	1Mac	40	2	14	Et scidit vestimenta sua Mathathias, et filii ejus : et operuerunt se ciliciis, et planxerunt valde.
  27171 1 Maccabees	1Mac	40	2	15	Et venerunt illuc qui missi erant a rege Antiocho, ut cogerent eos, qui confugerant in civitatem Modin, immolare, et accendere thura, et a lege Dei discedere.
  27172 1 Maccabees	1Mac	40	2	16	Et multi de populo Israël consentientes accesserunt ad eos : sed Mathathias et filii ejus constanter steterunt.
  27173 1 Maccabees	1Mac	40	2	17	Et respondentes qui missi erant ab Antiocho, dixerunt Mathathiae : Princeps, et clarissimus et magnus es in hac civitate, et ornatus filiis et fratribus :
  27174 1 Maccabees	1Mac	40	2	18	ergo accede prior, et fac jussum regis, sicut fecerunt omnes gentes, et viri Juda, et qui remanserunt in Jerusalem : et eris tu, et filii tui, inter amicos regis, et amplificatus auro, et argento, et muneribus multis.
  27175 1 Maccabees	1Mac	40	2	19	Et respondit Mathathias, et dixit magna voce : Etsi omnes gentes regi Antiocho obediunt, ut discedat unusquisque a servitute legis patrum suorum, et consentiat mandatis ejus :
  27176 1 Maccabees	1Mac	40	2	20	ego et filii mei, et fratres mei, obediemus legi patrum nostrorum :
  27177 1 Maccabees	1Mac	40	2	21	propitius sit nobis Deus : non est nobis utile relinquere legem, et justitias Dei :
  27178 1 Maccabees	1Mac	40	2	22	non audiemus verba regis Antiochi, nec sacrificabimus transgredientes legis nostrae mandata, ut eamus altera via.
  27179 1 Maccabees	1Mac	40	2	23	Et ut cessavit loqui verba haec, accessit quidam Judaeus in omnium oculis sacrificare idolis super aram in civitate Modin, secundum jussum regis :
  27180 1 Maccabees	1Mac	40	2	24	et vidit Mathathias, et doluit, et contremuerunt renes ejus, et accensus est furor ejus secundum judicium legis, et insiliens trucidavit eum super aram :
  27181 1 Maccabees	1Mac	40	2	25	sed et virum, quem rex Antiochus miserat, qui cogebat immolare, occidit in ipso tempore, et aram destruxit :
  27182 1 Maccabees	1Mac	40	2	26	et zelatus est legem, sicut fecit Phinees Zamri filio Salomi.
  27183 1 Maccabees	1Mac	40	2	27	Et exclamavit Mathathias voce magna in civitate, dicens : Omnis qui zelum habet legis, statuens testamentum, exeat post me.
  27184 1 Maccabees	1Mac	40	2	28	Et fugit ipse, et filii ejus in montes, et reliquerunt quaecumque habebant in civitate.
  27185 1 Maccabees	1Mac	40	2	29	Tunc descenderunt multi quaerentes judicium, et justitiam, in desertum :
  27186 1 Maccabees	1Mac	40	2	30	et sederunt ibi ipsi, et filii eorum, et mulieres eorum, et pecora eorum : quoniam inundaverunt super eos mala.
  27187 1 Maccabees	1Mac	40	2	31	Et renuntiatum est viris regis, et exercitui qui erat in Jerusalem civitate David, quoniam discessissent viri quidam, qui dissipaverunt mandatum regis, in loca occulta in deserto, et abiissent post illos multi.
  27188 1 Maccabees	1Mac	40	2	32	Et statim perrexerunt ad eos, et constituerunt adversus eos praelium in die sabbatorum,
  27189 1 Maccabees	1Mac	40	2	33	et dixerunt ad eos : Resistitis et nunc adhuc ? exite, et facite secundum verbum regis Antiochi, et vivetis.
  27190 1 Maccabees	1Mac	40	2	34	Et dixerunt : Non exibimus, neque faciemus verbum regis, ut polluamus diem sabbatorum.
  27191 1 Maccabees	1Mac	40	2	35	Et concitaverunt adversus eos praelium.
  27192 1 Maccabees	1Mac	40	2	36	Et non responderunt eis, nec lapidem miserunt in eos, nec oppilaverunt loca occulta,
  27193 1 Maccabees	1Mac	40	2	37	dicentes : Moriamur omnes in simplicitate nostra : et testes erunt super nos caelum et terra, quod injuste perditis nos.
  27194 1 Maccabees	1Mac	40	2	38	Et intulerunt illis bellum sabbatis : et mortui sunt ipsi, et uxores eorum, et filii eorum, et pecora eorum usque ad mille animas hominum.
  27195 1 Maccabees	1Mac	40	2	39	Et cognovit Mathathias et amici ejus, et luctum habuerunt super eos valde.
  27196 1 Maccabees	1Mac	40	2	40	Et dixit vir proximo suo : Si omnes fecerimus sicut fratres nostri fecerunt, et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et justificationibus nostris, nunc citius disperdent nos a terra.
  27197 1 Maccabees	1Mac	40	2	41	Et cogitaverunt in die illa, dicentes : Omnis homo, quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum, pugnemus adversus eum : et non moriemur omnes, sicut mortui sunt fratres nostri in occultis.
  27198 1 Maccabees	1Mac	40	2	42	Tunc congregata est ad eos synagoga Assidaeorum fortis viribus ex Israël, omnis voluntarius in lege :
  27199 1 Maccabees	1Mac	40	2	43	et omnes, qui fugiebant a malis, additi sunt ad eos, et facti sunt illis ad firmamentum.
  27200 1 Maccabees	1Mac	40	2	44	Et collegerunt exercitum, et percusserunt peccatores in ira sua, et viros iniquos in indignatione sua : et ceteri fugerunt ad nationes, ut evaderent.
  27201 1 Maccabees	1Mac	40	2	45	Et circuivit Mathathias et amici ejus, et destruxerunt aras :
  27202 1 Maccabees	1Mac	40	2	46	et circumciderunt pueros incircumcisos quotquot invenerunt in finibus Israël : et in fortitudine.
  27203 1 Maccabees	1Mac	40	2	47	Et persecuti sunt filios superbiae, et prosperatum est opus in manibus eorum :
  27204 1 Maccabees	1Mac	40	2	48	et obtinuerunt legem de manibus gentium, et de manibus regum, et non dederunt cornu peccatori.
  27205 1 Maccabees	1Mac	40	2	49	Et appropinquaverunt dies Mathathiae moriendi, et dixit filiis suis : Nunc confortata est superbia, et castigatio, et tempus eversionis, et ira indignationis.
  27206 1 Maccabees	1Mac	40	2	50	Nunc ergo, o filii, aemulatores estote legis, et date animas vestras pro testamento patrum vestrorum,
  27207 1 Maccabees	1Mac	40	2	51	et mementote operum patrum, quae fecerunt in generationibus suis : et accipietis gloriam magnam, et nomen aeternum.
  27208 1 Maccabees	1Mac	40	2	52	Abraham nonne in tentatione inventus est fidelis, et reputatum est ei ad justitiam ?
  27209 1 Maccabees	1Mac	40	2	53	Joseph in tempore angustiae suae custodivit mandatum, et factus est dominus Aegypti.
  27210 1 Maccabees	1Mac	40	2	54	Phinees pater noster, zelando zelum Dei, accepit testamentum sacerdotii aeterni.
  27211 1 Maccabees	1Mac	40	2	55	Jesus dum implevit verbum, factus est dux in Israël.
  27212 1 Maccabees	1Mac	40	2	56	Caleb dum testificatur in ecclesia, accepit haereditatem.
  27213 1 Maccabees	1Mac	40	2	57	David in sua misericordia consecutus est sedem regni in saecula.
  27214 1 Maccabees	1Mac	40	2	58	Elias, dum zelat zelum legis, receptus est in caelum.
  27215 1 Maccabees	1Mac	40	2	59	Ananias et Azarias et Misaël credentes, liberati sunt de flamma.
  27216 1 Maccabees	1Mac	40	2	60	Daniel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum.
  27217 1 Maccabees	1Mac	40	2	61	Et ita cogitate per generationem et generationem : quia omnes qui sperant in eum, non infirmantur.
  27218 1 Maccabees	1Mac	40	2	62	Et a verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus stercus et vermis est :
  27219 1 Maccabees	1Mac	40	2	63	hodie extollitur, et cras non invenietur : quia conversus est in terram suam, et cogitatio ejus periit.
  27220 1 Maccabees	1Mac	40	2	64	Vos ergo filii, confortamini, et viriliter agite in lege : quia in ipsa gloriosi eritis.
  27221 1 Maccabees	1Mac	40	2	65	Et ecce Simon frater vester, scio quod vir consilii est : ipsum audite semper, et ipse erit vobis pater.
  27222 1 Maccabees	1Mac	40	2	66	Et Judas Machabaeus, fortis viribus a juventute sua, sit vobis princeps militiae, et ipse aget bellum populi.
  27223 1 Maccabees	1Mac	40	2	67	Et adducetis ad vos omnes factores legis : et vindicate vindictam populi vestri.
  27224 1 Maccabees	1Mac	40	2	68	Retribuite retributionem gentibus, et intendite in praeceptum legis.
  27225 1 Maccabees	1Mac	40	2	69	Et benedixit eos, et appositus est ad patres suos.
  27226 1 Maccabees	1Mac	40	2	70	Et defunctus est anno centesimo et quadragesimo sexto : et sepultus est a filiis suis in sepulchris patrum suorum in Modin, et planxerunt eum omnis Israël planctu magno.
  27227 1 Maccabees	1Mac	40	3	1	Et surrexit Judas, qui vocabatur Machabaeus, filius ejus, pro eo :
  27228 1 Maccabees	1Mac	40	3	2	et adjuvabant eum omnes fratres ejus, et universi qui se conjunxerant patri ejus, et praeliabantur praelium Israël cum laetitia.
  27229 1 Maccabees	1Mac	40	3	3	[Et dilatavit gloriam populo suo, et induit se loricam sicut gigas, et succinxit se arma bellica sua in praeliis, et protegebat castra gladio suo.
  27230 1 Maccabees	1Mac	40	3	4	Similis factus est leoni in operibus suis, et sicut catulus leonis rugiens in venatione.
  27231 1 Maccabees	1Mac	40	3	5	Et persecutus est iniquos perscrutans eos : et qui conturbabant populum suum, eos succendit flammis :
  27232 1 Maccabees	1Mac	40	3	6	et repulsi sunt inimici ejus prae timore ejus, et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt : et directa est salus in manu ejus.
  27233 1 Maccabees	1Mac	40	3	7	Et exacerbabat reges multos, et laetificabat Jacob in operibus suis, et in saeculum memoria ejus in benedictione.
  27234 1 Maccabees	1Mac	40	3	8	Et perambulavit civitates Juda, et perdidit impios ex eis, et avertit iram ab Israël.
  27235 1 Maccabees	1Mac	40	3	9	Et nominatus est usque ad novissimum terrae, et congregavit pereuntes.]
  27236 1 Maccabees	1Mac	40	3	10	Et congregavit Apollonius gentes, et a Samaria virtutem multam et magnam ad bellandum contra Israël.
  27237 1 Maccabees	1Mac	40	3	11	Et cognovit Judas, et exiit obviam illi : et percussit, et occidit illum : et ceciderunt vulnerati multi, et reliqui fugerunt.
  27238 1 Maccabees	1Mac	40	3	12	Et accepit spolia eorum : et gladium Apollonii abstulit Judas, et erat pugnans in eo omnibus diebus.
  27239 1 Maccabees	1Mac	40	3	13	Et audivit Seron princeps exercitus Syriae, quod congregavit Judas congregationem fidelium, et ecclesiam secum,
  27240 1 Maccabees	1Mac	40	3	14	et ait : Faciam mihi nomen, et glorificabor in regno, et debellabo Judam, et eos qui cum ipso sunt, qui spernebant verbum regis.
  27241 1 Maccabees	1Mac	40	3	15	Et praeparavit se : et ascenderunt cum eo castra impiorum fortes auxiliarii ut facerent vindictam in filios Israël.
  27242 1 Maccabees	1Mac	40	3	16	Et appropinquaverunt usque ad Bethoron : et exivit Judas obviam illi cum paucis.
  27243 1 Maccabees	1Mac	40	3	17	Ut autem viderunt exercitum venientem sibi obviam, dixerunt Judae : Quomodo poterimus pauci pugnare contra multitudinem tantam, et tam fortem, et nos fatigati sumus jejunio hodie ?
  27244 1 Maccabees	1Mac	40	3	18	Et ait Judas : Facile est concludi multos in manus paucorum : et non est differentia in conspectu Dei caeli liberare in multis, et in paucis :
  27245 1 Maccabees	1Mac	40	3	19	quoniam non in multitudine exercitus victoria belli, sed de caelo fortitudo est.
  27246 1 Maccabees	1Mac	40	3	20	Ipsi veniunt ad nos in multitudine contumaci, et superbia, ut disperdant nos, et uxores nostras, et filios nostros, et ut spolient nos :
  27247 1 Maccabees	1Mac	40	3	21	nos vero pugnabimus pro animabus nostris, et legibus nostris :
  27248 1 Maccabees	1Mac	40	3	22	et ipse Dominus conteret eos ante faciem nostram : vos autem ne timueritis eos.
  27249 1 Maccabees	1Mac	40	3	23	Ut cessavit autem loqui, insiluit in eos subito : et contritus est Seron et exercitus ejus in conspectu ipsius :
  27250 1 Maccabees	1Mac	40	3	24	et persecutus est eum in descensu Bethoron usque in campum, et ceciderunt ex eis octingenti viri, reliqui autem fugerunt in terram Philisthiim.
  27251 1 Maccabees	1Mac	40	3	25	Et cecidit timor Judae ac fratrum ejus, et formido super omnes gentes in circuitu eorum :
  27252 1 Maccabees	1Mac	40	3	26	et pervenit ad regem nomen ejus, et de praeliis Judae narrabant omnes gentes.
  27253 1 Maccabees	1Mac	40	3	27	Ut audivit autem rex Antiochus sermones istos, iratus est animo : et misit, et congregavit exercitum universi regni sui, castra fortia valde :
  27254 1 Maccabees	1Mac	40	3	28	et aperuit aerarium suum, et dedit stipendia exercitui in annum : et mandavit illis ut essent parati ad omnia.
  27255 1 Maccabees	1Mac	40	3	29	Et vidit quod defecit pecunia de thesauris suis, et tributa regionis modica propter dissensionem et plagam quam fecit in terra, ut tolleret legitima, quae erant a primis diebus :
  27256 1 Maccabees	1Mac	40	3	30	et timuit ne non haberet ut semel et bis, in sumptus et donaria, quae dederat ante larga manu : et abundaverat super reges qui ante eum fuerant.
  27257 1 Maccabees	1Mac	40	3	31	Et consternatus erat animo valde, et cogitavit ire in Persidem, et accipere tributa regionum, et congregare argentum multum.
  27258 1 Maccabees	1Mac	40	3	32	Et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali, super negotia regia, a flumine Euphrate usque ad flumen Aegypti,
  27259 1 Maccabees	1Mac	40	3	33	et ut nutriret Antiochum filium suum, donec rediret.
  27260 1 Maccabees	1Mac	40	3	34	Et tradidit ei medium exercitum, et elephantos : et mandavit ei de omnibus quae volebat, et de inhabitantibus Judaeam, et Jerusalem :
  27261 1 Maccabees	1Mac	40	3	35	et ut mitteret ad eos exercitum ad conterendam et extirpandam virtutem Israël, et reliquias Jerusalem, et auferendam memoriam eorum de loco :
  27262 1 Maccabees	1Mac	40	3	36	et ut constitueret habitatores filios alienigenas in omnibus finibus eorum, et sorte distribueret terram eorum.
  27263 1 Maccabees	1Mac	40	3	37	Et rex assumpsit partem exercitus residui, et exivit ab Antiochia civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo septimo : et transfretavit Euphraten flumen, et perambulabat superiores regiones.
  27264 1 Maccabees	1Mac	40	3	38	Et elegit Lysias Ptolemaeum filium Dorymini, et Nicanorem, et Gorgiam, viros potentes ex amicis regis :
  27265 1 Maccabees	1Mac	40	3	39	et misit cum eis quadraginta millia virorum, et septem millia equitum, ut venirent in terram Juda, et disperderent eam secundum verbum regis.
  27266 1 Maccabees	1Mac	40	3	40	Et processerunt cum universa virtute sua, et venerunt, et applicuerunt Emmaum in terra campestri.
  27267 1 Maccabees	1Mac	40	3	41	Et audierunt mercatores regionum nomen eorum : et acceperunt argentum, et aurum multum valde, et pueros, et venerunt in castra ut acciperent filios Israël in servos, et additi sunt ad eos exercitus Syriae, et terrae alienigenarum.
  27268 1 Maccabees	1Mac	40	3	42	Et vidit Judas et fratres ejus, quia multiplicata sunt mala, et exercitus applicabant ad fines eorum : et cognoverunt verba regis, quae mandavit populo facere in interitum et consummationem :
  27269 1 Maccabees	1Mac	40	3	43	et dixerunt unusquisque ad proximum suum : Erigamus dejectionem populi nostri, et pugnemus pro populo nostro, et sanctis nostris.
  27270 1 Maccabees	1Mac	40	3	44	Et congregatus est conventus ut essent parati in praelium, et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes.
  27271 1 Maccabees	1Mac	40	3	45	Et Jerusalem non habitabatur, sed erat sicut desertum : non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis ejus. Et sanctum conculcabatur : et filii alienigenarum erant in arce ; ibi erat habitatio gentium : et ablata est voluptas a Jacob, et defecit ibi tibia et cithara.
  27272 1 Maccabees	1Mac	40	3	46	Et congregati sunt, et venerunt in Maspha contra Jerusalem, quia locus orationis erat in Maspha ante in Israël.
  27273 1 Maccabees	1Mac	40	3	47	Et jejunaverunt illa die, et induerunt se ciliciis, et cinerem imposuerunt capiti suo, et disciderunt vestimenta sua :
  27274 1 Maccabees	1Mac	40	3	48	et expanderunt libros legis, de quibus scrutabantur gentes similitudinem simulacrorum suorum :
  27275 1 Maccabees	1Mac	40	3	49	et attulerunt ornamenta sacerdotalia, et primitias, et decimas : et suscitaverunt Nazaraeos, qui impleverant dies,
  27276 1 Maccabees	1Mac	40	3	50	et clamaverunt voce magna in caelum, dicentes : Quid faciemus istis, et quo eos ducemus ?
  27277 1 Maccabees	1Mac	40	3	51	et sancta tua conculcata sunt, et contaminata sunt, et sacerdotes tui facti sunt in luctum, et in humilitatem :
  27278 1 Maccabees	1Mac	40	3	52	et ecce nationes convenerunt adversum nos ut nos disperdant : tu scis quae cogitant in nos.
  27279 1 Maccabees	1Mac	40	3	53	Quomodo poterimus subsistere ante faciem eorum, nisi tu, Deus, adjuves nos ?
  27280 1 Maccabees	1Mac	40	3	54	Et tubis exclamaverunt voce magna.
  27281 1 Maccabees	1Mac	40	3	55	Et post haec constituit Judas duces populi, tribunos, et centuriones, et pentacontarchos, et decuriones.
  27282 1 Maccabees	1Mac	40	3	56	Et dixit his, qui aedificabant domos, et sponsabant uxores, et plantabant vineas, et formidolosis, ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem.
  27283 1 Maccabees	1Mac	40	3	57	Et moverunt castra, et collocaverunt ad austrum Emmaum.
  27284 1 Maccabees	1Mac	40	3	58	Et ait Judas : Accingimini, et estote filii potentes, et estote parati in mane, ut pugnetis adversus nationes has quae convenerunt adversus nos disperdere nos, et sancta nostra :
  27285 1 Maccabees	1Mac	40	3	59	quoniam melius est nos mori in bello, quam videre mala gentis nostrae, et sanctorum.
  27286 1 Maccabees	1Mac	40	3	60	Sicut autem fuerit voluntas in caelo, sic fiat.
  27287 1 Maccabees	1Mac	40	4	1	Et assumpsit Gorgias quinque millia virorum, et mille equites electos : et moverunt castra nocte,
  27288 1 Maccabees	1Mac	40	4	2	ut applicarent ad castra Judaeorum, et percuterent eos subito : et filii, qui erant ex arce, erant illis duces.
  27289 1 Maccabees	1Mac	40	4	3	Et audivit Judas, et surrexit ipse et potentes percutere virtutem exercituum regis, qui erant in Emmaum :
  27290 1 Maccabees	1Mac	40	4	4	adhuc enim dispersus erat exercitus a castris.
  27291 1 Maccabees	1Mac	40	4	5	Et venit Gorgias in castra Judae noctu, et neminem invenit : et quaerebat eos in montibus, quoniam dixit : Fugiunt hi a nobis.
  27292 1 Maccabees	1Mac	40	4	6	Et cum dies factus esset, apparuit Judas in campo cum tribus millibus virorum tantum, qui tegumenta et gladios non habebant :
  27293 1 Maccabees	1Mac	40	4	7	et viderunt castra gentium valida, et loricatos et equitatus in circuitu eorum, et hi docti ad praelium.
  27294 1 Maccabees	1Mac	40	4	8	Et ait Judas viris, qui secum erant : Ne timueritis multitudinem eorum, et impetum eorum ne formidetis.
  27295 1 Maccabees	1Mac	40	4	9	Mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro, cum sequeretur eos Pharao cum exercitu multo.
  27296 1 Maccabees	1Mac	40	4	10	Et nunc clamemus in caelum : et miserebitur nostri Dominus, et memor erit testamenti patrum nostrorum, et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie :
  27297 1 Maccabees	1Mac	40	4	11	et scient omnes gentes quia est qui redimat et liberet Israël.
  27298 1 Maccabees	1Mac	40	4	12	Et elevaverunt alienigenae oculos suos, et viderunt eos venientes ex adverso.
  27299 1 Maccabees	1Mac	40	4	13	Et exierunt de castris in praelium, et tuba cecinerunt hi qui erant cum Juda.
  27300 1 Maccabees	1Mac	40	4	14	Et congressi sunt : et contritae sunt gentes, et fugerunt in campum.
  27301 1 Maccabees	1Mac	40	4	15	Novissimi autem omnes ceciderunt in gladio, et persecuti sunt eos usque Gezeron, et usque in campos Idumaeae, et Azoti, et Jamniae : et ceciderunt ex illis usque ad tria millia virorum.
  27302 1 Maccabees	1Mac	40	4	16	Et reversus est Judas, et exercitus ejus sequens eum.
  27303 1 Maccabees	1Mac	40	4	17	Dixitque ad populum : Non concupiscatis spolia : quia bellum contra nos est,
  27304 1 Maccabees	1Mac	40	4	18	et Gorgias et exercitus ejus prope nos in monte : sed state nunc contra inimicos nostros, et expugnate eos, et sumetis postea spolia securi.
  27305 1 Maccabees	1Mac	40	4	19	Et adhuc loquente Juda haec, ecce apparuit pars quaedam prospiciens de monte.
  27306 1 Maccabees	1Mac	40	4	20	Et vidit Gorgias quod in fugam conversi sunt sui, et succenderunt castra : fumus enim, qui videbatur, declarabat quod factum est.
  27307 1 Maccabees	1Mac	40	4	21	Quibus illi conspectis timuerunt valde, aspicientes simul et Judam, et exercitum in campo paratum ad praelium.
  27308 1 Maccabees	1Mac	40	4	22	Et fugerunt omnes in campum alienigenarum :
  27309 1 Maccabees	1Mac	40	4	23	et Judas reversus est ad spolia castrorum, et acceperunt aurum multum, et argentum, et hyacinthinum, et purpuram marinam, et opes magnas.
  27310 1 Maccabees	1Mac	40	4	24	Et conversi, hymnum canebant, et benedicebant Deum in caelum, quoniam bonus est, quoniam in saeculum misericordia ejus.
  27311 1 Maccabees	1Mac	40	4	25	Et facta est salus magna in Israël in die illa.
  27312 1 Maccabees	1Mac	40	4	26	Quicumque autem alienigenarum evaserunt, venerunt, et nuntiaverunt Lysiae universa quae acciderant.
  27313 1 Maccabees	1Mac	40	4	27	Quibus ille auditis, consternatus animo deficiebat : quod non qualia voluit, talia contigerunt in Israël, et qualia mandavit rex.
  27314 1 Maccabees	1Mac	40	4	28	Et sequenti anno, congregavit Lysias virorum electorum sexaginta millia, et equitum quinque millia, ut debellaret eos.
  27315 1 Maccabees	1Mac	40	4	29	Et venerunt in Judaeam, et castra posuerunt in Bethoron, et occurrit illis Judas cum decem millibus viris.
  27316 1 Maccabees	1Mac	40	4	30	Et viderunt exercitum fortem, et oravit, et dixit : Benedictus es, salvator Israël, qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David, et tradidisti castra alienigenarum in manu Jonathae filii Saul, et armigeri ejus.
  27317 1 Maccabees	1Mac	40	4	31	Conclude exercitum istum in manu populi tui Israël, et confundantur in exercitu suo et equitibus.
  27318 1 Maccabees	1Mac	40	4	32	Da illis formidinem, et tabefac audaciam virtutis eorum, et commoveantur contritione sua.
  27319 1 Maccabees	1Mac	40	4	33	Dejice illos gladio diligentium te : et collaudent te omnes, qui noverunt nomen tuum, in hymnis.
  27320 1 Maccabees	1Mac	40	4	34	Et commiserunt praelium : et ceciderunt de exercitu Lysiae quinque millia virorum.
  27321 1 Maccabees	1Mac	40	4	35	Videns autem Lysias fugam suorum, et Judaeorum audaciam, et quod parati sunt aut vivere, aut mori fortiter, abiit Antiochiam, et elegit milites, ut multiplicati rursus venirent in Judaeam.
  27322 1 Maccabees	1Mac	40	4	36	Dixit autem Judas, et fratres ejus : Ecce contriti sunt inimici nostri : ascendamus nunc mundare sancta, et renovare.
  27323 1 Maccabees	1Mac	40	4	37	Et congregatus est omnis exercitus, et ascenderunt in montem Sion.
  27324 1 Maccabees	1Mac	40	4	38	Et viderunt sanctificationem desertam, et altare profanatum, et portas exustas, et in atriis virgulta nata sicut in saltu vel in montibus, et pastophoria diruta.
  27325 1 Maccabees	1Mac	40	4	39	Et sciderunt vestimenta sua, et planxerunt planctu magno, et imposuerunt cinerem super caput suum,
  27326 1 Maccabees	1Mac	40	4	40	et ceciderunt in faciem super terram, et exclamaverunt tubis signorum, et clamaverunt in caelum.
  27327 1 Maccabees	1Mac	40	4	41	Tunc ordinavit Judas viros ut pugnarent adversus eos qui erant in arce, donec emundarent sancta.
  27328 1 Maccabees	1Mac	40	4	42	Et elegit sacerdotes sine macula, voluntatem habentes in lege Dei :
  27329 1 Maccabees	1Mac	40	4	43	et mundaverunt sancta, et tulerunt lapides contaminationis in locum immundum.
  27330 1 Maccabees	1Mac	40	4	44	Et cogitavit de altari holocaustorum, quod profanatum erat, quid de eo faceret.
  27331 1 Maccabees	1Mac	40	4	45	Et incidit illis consilium bonum ut destruerent illud : ne forte illis esset in opprobrium, quia contaminaverunt illud gentes, et demoliti sunt illud.
  27332 1 Maccabees	1Mac	40	4	46	Et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto, quoadusque veniret propheta, et responderet de eis.
  27333 1 Maccabees	1Mac	40	4	47	Et acceperunt lapides integros secundum legem, et aedificaverunt altare novum secundum illud quod fuit prius :
  27334 1 Maccabees	1Mac	40	4	48	et aedificaverunt sancta, et quae intra domum erant intrinsecus : et aedem, et atria sanctificaverunt.
  27335 1 Maccabees	1Mac	40	4	49	Et fecerunt vasa sancta nova, et intulerunt candelabrum, et altare incensorum, et mensam, in templum.
  27336 1 Maccabees	1Mac	40	4	50	Et incensum posuerunt super altare, et accenderunt lucernas quae super candelabrum erant, et lucebant in templo.
  27337 1 Maccabees	1Mac	40	4	51	Et posuerunt super mensam panes, et appenderunt vela, et consummaverunt omnia opera quae fecerant.
  27338 1 Maccabees	1Mac	40	4	52	Et ante matutinum surrexerunt quinta et vigesima die mensis noni (hic est mensis Casleu) centesimi quadragesimi octavi anni :
  27339 1 Maccabees	1Mac	40	4	53	et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum, quod fecerunt.
  27340 1 Maccabees	1Mac	40	4	54	Secundum tempus et secundum diem in qua contaminaverunt illud gentes, in ipsa renovatum est in canticis, et citharis, et cinyris, et in cymbalis.
  27341 1 Maccabees	1Mac	40	4	55	Et cecidit omnis populus in faciem, et adoraverunt, et benedixerunt in caelum eum, qui prosperavit eis.
  27342 1 Maccabees	1Mac	40	4	56	Et fecerunt dedicationem altaris diebus octo, et obtulerunt holocausta cum laetitia, et sacrificium salutaris et laudis.
  27343 1 Maccabees	1Mac	40	4	57	Et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis, et dedicaverunt portas et pastophoria, et imposuerunt eis januas.
  27344 1 Maccabees	1Mac	40	4	58	Et facta est laetitia in populo magna valde, et aversum est opprobrium gentium.
  27345 1 Maccabees	1Mac	40	4	59	Et statuit Judas, et fratres ejus, et universa ecclesia Israël, ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vigesima die mensis Casleu, cum laetitia et gaudio.
  27346 1 Maccabees	1Mac	40	4	60	Et aedificaverunt in tempore illo montem Sion, et per circuitum muros altos et turres firmas, nequando venirent gentes, et conculcarent eum sicut antea fecerunt.
  27347 1 Maccabees	1Mac	40	4	61	Et collocavit illic exercitum, ut servarent eum, et munivit eum ad custodiendum Bethsuram, ut haberet populus munitionem contra faciem Idumaeae.
  27348 1 Maccabees	1Mac	40	5	1	Et factum est, ut audierunt gentes in circuitu quia aedificatum est altare et sanctuarium sicut prius, iratae sunt valde :
  27349 1 Maccabees	1Mac	40	5	2	et cogitabant tollere genus Jacob, qui erant inter eos, et coeperunt occidere de populo, et persequi.
  27350 1 Maccabees	1Mac	40	5	3	Et debellabat Judas filios Esau in Idumaea, et eos qui erant in Acrabathane, quia circumsedebant Israëlitas : et percussit eos plaga magna.
  27351 1 Maccabees	1Mac	40	5	4	Et recordatus est malitiam filiorum Bean, qui erant populo in laqueum et in scandalum, insidiantes ei in via.
  27352 1 Maccabees	1Mac	40	5	5	Et conclusi sunt ab eo in turribus, et applicuit ad eos, et anathematizavit eos, et incendit turres eorum igni cum omnibus qui in eis erant.
  27353 1 Maccabees	1Mac	40	5	6	Et transivit ad filios Ammon, et invenit manum fortem, et populum copiosum, et Timotheum ducem ipsorum :
  27354 1 Maccabees	1Mac	40	5	7	et commisit cum eis praelia multa, et contriti sunt in conspectu eorum, et percussit eos :
  27355 1 Maccabees	1Mac	40	5	8	et cepit Gazer civitatem et filias ejus, et reversus est in Judaeam.
  27356 1 Maccabees	1Mac	40	5	9	Et congregatae sunt gentes quae sunt in Galaad adversus Israëlitas, qui erant in finibus eorum, ut tollerent eos : et fugerunt in Datheman munitionem.
  27357 1 Maccabees	1Mac	40	5	10	Et miserunt litteras ad Judam et fratres ejus, dicentes : Congregatae sunt adversum nos gentes per circuitum, ut nos auferant,
  27358 1 Maccabees	1Mac	40	5	11	et parant venire, et occupare munitionem, in quam confugimus : et Timotheus est dux exercitus eorum.
  27359 1 Maccabees	1Mac	40	5	12	Nunc ergo veni, et eripe nos de manibus eorum, quia cecidit multitudo de nobis.
  27360 1 Maccabees	1Mac	40	5	13	Et omnes fratres nostri, qui erant in locis Tubin, interfecti sunt : et captivas duxerunt uxores eorum, et natos, et spolia, et peremerunt illic fere mille viros.
  27361 1 Maccabees	1Mac	40	5	14	Et adhuc epistolae legebantur, et ecce alii nuntii venerunt de Galilaea conscissis tunicis, nuntiantes secundum verba haec :
  27362 1 Maccabees	1Mac	40	5	15	dicentes convenisse adversum se a Ptolemaida, et Tyro, et Sidone : et repleta est omnis Galilaea alienigenis, ut nos consumant.
  27363 1 Maccabees	1Mac	40	5	16	Ut audivit autem Judas et populus sermones istos, convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis, qui in tribulatione erant, et expugnabantur ab eis.
  27364 1 Maccabees	1Mac	40	5	17	Dixitque Judas Simoni fratri suo : Elige tibi viros, et vade, et libera fratres tuos in Galilaea : ego autem et frater meus Jonathas ibimus in Galaaditim.
  27365 1 Maccabees	1Mac	40	5	18	Et reliquit Josephum filium Zachariae, et Azariam, duces populi, cum residuo exercitu in Judaea ad custodiam :
  27366 1 Maccabees	1Mac	40	5	19	et praecepit illis, dicens : Praeestote populo huic : et nolite bellum committere adversum gentes, donec revertamur.
  27367 1 Maccabees	1Mac	40	5	20	Et partiti sunt Simoni viri tria millia, ut iret in Galilaeam : Judae autem octo millia in Galaaditim.
  27368 1 Maccabees	1Mac	40	5	21	Et abiit Simon in Galilaeam, et commisit praelia multa cum gentibus : et contritae sunt gentes a facie ejus, et persecutus est eos usque ad portam
  27369 1 Maccabees	1Mac	40	5	22	Ptolemaidis : et ceciderunt de gentibus fere tria millia virorum. Et accepit spolia eorum,
  27370 1 Maccabees	1Mac	40	5	23	et assumpsit eos qui erant in Galilaea et in Arbatis, cum uxoribus, et natis, et omnibus quae erant illis, et adduxit in Judaeam cum laetitia magna.
  27371 1 Maccabees	1Mac	40	5	24	Et Judas Machabaeus, et Jonathas frater ejus, transierunt Jordanem, et abierunt viam trium dierum per desertum.
  27372 1 Maccabees	1Mac	40	5	25	Et occurrerunt eis Nabuthaei, et susceperunt eos pacifice, et narraverunt eis omnia quae acciderant fratribus eorum in Galaaditide,
  27373 1 Maccabees	1Mac	40	5	26	et quia multi ex eis comprehensi sunt in Barasa, et Bosor, et in Alimis, et in Casphor, et Mageth, et Carnaim : hae omnes civitates munitae et magnae.
  27374 1 Maccabees	1Mac	40	5	27	Sed et in ceteris civitatibus Galaaditidis tenentur comprehensi, et in crastinum constituerunt admovere exercitum civitatibus his, et comprehendere, et tollere eos in una die.
  27375 1 Maccabees	1Mac	40	5	28	Et convertit Judas et exercitus ejus viam in desertum Bosor repente, et occupavit civitatem : et occidit omnem masculum in ore gladii, et accepit omnia spolia eorum, et succendit eam igni.
  27376 1 Maccabees	1Mac	40	5	29	Et surrexerunt inde nocte, et ibant usque ad munitionem.
  27377 1 Maccabees	1Mac	40	5	30	Et factum est diluculo, cum elevassent oculos suos, ecce populus multus, cujus non erat numerus, portantes scalas et machinas ut comprehenderent munitionem, et expugnarent eos.
  27378 1 Maccabees	1Mac	40	5	31	Et vidit Judas quia coepit bellum, et clamor belli ascendit ad caelum sicut tuba, et clamor magnus de civitate :
  27379 1 Maccabees	1Mac	40	5	32	et dixit exercitui suo : Pugnate hodie pro fratribus vestris.
  27380 1 Maccabees	1Mac	40	5	33	Et venit tribus ordinibus post eos, et exclamaverunt tubis, et clamaverunt in oratione.
  27381 1 Maccabees	1Mac	40	5	34	Et cognoverunt castra Timothei quia Machabaeus est, et refugerunt a facie ejus : et percusserunt eos plaga magna. Et ceciderunt ex eis in die illa fere octo millia virorum.
  27382 1 Maccabees	1Mac	40	5	35	Et divertit Judas in Maspha, et expugnavit, et cepit eam : et occidit omnem masculum ejus, et sumpsit spolia ejus, et succendit eam igni.
  27383 1 Maccabees	1Mac	40	5	36	Inde perrexit, et cepit Casbon, et Mageth, et Bosor, et reliquas civitates Galaaditidis.
  27384 1 Maccabees	1Mac	40	5	37	Post haec autem verba congregavit Timotheus exercitum alium, et castra posuit contra Raphon trans torrentem.
  27385 1 Maccabees	1Mac	40	5	38	Et misit Judas speculari exercitum : et renuntiaverunt ei, dicentes : Quia convenerunt ad eum omnes gentes quae in circuitu nostro sunt, exercitus multus nimis :
  27386 1 Maccabees	1Mac	40	5	39	et Arabas conduxerunt in auxilium sibi, et castra posuerunt trans torrentem, parati ad te venire in praelium. Et abiit Judas obviam illis.
  27387 1 Maccabees	1Mac	40	5	40	Et ait Timotheus principibus exercitus sui : Cum appropinquaverit Judas, et exercitus ejus, ad torrentem aquae : si transierit ad nos prior, non poterimus sustinere eum, quia potens poterit adversum nos ;
  27388 1 Maccabees	1Mac	40	5	41	si vero timuerit transire, et posuerit castra extra flumen, transfretamus ad eos, et poterimus adversus illum.
  27389 1 Maccabees	1Mac	40	5	42	Ut autem appropinquavit Judas ad torrentem aquae, statuit scribas populi secus torrentem, et mandavit eis, dicens : Neminem hominem reliqueritis, sed veniant omnes in praelium.
  27390 1 Maccabees	1Mac	40	5	43	Et transfretavit ad illos prior, et omnis populus post eum, et contritae sunt omnes gentes a facie eorum, et projecerunt arma sua, et fugerunt ad fanum, quod erat in Carnaim.
  27391 1 Maccabees	1Mac	40	5	44	Et occupavit ipsam civitatem, et fanum succendit igni cum omnibus qui erant in ipso : et oppressa est Carnaim, et non potuit sustinere contra faciem Judae.
  27392 1 Maccabees	1Mac	40	5	45	Et congregavit Judas universos Israëlitas, qui erant in Galaaditide, a minimo usque ad maximum, et uxores eorum, et natos, et exercitum magnum valde, ut venirent in terram Juda.
  27393 1 Maccabees	1Mac	40	5	46	Et venerunt usque Ephron : et haec civitas magna in ingressu posita, munita valde, et non erat declinare ab ea dextera vel sinistra, sed per mediam iter erat.
  27394 1 Maccabees	1Mac	40	5	47	Et incluserunt se qui erant in civitate, et obstruxerunt portas lapidibus : et misit ad eos Judas verbis pacificis,
  27395 1 Maccabees	1Mac	40	5	48	dicens : Transeamus per terram vestram, ut eamus in terram nostram : et nemo vobis nocebit, tantum pedibus transibimus. Et nolebant eis aperire.
  27396 1 Maccabees	1Mac	40	5	49	Et praecepit Judas praedicare in castris, ut applicarent unusquisque in quo erat loco :
  27397 1 Maccabees	1Mac	40	5	50	et applicuerunt se viri virtutis, et oppugnavit civitatem illam tota die et tota nocte, et tradita est civitas in manu ejus :
  27398 1 Maccabees	1Mac	40	5	51	et peremerunt omnem masculum in ore gladii, et eradicavit eam, et accepit spolia ejus : et transivit per totam civitatem super interfectos.
  27399 1 Maccabees	1Mac	40	5	52	Et transgressi sunt Jordanem in campo magno, contra faciem Bethsan.
  27400 1 Maccabees	1Mac	40	5	53	Et erat Judas congregans extremos, et exhortabatur populum per totam viam, donec venirent in terram Juda :
  27401 1 Maccabees	1Mac	40	5	54	et ascenderunt in montem Sion cum laetitia, et gaudio, et obtulerunt holocausta, quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace.
  27402 1 Maccabees	1Mac	40	5	55	Et in diebus quibus erat Judas et Jonathas in terra Galaad, et Simon frater ejus in Galilaea contra faciem Ptolemaidis,
  27403 1 Maccabees	1Mac	40	5	56	audivit Josephus Zachariae filius, et Azarias princeps virtutis, res bene gestas, et praelia quae facta sunt,
  27404 1 Maccabees	1Mac	40	5	57	et dixit : Faciamus et ipsi nobis nomen, et eamus pugnare adversus gentes quae in circuitu nostro sunt.
  27405 1 Maccabees	1Mac	40	5	58	Et praecepit his qui erant in exercitu suo, et abierunt Jamniam.
  27406 1 Maccabees	1Mac	40	5	59	Et exivit Gorgias de civitate, et viri ejus obviam illis in pugnam.
  27407 1 Maccabees	1Mac	40	5	60	Et fugati sunt Josephus et Azarias usque in fines Judaeae : et ceciderunt illo die de populo Israël ad duo millia viri, et facta est fuga magna in populo :
  27408 1 Maccabees	1Mac	40	5	61	quia non audierunt Judam, et fratres ejus, existimantes fortiter se facturos.
  27409 1 Maccabees	1Mac	40	5	62	Ipsi autem non erant de semine virorum illorum, per quos salus facta est in Israël.
  27410 1 Maccabees	1Mac	40	5	63	Et viri Juda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israël, et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum.
  27411 1 Maccabees	1Mac	40	5	64	Et convenerunt ad eos fausta acclamantes.
  27412 1 Maccabees	1Mac	40	5	65	Et exivit Judas et fratres ejus, et expugnabant filios Esau in terra quae ad austrum est, et percussit Chebron et filias ejus : et muros ejus, et turres succendit igni in circuitu.
  27413 1 Maccabees	1Mac	40	5	66	Et movit castra ut iret in terram alienigenarum, et perambulabat Samariam.
  27414 1 Maccabees	1Mac	40	5	67	In die illa ceciderunt sacerdotes in bello, dum volunt fortiter facere, dum sine consilio exeunt in praelium.
  27415 1 Maccabees	1Mac	40	5	68	Et declinavit Judas in Azotum in terram alienigenarum, et diruit aras eorum, et sculptilia deorum ipsorum succendit igni : et cepit spolia civitatum, et reversus est in terram Juda.
  27416 1 Maccabees	1Mac	40	6	1	Et rex Antiochus perambulabat superiores regiones, et audivit esse civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam, et copiosam in argento et auro,
  27417 1 Maccabees	1Mac	40	6	2	templumque in ea locuples valde, et illic velamina aurea, et loricae, et scuta, quae reliquit Alexander Philippi rex Macedo, qui regnavit primus in Graecia.
  27418 1 Maccabees	1Mac	40	6	3	Et venit, et quaerebat capere civitatem, et depraedari eam : et non potuit, quoniam innotuit sermo his qui erant in civitate :
  27419 1 Maccabees	1Mac	40	6	4	et insurrexerunt in praelium, et fugit inde, et abiit cum tristitia magna, et reversus est in Babyloniam.
  27420 1 Maccabees	1Mac	40	6	5	Et venit qui nuntiaret ei in Perside, quia fugata sunt castra quae erant in terra Juda :
  27421 1 Maccabees	1Mac	40	6	6	et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis, et fugatus est a facie Judaeorum, et invaluerunt armis, et viribus, et spoliis multis, quae ceperunt de castris, quae exciderunt :
  27422 1 Maccabees	1Mac	40	6	7	et quia diruerunt abominationem, quam aedificaverat super altare quod erat in Jerusalem : et sanctificationem, sicut prius, circumdederunt muris excelsis, sed et Bethsuram civitatem suam.
  27423 1 Maccabees	1Mac	40	6	8	Et factum est ut audivit rex sermones istos, expavit, et commotus est valde : et decidit in lectum, et incidit in languorem prae tristitia, quia non factum est ei sicut cogitabat.
  27424 1 Maccabees	1Mac	40	6	9	Et erat illic per dies multos, quia renovata est in eo tristitia magna, et arbitratus est se mori.
  27425 1 Maccabees	1Mac	40	6	10	Et vocavit omnes amicos suos, et dixit illis : Recessit somnus ab oculis meis, et concidi, et corrui corde prae sollicitudine :
  27426 1 Maccabees	1Mac	40	6	11	et dixi in corde meo : In quantam tribulationem deveni, et in quos fluctus tristitiae, in qua nunc sum : qui jucundus eram, et dilectus in potestate mea !
  27427 1 Maccabees	1Mac	40	6	12	Nunc vero reminiscor malorum quae feci in Jerusalem, unde et abstuli omnia spolia aurea et argentea quae erant in ea, et misi auferre habitantes Judaeam sine causa.
  27428 1 Maccabees	1Mac	40	6	13	Cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista : et ecce pereo tristitia magna in terra aliena.
  27429 1 Maccabees	1Mac	40	6	14	Et vocavit Philippum, unum de amicis suis, et praeposuit eum super universum regnum suum :
  27430 1 Maccabees	1Mac	40	6	15	et dedit ei diadema, et stolam suam, et annulum, ut adduceret Antiochum filium suum, et nutriret eum, et regnaret.
  27431 1 Maccabees	1Mac	40	6	16	Et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo nono.
  27432 1 Maccabees	1Mac	40	6	17	Et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex, et constituit regnare Antiochum filium ejus, quem nutrivit adolescentem : et vocavit nomen ejus Eupator.
  27433 1 Maccabees	1Mac	40	6	18	Et hi qui erant in arce, concluserant Israël in circuitu sanctorum : et quaerebant eis mala semper, et firmamentum gentium.
  27434 1 Maccabees	1Mac	40	6	19	Et cogitavit Judas disperdere eos : et convocavit universum populum, ut obsiderent eos.
  27435 1 Maccabees	1Mac	40	6	20	Et convenerunt simul, et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo, et fecerunt ballistas et machinas.
  27436 1 Maccabees	1Mac	40	6	21	Et exierunt quidam ex eis qui obsidebantur : et adjunxerunt se illis aliqui impii ex Israël,
  27437 1 Maccabees	1Mac	40	6	22	et abierunt ad regem, et dixerunt : Quousque non facis judicium, et vindicas fratres nostros ?
  27438 1 Maccabees	1Mac	40	6	23	Nos decrevimus servire patri tuo, et ambulare in praeceptis ejus, et obsequi edictis ejus :
  27439 1 Maccabees	1Mac	40	6	24	et filii populi nostri propter hoc alienabant se a nobis, et quicumque inveniebantur ex nobis, interficiebantur, et haereditates nostrae diripiebantur.
  27440 1 Maccabees	1Mac	40	6	25	Et non ad nos tantum extenderunt manum, sed et in omnes fines nostros :
  27441 1 Maccabees	1Mac	40	6	26	et ecce applicuerunt hodie ad arcem Jerusalem occupare eam, et munitionem Bethsuram munierunt :
  27442 1 Maccabees	1Mac	40	6	27	et nisi praeveneris eos velocius, majora quam haec facient, et non poteris obtinere eos.
  27443 1 Maccabees	1Mac	40	6	28	Et iratus est rex, ut haec audivit : et convocavit omnes amicos suos, et principes exercitus sui, et eos qui super equites erant :
  27444 1 Maccabees	1Mac	40	6	29	sed et de regnis aliis et de insulis maritimis venerunt ad eum exercitus conductitii.
  27445 1 Maccabees	1Mac	40	6	30	Et erat numerus exercitus ejus, centum millia peditum, et viginti millia equitum, et elephanti triginta duo, docti ad praelium.
  27446 1 Maccabees	1Mac	40	6	31	Et venerunt per Idumaeam, et applicuerunt ad Bethsuram, et pugnaverunt dies multos : et fecerunt machinas, et exierunt, et succenderunt eas igni, et pugnaverunt viriliter.
  27447 1 Maccabees	1Mac	40	6	32	Et recessit Judas ab arce, et movit castra ad Bethzacharam contra castra regis.
  27448 1 Maccabees	1Mac	40	6	33	Et surrexit rex ante lucem, et concitavit exercitus in impetum contra viam Bethzacharam : et comparaverunt se exercitus in praelium, et tubis cecinerunt :
  27449 1 Maccabees	1Mac	40	6	34	et elephantis ostenderunt sanguinem uvae et mori, ad acuendos eos in praelium :
  27450 1 Maccabees	1Mac	40	6	35	et diviserunt bestias per legiones, et astiterunt singulis elephantis mille viri in loricis concatenatis, et galeae aereae in capitibus eorum : et quingenti equites ordinati unicuique bestiae electi erant.
  27451 1 Maccabees	1Mac	40	6	36	Hi ante tempus, ubicumque erat bestia, ibi erant : et quocumque ibat, ibant, et non discedebant ab ea.
  27452 1 Maccabees	1Mac	40	6	37	Sed et turres ligneae super eos firmae protegentes super singulas bestias : et super eas machinae : et super singulas viri virtutis triginta duo, qui pugnabant desuper : et Indus magister bestiae.
  27453 1 Maccabees	1Mac	40	6	38	Et residuum equitatum hinc et inde statuit in duas partes, tubis exercitum commovere, et perurgere constipatos in legionibus ejus.
  27454 1 Maccabees	1Mac	40	6	39	Et ut refulsit sol in clypeos aureos et aereos, resplenduerunt montes ab eis, et resplenduerunt sicut lampades ignis.
  27455 1 Maccabees	1Mac	40	6	40	Et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos, et alia per loca humilia : et ibant caute et ordinate.
  27456 1 Maccabees	1Mac	40	6	41	Et commovebantur omnes inhabitantes terram a voce multitudinis, et incessu turbae, et collisione armorum : erat enim exercitus magnus valde, et fortis.
  27457 1 Maccabees	1Mac	40	6	42	Et appropiavit Judas et exercitus ejus in praelium, et ceciderunt de exercitu regis sexcenti viri.
  27458 1 Maccabees	1Mac	40	6	43	Et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regis : et erat eminens super ceteras bestias, et visum est ei quod in ea esset rex :
  27459 1 Maccabees	1Mac	40	6	44	et dedit se ut liberaret populum suum, et acquireret sibi nomen aeternum.
  27460 1 Maccabees	1Mac	40	6	45	Et cucurrit ad eam audacter in medio legionis, interficiens a dextris et a sinistris, et cadebant ab eo huc atque illuc.
  27461 1 Maccabees	1Mac	40	6	46	Et ivit sub pedes elephantis, et supposuit se ei, et occidit eum : et cecidit in terram super ipsum, et mortuus est illic.
  27462 1 Maccabees	1Mac	40	6	47	Et videntes virtutem regis, et impetum exercitus ejus, diverterunt se ab eis.
  27463 1 Maccabees	1Mac	40	6	48	Castra autem regis ascenderunt contra eos in Jerusalem, et applicuerunt castra regis ad Judaeam, et montem Sion.
  27464 1 Maccabees	1Mac	40	6	49	Et fecit pacem cum his qui erant in Bethsura : et exierunt de civitate, quia non erant eis ibi alimenta conclusis, quia sabbata erant terrae.
  27465 1 Maccabees	1Mac	40	6	50	Et comprehendit rex Bethsuram : et constituit illic custodiam servare eam.
  27466 1 Maccabees	1Mac	40	6	51	Et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos : et statuit illic ballistas, et machinas, et ignis jacula, et tormenta ad lapides jactandos, et spicula, et scorpios ad mittendas sagittas, et fundibula.
  27467 1 Maccabees	1Mac	40	6	52	Fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum, et pugnaverunt dies multos.
  27468 1 Maccabees	1Mac	40	6	53	Escae autem non erant in civitate, eo quod septimus annus esset : et qui remanserant in Judaea de gentibus, consumpserant reliquias eorum, quae repositae fuerant.
  27469 1 Maccabees	1Mac	40	6	54	Et remanserunt in sanctis viri pauci, quoniam obtinuerat eos fames : et dispersi sunt unusquisque in locum suum.
  27470 1 Maccabees	1Mac	40	6	55	Et audivit Lysias quod Philippus, quem constituerat rex Antiochus cum adhuc viveret, ut nutriret Antiochum filium suum, et regnaret,
  27471 1 Maccabees	1Mac	40	6	56	reversus esset a Perside et Media, et exercitus qui abierat cum ipso, et quia quaerebat suscipere regni negotia :
  27472 1 Maccabees	1Mac	40	6	57	festinavit ire, et dicere ad regem, et duces exercitus : Deficimus quotidie, et esca nobis modica est ; et locus, quem obsidemus, est munitus, et incumbit nobis ordinare de regno.
  27473 1 Maccabees	1Mac	40	6	58	Nunc itaque demus dextras hominibus istis, et faciamus cum illis pacem, et cum omni gente eorum :
  27474 1 Maccabees	1Mac	40	6	59	et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius : propter legitima enim ipsorum, quae despeximus, irati sunt, et fecerunt omnia haec.
  27475 1 Maccabees	1Mac	40	6	60	Et placuit sermo in conspectu regis et principum : et misit ad eos pacem facere, et receperunt illam.
  27476 1 Maccabees	1Mac	40	6	61	Et juravit illis rex et principes, et exierunt de munitione.
  27477 1 Maccabees	1Mac	40	6	62	Et intravit rex montem Sion, et vidit munitionem loci : et rupit citius juramentum quod juravit, et mandavit destruere murum in gyro.
  27478 1 Maccabees	1Mac	40	6	63	Et discessit festinanter, et reversus est Antiochiam, et invenit Philippum dominantem civitati : et pugnavit adversus eum, et occupavit civitatem.
  27479 1 Maccabees	1Mac	40	7	1	Anno centesimo quinquagesimo primo, exiit Demetrius Seleuci filius ab urbe Roma, et ascendit cum paucis viris in civitatem maritimam, et regnavit illic.
  27480 1 Maccabees	1Mac	40	7	2	Et factum est, ut ingressus est domum regni patrum suorum, comprehendit exercitus Antiochum et Lysiam, ut adducerent eos ad eum.
  27481 1 Maccabees	1Mac	40	7	3	Et res ei innotuit, et ait : Nolite mihi ostendere faciem eorum.
  27482 1 Maccabees	1Mac	40	7	4	Et occidit eos exercitus. Et sedit Demetrius super sedem regni sui.
  27483 1 Maccabees	1Mac	40	7	5	Et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israël : et Alcimus dux eorum, qui volebat fieri sacerdos.
  27484 1 Maccabees	1Mac	40	7	6	Et accusaverunt populum apud regem, dicentes : Perdidit Judas et fratres ejus omnes amicos tuos, et nos dispersit de terra nostra.
  27485 1 Maccabees	1Mac	40	7	7	Nunc ergo mitte virum, cui credis, ut eat, et videat exterminium omne quod fecit nobis, et regionibus regis : et puniat omnes amicos ejus, et adjutores eorum.
  27486 1 Maccabees	1Mac	40	7	8	Et elegit rex ex amicis suis Bacchidem, qui dominabatur trans flumen magnum in regno, et fidelem regi : et misit eum,
  27487 1 Maccabees	1Mac	40	7	9	ut videret exterminium quod fecit Judas : sed et Alcimum impium constituit in sacerdotium, et mandavit ei facere ultionem in filios Israël.
  27488 1 Maccabees	1Mac	40	7	10	Et surrexerunt, et venerunt cum exercitu magno in terram Juda : et miserunt nuntios, et locuti sunt ad Judam et ad fratres ejus verbis pacificis in dolo.
  27489 1 Maccabees	1Mac	40	7	11	Et non intenderunt sermonibus eorum : viderunt enim quia venerunt cum exercitu magno.
  27490 1 Maccabees	1Mac	40	7	12	Et convenerunt ad Alcimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere quae justa sunt :
  27491 1 Maccabees	1Mac	40	7	13	et primi, Assidaei qui erant in filiis Israël : et exquirebant ab eis pacem.
  27492 1 Maccabees	1Mac	40	7	14	Dixerunt enim : Homo sacerdos de semine Aaron venit ; non decipiet nos :
  27493 1 Maccabees	1Mac	40	7	15	et locutus est cum eis verba pacifica, et juravit illis, dicens : Non inferemus vobis malum, neque amicis vestris.
  27494 1 Maccabees	1Mac	40	7	16	Et crediderunt ei : et comprehendit ex eis sexaginta viros, et occidit eos in una die, secundum verbum quod scriptum est :
  27495 1 Maccabees	1Mac	40	7	17	Carnes sanctorum tuorum, et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Jerusalem, et non erat qui sepeliret.
  27496 1 Maccabees	1Mac	40	7	18	Et incubuit timor et tremor in omnem populum : quia dixerunt : Non est veritas, et judicium in eis : transgressi sunt enim constitutum, et jusjurandum quod juraverunt.
  27497 1 Maccabees	1Mac	40	7	19	Et movit Bacchides castra ab Jerusalem, et applicuit in Bethzecha : et misit, et comprehendit multos ex eis qui a se effugerant : et quosdam de populo mactavit, et in puteum magnum projecit.
  27498 1 Maccabees	1Mac	40	7	20	Et commisit regionem Alcimo, et reliquit cum eo auxilium in adjutorium ipsi. Et abiit Bacchides ad regem :
  27499 1 Maccabees	1Mac	40	7	21	et satis agebat Alcimus pro principatu sacerdotii sui :
  27500 1 Maccabees	1Mac	40	7	22	et convenerunt ad eum omnes, qui perturbabant populum suum, et obtinuerunt terram Juda, et fecerunt plagam magnam in Israël.
  27501 1 Maccabees	1Mac	40	7	23	Et vidit Judas omnia mala quae fecit Alcimus et qui cum eo erant filiis Israël, multo plus quam gentes :
  27502 1 Maccabees	1Mac	40	7	24	et exiit in omnes fines Judaeae in circuitu, et fecit vindictam in viros desertores, et cessaverunt ultra exire in regionem.
  27503 1 Maccabees	1Mac	40	7	25	Vidit autem Alcimus quod praevaluit Judas et qui cum eo erant, et cognovit quia non potest sustinere eos : et regressus est ad regem, et accusavit eos multis criminibus.
  27504 1 Maccabees	1Mac	40	7	26	Et misit rex Nicanorem, unum ex principibus suis nobilioribus, qui erat inimicitias exercens contra Israël : et mandavit ei evertere populum.
  27505 1 Maccabees	1Mac	40	7	27	Et venit Nicanor in Jerusalem cum exercitu magno, et misit ad Judam et ad fratres ejus verbis pacificis cum dolo,
  27506 1 Maccabees	1Mac	40	7	28	dicens : Non sit pugna inter me et vos : veniam cum viris paucis, ut videam facies vestras cum pace.
  27507 1 Maccabees	1Mac	40	7	29	Et venit ad Judam, et salutaverunt se invicem pacifice : et hostes parati erant rapere Judam.
  27508 1 Maccabees	1Mac	40	7	30	Et innotuit sermo Judae quoniam cum dolo venerat ad eum : et conterritus est ab eo, et amplius noluit videre faciem ejus.
  27509 1 Maccabees	1Mac	40	7	31	Et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium ejus : et exivit obviam Judae in pugnam juxta Capharsalama.
  27510 1 Maccabees	1Mac	40	7	32	Et ceciderunt de Nicanoris exercitu fere quinque millia viri, et fugerunt in civitatem David.
  27511 1 Maccabees	1Mac	40	7	33	Et post haec verba ascendit Nicanor in montem Sion : et exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace, et demonstrare ei holocautomata, quae offerebantur pro rege.
  27512 1 Maccabees	1Mac	40	7	34	Et irridens sprevit eos, et polluit : et locutus est superbe,
  27513 1 Maccabees	1Mac	40	7	35	et juravit cum ira, dicens : Nisi traditus fuerit Judas et exercitus ejus in manus meas, continuo cum regressus fuero in pace, succendam domum istam. Et exiit cum ira magna.
  27514 1 Maccabees	1Mac	40	7	36	Et intraverunt sacerdotes, et steterunt ante faciem altaris et templi, et flentes dixerunt :
  27515 1 Maccabees	1Mac	40	7	37	Tu, Domine, elegisti domum istam ad invocandum nomen tuum in ea, ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo :
  27516 1 Maccabees	1Mac	40	7	38	fac vindictam in homine isto et exercitu ejus, et cadant in gladio : memento blasphemias eorum, et ne dederis eis ut permaneant.
  27517 1 Maccabees	1Mac	40	7	39	Et exiit Nicanor ab Jerusalem, et castra applicuit ad Bethoron : et occurrit illi exercitus Syriae.
  27518 1 Maccabees	1Mac	40	7	40	Et Judas applicuit in Adarsa cum tribus millibus viris : et oravit Judas, et dixit :
  27519 1 Maccabees	1Mac	40	7	41	Qui missi erant a rege Sennacherib, Domine, quia blasphemaverunt te, exiit angelus, et percussit ex eis centum octoginta quinque millia :
  27520 1 Maccabees	1Mac	40	7	42	sic contere exercitum istum in conspectu nostro hodie : et sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua : et judica illum secundum malitiam illius.
  27521 1 Maccabees	1Mac	40	7	43	Et commiserunt exercitus praelium tertiadecima die mensis Adar : et contrita sunt castra Nicanoris, et cecidit ipse primus in praelio.
  27522 1 Maccabees	1Mac	40	7	44	Ut autem vidit exercitus ejus quia cecidisset Nicanor, projecerunt arma sua, et fugerunt :
  27523 1 Maccabees	1Mac	40	7	45	et persecuti sunt eos viam unius diei ab Adazer usquequo veniatur in Gazara, et tubis cecinerunt post eos cum significationibus :
  27524 1 Maccabees	1Mac	40	7	46	et exierunt de omnibus castellis Judaeae in circuitu, et ventilabant eos cornibus, et convertebantur iterum ad eos, et ceciderunt omnes gladio, et non est relictus ex eis nec unus.
  27525 1 Maccabees	1Mac	40	7	47	Et acceperunt spolia eorum in praedam : et caput Nicanoris amputaverunt, et dexteram ejus, quam extenderat superbe, et attulerunt, et suspenderunt contra Jerusalem.
  27526 1 Maccabees	1Mac	40	7	48	Et laetatus est populus valde, et egerunt diem illam in laetitia magna.
  27527 1 Maccabees	1Mac	40	7	49	Et constituit agi omnibus annis diem istam tertiadecima die mensis Adar.
  27528 1 Maccabees	1Mac	40	7	50	Et siluit terra Juda dies paucos.
  27529 1 Maccabees	1Mac	40	8	1	Et audivit Judas nomen Romanorum, quia sunt potentes viribus, et acquiescunt ad omnia quae postulantur ab eis, et quicumque accesserunt ad eos, statuerunt cum eis amicitias : et quia sunt potentes viribus.
  27530 1 Maccabees	1Mac	40	8	2	Et audierunt praelia eorum, et virtutes bonas, quas fecerunt in Galatia, quia obtinuerunt eos, et duxerunt sub tributum :
  27531 1 Maccabees	1Mac	40	8	3	et quanta fecerunt in regione Hispaniae, et quod in potestatem redegerunt metalla argenti et auri, quae illic sunt, et possederunt omnem locum consilio suo, et patientia :
  27532 1 Maccabees	1Mac	40	8	4	locaque quae longe erant valde ab eis, et reges, qui supervenerant eis ab extremis terrae, contriverunt, et percusserunt eos plaga magna : ceteri autem dant eis tributum omnibus annis.
  27533 1 Maccabees	1Mac	40	8	5	Et Philippum et Persen Ceteorum regem, et ceteros qui adversum eos arma tulerant, contriverunt in bello, et obtinuerunt eos :
  27534 1 Maccabees	1Mac	40	8	6	et Antiochum magnum regem Asiae, qui eis pugnam intulerat habens centum viginti elephantos, et equitatum, et currus, et exercitum magnum valde, contritum ab eis :
  27535 1 Maccabees	1Mac	40	8	7	et quia ceperunt eum vivum, et statuerunt ei ut daret ipse, et qui regnarent post ipsum, tributum magnum, et daret obsides, et constitutum,
  27536 1 Maccabees	1Mac	40	8	8	et regionem Indorum, et Medos, et Lydos, de optimis regionibus eorum : et acceptas eas ab eis, dederunt Eumeni regi,
  27537 1 Maccabees	1Mac	40	8	9	et quia qui erant apud Helladam, voluerunt ire, et tollere eos : et innotuit sermo his,
  27538 1 Maccabees	1Mac	40	8	10	et miserunt ad eos ducem unum, et pugnaverunt contra illos, et ceciderunt ex eis multi, et captivas duxerunt uxores eorum et filios, et diripuerunt eos, et terram eorum possederunt, et destruxerunt muros eorum, et in servitutem illos redegerunt usque in hunc diem :
  27539 1 Maccabees	1Mac	40	8	11	et residua regna, et insulas, quae aliquando restiterant illis, exterminaverunt, et in potestatem redegerunt.
  27540 1 Maccabees	1Mac	40	8	12	Cum amicis autem suis, et qui in ipsis requiem habebant, conservaverunt amicitiam, et obtinuerunt regna, quae erant proxima, et quae erant longe : quia quicumque audiebant nomen eorum, timebant eos :
  27541 1 Maccabees	1Mac	40	8	13	quibus vero vellent auxilio esse ut regnarent, regnabant : quos autem vellent, regno deturbabant : et exaltati sunt valde.
  27542 1 Maccabees	1Mac	40	8	14	Et in omnibus istis nemo portabat diadema, nec induebatur purpura, ut magnificaretur in ea.
  27543 1 Maccabees	1Mac	40	8	15	Et quia curiam fecerunt sibi, et quotidie consulebant trecentos viginti consilium agentes semper de multitudine, ut quae digna sunt, gerant :
  27544 1 Maccabees	1Mac	40	8	16	et committunt uni homini magistratum suum per singulos annos dominari universae terrae suae, et omnes obediunt uni, et non est invidia, neque zelus inter eos.
  27545 1 Maccabees	1Mac	40	8	17	Et elegit Judas Eupolemum filium Joannis filii Jacob, et Jasonem filium Eleazari, et misit eos Romam constituere cum illis amicitiam et societatem :
  27546 1 Maccabees	1Mac	40	8	18	et ut auferrent ab eis jugum Graecorum, quia viderunt quod in servitutem premerent regnum Israël.
  27547 1 Maccabees	1Mac	40	8	19	Et abierunt Romam viam multam valde, et introierunt curiam, et dixerunt :
  27548 1 Maccabees	1Mac	40	8	20	Judas Machabaeus, et fratres ejus, et populus Judaeorum, miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem, et conscribere nos socios et amicos vestros.
  27549 1 Maccabees	1Mac	40	8	21	Et placuit sermo in conspectu eorum.
  27550 1 Maccabees	1Mac	40	8	22	Et hoc rescriptum est quod rescripserunt in tabulis aereis, et miserunt in Jerusalem, ut esset apud eos ibi memoriale pacis et societatis :
  27551 1 Maccabees	1Mac	40	8	23	Bene sit Romanis, et genti Judaeorum, in mari et in terra in aeternum : gladiusque et hostis procul sit ab eis.
  27552 1 Maccabees	1Mac	40	8	24	Quod si institerit bellum Romanis prius, aut omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum,
  27553 1 Maccabees	1Mac	40	8	25	auxilium feret gens Judaeorum, prout tempus dictaverit, corde pleno :
  27554 1 Maccabees	1Mac	40	8	26	et praeliantibus non dabunt, neque subministrabunt triticum, arma, pecuniam, naves, sicut placuit Romanis : et custodient mandata eorum, nihil ab eis accipientes.
  27555 1 Maccabees	1Mac	40	8	27	Similiter autem et si genti Judaeorum prius acciderit bellum, adjuvabunt Romani ex animo, prout eis tempus permiserit :
  27556 1 Maccabees	1Mac	40	8	28	et adjuvantibus non dabitur triticum, arma, pecunia, naves, sicut placuit Romanis : et custodient mandata eorum absque dolo :
  27557 1 Maccabees	1Mac	40	8	29	secundum haec verba constituerunt Romani populo Judaeorum.
  27558 1 Maccabees	1Mac	40	8	30	Quod si post haec verba hi aut illi addere aut demere ad haec aliquid voluerint, facient ex proposito suo : et quaecumque addiderint, vel dempserint, rata erunt.
  27559 1 Maccabees	1Mac	40	8	31	Sed et de malis, quae Demetrius rex fecit in eos, scripsimus ei, dicentes : Quare gravasti jugum tuum super amicos nostros, et socios Judaeos ?
  27560 1 Maccabees	1Mac	40	8	32	si ergo iterum adierint nos, adversum te faciemus illis judicium, et pugnabimus tecum mari terraque.
  27561 1 Maccabees	1Mac	40	9	1	Interea, ut audivit Demetrius quia cecidit Nicanor et exercitus ejus in praelio, apposuit Bacchidem et Alcimum rursum mittere in Judaeam, et dextrum cornu cum illis.
  27562 1 Maccabees	1Mac	40	9	2	Et abierunt viam quae ducit in Galgala, et castra posuerunt in Masaloth, quae est in Arbellis : et occupaverunt eam, et peremerunt animas hominum multas.
  27563 1 Maccabees	1Mac	40	9	3	In mense primo anni centesimi et quinquagesimi secundi, applicuerunt exercitum ad Jerusalem :
  27564 1 Maccabees	1Mac	40	9	4	et surrexerunt, et abierunt in Beream viginti millia virorum, et duo millia equitum.
  27565 1 Maccabees	1Mac	40	9	5	Et Judas posuerat castra in Laisa, et tria millia viri electi cum eo :
  27566 1 Maccabees	1Mac	40	9	6	et viderunt multitudinem exercitus, quia multi sunt, et timuerunt valde : et multi subtraxerunt se de castris, et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri.
  27567 1 Maccabees	1Mac	40	9	7	Et vidit Judas quod defluxit exercitus suus, et bellum perurgebat eum, et confractus est corde, quia non habebat tempus congregandi eos, et dissolutus est.
  27568 1 Maccabees	1Mac	40	9	8	Et dixit his qui residui erant : Surgamus, et eamus ad adversarios nostros, si poterimus pugnare adversus eos.
  27569 1 Maccabees	1Mac	40	9	9	Et avertebant eum, dicentes : Non poterimus, sed liberemus animas nostras modo, et revertamur ad fratres nostros, et tunc pugnabimus adversus eos : nos autem pauci sumus.
  27570 1 Maccabees	1Mac	40	9	10	Et ait Judas : Absit istam rem facere ut fugiamus ab eis : et si appropiavit tempus nostrum, moriamur in virtute propter fratres nostros, et non inferamus crimen gloriae nostrae.
  27571 1 Maccabees	1Mac	40	9	11	Et movit exercitus de castris, et steterunt illis obviam : et divisi sunt equites in duas partes, et fundibularii et sagittarii praeibant exercitum, et primi certaminis omnes potentes.
  27572 1 Maccabees	1Mac	40	9	12	Bacchides autem erat in dextro cornu, et proximavit legio ex duabus partibus, et clamabant tubis :
  27573 1 Maccabees	1Mac	40	9	13	exclamaverunt autem et hi qui erant ex parte Judae etiam ipsi, et commota est terra a voce exercituum : et commissum est praelium a mane usque ad vesperam.
  27574 1 Maccabees	1Mac	40	9	14	Et vidit Judas quod firmior est pars exercitus Bacchidis in dextris, et convenerunt cum ipso omnes constantes corde :
  27575 1 Maccabees	1Mac	40	9	15	et contrita est dextera pars ab eis, et persecutus est eos usque ad montem Azoti.
  27576 1 Maccabees	1Mac	40	9	16	Et qui in sinistro cornu erant, viderunt quod contritum est dextrum cornu, et secuti sunt post Judam, et eos qui cum ipso erant, a tergo :
  27577 1 Maccabees	1Mac	40	9	17	et ingravatum est praelium, et ceciderunt vulnerati multi ex his et ex illis.
  27578 1 Maccabees	1Mac	40	9	18	Et Judas cecidit, et ceteri fugerunt.
  27579 1 Maccabees	1Mac	40	9	19	Et Jonathas et Simon tulerunt Judam fratrem suum, et sepelierunt eum in sepulchro patrum suorum in civitate Modin.
  27580 1 Maccabees	1Mac	40	9	20	Et fleverunt eum omnis populus Israël planctu magno, et lugebant dies multos,
  27581 1 Maccabees	1Mac	40	9	21	et dixerunt : Quomodo cecidit potens, qui salvum faciebat populum Israël !
  27582 1 Maccabees	1Mac	40	9	22	Et cetera verba bellorum Judae, et virtutum, quas fecit, et magnitudinis ejus, non sunt descripta : multa enim erant valde.
  27583 1 Maccabees	1Mac	40	9	23	Et factum est : post obitum Judae emerserunt iniqui in omnibus finibus Israël, et exorti sunt omnes qui operabantur iniquitatem.
  27584 1 Maccabees	1Mac	40	9	24	In diebus illis facta est fames magna valde, et tradidit se Bacchidi omnis regio eorum cum ipsis.
  27585 1 Maccabees	1Mac	40	9	25	Et elegit Bacchides viros impios, et constituit eos dominos regionis :
  27586 1 Maccabees	1Mac	40	9	26	et exquirebant, et perscrutabantur amicos Judae, et adducebant eos ad Bacchidem, et vindicabat in illos, et illudebat.
  27587 1 Maccabees	1Mac	40	9	27	Et facta est tribulatio magna in Israël, qualis non fuit ex die qua non est visus propheta in Israël.
  27588 1 Maccabees	1Mac	40	9	28	Et congregati sunt omnes amici Judae, et dixerunt Jonathae :
  27589 1 Maccabees	1Mac	40	9	29	Ex quo frater tuus Judas defunctus est, vir similis ei non est, qui exeat contra inimicos nostros, Bacchidem et eos qui inimici sunt gentis nostrae.
  27590 1 Maccabees	1Mac	40	9	30	Nunc itaque, te hodie elegimus esse pro eo nobis in principem, et ducem ad bellandum bellum nostrum.
  27591 1 Maccabees	1Mac	40	9	31	Et suscepit Jonathas tempore illo principatum, et surrexit loco Judae fratris sui.
  27592 1 Maccabees	1Mac	40	9	32	Et cognovit Bacchides, et quaerebat eum occidere.
  27593 1 Maccabees	1Mac	40	9	33	Et cognovit Jonathas, et Simon frater ejus, et omnes qui cum eo erant : et fugerunt in desertum Thecuae et consederunt ad aquam lacus Asphar.
  27594 1 Maccabees	1Mac	40	9	34	Et cognovit Bacchides, et die sabbatorum venit ipse et omnis exercitus ejus trans Jordanem.
  27595 1 Maccabees	1Mac	40	9	35	Et Jonathas misit fratrem suum ducem populi, et rogavit Nabuthaeos amicos suos, ut commodarent illis apparatum suum, qui erat copiosus.
  27596 1 Maccabees	1Mac	40	9	36	Et exierunt filii Jambri ex Madaba, et comprehenderunt Joannem et omnia quae habebat, et abierunt habentes ea.
  27597 1 Maccabees	1Mac	40	9	37	Post haec verba, renuntiatum est Jonathae et Simoni fratri ejus, quia filii Jambri faciunt nuptias magnas, et ducunt sponsam ex Madaba filiam unius de magnis principibus Chanaan cum ambitione magna.
  27598 1 Maccabees	1Mac	40	9	38	Et recordati sunt sanguinis Joannis fratris sui : et ascenderunt, et absconderunt se sub tegumento montis.
  27599 1 Maccabees	1Mac	40	9	39	Et elevaverunt oculos suos, et viderunt : et ecce tumultus, et apparatus multus : et sponsus processit, et amici ejus, et fratres ejus obviam illis cum tympanis, et musicis, et armis multis.
  27600 1 Maccabees	1Mac	40	9	40	Et surrexerunt ad eos ex insidiis, et occiderunt eos, et ceciderunt vulnerati multi, et residui fugerunt in montes : et acceperunt omnia spolia eorum :
  27601 1 Maccabees	1Mac	40	9	41	et conversae sunt nuptiae in luctum, et vox musicorum ipsorum in lamentum.
  27602 1 Maccabees	1Mac	40	9	42	Et vindicaverunt vindictam sanguinis fratris sui : et reversi sunt ad ripam Jordanis.
  27603 1 Maccabees	1Mac	40	9	43	Et audivit Bacchides, et venit die sabbatorum usque ad oram Jordanis in virtute magna.
  27604 1 Maccabees	1Mac	40	9	44	Et dixit ad suos Jonathas : Surgamus, et pugnemus contra inimicos nostros : non est enim hodie sicut heri et nudiustertius :
  27605 1 Maccabees	1Mac	40	9	45	ecce enim bellum ex adverso, aqua vero Jordanis hinc et inde, et ripae, et paludes, et saltus : et non est locus divertendi.
  27606 1 Maccabees	1Mac	40	9	46	Nunc ergo, clamate in caelum, ut liberemini de manu inimicorum vestrorum. Et commissum est bellum.
  27607 1 Maccabees	1Mac	40	9	47	Et extendit Jonathas manum suam percutere Bacchidem, et divertit ab eo retro :
  27608 1 Maccabees	1Mac	40	9	48	et desiliit Jonathas, et qui cum eo erant, in Jordanem, et transnataverunt ad eos Jordanem.
  27609 1 Maccabees	1Mac	40	9	49	Et ceciderunt de parte Bacchidis die illa mille viri. Et reversi sunt in Jerusalem,
  27610 1 Maccabees	1Mac	40	9	50	et aedificaverunt civitates munitas in Judaea, munitionem quae erat in Jericho, et in Ammaum, et in Bethoron, et in Bethel, et Thamnata, et Phara, et Thopo muris excelsis, et portis, et seris.
  27611 1 Maccabees	1Mac	40	9	51	Et posuit custodiam in eis, ut inimicitias exercerent in Israël :
  27612 1 Maccabees	1Mac	40	9	52	et munivit civitatem Bethsuram, et Gazaram, et arcem, et posuit in eis auxilia, et apparatum escarum :
  27613 1 Maccabees	1Mac	40	9	53	et accepit filios principum regionis obsides, et posuit eos in arce in Jerusalem in custodiam.
  27614 1 Maccabees	1Mac	40	9	54	Et anno centesimo quinquagesimo tertio, mense secundo, praecepit Alcimus destrui muros domus sanctae interioris, et destrui opera prophetarum : et coepit destruere.
  27615 1 Maccabees	1Mac	40	9	55	In tempore illo percussus est Alcimus : et impedita sunt opera illius, et occlusum est os ejus, et dissolutus est paralysi, nec ultra potuit loqui verbum, et mandare de domo sua.
  27616 1 Maccabees	1Mac	40	9	56	Et mortuus est Alcimus in tempore illo cum tormento magno.
  27617 1 Maccabees	1Mac	40	9	57	Et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alcimus, et reversus est ad regem. Et siluit terra annis duobus.
  27618 1 Maccabees	1Mac	40	9	58	Et cogitaverunt omnes iniqui, dicentes : Ecce Jonathas, et qui cum eo sunt, in silentio habitant confidenter : nunc ergo adducamus Bacchidem, et comprehendet eos omnes una nocte.
  27619 1 Maccabees	1Mac	40	9	59	Et abierunt, et consilium ei dederunt.
  27620 1 Maccabees	1Mac	40	9	60	Et surrexit ut veniret cum exercitu multo : et misit occulte epistolas sociis suis qui erant in Judaea, ut comprehenderent Jonathan, et eos qui cum eo erant : sed non potuerunt, quia innotuit eis consilium eorum.
  27621 1 Maccabees	1Mac	40	9	61	Et apprehendit de viris regionis, qui principes erant malitiae, quinquaginta viros, et occidit eos :
  27622 1 Maccabees	1Mac	40	9	62	et secessit Jonathas, et Simon, et qui cum eo erant, in Bethbessen, quae est in deserto : et exstruxit diruta ejus, et firmaverunt eam.
  27623 1 Maccabees	1Mac	40	9	63	Et cognovit Bacchides, et congregavit universam multitudinem suam : et his, qui de Judaea erant, denuntiavit.
  27624 1 Maccabees	1Mac	40	9	64	Et venit, et castra posuit desuper Bethbessen : et oppugnavit eam dies multos, et fecit machinas.
  27625 1 Maccabees	1Mac	40	9	65	Et reliquit Jonathas Simonem fratrem suum in civitate, et exiit in regionem, et venit cum numero :
  27626 1 Maccabees	1Mac	40	9	66	et percussit Odaren et fratres ejus, et filios Phaseron in tabernaculis ipsorum : et coepit caedere, et crescere in virtutibus.
  27627 1 Maccabees	1Mac	40	9	67	Simon vero, et qui cum ipso erant, exierunt de civitate, et succenderunt machinas,
  27628 1 Maccabees	1Mac	40	9	68	et pugnaverunt contra Bacchidem, et contritus est ab eis : et afflixerunt eum valde, quoniam consilium ejus et congressus ejus erat inanis.
  27629 1 Maccabees	1Mac	40	9	69	Et iratus contra viros iniquos, qui ei consilium dederant ut veniret in regionem ipsorum, multos ex eis occidit : ipse autem cogitavit cum reliquis abire in regionem suam.
  27630 1 Maccabees	1Mac	40	9	70	Et cognovit Jonathas : et misit ad eum legatos componere pacem cum ipso, et reddere ei captivitatem.
  27631 1 Maccabees	1Mac	40	9	71	Et libenter accepit, et fecit secundum verba ejus, et juravit se nihil facturum ei mali omnibus diebus vitae ejus.
  27632 1 Maccabees	1Mac	40	9	72	Et reddidit ei captivitatem, quam prius erat praedatus de terra Juda : et conversus abiit in terram suam, et non apposuit amplius venire in fines ejus.
  27633 1 Maccabees	1Mac	40	9	73	Et cessavit gladius ex Israël : et habitavit Jonathas in Machmas, et coepit Jonathas ibi judicare populum, et exterminavit impios ex Israël.
  27634 1 Maccabees	1Mac	40	10	1	Et anno centesimo sexagesimo, ascendit Alexander Antiochi filius, qui cognominatus est Nobilis, et occupavit Ptolemaidam : et receperunt eum, et regnavit illic.
  27635 1 Maccabees	1Mac	40	10	2	Et audivit Demetrius rex, et congregavit exercitum copiosum valde, et exivit obviam illi in praelium.
  27636 1 Maccabees	1Mac	40	10	3	Et misit Demetrius epistolam ad Jonathan verbis pacificis, ut magnificaret eum.
  27637 1 Maccabees	1Mac	40	10	4	Dixit enim : Anticipemus facere pacem cum eo, priusquam faciat cum Alexandro adversum nos :
  27638 1 Maccabees	1Mac	40	10	5	recordabitur enim omnium malorum, quae fecimus in eum, et in fratrem ejus, et in gentem ejus.
  27639 1 Maccabees	1Mac	40	10	6	Et dedit ei potestatem congregandi exercitum, et fabricare arma, et esse ipsum socium ejus : et obsides, qui erant in arce, jussit tradi ei.
  27640 1 Maccabees	1Mac	40	10	7	Et venit Jonathas in Jerusalem, et legit epistolas in auditu omnis populi, et eorum qui in arce erant.
  27641 1 Maccabees	1Mac	40	10	8	Et timuerunt timore magno, quoniam audierunt quod dedit ei rex potestatem congregandi exercitum.
  27642 1 Maccabees	1Mac	40	10	9	Et traditi sunt Jonathae obsides, et reddidit eos parentibus suis :
  27643 1 Maccabees	1Mac	40	10	10	et habitavit Jonathas in Jerusalem, et coepit aedificare et innovare civitatem.
  27644 1 Maccabees	1Mac	40	10	11	Et dixit facientibus opera ut exstruerent muros, et montem Sion in circuitu lapidibus quadratis ad munitionem : et ita fecerunt.
  27645 1 Maccabees	1Mac	40	10	12	Et fugerunt alienigenae, qui erant in munitionibus quas Bacchides aedificaverat :
  27646 1 Maccabees	1Mac	40	10	13	et reliquit unusquisque locum suum, et abiit in terram suam :
  27647 1 Maccabees	1Mac	40	10	14	tantum in Bethsura remanserunt aliqui ex his qui reliquerant legem et praecepta Dei : erat enim haec eis ad refugium.
  27648 1 Maccabees	1Mac	40	10	15	Et audivit Alexander rex promissa, quae promisit Demetrius Jonathae : et narraverunt ei praelia, et virtutes quas ipse fecit, et fratres ejus, et labores quos laboraverunt :
  27649 1 Maccabees	1Mac	40	10	16	et ait : Numquid inveniemus aliquem virum talem ? et nunc faciemus eum amicum, et socium nostrum.
  27650 1 Maccabees	1Mac	40	10	17	Et scripsit epistolam, et misit ei secundum haec verba, dicens :
  27651 1 Maccabees	1Mac	40	10	18	Rex Alexander fratri Jonathae salutem.
  27652 1 Maccabees	1Mac	40	10	19	Audivimus de te quod vir potens sis viribus, et aptus es ut sis amicus noster :
  27653 1 Maccabees	1Mac	40	10	20	et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuae, et ut amicus voceris regis (et misit ei purpuram, et coronam auream) et quae nostra sunt sentias nobiscum, et conserves amicitias ad nos.
  27654 1 Maccabees	1Mac	40	10	21	Et induit se Jonathas stola sancta septimo mense, anno centesimo sexagesimo, in die solemni scenopegiae : et congregavit exercitum, et fecit arma copiosa.
  27655 1 Maccabees	1Mac	40	10	22	Et audivit Demetrius verba ista, et contristatus est nimis, et ait :
  27656 1 Maccabees	1Mac	40	10	23	Quid hoc fecimus, quod praeoccupavit nos Alexander apprehendere amicitiam Judaeorum ad munimen sui ?
  27657 1 Maccabees	1Mac	40	10	24	scribam et ego illis verba deprecatoria, et dignitates, et dona, ut sint mecum in adjutorium.
  27658 1 Maccabees	1Mac	40	10	25	Et scripsit eis in haec verba : Rex Demetrius genti Judaeorum salutem.
  27659 1 Maccabees	1Mac	40	10	26	Quoniam servastis ad nos pactum, et mansistis in amicitia nostra, et non accessistis ad inimicos nostros, audivimus, et gavisi sumus.
  27660 1 Maccabees	1Mac	40	10	27	Et nunc perseverate adhuc conservare ad nos fidem, et retribuemus vobis bona pro his quae fecistis nobiscum :
  27661 1 Maccabees	1Mac	40	10	28	et remittemus vobis praestationes multas, et dabimus vobis donationes.
  27662 1 Maccabees	1Mac	40	10	29	Et nunc absolvo vos et omnes Judaeos a tributis, et pretia salis indulgeo, et coronas remitto, et tertias seminis :
  27663 1 Maccabees	1Mac	40	10	30	et dimidiam partem fructus ligni, quod est portionis meae, relinquo vobis ex hodierno die, et deinceps, ne accipiatur a terra Juda, et a tribus civitatibus quae additae sunt illi ex Samaria et Galilaea ; ex hodierna die et in totum tempus :
  27664 1 Maccabees	1Mac	40	10	31	et Jerusalem sit sancta, et libera cum finibus suis : et decimae et tributa ipsius sint.
  27665 1 Maccabees	1Mac	40	10	32	Remitto etiam potestatem arcis, quae est in Jerusalem : et do eam summo sacerdoti, ut constituat in ea viros quoscumque ipse elegerit, qui custodiant eam.
  27666 1 Maccabees	1Mac	40	10	33	Et omnem animam Judaeorum, quae captiva est a terra Juda in omni regno meo, relinquo liberam gratis, ut omnes a tributis solvantur, etiam pecorum suorum.
  27667 1 Maccabees	1Mac	40	10	34	Et omnes dies solemnes, et sabbata, et neomeniae, et dies decreti, et tres dies ante diem solemnem, et tres dies post diem solemnem, sint omnes immunitatis et remissionis omnibus Judaeis, qui sunt in regno meo :
  27668 1 Maccabees	1Mac	40	10	35	et nemo habebit potestatem agere aliquid, et movere negotia adversus aliquem illorum in omni causa.
  27669 1 Maccabees	1Mac	40	10	36	Et ascribantur ex Judaeis in exercitu regis ad triginta millia virorum : et dabuntur illis copiae ut oportet omnibus exercitibus regis, et ex eis ordinabuntur qui sint in munitionibus regis magni :
  27670 1 Maccabees	1Mac	40	10	37	et ex his constituentur super negotia regni, quae aguntur ex fide, et principes sint ex eis, et ambulent in legibus suis, sicut praecepit rex in terra Juda.
  27671 1 Maccabees	1Mac	40	10	38	Et tres civitates, quae additae sunt Judaeae ex regione Samariae, cum Judaea reputentur : ut sint sub uno, et non obediant alii potestati, nisi summi sacerdotis.
  27672 1 Maccabees	1Mac	40	10	39	Ptolemaida et confines ejus, quas dedi donum sanctis qui sunt in Jerusalem, ad necessarios sumptus sanctorum.
  27673 1 Maccabees	1Mac	40	10	40	Et ego do singulis annis quindecim millia siclorum argenti de rationibus regis, quae me contingunt :
  27674 1 Maccabees	1Mac	40	10	41	et omne quod reliquum fuerit, quod non reddiderant qui super negotia erant annis prioribus, ex hoc dabunt in opera domus.
  27675 1 Maccabees	1Mac	40	10	42	Et super haec quinque millia siclorum argenti, quae accipiebant de sanctorum ratione per singulos annos : et haec ad sacerdotes pertineant, qui ministerio funguntur.
  27676 1 Maccabees	1Mac	40	10	43	Et quicumque confugerint in templum quod est Jerosolymis, et in omnibus finibus ejus, obnoxii regi in omni negotio dimittantur, et universa quae sunt eis in regno meo, libera habeant.
  27677 1 Maccabees	1Mac	40	10	44	Et ad aedificanda vel restauranda opera sanctorum, sumptus dabuntur de ratione regis :
  27678 1 Maccabees	1Mac	40	10	45	et ad exstruendos muros Jerusalem, et communiendos in circuitu, sumptus dabuntur de ratione regis, et ad construendos muros in Judaea.
  27679 1 Maccabees	1Mac	40	10	46	Ut audivit autem Jonathas et populus sermones istos, non crediderunt eis, nec receperunt eos : quia recordati sunt malitiae magnae, quam fecerat in Israël, et tribulaverat eos valde.
  27680 1 Maccabees	1Mac	40	10	47	Et complacuit eis in Alexandrum, quia ipse fuerat eis princeps sermonum pacis, et ipsi auxilium ferebant omnibus diebus.
  27681 1 Maccabees	1Mac	40	10	48	Et congregavit rex Alexander exercitum magnum, et admovit castra contra Demetrium.
  27682 1 Maccabees	1Mac	40	10	49	Et commiserunt praelium duo reges, et fugit exercitus Demetrii, et insecutus est eum Alexander, et incubuit super eos.
  27683 1 Maccabees	1Mac	40	10	50	Et invaluit praelium nimis, donec occidit sol : et cecidit Demetrius in die illa.
  27684 1 Maccabees	1Mac	40	10	51	Et misit Alexander ad Ptolemaeum regem Aegypti legatos secundum haec verba, dicens :
  27685 1 Maccabees	1Mac	40	10	52	Quoniam regressus sum in regnum meum, et sedi in sede patrum meorum, et obtinui principatum, et contrivi Demetrium, et possedi regionem nostram,
  27686 1 Maccabees	1Mac	40	10	53	et commisi pugnam cum eo, et contritus est ipse et castra ejus a nobis, et sedimus in sede regni ejus :
  27687 1 Maccabees	1Mac	40	10	54	et nunc statuamus ad invicem amicitiam : et da mihi filiam tuam uxorem, et ego ero gener tuus, et dabo tibi dona, et ipsi, digna te.
  27688 1 Maccabees	1Mac	40	10	55	Et respondit rex Ptolemaeus, dicens : Felix dies, in qua reversus es ad terram patrum tuorum, et sedisti in sede regni eorum.
  27689 1 Maccabees	1Mac	40	10	56	Et nunc faciam tibi quod scripsisti : sed occurre mihi Ptolemaidam, ut videamus invicem nos, et spondeam tibi sicut dixisti.
  27690 1 Maccabees	1Mac	40	10	57	Et exivit Ptolemaeus de Aegypto, ipse et Cleopatra filia ejus, et venit Ptolemaidam anno centesimo sexagesimo secundo.
  27691 1 Maccabees	1Mac	40	10	58	Et occurrit ei Alexander rex, et dedit ei Cleopatram filiam suam : et fecit nuptias ejus Ptolemaidae, sicut reges in magna gloria.
  27692 1 Maccabees	1Mac	40	10	59	Et scripsit rex Alexander Jonathae, ut veniret obviam sibi.
  27693 1 Maccabees	1Mac	40	10	60	Et abiit cum gloria Ptolemaidam, et occurrit ibi duobus regibus, et dedit illis argentum multum, et aurum, et dona : et invenit gratiam in conspectu eorum.
  27694 1 Maccabees	1Mac	40	10	61	Et convenerunt adversus eum viri pestilentes ex Israël, viri iniqui interpellantes adversus eum : et non intendit ad eos rex.
  27695 1 Maccabees	1Mac	40	10	62	Et jussit spoliari Jonathan vestibus suis, et indui eum purpura : et ita fecerunt. Et collocavit eum rex sedere secum.
  27696 1 Maccabees	1Mac	40	10	63	Dixitque principibus suis : Exite cum eo in medium civitatis, et praedicate, ut nemo adversus eum interpellet de ullo negotio, nec quisquam ei molestus sit de ulla ratione.
  27697 1 Maccabees	1Mac	40	10	64	Et factum est, ut viderunt qui interpellabant gloriam ejus, quae praedicabatur, et opertum eum purpura, fugerunt omnes :
  27698 1 Maccabees	1Mac	40	10	65	et magnificavit eum rex, et scripsit eum inter primos amicos, et posuit eum ducem, et participem principatus.
  27699 1 Maccabees	1Mac	40	10	66	Et reversus est Jonathas in Jerusalem cum pace et laetitia.
  27700 1 Maccabees	1Mac	40	10	67	In anno centesimo sexagesimo quinto, venit Demetrius filius Demetrii a Creta in terram patrum suorum.
  27701 1 Maccabees	1Mac	40	10	68	Et audivit Alexander rex, et contristatus est valde, et reversus est Antiochiam.
  27702 1 Maccabees	1Mac	40	10	69	Et constituit Demetrius rex Apollonium ducem, qui praeerat Coelesyriae : et congregavit exercitum magnum, et accessit ad Jamniam : et misit ad Jonathan summum sacerdotem,
  27703 1 Maccabees	1Mac	40	10	70	dicens : Tu solus resistis nobis : ego autem factus sum in derisum, et in opprobrium, propterea quia tu potestatem adversum nos exerces in montibus.
  27704 1 Maccabees	1Mac	40	10	71	Nunc ergo si confidis in virtutibus tuis, descende ad nos in campum, et comparemus illic invicem : quia mecum est virtus bellorum.
  27705 1 Maccabees	1Mac	40	10	72	Interroga, et disce quis sum ego, et ceteri qui auxilio sunt mihi, qui et dicunt quia non potest stare pes vester ante faciem nostram, quia bis in fugam conversi sunt patres tui in terra sua :
  27706 1 Maccabees	1Mac	40	10	73	et nunc quomodo poteris sustinere equitatum et exercitum tantum in campo, ubi non est lapis, neque saxum, neque locus fugiendi ?
  27707 1 Maccabees	1Mac	40	10	74	Ut audivit autem Jonathas sermones Apollonii, motus est animo : et elegit decem millia virorum, et exiit ab Jerusalem, et occurrit ei Simon frater ejus in adjutorium :
  27708 1 Maccabees	1Mac	40	10	75	et applicuerunt castra in Joppen, et exclusit eum a civitate, quia custodia Apollonii Joppe erat : et oppugnavit eam.
  27709 1 Maccabees	1Mac	40	10	76	Et exterriti qui erant in civitate, aperuerunt ei, et obtinuit Jonathas Joppen.
  27710 1 Maccabees	1Mac	40	10	77	Et audivit Apollonius, et admovit tria millia equitum, et exercitum multum.
  27711 1 Maccabees	1Mac	40	10	78	Et abiit Azotum tamquam iter faciens, et statim exiit in campum, eo quod haberet multitudinem equitum, et confideret in eis. Et insecutus est eum Jonathas in Azotum, et commiserunt praelium.
  27712 1 Maccabees	1Mac	40	10	79	Et reliquit Apollonius in castris mille equites post eos occulte.
  27713 1 Maccabees	1Mac	40	10	80	Et cognovit Jonathas quoniam insidiae sunt post se, et circuierunt castra ejus, et jecerunt jacula in populum a mane usque ad vesperam.
  27714 1 Maccabees	1Mac	40	10	81	Populus autem stabat, sicut praeceperat Jonathas : et laboraverunt equi eorum.
  27715 1 Maccabees	1Mac	40	10	82	Et ejecit Simon exercitum suum, et commisit contra legionem : equites enim fatigati erant : et contriti sunt ab eo, et fugerunt.
  27716 1 Maccabees	1Mac	40	10	83	Et qui dispersi sunt per campum, fugerunt in Azotum, et intraverunt in Bethdagon idolum suum, ut ibi se liberarent.
  27717 1 Maccabees	1Mac	40	10	84	Et succendit Jonathas Azotum, et civitates quae erant in circuitu ejus, et accepit spolia eorum, et templum Dagon : et omnes qui fugerunt in illud, succendit igni.
  27718 1 Maccabees	1Mac	40	10	85	Et fuerunt qui ceciderunt gladio, cum his qui succensi sunt, fere octo millia virorum.
  27719 1 Maccabees	1Mac	40	10	86	Et movit inde Jonathas castra, et applicuit ea Ascalonem : et exierunt de civitate obviam illi in magna gloria.
  27720 1 Maccabees	1Mac	40	10	87	Et reversus est Jonathas in Jerusalem cum suis, habentibus spolia multa.
  27721 1 Maccabees	1Mac	40	10	88	Et factum est, ut audivit Alexander rex sermones istos, addidit adhuc glorificare Jonathan.
  27722 1 Maccabees	1Mac	40	10	89	Et misit ei fibulam auream, sicut consuetudo est dari cognatis regum. Et dedit ei Accaron, et omnes fines ejus, in possessionem.
  27723 1 Maccabees	1Mac	40	11	1	Et rex Aegypti congregavit exercitum, sicut arena quae est circa oram maris, et naves multas : et quaerebat obtinere regnum Alexandri dolo, et addere illud regno suo.
  27724 1 Maccabees	1Mac	40	11	2	Et exiit in Syriam verbis pacificis, et aperiebant ei civitates, et occurrebant ei : quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam, eo quod socer suus esset.
  27725 1 Maccabees	1Mac	40	11	3	Cum autem introiret civitatem Ptolemaeus, ponebat custodias militum in singulis civitatibus.
  27726 1 Maccabees	1Mac	40	11	4	Et ut appropiavit Azoto, ostenderunt ei templum Dagon succensum igni, et Azotum, et cetera ejus demolita, et corpora projecta, et eorum, qui caesi erant in bello, tumulos quos fecerant secus viam.
  27727 1 Maccabees	1Mac	40	11	5	Et narraverunt regi quia haec fecit Jonathas, ut invidiam facerent ei : et tacuit rex.
  27728 1 Maccabees	1Mac	40	11	6	Et occurrit Jonathas regi in Joppen cum gloria, et invicem se salutaverunt, et dormierunt illic.
  27729 1 Maccabees	1Mac	40	11	7	Et abiit Jonathas cum rege usque ad fluvium qui vocatur Eleutherus : et reversus est in Jerusalem.
  27730 1 Maccabees	1Mac	40	11	8	Rex autem Ptolemaeus obtinuit dominium civitatum usque Seleuciam maritimam, et cogitabat in Alexandrum consilia mala.
  27731 1 Maccabees	1Mac	40	11	9	Et misit legatos ad Demetrium, dicens : Veni, componamus inter nos pactum, et dabo tibi filiam meam, quam habet Alexander, et regnabis in regno patris tui :
  27732 1 Maccabees	1Mac	40	11	10	poenitet enim me quod dederim illi filiam meam : quaesivit enim me occidere.
  27733 1 Maccabees	1Mac	40	11	11	Et vituperavit eum, propterea quod concupierat regnum ejus.
  27734 1 Maccabees	1Mac	40	11	12	Et abstulit filiam suam, et dedit eam Demetrio, et alienavit se ab Alexandro, et manifestae sunt inimicitiae ejus.
  27735 1 Maccabees	1Mac	40	11	13	Et intravit Ptolemaeus Antiochiam, et imposuit duo diademata capiti suo, Aegypti et Asiae.
  27736 1 Maccabees	1Mac	40	11	14	Alexander autem rex erat in Cilicia illis temporibus : quia rebellabant qui erant in locis illis.
  27737 1 Maccabees	1Mac	40	11	15	Et audivit Alexander, et venit ad eum in bellum : et produxit Ptolemaeus rex exercitum, et occurrit ei in manu valida, et fugavit eum.
  27738 1 Maccabees	1Mac	40	11	16	Et fugit Alexander in Arabiam, ut ibi protegeretur : rex autem Ptolemaeus exaltatus est.
  27739 1 Maccabees	1Mac	40	11	17	Et abstulit Zabdiel Arabs caput Alexandri, et misit Ptolemaeo.
  27740 1 Maccabees	1Mac	40	11	18	Et rex Ptolemaeus mortuus est in die tertia : et qui erant in munitionibus, perierunt ab his qui erant intra castra.
  27741 1 Maccabees	1Mac	40	11	19	Et regnavit Demetrius anno centesimo sexagesimo septimo.
  27742 1 Maccabees	1Mac	40	11	20	In diebus illis congregavit Jonathas eos qui erant in Judaea, ut expugnarent arcem quae est in Jerusalem : et fecerunt contra eam machinas multas.
  27743 1 Maccabees	1Mac	40	11	21	Et abierunt quidam qui oderant gentem suam viri iniqui ad regem Demetrium, et renuntiaverunt ei quod Jonathas obsideret arcem.
  27744 1 Maccabees	1Mac	40	11	22	Et ut audivit, iratus est : et statim venit ad Ptolemaidam, et scripsit Jonathae ne obsideret arcem, sed occurreret sibi ad colloquium festinato.
  27745 1 Maccabees	1Mac	40	11	23	Ut audivit autem Jonathas, jussit obsidere : et elegit de senioribus Israël, et de sacerdotibus, et dedit se periculo.
  27746 1 Maccabees	1Mac	40	11	24	Et accepit aurum, et argentum, et vestem, et alia xenia multa, et abiit ad regem Ptolemaidam : et invenit gratiam in conspectu ejus,
  27747 1 Maccabees	1Mac	40	11	25	et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua.
  27748 1 Maccabees	1Mac	40	11	26	Et fecit ei rex sicut fecerant ei qui ante eum fuerant : et exaltavit eum in conspectu omnium amicorum suorum,
  27749 1 Maccabees	1Mac	40	11	27	et statuit ei principatum sacerdotii, et quaecumque alia habuit prius pretiosa, et fecit eum principem amicorum.
  27750 1 Maccabees	1Mac	40	11	28	Et postulavit Jonathas a rege ut immunem faceret Judaeam, et tres toparchias, et Samariam et confines ejus : et promisit ei talenta trecenta.
  27751 1 Maccabees	1Mac	40	11	29	Et consensit rex : et scripsit Jonathae epistolas de his omnibus, hunc modum continentes :
  27752 1 Maccabees	1Mac	40	11	30	Rex Demetrius fratri Jonathae salutem, et genti Judaeorum.
  27753 1 Maccabees	1Mac	40	11	31	Exemplum epistolae, quam scripsimus Lastheni parenti nostro de vobis, misimus ad vos ut sciretis :
  27754 1 Maccabees	1Mac	40	11	32	Rex Demetrius Lastheni parenti salutem.
  27755 1 Maccabees	1Mac	40	11	33	Genti Judaeorum amicis nostris, et conservantibus quae justa sunt apud nos, decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum, quam erga nos habent.
  27756 1 Maccabees	1Mac	40	11	34	Statuimus ergo illis omnes fines Judaeae, et tres civitates, Lydan, et Ramathan, quae additae sunt Judaeae ex Samaria, et omnes confines earum, sequestrari omnibus sacrificantibus in Jerosolymis pro his quae ab eis prius accipiebat rex per singulos annos, et pro fructibus terrae et pomorum.
  27757 1 Maccabees	1Mac	40	11	35	Et alia quae ad nos pertinebant decimarum et tributorum ex hoc tempore, remittimus eis : et areas salinarum, et coronas, quae nobis deferebantur,
  27758 1 Maccabees	1Mac	40	11	36	omnia ipsis concedimus : et nihil horum irritum erit, ex hoc, et in omne tempus.
  27759 1 Maccabees	1Mac	40	11	37	Nunc ergo curate facere horum exemplum, et detur Jonathae, et ponatur in monte sancto, in loco celebri.
  27760 1 Maccabees	1Mac	40	11	38	Et videns Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo, et nihil ei resistit, dimisit totum exercitum suum, unumquemque in locum suum, excepto peregrino exercitu, quem contraxit ab insulis gentium : et inimici erant ei omnes exercitus patrum ejus.
  27761 1 Maccabees	1Mac	40	11	39	Tryphon autem erat quidam partium Alexandri prius : et vidit quoniam omnis exercitus murmurabat contra Demetrium, et ivit ad Emalchuel Arabem, qui nutriebat Antiochum filium Alexandri :
  27762 1 Maccabees	1Mac	40	11	40	et assidebat ei, ut traderet eum ipsi, ut regnaret loco patris sui : et enuntiavit ei quanta fecit Demetrius, et inimicitias exercituum ejus adversus illum. Et mansit ibi diebus multis.
  27763 1 Maccabees	1Mac	40	11	41	Et misit Jonathas ad Demetrium regem, ut ejiceret eos qui in arce erant in Jerusalem, et qui in praesidiis erant : quia impugnabant Israël.
  27764 1 Maccabees	1Mac	40	11	42	Et misit Demetrius ad Jonathan, dicens : Non haec tantum faciam tibi, et genti tuae, sed gloria illustrabo te, et gentem tuam, cum fuerit opportunum.
  27765 1 Maccabees	1Mac	40	11	43	Nunc ergo recte feceris, si miseris in auxilium mihi viros : quia discessit omnis exercitus meus.
  27766 1 Maccabees	1Mac	40	11	44	Et misit ei Jonathas tria millia virorum fortium Antiochiam : et venerunt ad regem, et delectatus est rex in adventu eorum.
  27767 1 Maccabees	1Mac	40	11	45	Et convenerunt qui erant de civitate, centum viginti millia virorum, et volebant interficere regem.
  27768 1 Maccabees	1Mac	40	11	46	Et fugit rex in aulam : et occupaverunt qui erant de civitate, itinera civitatis, et coeperunt pugnare.
  27769 1 Maccabees	1Mac	40	11	47	Et vocavit rex Judaeos in auxilium, et convenerunt omnes simul ad eum, et dispersi sunt omnes per civitatem :
  27770 1 Maccabees	1Mac	40	11	48	et occiderunt in illa die centum millia hominum, et succenderunt civitatem, et ceperunt spolia multa in die illa, et liberaverunt regem.
  27771 1 Maccabees	1Mac	40	11	49	Et viderunt qui erant de civitate, quod obtinuissent Judaei civitatem sicut volebant : et infirmati sunt mente sua, et clamaverunt ad regem cum precibus, dicentes :
  27772 1 Maccabees	1Mac	40	11	50	Da nobis dextras, et cessent Judaei oppugnare nos, et civitatem.
  27773 1 Maccabees	1Mac	40	11	51	Et projecerunt arma sua, et fecerunt pacem, et glorificati sunt Judaei in conspectu regis, et in conspectu omnium qui erant in regno ejus, et nominati sunt in regno : et regressi sunt in Jerusalem habentes spolia multa.
  27774 1 Maccabees	1Mac	40	11	52	Et sedit Demetrius rex in sede regni sui : et siluit terra in conspectu ejus.
  27775 1 Maccabees	1Mac	40	11	53	Et mentitus est omnia quaecumque dixit, et abalienavit se a Jonatha, et non retribuit ei secundum beneficia quae sibi tribuerat, et vexabat eum valde.
  27776 1 Maccabees	1Mac	40	11	54	Post haec autem reversus est Tryphon, et Antiochus cum eo puer adolescens, et regnavit, et imposuit sibi diadema.
  27777 1 Maccabees	1Mac	40	11	55	Et congregati sunt ad eum omnes exercitus, quos disperserat Demetrius, et pugnaverunt contra eum : et fugit, et terga vertit.
  27778 1 Maccabees	1Mac	40	11	56	Et accepit Tryphon bestias, et obtinuit Antiochiam.
  27779 1 Maccabees	1Mac	40	11	57	Et scripsit Antiochus adolescens Jonathae, dicens : Constituo tibi sacerdotium, et constituo te super quatuor civitates, ut sis de amicis regis.
  27780 1 Maccabees	1Mac	40	11	58	Et misit illi vasa aurea in ministerium, et dedit ei potestatem bibendi in auro, et esse in purpura, et habere fibulam auream :
  27781 1 Maccabees	1Mac	40	11	59	et Simonem fratrem ejus constituit ducem a terminis Tyri usque ad fines Aegypti.
  27782 1 Maccabees	1Mac	40	11	60	Et exiit Jonathas, et perambulabat trans flumen civitates : et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriae in auxilium, et venit Ascalonem, et occurrerunt ei honorifice de civitate.
  27783 1 Maccabees	1Mac	40	11	61	Et abiit inde Gazam : et concluserunt se qui erant Gazae : et obsedit eam, et succendit quae erant in circuitu civitatis, et praedatus est ea.
  27784 1 Maccabees	1Mac	40	11	62	Et rogaverunt Gazenses Jonathan, et dedit illis dexteram : et accepit filios eorum obsides, et misit illos in Jerusalem : et perambulavit regionem usque Damascum.
  27785 1 Maccabees	1Mac	40	11	63	Et audivit Jonathas quod praevaricati sunt principes Demetrii in Cades, quae est in Galilaea, cum exercitu multo, volentes eum removere a negotio regni :
  27786 1 Maccabees	1Mac	40	11	64	et occurrit illis : fratrem autem suum Simonem reliquit intra provinciam.
  27787 1 Maccabees	1Mac	40	11	65	Et applicuit Simon ad Bethsuram, et expugnabat eam diebus multis, et conclusit eos.
  27788 1 Maccabees	1Mac	40	11	66	Et postulaverunt ab eo dextras accipere, et dedit illis : et ejecit eos inde, et cepit civitatem, et posuit in ea praesidium.
  27789 1 Maccabees	1Mac	40	11	67	Et Jonathas et castra ejus applicuerunt ad aquam Genesar, et ante lucem vigilaverunt in campo Asor :
  27790 1 Maccabees	1Mac	40	11	68	et ecce castra alienigenarum occurrebant in campo, et tendebant ei insidias in montibus : ipse autem occurrit ex adverso.
  27791 1 Maccabees	1Mac	40	11	69	Insidiae vero exsurrexerunt de locis suis, et commiserunt praelium.
  27792 1 Maccabees	1Mac	40	11	70	Et fugerunt qui erant ex parte Jonathae omnes, et nemo relictus est ex eis, nisi Mathathias filius Absolomi, et Judas filius Calphi, princeps militiae exercitus.
  27793 1 Maccabees	1Mac	40	11	71	Et scidit Jonathas vestimenta sua, et posuit terram in capite suo, et oravit.
  27794 1 Maccabees	1Mac	40	11	72	Et reversus est Jonathas ad eos in praelium, et convertit eos in fugam, et pugnaverunt.
  27795 1 Maccabees	1Mac	40	11	73	Et viderunt qui fugiebant partis illius, et reversi sunt ad eum, et insequebantur cum eo omnes usque Cades ad castra sua, et pervenerunt usque illuc :
  27796 1 Maccabees	1Mac	40	11	74	et ceciderunt de alienigenis in die illa tria millia virorum : et reversus est Jonathas in Jerusalem.
  27797 1 Maccabees	1Mac	40	12	1	Et vidit Jonathas quia tempus eum juvat, et elegit viros, et misit eos Romam statuere et renovare cum eis amicitiam :
  27798 1 Maccabees	1Mac	40	12	2	et ad Spartiatas, et ad alia loca misit epistolas secundum eamdem formam :
  27799 1 Maccabees	1Mac	40	12	3	et abierunt Romam, et intraverunt curiam, et dixerunt : Jonathas summus sacerdos, et gens Judaeorum miserunt nos, ut renovaremus amicitiam et societatem secundum pristinum.
  27800 1 Maccabees	1Mac	40	12	4	Et dederunt illis epistolas ad ipsos per loca, ut deducerent eos in terram Juda cum pace.
  27801 1 Maccabees	1Mac	40	12	5	Et hoc est exemplum epistolarum, quas scripsit Jonathas Spartiatis :
  27802 1 Maccabees	1Mac	40	12	6	Jonathas summus sacerdos, et seniores gentis, et sacerdotes, et reliquus populus Judaeorum, Spartiatis fratribus salutem.
  27803 1 Maccabees	1Mac	40	12	7	Jampridem missae erant epistolae ad Oniam summum sacerdotem ab Ario, qui regnabat apud vos, quoniam estis fratres nostri, sicut rescriptum continet, quod subjectum est.
  27804 1 Maccabees	1Mac	40	12	8	Et suscepit Onias virum, qui missus fuerat, cum honore : et accepit epistolas, in quibus significabatur de societate et amicitia.
  27805 1 Maccabees	1Mac	40	12	9	Nos cum nullo horum indigeremus, habentes solatio sanctos libros, qui sunt in manibus nostris,
  27806 1 Maccabees	1Mac	40	12	10	maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem et amicitiam, ne forte alieni efficiamur a vobis : multa enim tempora transierunt, ex quo misistis ad nos.
  27807 1 Maccabees	1Mac	40	12	11	Nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus solemnibus, et ceteris, quibus oportet, memores sumus vestri in sacrificiis quae offerimus, et in observationibus, sicut fas est, et decet meminisse fratrum.
  27808 1 Maccabees	1Mac	40	12	12	Laetamur itaque de gloria vestra.
  27809 1 Maccabees	1Mac	40	12	13	Nos autem circumdederunt multae tribulationes, et multa praelia, et impugnaverunt nos reges qui sunt in circuitu nostro.
  27810 1 Maccabees	1Mac	40	12	14	Noluimus ergo vobis molesti esse, neque ceteris sociis et amicis nostris in his praeliis :
  27811 1 Maccabees	1Mac	40	12	15	habuimus enim de caelo auxilium, et liberati sumus nos, et humiliati sunt inimici nostri.
  27812 1 Maccabees	1Mac	40	12	16	Elegimus itaque Numenium Antiochi filium, et Antipatrem Jasonis filium, et misimus ad Romanos renovare cum eis amicitiam et societatem pristinam.
  27813 1 Maccabees	1Mac	40	12	17	Mandavimus itaque eis ut veniant etiam ad vos, et salutent vos, et reddant vobis epistolas nostras de innovatione fraternitatis nostrae.
  27814 1 Maccabees	1Mac	40	12	18	Et nunc benefacietis respondentes nobis ad haec.
  27815 1 Maccabees	1Mac	40	12	19	Et hoc est rescriptum epistolarum quod miserat Oniae :
  27816 1 Maccabees	1Mac	40	12	20	Arius rex Spartiatarum Oniae sacerdoti magno salutem.
  27817 1 Maccabees	1Mac	40	12	21	Inventum est in scriptura de Spartiatis, et Judaeis, quoniam sunt fratres, et quod sunt de genere Abraham.
  27818 1 Maccabees	1Mac	40	12	22	Et nunc ex quo haec cognovimus, benefacitis scribentes nobis de pace vestra.
  27819 1 Maccabees	1Mac	40	12	23	Sed et nos rescripsimus vobis : Pecora nostra, et possessiones nostrae, vestrae sunt : et vestrae, nostrae : mandavimus itaque haec nuntiari vobis.
  27820 1 Maccabees	1Mac	40	12	24	Et audivit Jonathas quoniam regressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius, pugnare adversus eum :
  27821 1 Maccabees	1Mac	40	12	25	et exiit ab Jerusalem, et occurrit eis in Amathite regione : non enim dederat eis spatium ut ingrederentur regionem ejus.
  27822 1 Maccabees	1Mac	40	12	26	Et misit speculatores in castra eorum : et reversi renuntiaverunt quod constituunt supervenire illis nocte.
  27823 1 Maccabees	1Mac	40	12	27	Cum occidisset autem sol, praecepit Jonathas suis vigilare, et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte : et posuit custodes per circuitum castrorum.
  27824 1 Maccabees	1Mac	40	12	28	Et audierunt adversarii quod paratus est Jonathas cum suis in bello : et timuerunt, et formidaverunt in corde suo : et accenderunt focos in castris suis.
  27825 1 Maccabees	1Mac	40	12	29	Jonathas autem, et qui cum eo erant, non cognoverunt usque mane : videbant autem luminaria ardentia,
  27826 1 Maccabees	1Mac	40	12	30	et secutus est eos Jonathas, et non comprehendit eos : transierant enim flumen Eleutherum.
  27827 1 Maccabees	1Mac	40	12	31	Et divertit Jonathas ad Arabas, qui vocantur Zabadaei : et percussit eos, et accepit spolia eorum.
  27828 1 Maccabees	1Mac	40	12	32	Et junxit, et venit Damascum, et perambulabat omnem regionem illam.
  27829 1 Maccabees	1Mac	40	12	33	Simon autem exiit, et venit usque ad Ascalonem, et ad proxima praesidia : et declinavit in Joppen, et occupavit eam
  27830 1 Maccabees	1Mac	40	12	34	(audivit enim quod vellent praesidium tradere partibus Demetrii), et posuit ibi custodes ut custodirent eam.
  27831 1 Maccabees	1Mac	40	12	35	Et reversus est Jonathas, et convocavit seniores populi, et cogitavit cum eis aedificare praesidia in Judaea,
  27832 1 Maccabees	1Mac	40	12	36	et aedificare muros in Jerusalem, et exaltare altitudinem magnam inter medium arcis et civitatis, ut separaret eam a civitate, ut esset ipsa singulariter, et neque emant, neque vendant.
  27833 1 Maccabees	1Mac	40	12	37	Et convenerunt ut aedificarent civitatem : et cecidit murus qui erat super torrentem ab ortu solis, et reparavit eum, qui vocatur Caphetetha :
  27834 1 Maccabees	1Mac	40	12	38	et Simon aedificavit Adiada in Sephela, et munivit eam, et imposuit portas et seras.
  27835 1 Maccabees	1Mac	40	12	39	Et cum cogitasset Tryphon regnare Asiae, et assumere diadema, et extendere manum in Antiochum regem :
  27836 1 Maccabees	1Mac	40	12	40	timens ne forte non permitteret eum Jonathas, sed pugnaret adversus eum, quaerebat comprehendere eum, et occidere. Et exsurgens abiit in Bethsan.
  27837 1 Maccabees	1Mac	40	12	41	Et exivit Jonathas obviam illi cum quadraginta millibus virorum electorum in praelium, et venit Bethsan.
  27838 1 Maccabees	1Mac	40	12	42	Et vidit Tryphon quia venit Jonathas cum exercitu multo ut extenderet in eum manus : timuit,
  27839 1 Maccabees	1Mac	40	12	43	et excepit eum cum honore, et commendavit eum omnibus amicis suis, et dedit ei munera : et praecepit exercitibus suis ut obedirent ei, sicut sibi.
  27840 1 Maccabees	1Mac	40	12	44	Et dixit Jonathae : Ut quid vexasti universum populum, cum bellum nobis non sit ?
  27841 1 Maccabees	1Mac	40	12	45	et nunc remitte eos in domos suas : elige autem tibi viros paucos, qui tecum sint, et veni mecum Ptolemaidam, et tradam eam tibi, et reliqua praesidia, et exercitum, et universos praepositos negotii : et conversus abibo : propterea enim veni.
  27842 1 Maccabees	1Mac	40	12	46	Et credidit ei, et fecit sicut dixit : et dimisit exercitum, et abierunt in terram Juda.
  27843 1 Maccabees	1Mac	40	12	47	Retinuit autem secum tria millia virorum : ex quibus remisit in Galilaeam duo millia : mille autem venerunt cum eo.
  27844 1 Maccabees	1Mac	40	12	48	Ut autem intravit Ptolemaidam Jonathas, clauserunt portas civitatis Ptolemenses, et comprehenderunt eum : et omnes qui cum eo intraverant, gladio interfecerunt.
  27845 1 Maccabees	1Mac	40	12	49	Et misit Tryphon exercitum et equites in Galilaeam et in campum magnum, ut perderent omnes socios Jonathae.
  27846 1 Maccabees	1Mac	40	12	50	At illi cum cognovissent quia comprehensus est Jonathas, et periit, et omnes qui cum eo erant, hortati sunt semetipsos, et exierunt parati in praelium.
  27847 1 Maccabees	1Mac	40	12	51	Et videntes hi qui insecuti fuerant, quia pro anima res est illis, reversi sunt :
  27848 1 Maccabees	1Mac	40	12	52	illi autem venerunt omnes cum pace in terram Juda. Et planxerunt Jonathan, et eos qui cum ipso fuerant, valde : et luxit Israël luctu magno.
  27849 1 Maccabees	1Mac	40	12	53	Et quaesierunt omnes gentes quae erant in circuitu eorum conterere eos : dixerunt enim :
  27850 1 Maccabees	1Mac	40	12	54	Non habent principem et adjuvantem : nunc ergo expugnemus illos, et tollamus de hominibus memoriam eorum.
  27851 1 Maccabees	1Mac	40	13	1	Et audivit Simon quod congregavit Tryphon exercitum copiosum ut veniret in terram Juda, et attereret eam.
  27852 1 Maccabees	1Mac	40	13	2	Videns quia in tremore populus est, et in timore, ascendit Jerusalem, et congregavit populum :
  27853 1 Maccabees	1Mac	40	13	3	et adhortans dixit : Vos scitis quanta ego, et fratres mei, et domus patris mei, fecimus pro legibus et pro sanctis, praelia, et angustias quales vidimus :
  27854 1 Maccabees	1Mac	40	13	4	horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israël, et relictus sum ego solus.
  27855 1 Maccabees	1Mac	40	13	5	Et nunc non mihi contingat parcere animae meae in omni tempore tribulationis : non enim melior sum fratribus meis.
  27856 1 Maccabees	1Mac	40	13	6	Vindicabo itaque gentem meam, et sancta, natos quoque nostros, et uxores : quia congregatae sunt universae gentes conterere nos inimicitiae gratia.
  27857 1 Maccabees	1Mac	40	13	7	Et accensus est spiritus populi simul ut audivit sermones istos :
  27858 1 Maccabees	1Mac	40	13	8	et responderunt voce magna, dicentes : Tu es dux noster loco Judae, et Jonathae fratris tui :
  27859 1 Maccabees	1Mac	40	13	9	pugna praelium nostrum : et omnia, quaecumque dixeris nobis, faciemus.
  27860 1 Maccabees	1Mac	40	13	10	Et congregans omnes viros bellatores, acceleravit consummare universos muros Jerusalem, et munivit eam in gyro.
  27861 1 Maccabees	1Mac	40	13	11	Et misit Jonathan filium Absalomi, et cum eo exercitum novum in Joppen, et ejectis his qui erant in ea, remansit illic ipse.
  27862 1 Maccabees	1Mac	40	13	12	Et movit Tryphon a Ptolemaida cum exercitu multo, ut veniret in terram Juda, et Jonathas cum eo in custodia.
  27863 1 Maccabees	1Mac	40	13	13	Simon autem applicuit in Addus contra faciem campi.
  27864 1 Maccabees	1Mac	40	13	14	Et ut cognovit Tryphon quia surrexit Simon loco fratris sui Jonathae, et quia commissurus esset cum eo praelium, misit ad eum legatos,
  27865 1 Maccabees	1Mac	40	13	15	dicens : Pro argento, quod debebat frater tuus Jonathas in ratione regis propter negotia quae habuit, detinuimus eum.
  27866 1 Maccabees	1Mac	40	13	16	Et nunc mitte argenti talenta centum, et duos filios ejus obsides, ut non dimissus fugiat a nobis, et remittemus eum.
  27867 1 Maccabees	1Mac	40	13	17	Et cognovit Simon quia cum dolo loqueretur secum : jussit tamen dari argentum et pueros, ne inimicitiam magnam sumeret ad populum Israël, dicentem :
  27868 1 Maccabees	1Mac	40	13	18	Quia non misit ei argentum, et pueros, propterea periit.
  27869 1 Maccabees	1Mac	40	13	19	Et misit pueros, et centum talenta : et mentitus est, et non dimisit Jonathan.
  27870 1 Maccabees	1Mac	40	13	20	Et post haec venit Tryphon intra regionem, ut contereret eam : et gyraverunt per viam quae ducit Ador : et Simon et castra ejus ambulabant in omnem locum quocumque ibant.
  27871 1 Maccabees	1Mac	40	13	21	Qui autem in arce erant, miserunt ad Tryphonem legatos, ut festinaret venire per desertum, et mitteret illis alimonias.
  27872 1 Maccabees	1Mac	40	13	22	Et paravit Tryphon omnem equitatum, ut veniret illa nocte : erat autem nix multa valde, et non venit in Galaaditim.
  27873 1 Maccabees	1Mac	40	13	23	Et cum appropinquasset Bascaman, occidit Jonathan et filios ejus illic.
  27874 1 Maccabees	1Mac	40	13	24	Et convertit Tryphon, et abiit in terram suam.
  27875 1 Maccabees	1Mac	40	13	25	Et misit Simon, et accepit ossa Jonathae fratris sui, et sepelivit ea in Modin civitate patrum ejus.
  27876 1 Maccabees	1Mac	40	13	26	Et planxerunt eum omnis Israël planctu magno, et luxerunt eum dies multos.
  27877 1 Maccabees	1Mac	40	13	27	Et aedificavit Simon super sepulchrum patris sui et fratrum suorum aedificium altum visu, lapide polito retro et ante.
  27878 1 Maccabees	1Mac	40	13	28	Et statuit septem pyramidas, unam contra unam, patri et matri, et quatuor fratribus :
  27879 1 Maccabees	1Mac	40	13	29	et his circumposuit columnas magnas : et super columnas arma, ad memoriam aeternam : et juxta arma naves sculptas, quae viderentur ab omnibus navigantibus mare :
  27880 1 Maccabees	1Mac	40	13	30	hoc est sepulchrum, quod fecit in Modin usque in hunc diem.
  27881 1 Maccabees	1Mac	40	13	31	Tryphon autem cum iter faceret cum Antiocho rege adolescente, dolo occidit eum :
  27882 1 Maccabees	1Mac	40	13	32	et regnavit loco ejus, et imposuit sibi diadema Asiae, et fecit plagam magnam in terra.
  27883 1 Maccabees	1Mac	40	13	33	Et aedificavit Simon praesidia Judaeae, muniens ea turribus excelsis, et muris magnis, et portis, et seris : et posuit alimenta in munitionibus.
  27884 1 Maccabees	1Mac	40	13	34	Et elegit Simon viros, et misit ad Demetrium regem ut faceret remissionem regioni : quia actus omnes Tryphonis per direptionem fuerant gesti.
  27885 1 Maccabees	1Mac	40	13	35	Et Demetrius rex ad verba ista respondit ei, et scripsit epistolam talem :
  27886 1 Maccabees	1Mac	40	13	36	Rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum, et senioribus, et genti Judaeorum, salutem.
  27887 1 Maccabees	1Mac	40	13	37	Coronam auream, et bahem, quam misistis, suscepimus : et parati sumus facere vobiscum pacem magnam, et scribere praepositis regis remittere vobis quae indulsimus.
  27888 1 Maccabees	1Mac	40	13	38	Quaecumque enim constituimus, vobis constant : munitiones, quas aedificastis, vobis sint :
  27889 1 Maccabees	1Mac	40	13	39	remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem, et coronam quam debebatis : et si quid aliud erat tributarium in Jerusalem, jam non sit tributarium.
  27890 1 Maccabees	1Mac	40	13	40	Et si qui ex vobis apti sunt conscribi inter nostros, conscribantur, et sit inter nos pax.
  27891 1 Maccabees	1Mac	40	13	41	Anno centesimo septuagesimo, ablatum est jugum gentium ab Israël.
  27892 1 Maccabees	1Mac	40	13	42	Et coepit populus Israël scribere in tabulis, et gestis publicis, anno primo sub Simone summo sacerdote, magno duce, et principe Judaeorum.
  27893 1 Maccabees	1Mac	40	13	43	In diebus illis applicuit Simon ad Gazam, et circumdedit eam castris, et fecit machinas, et applicuit ad civitatem, et percussit turrem unam, et comprehendit eam.
  27894 1 Maccabees	1Mac	40	13	44	Et eruperant qui erant intra machinam in civitatem, et factus est motus magnus in civitate.
  27895 1 Maccabees	1Mac	40	13	45	Et ascenderunt qui erant in civitate cum uxoribus et filiis supra murum, scissis tunicis suis, et clamaverunt voce magna, postulantes a Simone dextras sibi dari,
  27896 1 Maccabees	1Mac	40	13	46	et dixerunt : Non nobis reddas secundum malitias nostras, sed secundum misericordias tuas.
  27897 1 Maccabees	1Mac	40	13	47	Et flexus Simon, non debellavit eos : ejecit tamen eos de civitate, et mundavit aedes in quibus fuerant simulacra, et tunc intravit in eam cum hymnis benedicens Dominum :
  27898 1 Maccabees	1Mac	40	13	48	et ejecta ab ea omni immunditia, collocavit in ea viros qui legem facerent : et munivit eam, et fecit sibi habitationem.
  27899 1 Maccabees	1Mac	40	13	49	Qui autem erant in arce Jerusalem, prohibebantur egredi et ingredi regionem, et emere ac vendere : et esurierunt valde, et multi ex eis fame perierunt,
  27900 1 Maccabees	1Mac	40	13	50	et clamaverunt ad Simonem ut dextras acciperent : et dedit illis : et ejecit eos inde, et mundavit arcem a contaminationibus :
  27901 1 Maccabees	1Mac	40	13	51	et intraverunt in eam tertia et vigesima die secundi mensis, anno centesimo septuagesimo primo, cum laude, et ramis palmarum, et cinyris, et cymbalis, et nablis, et hymnis, et canticis, quia contritus est inimicus magnus ex Israël.
  27902 1 Maccabees	1Mac	40	13	52	Et constituit ut omnibus annis agerentur dies hi cum laetitia.
  27903 1 Maccabees	1Mac	40	13	53	Et munivit montem templi, qui erat secus arcem, et habitavit ibi ipse, et qui cum eo erant.
  27904 1 Maccabees	1Mac	40	13	54	Et vidit Simon Joannem filium suum, quod fortis praelii vir esset : et posuit eum ducem virtutum universarum : et habitavit in Gazaris.
  27905 1 Maccabees	1Mac	40	14	1	Anno centesimo septuagesimo secundo, congregavit rex Demetrius exercitum suum, et abiit in Mediam ad contrahenda sibi auxilia, ut expugnaret Tryphonem.
  27906 1 Maccabees	1Mac	40	14	2	Et audivit Arsaces rex Persidis et Mediae, quia intravit Demetrius confines suos : et misit unum de principibus suis ut comprehenderet eum vivum, et adduceret eum ad se.
  27907 1 Maccabees	1Mac	40	14	3	Et abiit, et percussit castra Demetrii : et comprehendit eum, et duxit eum ad Arsacem, et posuit eum in custodiam.
  27908 1 Maccabees	1Mac	40	14	4	Et siluit omnis terra Juda omnibus diebus Simonis, et quaesivit bona genti suae : et placuit illis potestas ejus et gloria ejus omnibus diebus.
  27909 1 Maccabees	1Mac	40	14	5	Et cum omni gloria sua accepit Joppen in portum, et fecit introitum in insulis maris.
  27910 1 Maccabees	1Mac	40	14	6	Et dilatavit fines gentis suae, et obtinuit regionem.
  27911 1 Maccabees	1Mac	40	14	7	Et congregavit captivitatem multam, et dominatus est Gazarae, et Bethsurae, et arci : et abstulit immunditias ex ea, et non erat qui resisteret ei.
  27912 1 Maccabees	1Mac	40	14	8	Et unusquisque colebat terram suam cum pace : et terra Juda dabat fructus suos, et ligna camporum fructum suum.
  27913 1 Maccabees	1Mac	40	14	9	Seniores in plateis sedebant omnes, et de bonis terrae tractabant, et juvenes induebant se gloriam, et stolas belli.
  27914 1 Maccabees	1Mac	40	14	10	Et civitatibus tribuebat alimonias, et constituebat eas ut essent vasa munitionis quoadusque nominatum est nomen gloriae ejus usque ad extremum terrae.
  27915 1 Maccabees	1Mac	40	14	11	Fecit pacem super terram, et laetatus est Israël laetitia magna.
  27916 1 Maccabees	1Mac	40	14	12	Et sedit unusquisque sub vite sua, et sub ficulnea sua : et non erat qui eos terreret.
  27917 1 Maccabees	1Mac	40	14	13	Defecit impugnans eos super terram : reges contriti sunt in diebus illis.
  27918 1 Maccabees	1Mac	40	14	14	Et confirmavit omnes humiles populi sui, et legem exquisivit, et abstulit omnem iniquum et malum :
  27919 1 Maccabees	1Mac	40	14	15	sancta glorificavit, et multiplicavit vasa sanctorum.
  27920 1 Maccabees	1Mac	40	14	16	Et auditum est Romae quia defunctus esset Jonathas, et usque in Spartiatas : et contristati sunt valde.
  27921 1 Maccabees	1Mac	40	14	17	Ut audierunt autem quod Simon frater ejus factus esset summus sacerdos loco ejus, et ipse obtineret omnem regionem, et civitates in ea,
  27922 1 Maccabees	1Mac	40	14	18	scripserunt ad eum in tabulis aereis, ut renovarent amicitias et societatem quam fecerant cum Juda et cum Jonatha, fratribus ejus.
  27923 1 Maccabees	1Mac	40	14	19	Et lectae sunt in conspectu ecclesiae in Jerusalem. Et hoc exemplum epistolarum, quas Spartiatae miserunt :
  27924 1 Maccabees	1Mac	40	14	20	Spartianorum principes et civitates, Simoni sacerdoti magno, et senioribus, et sacerdotibus, et reliquo populo Judaeorum, fratribus, salutem.
  27925 1 Maccabees	1Mac	40	14	21	Legati, qui missi sunt ad populum nostrum, nuntiaverunt nobis de vestra gloria, et honore, ac laetitia : et gavisi sumus in introitu eorum.
  27926 1 Maccabees	1Mac	40	14	22	Et scripsimus quae ab eis erant dicta in conciliis populi, sic : Numenius Antiochi, et Antipater Jasonis filius, legati Judaeorum, venerunt ad nos, renovantes nobiscum amicitiam pristinam.
  27927 1 Maccabees	1Mac	40	14	23	Et placuit populo excipere viros gloriose, et ponere exemplum sermonum eorum in segregatis populi libris, ut sit ad memoriam populo Spartiatarum. Exemplum autem horum scripsimus Simoni magno sacerdoti.
  27928 1 Maccabees	1Mac	40	14	24	Post haec autem misit Simon Numenium Romam, habentem clypeum aureum magnum, pondo mnarum mille, ad statuendam cum eis societatem. Cum autem audisset populus Romanus
  27929 1 Maccabees	1Mac	40	14	25	sermones istos, dixerunt : Quam gratiarum actionem reddemus Simoni, et filiis ejus ?
  27930 1 Maccabees	1Mac	40	14	26	restituit enim ipse fratres suos, et expugnavit inimicos Israël ab eis, et statuerunt ei libertatem, et descripserunt in tabulis aereis, et posuerunt in titulis in monte Sion.
  27931 1 Maccabees	1Mac	40	14	27	Et hoc est exemplum scripturae : Octavadecima die mensis Elul, anno centesimo septuagesimo secundo, anno tertio sub Simone sacerdote magno in Asaramel,
  27932 1 Maccabees	1Mac	40	14	28	in conventu magno sacerdotum, et populi, et principum gentis, et seniorum regionis, nota facta sunt haec : quoniam frequenter facta sunt praelia in regione nostra,
  27933 1 Maccabees	1Mac	40	14	29	Simon autem Mathathiae filius, ex filiis Jarib, et fratres ejus, dederunt se periculo, et restiterunt adversariis gentis suae, ut starent sancta ipsorum, et lex : et gloria magna glorificaverunt gentem suam.
  27934 1 Maccabees	1Mac	40	14	30	Et congregavit Jonathas gentem suam, et factus est illis sacerdos magnus, et appositus est ad populum suum.
  27935 1 Maccabees	1Mac	40	14	31	Et voluerunt inimici eorum calcare et atterere regionem ipsorum, et extendere manus in sancta eorum.
  27936 1 Maccabees	1Mac	40	14	32	Tunc restitit Simon, et pugnavit pro gente sua, et erogavit pecunias multas, et armavit viros virtutis gentis suae, et dedit illis stipendia :
  27937 1 Maccabees	1Mac	40	14	33	et munivit civitates Judaeae, et Bethsuram, quae erat in finibus Judaeae, ubi erant arma hostium antea : et posuit illic praesidium viros Judaeos.
  27938 1 Maccabees	1Mac	40	14	34	Et Joppen munivit, quae erat ad mare, et Gazaram, quae est in finibus Azoti, in qua hostes antea habitabant : et collocavit illic Judaeos, et quaecumque apta erant ad correptionem eorum, posuit in eis.
  27939 1 Maccabees	1Mac	40	14	35	Et vidit populus actum Simonis, et gloriam quam cogitabat facere genti suae, et posuerunt eum ducem suum, et principem sacerdotum, eo quod ipse fecerat haec omnia, et justitiam, et fidem, quam conservavit genti suae, et exquisivit omni modo exaltare populum suum.
  27940 1 Maccabees	1Mac	40	14	36	Et in diebus ejus prosperatum est in manibus ejus, ut tollerentur gentes de regione ipsorum, et qui in civitate David erant, in Jerusalem in arce, de qua procedebant, et contaminabant omnia quae in circuitu sanctorum sunt, et inferebant plagam magnam castitati :
  27941 1 Maccabees	1Mac	40	14	37	et collocavit in ea viros Judaeos ad tutamentum regionis, et civitatis, et exaltavit muros Jerusalem.
  27942 1 Maccabees	1Mac	40	14	38	Et rex Demetrius statuit illi summum sacerdotium.
  27943 1 Maccabees	1Mac	40	14	39	Secundum haec fecit eum amicum suum, et glorificavit eum gloria magna.
  27944 1 Maccabees	1Mac	40	14	40	Audivit enim quod appellati sunt Judaei a Romanis amici, et socii, et fratres, et quia susceperunt legatos Simonis gloriose,
  27945 1 Maccabees	1Mac	40	14	41	et quia Judaei et sacerdotes eorum consenserunt eum esse ducem suum, et summum sacerdotem in aeternum, donec surgat propheta fidelis :
  27946 1 Maccabees	1Mac	40	14	42	et ut sit super eos dux, et ut cura esset illi pro sanctis, et ut constitueret praepositos super opera eorum, et super regionem, et super arma, et super praesidia :
  27947 1 Maccabees	1Mac	40	14	43	et cura sit illi de sanctis : et ut audiatur ab omnibus, et scribantur in nomine ejus omnes conscriptiones in regione : et ut operiatur purpura et auro :
  27948 1 Maccabees	1Mac	40	14	44	et ne liceat ulli ex populo et ex sacerdotibus irritum facere aliquid horum, et contradicere his quae ab eo dicuntur, aut convocare conventum in regione sine ipso, et vestiri purpura, et uti fibula aurea :
  27949 1 Maccabees	1Mac	40	14	45	qui autem fecerit extra haec, aut irritum fecerit aliquid horum, reus erit.
  27950 1 Maccabees	1Mac	40	14	46	Et complacuit omni populo statuere Simonem, et facere secundum verba ista.
  27951 1 Maccabees	1Mac	40	14	47	Et suscepit Simon, et placuit ei ut summo sacerdotio fungeretur, et esset dux et princeps gentis Judaeorum, et sacerdotum, et praeesset omnibus.
  27952 1 Maccabees	1Mac	40	14	48	Et scripturam istam dixerunt ponere in tabulis aereis, et ponere eas in peribolo sanctorum, in loco celebri :
  27953 1 Maccabees	1Mac	40	14	49	exemplum autem eorum ponere in aerario, ut habeat Simon, et filii ejus.
  27954 1 Maccabees	1Mac	40	15	1	Et misit rex Antiochus filius Demetrii epistolas ab insulis maris Simoni sacerdoti, et principi gentis Judaeorum, et universae genti :
  27955 1 Maccabees	1Mac	40	15	2	et erant continentes hunc modum : Rex Antiochus Simoni sacerdoti magno, et genti Judaeorum salutem.
  27956 1 Maccabees	1Mac	40	15	3	Quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum, volo autem vendicare regnum, et restituere illud sicut erat antea : et electam feci multitudinem exercitus, et feci naves bellicas.
  27957 1 Maccabees	1Mac	40	15	4	Volo autem procedere per regionem ut ulciscar in eos, qui corruperunt regionem nostram, et qui desolaverunt civitates multas in regno meo.
  27958 1 Maccabees	1Mac	40	15	5	Nunc ergo statuo tibi omnes oblationes, quas remiserunt tibi ante me omnes reges, et quaecumque alia dona remiserunt tibi :
  27959 1 Maccabees	1Mac	40	15	6	et permitto tibi facere percussuram proprii numismatis in regione tua :
  27960 1 Maccabees	1Mac	40	15	7	Jerusalem autem sanctam esse, et liberam : et omnia arma, quae fabricata sunt, et praesidia, quae construxisti, quae tenes, maneant tibi.
  27961 1 Maccabees	1Mac	40	15	8	Et omne debitum regis, et quae futura sunt regi, ex hoc et in totum tempus remittuntur tibi.
  27962 1 Maccabees	1Mac	40	15	9	Cum autem obtinuerimus regnum nostrum, glorificabimus te, et gentem tuam, et templum, gloria magna, ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra.
  27963 1 Maccabees	1Mac	40	15	10	Anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum, et convenerunt ad eum omnes exercitus, ita ut pauci relicti essent cum Tryphone.
  27964 1 Maccabees	1Mac	40	15	11	Et insecutus est eum Antiochus rex, et venit Doram fugiens per maritimam :
  27965 1 Maccabees	1Mac	40	15	12	sciebat enim quod congregata sunt mala in eum, et reliquit eum exercitus :
  27966 1 Maccabees	1Mac	40	15	13	et applicuit Antiochus super Doram cum centum viginti millibus virorum belligeratorum, et octo millibus equitum :
  27967 1 Maccabees	1Mac	40	15	14	et circuivit civitatem, et naves a mari accesserunt : et vexabant civitatem a terra et mari, et neminem sinebant ingredi vel egredi.
  27968 1 Maccabees	1Mac	40	15	15	Venit autem Numenius, et qui cum eo fuerant, ab urbe Roma, habentes epistolas regibus et regionibus scriptas, in quibus continebantur haec :
  27969 1 Maccabees	1Mac	40	15	16	Lucius consul Romanorum, Ptolemaeo regi salutem.
  27970 1 Maccabees	1Mac	40	15	17	Legati Judaeorum venerunt ad nos amici nostri, renovantes pristinam amicitiam et societatem, missi a Simone principe sacerdotum et populo Judaeorum.
  27971 1 Maccabees	1Mac	40	15	18	Attulerunt autem et clypeum aureum mnarum mille.
  27972 1 Maccabees	1Mac	40	15	19	Placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus, ut non inferant illis mala, neque impugnent eos, et civitates eorum, et regiones eorum : et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos.
  27973 1 Maccabees	1Mac	40	15	20	Visum autem est nobis accipere ab eis clypeum.
  27974 1 Maccabees	1Mac	40	15	21	Si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos, tradite eos Simoni principi sacerdotum, ut vindicet in eos secundum legem suam.
  27975 1 Maccabees	1Mac	40	15	22	Haec eadem scripta sunt Demetrio regi, et Attalo, et Ariarathi, et Arsaci,
  27976 1 Maccabees	1Mac	40	15	23	et in omnes regiones : et Lampsaco, et Spartiatis, et in Delum, et in Myndum, et in Sicyonem, et in Cariam, et in Samum, et in Pamphyliam, et in Lyciam, et in Alicarnassum, et in Coo, et in Siden, et in Aradon, et in Rhodum, et in Phaselidem, et in Gortynam, et Gnidum, et Cyprum, et Cyrenen.
  27977 1 Maccabees	1Mac	40	15	24	Exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi sacerdotum, et populo Judaeorum.
  27978 1 Maccabees	1Mac	40	15	25	Antiochus autem rex applicuit castra in Doram secundo, admovens ei semper manus, et machinas faciens : et conclusit Tryphonem, ne procederet :
  27979 1 Maccabees	1Mac	40	15	26	et misit ad eum Simon duo millia virorum electorum in auxilium, et argentum, et aurum, et vasa copiosa :
  27980 1 Maccabees	1Mac	40	15	27	et noluit ea accipere, sed rupit omnia, quae pactus est cum eo antea, et alienavit se ab eo.
  27981 1 Maccabees	1Mac	40	15	28	Et misit ad eum Athenobium unum de amicis suis, ut tractaret cum ipso, dicens : Vos tenetis Joppen, et Gazaram, et arcem, quae est in Jerusalem, civitates regni mei :
  27982 1 Maccabees	1Mac	40	15	29	fines earum desolastis, et fecistis plagam magnam in terra, et dominati estis per loca multa in regno meo.
  27983 1 Maccabees	1Mac	40	15	30	Nunc ergo tradite civitates quas occupastis, et tributa locorum in quibus dominati estis extra fines Judaeae :
  27984 1 Maccabees	1Mac	40	15	31	sin autem, date pro illis quingenta talenta argenti, et exterminii, quod exterminastis, et tributorum civitatum alia talenta quingenta : sin autem, veniemus, et expugnabimus vos.
  27985 1 Maccabees	1Mac	40	15	32	Et venit Athenobius amicus regis in Jerusalem, et vidit gloriam Simonis, et claritatem in auro, et argento, et apparatum copiosum : et obstupuit, et retulit ei verba regis.
  27986 1 Maccabees	1Mac	40	15	33	Et respondit ei Simon, et dixit ei : Neque alienam terram sumpsimus, neque aliena detinemus : sed haereditatem patrum nostrorum, quae injuste ab inimicis nostris aliquo tempore possessa est.
  27987 1 Maccabees	1Mac	40	15	34	Nos vero tempus habentes, vindicamus haereditatem patrum nostrorum.
  27988 1 Maccabees	1Mac	40	15	35	Nam de Joppe et Gazara quae expostulas, ipsi faciebant in populo plagam magnam, et in regione nostra : horum damus talenta centum. Et non respondit ei Athenobius verbum.
  27989 1 Maccabees	1Mac	40	15	36	Reversus autem cum ira ad regem, renuntiavit ei verba ista, et gloriam Simonis, et universa quae vidit, et iratus est rex ira magna.
  27990 1 Maccabees	1Mac	40	15	37	Tryphon autem fugit navi in Orthosiada.
  27991 1 Maccabees	1Mac	40	15	38	Et constituit rex Cendebaeum ducem maritimum, et exercitum peditum et equitum dedit illi.
  27992 1 Maccabees	1Mac	40	15	39	Et mandavit illi movere castra contra faciem Judaeae : et mandavit ei aedificare Gedorem, et obstruere portas civitatis, et debellare populum. Rex autem persequebatur Typhonem.
  27993 1 Maccabees	1Mac	40	15	40	Et pervenit Cendebaeus Jamniam, et coepit irritare plebem, et conculcare Judaeam, et captivare populum, et interficere, et aedificare Gedorem.
  27994 1 Maccabees	1Mac	40	15	41	Et collocavit illic equites et exercitum, ut egressi perambularent viam Judaeae, sicut constituit ei rex.
  27995 1 Maccabees	1Mac	40	16	1	Et ascendit Joannes de Gazaris, et nuntiavit Simoni patri suo quae fecit Cendebaeus in populo ipsorum.
  27996 1 Maccabees	1Mac	40	16	2	Et vocavit Simon duos filios seniores, Judam et Joannem, et ait illis : Ego, et fratres mei, et domus patris mei expugnavimus hostes Israël ab adolescentia usque in hunc diem : et prosperatum est in manibus nostris liberare Israël aliquoties.
  27997 1 Maccabees	1Mac	40	16	3	Nunc autem senui : sed estote loco meo, et fratres mei, et egressi pugnate pro gente nostra : auxilium vero de caelo vobiscum sit.
  27998 1 Maccabees	1Mac	40	16	4	Et elegit de regione viginti millia virorum belligeratorum, et equites : et profecti sunt ad Cendebaeum, et dormierunt in Modin.
  27999 1 Maccabees	1Mac	40	16	5	Et surrexerunt mane, et abierunt in campum : et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum : et fluvius torrens erat inter medium ipsorum.
  28000 1 Maccabees	1Mac	40	16	6	Et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus ejus, et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem : et transfretavit primus, et viderunt eum viri, et transierunt post eum.
  28001 1 Maccabees	1Mac	40	16	7	Et divisit populum et equites in medio peditum : erat autem equitatus adversariorum copiosus nimis.
  28002 1 Maccabees	1Mac	40	16	8	Et exclamaverunt sacris tubis, et in fugam conversus est Cendebaeus et castra ejus : et ceciderunt ex eis multi vulnerati : residui autem in munitionem fugerunt.
  28003 1 Maccabees	1Mac	40	16	9	Tunc vulneratus est Judas frater Joannis : Joannes autem insecutus est eos, donec venit Cedronem, quam aedificavit :
  28004 1 Maccabees	1Mac	40	16	10	et fugerunt usque ad turres, quae erant in agris Azoti, et succendit eas igni. Et ceciderunt ex illis duo millia virorum, et reversus est in Judaeam in pace.
  28005 1 Maccabees	1Mac	40	16	11	Et Ptolemaeus filius Abobi constitutus erat dux in campo Jericho, et habebat argentum et aurum multum :
  28006 1 Maccabees	1Mac	40	16	12	erat enim gener summi sacerdotis.
  28007 1 Maccabees	1Mac	40	16	13	Et exaltatum est cor ejus, et volebat obtinere regionem, et cogitabat dolum adversus Simonem et filios ejus, ut tolleret eos.
  28008 1 Maccabees	1Mac	40	16	14	Simon autem, perambulans civitates quae erant in regione Judaeae, et sollicitudinem gerens earum, descendit in Jericho ipse, et Mathathias filius ejus, et Judas, anno centesimo septuagesimo septimo, mense undecimo : hic est mensis Sabath.
  28009 1 Maccabees	1Mac	40	16	15	Et suscepit eos filius Abobi in munitiunculam, quae vocatur Doch, cum dolo, quam aedificavit : et fecit eis convivium magnum, et abscondit illic viros.
  28010 1 Maccabees	1Mac	40	16	16	Et cum inebriatus esset Simon et filii ejus, surrexit Ptolemaeus cum suis, et sumpserunt arma sua, et intraverunt in convivium : et occiderunt eum, et duos filios ejus, et quosdam pueros ejus :
  28011 1 Maccabees	1Mac	40	16	17	et fecit deceptionem magnam in Israël, et reddidit mala pro bonis.
  28012 1 Maccabees	1Mac	40	16	18	Et scripsit haec Ptolemaeus, et misit regi ut mitteret ei exercitum in auxilium, et traderet ei regionem, et civitates eorum, et tributa.
  28013 1 Maccabees	1Mac	40	16	19	Et misit alios in Gazaram tollere Joannem : et tribunis misit epistolas, ut venirent ad se, et daret eis argentum, et aurum, et dona.
  28014 1 Maccabees	1Mac	40	16	20	Et alios misit occupare Jerusalem et montem templi.
  28015 1 Maccabees	1Mac	40	16	21	Et praecurrens quidam, nuntiavit Joanni in Gazara quia periit pater ejus et fratres ejus, et quia misit te quoque interfici.
  28016 1 Maccabees	1Mac	40	16	22	Ut audivit autem, vehementer expavit : et comprehendit viros, qui venerant perdere eum, et occidit eos : cognovit enim quia quaerebant eum perdere.
  28017 1 Maccabees	1Mac	40	16	23	Et cetera sermonum Joannis, et bellorum ejus, et bonarum virtutum, quibus fortiter gessit, et aedificii murorum, quos exstruxit, et rerum gestarum ejus :
  28018 1 Maccabees	1Mac	40	16	24	ecce haec scripta sunt in libro dierum sacerdotii ejus, ex quo factus est princeps sacerdotum post patrem suum.
  28019 2 Maccabees	2Mac	41	1	1	Fratribus qui sunt per Aegyptum Judaeis, salutem dicunt fratres qui sunt in Jerosolymis Judaei, et qui in regione Judaeae, et pacem bonam.
  28020 2 Maccabees	2Mac	41	1	2	Benefaciat vobis Deus, et meminerit testamenti sui, quod locutus est ad Abraham, et Isaac, et Jacob servorum suorum fidelium :
  28021 2 Maccabees	2Mac	41	1	3	et det vobis cor omnibus ut colatis eum, et faciatis ejus voluntatem, corde magno et animo volenti.
  28022 2 Maccabees	2Mac	41	1	4	Adaperiat cor vestrum in lege sua, et in praeceptis suis, et faciat pacem.
  28023 2 Maccabees	2Mac	41	1	5	Exaudiat orationes vestras, et reconcilietur vobis, nec vos deserat in tempore malo.
  28024 2 Maccabees	2Mac	41	1	6	Et nunc hic sumus orantes pro vobis.
  28025 2 Maccabees	2Mac	41	1	7	Regnante Demetrio, anno centesimo sexagesimo nono, nos Judaei scripsimus vobis in tribulatione et impetu qui supervenit nobis in istis annis, ex quo recessit Jason a sancta terra, et a regno.
  28026 2 Maccabees	2Mac	41	1	8	Portam succenderunt, et effuderunt sanguinem innocentem : et oravimus ad Dominum, et exauditi sumus, et obtulimus sacrificium et similaginem, et accendimus lucernas, et proposuimus panes.
  28027 2 Maccabees	2Mac	41	1	9	Et nunc frequentate dies scenopegiae mensis Casleu.
  28028 2 Maccabees	2Mac	41	1	10	Anno centesimo octogesimo octavo, populus qui est Jerosolymis et in Judaea, senatusque et Judas, Aristobolo magistro Ptolemaei regis, qui est de genere christorum sacerdotum, et his qui in Aegypto sunt Judaeis, salutem et sanitatem.
  28029 2 Maccabees	2Mac	41	1	11	De magnis periculis a Deo liberati, magnifice gratias agimus ipsi, utpote qui adversus talem regem dimicavimus.
  28030 2 Maccabees	2Mac	41	1	12	Ipse enim ebullire fecit de Perside eos qui pugnaverunt contra nos et sanctam civitatem.
  28031 2 Maccabees	2Mac	41	1	13	Nam cum in Perside esset dux ipse, et cum ipso immensus exercitus, cecidit in templo Naneae, consilio deceptus sacerdotum Naneae.
  28032 2 Maccabees	2Mac	41	1	14	Etenim cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus et amici ejus, et ut acciperet pecunias multas dotis nomine.
  28033 2 Maccabees	2Mac	41	1	15	Cumque proposuissent eas sacerdotes Naneae, et ipse cum paucis ingressus esset intra ambitum fani, clauserunt templum,
  28034 2 Maccabees	2Mac	41	1	16	cum intrasset Antiochus : apertoque occulto aditu templi, mittentes lapides percusserunt ducem et eos qui cum eo erant : et diviserunt membratim, et capitibus amputatis foras projecerunt.
  28035 2 Maccabees	2Mac	41	1	17	Per omnia benedictus Deus, qui tradidit impios.
  28036 2 Maccabees	2Mac	41	1	18	Facturi igitur quinta et vigesima die mensis Casleu purificationem templi, necessarium duximus significare vobis : ut et vos quoque agatis diem scenopegiae, et diem ignis, qui datus est quando Nehemias aedificato templo et altari obtulit sacrificia.
  28037 2 Maccabees	2Mac	41	1	19	Nam cum in Persidem ducerentur patres nostri, sacerdotes qui tunc cultores Dei erant, acceptum ignem de altari occulte absconderunt in valle, ubi erat puteus altus et siccus, et in eo contutati sunt eum, ita ut omnibus ignotus esset locus.
  28038 2 Maccabees	2Mac	41	1	20	Cum autem praeterissent anni multi, et placuit Deo ut mitteretur Nehemias a rege Persidis, nepotes sacerdotum illorum qui absconderant, misit ad requirendum ignem : et sicut narraverunt nobis, non invenerunt ignem, sed aquam crassam.
  28039 2 Maccabees	2Mac	41	1	21	Et jussit eos haurire, et afferre sibi : et sacrificia quae imposita erant, jussit sacerdos Nehemias aspergi ipsa aqua : et ligna, et quae erant superposita.
  28040 2 Maccabees	2Mac	41	1	22	Utque hoc factum est, et tempus affuit quo sol refulsit, qui prius erat in nubilo, accensus est ignis magnus, ita ut omnes mirarentur.
  28041 2 Maccabees	2Mac	41	1	23	Orationem autem faciebant omnes sacerdotes, dum consummaretur sacrificium, Jonatha inchoante, ceteris autem respondentibus.
  28042 2 Maccabees	2Mac	41	1	24	Et Nehemiae erat oratio hunc habens modum : Domine Deus omnium creator, terribilis et fortis, justus et misericors, qui solus est bonus rex,
  28043 2 Maccabees	2Mac	41	1	25	solus praestans, solus justus et omnipotens et aeternus, qui liberas Israël de omni malo ; qui fecisti patres electos, et sanctificasti eos :
  28044 2 Maccabees	2Mac	41	1	26	accipe sacrificium pro universo populo tuo Israël, et custodi partem tuam, et sanctifica.
  28045 2 Maccabees	2Mac	41	1	27	Congrega dispersionem nostram, libera eos qui serviunt gentibus, et contemptos et abominatos respice, ut sciant gentes quia tu es Deus noster.
  28046 2 Maccabees	2Mac	41	1	28	Afflige opprimentes nos, et contumeliam facientes in superbia.
  28047 2 Maccabees	2Mac	41	1	29	Constitue populum tuum in loco sancto tuo, sicut dixit Moyses.
  28048 2 Maccabees	2Mac	41	1	30	Sacerdotes autem psallebant hymnos usquequo consumptum esset sacrificium.
  28049 2 Maccabees	2Mac	41	1	31	Cum autem consumptum esset sacrificium, ex residua aqua Nehemias jussit lapides majores perfundi.
  28050 2 Maccabees	2Mac	41	1	32	Quod ut factum est, ex eis flamma accensa est : sed ex lumine quod refulsit ab altari, consumpta est.
  28051 2 Maccabees	2Mac	41	1	33	Ut vero manifestata est res, renuntiatum est regi Persarum quod in loco in quo ignem absconderent hi qui translati fuerant sacerdotes, aqua apparuit, de qua Nehemias, et qui cum eo erant, purificaverunt sacrificia.
  28052 2 Maccabees	2Mac	41	1	34	Considerans autem rex, et rem diligenter examinans, fecit ei templum, ut probaret quod factum erat :
  28053 2 Maccabees	2Mac	41	1	35	et cum probasset, sacerdotibus donavit multa bona, et alia atque alia munera : et accipiens manu sua, tribuebat eis.
  28054 2 Maccabees	2Mac	41	1	36	Appellavit autem Nehemias hunc locum Nephthar, quod interpretatur Purificatio : vocatur autem apud plures Nephi.
  28055 2 Maccabees	2Mac	41	2	1	Invenitur autem in descriptionibus Jeremiae prophetae, quod jussit eos ignem accipere qui transmigrabant, ut significatum est, et ut mandavit transmigratis.
  28056 2 Maccabees	2Mac	41	2	2	Et dedit illis legem, ne obliviscerentur praecepta Domini, et non exerrarent mentibus, videntes simulacra aurea et argentea, et ornamenta eorum.
  28057 2 Maccabees	2Mac	41	2	3	Et alia hujusmodi dicens, hortabatur ne legem amoverent a corde suo.
  28058 2 Maccabees	2Mac	41	2	4	Erat autem in ipsa scriptura, quomodo tabernaculum et arcam jussit propheta divino responso ad se facto comitari secum, usquequo exiit in montem in quo Moyses ascendit, et vidit Dei haereditatem.
  28059 2 Maccabees	2Mac	41	2	5	Et veniens ibi Jeremias, invenit locum speluncae : et tabernaculum, et arcam, et altare incensi intulit illuc, et ostium obstruxit.
  28060 2 Maccabees	2Mac	41	2	6	Et accesserunt quidam simul, qui sequebantur, ut notarent sibi locum : et non potuerunt invenire.
  28061 2 Maccabees	2Mac	41	2	7	Ut autem cognovit Jeremias, culpans illos dixit : Quod ignotus erit locus donec congreget Deus congregationem populi, et propitius fiat :
  28062 2 Maccabees	2Mac	41	2	8	et tunc Dominus ostendet haec, et apparebit majestas Domini, et nubes erit, sicut et Moysi manifestabatur, et sicut cum Salomon petiit ut locus sanctificaretur magno Deo, manifestabat haec.
  28063 2 Maccabees	2Mac	41	2	9	Magnifice etenim sapientiam tractabat : et ut sapientiam habens, obtulit sacrificium dedicationis et consummationis templi.
  28064 2 Maccabees	2Mac	41	2	10	Sicut et Moyses orabat ad Dominum, et descendit ignis de caelo et consumpsit holocaustum, sic et Salomon oravit, et descendit ignis de caelo et consumpsit holocaustum.
  28065 2 Maccabees	2Mac	41	2	11	Et dixit Moyses : Eo quod non sit comestum quod erat pro peccato, consumptum est.
  28066 2 Maccabees	2Mac	41	2	12	Similiter et Salomon octo diebus celebravit dedicationem.
  28067 2 Maccabees	2Mac	41	2	13	Inferebantur autem in descriptionibus et commentariis Nehemiae haec eadem : et ut construens bibliothecam congregavit de regionibus libros et prophetarum et David, et epistolas regum, et de donariis.
  28068 2 Maccabees	2Mac	41	2	14	Similiter autem et Judas ea quae deciderant per bellum quod nobis acciderat, congregavit omnia, et sunt apud nos.
  28069 2 Maccabees	2Mac	41	2	15	Si ergo desideratis haec, mittite qui perferant vobis.
  28070 2 Maccabees	2Mac	41	2	16	Acturi itaque purificationem scripsimus vobis : bene ergo facietis, si egeritis hos dies.
  28071 2 Maccabees	2Mac	41	2	17	Deus autem, qui liberavit populum suum, et reddidit haereditatem omnibus, et regnum, et sacerdotium, et sanctificationem,
  28072 2 Maccabees	2Mac	41	2	18	sicut promisit in lege, speramus quod cito nostri miserebitur, et congregavit de sub caelo in locum sanctum.
  28073 2 Maccabees	2Mac	41	2	19	Eripuit enim nos de magnis periculis, et locum purgavit.
  28074 2 Maccabees	2Mac	41	2	20	De Juda vero Machabaeo, et fratribus ejus, et de templi magni purificatione, et de arae dedicatione,
  28075 2 Maccabees	2Mac	41	2	21	sed et de praeliis quae pertinent ad Antiochum Nobilem et filium ejus Eupatorem,
  28076 2 Maccabees	2Mac	41	2	22	et de illuminationibus quae de caelo factae sunt ad eos qui pro Judaeis fortiter fecerunt, ita ut universam regionem, cum pauci essent, vindicarent, et barbaram multitudinem fugarent,
  28077 2 Maccabees	2Mac	41	2	23	et famosissimum in toto orbe templum recuperarent, et civitatem liberarent, et leges quae abolitae erant, restituerentur, Domino cum omni tranquillitate propitio facto illis.
  28078 2 Maccabees	2Mac	41	2	24	Itemque ab Jasone Cyrenaeo quinque libris comprehensa tentavimus nos uno volumine breviare.
  28079 2 Maccabees	2Mac	41	2	25	Considerantes enim multitudinem librorum, et difficultatem volentibus aggredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum,
  28080 2 Maccabees	2Mac	41	2	26	curavimus volentibus quidem legere, ut esset animi oblectatio : studiosis vero, ut facilius possint memoriae commendare : omnibus autem legentibus utilitas conferatur.
  28081 2 Maccabees	2Mac	41	2	27	Et nobis quidem ipsis, qui hoc opus breviandi causa suscepimus, non facilem laborem, immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris assumpsimus.
  28082 2 Maccabees	2Mac	41	2	28	Sicut hi qui praeparant convivium, et quaerunt aliorum voluntati parere propter multorum gratiam, libenter laborem sustinemus.
  28083 2 Maccabees	2Mac	41	2	29	Veritatem quidem de singulis auctoribus concedentes, ipsi autem secundum datam formam brevitati studentes.
  28084 2 Maccabees	2Mac	41	2	30	Sicut enim novae domus architecto de universa structura curandum est ; ei vero qui pingere curat, quae apta sunt ad ornatum exquirenda sunt : ita aestimandum est et in nobis.
  28085 2 Maccabees	2Mac	41	2	31	Etenim intellectum colligere, et ordinare sermonem, et curiosius partes singulas quasque disquirere, historiae congruit auctori :
  28086 2 Maccabees	2Mac	41	2	32	brevitatem vero dictionis sectari, et executiones rerum vitare, brevianti concedendum est.
  28087 2 Maccabees	2Mac	41	2	33	Hinc ergo narrationem incipiemus : de praefatione tantum dixisse sufficiat. Stultum etenim est ante historiam effluere, in ipsa autem historia succingi.
  28088 2 Maccabees	2Mac	41	3	1	Igitur cum sancta civitas habitaretur in omni pace, leges etiam adhuc optime custodirentur, propter Oniae pontificis pietatem, et animos odio habentes mala,
  28089 2 Maccabees	2Mac	41	3	2	fiebat ut et ipsi reges et principes locum summo honore dignum ducerent, et templum maximis muneribus illustrarent :
  28090 2 Maccabees	2Mac	41	3	3	ita ut Seleucus Asiae rex de redditibus suis praestaret omnes sumptus ad ministerium sacrificiorum pertinentes.
  28091 2 Maccabees	2Mac	41	3	4	Simon autem de tribu Benjamin, praepositus templi constitutus, contendebat, obsistente sibi principe sacerdotum, iniquum aliquid in civitate moliri.
  28092 2 Maccabees	2Mac	41	3	5	Sed cum vincere Oniam non posset, venit ad Apollonium Tharsaeae filium, qui eo tempore erat dux Coelesyriae et Phoenicis :
  28093 2 Maccabees	2Mac	41	3	6	et nuntiavit ei pecuniis innumerabilibus plenum esse aerarium Jerosolymis, et communes copias immensas esse, quae non pertinent ad rationem sacrificiorum : esse autem possibile sub potestate regis cadere universa.
  28094 2 Maccabees	2Mac	41	3	7	Cumque retulisset ad regem Apollonius de pecuniis quae delatae erant, illae accitum Heliodorum, qui erat super negotia ejus, misit, cum mandatis ut praedictam pecuniam transportaret.
  28095 2 Maccabees	2Mac	41	3	8	Statimque Heliodorus iter est agressus, specie quidem quasi per Coelesyriam et Phoenicen civitates esset peragraturus, re vera autem regis propositum perfecturus.
  28096 2 Maccabees	2Mac	41	3	9	Sed cum venisset Jerosolymam, et benigne a summo sacerdote in civitate esset exceptus, narravit de dato indicio pecuniarum, et cujus rei gratia adesset, aperuit : interrogabat autem si vere haec ita essent.
  28097 2 Maccabees	2Mac	41	3	10	Tunc summus sacerdos ostendit deposita esse haec, et victualia viduarum et pupillorum :
  28098 2 Maccabees	2Mac	41	3	11	quaedam vero esse Hircani Tobiae viri valde eminentis, in his quae detulerat impius Simon : universa autem argenti talenta esse quadringenta, et auri ducenta :
  28099 2 Maccabees	2Mac	41	3	12	decipi vero eos qui credidissent loco et templo quod per universum mundum honoratur pro sui veneratione et sanctitate, omnino impossibile esse.
  28100 2 Maccabees	2Mac	41	3	13	At ille pro his quae habebat in mandatis a rege, dicebat omni genere regi ea esse deferenda.
  28101 2 Maccabees	2Mac	41	3	14	Constituta autem die, intrabat de his Heliodorus ordinaturus. Non modica vero per universam civitatem erat trepidatio.
  28102 2 Maccabees	2Mac	41	3	15	Sacerdotes autem ante altare cum stolis sacerdotalibus jactaverunt se, et invocabant de caelo eum qui de depositis legem posuit, ut his qui deposuerant ea salva custodiret.
  28103 2 Maccabees	2Mac	41	3	16	Jam vero qui videbat summi sacerdotis vultum, mente vulnerabatur : facies enim et color immutatus declarabat internum animi dolorem :
  28104 2 Maccabees	2Mac	41	3	17	circumfusa enim erat moestitia quaedam viro, et horror corporis, per quem manifestus aspicientibus dolor cordis ejus efficiebatur.
  28105 2 Maccabees	2Mac	41	3	18	Alii etiam gregatim de domibus confluebant, publica supplicatione obsecrantes, pro eo quod in contemptum locus esset venturus.
  28106 2 Maccabees	2Mac	41	3	19	Accinctaeque mulieres ciliciis pectus, per plateas confluebant : sed et virgines quae conclusae erant, procurrebant ad Oniam, aliae autem ad muros, quaedam vero per fenestras aspiciebant :
  28107 2 Maccabees	2Mac	41	3	20	universae autem protendentes manus in caelum, deprecabantur :
  28108 2 Maccabees	2Mac	41	3	21	erat enim misera commistae multitudinis, et magni sacerdotis in agone constituti exspectatio.
  28109 2 Maccabees	2Mac	41	3	22	Et hi quidem invocabant omnipotentem Deum, ut credita sibi his qui crediderant, cum omni integritate conservarentur.
  28110 2 Maccabees	2Mac	41	3	23	Heliodorus autem, quod decreverat, perficiebat eodem loco ipse cum satellitibus circa aerarium praesens.
  28111 2 Maccabees	2Mac	41	3	24	Sed spiritus omnipotentis Dei magnam fecit suae ostensionis evidentiam, ita ut omnes qui ausi fuerant parere ei, ruentes Dei virtute, in dissolutionem et formidinem converterentur.
  28112 2 Maccabees	2Mac	41	3	25	Apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem, optimis operimentis adornatus : isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit : qui autem ei sedebat, videbatur arma habere aurea.
  28113 2 Maccabees	2Mac	41	3	26	Alii etiam apparuerunt duo juvenes virtute decori, optimi gloria, speciosique amictu : qui circumsteterunt eum, et ex utraque parte flagellabant, sine intermissione multis plagis verberantes.
  28114 2 Maccabees	2Mac	41	3	27	Subito autem Heliodorus concidit in terram, eumque multa caligine circumfusum rapuerunt, atque in sella gestatoria positum ejecerunt.
  28115 2 Maccabees	2Mac	41	3	28	Et is, qui cum multis cursoribus et satellitibus praedictum ingressus est aerarium, portabatur nullo sibi auxilium ferente, manifesta Dei cognita virtute :
  28116 2 Maccabees	2Mac	41	3	29	et ille quidem per divinam virtutem jacebat mutus, atque omni spe et salute privatus.
  28117 2 Maccabees	2Mac	41	3	30	Hi autem Dominum benedicebant, quia magnificabat locum suum : et templum, quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum, apparente omnipotente Domino, gaudio et laetitia impletum est.
  28118 2 Maccabees	2Mac	41	3	31	Tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim Oniam, ut invocaret Altissimum ut vitam donaret ei qui in supremo spiritu erat constitutus.
  28119 2 Maccabees	2Mac	41	3	32	Considerans autem summus sacerdos ne forte rex suspicaretur malitiam aliquam ex Judaeis circa Heliodorum consummatum, obtulit pro salute viri hostiam salutarem.
  28120 2 Maccabees	2Mac	41	3	33	Cumque summus sacerdos exoraret, iidem juvenes eisdem vestibus amicti astantes Heliodoro, dixerunt : Oniae sacerdoti gratias age : nam propter eum Dominus tibi vitam donavit.
  28121 2 Maccabees	2Mac	41	3	34	Tu autem a Deo flagellatus, nuntia omnibus magnalia Dei, et potestatem. Et his dictis, non comparuerunt.
  28122 2 Maccabees	2Mac	41	3	35	Heliodorus autem, hostia Deo oblata, et votis magnis promissis ei qui vivere illi concessit, et Oniae gratias agens, recepto exercitu, repedabat ad regem.
  28123 2 Maccabees	2Mac	41	3	36	Testabatur autem omnibus ea quae sub oculis suis viderat opera magni Dei.
  28124 2 Maccabees	2Mac	41	3	37	Cum autem rex interrogasset Heliodorum, quis esset aptus adhuc semel Jerosolymam mitti, ait :
  28125 2 Maccabees	2Mac	41	3	38	Si quem habes hostem, aut regni tui insidiatorem, mitte illuc, et flagellatum eum recipies, si tamen evaserit : eo quod in loco sit vere Dei quaedam virtus.
  28126 2 Maccabees	2Mac	41	3	39	Nam ipse, qui habet in caelis habitationem, visitator et adjutor est loci illius, et venientes ad malefaciendum percutit ac perdit.
  28127 2 Maccabees	2Mac	41	3	40	Igitur de Heliodoro et aerarii custodia ita res se habet.
  28128 2 Maccabees	2Mac	41	4	1	Simon autem praedictus, pecuniarum et patriae delator, male loquebatur de Onia, tamquam ipse Heliodorum instigasset ad haec, et ipse fuisset incentor malorum :
  28129 2 Maccabees	2Mac	41	4	2	provisoremque civitatis, ac defensorem gentis suae, et aemulatorem legis Dei, audebat insidiatorem regni dicere.
  28130 2 Maccabees	2Mac	41	4	3	Sed cum inimicitiae in tantum procederent ut etiam per quosdam Simonis necessarios homicidia fierent,
  28131 2 Maccabees	2Mac	41	4	4	considerans Onias periculum contentionis, et Apollonium insanire, utpote ducem Coelesyriae et Phoenicis, ad augendam malitiam Simonis ad regem se contulit,
  28132 2 Maccabees	2Mac	41	4	5	non ut civium accusator, sed communem utilitatem apud semetipsum universae multitudinis considerans.
  28133 2 Maccabees	2Mac	41	4	6	Videbat enim sine regali providentia impossibile esse pacem rebus dari, nec Simonem posse cessare a stultitia sua.
  28134 2 Maccabees	2Mac	41	4	7	Sed post Seleuci vitae excessum, cum suscepisset regnum Antiochus, qui Nobilis appellabatur, ambiebat Jason frater Oniae summum sacerdotium :
  28135 2 Maccabees	2Mac	41	4	8	adito rege, promittens ei argenti talenta trecenta sexaginta, et ex redditibus aliis talenta octoginta,
  28136 2 Maccabees	2Mac	41	4	9	super haec promittebat et alia centum quinquaginta, si potestati ejus concederetur, gymnasium et ephebiam sibi constituere, et eos qui in Jerosolymis erant, Antiochenos scribere.
  28137 2 Maccabees	2Mac	41	4	10	Quod cum rex annuisset, et obtinuisset principatum, statim ad gentilem ritum contribules suos transferre coepit,
  28138 2 Maccabees	2Mac	41	4	11	et amotis his quae humanitatis causa Judaeis a regibus fuerant constituta per Joannem patrem Eupolemi, qui apud Romanos de amicitia et societate functus est legatione legitima, civium jura destituens, prava instituta sanciebat.
  28139 2 Maccabees	2Mac	41	4	12	Etenim ausus est sub ipsa arce gymnasium constituere, et optimos quosque epheborum in lupanaribus ponere.
  28140 2 Maccabees	2Mac	41	4	13	Erat autem hoc non initium, sed incrementum quoddam, et profectus gentilis et alienigenae conversationis, propter impii et non sacerdotis Jasonis nefarium, et inauditum scelus :
  28141 2 Maccabees	2Mac	41	4	14	ita ut sacerdotes jam non circa altaris officia dediti essent, sed contempto templo et sacrificiis neglectis, festinarent participes fieri palaestrae et praebitionis ejus injustae, et in exercitiis disci.
  28142 2 Maccabees	2Mac	41	4	15	Et patrios quidem honores nihil habentes, graecas glorias optimas arbitrabantur :
  28143 2 Maccabees	2Mac	41	4	16	quarum gratia periculosa eos contentio habebat, et eorum instituta aemulabantur, ac per omnia his consimiles esse cupiebant, quos hostes et peremptores habuerant.
  28144 2 Maccabees	2Mac	41	4	17	In leges enim divinas impie agere impune non cedit : sed hoc tempus sequens declarabit.
  28145 2 Maccabees	2Mac	41	4	18	Cum autem quinquennalis agon Tyri celebraretur, et rex praesens esset,
  28146 2 Maccabees	2Mac	41	4	19	misit Jason facinorosus ab Jerosolymis viros peccatores, portantes argenti didrachmas trecentas in sacrificum Herculis : quas postulaverunt hi qui asportaverant ne in sacrificiis erogarentur, quia non oporteret, sed in alios sumptus eas deputari.
  28147 2 Maccabees	2Mac	41	4	20	Sed hae oblatae sunt quidem ab eo qui miserat in sacrificium Herculis : propter praesentes autem datae sunt in fabricam navium triremium.
  28148 2 Maccabees	2Mac	41	4	21	Misso autem in Aegyptum Apollonio Mnesthei filio propter primates Ptolemaei Philometoris regis, cum cognovisset Antiochus alienum se a negotiis regni effectum, propriis utilitatibus consulens, profectus inde venit Joppen, et inde Jerosolymam.
  28149 2 Maccabees	2Mac	41	4	22	Et magnifice ab Jasone et civitate susceptus, cum facularum luminibus et laudibus ingressus est : et inde in Phoenicen exercitum convertit.
  28150 2 Maccabees	2Mac	41	4	23	Et post triennii tempus, misit Jason Menelaum supradicti Simonis fratrem portantem pecunias regi, et de negotiis necessariis responsa perlaturum.
  28151 2 Maccabees	2Mac	41	4	24	At ille commendatus regi, cum magnificasset faciem potestatis ejus, in semetipsum retorsit summum sacerdotium, superponens Jasoni talenta argenti trecenta.
  28152 2 Maccabees	2Mac	41	4	25	Acceptisque a rege mandatis, venit, nihil quidem habens dignum sacerdotio : animos vero crudelis tyranni, et ferae beluae iram gerens.
  28153 2 Maccabees	2Mac	41	4	26	Et Jason quidem, qui proprium fratrem captivaverat, ipse deceptus profugus in Ammanitem expulsus est regionem.
  28154 2 Maccabees	2Mac	41	4	27	Menelaus autem principatum quidem obtinuit : de pecuniis vero regi promissis, nihil agebat, cum exactionem faceret Sostratus, qui arci erat praepositus,
  28155 2 Maccabees	2Mac	41	4	28	nam ad hunc exactio vectigalium pertinebant : quam ob causam utrique ad regem sunt evocati.
  28156 2 Maccabees	2Mac	41	4	29	Et Menelaus amotus est a sacerdotio, succedente Lysimacho fratre suo : Sostratus autem praelatus est Cypriis.
  28157 2 Maccabees	2Mac	41	4	30	Et cum haec agerentur, contigit Tharsenses et Mallotas seditionem movere, eo quod Antiochidi regis concubinae dono essent dati.
  28158 2 Maccabees	2Mac	41	4	31	Festinanter itaque rex venit sedare illos, relicto suffecto uno ex comitibus suis Andronico.
  28159 2 Maccabees	2Mac	41	4	32	Ratus autem Menelaus accepisse se tempus opportunum, aurea quaedam vasa e templo furatus donavit Andronico, et alia vendiderat Tyri, et per vicinas civitates.
  28160 2 Maccabees	2Mac	41	4	33	Quod cum certissime cognovisset Onias, arguebat eum, ipse in loco tuto se continens Antiochiae secus Daphnem.
  28161 2 Maccabees	2Mac	41	4	34	Unde Menelaus accedens ad Andronicum, rogabat ut Oniam interficeret. Qui cum venisset ad Oniam, et datis dextris cum jurejurando (quamvis esset ei suspectus) suasisset de asylo procedere, statim eum peremit, non veritus justitiam.
  28162 2 Maccabees	2Mac	41	4	35	Ob quam causam non solum Judaei, sed aliae quoque nationes indignabantur, et moleste ferebant de nece tanti viri injusta.
  28163 2 Maccabees	2Mac	41	4	36	Sed regressum regem de Ciliciae locis adierunt Judaei apud Antiochiam, simul et Graeci, conquerentes de iniqua nece Oniae.
  28164 2 Maccabees	2Mac	41	4	37	Contristatus itaque animo Antiochus propter Oniam, et flexus ad misericordiam, lacrimas fudit, recordatus defuncti sobrietatem et modestiam :
  28165 2 Maccabees	2Mac	41	4	38	accensisque animis Andronicum purpura exutum, per totam civitatem jubet circumduci : et in eodem loco in quo in Oniam impietatem commiserat, sacrilegum vita privari, Domino illi condignam retribuente poenam.
  28166 2 Maccabees	2Mac	41	4	39	Multis autem sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis Menelai consilio, et divulgata fama, congregata est multitudo adversum Lysimachum multo jam auro exportato.
  28167 2 Maccabees	2Mac	41	4	40	Turbis autem insurgentibus, et animis ira repletis, Lysimachus armatis fere tribus millibus iniquis manibus uti coepit, duce quodam tyranno, aetate pariter et dementia provecto.
  28168 2 Maccabees	2Mac	41	4	41	Sed ut intellexerunt conatum Lysimachi, alii lapides, alii fustes validos arripuere : quidam vero cinerem in Lysimachum jecere.
  28169 2 Maccabees	2Mac	41	4	42	Et multi quidem vulnerati, quidam autem et prostrati, omnes vero in fugam conversi sunt : ipsum etiam sacrilegum secus aerarium interfecerunt.
  28170 2 Maccabees	2Mac	41	4	43	De his ergo coepit judicium adversus Menelaum agitari.
  28171 2 Maccabees	2Mac	41	4	44	Et cum venisset rex Tyrum, ad ipsum negotium detulerunt missi tres viri a senioribus.
  28172 2 Maccabees	2Mac	41	4	45	Et cum superaretur Menelaus, promisit Ptolemaeo multas pecunias dare ad suadendum regi.
  28173 2 Maccabees	2Mac	41	4	46	Itaque Ptolemaeus in quodam atrio positum quasi refrigerandi gratia regem adiit, et deduxit a sententia :
  28174 2 Maccabees	2Mac	41	4	47	et Menelaum quidem universae malitiae reum criminibus absolvit : miseros autem qui, etiamsi apud Scythas causam dixissent, innocentes judicarentur, hos morte damnavit.
  28175 2 Maccabees	2Mac	41	4	48	Cito ergo injustam poenam dederunt, qui pro civitate, et populo, et sacris vasis causam prosecuti sunt.
  28176 2 Maccabees	2Mac	41	4	49	Quam ob rem Tyrii quoque indignati, erga sepulturam eorum liberalissimi extiterunt.
  28177 2 Maccabees	2Mac	41	4	50	Menelaus autem, propter eorum qui in potentia erant avaritiam, permanebat in potestate, crescens in malitia ad insidias civium.
  28178 2 Maccabees	2Mac	41	5	1	Eodem tempore, Antiochus secundam profectionem paravit in Aegyptum.
  28179 2 Maccabees	2Mac	41	5	2	Contigit autem per universam Jerosolymorum civitatem videri diebus quadraginta per aëra equites discurrentes, auratas stolas habentes et hastis, quasi cohortes armatos :
  28180 2 Maccabees	2Mac	41	5	3	et cursus equorum per ordines digestos, et congressiones fieri cominus, et scutorum motus, et galeatorum multitudinem gladiis districtis, et telorum jactus, et aureorum armorum splendorem, omnisque generis loricarum.
  28181 2 Maccabees	2Mac	41	5	4	Quapropter omnes rogabant in bonum monstra converti.
  28182 2 Maccabees	2Mac	41	5	5	Sed cum falsus rumor exisset, tamquam vita excessisset Antiochus, assumptis Jason non minus mille viris, repente agressus est civitatem : et civibus ad murum convolantibus ad ultimum apprehensa civitate, Menelaus fugit in arcem :
  28183 2 Maccabees	2Mac	41	5	6	Jason vero non parcebat in caede civibus suis, nec cogitabat prosperitatem adversum cognatos malum esse maximum, arbitrans hostium et non civium se trophaea capturum.
  28184 2 Maccabees	2Mac	41	5	7	Et principatum quidem non obtinuit, finem vero insidiarum suarum confusionem accepit, et profugus iterum abiit in Ammanitem.
  28185 2 Maccabees	2Mac	41	5	8	Ad ultimum, in exitium sui conclusus ab Areta Arabum tyranno fugiens de civitate in civitatem, omnibus odiosus, ut refuga legum et execrabilis, ut patriae et civium hostis, in Aegyptum extrusus est :
  28186 2 Maccabees	2Mac	41	5	9	et qui multos de patria sua expulerat, peregre periit, Lacedaemonas profectus, quasi pro cognatione ibi refugium habiturus :
  28187 2 Maccabees	2Mac	41	5	10	et qui insepultos multos abjecerat, ipse et illamentatus et insepultus abjicitur, sepultura neque peregrina usus, neque patrio sepulchro participans.
  28188 2 Maccabees	2Mac	41	5	11	His itaque gestis, suspicatus est rex societatem deserturos Judaeos : et ob hoc profectus ex Aegypto efferatis animis, civitatem quidem armis cepit.
  28189 2 Maccabees	2Mac	41	5	12	Jussit autem militibus interficere, nec parcere occursantibus, et per domos ascendentes trucidare.
  28190 2 Maccabees	2Mac	41	5	13	Fiebant ergo caedes juvenum ac seniorum, et mulierum et natorum exterminia, virginumque et parvulorum neces.
  28191 2 Maccabees	2Mac	41	5	14	Erant autem toto triduo octoginta millia interfecti, quadraginta millia vincti, non minus autem venundati.
  28192 2 Maccabees	2Mac	41	5	15	Sed nec ista sufficiunt : ausus est etiam intrare templum universa terra sanctius, Menelao ductore, qui legum et patriae fuit proditor :
  28193 2 Maccabees	2Mac	41	5	16	et scelestis manibus sumens sancta vasa, quae ab aliis regibus et civitatibus erant posita ad ornatum loci, et gloriam, contrectabat indigne, et contaminabat.
  28194 2 Maccabees	2Mac	41	5	17	Ita alienatus mente Antiochus, non considerabat quod propter peccata habitantium civitatem, modicum Deus fuerat iratus : propter quod et accidit circa locum despectio :
  28195 2 Maccabees	2Mac	41	5	18	alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos, sicut Heliodorus, qui missus est a Seleuco rege ad expoliandum aerarium, etiam hic statim adveniens flagellatus, et repulsus utique fuisset ab audacia.
  28196 2 Maccabees	2Mac	41	5	19	Verum non propter locum, gentem : sed propter gentem, locum Deus elegit.
  28197 2 Maccabees	2Mac	41	5	20	Ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum : postea autem fiet socius bonorum, et qui derelictus in ira Dei omnipotentis est, iterum in magni Domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur.
  28198 2 Maccabees	2Mac	41	5	21	Igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis, velociter Antiochiam regressus est, existimans se prae superbia terram ad navigandum, pelagus vero ad iter agendum deducturum propter mentis elationem.
  28199 2 Maccabees	2Mac	41	5	22	Reliquit autem et praepositos ad affligendam gentem : Jerosolymis quidem Philippum genere Phrygem, moribus crudeliorem eo ipso a quo constitutus est :
  28200 2 Maccabees	2Mac	41	5	23	in Garizim autem Andronicum et Menelaum, qui gravius quam ceteri imminebant civibus.
  28201 2 Maccabees	2Mac	41	5	24	Cumque appositus esset contra Judaeos, misit odiosum principem Apollonium cum exercitu viginti et duobus millibus, praecipiens ei omnes perfectae aetatis interficere, mulieres ac juvenes vendere.
  28202 2 Maccabees	2Mac	41	5	25	Qui cum venisset Jerosolymam, pacem simulans, quievit usque ad diem sanctum sabbati : et tunc feriatis Judaeis arma capere suis praecepit.
  28203 2 Maccabees	2Mac	41	5	26	Omnesque qui ad spectaculum processerant, trucidavit : et civitatem cum armatis discurrens, ingentem multitudinem peremit.
  28204 2 Maccabees	2Mac	41	5	27	Judas autem Machabaeus, qui decimus fuerat, secesserat in desertum locum, ibique inter feras vitam in montibus cum suis agebat : et foeni cibo vescentes, demorabantur, ne participes essent coinquinationis.
  28205 2 Maccabees	2Mac	41	6	1	Sed non post multum temporis, misit rex senem quemdam Antiochenum, qui compelleret Judaeos ut se transferrent a patriis et Dei legibus :
  28206 2 Maccabees	2Mac	41	6	2	contaminare etiam quod in Jerosolymis erat templum, et cognominare Jovis Olympii : et in Garizim, prout erant hi qui locum inhabitabant, Jovis hospitalis.
  28207 2 Maccabees	2Mac	41	6	3	Pessima autem et universis gravis erat malorum incursio :
  28208 2 Maccabees	2Mac	41	6	4	nam templum luxuria et comessationibus gentium erat plenum, et scortantium cum meretricibus : sacratisque aedibus mulieres se ultro ingerebant, intro ferentes ea quae non licebat.
  28209 2 Maccabees	2Mac	41	6	5	Altare etiam plenum erat illicitis, quae legibus prohibebantur.
  28210 2 Maccabees	2Mac	41	6	6	Neque autem sabbata custodiebantur, neque dies solemnes patrii servabantur, nec simpliciter Judaeum se esse quisquam confitebatur.
  28211 2 Maccabees	2Mac	41	6	7	Ducebantur autem cum amara necessitate in die natalis regis ad sacrificia : et cum Liberi sacra celebrarentur, cogebantur hedera coronati Libero circuire.
  28212 2 Maccabees	2Mac	41	6	8	Decretum autem exiit in proximas gentilium civitates, suggerentibus Ptolemaeis, ut pari modo et ipsi adversus Judaeos agerent, ut sacrificarent :
  28213 2 Maccabees	2Mac	41	6	9	eos autem qui nollent transire ad instituta gentium, interficerent : erat ergo videre miseriam.
  28214 2 Maccabees	2Mac	41	6	10	Duae enim mulieres delatae sunt natos suos circumcidisse : quas, infantibus ad ubera suspensis, cum publice per civitatem circumduxissent, per muros praecipitaverunt.
  28215 2 Maccabees	2Mac	41	6	11	Alii vero, ad proximas coëuntes speluncas, et latenter sabbati diem celebrantes, cum indicati essent Philippo, flammis succensi sunt, eo quod verebantur propter religionem et observantiam manu sibimet auxilium ferre.
  28216 2 Maccabees	2Mac	41	6	12	Obsecro autem eos qui hunc librum lecturi sunt, ne abhorrescant propter adversos casus : sed reputent ea quae acciderunt, non ad interitum, sed ad correptionem esse generis nostri.
  28217 2 Maccabees	2Mac	41	6	13	Etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere, sed statim ultiones adhibere, magni beneficii est indicium.
  28218 2 Maccabees	2Mac	41	6	14	Non enim, sicut in aliis nationibus, Dominus patienter exspectat, ut eas cum judicii dies advenerit, in plenitudine peccatorum puniat :
  28219 2 Maccabees	2Mac	41	6	15	ita et in nobis statuit ut, peccatis nostris in finem devolutis, ita demum in nos vindicet.
  28220 2 Maccabees	2Mac	41	6	16	Propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet : corripiens vero in adversis, populum suum non dereliquit.
  28221 2 Maccabees	2Mac	41	6	17	Sed haec nobis ad commonitionem legentium dicta sint paucis. Jam enim veniendum est ad narrationem.
  28222 2 Maccabees	2Mac	41	6	18	Igitur Eleazarus, unus de primoribus scribarum, vir aetate provectus, et vultu decorus, aperto ore hians compellebatur carnem porcinam manducare.
  28223 2 Maccabees	2Mac	41	6	19	At ille gloriosissimam mortem magis quam odibilem vitam complectens, voluntarie praeibat ad supplicium.
  28224 2 Maccabees	2Mac	41	6	20	Intuens autem quemadmodum oporteret accedere, patienter sustinens, destinavit non admittere illicita propter vitae amorem.
  28225 2 Maccabees	2Mac	41	6	21	Hi autem qui astabant, iniqua miseratione commoti propter antiquam viri amicitiam, tollentes eum secreto rogabant afferri carnes quibus vesci ei licebat, ut simularetur manducasse sicut rex imperaverat de sacrificii carnibus,
  28226 2 Maccabees	2Mac	41	6	22	ut hoc facto, a morte liberaretur : et propter veterem viri amicitiam, hanc in eo faciebant humanitatem.
  28227 2 Maccabees	2Mac	41	6	23	At ille cogitare coepit aetatis ac senectutis suae eminentiam dignam, et ingenitae nobilitatis canitiem, atque a puero optimae conversationis actus : et secundum sanctae et a Deo conditae legis constituta, respondit cito, dicens praemitti se velle in infernum.
  28228 2 Maccabees	2Mac	41	6	24	Non enim aetati nostrae dignum est, inquit, fingere : ut multi adolescentium, arbitrantes Eleazarum nonaginta annorum transisse ad vitam alienigenarum,
  28229 2 Maccabees	2Mac	41	6	25	et ipsi propter meam simulationem, et propter modicum corruptibilis vitae tempus decipiantur, et per hoc maculam atque execrationem meae senectuti conquiram.
  28230 2 Maccabees	2Mac	41	6	26	Nam etsi in praesenti tempore suppliciis hominum eripiar, sed manum Omnipotentis nec vivus, nec defunctus, effugiam.
  28231 2 Maccabees	2Mac	41	6	27	Quam ob rem fortiter vita excedendo, senectute quidem dignus apparebo :
  28232 2 Maccabees	2Mac	41	6	28	adolescentibus autem exemplum forte relinquam, si prompto animo ac fortiter pro gravissimis ac sanctissimis legibus honesta morte perfungar. His dictis, confestim ad supplicium trahebatur.
  28233 2 Maccabees	2Mac	41	6	29	Hi autem qui eum ducebant, et paulo ante fuerant mitiores, in iram conversi sunt propter sermones ab eo dictos, quos illi per arrogantiam prolatos arbitrabantur.
  28234 2 Maccabees	2Mac	41	6	30	Sed cum plagis perimeretur, ingemuit, et dixit : Domine, qui habes sanctam scientiam, manifeste tu scis quia cum a morte possem liberari, duros corporis sustineo dolores : secundum animam vero propter timorem tuum libenter haec patior.
  28235 2 Maccabees	2Mac	41	6	31	Et iste quidem hoc modo vita decessit, non solum juvenibus, sed et universae genti memoriam mortis suae ad exemplum virtutis et fortitudinis derelinquens.
  28236 2 Maccabees	2Mac	41	7	1	Contigit autem et septem fratres una cum matre sua apprehensos compelli a rege edere contra fas carnes porcinas, flagris et taureis cruciatos.
  28237 2 Maccabees	2Mac	41	7	2	Unus autem ex illis, qui erat primus, sic ait : Quid quaeris, et quid vis discere a nobis ? parati sumus mori, magis quam patrias Dei leges praevaricari.
  28238 2 Maccabees	2Mac	41	7	3	Iratus itaque rex, jussit sartagines et ollas aeneas succendi : quibus statim succensis,
  28239 2 Maccabees	2Mac	41	7	4	jussit ei qui prior fuerat locutus amputari linguam, et cute capitis abstracta, summas quoque manus et pedes ei praescindi, ceteris ejus fratribus et matre inspicientibus.
  28240 2 Maccabees	2Mac	41	7	5	Et cum jam per omnia inutilis factus esset, jussit ignem admoveri, et adhuc spirantem torreri in sartagine : in qua cum diu cruciaretur, ceteri una cum matre invicem se hortabantur mori fortiter,
  28241 2 Maccabees	2Mac	41	7	6	dicentes : Dominus Deus aspiciet veritatem, et consolabitur in nobis, quemadmodum in protestatione cantici declaravit Moyses : Et in servis suis consolabitur.
  28242 2 Maccabees	2Mac	41	7	7	Mortuo itaque illo primo hoc modo, sequentem deducebant ad illudendum : et cute capitis ejus cum capillis abstracta, interrogabant si manducaret, priusquam toto corpore per membra singula puniretur.
  28243 2 Maccabees	2Mac	41	7	8	At ille respondens patria voce, dixit : Non faciam. Propter quod et iste, sequenti loco, primi tormenta suscepit :
  28244 2 Maccabees	2Mac	41	7	9	et in ultimo spiritu constitutus, sic ait : Tu quidem scelestissime in praesenti vita nos perdis : sed Rex mundi defunctos nos pro suis legibus in aeternae vitae resurrectione suscitabit.
  28245 2 Maccabees	2Mac	41	7	10	Post hunc tertius illuditur, et linguam postulatus cito protulit, et manus constanter extendit :
  28246 2 Maccabees	2Mac	41	7	11	et cum fiducia ait : E caelo ista possideo, sed propter Dei leges nunc haec ipsa despicio, quoniam ab ipso me ea recepturum spero :
  28247 2 Maccabees	2Mac	41	7	12	ita ut rex, et qui cum ipso erant, mirarentur adolescentis animum, quod tamquam nihilum duceret cruciatus.
  28248 2 Maccabees	2Mac	41	7	13	Et hoc ita defuncto, quartum vexabant similiter torquentes.
  28249 2 Maccabees	2Mac	41	7	14	Et cum jam esset ad mortem, sic ait : Potius est ab hominibus morti datos spem exspectare a Deo, iterum ab ipso resuscitandos : tibi enim resurrectio ad vitam non erit.
  28250 2 Maccabees	2Mac	41	7	15	Et cum admovissent quintum, vexabant eum. At ille respiciens in eum,
  28251 2 Maccabees	2Mac	41	7	16	dixit : Potestatem inter homines habens, cum sis corruptibilis, facis quod vis : noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum :
  28252 2 Maccabees	2Mac	41	7	17	tu autem patienter sustine, et videbis magnam potestatem ipsius, qualiter te et semen tuum torquebit.
  28253 2 Maccabees	2Mac	41	7	18	Post hunc ducebant sextum, et is, mori incipiens, sic ait : Noli frustra errare : nos enim propter nosmetipsos haec patimur, peccantes in Deum nostrum, et digna admiratione facta sunt in nobis :
  28254 2 Maccabees	2Mac	41	7	19	tu autem ne existimes tibi impune futurum, quod contra Deum pugnare tentaveris.
  28255 2 Maccabees	2Mac	41	7	20	Supra modum autem mater mirabilis, et bonorum memoria digna, quae pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens, bono animo ferebat propter spem quam in Deum habebat :
  28256 2 Maccabees	2Mac	41	7	21	singulos illorum hortabatur voce patria fortiter, repleta sapientia : et, femineae cogitationi masculinum animum inserens,
  28257 2 Maccabees	2Mac	41	7	22	dixit ad eos : Nescio qualiter in utero meo apparuistis, neque enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam, et singulorum membra non ego ipsa compegi :
  28258 2 Maccabees	2Mac	41	7	23	sed enim mundi Creator, qui formavit hominis nativitatem, quique omnium invenit originem, et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet et vitam, sicut nunc vosmetipsos despicitis propter leges ejus.
  28259 2 Maccabees	2Mac	41	7	24	Antiochus autem, contemni se arbitratus, simul et exprobrantis voce despecta, cum adhuc adolescentior superesset, non solum verbis hortabatur, sed et cum juramento affirmabat se divitem et beatum facturum, et translatum a patriis legibus amicum habiturum, et res necessarias ei praebiturum.
  28260 2 Maccabees	2Mac	41	7	25	Sed ad haec cum adolescens nequaquam inclinaretur, vocavit rex matrem, et suadebat ei ut adolescenti fieret in salutem.
  28261 2 Maccabees	2Mac	41	7	26	Cum autem multis eam verbis esset hortatus, promisit suasurum se filio suo.
  28262 2 Maccabees	2Mac	41	7	27	Itaque inclinata ad illum, irridens crudelem tyrannum, ait patria voce : Fili mi, miserere mei, quae te in utero novem mensibus portavi, et lac triennio dedi et alui, et in aetatem istam perduxi.
  28263 2 Maccabees	2Mac	41	7	28	Peto, nate, ut aspicias ad caelum et terram, et ad omnia quae in eis sunt, et intelligas quia ex nihilo fecit illa Deus, et hominum genus :
  28264 2 Maccabees	2Mac	41	7	29	ita fiet, ut non timeas carnificem istum, sed dignus fratribus tuis effectus particeps, suscipe mortem, ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam.
  28265 2 Maccabees	2Mac	41	7	30	Cum haec illa adhuc diceret, ait adolescens : Quem sustinetis ? non obedio praecepto regis, sed praecepto legis, quae data est nobis per Moysen.
  28266 2 Maccabees	2Mac	41	7	31	Tu vero, qui inventor omnis malitiae factus es in Hebraeos, non effugies manum Dei.
  28267 2 Maccabees	2Mac	41	7	32	Nos enim pro peccatis nostris haec patimur.
  28268 2 Maccabees	2Mac	41	7	33	Et si nobis propter increpationem et correptionem Dominus Deus noster modicum iratus est : sed iterum reconciliabitur servis suis.
  28269 2 Maccabees	2Mac	41	7	34	Tu autem, o sceleste, et omnium hominum flagitiosissime, noli frustra extolli vanis spebus in servos ejus inflammatus :
  28270 2 Maccabees	2Mac	41	7	35	nondum enim omnipotentis Dei, et omnia inspicientis, judicium effugisti.
  28271 2 Maccabees	2Mac	41	7	36	Nam fratres mei, modico nunc dolore sustentato, sub testamento aeternae vitae effecti sunt : tu vero judicio Dei justas superbiae tuae poenas exsolves.
  28272 2 Maccabees	2Mac	41	7	37	Ego autem, sicut fratres mei, animam et corpus meum trado pro patriis legibus, invocans Deum maturius genti nostrae propitium fieri, teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus.
  28273 2 Maccabees	2Mac	41	7	38	In me vero et in fratribus meis desinet Omnipotentis ira, quae super omne genus nostrum juste superducta est.
  28274 2 Maccabees	2Mac	41	7	39	Tunc rex accensus ira in hunc, super omnes crudelius desaevit, indigne ferens se derisum.
  28275 2 Maccabees	2Mac	41	7	40	Et hic itaque mundus obiit, per omnia in Domino confidens.
  28276 2 Maccabees	2Mac	41	7	41	Novissime autem post filios, et mater consumpta est.
  28277 2 Maccabees	2Mac	41	7	42	Igitur de sacrificiis et de nimiis crudelitatibus satis dictum est.
  28278 2 Maccabees	2Mac	41	8	1	Judas vero Machabaeus, et qui cum illo erant, introibant latenter in castella : et convocantes cognatos et amicos, et eos qui permanserunt in Judaismo assumentes, eduxerunt ad se sex millia virorum.
  28279 2 Maccabees	2Mac	41	8	2	Et invocabant Dominum, ut respiceret in populum qui ab omnibus calcabatur, et misereretur templo quod contaminabatur ab impiis :
  28280 2 Maccabees	2Mac	41	8	3	misereretur etiam exterminio civitatis, quae esset illico complananda, et vocem sanguinis ad se clamantis audiret :
  28281 2 Maccabees	2Mac	41	8	4	memoraretur quoque iniquissimas mortes parvulorum innocentum, et blasphemias nomini suo illatas, et indignaretur super his.
  28282 2 Maccabees	2Mac	41	8	5	At Machabaeus, congregata multitudine, intolerabilis gentibus efficiebatur : ira enim Domini in misericordiam conversa est.
  28283 2 Maccabees	2Mac	41	8	6	Et superveniens castellis et civitatibus improvisus, succendebat eas : et opportuna loca occupans, non paucas hostium strages dabat :
  28284 2 Maccabees	2Mac	41	8	7	maxime autem noctibus ad hujuscemodi excursus ferebatur, et fama virtutis ejus ubique diffundebatur.
  28285 2 Maccabees	2Mac	41	8	8	Videns autem Philippus paulatim virum ad profectum venire, ac frequentius res ei cedere propere, ad Ptolemaeum ducem Coelesyriae et Phoenicis scripsit ut auxilium ferret regis negotiis.
  28286 2 Maccabees	2Mac	41	8	9	At ille velociter misit Nicanorem Patrocli de primoribus amicum, datis ei de permistis gentibus, armatis non minus viginti millibus, ut universum Judaeorum genus deleret, adjuncto ei Gorgia viro militari, et in bellicis rebus experientissimo.
  28287 2 Maccabees	2Mac	41	8	10	Constituit autem Nicanor, ut regi tributum, quod Romanis erat dandum, duo millia talentorum de captivitate Judaeorum suppleret :
  28288 2 Maccabees	2Mac	41	8	11	statimque ad maritimas civitates misit, convocans ad coëmptionem Judaicorum mancipiorum, promittens se nonaginta mancipia talento distracturum, non respiciens ad vindictam quae eum ab Omnipotente esset consecutura.
  28289 2 Maccabees	2Mac	41	8	12	Judas autem ubi comperit, indicavit his qui secum erant Judaeis Nicanoris adventum.
  28290 2 Maccabees	2Mac	41	8	13	Ex quibus quidam formidantes, et non credentes Dei justitiae, in fugam vertebantur :
  28291 2 Maccabees	2Mac	41	8	14	alii vero si quid eis supererat vendebant, simulque Dominum deprecabantur ut eriperet eos ab impio Nicanore, qui eos priusquam cominus veniret, vendiderat :
  28292 2 Maccabees	2Mac	41	8	15	etsi non propter eos, propter testamentum tamen quod erat ad patres eorum, et propter invocationem sancti et magnifici nominis ejus super ipsos.
  28293 2 Maccabees	2Mac	41	8	16	Convocatis autem Machabaeus septem millibus qui cum ipso erant, rogabat ne hostibus reconciliarentur, neque metuerent inique venientium adversum se hostium multitudinem : sed fortiter contenderent,
  28294 2 Maccabees	2Mac	41	8	17	ante oculos habentes contumeliam quae loco sancto ab his injuste esset illata, itemque et ludibrio habitae civitatis injuriam, adhuc etiam veterum instituta convulsa.
  28295 2 Maccabees	2Mac	41	8	18	Nam illi quidem armis confidunt, ait, simul et audacia : nos autem in omnipotente Domino, qui potest et venientes adversum nos, et universum mundum, uno nutu delere, confidimus.
  28296 2 Maccabees	2Mac	41	8	19	Admonuit autem eos et de auxiliis Dei, quae facta sunt erga parentes : et quod sub Sennacherib centum octoginta quinque millia perierunt :
  28297 2 Maccabees	2Mac	41	8	20	et de praelio quod eis adversus Galatas fuit in Babylonia, ut omnes, ubi ad rem ventum est, Macedonibus sociis haesitantibus, ipsi sex millia soli peremerunt centum viginti millia, propter auxilium illis datum de caelo, et beneficia pro his plurima consecuti sunt.
  28298 2 Maccabees	2Mac	41	8	21	His verbis constantes effecti sunt, et pro legibus et patria mori parati.
  28299 2 Maccabees	2Mac	41	8	22	Constituit itaque fratres suos duces utrique ordini, Simonem, et Josephum, et Jonathan, subjectis unicuique millenis et quingentenis.
  28300 2 Maccabees	2Mac	41	8	23	Ad hoc etiam ab Esdra lecto illis sancto libro, et dato signo adjutorii Dei, in prima acie ipse dux commisit cum Nicanore.
  28301 2 Maccabees	2Mac	41	8	24	Et facto sibi adjutore Omnipotente, interfecerunt super novem millia hominum : majorem autem partem exercitus Nicanoris vulneribus debilem factam fugere compulerunt.
  28302 2 Maccabees	2Mac	41	8	25	Pecuniis vero eorum, qui ad emptionem ipsorum venerant, sublatis, ipsos usquequaque persecuti sunt :
  28303 2 Maccabees	2Mac	41	8	26	sed reversi sunt hora conclusi, nam erat ante sabbatum : quam ob causam non perseveraverunt insequentes.
  28304 2 Maccabees	2Mac	41	8	27	Arma autem ipsorum, et spolia congregantes, sabbatum agebant, benedicentes Dominum, qui liberavit eos in isto die, misericordiae initium stillans in eos.
  28305 2 Maccabees	2Mac	41	8	28	Post sabbatum vero debilibus, et orphanis, et viduis diviserunt spolia : et residua ipsi cum suis habuere.
  28306 2 Maccabees	2Mac	41	8	29	His itaque gestis, et communiter ab omnibus facta obsecratione, misericordem Dominum postulabant ut in finem servis suis reconciliaretur.
  28307 2 Maccabees	2Mac	41	8	30	Et ex his qui cum Timotheo et Bacchide erant contra se contendentes, super viginti millia interfecerunt, et munitiones excelsas obtinuerunt : et plures praedas diviserunt, aequam portionem debilibus, pupillis, et viduis, sed et senioribus facientes.
  28308 2 Maccabees	2Mac	41	8	31	Et cum arma eorum diligenter collegissent, omnia composuerunt in locis opportunis : residua vero spolia Jerosolymam detulerunt :
  28309 2 Maccabees	2Mac	41	8	32	et Philarchen, qui cum Timotheo erat, interfecerunt, virum scelestum, qui in multis Judaeos afflixerat.
  28310 2 Maccabees	2Mac	41	8	33	Et cum epinicia agerent Jerosolymis, eum qui sacras januas incenderat, id est, Callisthenem, cum in quoddam domicilium refugisset, incenderunt, digna ei mercede pro impietatibus suis reddita.
  28311 2 Maccabees	2Mac	41	8	34	Facinorosissimus autem Nicanor, qui mille negotiantes ad Judaeorum venditionem adduxerat,
  28312 2 Maccabees	2Mac	41	8	35	humiliatus auxilio Domini ab his quos nullos existimaverat, deposita veste gloriae, per mediterranea fugiens, solus venit Antiochiam, summam infelicitatem de interitu sui exercitus consecutus.
  28313 2 Maccabees	2Mac	41	8	36	Et qui promiserat Romanis se tributum restituere de captivitate Jerosolymorum, praedicabat nunc protectorem Deum habere Judaeos, et ob ipsum invulnerabiles esse, eo quod sequerentur leges ab ipso constitutas.
  28314 2 Maccabees	2Mac	41	9	1	Eodem tempore, Antiochus inhoneste revertebatur de Perside.
  28315 2 Maccabees	2Mac	41	9	2	Intraverat enim in eam quae dicitur Persepolis, et tentavit expoliare templum, et civitatem opprimere : sed multitudine ad arma concurrente, in fugam versi sunt : et ita contigit ut Antiochus post fugam turpiter rediret.
  28316 2 Maccabees	2Mac	41	9	3	Et cum venisset circa Ecbatanam, recognovit quae erga Nicanorem et Timotheum gesta sunt.
  28317 2 Maccabees	2Mac	41	9	4	Elatus autem in ira, arbitrabatur se injuriam illorum qui se fugaverant posse in Judaeos retorquere : ideoque jussit agitari currum suum sine intermissione agens iter, caelesti eum judicio perurgente, eo quod ita superbe locutus est se venturum Jerosolymam, et congeriem sepulchri Judaeorum eam facturum.
  28318 2 Maccabees	2Mac	41	9	5	Sed qui universa conspicit Dominus Deus Israël, percussit eum insanabili et invisibili plaga. Ut enim finivit hunc ipsum sermonem, apprehendit eum dolor dirus viscerum, et amara internorum tormenta :
  28319 2 Maccabees	2Mac	41	9	6	et quidem satis juste, quippe qui multis et novis cruciatibus aliorum torserat viscera, licet ille nullo modo a sua malitia cessaret.
  28320 2 Maccabees	2Mac	41	9	7	Super hoc autem superbia repletus, ignem spirans animo in Judaeos, et praecipiens accelerari negotium, contigit illum impetu euntem de curru cadere, et gravi corporis collisione membra vexari.
  28321 2 Maccabees	2Mac	41	9	8	Isque qui sibi videbatur etiam fluctibus maris imperare, supra humanum modum superbia repletus, et montium altitudines in statera appendere, nunc humiliatus ad terram in gestatorio portabatur, manifestam Dei virtutem in semetipso contestans :
  28322 2 Maccabees	2Mac	41	9	9	ita ut de corpore impii vermes scaturirent, ac viventis in doloribus carnes ejus effluerent, odore etiam illius et foetore exercitus gravaretur :
  28323 2 Maccabees	2Mac	41	9	10	et qui paulo ante sidera caeli contingere se arbitrabatur, eum nemo poterat propter intolerantiam foetoris portare.
  28324 2 Maccabees	2Mac	41	9	11	Hinc igitur coepit ex gravi superbia deductus ad agnitionem sui venire, divina admonitus plaga, per momenta singula doloribus suis augmenta capientibus.
  28325 2 Maccabees	2Mac	41	9	12	Et cum nec ipse jam foetorem suum ferre posset, ita ait : Justum est subditum esse Deo, et mortalem non paria Deo sentire.
  28326 2 Maccabees	2Mac	41	9	13	Orabat autem hic scelestus Dominum, a quo non esset misericordiam consecuturus.
  28327 2 Maccabees	2Mac	41	9	14	Et civitatem, ad quam festinans veniebat ut eam ad solum deduceret ac sepulchrum congestorum faceret, nunc optat liberam reddere :
  28328 2 Maccabees	2Mac	41	9	15	et Judaeos, quos nec sepultura quidem se dignos habiturum, sed avibus ac feris diripiendos traditurum, et cum parvulis exterminaturum dixerat, aequales nunc Atheniensibus facturum pollicetur :
  28329 2 Maccabees	2Mac	41	9	16	templum etiam sanctum, quod prius expoliaverat, optimis donis ornaturum, et sancta vasa multiplicaturum, et pertinentes ad sacrificia sumptus de redditibus suis praestaturum :
  28330 2 Maccabees	2Mac	41	9	17	super haec, et Judaeum se futurum, et omnem locum terrae perambulaturum, et praedicaturum Dei potestatem.
  28331 2 Maccabees	2Mac	41	9	18	Sed non cessantibus doloribus (supervenerat enim in eum justum Dei judicium), desperans scripsit ad Judaeos in modum deprecationis epistolam haec continentem :
  28332 2 Maccabees	2Mac	41	9	19	Optimis civibus Judaeis plurimam salutem, et bene valere, et esse felices, rex et principes Antiochus.
  28333 2 Maccabees	2Mac	41	9	20	Si bene valetis, et filii vestri, et ex sententia vobis cuncta sunt, maximas agimus gratias.
  28334 2 Maccabees	2Mac	41	9	21	Et ego in infirmitate constitutus, vestri autem memor benigne reversus de Persidis locis, et infirmitate gravi apprehensus, necessarium duxi pro communi utilitate curam habere :
  28335 2 Maccabees	2Mac	41	9	22	non desperans memetipsum, sed spem multam habens effugiendi infirmitatem.
  28336 2 Maccabees	2Mac	41	9	23	Respiciens autem quod et pater meus, quibus temporibus in locis superioribus ducebat exercitum, ostendit qui post se susciperet principatum :
  28337 2 Maccabees	2Mac	41	9	24	ut si quid contrarium accideret, aut difficile nuntiaretur, scientes hi qui in regionibus erant, cui esset rerum summa derelicta, non turbarentur.
  28338 2 Maccabees	2Mac	41	9	25	Ad haec, considerans de proximo potentes quosque et vicinos temporibus insidiantes, et eventum exspectantes, designavi filium meum Antiochum regem, quem saepe recurrens in superiora regna multis vestrum commendabam : et scripsi ad eum quae subjecta sunt.
  28339 2 Maccabees	2Mac	41	9	26	Ora itaque vos, et peto memores beneficiorum publice et privatim, ut unusquisque conservet fidem ad me et ad filium meum.
  28340 2 Maccabees	2Mac	41	9	27	Confido enim eum modeste et humane acturum, et sequentem propositum meum, et communem vobis fore.
  28341 2 Maccabees	2Mac	41	9	28	Igitur homicida et blasphemus pessime percussus, et ut ipse alios tractaverat, peregre in montibus miserabili obitu vita functus est.
  28342 2 Maccabees	2Mac	41	9	29	Transferebat autem corpus Philippus collactaneus ejus : qui, metuens filium Antiochi, ad Ptolemaeum Philometorem in Aegyptum abiit.
  28343 2 Maccabees	2Mac	41	10	1	Machabaeus autem, et qui cum eo erant, Domino se protegente, templum quidem et civitatem recepit :
  28344 2 Maccabees	2Mac	41	10	2	aras autem quas alienigenae per plateas exstruxerant, itemque delubra demolitus est :
  28345 2 Maccabees	2Mac	41	10	3	et purgato templo, aliud altare fecerunt, et de ignitis lapidibus igne concepto sacrificia obtulerunt post biennium, et incensum, et lucernas, et panes propositionis posuerunt.
  28346 2 Maccabees	2Mac	41	10	4	Quibus gestis, rogabant Dominum prostrati in terram, ne amplius talibus malis inciderent : sed et, siquando peccassent, ut ab ipso mitius corriperentur, et non barbaris ac blasphemis hominibus traderentur.
  28347 2 Maccabees	2Mac	41	10	5	Qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat, contigit eadem die purificationem fieri, vigesima quinta mensis qui fuit Casleu.
  28348 2 Maccabees	2Mac	41	10	6	Et cum laetitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum, recordantes quod ante modicum temporis diem solemnem tabernaculorum in montibus et in speluncis more bestiarum egerant.
  28349 2 Maccabees	2Mac	41	10	7	Propter quod thyrsos, et ramos virides, et palmas praeferebant ei qui prosperavit mundari locum suum.
  28350 2 Maccabees	2Mac	41	10	8	Et decreverunt communi praecepto et decreto universae genti Judaeorum omnibus annis agere dies istos.
  28351 2 Maccabees	2Mac	41	10	9	Et Antiochi quidem, qui appellatus est Nobilis, vitae excessus ita se habuit.
  28352 2 Maccabees	2Mac	41	10	10	Nunc autem de Eupatore Antiochi impii filio quae gesta sunt narrabimus, breviantes mala quae in bellis gesta sunt.
  28353 2 Maccabees	2Mac	41	10	11	Hic enim suscepto regno, constituit super negotia regni Lysiam quemdam, Phoenicis et Syriae militiae principem.
  28354 2 Maccabees	2Mac	41	10	12	Nam Ptolemaeus, qui dicebatur Macer, justi tenax erga Judaeos esse constituit, et praecipue propter iniquitatem quae facta erat in eos, et pacifice agere cum eis.
  28355 2 Maccabees	2Mac	41	10	13	Sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem, cum frequenter proditor audiret, eo quod Cyprum creditam sibi a Philometore deseruisset, et ad Antiochum Nobilem translatus etiam ab eo recessisset, veneno vitam finivit.
  28356 2 Maccabees	2Mac	41	10	14	Gorgias autem cum esset dux locorum, assumptis advenis, frequenter Judaeos debellabat.
  28357 2 Maccabees	2Mac	41	10	15	Judaei vero qui tenebant opportunas munitiones, fugatos ab Jerosolymis suscipiebant, et bellare tentabant.
  28358 2 Maccabees	2Mac	41	10	16	Hi vero qui erant cum Machabaeo, per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adjutor, impetum fecerunt in munitiones Idumaeorum :
  28359 2 Maccabees	2Mac	41	10	17	multaque vi insistentes, loca obtinuerunt, occurrentes interemerunt, et omnes simul non minus viginti millibus trucidaverunt.
  28360 2 Maccabees	2Mac	41	10	18	Quidam autem cum confugissent in duas turres valde munitas, omnem apparatum ad repugnandum habentes,
  28361 2 Maccabees	2Mac	41	10	19	Machabaeus ad eorum expugnationem relicto Simone, et Josepho, itemque Zachaeo, eisque qui cum ipsis erant satis multis, ipse ad eas quae amplius perurgebant pugnas conversus est.
  28362 2 Maccabees	2Mac	41	10	20	Hi vero qui cum Simone erant, cupiditate ducti, a quibusdam qui in turribus erant, suasi sunt pecunia : et septuaginta millibus didrachmis acceptis, dimiserunt quosdam effugere.
  28363 2 Maccabees	2Mac	41	10	21	Cum autem Machabaeo nuntiatum esset quod factum est, principibus populi congregatis accusavit quod pecunia fratres vendidissent, adversariis eorum dimissis.
  28364 2 Maccabees	2Mac	41	10	22	Hos igitur proditores factos interfecit, et confestim duas turres occupavit.
  28365 2 Maccabees	2Mac	41	10	23	Armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti millia peremit.
  28366 2 Maccabees	2Mac	41	10	24	At Timotheus, qui prius a Judaeis fuerat superatus, convocato exercitu peregrinae multitudinis, et congregato equitatu Asiano, advenit quasi armis Judaeam capturus.
  28367 2 Maccabees	2Mac	41	10	25	Machabaeus autem et qui cum ipso erant, appropinquante illo, deprecabantur Dominum, caput terra aspergentes, lumbosque ciliciis praecincti,
  28368 2 Maccabees	2Mac	41	10	26	ad altaris crepidinem provoluti, ut sibi propitius, inimicis autem eorum esset inimicus, et adversariis adversaretur, sicut lex dicit.
  28369 2 Maccabees	2Mac	41	10	27	Et ita post orationem, sumptis armis, longius de civitate procedentes, et proximi hostibus effecti, resederunt.
  28370 2 Maccabees	2Mac	41	10	28	Primo autem solis ortu utrique commiserunt : isti quidem victoriae et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes : illi autem ducem belli animum habebant.
  28371 2 Maccabees	2Mac	41	10	29	Sed cum vehemens pugna esset, apparuerunt adversariis de caelo viri quinque in equis, frenis aureis decori, ducatum Judaeis praestantes :
  28372 2 Maccabees	2Mac	41	10	30	ex quibus duo Machabaeum medium habentes, armis suis circumseptum incolumem conservabant : in adversarios autem tela et fulmina jaciebant, ex quo et caecitate confusi et repleti perturbatione, cadebant.
  28373 2 Maccabees	2Mac	41	10	31	Interfecti sunt autem viginti millia quingenti, et equites sexcenti.
  28374 2 Maccabees	2Mac	41	10	32	Timotheus vero confugit in Gazaram praesidium munitum, cui praeerat Chaereas.
  28375 2 Maccabees	2Mac	41	10	33	Machabaeus autem et qui cum eo erant, laetantes obsederunt praesidium diebus quatuor.
  28376 2 Maccabees	2Mac	41	10	34	At hi qui intus erant, loci firmitate confisi, supra modum maledicebant, et sermones nefandos jactabant.
  28377 2 Maccabees	2Mac	41	10	35	Sed cum dies quinta illucesceret, viginti juvenes ex his qui cum Machabaeo erant, accensi animis propter blasphemiam, viriliter accesserunt ad murum, et feroci animo incedentes ascendebant :
  28378 2 Maccabees	2Mac	41	10	36	sed et alii similiter ascendentes, turres portasque succendere aggressi sunt, atque ipsos maledicos vivos concremare.
  28379 2 Maccabees	2Mac	41	10	37	Per continuum autem biduum praesidio vastato, Timotheum occultantem se in quodam repertum loco peremerunt : et fratrem illius Chaeream et Apollophanem occiderunt.
  28380 2 Maccabees	2Mac	41	10	38	Quibus gestis, in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum, qui magna fecit in Israël, et victoriam dedit illis.
  28381 2 Maccabees	2Mac	41	11	1	Sed parvo post tempore, Lysias procurator regis et propinquus, ac negotiorum praepositus, graviter ferens de his quae acciderant,
  28382 2 Maccabees	2Mac	41	11	2	congregatis octoginta millibus, et equitatu universo, veniebat adversus Judaeos, existimans se civitatem quidem captam gentibus habitaculum facturum,
  28383 2 Maccabees	2Mac	41	11	3	templum vero in pecuniae quaestum, sicut cetera delubra gentium, habiturum, et per singulos annos venale sacerdotium :
  28384 2 Maccabees	2Mac	41	11	4	nusquam recogitans Dei potestatem, sed mente effrenatus in multitudine peditum, et in millibus equitum, et in octoginta elephantis confidebat.
  28385 2 Maccabees	2Mac	41	11	5	Ingressus autem Judaeam, et appropians Bethsurae, quae erat in angusto loco, ab Jerosolyma intervallo quinque stadiorum, illud praesidium expugnabat.
  28386 2 Maccabees	2Mac	41	11	6	Ut autem Machabaeus et qui cum eo erant cognoverunt expugnari praesidia, cum fletu et lacrimis rogabant Dominum, et omnis turba simul, ut bonum angelum mitteret ad salutem Israël.
  28387 2 Maccabees	2Mac	41	11	7	Et ipse primus Machabaeus, sumptis armis, ceteros adhortatus est simul secum periculum subire, et ferre auxilium fratribus suis.
  28388 2 Maccabees	2Mac	41	11	8	Cumque pariter prompto animo procederent, Jerosolymis apparuit praecedens eos eques in veste candida, armis aureis hastam vibrans.
  28389 2 Maccabees	2Mac	41	11	9	Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Dominum, et convaluerunt animis : non solum homines, sed et bestias ferocissimas, et muros ferreos parati penetrare.
  28390 2 Maccabees	2Mac	41	11	10	Ibant igitur prompti, de caelo habentes adjutorem et miserantem super eos Dominum.
  28391 2 Maccabees	2Mac	41	11	11	Leonum autem more impetu irruentes in hostes, prostraverunt ex eis undecim millia peditum, et equitum mille sexcentos :
  28392 2 Maccabees	2Mac	41	11	12	universos autem in fugam verterunt, plures autem ex eis vulnerati nudi evaserunt. Sed et ipse Lysias turpiter fugiens evasit.
  28393 2 Maccabees	2Mac	41	11	13	Et quia non insensatus erat, secum ipse reputans factam erga se diminutionem, et intelligens invictos esse Hebraeos, omnipotentis Dei auxilio innitentes, misit ad eos :
  28394 2 Maccabees	2Mac	41	11	14	promisitque se consensurum omnibus quae justa sunt, et regem compulsurum amicum fieri.
  28395 2 Maccabees	2Mac	41	11	15	Annuit autem Machabaeus precibus Lysiae, in omnibus utilitati consulens : et quaecumque Machabaeus scripsit Lysiae de Judaeis, ea rex concessit.
  28396 2 Maccabees	2Mac	41	11	16	Nam erant scriptae Judaeis epistolae a Lysia quidem hunc modum continentes : Lysias populo Judaeorum salutem.
  28397 2 Maccabees	2Mac	41	11	17	Joannes et Abesalom, qui missi fuerant a vobis, tradentes scripta, postulabant ut ea quae per illos significabantur, implerem.
  28398 2 Maccabees	2Mac	41	11	18	Quaecumque igitur regi potuerunt perferri, exposui : et quae res permittebat, concessit.
  28399 2 Maccabees	2Mac	41	11	19	Si igitur in negotiis fidem conservaveritis, et deinceps bonorum vobis causa esset, tentabo.
  28400 2 Maccabees	2Mac	41	11	20	De ceteris autem per singula verbo mandavi et istis, et his, qui a me missi sunt, colloqui vobiscum.
  28401 2 Maccabees	2Mac	41	11	21	Bene valete. Anno centesimo, quadragesimo octavo mensis Dioscori, die vigesima et quarta.
  28402 2 Maccabees	2Mac	41	11	22	Regis autem epistola ista continebat : Rex Antiochus Lysiae fratri salutem.
  28403 2 Maccabees	2Mac	41	11	23	Patre nostro inter deos translato, nos volentes eos qui sunt in regno nostro sine tumultu agere, et rebus suis adhibere diligentiam,
  28404 2 Maccabees	2Mac	41	11	24	audivimus Judaeos non consensisse patri meo ut transferrentur ad ritum Graecorum, sed tenere velle suum institutum, ac propterea postulare a nobis concedi sibi legitima sua.
  28405 2 Maccabees	2Mac	41	11	25	Volentes igitur hanc quoque gentem quietam esse, statuentes judicavimus templum restitui illis, ut agerent secundum suorum majorum consuetudinem.
  28406 2 Maccabees	2Mac	41	11	26	Bene igitur feceris, si miseris ad eos et dexteram dederis : ut cognita nostra voluntate, bono animo sint, et utilitatibus propriis deserviant.
  28407 2 Maccabees	2Mac	41	11	27	Ad Judaeos vero regis epistola talis erat : Rex Antiochus senatui Judaeorum, et ceteris Judaeis salutem.
  28408 2 Maccabees	2Mac	41	11	28	Si valetis, sic estis ut volumus : sed et ipsi bene valemus.
  28409 2 Maccabees	2Mac	41	11	29	Adiit nos Menelaus, dicens velle vos descendere ad vestros, qui sunt apud nos.
  28410 2 Maccabees	2Mac	41	11	30	His igitur qui commeant usque ad diem trigesimum mensis Xanthici, damus dextras securitatis,
  28411 2 Maccabees	2Mac	41	11	31	ut Judaei utantur cibis et legibus suis, sicut et prius : et nemo eorum ullo modo molestiam patiatur de his quae per ignorantiam gesta sunt.
  28412 2 Maccabees	2Mac	41	11	32	Misimus autem et Menelaum, qui vos alloquatur.
  28413 2 Maccabees	2Mac	41	11	33	Valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, Xanthici mensis quintadecima die.
  28414 2 Maccabees	2Mac	41	11	34	Miserunt autem etiam Romani epistolam, ita se habentem : Quintus Memmius et Titus Manilius legati Romanorum, populo Judaeorum salutem.
  28415 2 Maccabees	2Mac	41	11	35	De his quae Lysias cognatus regis concessit vobis, et nos concessimus.
  28416 2 Maccabees	2Mac	41	11	36	De quibus autem ad regem judicavit referendum, confestim aliquem mittere, diligentius inter vos conferentes, ut decernamus, sicut congruit vobis : nos enim Antiochiam accedimus.
  28417 2 Maccabees	2Mac	41	11	37	Ideoque festinate rescribere, ut nos quoque sciamus cujus estis voluntatis.
  28418 2 Maccabees	2Mac	41	11	38	Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, quintadecima die mensis Xanthici.
  28419 2 Maccabees	2Mac	41	12	1	His factis pactionibus, Lysias pergebat ad regem, Judaei autem agriculturae operam dabant.
  28420 2 Maccabees	2Mac	41	12	2	Sed hi qui resederant, Timotheus, et Apollonius Gennaei filius, sed et Hieronymus, et Demophon super hos, et Nicanor Cypriarches, non sinebant eos in silentio agere et quiete.
  28421 2 Maccabees	2Mac	41	12	3	Joppitae vero tale quoddam flagitium perpetrarunt : rogaverunt Judaeos cum quibus habitabant, ascendere scaphas quas paraverant, cum uxoribus et filiis, quasi nullis inimicitiis inter eos subjacentibus.
  28422 2 Maccabees	2Mac	41	12	4	Secundum commune itaque decretum civitatis, et ipsis acquiescentibus, pacisque causa nihil suspectum habentibus : cum in altum processissent, submerserunt non minus ducentos.
  28423 2 Maccabees	2Mac	41	12	5	Quam crudelitatem Judas in suae gentis homines factam ut cognovit, praecepit viris qui erant cum ipso : et invocato justo judice Deo,
  28424 2 Maccabees	2Mac	41	12	6	venit adversus interfectores fratrum, et portum quidem noctu succendit, scaphas exussit, eos autem qui ab igne refugerant, gladio peremit.
  28425 2 Maccabees	2Mac	41	12	7	Et cum haec ita egisset, discessit quasi iterum reversurus, et universos Joppitas eradicaturus.
  28426 2 Maccabees	2Mac	41	12	8	Sed cum cognovisset et eos qui erant Jamniae, velle pari modo facere habitantibus secum Judaeis,
  28427 2 Maccabees	2Mac	41	12	9	Jamnitis quoque nocte supervenit, et portum cum navibus succendit : ita ut lumen ignis appareret Jerosolymis a stadiis ducentis quadraginta.
  28428 2 Maccabees	2Mac	41	12	10	Inde cum jam abiissent novem stadiis, et iter facerent ad Timotheum, commiserunt cum eo Arabes quinque millia viri, et equites quingenti.
  28429 2 Maccabees	2Mac	41	12	11	Cumque pugna valida fieret, et auxilio Dei prospere cessisset, residui Arabes victi petebant a Juda dextram sibi dari, promittentes se pascua daturos, et in ceteris profuturos.
  28430 2 Maccabees	2Mac	41	12	12	Judas autem arbitratus vere in multis eos utiles, promisit pacem : dextrisque acceptis, discessere ad tabernacula sua.
  28431 2 Maccabees	2Mac	41	12	13	Aggressus est autem et civitatem quamdam firmam pontibus murisque circumseptam, quae a turbis habitabatur gentium promiscuarum : cui nomen Casphin.
  28432 2 Maccabees	2Mac	41	12	14	Hi vero qui intus erant, confidentes in stabilitate murorum et apparatu alimoniarum, remissius agebant, maledictis lacessentes Judam et blasphemantes, ac loquentes quae fas non est.
  28433 2 Maccabees	2Mac	41	12	15	Machabaeus autem, invocato magno mundi Principe, qui sine arietibus et machinis temporibus Jesu praecipitavit Jericho, irruit ferociter muris :
  28434 2 Maccabees	2Mac	41	12	16	et capta civitate per Domini voluntatem, innumerabiles caedes fecit, ita ut adjacens stagnum stadiorum duorum latitudinis sanguine interfectorum fluere videretur.
  28435 2 Maccabees	2Mac	41	12	17	Inde discesserunt stadia septingenta quinquaginta, et venerunt in Characa ad eos, qui dicuntur Tubianaei, Judaeos :
  28436 2 Maccabees	2Mac	41	12	18	et Timotheum quidem in illis locis non comprehenderunt, nulloque negotio perfecto regressus est, relicto in quodam loco firmissimo praesidio.
  28437 2 Maccabees	2Mac	41	12	19	Dositheus autem et Sosipater, qui erant duces cum Machabaeo, peremerunt a Timotheo relictos in praesidio, decem millia viros.
  28438 2 Maccabees	2Mac	41	12	20	At Machabaeus, ordinatis circum se sex millibus, et constitutis per cohortes, adversus Timotheum processit, habentem secum centum viginti millia peditum, equitumque duo millia quingentos.
  28439 2 Maccabees	2Mac	41	12	21	Cognito autem Judae adventu, Timotheus praemisit mulieres et filios, et reliquum apparatum, in praesidium quod Carnion dicitur : erat enim inexpugnabile, et accessu difficile propter locorum angustias.
  28440 2 Maccabees	2Mac	41	12	22	Cumque cohors Judae prima apparuisset, timor hostibus incussus est ex praesentia Dei, qui universa conspicit : et in fugam versi sunt alius ab alio, ita ut magis a suis dejicerentur, et gladiorum suorum ictibus debilitarentur.
  28441 2 Maccabees	2Mac	41	12	23	Judas autem vehementer instabat puniens profanos, et prostravit ex eis triginta millia virorum.
  28442 2 Maccabees	2Mac	41	12	24	Ipse vero Timotheus incidit in partes Dosithei et Sosipatris : et multis precibus postulabat ut vivus dimitteretur, eo quod multorum ex Judaeis parentes haberet ac fratres, quos morte ejus decipi eveniret.
  28443 2 Maccabees	2Mac	41	12	25	Et cum fidem dedisset restituturum se eos secundum constitutum, illaesum eum dimiserunt propter fratrum salutem.
  28444 2 Maccabees	2Mac	41	12	26	Judas autem egressus est ad Carnion, interfectis viginti quinque millibus.
  28445 2 Maccabees	2Mac	41	12	27	Post horum fugam et necem, movit exercitum ad Ephron civitatem munitam, in qua multitudo diversarum gentium habitabat : et robusti juvenes pro muris consistentes fortiter repugnabant : in hac autem machinae multae et telorum erat apparatus.
  28446 2 Maccabees	2Mac	41	12	28	Sed cum Omnipotentem invocassent, qui potestate sua vires hostium confringit, ceperunt civitatem : et ex eis qui intus erant, viginti quinque millia prostraverunt.
  28447 2 Maccabees	2Mac	41	12	29	Inde ad civitatem Scytharum abierunt, quae ab Jerosolymis sexcentis stadiis aberat.
  28448 2 Maccabees	2Mac	41	12	30	Contestantibus autem his, qui apud Scythopolitas erant, Judaeis, quod benigne ab eis haberentur, etiam temporibus infelicitatis quod modeste secum egerint :
  28449 2 Maccabees	2Mac	41	12	31	gratias agentes eis, et exhortati etiam de cetero erga genus suum benignos esse, venerunt Jerosolymam die solemni septimanarum instante.
  28450 2 Maccabees	2Mac	41	12	32	Et post Pentecosten abierunt contra Gorgiam praepositum Idumaeae.
  28451 2 Maccabees	2Mac	41	12	33	Exivit autem cum peditibus tribus millibus, et equitibus quadringentis.
  28452 2 Maccabees	2Mac	41	12	34	Quibus congressis, contigit paucos ruere Judaeorum.
  28453 2 Maccabees	2Mac	41	12	35	Dositheus vero quidam de Bacenoris eques, vir fortis, Gorgiam tenebat : et, cum vellet illum capere vivum, eques quidam de Thracibus irruit in eum, humerumque ejus amputavit : atque ita Gorgias effugit in Maresa.
  28454 2 Maccabees	2Mac	41	12	36	At illis qui cum Esdrim erant diutius pugnantibus et fatigatis, invocavit Judas Dominum adjutorem et ducem belli fieri :
  28455 2 Maccabees	2Mac	41	12	37	incipiens voce patria, et cum hymnis clamorem extollens, fugam Gorgiae militibus incussit.
  28456 2 Maccabees	2Mac	41	12	38	Judas autem collecto exercitu venit in civitatem Odollam : et cum septima dies superveniret, secundum consuetudinem purificati, in eodem loco sabbatum egerunt.
  28457 2 Maccabees	2Mac	41	12	39	Et sequenti die venit cum suis Judas, ut corpora prostratorum tolleret, et cum parentibus poneret in sepulchris paternis.
  28458 2 Maccabees	2Mac	41	12	40	Invenerunt autem sub tunicis interfectorum de donariis idolorum quae apud Jamniam fuerunt, a quibus lex prohibet Judaeos : omnibus ergo manifestum factum est, ob hanc causam eos corruisse.
  28459 2 Maccabees	2Mac	41	12	41	Omnes itaque benedixerunt justum judicium Domini, qui occulta fecerat manifesta :
  28460 2 Maccabees	2Mac	41	12	42	atque ita ad preces conversi, rogaverunt ut id quod factum erat delictum oblivioni traderetur. At vero fortissimus Judas hortabatur populum conservare se sine peccato, sub oculis videntes quae facta sunt pro peccatis eorum qui prostrati sunt.
  28461 2 Maccabees	2Mac	41	12	43	Et facta collatione, duodecim millia drachmas argenti misit Jerosolymam offerri pro peccatis mortuorum sacrificium, bene et religiose de resurrectione cogitans
  28462 2 Maccabees	2Mac	41	12	44	(nisi enim eos qui ceciderant resurrecturos speraret, superfluum videretur et vanum orare pro mortuis),
  28463 2 Maccabees	2Mac	41	12	45	et quia considerabat quod hi qui cum pietate dormitionem acceperant, optimam haberent repositam gratiam.
  28464 2 Maccabees	2Mac	41	12	46	Sancta ergo et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis solvantur.
  28465 2 Maccabees	2Mac	41	13	1	Anno centesimo quadragesimo nono, cognovit Judas Antiochum Eupatorem venire cum multitudine adversus Judaeam,
  28466 2 Maccabees	2Mac	41	13	2	et cum eo Lysiam procuratorem et praepositum negotiorum, secum habentem peditum centum decem millia, et equitum quinque millia, et elephantos viginti duos, currus cum falcibus trecentos.
  28467 2 Maccabees	2Mac	41	13	3	Commiscuit autem se illis et Menelaus : et cum multa fallacia deprecabatur Antiochum, non pro patriae salute, sed sperans se constitui in principatum.
  28468 2 Maccabees	2Mac	41	13	4	Sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem : et suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum, jussit (ut eis est consuetudo) apprehensum in eodem loco necari.
  28469 2 Maccabees	2Mac	41	13	5	Erat autem in eodem loco turris quinquaginta cubitorum, aggestum undique habens cineris : haec prospectum habebat in praeceps.
  28470 2 Maccabees	2Mac	41	13	6	Inde in cinerem dejici jussit sacrilegum, omnibus eum propellentibus ad interitum.
  28471 2 Maccabees	2Mac	41	13	7	Et tali lege praevaricatorem legis contigit mori, nec terrae dari Menelaum.
  28472 2 Maccabees	2Mac	41	13	8	Et quidem satis juste : nam quia multa erga aram Dei delicta commisit, cujus ignis et cinis erat sanctus : ipse in cineris morte damnatus est.
  28473 2 Maccabees	2Mac	41	13	9	Sed rex mente effrenatus veniebat, nequiorem se patre suo Judaeis ostensurus.
  28474 2 Maccabees	2Mac	41	13	10	Quibus Judas cognitis, praecepit populo ut die ac nocte Dominum invocarent, quo, sicut semper, et nunc adjuvaret eos,
  28475 2 Maccabees	2Mac	41	13	11	quippe qui lege, et patria, sanctoque templo privari vererentur : ac populum, qui nuper paululum respirasset, ne sineret blasphemis rursus nationibus subdi.
  28476 2 Maccabees	2Mac	41	13	12	Omnibus itaque simul id facientibus, et petentibus a Domino misericordiam cum fletu et jejuniis, per triduum continuum prostratis, hortatus est eos Judas ut se praepararent.
  28477 2 Maccabees	2Mac	41	13	13	Ipse vero cum senioribus cogitavit priusquam rex admoveret exercitum ad Judaeam et obtineret civitatem, exire, et Domini judicio committere exitum rei.
  28478 2 Maccabees	2Mac	41	13	14	Dans itaque potestatem omnium Deo mundi creatori, et exhortatus suos ut fortiter dimicarent, et usque ad mortem pro legibus, templo, civitate, patria, et civibus starent, circa Modin exercitum constituit.
  28479 2 Maccabees	2Mac	41	13	15	Et dato signo suis Dei victoriae, juvenibus fortissimis electis nocte aggressus aulam regiam, in castris interfecit viros quatuor millia, et maximum elephantorum cum his qui superpositi fuerant :
  28480 2 Maccabees	2Mac	41	13	16	summoque metu ac perturbatione hostium castra replentes, rebus prospere gestis, abierunt.
  28481 2 Maccabees	2Mac	41	13	17	Hoc autem factum est die illucescente, adjuvante eum Domini protectione.
  28482 2 Maccabees	2Mac	41	13	18	Sed rex, accepto gustu audaciae Judaeorum, arte difficultatem locorum tentabat :
  28483 2 Maccabees	2Mac	41	13	19	et Bethsurae, quae erat Judaeorum praesidium munitum, castra admovebat : sed fugabatur, impingebat, minorabatur.
  28484 2 Maccabees	2Mac	41	13	20	His autem qui intus erant, Judas necessaria mittebat.
  28485 2 Maccabees	2Mac	41	13	21	Enuntiavit autem mysteria hostibus Rhodocus quidam de judaico exercitu, qui requisitus comprehensus est, et conclusus.
  28486 2 Maccabees	2Mac	41	13	22	Iterum rex sermonem habuit ad eos qui erant in Bethsuris : dextram dedit, accepit, abiit :
  28487 2 Maccabees	2Mac	41	13	23	commisit cum Juda, superatus est. Ut autem cognovit rebellasse Philippum Antiochiae, qui relictus erat super negotia, mente consternatus, Judaeos deprecans, subditusque eis, jurat de omnibus quibus justum visum est : et reconciliatus obtulit sacrificium, honoravit templum, et munera posuit.
  28488 2 Maccabees	2Mac	41	13	24	Machabaeum amplexatus est, et fecit eum a Ptolemaide usque ad Gerrenos ducem et principem.
  28489 2 Maccabees	2Mac	41	13	25	Ut autem venit Ptolemaidam, graviter ferebant Ptolemenses amicitiae conventionem, indignantes ne forte foedus irrumperent.
  28490 2 Maccabees	2Mac	41	13	26	Tunc ascendit Lysias tribunal, et exposuit rationem, et populum sedavit, regressusque est Antiochiam : et hoc modo regis profectio et reditus processit.
  28491 2 Maccabees	2Mac	41	14	1	Sed post triennii tempus, cognovit Judas et qui cum eo erant Demetrium Seleuci cum multitudine valida et navibus per portam Tripolis ascendisse ad loca opportuna,
  28492 2 Maccabees	2Mac	41	14	2	et tenuisse regiones adversus Antiochum, et ducem ejus Lysiam.
  28493 2 Maccabees	2Mac	41	14	3	Alcimus autem quidam, qui summus sacerdos fuerat, sed voluntarie coinquinatus est temporibus commistionis, considerans nullo modo sibi esse salutem neque accessum ad altare,
  28494 2 Maccabees	2Mac	41	14	4	venit ad regem Demetrium centesimo quinquagesimo anno, offerens ei coronam auream et palmam, super haec et thallos, qui templi esse videbantur. Et ipsa quidem die siluit.
  28495 2 Maccabees	2Mac	41	14	5	Tempus autem opportunum dementiae suae nactus, convocatus a Demetrio ad consilium, et interrogatus quibus rebus et consiliis Judaei niterentur,
  28496 2 Maccabees	2Mac	41	14	6	respondit : Ipsi qui dicuntur Assidaei Judaeorum, quibus praeest Judas Machabaeus, bella nutriunt, et seditiones movent, nec patiuntur regnum esse quietum :
  28497 2 Maccabees	2Mac	41	14	7	nam et ego defraudatus parentum gloria (dico autem summo sacerdotio) huc veni :
  28498 2 Maccabees	2Mac	41	14	8	primo quidem utilitatibus regis fidem servans, secundo autem etiam civibus consulens : nam illorum pravitate universum genus nostrum non minime vexatur.
  28499 2 Maccabees	2Mac	41	14	9	Sed oro his singulis, o rex, cognitis, et regioni et generi, secundum humanitatem tuam pervulgatam omnibus, prospice :
  28500 2 Maccabees	2Mac	41	14	10	nam, quamdiu superest Judas, impossibile est pacem esse negotiis.
  28501 2 Maccabees	2Mac	41	14	11	Talibus autem ab hoc dictis, et ceteri amici hostiliter se habentes adversus Judam, inflammaverunt Demetrium.
  28502 2 Maccabees	2Mac	41	14	12	Qui statim Nicanorem praepositum elephantorum ducem misit in Judaeam :
  28503 2 Maccabees	2Mac	41	14	13	datis mandatis ut ipsum quidem Judam caperet : eos vero qui cum illo erant, dispergeret, et constitueret Alcimum maximi templi summum sacerdotem.
  28504 2 Maccabees	2Mac	41	14	14	Tunc gentes quae de Judaea fugerant Judam, gregatim se Nicanori miscebant, miserias et clades Judaeorum prosperitates rerum suarum existimantes.
  28505 2 Maccabees	2Mac	41	14	15	Audito itaque Judaei Nicanoris adventu, et conventu nationum, conspersi terra rogabant eum qui populum suum constituit, ut in aeternum custodiret, quique suam portionem signis evidentibus protegit.
  28506 2 Maccabees	2Mac	41	14	16	Imperante autem duce, statim inde moverunt, conveneruntque ad castellum Dessau.
  28507 2 Maccabees	2Mac	41	14	17	Simon vero frater Judae commiserat cum Nicanore : sed conterritus est repentino adventu adversariorum.
  28508 2 Maccabees	2Mac	41	14	18	Nicanor tamen, audiens virtutem comitum Judae, et animi magnitudinem quam pro patriae certaminibus habebant, sanguine judicium facere metuebat.
  28509 2 Maccabees	2Mac	41	14	19	Quam ob rem praemisit Posidonium, et Theodotium, et Matthiam, ut darent dextras atque acciperent.
  28510 2 Maccabees	2Mac	41	14	20	Et cum diu de his consilium ageretur, et ipse dux ad multitudinem retulisset, omnium una fuit sententia amicitiis annuere.
  28511 2 Maccabees	2Mac	41	14	21	Itaque diem constituerunt, qua secreto inter se agerent : et singulis sellae prolatae sunt, et positae.
  28512 2 Maccabees	2Mac	41	14	22	Praecepit autem Judas armatos esse locis opportunis, ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur : et congruum colloquium fecerunt.
  28513 2 Maccabees	2Mac	41	14	23	Morabatur autem Nicanor Jerosolymis, nihilque inique agebat : gregesque turbarum quae congregatae fuerant, dimisit.
  28514 2 Maccabees	2Mac	41	14	24	Habebat autem Judam semper carum ex animo, et erat viro inclinatus.
  28515 2 Maccabees	2Mac	41	14	25	Rogavitque eum ducere uxorem, filiosque procreare. Nuptias fecit : quiete egit, communiterque vivebant.
  28516 2 Maccabees	2Mac	41	14	26	Alcimus autem, videns caritatem illorum ad invicem et conventiones, venit ad Demetrium, et dicebat Nicanorem rebus alienis assentire, Judamque regni insidiatorem successorem sibi destinasse.
  28517 2 Maccabees	2Mac	41	14	27	Itaque rex exasperatus, et pessimis hujus criminationibus irritatus, scripsit Nicanori, dicens graviter quidem se ferre de amicitiae conventione, jubere tamen Machabaeum citius vinctum mittere Antiochiam.
  28518 2 Maccabees	2Mac	41	14	28	Quibus cognitis, Nicanor consternabatur, et graviter ferebat, si ea quae convenerant irrita faceret, nihil laesus a viro :
  28519 2 Maccabees	2Mac	41	14	29	sed quia regi resistere non poterat, opportunitatem observabat qua praeceptum perficeret.
  28520 2 Maccabees	2Mac	41	14	30	At Machabaeus, videns secum austerius agere Nicanorem, et consuetum occursum ferocius exhibentem, intelligens non ex bono esse austeritatem istam, paucis suorum congregatis, occultavit se a Nicanore.
  28521 2 Maccabees	2Mac	41	14	31	Quod cum ille cognovit, fortiter se a viro praeventum, venit ad maximum et sanctissimum templum : et sacerdotibus solitas hostias offerentibus, jussit sibi tradi virum.
  28522 2 Maccabees	2Mac	41	14	32	Quibus cum juramento dicentibus nescire se ubi esset qui quaerebatur, extendens manum ad templum,
  28523 2 Maccabees	2Mac	41	14	33	juravit, dicens : Nisi Judam mihi vinctum tradideritis, istud Dei fanum in planitiem deducam, et altare effodiam, et templum hoc Libero patri consecrabo.
  28524 2 Maccabees	2Mac	41	14	34	Et his dictis abiit. Sacerdotes autem protendentes manus in caelum, invocabant eum qui semper propugnator esset gentis ipsorum, haec dicentes :
  28525 2 Maccabees	2Mac	41	14	35	Tu, Domine universorum, qui nullius indiges, voluisti templum habitationis tuae fieri in nobis.
  28526 2 Maccabees	2Mac	41	14	36	Et nunc, Sancte sanctorum, omnium Domine, conserva in aeternum impollutam domum istam, quae nuper mundata est.
  28527 2 Maccabees	2Mac	41	14	37	Razias autem quidam de senioribus ab Jerosolymis delatus est Nicanori, vir amator civitatis, et bene audiens : qui pro affectu pater Judaeorum appellabatur.
  28528 2 Maccabees	2Mac	41	14	38	Hic multis temporibus continentiae propositum tenuit in Judaismo, corpusque et animam tradere contentus pro perseverantia.
  28529 2 Maccabees	2Mac	41	14	39	Volens autem Nicanor manifestare odium quod habebat in Judaeos, misit milites quingentos ut eum comprehenderent.
  28530 2 Maccabees	2Mac	41	14	40	Putabat enim, si illum decepisset, se cladem Judaeis maximam illaturum.
  28531 2 Maccabees	2Mac	41	14	41	Turbis autem irruere in domum ejus, et januam dirumpere : atque ignem admovere cupientibus, cum jam comprehenderetur, gladio se petiit,
  28532 2 Maccabees	2Mac	41	14	42	eligens nobiliter mori potius quam subditus fieri peccatoribus, et contra natales suos indignis injuriis agi.
  28533 2 Maccabees	2Mac	41	14	43	Sed cum per festinationem non certo ictu plagam dedisset, et turbae intra ostia irrumperent, recurrens audacter ad murum praecipitavit semetipsum viriliter in turbas :
  28534 2 Maccabees	2Mac	41	14	44	quibus velociter locum dantibus casui ejus, venit per mediam cervicem.
  28535 2 Maccabees	2Mac	41	14	45	Et cum adhuc spiraret, accensus animo, surrexit, et cum sanguis ejus magno fluxu deflueret, et gravissimis vulneribus esset saucius, cursu turbam pertransiit :
  28536 2 Maccabees	2Mac	41	14	46	et stans supra quamdam petram praeruptam, et jam exsanguis effectus, complexus intestina sua, utrisque manibus projecit super turbas, invocans dominatorem vitae ac spiritus ut haec illi iterum redderet : atque ita vita defunctus est.
  28537 2 Maccabees	2Mac	41	15	1	Nicanor autem, ut comperit Judam esse in locis Samariae, cogitavit cum omni impetu die sabbati committere bellum.
  28538 2 Maccabees	2Mac	41	15	2	Judaeis vero qui illum per necessitatem sequebantur, dicentibus : Ne ita ferociter et barbare feceris, sed honorem tribue diei sanctificationis, et honora eum qui universa conspicit :
  28539 2 Maccabees	2Mac	41	15	3	ille infelix interrogavit si est potens in caelo, qui imperavit agi diem sabbatorum.
  28540 2 Maccabees	2Mac	41	15	4	Et respondentibus illis : Est Dominus vivus ipse in caelo potens, qui jussit agi septimam diem :
  28541 2 Maccabees	2Mac	41	15	5	at ille ait : Et ego potens sum super terram qui impero sumi arma, et negotia regis impleri. Tamen non obtinuit ut consilium perficeret.
  28542 2 Maccabees	2Mac	41	15	6	Et Nicanor quidem cum summa superbia erectus, cogitaverat commune trophaeum statuere de Juda.
  28543 2 Maccabees	2Mac	41	15	7	Machabaeus autem semper confidebat cum omni spe auxilium sibi a Deo affuturum :
  28544 2 Maccabees	2Mac	41	15	8	et hortabatur suos ne formidarent ad adventum nationum, sed in mente haberent adjutoria sibi facta de caelo, et nunc sperarent ab Omnipotente sibi affuturam victoriam.
  28545 2 Maccabees	2Mac	41	15	9	Et allocutus eos de lege et prophetis, admonens etiam certamina quae fecerant prius, promptiores constituit eos :
  28546 2 Maccabees	2Mac	41	15	10	et ita animis eorum erectis simul ostendebat gentium fallaciam, et juramentorum praevaricationem.
  28547 2 Maccabees	2Mac	41	15	11	Singulos autem illorum armavit, non clypei et hastae munitione, sed sermonibus optimis et exhortationibus, exposito digno fide somnio, per quod universos laetificavit.
  28548 2 Maccabees	2Mac	41	15	12	Erat autem hujuscemodi visus : Oniam, qui fuerat summus sacerdos, virum bonum et benignum, verecundum visu, modestum moribus, et eloquio decorum, et qui a puero in virtutibus exercitatus sit, manus protendentem orare pro omni populo Judaeorum.
  28549 2 Maccabees	2Mac	41	15	13	Post hoc apparuisse et alium virum aetate et gloria mirabilem, et magni decoris habitudine circa illum.
  28550 2 Maccabees	2Mac	41	15	14	Respondentem vero Oniam dixisse : Hic est fratrum amator, et populi Israël : hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate, Jeremias propheta Dei.
  28551 2 Maccabees	2Mac	41	15	15	Extendisse autem Jeremiam dextram, et dedisse Judae gladium aureum, dicentem :
  28552 2 Maccabees	2Mac	41	15	16	Accipe sanctum gladium munus a Deo, in quo dejicies adversarios populi mei Israël.
  28553 2 Maccabees	2Mac	41	15	17	Exhortati itaque Judae sermonibus bonis valde, de quibus extolli posset impetus, et animi juvenum confortari, statuerunt dimicare et confligere fortiter : ut virtus de negotiis judicaret, eo quod civitas sancta et templum periclitarentur.
  28554 2 Maccabees	2Mac	41	15	18	Erat enim pro uxoribus et filiis, itemque pro fratribus et cognatis, minor sollicitudo : maximus vero et primus pro sanctitate timor erat templi.
  28555 2 Maccabees	2Mac	41	15	19	Sed et eos qui in civitate erant, non minima sollicitudo habebat pro his qui congressuri erant.
  28556 2 Maccabees	2Mac	41	15	20	Et cum jam omnes sperarent judicium futurum, hostesque adessent atque exercitus esset ordinatus, bestiae equitesque opportuno in loco compositi,
  28557 2 Maccabees	2Mac	41	15	21	considerans Machabaeus adventum multitudinis, et apparatum varium armorum, et ferocitatem bestiarum, extendens manus in caelum, prodigia facientem Dominum invocavit, qui non secundum armorum potentiam, sed prout ipsi placet, dat dignis victoriam.
  28558 2 Maccabees	2Mac	41	15	22	Dixit autem invocans hoc modo : Tu Domine, qui misisti angelum tuum sub Ezechia rege Juda, et interfecisti de castris Sennacherib centum octoginta quinque millia :
  28559 2 Maccabees	2Mac	41	15	23	et nunc, dominator caelorum, mitte angelum tuum bonum ante nos in timore et tremore magnitudinis brachii tui,
  28560 2 Maccabees	2Mac	41	15	24	ut metuant qui cum blasphemia veniunt adversus sanctum populum tuum. Et hic quidem ita peroravit.
  28561 2 Maccabees	2Mac	41	15	25	Nicanor autem et qui cum ipso erant, cum tubis et canticis admovebant.
  28562 2 Maccabees	2Mac	41	15	26	Judas vero et qui cum eo erant, invocato Deo, per orationes congressi sunt :
  28563 2 Maccabees	2Mac	41	15	27	manu quidem pugnantes, sed Dominum cordibus orantes, prostraverunt non minus triginta quinque millia, praesentia Dei magnifice delectati.
  28564 2 Maccabees	2Mac	41	15	28	Cumque cessassent, et cum gaudio redirent, cognoverunt Nicanorem ruisse cum armis suis.
  28565 2 Maccabees	2Mac	41	15	29	Facto itaque clamore, et perturbatione excitata, patria voce omnipotentem Dominum benedicebant.
  28566 2 Maccabees	2Mac	41	15	30	Praecepit autem Judas, qui per omnia corpore et animo mori pro civibus paratus erat, caput Nicanoris, et manum cum humero abscissam, Jerosolymam perferri.
  28567 2 Maccabees	2Mac	41	15	31	Quo cum pervenisset, convocatis contribulibus et sacerdotibus ad altare, accersiit et eos qui in arce erant.
  28568 2 Maccabees	2Mac	41	15	32	Et ostenso capite Nicanoris, et manu nefaria quam extendens contra domum sanctam omnipotentis Dei magnifice gloriatus est.
  28569 2 Maccabees	2Mac	41	15	33	Linguam etiam impii Nicanoris praecisam jussit particulatim avibus dari : manum autem dementis contra templum suspendi.
  28570 2 Maccabees	2Mac	41	15	34	Omnes igitur caeli benedixerunt Dominum, dicentes : Benedictus qui locum suum incontaminatum servavit.
  28571 2 Maccabees	2Mac	41	15	35	Suspendit autem Nicanoris caput in summa arce, ut evidens esset, et manifestum signum auxilii Dei.
  28572 2 Maccabees	2Mac	41	15	36	Itaque omnes communi consilio decreverunt nullo modo diem istum absque celebritate praeterire :
  28573 2 Maccabees	2Mac	41	15	37	habere autem celebritatem tertiadecima die mensis Adar, quod dicitur voce syriaca, pridie Mardochaei diei.
  28574 2 Maccabees	2Mac	41	15	38	Igitur his erga Nicanorem gestis, et ex illis temporibus ab Hebraeis civitate possessa, ego quoque in his faciam finem sermonis.
  28575 2 Maccabees	2Mac	41	15	39	Et si quidem bene, et ut historiae competit, hoc et ipse velim : sin autem minus digne, concedendum est mihi.
  28576 2 Maccabees	2Mac	41	15	40	Sicut enim vinum semper bibere, aut semper aquam, contrarium est ; alternis autem uti, delectabile : ita legentibus si semper exactus sit sermo, non erit gratus. Hic ergo erit consummatus.
  28577 Matthew	Mat	42	1	1	Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham.
  28578 Matthew	Mat	42	1	2	Abraham genuit Isaac. Isaac autem genuit Jacob. Jacob autem genuit Judam, et fratres ejus.
  28579 Matthew	Mat	42	1	3	Judas autem genuit Phares, et Zaram de Thamar. Phares autem genuit Esron. Esron autem genuit Aram.
  28580 Matthew	Mat	42	1	4	Aram autem genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naasson. Naasson autem genuit Salmon.
  28581 Matthew	Mat	42	1	5	Salmon autem genuit Booz de Rahab. Booz autem genuit Obed ex Ruth. Obed autem genuit Jesse. Jesse autem genuit David regem.
  28582 Matthew	Mat	42	1	6	David autem rex genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae.
  28583 Matthew	Mat	42	1	7	Salomon autem genuit Roboam. Roboam autem genuit Abiam. Abias autem genuit Asa.
  28584 Matthew	Mat	42	1	8	Asa autem genuit Josaphat. Josaphat autem genuit Joram. Joram autem genuit Oziam.
  28585 Matthew	Mat	42	1	9	Ozias autem genuit Joatham. Joatham autem genuit Achaz. Achaz autem genuit Ezechiam.
  28586 Matthew	Mat	42	1	10	Ezechias autem genuit Manassen. Manasses autem genuit Amon. Amon autem genuit Josiam.
  28587 Matthew	Mat	42	1	11	Josias autem genuit Jechoniam, et fratres ejus in transmigratione Babylonis.
  28588 Matthew	Mat	42	1	12	Et post transmigrationem Babylonis : Jechonias genuit Salathiel. Salathiel autem genuit Zorobabel.
  28589 Matthew	Mat	42	1	13	Zorobabel autem genuit Abiud. Abiud autem genuit Eliacim. Eliacim autem genuit Azor.
  28590 Matthew	Mat	42	1	14	Azor autem genuit Sadoc. Sadoc autem genuit Achim. Achim autem genuit Eliud.
  28591 Matthew	Mat	42	1	15	Eliud autem genuit Eleazar. Eleazar autem genuit Mathan. Mathan autem genuit Jacob.
  28592 Matthew	Mat	42	1	16	Jacob autem genuit Joseph virum Mariae, de qua natus est Jesus, qui vocatur Christus.
  28593 Matthew	Mat	42	1	17	Omnes itaque generationes ab Abraham usque ad David, generationes quatuordecim : et a David usque ad transmigrationem Babylonis, generationes quatuordecim : et a transmigratione Babylonis usque ad Christum, generationes quatuordecim.
  28594 Matthew	Mat	42	1	18	Christi autem generatio sic erat : cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto.
  28595 Matthew	Mat	42	1	19	Joseph autem vir ejus cum esset justus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam.
  28596 Matthew	Mat	42	1	20	Haec autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens : Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam : quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est.
  28597 Matthew	Mat	42	1	21	Pariet autem filium : et vocabis nomen ejus Jesum : ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.
  28598 Matthew	Mat	42	1	22	Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem :
  28599 Matthew	Mat	42	1	23	Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium : et vocabunt nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus.
  28600 Matthew	Mat	42	1	24	Exsurgens autem Joseph a somno, fecit sicut praecepit ei angelus Domini, et accepit conjugem suam.
  28601 Matthew	Mat	42	1	25	Et non cognoscebat eam donec peperit filium suum primogenitum : et vocavit nomen ejus Jesum.
  28602 Matthew	Mat	42	2	1	Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente venerunt Jerosolymam,
  28603 Matthew	Mat	42	2	2	dicentes : Ubi est qui natus est rex Judaeorum ? vidimus enim stellam ejus in oriente, et venimus adorare eum.
  28604 Matthew	Mat	42	2	3	Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Jerosolyma cum illo.
  28605 Matthew	Mat	42	2	4	Et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur.
  28606 Matthew	Mat	42	2	5	At illi dixerunt : In Bethlehem Judae : sic enim scriptum est per prophetam :
  28607 Matthew	Mat	42	2	6	[Et tu Bethlehem terra Juda, nequaquam minima es in principibus Juda : ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israël.]
  28608 Matthew	Mat	42	2	7	Tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellae, quae apparuit eis :
  28609 Matthew	Mat	42	2	8	et mittens illos in Bethlehem, dixit : Ite, et interrogate diligenter de puero : et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum.
  28610 Matthew	Mat	42	2	9	Qui cum audissent regem, abierunt, et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer.
  28611 Matthew	Mat	42	2	10	Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde.
  28612 Matthew	Mat	42	2	11	Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum : et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham.
  28613 Matthew	Mat	42	2	12	Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.
  28614 Matthew	Mat	42	2	13	Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens : Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in Aegyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum.
  28615 Matthew	Mat	42	2	14	Qui consurgens accepit puerum et matrem ejus nocte, et secessit in Aegyptum :
  28616 Matthew	Mat	42	2	15	et erat ibi usque ad obitum Herodis : ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem : Ex Aegypto vocavi filium meum.
  28617 Matthew	Mat	42	2	16	Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis.
  28618 Matthew	Mat	42	2	17	Tunc adimpletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam dicentem :
  28619 Matthew	Mat	42	2	18	[Vox in Rama audita est ploratus, et ululatus multus : Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt.]
  28620 Matthew	Mat	42	2	19	Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph in Aegypto,
  28621 Matthew	Mat	42	2	20	dicens : Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et vade in terram Israël : defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri.
  28622 Matthew	Mat	42	2	21	Qui consurgens, accepit puerum, et matrem ejus, et venit in terram Israël.
  28623 Matthew	Mat	42	2	22	Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judaea pro Herode patre suo, timuit illo ire : et admonitus in somnis, secessit in partes Galilaeae.
  28624 Matthew	Mat	42	2	23	Et veniens habitavit in civitate quae vocatur Nazareth : ut adimpleretur quod dictum est per prophetas : Quoniam Nazaraeus vocabitur.
  28625 Matthew	Mat	42	3	1	In diebus autem illis venit Joannes Baptista praedicans in deserto Judaeae,
  28626 Matthew	Mat	42	3	2	et dicens : Poenitentiam agite : appropinquavit enim regnum caelorum.
  28627 Matthew	Mat	42	3	3	Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem : [Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini ; rectas facite semitas ejus.]
  28628 Matthew	Mat	42	3	4	Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum, et zonam pelliceam circa lumbos suos : esca autem ejus erat locustae, et mel silvestre.
  28629 Matthew	Mat	42	3	5	Tunc exibat ad eum Jerosolyma, et omnis Judaea, et omnis regio circa Jordanem ;
  28630 Matthew	Mat	42	3	6	et baptizabantur ab eo in Jordane, confitentes peccata sua.
  28631 Matthew	Mat	42	3	7	Videns autem multos pharisaeorum, et sadducaeorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis : Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira ?
  28632 Matthew	Mat	42	3	8	Facite ergo fructum dignum poenitentiae.
  28633 Matthew	Mat	42	3	9	Et ne velitis dicere intra vos : Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quoniam potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae.
  28634 Matthew	Mat	42	3	10	Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
  28635 Matthew	Mat	42	3	11	Ego quidem baptizo vos in aqua in poenitentiam : qui autem post me venturus est, fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare : ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto, et igni.
  28636 Matthew	Mat	42	3	12	Cujus ventilabrum in manu sua : et permundabit aream suam : et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inextinguibili.
  28637 Matthew	Mat	42	3	13	Tunc venit Jesus a Galilaea in Jordanem ad Joannem, ut baptizaretur ab eo.
  28638 Matthew	Mat	42	3	14	Joannes autem prohibebat eum, dicens : Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me ?
  28639 Matthew	Mat	42	3	15	Respondens autem Jesus, dixit ei : Sine modo : sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum.
  28640 Matthew	Mat	42	3	16	Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei caeli : et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se.
  28641 Matthew	Mat	42	3	17	Et ecce vox de caelis dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.
  28642 Matthew	Mat	42	4	1	Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo.
  28643 Matthew	Mat	42	4	2	Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit.
  28644 Matthew	Mat	42	4	3	Et accedens tentator dixit ei : Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant.
  28645 Matthew	Mat	42	4	4	Qui respondens dixit : Scriptum est : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei.
  28646 Matthew	Mat	42	4	5	Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi,
  28647 Matthew	Mat	42	4	6	et dixit ei : Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim : Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
  28648 Matthew	Mat	42	4	7	Ait illi Jesus : Rursum scriptum est : Non tentabis Dominum Deum tuum.
  28649 Matthew	Mat	42	4	8	Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde : et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum,
  28650 Matthew	Mat	42	4	9	et dixit ei : Haec omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me.
  28651 Matthew	Mat	42	4	10	Tunc dicit ei Jesus : Vade Satana : Scriptum est enim : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.
  28652 Matthew	Mat	42	4	11	Tunc reliquit eum diabolus : et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei.
  28653 Matthew	Mat	42	4	12	Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilaeam :
  28654 Matthew	Mat	42	4	13	et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim :
  28655 Matthew	Mat	42	4	14	ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam :
  28656 Matthew	Mat	42	4	15	[Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem, Galilaea gentium :
  28657 Matthew	Mat	42	4	16	populus, qui sedebat in tenebris, vidit lucem magnam : et sedentibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis.]
  28658 Matthew	Mat	42	4	17	Exinde coepit Jesus praedicare, et dicere : Poenitentiam agite : appropinquavit enim regnum caelorum.
  28659 Matthew	Mat	42	4	18	Ambulans autem Jesus juxta mare Galilaeae, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores),
  28660 Matthew	Mat	42	4	19	et ait illis : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
  28661 Matthew	Mat	42	4	20	At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum.
  28662 Matthew	Mat	42	4	21	Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedaei, et Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebedaeo patre eorum, reficientes retia sua : et vocavit eos.
  28663 Matthew	Mat	42	4	22	Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum.
  28664 Matthew	Mat	42	4	23	Et circuibat Jesus totam Galilaeam, docens in synagogis eorum, et praedicans Evangelium regni : et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo.
  28665 Matthew	Mat	42	4	24	Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui daemonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos :
  28666 Matthew	Mat	42	4	25	et secutae sunt eum turbae multae de Galilaea, et Decapoli, et de Jerosolymis, et de Judaea, et de trans Jordanem.
  28667 Matthew	Mat	42	5	1	Videns autem Jesus turbas, ascendit in montem, et cum sedisset, accesserunt ad eum discipuli ejus,
  28668 Matthew	Mat	42	5	2	et aperiens os suum docebat eos dicens :
  28669 Matthew	Mat	42	5	3	Beati pauperes spiritu : quoniam ipsorum est regnum caelorum.
  28670 Matthew	Mat	42	5	4	Beati mites : quoniam ipsi possidebunt terram.
  28671 Matthew	Mat	42	5	5	Beati qui lugent : quoniam ipsi consolabuntur.
  28672 Matthew	Mat	42	5	6	Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam : quoniam ipsi saturabuntur.
  28673 Matthew	Mat	42	5	7	Beati misericordes : quoniam ipsi misericordiam consequentur.
  28674 Matthew	Mat	42	5	8	Beati mundo corde : quoniam ipsi Deum videbunt.
  28675 Matthew	Mat	42	5	9	Beati pacifici : quoniam filii Dei vocabuntur.
  28676 Matthew	Mat	42	5	10	Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam : quoniam ipsorum est regnum caelorum.
  28677 Matthew	Mat	42	5	11	Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me :
  28678 Matthew	Mat	42	5	12	gaudete, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in caelis. Sic enim persecuti sunt prophetas, qui fuerunt ante vos.
  28679 Matthew	Mat	42	5	13	Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit, in quo salietur ? ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras, et conculcetur ab hominibus.
  28680 Matthew	Mat	42	5	14	Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita,
  28681 Matthew	Mat	42	5	15	neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt.
  28682 Matthew	Mat	42	5	16	Sic luceat lux vestra coram hominibus : ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in caelis est.
  28683 Matthew	Mat	42	5	17	Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas : non veni solvere, sed adimplere.
  28684 Matthew	Mat	42	5	18	Amen quippe dico vobis, donec transeat caelum et terra, jota unum aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant.
  28685 Matthew	Mat	42	5	19	Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno caelorum : qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum.
  28686 Matthew	Mat	42	5	20	Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et pharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum.
  28687 Matthew	Mat	42	5	21	Audistis quia dictum est antiquis : Non occides : qui autem occiderit, reus erit judicio.
  28688 Matthew	Mat	42	5	22	Ego autem dico vobis : quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca : reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue : reus erit gehennae ignis.
  28689 Matthew	Mat	42	5	23	Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te :
  28690 Matthew	Mat	42	5	24	relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo : et tunc veniens offeres munus tuum.
  28691 Matthew	Mat	42	5	25	Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo : ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro : et in carcerem mittaris.
  28692 Matthew	Mat	42	5	26	Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.
  28693 Matthew	Mat	42	5	27	Audistis quia dictum est antiquis : Non moechaberis.
  28694 Matthew	Mat	42	5	28	Ego autem dico vobis : quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo.
  28695 Matthew	Mat	42	5	29	Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te : expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam.
  28696 Matthew	Mat	42	5	30	Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te : expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam.
  28697 Matthew	Mat	42	5	31	Dictum est autem : Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii.
  28698 Matthew	Mat	42	5	32	Ego autem dico vobis : quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari : et qui dimissam duxerit, adulterat.
  28699 Matthew	Mat	42	5	33	Iterum audistis quia dictum est antiquis : Non perjurabis : reddes autem Domino juramenta tua.
  28700 Matthew	Mat	42	5	34	Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per caelum, quia thronus Dei est :
  28701 Matthew	Mat	42	5	35	neque per terram, quia scabellum est pedum ejus : neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis :
  28702 Matthew	Mat	42	5	36	neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum.
  28703 Matthew	Mat	42	5	37	Sit autem sermo vester, est, est : non, non : quod autem his abundantius est, a malo est.
  28704 Matthew	Mat	42	5	38	Audistis quia dictum est : Oculum pro oculo, et dentem pro dente.
  28705 Matthew	Mat	42	5	39	Ego autem dico vobis, non resistere malo : sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe illi et alteram :
  28706 Matthew	Mat	42	5	40	et ei, qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium :
  28707 Matthew	Mat	42	5	41	et quicumque te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo.
  28708 Matthew	Mat	42	5	42	Qui petit a te, da ei : et volenti mutuari a te, ne avertaris.
  28709 Matthew	Mat	42	5	43	Audistis quia dictum est : Diliges proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum.
  28710 Matthew	Mat	42	5	44	Ego autem dico vobis : diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos :
  28711 Matthew	Mat	42	5	45	ut sitis filii Patris vestri, qui in caelis est : qui solem suum oriri facit super bonos et malos : et pluit super justos et injustos.
  28712 Matthew	Mat	42	5	46	Si enim diligitis eos qui vos diligunt, quam mercedem habebitis ? nonne et publicani hoc faciunt ?
  28713 Matthew	Mat	42	5	47	Et si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis ? nonne et ethnici hoc faciunt ?
  28714 Matthew	Mat	42	5	48	Estote ergo vos perfecti, sicut et Pater vester caelestis perfectus est.
  28715 Matthew	Mat	42	6	1	Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis : alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in caelis est.
  28716 Matthew	Mat	42	6	2	Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
  28717 Matthew	Mat	42	6	3	Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua :
  28718 Matthew	Mat	42	6	4	ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
  28719 Matthew	Mat	42	6	5	Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus : amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
  28720 Matthew	Mat	42	6	6	Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito : et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
  28721 Matthew	Mat	42	6	7	Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur.
  28722 Matthew	Mat	42	6	8	Nolite ergo assimilari eis : scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum.
  28723 Matthew	Mat	42	6	9	Sic ergo vos orabitis : [Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum.
  28724 Matthew	Mat	42	6	10	Adveniat regnum tuum ; fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra.
  28725 Matthew	Mat	42	6	11	Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie,
  28726 Matthew	Mat	42	6	12	et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
  28727 Matthew	Mat	42	6	13	Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.]
  28728 Matthew	Mat	42	6	14	Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum : dimittet et vobis Pater vester caelestis delicta vestra.
  28729 Matthew	Mat	42	6	15	Si autem non dimiseritis hominibus : nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.
  28730 Matthew	Mat	42	6	16	Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritae, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam.
  28731 Matthew	Mat	42	6	17	Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava,
  28732 Matthew	Mat	42	6	18	ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito : et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.
  28733 Matthew	Mat	42	6	19	Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra : ubi aerugo, et tinea demolitur : et ubi fures effodiunt, et furantur.
  28734 Matthew	Mat	42	6	20	Thesaurizate autem vobis thesauros in caelo, ubi neque aerugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur.
  28735 Matthew	Mat	42	6	21	Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.
  28736 Matthew	Mat	42	6	22	Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit.
  28737 Matthew	Mat	42	6	23	Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebrae sunt : ipsae tenebrae quantae erunt ?
  28738 Matthew	Mat	42	6	24	Nemo potest duobus dominis servire : aut enim unum odio habebit, et alterum diliget : aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae.
  28739 Matthew	Mat	42	6	25	Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum ?
  28740 Matthew	Mat	42	6	26	Respicite volatilia caeli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea : et Pater vester caelestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis ?
  28741 Matthew	Mat	42	6	27	Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum ?
  28742 Matthew	Mat	42	6	28	Et de vestimento quid solliciti estis ? Considerate lilia agri quomodo crescunt : non laborant, neque nent.
  28743 Matthew	Mat	42	6	29	Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.
  28744 Matthew	Mat	42	6	30	Si autem foenum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicae fidei ?
  28745 Matthew	Mat	42	6	31	Nolite ergo solliciti esse, dicentes : Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur ?
  28746 Matthew	Mat	42	6	32	haec enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis.
  28747 Matthew	Mat	42	6	33	Quaerite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus : et haec omnia adjicientur vobis.
  28748 Matthew	Mat	42	6	34	Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi : sufficit diei malitia sua.
  28749 Matthew	Mat	42	7	1	Nolite judicare, ut non judicemini.
  28750 Matthew	Mat	42	7	2	In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini : et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.
  28751 Matthew	Mat	42	7	3	Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides ?
  28752 Matthew	Mat	42	7	4	aut quomodo dicis fratri tuo : Sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo ?
  28753 Matthew	Mat	42	7	5	Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui.
  28754 Matthew	Mat	42	7	6	Nolite dare sanctum canibus : neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos.
  28755 Matthew	Mat	42	7	7	Petite, et dabitur vobis : quaerite, et invenietis : pulsate, et aperietur vobis.
  28756 Matthew	Mat	42	7	8	Omnis enim qui petit, accipit : et qui quaerit, invenit : et pulsanti aperietur.
  28757 Matthew	Mat	42	7	9	Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei ?
  28758 Matthew	Mat	42	7	10	aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei ?
  28759 Matthew	Mat	42	7	11	Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris : quanto magis Pater vester, qui in caelis est, dabit bona petentibus se ?
  28760 Matthew	Mat	42	7	12	Omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Haec est enim lex, et prophetae.
  28761 Matthew	Mat	42	7	13	Intrate per angustam portam : quia lata porta, et spatiosa via est, quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam.
  28762 Matthew	Mat	42	7	14	Quam angusta porta, et arcta via est, quae ducit ad vitam : et pauci sunt qui inveniunt eam !
  28763 Matthew	Mat	42	7	15	Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces :
  28764 Matthew	Mat	42	7	16	a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus ?
  28765 Matthew	Mat	42	7	17	Sic omnis arbor bona fructus bonos facit : mala autem arbor malos fructus facit.
  28766 Matthew	Mat	42	7	18	Non potest arbor bona malos fructus facere : neque arbor mala bonos fructus facere.
  28767 Matthew	Mat	42	7	19	Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
  28768 Matthew	Mat	42	7	20	Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.
  28769 Matthew	Mat	42	7	21	Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum caelorum : sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse intrabit in regnum caelorum.
  28770 Matthew	Mat	42	7	22	Multi dicent mihi in illa die : Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus ?
  28771 Matthew	Mat	42	7	23	Et tunc confitebor illis : Quia numquam novi vos : discedite a me, qui operamini iniquitatem.
  28772 Matthew	Mat	42	7	24	Omnis ergo qui audit verba mea haec, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificavit domum suam supra petram,
  28773 Matthew	Mat	42	7	25	et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit : fundata enim erat super petram.
  28774 Matthew	Mat	42	7	26	Et omnis qui audit verba mea haec, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui aedificavit domum suam super arenam :
  28775 Matthew	Mat	42	7	27	et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna.
  28776 Matthew	Mat	42	7	28	Et factum est : cum consummasset Jesus verba haec, admirabantur turbae super doctrina ejus.
  28777 Matthew	Mat	42	7	29	Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribae eorum, et pharisaei.
  28778 Matthew	Mat	42	8	1	Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae :
  28779 Matthew	Mat	42	8	2	et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens : Domine, si vis, potes me mundare.
  28780 Matthew	Mat	42	8	3	Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens : Volo : mundare. Et confestim mundata est lepra ejus.
  28781 Matthew	Mat	42	8	4	Et ait illi Jesus : Vide, nemini dixeris : sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod praecepit Moyses, in testimonium illis.
  28782 Matthew	Mat	42	8	5	Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum,
  28783 Matthew	Mat	42	8	6	et dicens : Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur.
  28784 Matthew	Mat	42	8	7	Et ait illi Jesus : Ego veniam, et curabo eum.
  28785 Matthew	Mat	42	8	8	Et respondens centurio, ait : Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum : sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.
  28786 Matthew	Mat	42	8	9	Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic : Vade, et vadit : et alii : Veni, et venit : et servo meo : Fac hoc, et facit.
  28787 Matthew	Mat	42	8	10	Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit : Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israël.
  28788 Matthew	Mat	42	8	11	Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno caelorum :
  28789 Matthew	Mat	42	8	12	filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium.
  28790 Matthew	Mat	42	8	13	Et dixit Jesus centurioni : Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.
  28791 Matthew	Mat	42	8	14	Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem :
  28792 Matthew	Mat	42	8	15	et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis.
  28793 Matthew	Mat	42	8	16	Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia habentes : et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit :
  28794 Matthew	Mat	42	8	17	ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem : [Ipse infirmitates nostras accepit : et aegrotationes nostras portavit.]
  28795 Matthew	Mat	42	8	18	Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum.
  28796 Matthew	Mat	42	8	19	Et accedens unus scriba, ait illi : Magister, sequar te, quocumque ieris.
  28797 Matthew	Mat	42	8	20	Et dicit ei Jesus : Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos ; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.
  28798 Matthew	Mat	42	8	21	Alius autem de discipulis ejus ait illi : Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum.
  28799 Matthew	Mat	42	8	22	Jesus autem ait illi : Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos.
  28800 Matthew	Mat	42	8	23	Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus :
  28801 Matthew	Mat	42	8	24	et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus : ipse vero dormiebat.
  28802 Matthew	Mat	42	8	25	Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes : Domine, salva nos : perimus.
  28803 Matthew	Mat	42	8	26	Et dicit eis Jesus : Quid timidi estis, modicae fidei ? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna.
  28804 Matthew	Mat	42	8	27	Porro homines mirati sunt, dicentes : Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei ?
  28805 Matthew	Mat	42	8	28	Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes daemonia, de monumentis exeuntes, saevi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.
  28806 Matthew	Mat	42	8	29	Et ecce clamaverunt, dicentes : Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei ? Venisti huc ante tempus torquere nos ?
  28807 Matthew	Mat	42	8	30	Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens.
  28808 Matthew	Mat	42	8	31	Daemones autem rogabant eum, dicentes : Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum.
  28809 Matthew	Mat	42	8	32	Et ait illis : Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare : et mortui sunt in aquis.
  28810 Matthew	Mat	42	8	33	Pastores autem fugerunt : et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de eis qui daemonia habuerant.
  28811 Matthew	Mat	42	8	34	Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu : et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum.
  28812 Matthew	Mat	42	9	1	Et ascendens in naviculam, transfretavit, et venit in civitatem suam.
  28813 Matthew	Mat	42	9	2	Et ecce offerebant ei paralyticum jacentem in lecto. Et videns Jesus fidem illorum, dixit paralytico : Confide fili, remittuntur tibi peccata tua.
  28814 Matthew	Mat	42	9	3	Et ecce quidam de scribis dixerunt intra se : Hic blasphemat.
  28815 Matthew	Mat	42	9	4	Et cum vidisset Jesus cogitationes eorum, dixit : Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris ?
  28816 Matthew	Mat	42	9	5	Quid est facilius dicere : Dimittuntur tibi peccata tua : an dicere : Surge, et ambula ?
  28817 Matthew	Mat	42	9	6	Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico : Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.
  28818 Matthew	Mat	42	9	7	Et surrexit, et abiit in domum suam.
  28819 Matthew	Mat	42	9	8	Videntes autem turbae timuerunt, et glorificaverunt Deum, qui dedit potestatem talem hominibus.
  28820 Matthew	Mat	42	9	9	Et, cum transiret inde Jesus, vidit hominem sedentem in telonio, Matthaeum nomine. Et ait illi : Sequere me. Et surgens, secutus est eum.
  28821 Matthew	Mat	42	9	10	Et factum est, discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes, discumbebant cum Jesu, et discipulis ejus.
  28822 Matthew	Mat	42	9	11	Et videntes pharisaei, dicebant discipulis ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducat magister vester ?
  28823 Matthew	Mat	42	9	12	At Jesus audiens, ait : Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus.
  28824 Matthew	Mat	42	9	13	Euntes autem discite quid est : Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare justos, sed peccatores.
  28825 Matthew	Mat	42	9	14	Tunc accesserunt ad eum discipuli Joannis, dicentes : Quare nos, et pharisaei, jejunamus frequenter : discipuli autem tui non jejunant ?
  28826 Matthew	Mat	42	9	15	Et ait illis Jesus : Numquid possunt filii sponsi lugere, quamdiu cum illis est sponsus ? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus : et tunc jejunabunt.
  28827 Matthew	Mat	42	9	16	Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus : tollit enim plenitudinem ejus a vestimento, et pejor scissura fit.
  28828 Matthew	Mat	42	9	17	Neque mittunt vinum novum in utres veteres : alioquin rumpuntur utres, et vinum effunditur, et utres pereunt. Sed vinum novum in utres novos mittunt : et ambo conservantur.
  28829 Matthew	Mat	42	9	18	Haec illo loquente ad eos, ecce princeps unus accessit, et adorabat eum, dicens : Domine, filia mea modo defuncta est : sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet.
  28830 Matthew	Mat	42	9	19	Et surgens Jesus, sequebatur eum, et discipuli ejus.
  28831 Matthew	Mat	42	9	20	Et ecce mulier, quae sanguinis fluxum patiebatur duodecim annis, accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus.
  28832 Matthew	Mat	42	9	21	Dicebat enim intra se : Si tetigero tantum vestimentum ejus, salva ero.
  28833 Matthew	Mat	42	9	22	At Jesus conversus, et videns eam, dixit : Confide, filia, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est mulier ex illa hora.
  28834 Matthew	Mat	42	9	23	Et cum venisset Jesus in domum principis, et vidisset tibicines et turbam tumultuantem, dicebat :
  28835 Matthew	Mat	42	9	24	Recedite : non est enim mortua puella, sed dormit. Et deridebant eum.
  28836 Matthew	Mat	42	9	25	Et cum ejecta esset turba, intravit : et tenuit manum ejus, et surrexit puella.
  28837 Matthew	Mat	42	9	26	Et exiit fama haec in universam terram illam.
  28838 Matthew	Mat	42	9	27	Et transeunte inde Jesu, secuti sunt eum duo caeci, clamantes, et dicentes : Miserere nostri, fili David.
  28839 Matthew	Mat	42	9	28	Cum autem venisset domum, accesserunt ad eum caeci. Et dicit eis Jesus : Creditis quia hoc possum facere vobis ? Dicunt ei : Utique, Domine.
  28840 Matthew	Mat	42	9	29	Tunc tetigit oculos eorum, dicens : Secundum fidem vestram, fiat vobis.
  28841 Matthew	Mat	42	9	30	Et aperti sunt oculi eorum : et comminatus est illis Jesus, dicens : Videte ne quis sciat.
  28842 Matthew	Mat	42	9	31	Illi autem exeuntes, diffamaverunt eum in tota terra illa.
  28843 Matthew	Mat	42	9	32	Egressis autem illis, ecce obtulerunt ei hominem mutum, daemonium habentem.
  28844 Matthew	Mat	42	9	33	Et ejecto daemonio, locutus est mutus, et miratae sunt turbae, dicentes : Numquam apparuit sic in Israël.
  28845 Matthew	Mat	42	9	34	Pharisaei autem dicebant : In principe daemoniorum ejicit daemones.
  28846 Matthew	Mat	42	9	35	Et circuibat Jesus omnes civitates, et castella, docens in synagogis eorum, et praedicans Evangelium regni, et curans omnem languorem, et omnem infirmitatem.
  28847 Matthew	Mat	42	9	36	Videns autem turbas, misertus est eis : quia erant vexati, et jacentes sicut oves non habentes pastorem.
  28848 Matthew	Mat	42	9	37	Tunc dicit discipulis suis : Messis quidem multa, operarii autem pauci.
  28849 Matthew	Mat	42	9	38	Rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam.
  28850 Matthew	Mat	42	10	1	Et convocatis duodecim discipulis suis, dedit illis potestatem spirituum immundorum, ut ejicerent eos, et curarent omnem languorem, et omnem infirmitatem.
  28851 Matthew	Mat	42	10	2	Duodecim autem Apostolorum nomina sunt haec. Primus, Simon, qui dicitur Petrus : et Andreas frater ejus,
  28852 Matthew	Mat	42	10	3	Jacobus Zebedaei, et Joannes frater ejus, Philippus, et Bartholomaeus, Thomas, et Matthaeus publicanus, Jacobus Alphaei, et Thaddaeus,
  28853 Matthew	Mat	42	10	4	Simon Chananaeus, et Judas Iscariotes, qui et tradidit eum.
  28854 Matthew	Mat	42	10	5	Hos duodecim misit Jesus, praecipiens eis, dicens : In viam gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne intraveritis :
  28855 Matthew	Mat	42	10	6	sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israël.
  28856 Matthew	Mat	42	10	7	Euntes autem praedicate, dicentes : Quia appropinquavit regnum caelorum.
  28857 Matthew	Mat	42	10	8	Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, daemones ejicite : gratis accepistis, gratis date.
  28858 Matthew	Mat	42	10	9	Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris :
  28859 Matthew	Mat	42	10	10	non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam : dignus enim est operarius cibo suo.
  28860 Matthew	Mat	42	10	11	In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit : et ibi manete donec exeatis.
  28861 Matthew	Mat	42	10	12	Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes : Pax huic domui.
  28862 Matthew	Mat	42	10	13	Et siquidem fuerit domus illa digna, veniet pax vestra super eam : si autem non fuerit digna, pax vestra revertetur ad vos.
  28863 Matthew	Mat	42	10	14	Et quicumque non receperit vos, neque audierit sermones vestros : exeuntes foras de domo, vel civitate, excutite pulverem de pedibus vestris.
  28864 Matthew	Mat	42	10	15	Amen dico vobis : Tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorrhaeorum in die judicii, quam illi civitati.
  28865 Matthew	Mat	42	10	16	Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae.
  28866 Matthew	Mat	42	10	17	Cavete autem ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis suis flagellabunt vos :
  28867 Matthew	Mat	42	10	18	et ad praesides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus.
  28868 Matthew	Mat	42	10	19	Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini : dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini :
  28869 Matthew	Mat	42	10	20	non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis.
  28870 Matthew	Mat	42	10	21	Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium : et insurgent filii in parentes, et morte eos afficient :
  28871 Matthew	Mat	42	10	22	et eritis odio omnibus propter nomen meum : qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
  28872 Matthew	Mat	42	10	23	Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israël, donec veniat Filius hominis.
  28873 Matthew	Mat	42	10	24	Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum :
  28874 Matthew	Mat	42	10	25	sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servo, sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus ?
  28875 Matthew	Mat	42	10	26	Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur : et occultum, quod non scietur.
  28876 Matthew	Mat	42	10	27	Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine : et quod in aure auditis, praedicate super tecta.
  28877 Matthew	Mat	42	10	28	Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere : sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.
  28878 Matthew	Mat	42	10	29	Nonne duo passeres asse veneunt ? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro.
  28879 Matthew	Mat	42	10	30	Vestri autem capilli capitis omnes numerati sunt.
  28880 Matthew	Mat	42	10	31	Nolite ergo timere : multis passeribus meliores estis vos.
  28881 Matthew	Mat	42	10	32	Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in caelis est.
  28882 Matthew	Mat	42	10	33	Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in caelis est.
  28883 Matthew	Mat	42	10	34	Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram : non veni pacem mittere, sed gladium :
  28884 Matthew	Mat	42	10	35	veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, et nurum adversus socrum suam :
  28885 Matthew	Mat	42	10	36	et inimici hominis, domestici ejus.
  28886 Matthew	Mat	42	10	37	Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus : et qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus.
  28887 Matthew	Mat	42	10	38	Et qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus.
  28888 Matthew	Mat	42	10	39	Qui invenit animam suam, perdet illam : et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
  28889 Matthew	Mat	42	10	40	Qui recipit vos, me recipit : et qui me recipit, recipit eum qui me misit.
  28890 Matthew	Mat	42	10	41	Qui recipit prophetam in nomine prophetae, mercedem prophetae accipiet : et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet.
  28891 Matthew	Mat	42	10	42	Et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli : amen dico vobis, non perdet mercedem suam.
  28892 Matthew	Mat	42	11	1	Et factum est, cum consummasset Jesus, praecipiens duodecim discipulis suis, transiit inde ut doceret, et praedicaret in civitatibus eorum.
  28893 Matthew	Mat	42	11	2	Joannes autem cum audisset in vinculis opera Christi, mittens duos de discipulis suis,
  28894 Matthew	Mat	42	11	3	ait illi : Tu es, qui venturus es, an alium exspectamus ?
  28895 Matthew	Mat	42	11	4	Et respondens Jesus ait illis : Euntes renuntiate Joanni quae audistis, et vidistis.
  28896 Matthew	Mat	42	11	5	Caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur :
  28897 Matthew	Mat	42	11	6	et beatus est, qui non fuerit scandalizatus in me.
  28898 Matthew	Mat	42	11	7	Illis autem abeuntibus, coepit Jesus dicere ad turbas de Joanne : Quid existis in desertum videre ? arundinem vento agitatam ?
  28899 Matthew	Mat	42	11	8	Sed quid existis videre ? hominem mollibus vestitum ? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.
  28900 Matthew	Mat	42	11	9	Sed quid existis videre ? prophetam ? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam.
  28901 Matthew	Mat	42	11	10	Hic est enim de quo scriptum est : Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te.
  28902 Matthew	Mat	42	11	11	Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista : qui autem minor est in regno caelorum, major est illo.
  28903 Matthew	Mat	42	11	12	A diebus autem Joannis Baptistae usque nunc, regnum caelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.
  28904 Matthew	Mat	42	11	13	Omnes enim prophetae et lex usque ad Joannem prophetaverunt :
  28905 Matthew	Mat	42	11	14	et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est.
  28906 Matthew	Mat	42	11	15	Qui habet aures audiendi, audiat.
  28907 Matthew	Mat	42	11	16	Cui autem similem aestimabo generationem istam ? Similis est pueris sedentibus in foro : qui clamantes coaequalibus
  28908 Matthew	Mat	42	11	17	dicunt : Cecinimus vobis, et non saltastis : lamentavimus, et non planxistis.
  28909 Matthew	Mat	42	11	18	Venit enim Joannes neque manducans, neque bibens, et dicunt : Daemonium habet.
  28910 Matthew	Mat	42	11	19	Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicunt : Ecce homo vorax, et potator vini, publicanorum et peccatorum amicus. Et justificata est sapientia a filiis suis.
  28911 Matthew	Mat	42	11	20	Tunc coepit exprobrare civitatibus, in quibus factae sunt plurimae virtutes ejus, quia non egissent poenitentiam :
  28912 Matthew	Mat	42	11	21	Vae tibi Corozain, vae tibi Bethsaida : quia, si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere poenitentiam egissent.
  28913 Matthew	Mat	42	11	22	Verumtamen dico vobis : Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis.
  28914 Matthew	Mat	42	11	23	Et tu Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis ? usque in infernum descendes, quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te, forte mansissent usque in hanc diem.
  28915 Matthew	Mat	42	11	24	Verumtamen dico vobis, quia terrae Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi.
  28916 Matthew	Mat	42	11	25	In illo tempore respondens Jesus dixit : Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis.
  28917 Matthew	Mat	42	11	26	Ita Pater : quoniam sic fuit placitum ante te.
  28918 Matthew	Mat	42	11	27	Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater : neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
  28919 Matthew	Mat	42	11	28	Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.
  28920 Matthew	Mat	42	11	29	Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde : et invenietis requiem animabus vestris.
  28921 Matthew	Mat	42	11	30	Jugum enim meum suave est, et onus meum leve.
  28922 Matthew	Mat	42	12	1	In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato : discipuli autem ejus esurientes coeperunt vellere spicas, et manducare.
  28923 Matthew	Mat	42	12	2	Pharisaei autem videntes, dixerunt ei : Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis.
  28924 Matthew	Mat	42	12	3	At ille dixit eis : Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant :
  28925 Matthew	Mat	42	12	4	quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus ?
  28926 Matthew	Mat	42	12	5	aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt ?
  28927 Matthew	Mat	42	12	6	Dico autem vobis, quia templo major est hic.
  28928 Matthew	Mat	42	12	7	Si autem sciretis, quid est : Misericordiam volo, et non sacrificium : numquam condemnassetis innocentes :
  28929 Matthew	Mat	42	12	8	dominus enim est Filius hominis etiam sabbati.
  28930 Matthew	Mat	42	12	9	Et cum inde transisset, venit in synagogam eorum.
  28931 Matthew	Mat	42	12	10	Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes : Si licet sabbatis curare ? ut accusarent eum.
  28932 Matthew	Mat	42	12	11	Ipse autem dixit illis : Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit haec sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam ?
  28933 Matthew	Mat	42	12	12	Quanto magis melior est homo ove ? itaque licet sabbatis benefacere.
  28934 Matthew	Mat	42	12	13	Tunc ait homini : Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera.
  28935 Matthew	Mat	42	12	14	Exeuntes autem pharisaei, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum.
  28936 Matthew	Mat	42	12	15	Jesus autem sciens recessit inde : et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes :
  28937 Matthew	Mat	42	12	16	et praecepit eis ne manifestum eum facerent.
  28938 Matthew	Mat	42	12	17	Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem :
  28939 Matthew	Mat	42	12	18	[Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit animae meae. Ponam spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit.
  28940 Matthew	Mat	42	12	19	Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem ejus :
  28941 Matthew	Mat	42	12	20	arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet, donec ejiciat ad victoriam judicium :
  28942 Matthew	Mat	42	12	21	et in nomine ejus gentes sperabunt.]
  28943 Matthew	Mat	42	12	22	Tunc oblatus est ei daemonium habens, caecus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret.
  28944 Matthew	Mat	42	12	23	Et stupebant omnes turbae, et dicebant : Numquid hic est filius David ?
  28945 Matthew	Mat	42	12	24	Pharisaei autem audientes, dixerunt : Hic non ejicit daemones nisi in Beelzebub principe daemoniorum.
  28946 Matthew	Mat	42	12	25	Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis : Omne regnum divisum contra se desolabitur : et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit.
  28947 Matthew	Mat	42	12	26	Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est : quomodo ergo stabit regnum ejus ?
  28948 Matthew	Mat	42	12	27	Et si ego in Beelzebub ejicio daemones, filii vestri in quo ejiciunt ? ideo ipsi judices vestri erunt.
  28949 Matthew	Mat	42	12	28	Si autem ego in Spiritu Dei ejicio daemones, igitur pervenit in vos regnum Dei.
  28950 Matthew	Mat	42	12	29	Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem ? et tunc domum illius diripiet.
  28951 Matthew	Mat	42	12	30	Qui non est mecum, contra me est ; et qui non congregat mecum, spargit.
  28952 Matthew	Mat	42	12	31	Ideo dico vobis : Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur.
  28953 Matthew	Mat	42	12	32	Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei : qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro.
  28954 Matthew	Mat	42	12	33	Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum : aut facite arborem malam, et fructum ejus malum : siquidem ex fructu arbor agnoscitur.
  28955 Matthew	Mat	42	12	34	Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali ? ex abundantia enim cordis os loquitur.
  28956 Matthew	Mat	42	12	35	Bonus homo de bono thesauro profert bona : et malus homo de malo thesauro profert mala.
  28957 Matthew	Mat	42	12	36	Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii.
  28958 Matthew	Mat	42	12	37	Ex verbis enim tuis justificaberis et ex verbis tuis condemnaberis.
  28959 Matthew	Mat	42	12	38	Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisaeis, dicentes : Magister, volumus a te signum videre.
  28960 Matthew	Mat	42	12	39	Qui respondens ait illis : Generatio mala et adultera signum quaerit : et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae.
  28961 Matthew	Mat	42	12	40	Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus.
  28962 Matthew	Mat	42	12	41	Viri Ninivitae surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam : quia poenitentiam egerunt in praedicatione Jonae, et ecce plus quam Jonas hic.
  28963 Matthew	Mat	42	12	42	Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam : quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic.
  28964 Matthew	Mat	42	12	43	Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quaerens requiem, et non invenit.
  28965 Matthew	Mat	42	12	44	Tunc dicit : Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam.
  28966 Matthew	Mat	42	12	45	Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi : et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimae.
  28967 Matthew	Mat	42	12	46	Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quaerentes loqui ei.
  28968 Matthew	Mat	42	12	47	Dixit autem ei quidam : Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quaerentes te.
  28969 Matthew	Mat	42	12	48	At ipse respondens dicenti sibi, ait : Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei ?
  28970 Matthew	Mat	42	12	49	Et extendens manum in discipulos suos, dixit : Ecce mater mea, et fratres mei.
  28971 Matthew	Mat	42	12	50	Quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater, et soror, et mater est.
  28972 Matthew	Mat	42	13	1	In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare.
  28973 Matthew	Mat	42	13	2	Et congregatae sunt ad eum turbae multae, ita ut naviculam ascendens sederet : et omnis turba stabat in littore,
  28974 Matthew	Mat	42	13	3	et locutus est eis multa in parabolis, dicens : Ecce exiit qui seminat, seminare.
  28975 Matthew	Mat	42	13	4	Et dum seminat, quaedam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres caeli, et comederunt ea.
  28976 Matthew	Mat	42	13	5	Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam : et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terrae :
  28977 Matthew	Mat	42	13	6	sole autem orto aestuaverunt ; et quia non habebant radicem, aruerunt.
  28978 Matthew	Mat	42	13	7	Alia autem ceciderunt in spinas : et creverunt spinae, et suffocaverunt ea.
  28979 Matthew	Mat	42	13	8	Alia autem ceciderunt in terram bonam : et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum.
  28980 Matthew	Mat	42	13	9	Qui habet aures audiendi, audiat.
  28981 Matthew	Mat	42	13	10	Et accedentes discipuli dixerunt ei : Quare in parabolis loqueris eis ?
  28982 Matthew	Mat	42	13	11	Qui respondens, ait illis : Quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum : illis autem non est datum.
  28983 Matthew	Mat	42	13	12	Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit : qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo.
  28984 Matthew	Mat	42	13	13	Ideo in parabolis loquor eis : quia videntes non vident, et audientes non audiunt, neque intelligunt.
  28985 Matthew	Mat	42	13	14	Et adimpletur in eis prophetia Isaiae, dicentis : [Auditu audietis, et non intelligetis : et videntes videbitis, et non videbitis.
  28986 Matthew	Mat	42	13	15	Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos clauserunt : nequando videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.]
  28987 Matthew	Mat	42	13	16	Vestri autem beati oculi quia vident, et aures vestrae quia audiunt.
  28988 Matthew	Mat	42	13	17	Amen quippe dico vobis, quia multi prophetae et justi cupierunt videre quae videtis, et non viderunt : et audire quae auditis, et non audierunt.
  28989 Matthew	Mat	42	13	18	Vos ergo audite parabolam seminantis.
  28990 Matthew	Mat	42	13	19	Omnis qui audit verbum regni, et non intelligit, venit malus, et rapit quod seminatum est in corde ejus : hic est qui secus viam seminatus est.
  28991 Matthew	Mat	42	13	20	Qui autem super petrosa seminatus est, hic est qui verbum audit, et continuo cum gaudio accipit illud :
  28992 Matthew	Mat	42	13	21	non habet autem in se radicem, sed est temporalis : facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur.
  28993 Matthew	Mat	42	13	22	Qui autem seminatus est in spinis, hic est qui verbum audit, et sollicitudo saeculi istius, et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur.
  28994 Matthew	Mat	42	13	23	Qui vero in terram bonam seminatus est, hic est qui audit verbum, et intelligit, et fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud autem sexagesimum, aliud vero trigesimum.
  28995 Matthew	Mat	42	13	24	Aliam parabolam proposuit illis, dicens : Simile factum est regnum caelorum homini, qui seminavit bonum semen in agro suo :
  28996 Matthew	Mat	42	13	25	cum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit.
  28997 Matthew	Mat	42	13	26	Cum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania.
  28998 Matthew	Mat	42	13	27	Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei : Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo ? unde ergo habet zizania ?
  28999 Matthew	Mat	42	13	28	Et ait illis : Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei : Vis, imus, et colligimus ea ?
  29000 Matthew	Mat	42	13	29	Et ait : Non : ne forte colligentes zizania, eradicetis simul cum eis et triticum.
  29001 Matthew	Mat	42	13	30	Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus : Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum : triticum autem congregate in horreum meum.
  29002 Matthew	Mat	42	13	31	Aliam parabolam proposuit eis dicens : Simile est regnum caelorum grano sinapis, quod accipiens homo seminavit in agro suo :
  29003 Matthew	Mat	42	13	32	quod minimum quidem est omnibus seminibus : cum autem creverit, majus est omnibus oleribus, et fit arbor, ita ut volucres caeli veniant, et habitent in ramis ejus.
  29004 Matthew	Mat	42	13	33	Aliam parabolam locutus est eis : Simile est regnum caelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus, donec fermentatum est totum.
  29005 Matthew	Mat	42	13	34	Haec omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas : et sine parabolis non loquebatur eis :
  29006 Matthew	Mat	42	13	35	ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem : Aperiam in parabolis os meum ; eructabo abscondita a constitutione mundi.
  29007 Matthew	Mat	42	13	36	Tunc, dimissis turbis, venit in domum : et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Edissere nobis parabolam zizaniorum agri.
  29008 Matthew	Mat	42	13	37	Qui respondens ait illis : Qui seminat bonum semen, est Filius hominis.
  29009 Matthew	Mat	42	13	38	Ager autem est mundus. Bonum vero semen, hi sunt filii regni. Zizania autem, filii sunt nequam.
  29010 Matthew	Mat	42	13	39	Inimicus autem, qui seminavit ea, est diabolus. Messis vero, consummatio saeculi est. Messores autem, angeli sunt.
  29011 Matthew	Mat	42	13	40	Sicut ergo colliguntur zizania, et igni comburuntur : sic erit in consummatione saeculi.
  29012 Matthew	Mat	42	13	41	Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et eos qui faciunt iniquitatem :
  29013 Matthew	Mat	42	13	42	et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium.
  29014 Matthew	Mat	42	13	43	Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat.
  29015 Matthew	Mat	42	13	44	Simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro : quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet, et emit agrum illum.
  29016 Matthew	Mat	42	13	45	Iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori, quaerenti bonas margaritas.
  29017 Matthew	Mat	42	13	46	Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quae habuit, et emit eam.
  29018 Matthew	Mat	42	13	47	Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti.
  29019 Matthew	Mat	42	13	48	Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt.
  29020 Matthew	Mat	42	13	49	Sic erit in consummatione saeculi : exibunt angeli, et separabunt malos de medio justorum,
  29021 Matthew	Mat	42	13	50	et mittent eos in caminum ignis : ibi erit fletus, et stridor dentium.
  29022 Matthew	Mat	42	13	51	Intellexistis haec omnia ? Dicunt ei : Etiam.
  29023 Matthew	Mat	42	13	52	Ait illis : Ideo omnis scriba doctus in regno caelorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.
  29024 Matthew	Mat	42	13	53	Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde.
  29025 Matthew	Mat	42	13	54	Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent : Unde huic sapientia haec, et virtutes ?
  29026 Matthew	Mat	42	13	55	Nonne hic est fabri filius ? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas ?
  29027 Matthew	Mat	42	13	56	et sorores ejus, nonne omnes apud nos sunt ? unde ergo huic omnia ista ?
  29028 Matthew	Mat	42	13	57	Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis : Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua.
  29029 Matthew	Mat	42	13	58	Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.
  29030 Matthew	Mat	42	14	1	In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Jesu :
  29031 Matthew	Mat	42	14	2	et ait pueris suis : Hic est Joannes Baptista : ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo.
  29032 Matthew	Mat	42	14	3	Herodes enim tenuit Joannem, et alligavit eum : et posuit in carcerem propter Herodiadem uxorem fratris sui.
  29033 Matthew	Mat	42	14	4	Dicebat enim illi Joannes : Non licet tibi habere eam.
  29034 Matthew	Mat	42	14	5	Et volens illum occidere, timuit populum : quia sicut prophetam eum habebant.
  29035 Matthew	Mat	42	14	6	Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio, et placuit Herodi :
  29036 Matthew	Mat	42	14	7	unde cum juramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo.
  29037 Matthew	Mat	42	14	8	At illa praemonita a matre sua : Da mihi, inquit, hic in disco caput Joannis Baptistae.
  29038 Matthew	Mat	42	14	9	Et contristatus est rex : propter juramentum autem, et eos qui pariter recumbebant, jussit dari.
  29039 Matthew	Mat	42	14	10	Misitque et decollavit Joannem in carcere.
  29040 Matthew	Mat	42	14	11	Et allatum est caput ejus in disco, et datum est puellae, et attulit matri suae.
  29041 Matthew	Mat	42	14	12	Et accedentes discipuli ejus, tulerunt corpus ejus, et sepelierunt illud : et venientes nuntiaverunt Jesu.
  29042 Matthew	Mat	42	14	13	Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum : et cum audissent turbae, secutae sunt eum pedestres de civitatibus.
  29043 Matthew	Mat	42	14	14	Et exiens vidit turbam multam, et misertus est eis, et curavit languidos eorum.
  29044 Matthew	Mat	42	14	15	Vespere autem facto, accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus, et hora jam praeteriit : dimitte turbas, ut euntes in castella, emant sibi escas.
  29045 Matthew	Mat	42	14	16	Jesus autem dixit eis : Non habent necesse ire : date illis vos manducare.
  29046 Matthew	Mat	42	14	17	Responderunt ei : Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces.
  29047 Matthew	Mat	42	14	18	Qui ait eis : Afferte mihi illos huc.
  29048 Matthew	Mat	42	14	19	Et cum jussisset turbam discumbere super foenum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in caelum benedixit, et fregit, et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis.
  29049 Matthew	Mat	42	14	20	Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et tulerunt reliquias, duodecim cophinos fragmentorum plenos.
  29050 Matthew	Mat	42	14	21	Manducantium autem fuit numerus quinque millia virorum, exceptis mulieribus et parvulis.
  29051 Matthew	Mat	42	14	22	Et statim compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et praecedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas.
  29052 Matthew	Mat	42	14	23	Et dimissa turba, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto solus erat ibi :
  29053 Matthew	Mat	42	14	24	navicula autem in medio mari jactabatur fluctibus : erat enim contrarius ventus.
  29054 Matthew	Mat	42	14	25	Quarta enim vigilia noctis, venit ad eos ambulans super mare.
  29055 Matthew	Mat	42	14	26	Et videntes eum super mare ambulantem, turbati sunt, dicentes : Quia phantasma est. Et prae timore clamaverunt.
  29056 Matthew	Mat	42	14	27	Statimque Jesus locutus est eis, dicens : Habete fiduciam : ego sum, nolite timere.
  29057 Matthew	Mat	42	14	28	Respondens autem Petrus, dixit : Domine, si tu es, jube me ad te venire super aquas.
  29058 Matthew	Mat	42	14	29	At ipse ait : Veni. Et descendens Petrus de navicula, ambulabat super aquam ut veniret ad Jesum.
  29059 Matthew	Mat	42	14	30	Videns vero ventum validum, timuit : et cum coepisset mergi, clamavit dicens : Domine, salvum me fac.
  29060 Matthew	Mat	42	14	31	Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum : et ait illi : Modicae fidei, quare dubitasti ?
  29061 Matthew	Mat	42	14	32	Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus.
  29062 Matthew	Mat	42	14	33	Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes : Vere Filius Dei es.
  29063 Matthew	Mat	42	14	34	Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesar.
  29064 Matthew	Mat	42	14	35	Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes :
  29065 Matthew	Mat	42	14	36	et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.
  29066 Matthew	Mat	42	15	1	Tunc accesserunt ad eum ab Jerosolymis scribae et pharisaei, dicentes :
  29067 Matthew	Mat	42	15	2	Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum ? non enim lavant manus suas cum panem manducant.
  29068 Matthew	Mat	42	15	3	Ipse autem respondens ait illis : Quare et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram ? Nam Deus dixit :
  29069 Matthew	Mat	42	15	4	Honora patrem, et matrem : et, Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
  29070 Matthew	Mat	42	15	5	Vos autem dicitis : Quicumque dixerit patri, vel matri : Munus, quodcumque est ex me, tibi proderit :
  29071 Matthew	Mat	42	15	6	et non honorificabit patrem suum, aut matrem suam : et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram.
  29072 Matthew	Mat	42	15	7	Hypocritae, bene prophetavit de vobis Isaias, dicens :
  29073 Matthew	Mat	42	15	8	[Populus hic labiis me honorat : cor autem eorum longe est a me.
  29074 Matthew	Mat	42	15	9	Sine causa autem colunt me, docentes doctrinas et mandata hominum.]
  29075 Matthew	Mat	42	15	10	Et convocatis ad se turbis, dixit eis : Audite, et intelligite.
  29076 Matthew	Mat	42	15	11	Non quod intrat in os, coinquinat hominem : sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem.
  29077 Matthew	Mat	42	15	12	Tunc accedentes discipuli ejus, dixerunt ei : Scis quia pharisaei audito verbo hoc, scandalizati sunt ?
  29078 Matthew	Mat	42	15	13	At ille respondens ait : Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus caelestis, eradicabitur.
  29079 Matthew	Mat	42	15	14	Sinite illos : caeci sunt, et duces caecorum ; caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt.
  29080 Matthew	Mat	42	15	15	Respondens autem Petrus dixit ei : Edissere nobis parabolam istam.
  29081 Matthew	Mat	42	15	16	At ille dixit : Adhuc et vos sine intellectu estis ?
  29082 Matthew	Mat	42	15	17	Non intelligitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur ?
  29083 Matthew	Mat	42	15	18	Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem :
  29084 Matthew	Mat	42	15	19	de corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae :
  29085 Matthew	Mat	42	15	20	haec sunt, quae coinquinant hominem. Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem.
  29086 Matthew	Mat	42	15	21	Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis.
  29087 Matthew	Mat	42	15	22	Et ecce mulier chananaea a finibus illis egressa clamavit, dicens ei : Miserere mei, Domine fili David : filia mea male a daemonio vexatur.
  29088 Matthew	Mat	42	15	23	Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli ejus rogabant eum dicentes : Dimitte eam : quia clamat post nos.
  29089 Matthew	Mat	42	15	24	Ipse autem respondens ait : Non sum missus nisi ad oves, quae perierunt domus Israël.
  29090 Matthew	Mat	42	15	25	At illa venit, et adoravit eum, dicens : Domine, adjuva me.
  29091 Matthew	Mat	42	15	26	Qui respondens ait : Non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.
  29092 Matthew	Mat	42	15	27	At illa dixit : Etiam Domine : nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum.
  29093 Matthew	Mat	42	15	28	Tunc respondens Jesus, ait illi : O mulier, magna est fides tua : fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora.
  29094 Matthew	Mat	42	15	29	Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilaeae : et ascendens in montem, sedebat ibi.
  29095 Matthew	Mat	42	15	30	Et accesserunt ad eum turbae multae, habentes secum mutos, caecos, claudos, debiles, et alios multos : et projecerunt eos ad pedes ejus, et curavit eos,
  29096 Matthew	Mat	42	15	31	ita ut turbae mirarentur, videntes mutos loquentes, claudos ambulantes, caecos videntes : et magnificabant Deum Israël.
  29097 Matthew	Mat	42	15	32	Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit : Misereor turbae, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent : et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via.
  29098 Matthew	Mat	42	15	33	Et dicunt ei discipuli : Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam ?
  29099 Matthew	Mat	42	15	34	Et ait illis Jesus : Quot habetis panes ? At illi dixerunt : Septem, et paucos pisciculos.
  29100 Matthew	Mat	42	15	35	Et praecepit turbae ut discumberent super terram.
  29101 Matthew	Mat	42	15	36	Et accipiens septem panes, et pisces, et gratias agens, fregit, et dedit discipulis suis, et discipuli dederunt populo.
  29102 Matthew	Mat	42	15	37	Et comederunt omnes, et saturati sunt. Et quod superfuit de fragmentis, tulerunt septem sportas plenas.
  29103 Matthew	Mat	42	15	38	Erant autem qui manducaverunt quatuor millia hominum, extra parvulos et mulieres.
  29104 Matthew	Mat	42	15	39	Et, dimissa turba, ascendit in naviculam : et venit in fines Magedan.
  29105 Matthew	Mat	42	16	1	Et accesserunt ad eum pharisaei et sadducaei tentantes : et rogaverunt eum ut signum de caelo ostenderet eis.
  29106 Matthew	Mat	42	16	2	At ille respondens, ait illis : Facto vespere dicitis : Serenum erit, rubicundum est enim caelum.
  29107 Matthew	Mat	42	16	3	Et mane : Hodie tempestas, rutilat enim triste caelum.
  29108 Matthew	Mat	42	16	4	Faciem ergo caeli dijudicare nostis : signa autem temporum non potestis scire ? Generatio mala et adultera signum quaerit : et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae. Et relictis illis, abiit.
  29109 Matthew	Mat	42	16	5	Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere.
  29110 Matthew	Mat	42	16	6	Qui dixit illis : Intuemini, et cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum.
  29111 Matthew	Mat	42	16	7	At illi cogitabant intra se dicentes : Quia panes non accepimus.
  29112 Matthew	Mat	42	16	8	Sciens autem Jesus, dixit : Quid cogitatis intra vos modicae fidei, quia panes non habetis ?
  29113 Matthew	Mat	42	16	9	Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis ?
  29114 Matthew	Mat	42	16	10	neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis ?
  29115 Matthew	Mat	42	16	11	Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis : Cavete a fermento pharisaeorum et sadducaeorum ?
  29116 Matthew	Mat	42	16	12	Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharisaeorum et sadducaeorum.
  29117 Matthew	Mat	42	16	13	Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi : et interrogabat discipulos suos, dicens : Quem dicunt homines esse Filium hominis ?
  29118 Matthew	Mat	42	16	14	At illi dixerunt : Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis.
  29119 Matthew	Mat	42	16	15	Dicit illis Jesus : Vos autem, quem me esse dicitis ?
  29120 Matthew	Mat	42	16	16	Respondens Simon Petrus dixit : Tu es Christus, Filius Dei vivi.
  29121 Matthew	Mat	42	16	17	Respondens autem Jesus, dixit ei : Beatus es Simon Bar Jona : quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est.
  29122 Matthew	Mat	42	16	18	Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam.
  29123 Matthew	Mat	42	16	19	Et tibi dabo claves regni caelorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in caelis : et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis.
  29124 Matthew	Mat	42	16	20	Tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus.
  29125 Matthew	Mat	42	16	21	Exinde coepit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere.
  29126 Matthew	Mat	42	16	22	Et assumens eum Petrus, coepit increpare illum dicens : Absit a te, Domine : non erit tibi hoc.
  29127 Matthew	Mat	42	16	23	Qui conversus, dixit Petro : Vade post me Satana, scandalum es mihi : quia non sapis ea quae Dei sunt, sed ea quae hominum.
  29128 Matthew	Mat	42	16	24	Tunc Jesus dixit discipulis suis : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.
  29129 Matthew	Mat	42	16	25	Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.
  29130 Matthew	Mat	42	16	26	Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur ? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua ?
  29131 Matthew	Mat	42	16	27	Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis : et tunc reddet unicuique secundum opera ejus.
  29132 Matthew	Mat	42	16	28	Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo.
  29133 Matthew	Mat	42	17	1	Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum :
  29134 Matthew	Mat	42	17	2	et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol : vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix.
  29135 Matthew	Mat	42	17	3	Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias cum eo loquentes.
  29136 Matthew	Mat	42	17	4	Respondens autem Petrus, dixit ad Jesum : Domine, bonum est nos hic esse : si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum.
  29137 Matthew	Mat	42	17	5	Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui : ipsum audite.
  29138 Matthew	Mat	42	17	6	Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde.
  29139 Matthew	Mat	42	17	7	Et accessit Jesus, et tetigit eos : dixitque eis : Surgite, et nolite timere.
  29140 Matthew	Mat	42	17	8	Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Jesum.
  29141 Matthew	Mat	42	17	9	Et descendentibus illis de monte, praecepit eis Jesus, dicens : Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat.
  29142 Matthew	Mat	42	17	10	Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes : Quid ergo scribae dicunt, quod Eliam oporteat primum venire ?
  29143 Matthew	Mat	42	17	11	At ille respondens, ait eis : Elias quidem venturus est, et restituet omnia.
  29144 Matthew	Mat	42	17	12	Dico autem vobis, quia Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis.
  29145 Matthew	Mat	42	17	13	Tunc intellexerunt discipuli, quia de Joanne Baptista dixisset eis.
  29146 Matthew	Mat	42	17	14	Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens : Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur : nam saepe cadit in ignem, et crebro in aquam.
  29147 Matthew	Mat	42	17	15	Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum.
  29148 Matthew	Mat	42	17	16	Respondens autem Jesus, ait : O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum ? usquequo patiar vos ? Afferte huc illum ad me.
  29149 Matthew	Mat	42	17	17	Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora.
  29150 Matthew	Mat	42	17	18	Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt : Quare nos non potuimus ejicere illum ?
  29151 Matthew	Mat	42	17	19	Dixit illis Jesus : Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic : Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis.
  29152 Matthew	Mat	42	17	20	Hoc autem genus non ejicitur nisi per orationem et jejunium.
  29153 Matthew	Mat	42	17	21	Conversantibus autem eis in Galilaea, dixit illis Jesus : Filius hominis tradendus est in manus hominum :
  29154 Matthew	Mat	42	17	22	et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer.
  29155 Matthew	Mat	42	17	23	Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad Petrum, et dixerunt ei : Magister vester non solvit didrachma ?
  29156 Matthew	Mat	42	17	24	Ait : Etiam. Et cum intrasset in domum, praevenit eum Jesus, dicens : Quid tibi videtur Simon ? reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum ? a filiis suis, an ab alienis ?
  29157 Matthew	Mat	42	17	25	Et ille dixit : Ab alienis. Dixit illi Jesus : Ergo liberi sunt filii.
  29158 Matthew	Mat	42	17	26	Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum : et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle : et aperto ore ejus, invenies staterem : illum sumens, da eis pro me et te.
  29159 Matthew	Mat	42	18	1	In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes : Quis, putas, major est in regno caelorum ?
  29160 Matthew	Mat	42	18	2	Et advocans Jesus parvulum, statuit eum in medio eorum,
  29161 Matthew	Mat	42	18	3	et dixit : Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum caelorum.
  29162 Matthew	Mat	42	18	4	Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno caelorum.
  29163 Matthew	Mat	42	18	5	Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit :
  29164 Matthew	Mat	42	18	6	qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris.
  29165 Matthew	Mat	42	18	7	Vae mundo a scandalis ! Necesse est enim ut veniant scandala : verumtamen vae homini illi, per quem scandalum venit.
  29166 Matthew	Mat	42	18	8	Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et projice abs te : bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum.
  29167 Matthew	Mat	42	18	9	Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te : bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis.
  29168 Matthew	Mat	42	18	10	Videte ne contemnatis unum ex his pusillis : dico enim vobis, quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei, qui in caelis est.
  29169 Matthew	Mat	42	18	11	Venit enim Filius hominis salvare quod perierat.
  29170 Matthew	Mat	42	18	12	Quid vobis videtur ? si fuerint alicui centum oves, et erravit una ex eis : nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit quaerere eam quae erravit ?
  29171 Matthew	Mat	42	18	13	Et si contigerit ut inveniat eam : amen dico vobis, quia gaudet super eam magis quam super nonaginta novem, quae non erraverunt.
  29172 Matthew	Mat	42	18	14	Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in caelis est, ut pereat unus de pusillis istis.
  29173 Matthew	Mat	42	18	15	Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum : si te audierit, lucratus eris fratrem tuum.
  29174 Matthew	Mat	42	18	16	Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum.
  29175 Matthew	Mat	42	18	17	Quod si non audierit eos : dic ecclesiae. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.
  29176 Matthew	Mat	42	18	18	Amen dico vobis, quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in caelo : et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in caelo.
  29177 Matthew	Mat	42	18	19	Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in caelis est.
  29178 Matthew	Mat	42	18	20	Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.
  29179 Matthew	Mat	42	18	21	Tunc accedens Petrus ad eum, dixit : Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei ? usque septies ?
  29180 Matthew	Mat	42	18	22	Dicit illi Jesus : Non dico tibi usque septies : sed usque septuagies septies.
  29181 Matthew	Mat	42	18	23	Ideo assimilatum est regnum caelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis.
  29182 Matthew	Mat	42	18	24	Et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta.
  29183 Matthew	Mat	42	18	25	Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venundari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quae habebat, et reddi.
  29184 Matthew	Mat	42	18	26	Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens : Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.
  29185 Matthew	Mat	42	18	27	Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei.
  29186 Matthew	Mat	42	18	28	Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios : et tenens suffocavit eum, dicens : Redde quod debes.
  29187 Matthew	Mat	42	18	29	Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens : Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.
  29188 Matthew	Mat	42	18	30	Ille autem noluit : sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum.
  29189 Matthew	Mat	42	18	31	Videntes autem conservi ejus quae fiebant, contristati sunt valde : et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quae facta fuerant.
  29190 Matthew	Mat	42	18	32	Tunc vocavit illum dominus suus : et ait illi : Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me :
  29191 Matthew	Mat	42	18	33	nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum ?
  29192 Matthew	Mat	42	18	34	Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum.
  29193 Matthew	Mat	42	18	35	Sic et Pater meus caelestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris.
  29194 Matthew	Mat	42	19	1	Et factum est, cum consummasset Jesus sermones istos, migravit a Galilaea, et venit in fines Judaeae trans Jordanem,
  29195 Matthew	Mat	42	19	2	et secutae sunt eum turbae multae, et curavit eos ibi.
  29196 Matthew	Mat	42	19	3	Et accesserunt ad eum pharisaei tentantes eum, et dicentes : Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa ?
  29197 Matthew	Mat	42	19	4	Qui respondens, ait eis : Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos ? Et dixit :
  29198 Matthew	Mat	42	19	5	Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una.
  29199 Matthew	Mat	42	19	6	Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.
  29200 Matthew	Mat	42	19	7	Dicunt illi : Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere ?
  29201 Matthew	Mat	42	19	8	Ait illis : Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras : ab initio autem non fuit sic.
  29202 Matthew	Mat	42	19	9	Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur : et qui dimissam duxerit, moechatur.
  29203 Matthew	Mat	42	19	10	Dicunt ei discipuli ejus : Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere.
  29204 Matthew	Mat	42	19	11	Qui dixit illis : Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est.
  29205 Matthew	Mat	42	19	12	Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt : et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus : et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum. Qui potest capere capiat.
  29206 Matthew	Mat	42	19	13	Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos.
  29207 Matthew	Mat	42	19	14	Jesus vero ait eis : Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire : talium est enim regnum caelorum.
  29208 Matthew	Mat	42	19	15	Et cum imposuisset eis manus, abiit inde.
  29209 Matthew	Mat	42	19	16	Et ecce unus accedens, ait illi : Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam aeternam ?
  29210 Matthew	Mat	42	19	17	Qui dixit ei : Quid me interrogas de bono ? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata.
  29211 Matthew	Mat	42	19	18	Dicit illi : Quae ? Jesus autem dixit : Non homicidium facies ; non adulterabis ; non facies furtum ; non falsum testimonium dices ;
  29212 Matthew	Mat	42	19	19	honora patrem tuum, et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum.
  29213 Matthew	Mat	42	19	20	Dicit illi adolescens : Omnia haec custodivi a juventute mea : quid adhuc mihi deest ?
  29214 Matthew	Mat	42	19	21	Ait illi Jesus : Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo : et veni, sequere me.
  29215 Matthew	Mat	42	19	22	Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis : erat enim habens multas possessiones.
  29216 Matthew	Mat	42	19	23	Jesus autem dixit discipulis suis : Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum caelorum.
  29217 Matthew	Mat	42	19	24	Et iterum dico vobis : Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum caelorum.
  29218 Matthew	Mat	42	19	25	Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes : Quis ergo poterit salvus esse ?
  29219 Matthew	Mat	42	19	26	Aspiciens autem Jesus, dixit illis : Apud homines hoc impossibile est : apud Deum autem omnia possibilia sunt.
  29220 Matthew	Mat	42	19	27	Tunc respondens Petrus, dixit ei : Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te : quid ergo erit nobis ?
  29221 Matthew	Mat	42	19	28	Jesus autem dixit illis : Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israël.
  29222 Matthew	Mat	42	19	29	Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit.
  29223 Matthew	Mat	42	19	30	Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.
  29224 Matthew	Mat	42	20	1	Simile est regnum caelorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam.
  29225 Matthew	Mat	42	20	2	Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.
  29226 Matthew	Mat	42	20	3	Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos,
  29227 Matthew	Mat	42	20	4	et dixit illis : Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis.
  29228 Matthew	Mat	42	20	5	Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam : et fecit similiter.
  29229 Matthew	Mat	42	20	6	Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis : Quid hic statis tota die otiosi ?
  29230 Matthew	Mat	42	20	7	Dicunt ei : Quia nemo nos conduxit. Dicit illis : Ite et vos in vineam meam.
  29231 Matthew	Mat	42	20	8	Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineae procuratori suo : Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos.
  29232 Matthew	Mat	42	20	9	Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios.
  29233 Matthew	Mat	42	20	10	Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi : acceperunt autem et ipsi singulos denarios.
  29234 Matthew	Mat	42	20	11	Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias,
  29235 Matthew	Mat	42	20	12	dicentes : Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et aestus.
  29236 Matthew	Mat	42	20	13	At ille respondens uni eorum, dixit : Amice, non facio tibi injuriam : nonne ex denario convenisti mecum ?
  29237 Matthew	Mat	42	20	14	Tolle quod tuum est, et vade : volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.
  29238 Matthew	Mat	42	20	15	Aut non licet mihi quod volo, facere ? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum ?
  29239 Matthew	Mat	42	20	16	Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
  29240 Matthew	Mat	42	20	17	Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis :
  29241 Matthew	Mat	42	20	18	Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et condemnabunt eum morte,
  29242 Matthew	Mat	42	20	19	et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget.
  29243 Matthew	Mat	42	20	20	Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo.
  29244 Matthew	Mat	42	20	21	Qui dixit ei : Quid vis ? Ait illi : Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo.
  29245 Matthew	Mat	42	20	22	Respondens autem Jesus, dixit : Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum ? Dicunt ei : Possumus.
  29246 Matthew	Mat	42	20	23	Ait illis : Calicem quidem meum bibetis : sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo.
  29247 Matthew	Mat	42	20	24	Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus.
  29248 Matthew	Mat	42	20	25	Jesus autem vocavit eos ad se, et ait : Scitis quia principes gentium dominantur eorum : et qui majores sunt, potestatem exercent in eos.
  29249 Matthew	Mat	42	20	26	Non ita erit inter vos : sed quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister :
  29250 Matthew	Mat	42	20	27	et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus.
  29251 Matthew	Mat	42	20	28	Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.
  29252 Matthew	Mat	42	20	29	Et egredientibus illis ab Jericho, secuta est eum turba multa,
  29253 Matthew	Mat	42	20	30	et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Jesus transiret : et clamaverunt, dicentes : Domine, miserere nostri, fili David.
  29254 Matthew	Mat	42	20	31	Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes : Domine, miserere nostri, fili David.
  29255 Matthew	Mat	42	20	32	Et stetit Jesus, et vocavit eos, et ait : Quid vultis ut faciam vobis ?
  29256 Matthew	Mat	42	20	33	Dicunt illi : Domine, ut aperiantur oculi nostri.
  29257 Matthew	Mat	42	20	34	Misertus autem eorum Jesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum.
  29258 Matthew	Mat	42	21	1	Et cum appropinquassent Jerosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti : tunc Jesus misit duos discipulos,
  29259 Matthew	Mat	42	21	2	dicens eis : Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea : solvite, et adducite mihi :
  29260 Matthew	Mat	42	21	3	et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet : et confestim dimittet eos.
  29261 Matthew	Mat	42	21	4	Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem :
  29262 Matthew	Mat	42	21	5	[Dicite filiae Sion : Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam, et pullum filium subjugalis.]
  29263 Matthew	Mat	42	21	6	Euntes autem discipuli fecerunt sicut praecepit illis Jesus.
  29264 Matthew	Mat	42	21	7	Et adduxerunt asinam, et pullum : et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt.
  29265 Matthew	Mat	42	21	8	Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via : alii autem caedebant ramos de arboribus, et sternebant in via :
  29266 Matthew	Mat	42	21	9	turbae autem, quae praecedebant, et quae sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna filio David : benedictus, qui venit in nomine Domini : hosanna in altissimis.
  29267 Matthew	Mat	42	21	10	Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens : Quis est hic ?
  29268 Matthew	Mat	42	21	11	Populi autem dicebant : Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilaeae.
  29269 Matthew	Mat	42	21	12	Et intravit Jesus in templum Dei, et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit :
  29270 Matthew	Mat	42	21	13	et dicit eis : Scriptum est : Domus mea domus orationis vocabitur : vos autem fecistis illam speluncam latronum.
  29271 Matthew	Mat	42	21	14	Et accesserunt ad eum caeci, et claudi in templo : et sanavit eos.
  29272 Matthew	Mat	42	21	15	Videntes autem principes sacerdotum et scribae mirabilia quae fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes : Hosanna filio David : indignati sunt,
  29273 Matthew	Mat	42	21	16	et dixerunt ei : Audis quid isti dicunt ? Jesus autem dixit eis : Utique. Numquam legistis : Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem ?
  29274 Matthew	Mat	42	21	17	Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam : ibique mansit.
  29275 Matthew	Mat	42	21	18	Mane autem revertens in civitatem, esuriit.
  29276 Matthew	Mat	42	21	19	Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam : et nihil invenit in ea nisi folia tantum, et ait illi : Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea.
  29277 Matthew	Mat	42	21	20	Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes : Quomodo continuo aruit ?
  29278 Matthew	Mat	42	21	21	Respondens autem Jesus, ait eis : Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis : Tolle, et jacta te in mare, fiet.
  29279 Matthew	Mat	42	21	22	Et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis.
  29280 Matthew	Mat	42	21	23	Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes : In qua potestate haec facis ? et quis tibi dedit hanc potestatem ?
  29281 Matthew	Mat	42	21	24	Respondens Jesus dixit eis : Interrogabo vos et ego unum sermonem : quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate haec facio.
  29282 Matthew	Mat	42	21	25	Baptismus Joannis unde erat ? e caelo, an ex hominibus ? At illi cogitabant inter se, dicentes :
  29283 Matthew	Mat	42	21	26	Si dixerimus, e caelo, dicet nobis : Quare ergo non credidistis illi ? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam : omnes enim habebant Joannem sicut prophetam.
  29284 Matthew	Mat	42	21	27	Et respondentes Jesu, dixerunt : Nescimus. Ait illis et ipse : Nec ego dico vobis in qua potestate haec facio.
  29285 Matthew	Mat	42	21	28	Quid autem vobis videtur ? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit : Fili, vade hodie, operare in vinea mea.
  29286 Matthew	Mat	42	21	29	Ille autem respondens, ait : Nolo. Postea autem, poenitentia motus, abiit.
  29287 Matthew	Mat	42	21	30	Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait : Eo, domine, et non ivit :
  29288 Matthew	Mat	42	21	31	quis ex duobus fecit voluntatem patris ? Dicunt ei : Primus. Dicit illis Jesus : Amen dico vobis, quia publicani et meretrices praecedent vos in regnum Dei.
  29289 Matthew	Mat	42	21	32	Venit enim ad vos Joannes in via justitiae, et non credidistis ei : publicani autem et meretrices crediderunt ei : vos autem videntes nec poenitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.
  29290 Matthew	Mat	42	21	33	Aliam parabolam audite : Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et aedificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.
  29291 Matthew	Mat	42	21	34	Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus.
  29292 Matthew	Mat	42	21	35	Et agricolae, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.
  29293 Matthew	Mat	42	21	36	Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter.
  29294 Matthew	Mat	42	21	37	Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens : Verebuntur filium meum.
  29295 Matthew	Mat	42	21	38	Agricolae autem videntes filium dixerunt intra se : Hic est haeres, venite, occidamus eum, et habebimus haereditatem ejus.
  29296 Matthew	Mat	42	21	39	Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt.
  29297 Matthew	Mat	42	21	40	Cum ergo venerit dominus vineae, quid faciet agricolis illis ?
  29298 Matthew	Mat	42	21	41	Aiunt illi : Malos male perdet : et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis.
  29299 Matthew	Mat	42	21	42	Dicit illis Jesus : Numquam legistis in Scripturis : [Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli : a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris ?]
  29300 Matthew	Mat	42	21	43	Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.
  29301 Matthew	Mat	42	21	44	Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur : super quem vero ceciderit, conteret eum.
  29302 Matthew	Mat	42	21	45	Et cum audissent principes sacerdotum et pharisaei parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret.
  29303 Matthew	Mat	42	21	46	Et quaerentes eum tenere, timuerunt turbas : quoniam sicut prophetam eum habebant.
  29304 Matthew	Mat	42	22	1	Et respondens Jesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens :
  29305 Matthew	Mat	42	22	2	Simile factum est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.
  29306 Matthew	Mat	42	22	3	Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.
  29307 Matthew	Mat	42	22	4	Iterum misit alios servos, dicens : Dicite invitatis : Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata : venite ad nuptias.
  29308 Matthew	Mat	42	22	5	Illi autem neglexerunt : et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam :
  29309 Matthew	Mat	42	22	6	reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt.
  29310 Matthew	Mat	42	22	7	Rex autem cum audisset, iratus est : et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit.
  29311 Matthew	Mat	42	22	8	Tunc ait servis suis : Nuptiae quidem paratae sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni :
  29312 Matthew	Mat	42	22	9	ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias.
  29313 Matthew	Mat	42	22	10	Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos : et impletae sunt nuptiae discumbentium.
  29314 Matthew	Mat	42	22	11	Intravit autem rex ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali.
  29315 Matthew	Mat	42	22	12	Et ait illi : Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem ? At ille obmutuit.
  29316 Matthew	Mat	42	22	13	Tunc dicit rex ministris : Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium.
  29317 Matthew	Mat	42	22	14	Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
  29318 Matthew	Mat	42	22	15	Tunc abeuntes pharisaei, consilium inierunt ut caperent eum in sermone.
  29319 Matthew	Mat	42	22	16	Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes : Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo : non enim respicis personam hominum :
  29320 Matthew	Mat	42	22	17	dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Caesari, an non ?
  29321 Matthew	Mat	42	22	18	Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait : Quid me tentatis, hypocritae ?
  29322 Matthew	Mat	42	22	19	ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium.
  29323 Matthew	Mat	42	22	20	Et ait illis Jesus : Cujus est imago haec, et superscriptio ?
  29324 Matthew	Mat	42	22	21	Dicunt ei : Caesaris. Tunc ait illis : Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari : et quae sunt Dei, Deo.
  29325 Matthew	Mat	42	22	22	Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt.
  29326 Matthew	Mat	42	22	23	In illo die accesserunt ad eum sadducaei, qui dicunt non esse resurrectionem : et interrogaverunt eum,
  29327 Matthew	Mat	42	22	24	dicentes : Magister, Moyses dixit : Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo.
  29328 Matthew	Mat	42	22	25	Erant autem apud nos septem fratres : et primus, uxore ducta, defunctus est : et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo.
  29329 Matthew	Mat	42	22	26	Similiter secundus, et tertius usque ad septimum.
  29330 Matthew	Mat	42	22	27	Novissime autem omnium et mulier defuncta est.
  29331 Matthew	Mat	42	22	28	In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor ? omnes enim habuerunt eam.
  29332 Matthew	Mat	42	22	29	Respondens autem Jesus, ait illis : Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei.
  29333 Matthew	Mat	42	22	30	In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur : sed erunt sicut angeli Dei in caelo.
  29334 Matthew	Mat	42	22	31	De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis :
  29335 Matthew	Mat	42	22	32	Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob ? Non est Deus mortuorum, sed viventium.
  29336 Matthew	Mat	42	22	33	Et audientes turbae, mirabantur in doctrina ejus.
  29337 Matthew	Mat	42	22	34	Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset sadducaeis, convenerunt in unum :
  29338 Matthew	Mat	42	22	35	et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum :
  29339 Matthew	Mat	42	22	36	Magister, quod est mandatum magnum in lege ?
  29340 Matthew	Mat	42	22	37	Ait illi Jesus : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua.
  29341 Matthew	Mat	42	22	38	Hoc est maximum, et primum mandatum.
  29342 Matthew	Mat	42	22	39	Secundum autem simile est huic : Diliges proximum tuum, sicut teipsum.
  29343 Matthew	Mat	42	22	40	In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetae.
  29344 Matthew	Mat	42	22	41	Congregatis autem pharisaeis, interrogavit eos Jesus,
  29345 Matthew	Mat	42	22	42	dicens : Quid vobis videtur de Christo ? cujus filius est ? Dicunt ei : David.
  29346 Matthew	Mat	42	22	43	Ait illis : Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens :
  29347 Matthew	Mat	42	22	44	Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ?
  29348 Matthew	Mat	42	22	45	Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est ?
  29349 Matthew	Mat	42	22	46	Et nemo poterat ei respondere verbum : neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.
  29350 Matthew	Mat	42	23	1	Tunc Jesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos,
  29351 Matthew	Mat	42	23	2	dicens : Super cathedram Moysi sederunt scribae et pharisaei.
  29352 Matthew	Mat	42	23	3	Omnia ergo quaecumque dixerint vobis, servate, et facite : secundum opera vero eorum nolite facere : dicunt enim, et non faciunt.
  29353 Matthew	Mat	42	23	4	Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum : digito autem suo nolunt ea movere.
  29354 Matthew	Mat	42	23	5	Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus : dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias.
  29355 Matthew	Mat	42	23	6	Amant autem primos recubitus in coenis, et primas cathedras in synagogis,
  29356 Matthew	Mat	42	23	7	et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi.
  29357 Matthew	Mat	42	23	8	Vos autem nolite vocari Rabbi : unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis.
  29358 Matthew	Mat	42	23	9	Et patrem nolite vocare vobis super terram : unus est enim pater vester qui in caelis est.
  29359 Matthew	Mat	42	23	10	Nec vocemini magistri : quia magister vester unus est, Christus.
  29360 Matthew	Mat	42	23	11	Qui major est vestrum, erit minister vester.
  29361 Matthew	Mat	42	23	12	Qui autem se exaltaverit, humiliabitur : et qui se humiliaverit, exaltabitur.
  29362 Matthew	Mat	42	23	13	Vae autem vobis scribae et pharisaei hypocritae, quia clauditis regnum caelorum ante homines ! vos enim non intratis, nec introëuntes sinitis intrare.
  29363 Matthew	Mat	42	23	14	Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae, quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes ! propter hoc amplius accipietis judicium.
  29364 Matthew	Mat	42	23	15	Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae, quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam vos.
  29365 Matthew	Mat	42	23	16	Vae vobis duces caeci, qui dicitis : Quicumque juraverit per templum, nihil est : qui autem juraverit in auro templi, debet.
  29366 Matthew	Mat	42	23	17	Stulti et caeci : quid enim majus est ? aurum, an templum, quod sanctificat aurum ?
  29367 Matthew	Mat	42	23	18	Et quicumque juraverit in altari, nihil est : quicumque autem juraverit in dono, quod est super illud, debet.
  29368 Matthew	Mat	42	23	19	Caeci : quid enim majus est, donum, an altare, quod sanctificat donum ?
  29369 Matthew	Mat	42	23	20	Qui ergo jurat in altari, jurat in eo, et in omnibus quae super illud sunt.
  29370 Matthew	Mat	42	23	21	Et quicumque juraverit in templo, jurat in illo, et in eo qui habitat in ipso :
  29371 Matthew	Mat	42	23	22	et qui jurat in caelo, jurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum.
  29372 Matthew	Mat	42	23	23	Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quae graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem ! haec oportuit facere, et illa non omittere.
  29373 Matthew	Mat	42	23	24	Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.
  29374 Matthew	Mat	42	23	25	Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis ; intus autem pleni estis rapina et immunditia !
  29375 Matthew	Mat	42	23	26	Pharisaee caece, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum.
  29376 Matthew	Mat	42	23	27	Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulchris dealbatis, quae a foris parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia !
  29377 Matthew	Mat	42	23	28	Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi : intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.
  29378 Matthew	Mat	42	23	29	Vae vobis scribae et pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta justorum,
  29379 Matthew	Mat	42	23	30	et dicitis : Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum !
  29380 Matthew	Mat	42	23	31	itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt.
  29381 Matthew	Mat	42	23	32	Et vos implete mensuram patrum vestrorum.
  29382 Matthew	Mat	42	23	33	Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennae ?
  29383 Matthew	Mat	42	23	34	Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem :
  29384 Matthew	Mat	42	23	35	ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariae, filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare.
  29385 Matthew	Mat	42	23	36	Amen dico vobis, venient haec omnia super generationem istam.
  29386 Matthew	Mat	42	23	37	Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti ?
  29387 Matthew	Mat	42	23	38	Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta.
  29388 Matthew	Mat	42	23	39	Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis : Benedictus, qui venit in nomine Domini.
  29389 Matthew	Mat	42	24	1	Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei aedificationes templi.
  29390 Matthew	Mat	42	24	2	Ipse autem respondens dixit illis : Videtis haec omnia ? amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur.
  29391 Matthew	Mat	42	24	3	Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes : Dic nobis, quando haec erunt ? et quod signum adventus tui, et consummationis saeculi ?
  29392 Matthew	Mat	42	24	4	Et respondens Jesus, dixit eis : Videte ne quis vos seducat :
  29393 Matthew	Mat	42	24	5	multi enim venient in nomine meo, dicentes : Ego sum Christus : et multos seducent.
  29394 Matthew	Mat	42	24	6	Audituri enim estis praelia, et opiniones praeliorum. Videte ne turbemini : oportet enim haec fieri, sed nondum est finis :
  29395 Matthew	Mat	42	24	7	consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiae, et fames, et terraemotus per loca :
  29396 Matthew	Mat	42	24	8	haec autem omnia initia sunt dolorum.
  29397 Matthew	Mat	42	24	9	Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos : et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.
  29398 Matthew	Mat	42	24	10	Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem.
  29399 Matthew	Mat	42	24	11	Et multi pseudoprophetae surgent, et seducent multos.
  29400 Matthew	Mat	42	24	12	Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum :
  29401 Matthew	Mat	42	24	13	qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
  29402 Matthew	Mat	42	24	14	Et praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus : et tunc veniet consummatio.
  29403 Matthew	Mat	42	24	15	Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat :
  29404 Matthew	Mat	42	24	16	tunc qui in Judaea sunt, fugiant ad montes :
  29405 Matthew	Mat	42	24	17	et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua :
  29406 Matthew	Mat	42	24	18	et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam.
  29407 Matthew	Mat	42	24	19	Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus !
  29408 Matthew	Mat	42	24	20	Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato :
  29409 Matthew	Mat	42	24	21	erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.
  29410 Matthew	Mat	42	24	22	Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro : sed propter electos breviabuntur dies illi.
  29411 Matthew	Mat	42	24	23	Tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, aut illic : nolite credere.
  29412 Matthew	Mat	42	24	24	Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetae : et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi.
  29413 Matthew	Mat	42	24	25	Ecce praedixi vobis.
  29414 Matthew	Mat	42	24	26	Si ergo dixerint vobis : Ecce in deserto est, nolite exire ; Ecce in penetralibus, nolite credere.
  29415 Matthew	Mat	42	24	27	Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem : ita erit et adventus Filii hominis.
  29416 Matthew	Mat	42	24	28	Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilae.
  29417 Matthew	Mat	42	24	29	Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur :
  29418 Matthew	Mat	42	24	30	et tunc parebit signum Filii hominis in caelo : et tunc plangent omnes tribus terrae : et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et majestate.
  29419 Matthew	Mat	42	24	31	Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna : et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum.
  29420 Matthew	Mat	42	24	32	Ab arbore autem fici discite parabolam : cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est aestas :
  29421 Matthew	Mat	42	24	33	ita et vos cum videritis haec omnia, scitote quia prope est, in januis.
  29422 Matthew	Mat	42	24	34	Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia haec fiant.
  29423 Matthew	Mat	42	24	35	Caelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt.
  29424 Matthew	Mat	42	24	36	De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli caelorum, nisi solus Pater.
  29425 Matthew	Mat	42	24	37	Sicut autem in diebus Noë, ita erit et adventus Filii hominis :
  29426 Matthew	Mat	42	24	38	sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noë in arcam,
  29427 Matthew	Mat	42	24	39	et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes : ita erit et adventus Filii hominis.
  29428 Matthew	Mat	42	24	40	Tunc duo erunt in agro : unus assumetur, et unus relinquetur.
  29429 Matthew	Mat	42	24	41	Duae molentes in mola : una assumetur, et una relinquetur.
  29430 Matthew	Mat	42	24	42	Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.
  29431 Matthew	Mat	42	24	43	Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.
  29432 Matthew	Mat	42	24	44	Ideo et vos estote parati : quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.
  29433 Matthew	Mat	42	24	45	Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore ?
  29434 Matthew	Mat	42	24	46	Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem.
  29435 Matthew	Mat	42	24	47	Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum.
  29436 Matthew	Mat	42	24	48	Si autem dixerit malus servus ille in corde suo : Moram fecit dominus meus venire :
  29437 Matthew	Mat	42	24	49	et coeperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis :
  29438 Matthew	Mat	42	24	50	veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat :
  29439 Matthew	Mat	42	24	51	et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis : illic erit fletus et stridor dentium.
  29440 Matthew	Mat	42	25	1	Tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus : quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsae.
  29441 Matthew	Mat	42	25	2	Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes :
  29442 Matthew	Mat	42	25	3	sed quinque fatuae, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum :
  29443 Matthew	Mat	42	25	4	prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus.
  29444 Matthew	Mat	42	25	5	Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.
  29445 Matthew	Mat	42	25	6	Media autem nocte clamor factus est : Ecce sponsus venit, exite obviam ei.
  29446 Matthew	Mat	42	25	7	Tunc surrexerunt omnes virgines illae, et ornaverunt lampades suas.
  29447 Matthew	Mat	42	25	8	Fatuae autem sapientibus dixerunt : Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae extinguuntur.
  29448 Matthew	Mat	42	25	9	Responderunt prudentes, dicentes : Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis.
  29449 Matthew	Mat	42	25	10	Dum autem irent emere, venit sponsus : et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua.
  29450 Matthew	Mat	42	25	11	Novissime vero veniunt et reliquae virgines, dicentes : Domine, domine, aperi nobis.
  29451 Matthew	Mat	42	25	12	At ille respondens, ait : Amen dico vobis, nescio vos.
  29452 Matthew	Mat	42	25	13	Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.
  29453 Matthew	Mat	42	25	14	Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua.
  29454 Matthew	Mat	42	25	15	Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem : et profectus est statim.
  29455 Matthew	Mat	42	25	16	Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque.
  29456 Matthew	Mat	42	25	17	Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
  29457 Matthew	Mat	42	25	18	Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui.
  29458 Matthew	Mat	42	25	19	Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis.
  29459 Matthew	Mat	42	25	20	Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens : Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum.
  29460 Matthew	Mat	42	25	21	Ait illi dominus ejus : Euge serve bone, et fidelis : quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam ; intra in gaudium domini tui.
  29461 Matthew	Mat	42	25	22	Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait : Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum.
  29462 Matthew	Mat	42	25	23	Ait illi dominus ejus : Euge serve bone, et fidelis : quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam ; intra in gaudium domini tui.
  29463 Matthew	Mat	42	25	24	Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait : Domine, scio quia homo durus es ; metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti :
  29464 Matthew	Mat	42	25	25	et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra : ecce habes quod tuum est.
  29465 Matthew	Mat	42	25	26	Respondens autem dominus ejus, dixit ei : Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi :
  29466 Matthew	Mat	42	25	27	oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura.
  29467 Matthew	Mat	42	25	28	Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta :
  29468 Matthew	Mat	42	25	29	omni enim habenti dabitur, et abundabit : ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo.
  29469 Matthew	Mat	42	25	30	Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores : illic erit fletus, et stridor dentium.
  29470 Matthew	Mat	42	25	31	Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suae :
  29471 Matthew	Mat	42	25	32	et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis :
  29472 Matthew	Mat	42	25	33	et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris.
  29473 Matthew	Mat	42	25	34	Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt : Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi :
  29474 Matthew	Mat	42	25	35	esurivi enim, et dedistis mihi manducare : sitivi, et dedistis mihi bibere : hospes eram, et collegistis me :
  29475 Matthew	Mat	42	25	36	nudus, et cooperuistis me : infirmus, et visitastis me : in carcere eram, et venistis ad me.
  29476 Matthew	Mat	42	25	37	Tunc respondebunt ei justi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te : sitientem, et dedimus tibi potum ?
  29477 Matthew	Mat	42	25	38	quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te : aut nudum, et cooperuimus te ?
  29478 Matthew	Mat	42	25	39	aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te ?
  29479 Matthew	Mat	42	25	40	Et respondens rex, dicet illis : Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.
  29480 Matthew	Mat	42	25	41	Tunc dicet et his qui a sinistris erunt : Discedite a me maledicti in ignem aeternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus :
  29481 Matthew	Mat	42	25	42	esurivi enim, et non dedistis mihi manducare : sitivi, et non dedistis mihi potum :
  29482 Matthew	Mat	42	25	43	hospes eram, et non collegistis me : nudus, et non cooperuistis me : infirmus, et in carcere, et non visitastis me.
  29483 Matthew	Mat	42	25	44	Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi ?
  29484 Matthew	Mat	42	25	45	Tunc respondebit illis, dicens : Amen dico vobis : Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis.
  29485 Matthew	Mat	42	25	46	Et ibunt hi in supplicium aeternum : justi autem in vitam aeternam.
  29486 Matthew	Mat	42	26	1	Et factum est : cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis :
  29487 Matthew	Mat	42	26	2	Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur.
  29488 Matthew	Mat	42	26	3	Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas :
  29489 Matthew	Mat	42	26	4	et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent.
  29490 Matthew	Mat	42	26	5	Dicebant autem : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
  29491 Matthew	Mat	42	26	6	Cum autem Jesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi,
  29492 Matthew	Mat	42	26	7	accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis.
  29493 Matthew	Mat	42	26	8	Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes : Ut quid perditio haec ?
  29494 Matthew	Mat	42	26	9	potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus.
  29495 Matthew	Mat	42	26	10	Sciens autem Jesus, ait illis : Quid molesti estis huic mulieri ? opus enim bonum operata est in me.
  29496 Matthew	Mat	42	26	11	Nam semper pauperes habetis vobiscum : me autem non semper habetis.
  29497 Matthew	Mat	42	26	12	Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.
  29498 Matthew	Mat	42	26	13	Amen dico vobis, ubicumque praedicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam ejus.
  29499 Matthew	Mat	42	26	14	Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum :
  29500 Matthew	Mat	42	26	15	et ait illis : Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam ? At illi constituerunt ei triginta argenteos.
  29501 Matthew	Mat	42	26	16	Et exinde quaerebat opportunitatem ut eum traderet.
  29502 Matthew	Mat	42	26	17	Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes : Ubi vis paremus tibi comedere Pascha ?
  29503 Matthew	Mat	42	26	18	At Jesus dixit : Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei : Magister dicit : Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis.
  29504 Matthew	Mat	42	26	19	Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha.
  29505 Matthew	Mat	42	26	20	Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
  29506 Matthew	Mat	42	26	21	Et edentibus illis, dixit : Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est.
  29507 Matthew	Mat	42	26	22	Et contristati valde, coeperunt singuli dicere : Numquid ego sum Domine ?
  29508 Matthew	Mat	42	26	23	At ipse respondens, ait : Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.
  29509 Matthew	Mat	42	26	24	Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo : vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille.
  29510 Matthew	Mat	42	26	25	Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit : Numquid ego sum Rabbi ? Ait illi : Tu dixisti.
  29511 Matthew	Mat	42	26	26	Coenantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait : Accipite, et comedite : hoc est corpus meum.
  29512 Matthew	Mat	42	26	27	Et accipiens calicem, gratias egit : et dedit illis, dicens : Bibite ex hoc omnes.
  29513 Matthew	Mat	42	26	28	Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
  29514 Matthew	Mat	42	26	29	Dico autem vobis : non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei.
  29515 Matthew	Mat	42	26	30	Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti.
  29516 Matthew	Mat	42	26	31	Tunc dicit illis Jesus : Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim : Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.
  29517 Matthew	Mat	42	26	32	Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam.
  29518 Matthew	Mat	42	26	33	Respondens autem Petrus, ait illi : Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor.
  29519 Matthew	Mat	42	26	34	Ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis.
  29520 Matthew	Mat	42	26	35	Ait illi Petrus : Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt.
  29521 Matthew	Mat	42	26	36	Tunc venit Jesus cum illis in villam, quae dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis : Sedete hic donec vadam illuc, et orem.
  29522 Matthew	Mat	42	26	37	Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et moestus esse.
  29523 Matthew	Mat	42	26	38	Tunc ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate mecum.
  29524 Matthew	Mat	42	26	39	Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens : Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste : verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.
  29525 Matthew	Mat	42	26	40	Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro : Sic non potuistis una hora vigilare mecum ?
  29526 Matthew	Mat	42	26	41	Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.
  29527 Matthew	Mat	42	26	42	Iterum secundo abiit, et oravit, dicens : Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua.
  29528 Matthew	Mat	42	26	43	Et venit iterum, et invenit eos dormientes : erant enim oculi eorum gravati.
  29529 Matthew	Mat	42	26	44	Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens.
  29530 Matthew	Mat	42	26	45	Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis : Dormite jam, et requiescite : ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum.
  29531 Matthew	Mat	42	26	46	Surgite, eamus : ecce appropinquavit qui me tradet.
  29532 Matthew	Mat	42	26	47	Adhuc eo loquente, ecce Judas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi.
  29533 Matthew	Mat	42	26	48	Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum.
  29534 Matthew	Mat	42	26	49	Et confestim accedens ad Jesum, dixit : Ave Rabbi. Et osculatus est eum.
  29535 Matthew	Mat	42	26	50	Dixitque illi Jesus : Amice, ad quid venisti ? Tunc accesserunt, et manus injecerunt in Jesum, et tenuerunt eum.
  29536 Matthew	Mat	42	26	51	Et ecce unus ex his qui erant cum Jesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam ejus.
  29537 Matthew	Mat	42	26	52	Tunc ait illi Jesus : Converte gladium tuum in locum suum : omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt.
  29538 Matthew	Mat	42	26	53	An putas, quia non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum ?
  29539 Matthew	Mat	42	26	54	Quomodo ergo implebuntur Scripturae, quia sic oportet fieri ?
  29540 Matthew	Mat	42	26	55	In illa hora dixit Jesus turbis : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me : quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis.
  29541 Matthew	Mat	42	26	56	Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturae prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.
  29542 Matthew	Mat	42	26	57	At illi tenentes Jesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi scribae et seniores convenerant.
  29543 Matthew	Mat	42	26	58	Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem.
  29544 Matthew	Mat	42	26	59	Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quaerebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent :
  29545 Matthew	Mat	42	26	60	et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes,
  29546 Matthew	Mat	42	26	61	et dixerunt : Hic dixit : Possum destruere templum Dei, et post triduum reaedificare illud.
  29547 Matthew	Mat	42	26	62	Et surgens princeps sacerdotum, ait illi : Nihil respondes ad ea, quae isti adversum te testificantur ?
  29548 Matthew	Mat	42	26	63	Jesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi : Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei.
  29549 Matthew	Mat	42	26	64	Dicit illi Jesus : Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus caeli.
  29550 Matthew	Mat	42	26	65	Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens : Blasphemavit : quid adhuc egemus testibus ? ecce nunc audistis blasphemiam :
  29551 Matthew	Mat	42	26	66	quid vobis videtur ? At illi respondentes dixerunt : Reus est mortis.
  29552 Matthew	Mat	42	26	67	Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ejus dederunt,
  29553 Matthew	Mat	42	26	68	dicentes : Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit ?
  29554 Matthew	Mat	42	26	69	Petrus vero sedebat foris in atrio : et accessit ad eum una ancilla, dicens : Et tu cum Jesu Galilaeo eras.
  29555 Matthew	Mat	42	26	70	At ille negavit coram omnibus, dicens : Nescio quid dicis.
  29556 Matthew	Mat	42	26	71	Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi : Et hic erat cum Jesu Nazareno.
  29557 Matthew	Mat	42	26	72	Et iterum negavit cum juramento : Quia non novi hominem.
  29558 Matthew	Mat	42	26	73	Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro : Vere et tu ex illis es : nam et loquela tua manifestum te facit.
  29559 Matthew	Mat	42	26	74	Tunc coepit detestari et jurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit.
  29560 Matthew	Mat	42	26	75	Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat : Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare.
  29561 Matthew	Mat	42	27	1	Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent.
  29562 Matthew	Mat	42	27	2	Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato praesidi.
  29563 Matthew	Mat	42	27	3	Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, poenitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus,
  29564 Matthew	Mat	42	27	4	dicens : Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt : Quid ad nos ? tu videris.
  29565 Matthew	Mat	42	27	5	Et projectis argenteis in templo, recessit : et abiens laqueo se suspendit.
  29566 Matthew	Mat	42	27	6	Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt : Non licet eos mittere in corbonam : quia pretium sanguinis est.
  29567 Matthew	Mat	42	27	7	Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum.
  29568 Matthew	Mat	42	27	8	Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, Ager sanguinis, usque in hodiernum diem.
  29569 Matthew	Mat	42	27	9	Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem : Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israël :
  29570 Matthew	Mat	42	27	10	et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus.
  29571 Matthew	Mat	42	27	11	Jesus autem stetit ante praesidem, et interrogavit eum praeses, dicens : Tu es rex Judaeorum ? Dicit illi Jesus : Tu dicis.
  29572 Matthew	Mat	42	27	12	Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit.
  29573 Matthew	Mat	42	27	13	Tunc dicit illi Pilatus : Non audis quanta adversum te dicunt testimonia ?
  29574 Matthew	Mat	42	27	14	Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur praeses vehementer.
  29575 Matthew	Mat	42	27	15	Per diem autem solemnem consueverat praeses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent :
  29576 Matthew	Mat	42	27	16	habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas.
  29577 Matthew	Mat	42	27	17	Congregatis ergo illis, dixit Pilatus : Quem vultis dimittam vobis : Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus ?
  29578 Matthew	Mat	42	27	18	Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.
  29579 Matthew	Mat	42	27	19	Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens : Nihil tibi, et justo illi : multa enim passa sum hodie per visum propter eum.
  29580 Matthew	Mat	42	27	20	Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent.
  29581 Matthew	Mat	42	27	21	Respondens autem praeses, ait illis : Quem vultis vobis de duobus dimitti ? At illi dixerunt : Barabbam.
  29582 Matthew	Mat	42	27	22	Dicit illis Pilatus : Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus ?
  29583 Matthew	Mat	42	27	23	Dicunt omnes : Crucifigatur. Ait illis praeses : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant dicentes : Crucifigatur.
  29584 Matthew	Mat	42	27	24	Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret : accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens : Innocens ego sum a sanguine justi hujus : vos videritis.
  29585 Matthew	Mat	42	27	25	Et respondens universus populus, dixit : Sanguis ejus super nos, et super filios nostros.
  29586 Matthew	Mat	42	27	26	Tunc dimisit illis Barabbam : Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur.
  29587 Matthew	Mat	42	27	27	Tunc milites praesidis suscipientes Jesum in praetorium, congregaverunt ad eum universam cohortem :
  29588 Matthew	Mat	42	27	28	et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei,
  29589 Matthew	Mat	42	27	29	et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes : Ave rex Judaeorum.
  29590 Matthew	Mat	42	27	30	Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus.
  29591 Matthew	Mat	42	27	31	Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis ejus, et duxerunt eum ut crucifigerent.
  29592 Matthew	Mat	42	27	32	Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenaeum, nomine Simonem : hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus.
  29593 Matthew	Mat	42	27	33	Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariae locus.
  29594 Matthew	Mat	42	27	34	Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere.
  29595 Matthew	Mat	42	27	35	Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes : ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem : Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.
  29596 Matthew	Mat	42	27	36	Et sedentes servabant eum.
  29597 Matthew	Mat	42	27	37	Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam : Hic est Jesus rex Judaeorum.
  29598 Matthew	Mat	42	27	38	Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones : unus a dextris, et unus a sinistris.
  29599 Matthew	Mat	42	27	39	Praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua,
  29600 Matthew	Mat	42	27	40	et dicentes : Vah ! qui destruis templum Dei, et in triduo illud reaedificas : salva temetipsum : si Filius Dei es, descende de cruce.
  29601 Matthew	Mat	42	27	41	Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant :
  29602 Matthew	Mat	42	27	42	Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere : si rex Israël est, descendat nunc de cruce, et credimus ei :
  29603 Matthew	Mat	42	27	43	confidit in Deo : liberet nunc, si vult eum : dixit enim : Quia Filius Dei sum.
  29604 Matthew	Mat	42	27	44	Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.
  29605 Matthew	Mat	42	27	45	A sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam.
  29606 Matthew	Mat	42	27	46	Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens : Eli, Eli, lamma sabacthani ? hoc est : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ?
  29607 Matthew	Mat	42	27	47	Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant : Eliam vocat iste.
  29608 Matthew	Mat	42	27	48	Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere.
  29609 Matthew	Mat	42	27	49	Ceteri vero dicebant : Sine, videamus an veniat Elias liberans eum.
  29610 Matthew	Mat	42	27	50	Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum.
  29611 Matthew	Mat	42	27	51	Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum : et terra mota est, et petrae scissae sunt,
  29612 Matthew	Mat	42	27	52	et monumenta aperta sunt : et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt.
  29613 Matthew	Mat	42	27	53	Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis.
  29614 Matthew	Mat	42	27	54	Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terraemotu, et his quae fiebant, timuerunt valde, dicentes : Vere Filius Dei erat iste.
  29615 Matthew	Mat	42	27	55	Erant autem ibi mulieres multae a longe, quae secutae erant Jesum a Galilaea, ministrantes ei :
  29616 Matthew	Mat	42	27	56	inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedaei.
  29617 Matthew	Mat	42	27	57	Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathaea, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu :
  29618 Matthew	Mat	42	27	58	hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus.
  29619 Matthew	Mat	42	27	59	Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda,
  29620 Matthew	Mat	42	27	60	et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit.
  29621 Matthew	Mat	42	27	61	Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum.
  29622 Matthew	Mat	42	27	62	Altera autem die, quae est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et pharisaei ad Pilatum,
  29623 Matthew	Mat	42	27	63	dicentes : Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens : Post tres dies resurgam.
  29624 Matthew	Mat	42	27	64	Jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium : ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi : Surrexit a mortuis : et erit novissimus error pejor priore.
  29625 Matthew	Mat	42	27	65	Ait illis Pilatus : Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis.
  29626 Matthew	Mat	42	27	66	Illi autem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus.
  29627 Matthew	Mat	42	28	1	Vespere autem sabbati, quae lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum.
  29628 Matthew	Mat	42	28	2	Et ecce terraemotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de caelo : et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum :
  29629 Matthew	Mat	42	28	3	erat autem aspectus ejus sicut fulgur : et vestimentum ejus sicut nix.
  29630 Matthew	Mat	42	28	4	Prae timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui.
  29631 Matthew	Mat	42	28	5	Respondens autem angelus dixit mulieribus : Nolite timere vos : scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quaeritis.
  29632 Matthew	Mat	42	28	6	Non est hic : surrexit enim, sicut dixit : venite, et videte locum ubi positus erat Dominus.
  29633 Matthew	Mat	42	28	7	Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit : et ecce praecedit vos in Galilaeam : ibi eum videbitis : ecce praedixi vobis.
  29634 Matthew	Mat	42	28	8	Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus.
  29635 Matthew	Mat	42	28	9	Et ecce Jesus occurrit illis, dicens : Avete. Illae autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum.
  29636 Matthew	Mat	42	28	10	Tunc ait illis Jesus : Nolite timere : ite, nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam ; ibi me videbunt.
  29637 Matthew	Mat	42	28	11	Quae cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant.
  29638 Matthew	Mat	42	28	12	Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus,
  29639 Matthew	Mat	42	28	13	dicentes : Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus.
  29640 Matthew	Mat	42	28	14	Et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus.
  29641 Matthew	Mat	42	28	15	At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judaeos, usque in hodiernum diem.
  29642 Matthew	Mat	42	28	16	Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam in montem ubi constituerat illis Jesus.
  29643 Matthew	Mat	42	28	17	Et videntes eum adoraverunt : quidam autem dubitaverunt.
  29644 Matthew	Mat	42	28	18	Et accedens Jesus locutus est eis, dicens : Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra :
  29645 Matthew	Mat	42	28	19	euntes ergo docete omnes gentes : baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti :
  29646 Matthew	Mat	42	28	20	docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis : et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi.
  29647 Mark	Mark	43	1	1	Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei.
  29648 Mark	Mark	43	1	2	Sicut scriptum est in Isaia propheta : [Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te.
  29649 Mark	Mark	43	1	3	Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus.]
  29650 Mark	Mark	43	1	4	Fuit Joannes in deserto baptizans, et praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum.
  29651 Mark	Mark	43	1	5	Et egrediebatur ad eum omnis Judaeae regio, et Jerosolymitae universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua.
  29652 Mark	Mark	43	1	6	Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus, et locustas et mel silvestre edebat.
  29653 Mark	Mark	43	1	7	Et praedicabat dicens : Venit fortior me post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus.
  29654 Mark	Mark	43	1	8	Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto.
  29655 Mark	Mark	43	1	9	Et factum est : in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilaeae : et baptizatus est a Joanne in Jordane.
  29656 Mark	Mark	43	1	10	Et statim ascendens de aqua, vidit caelos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso.
  29657 Mark	Mark	43	1	11	Et vox facta est de caelis : Tu es Filius meus dilectus, in te complacui.
  29658 Mark	Mark	43	1	12	Et statim Spiritus expulit eum in desertum.
  29659 Mark	Mark	43	1	13	Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus : et tentabatur a Satana : eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.
  29660 Mark	Mark	43	1	14	Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilaeam, praedicans Evangelium regni Dei,
  29661 Mark	Mark	43	1	15	et dicens : Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei : poenitemini, et credite Evangelio.
  29662 Mark	Mark	43	1	16	Et praeteriens secus mare Galilaeae, vidit Simonem, et Andream fratrem ejus, mittentes retia in mare (erant enim piscatores),
  29663 Mark	Mark	43	1	17	et dixit eis Jesus : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
  29664 Mark	Mark	43	1	18	Et protinus relictis retibus, secuti sunt eum.
  29665 Mark	Mark	43	1	19	Et progressus inde pusillum, vidit Jacobum Zebedaei, et Joannem fratrem ejus, et ipsos componentes retia in navi :
  29666 Mark	Mark	43	1	20	et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum.
  29667 Mark	Mark	43	1	21	Et ingrediuntur Capharnaum : et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos.
  29668 Mark	Mark	43	1	22	Et stupebant super doctrina ejus : erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribae.
  29669 Mark	Mark	43	1	23	Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo : et exclamavit,
  29670 Mark	Mark	43	1	24	dicens : Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene ? venisti perdere nos ? scio qui sis, Sanctus Dei.
  29671 Mark	Mark	43	1	25	Et comminatus est ei Jesus, dicens : Obmutesce, et exi de homine.
  29672 Mark	Mark	43	1	26	Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo.
  29673 Mark	Mark	43	1	27	Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes : Quidnam est hoc ? quaenam doctrina haec nova ? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei.
  29674 Mark	Mark	43	1	28	Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilaeae.
  29675 Mark	Mark	43	1	29	Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreae, cum Jacobo et Joanne.
  29676 Mark	Mark	43	1	30	Decumbebat autem socrus Simonis febricitans : et statim dicunt ei de illa.
  29677 Mark	Mark	43	1	31	Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus : et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis.
  29678 Mark	Mark	43	1	32	Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et daemonia habentes :
  29679 Mark	Mark	43	1	33	et erat omnis civitas congregata ad januam.
  29680 Mark	Mark	43	1	34	Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum.
  29681 Mark	Mark	43	1	35	Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat.
  29682 Mark	Mark	43	1	36	Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant.
  29683 Mark	Mark	43	1	37	Et cum invenissent eum, dixerunt ei : Quia omnes quaerunt te.
  29684 Mark	Mark	43	1	38	Et ait illis : Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi praedicem : ad hoc enim veni.
  29685 Mark	Mark	43	1	39	Et erat praedicans in synagogis eorum, et in omni Galilaea, et daemonia ejiciens.
  29686 Mark	Mark	43	1	40	Et venit ad eum leprosus deprecans eum : et genu flexo dixit ei : Si vis, potes me mundare.
  29687 Mark	Mark	43	1	41	Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam : et tangens eum, ait illi : Volo : mundare.
  29688 Mark	Mark	43	1	42	Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.
  29689 Mark	Mark	43	1	43	Et comminatus est ei, statimque ejecit illum,
  29690 Mark	Mark	43	1	44	et dicit ei : Vide nemini dixeris : sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quae praecepit Moyses in testimonium illis.
  29691 Mark	Mark	43	1	45	At ille egressus coepit praedicare, et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique.
  29692 Mark	Mark	43	2	1	Et iterum intravit Capharnaum post dies,
  29693 Mark	Mark	43	2	2	et auditum est quod in domo esset, et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad januam, et loquebatur eis verbum.
  29694 Mark	Mark	43	2	3	Et venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quatuor portabatur.
  29695 Mark	Mark	43	2	4	Et cum non possent offerre eum illi prae turba, nudaverunt tectum ubi erat : et patefacientes submiserunt grabatum in quo paralyticus jacebat.
  29696 Mark	Mark	43	2	5	Cum autem vidisset Jesus fidem illorum, ait paralytico : Fili, dimittuntur tibi peccata tua.
  29697 Mark	Mark	43	2	6	Erant autem illic quidam de scribis sedentes, et cogitantes in cordibus suis :
  29698 Mark	Mark	43	2	7	Quid hic sic loquitur ? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus ?
  29699 Mark	Mark	43	2	8	Quo statim cognito Jesus spiritu suo, quia sic cogitarent intra se, dicit illis : Quid ista cogitatis in cordibus vestris ?
  29700 Mark	Mark	43	2	9	Quid est facilius dicere paralytico : Dimittuntur tibi peccata : an dicere : Surge, tolle grabatum tuum, et ambula ?
  29701 Mark	Mark	43	2	10	Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata (ait paralytico),
  29702 Mark	Mark	43	2	11	tibi dico : Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam.
  29703 Mark	Mark	43	2	12	Et statim surrexit ille : et, sublato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificent Deum, dicentes : Quia numquam sic vidimus.
  29704 Mark	Mark	43	2	13	Et egressus est rursus ad mare, omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos.
  29705 Mark	Mark	43	2	14	Et cum praeteriret, vidit Levi Alphaei sedentem ad telonium, et ait illi : Sequere me. Et surgens secutus est eum.
  29706 Mark	Mark	43	2	15	Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Jesu et discipulis ejus : erant enim multi, qui et sequebantur eum.
  29707 Mark	Mark	43	2	16	Et scribae et pharisaei videntes quia manducaret cum publicanis et peccatoribus, dicebant discipulis ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit Magister vester ?
  29708 Mark	Mark	43	2	17	Hoc audito Jesus ait illis : Non necesse habent sani medico, sed qui male habent : non enim veni vocare justos, sed peccatores.
  29709 Mark	Mark	43	2	18	Et erant discipuli Joannis et pharisaei jejunantes : et veniunt, et dicunt illi : Quare discipuli Joannis et pharisaeorum jejunant, tui autem discipuli non jejunant ?
  29710 Mark	Mark	43	2	19	Et ait illis Jesus : Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, jejunare ? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt jejunare.
  29711 Mark	Mark	43	2	20	Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus : et tunc jejunabunt in illis diebus.
  29712 Mark	Mark	43	2	21	Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri : alioquin aufert supplementum novum a veteri, et major scissura fit.
  29713 Mark	Mark	43	2	22	Et nemo mittit vinum novum in utres veteres : alioquin dirumpet vinum utres, et vinum effundetur, et utres peribunt : sed vinum novum in utres novos mitti debet.
  29714 Mark	Mark	43	2	23	Et factum est iterum cum Dominus sabbatis ambularet per sata, et discipuli ejus coeperunt progredi, et vellere spicas.
  29715 Mark	Mark	43	2	24	Pharisaei autem dicebant ei : Ecce, quid faciunt sabbatis quod non licet ?
  29716 Mark	Mark	43	2	25	Et ait illis : Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant ?
  29717 Mark	Mark	43	2	26	quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare, nisi sacerdotibus, et dedit eis qui cum eo erant ?
  29718 Mark	Mark	43	2	27	Et dicebat eis : Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum.
  29719 Mark	Mark	43	2	28	Itaque Dominus est Filius hominis, etiam sabbati.
  29720 Mark	Mark	43	3	1	Et introivit iterum in synagogam : et erat ibi homo habens manum aridam.
  29721 Mark	Mark	43	3	2	Et observabant eum, si sabbatis curaret, ut accusarent illum.
  29722 Mark	Mark	43	3	3	Et ait homini habenti manum aridam : Surge in medium.
  29723 Mark	Mark	43	3	4	Et dicit eis : Licet sabbatis benefacere, an male ? animam salvam facere, an perdere ? At illi tacebant.
  29724 Mark	Mark	43	3	5	Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super caecitate cordis eorum, dicit homini : Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est manus illi.
  29725 Mark	Mark	43	3	6	Exeuntes autem pharisaei, statim cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent.
  29726 Mark	Mark	43	3	7	Jesus autem cum discipulis suis secessit ad mare : et multa turba a Galilaea et Judaea secuta est eum,
  29727 Mark	Mark	43	3	8	et ab Jerosolymis, et ab Idumaea, et trans Jordanem : et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna, audientes quae faciebat, venerunt ad eum.
  29728 Mark	Mark	43	3	9	Et dicit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam, ne comprimerent eum :
  29729 Mark	Mark	43	3	10	multos enim sanabat, ita ut irruerent in eum ut illum tangerent, quotquot habebant plagas.
  29730 Mark	Mark	43	3	11	Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei : et clamabant, dicentes :
  29731 Mark	Mark	43	3	12	Tu es Filius Dei. Et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum.
  29732 Mark	Mark	43	3	13	Et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse : et venerunt ad eum.
  29733 Mark	Mark	43	3	14	Et fecit ut essent duodecim cum illo : et ut mitteret eos praedicare.
  29734 Mark	Mark	43	3	15	Et dedit illis potestatem curandi infirmitates et ejiciendi daemonia.
  29735 Mark	Mark	43	3	16	Et imposuit Simoni nomen Petrus :
  29736 Mark	Mark	43	3	17	et Jacobum Zebedaei, et Joannem fratrem Jacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est, Filii tonitrui :
  29737 Mark	Mark	43	3	18	et Andream, et Philippum, et Bartholomaeum, et Matthaeum, et Thomam, et Jacobum Alphaei, et Thaddaeum, et Simonem Cananaeum,
  29738 Mark	Mark	43	3	19	et Judam Iscariotem, qui et tradidit illum.
  29739 Mark	Mark	43	3	20	Et veniunt ad domum : et convenit iterum turba, ita ut non possent neque panem manducare.
  29740 Mark	Mark	43	3	21	Et cum audissent sui, exierunt tenere eum : dicebant enim : Quoniam in furorem versus est.
  29741 Mark	Mark	43	3	22	Et scribae, qui ab Jerosolymis descenderant, dicebant : Quoniam Beelzebub habet, et quia in principe daemoniorum ejicit daemonia.
  29742 Mark	Mark	43	3	23	Et convocatis eis in parabolis dicebat illis : Quomodo potest Satanas Satanam ejicere ?
  29743 Mark	Mark	43	3	24	Et si regnum in se dividatur, non potest regnum illud stare.
  29744 Mark	Mark	43	3	25	Et si domus super semetipsam dispertiatur, non potest domus illa stare.
  29745 Mark	Mark	43	3	26	Et si Satanas consurrexerit in semetipsum, dispertitus est, et non poterit stare, sed finem habet.
  29746 Mark	Mark	43	3	27	Nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere, nisi prius fortem alliget, et tunc domum ejus diripiet.
  29747 Mark	Mark	43	3	28	Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata, et blasphemiae quibus blasphemaverint :
  29748 Mark	Mark	43	3	29	qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habebit remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti.
  29749 Mark	Mark	43	3	30	Quoniam dicebant : Spiritum immundum habet.
  29750 Mark	Mark	43	3	31	Et veniunt mater ejus et fratres : et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum,
  29751 Mark	Mark	43	3	32	et sedebat circa eum turba : et dicunt ei : Ecce mater tua et fratres tui foris quaerunt te.
  29752 Mark	Mark	43	3	33	Et respondens eis, ait : Quae est mater mea et fratres mei ?
  29753 Mark	Mark	43	3	34	Et circumspiciens eos, qui in circuitu ejus sedebant, ait : Ecce mater mea et fratres mei.
  29754 Mark	Mark	43	3	35	Qui enim fecerit voluntatem Dei, hic frater meus, et soror mea, et mater est.
  29755 Mark	Mark	43	4	1	Et iterum coepit docere ad mare : et congregata est ad eum turba multa, ita ut navim ascendens sederet in mari, et omnis turba circa mare super terram erat :
  29756 Mark	Mark	43	4	2	et docebat eos in parabolis multa, et dicebat illis in doctrina sua :
  29757 Mark	Mark	43	4	3	Audite : ecce exiit seminans ad seminandum.
  29758 Mark	Mark	43	4	4	Et dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres caeli, et comederunt illud.
  29759 Mark	Mark	43	4	5	Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam : et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terrae :
  29760 Mark	Mark	43	4	6	et quando exortus est sol, exaestuavit : et eo quod non habebat radicem, exaruit.
  29761 Mark	Mark	43	4	7	Et aliud cecidit in spinas : et ascenderunt spinae, et suffocaverunt illud, et fructum non dedit.
  29762 Mark	Mark	43	4	8	Et aliud cecidit in terram bonam : et dabat fructum ascendentem et crescentem, et afferebat unum triginta, unum sexaginta, et unum centum.
  29763 Mark	Mark	43	4	9	Et dicebat : Qui habet aures audiendi, audiat.
  29764 Mark	Mark	43	4	10	Et cum esset singularis, interrogaverunt eum hi qui cum eo erant duodecim, parabolam.
  29765 Mark	Mark	43	4	11	Et dicebat eis : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei : illis autem, qui foris sunt, in parabolis omnia fiunt :
  29766 Mark	Mark	43	4	12	ut videntes videant, et non videant : et audientes audiant, et non intelligant : nequando convertantur, et dimittantur eis peccata.
  29767 Mark	Mark	43	4	13	Et ait illis : Nescitis parabolam hanc ? Et quomodo omnes parabolas cognoscetis ?
  29768 Mark	Mark	43	4	14	Qui seminat, verbum seminat.
  29769 Mark	Mark	43	4	15	Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit Satanas, et aufert verbum, quod seminatum est in cordibus eorum.
  29770 Mark	Mark	43	4	16	Et hi sunt similiter, qui super petrosa seminantur : qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud :
  29771 Mark	Mark	43	4	17	et non habent radicem in se, sed temporales sunt : deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur.
  29772 Mark	Mark	43	4	18	Et alii sunt qui in spinas seminantur : hi sunt qui verbum audiunt,
  29773 Mark	Mark	43	4	19	et aerumnae saeculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiae introëuntes suffocant verbum, et sine fructu efficitur.
  29774 Mark	Mark	43	4	20	Et hi sunt qui super terram bonam seminati sunt, qui audiunt verbum, et suscipiunt, et fructificant, unum triginta, unum sexaginta, et unum centum.
  29775 Mark	Mark	43	4	21	Et dicebat illis : Numquid venit lucerna ut sub modio ponatur, aut sub lecto ? nonne ut super candelabrum ponatur ?
  29776 Mark	Mark	43	4	22	Non est enim aliquid absconditum, quod non manifestetur : nec factum est occultum, sed ut in palam veniat.
  29777 Mark	Mark	43	4	23	Si quis habet aures audiendi, audiat.
  29778 Mark	Mark	43	4	24	Et dicebat illis : Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, et adjicietur vobis.
  29779 Mark	Mark	43	4	25	Qui enim habet, dabitur illi : et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo.
  29780 Mark	Mark	43	4	26	Et dicebat : Sic est regnum Dei, quemadmodum si homo jaciat sementem in terram,
  29781 Mark	Mark	43	4	27	et dormiat, et exsurgat nocte et die, et semen germinet, et increscat dum nescit ille.
  29782 Mark	Mark	43	4	28	Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica.
  29783 Mark	Mark	43	4	29	Et cum produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest messis.
  29784 Mark	Mark	43	4	30	Et dicebat : Cui assimilabimus regnum Dei ? aut cui parabolae comparabimus illud ?
  29785 Mark	Mark	43	4	31	Sicut granum sinapis, quod cum seminatum fuerit in terra, minus est omnibus seminibus, quae sunt in terra :
  29786 Mark	Mark	43	4	32	et cum seminatum fuerit, ascendit, et fit majus omnibus oleribus, et facit ramos magnos, ita ut possint sub umbra ejus aves caeli habitare.
  29787 Mark	Mark	43	4	33	Et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum, prout poterant audire :
  29788 Mark	Mark	43	4	34	sine parabola autem non loquebatur eis : seorsum autem discipulis suis disserebat omnia.
  29789 Mark	Mark	43	4	35	Et ait illis in illa die, cum sero esset factum : Transeamus contra.
  29790 Mark	Mark	43	4	36	Et dimittentes turbam, assumunt eum ita ut erat in navi : et aliae naves erant cum illo.
  29791 Mark	Mark	43	4	37	Et facta est procella magna venti, et fluctus mittebat in navim, ita ut impleretur navis.
  29792 Mark	Mark	43	4	38	Et erat ipse in puppi super cervical dormiens : et excitant eum, et dicunt illi : Magister, non ad te pertinet, quia perimus ?
  29793 Mark	Mark	43	4	39	Et exsurgens comminatus est vento, et dixit mari : Tace, obmutesce. Et cessavit ventus : et facta est tranquillitas magna.
  29794 Mark	Mark	43	4	40	Et ait illis : Quid timidi estis ? necdum habetis fidem ? et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum : Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei ?
  29795 Mark	Mark	43	5	1	Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum.
  29796 Mark	Mark	43	5	2	Et exeunti ei de navi, statim occurrit de monumentis homo in spiritu immundo,
  29797 Mark	Mark	43	5	3	qui domicilium habebat in monumentis, et neque catenis jam quisquam poterat eum ligare :
  29798 Mark	Mark	43	5	4	quoniam saepe compedibus et catenis vinctus, dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare :
  29799 Mark	Mark	43	5	5	et semper die ac nocte in monumentis, et in montibus erat, clamans, et concidens se lapidibus.
  29800 Mark	Mark	43	5	6	Videns autem Jesum a longe, cucurrit, et adoravit eum :
  29801 Mark	Mark	43	5	7	et clamans voce magna dixit : Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi ? adjuro te per Deum, ne me torqueas.
  29802 Mark	Mark	43	5	8	Dicebat enim illi : Exi spiritus immunde ab homine.
  29803 Mark	Mark	43	5	9	Et interrogabat eum : Quod tibi nomen est ? Et dicit ei : Legio mihi nomen est, quia multi sumus.
  29804 Mark	Mark	43	5	10	Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem.
  29805 Mark	Mark	43	5	11	Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens.
  29806 Mark	Mark	43	5	12	Et deprecabantur eum spiritus, dicentes : Mitte nos in porcos ut in eos introëamus.
  29807 Mark	Mark	43	5	13	Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos : et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari.
  29808 Mark	Mark	43	5	14	Qui autem pascebant eos, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in agros. Et egressi sunt videre quid esset factum :
  29809 Mark	Mark	43	5	15	et veniunt ad Jesum : et vident illum qui a daemonio vexabatur, sedentem, vestitum, et sanae mentis, et timuerunt.
  29810 Mark	Mark	43	5	16	Et narraverunt illis, qui viderant, qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat, et de porcis.
  29811 Mark	Mark	43	5	17	Et rogare coeperunt eum ut discederet de finibus eorum.
  29812 Mark	Mark	43	5	18	Cumque ascenderet navim, coepit illum deprecari, qui a daemonio vexatus fuerat, ut esset cum illo,
  29813 Mark	Mark	43	5	19	et non admisit eum, sed ait illi : Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui.
  29814 Mark	Mark	43	5	20	Et abiit, et coepit praedicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Jesus : et omnes mirabantur.
  29815 Mark	Mark	43	5	21	Et cum transcendisset Jesus in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa mare.
  29816 Mark	Mark	43	5	22	Et venit quidam de archisynagogis nomine Jairus, et videns eum procidit ad pedes ejus,
  29817 Mark	Mark	43	5	23	et deprecabatur eum multum, dicens : Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manum super eam, ut salva sit, et vivat.
  29818 Mark	Mark	43	5	24	Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant eum.
  29819 Mark	Mark	43	5	25	Et mulier, quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim,
  29820 Mark	Mark	43	5	26	et fuerat multa perpessa a compluribus medicis : et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat :
  29821 Mark	Mark	43	5	27	cum audisset de Jesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus :
  29822 Mark	Mark	43	5	28	dicebat enim : Quia si vel vestimentum ejus tetigero, salva ero.
  29823 Mark	Mark	43	5	29	Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus : et sensit corpore quia sanata esset a plaga.
  29824 Mark	Mark	43	5	30	Et statim Jesus in semetipso cognoscens virtutem quae exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat : Quis tetigit vestimenta mea ?
  29825 Mark	Mark	43	5	31	Et dicebant ei discipuli sui : Vides turbam comprimentem te, et dicis : Quis me tetigit ?
  29826 Mark	Mark	43	5	32	Et circumspiciebat videre eam, quae hoc fecerat.
  29827 Mark	Mark	43	5	33	Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem.
  29828 Mark	Mark	43	5	34	Ille autem dixit ei : Filia, fides tua te salvam fecit : vade in pace, et esto sana a plaga tua.
  29829 Mark	Mark	43	5	35	Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo, dicentes : Quia filia tua mortua est : quid ultra vexas magistrum ?
  29830 Mark	Mark	43	5	36	Jesus autem audito verbo quod dicebatur, ait archisynagogo : Noli timere : tantummodo crede.
  29831 Mark	Mark	43	5	37	Et non admisit quemquam se sequi nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem Jacobi.
  29832 Mark	Mark	43	5	38	Et veniunt in domum archisynagogi, et videt tumultum, et flentes, et ejulantes multum.
  29833 Mark	Mark	43	5	39	Et ingressus, ait illis : Quid turbamini, et ploratis ? puella non est mortua, sed dormit.
  29834 Mark	Mark	43	5	40	Et irridebant eum. Ipse vero ejectis omnibus assumit patrem, et matrem puellae, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat jacens.
  29835 Mark	Mark	43	5	41	Et tenens manum puellae, ait illi : Talitha cumi, quod est interpretatum : Puella (tibi dico), surge.
  29836 Mark	Mark	43	5	42	Et confestim surrexit puella, et ambulabat : erat autem annorum duodecim : et obstupuerunt stupore magno.
  29837 Mark	Mark	43	5	43	Et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret : et dixit dari illi manducare.
  29838 Mark	Mark	43	6	1	Et egressus inde, abiit in patriam suam : et sequebantur eum discipuli sui :
  29839 Mark	Mark	43	6	2	et facto sabbato coepit in synagoga docere : et multi audientes admirabantur in doctrina ejus, dicentes : Unde huic haec omnia ? et quae est sapientia, quae data est illi, et virtutes tales, quae per manus ejus efficiuntur ?
  29840 Mark	Mark	43	6	3	Nonne hic est faber, filius Mariae, frater Jacobi, et Joseph, et Judae, et Simonis ? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt ? Et scandalizabantur in illo.
  29841 Mark	Mark	43	6	4	Et dicebat illis Jesus : Quia non est propheta sine honore nisi in patria sua, et in domo sua, et in cognatione sua.
  29842 Mark	Mark	43	6	5	Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit :
  29843 Mark	Mark	43	6	6	et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens.
  29844 Mark	Mark	43	6	7	Et vocavit duodecim : et coepit eos mittere binos, et dabat illis potestatem spirituum immundorum.
  29845 Mark	Mark	43	6	8	Et praecepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum : non peram, non panem, neque in zona aes,
  29846 Mark	Mark	43	6	9	sed calceatos sandaliis, et ne induerentur duabus tunicis.
  29847 Mark	Mark	43	6	10	Et dicebat eis : Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde :
  29848 Mark	Mark	43	6	11	et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis.
  29849 Mark	Mark	43	6	12	Et exeuntes praedicabant ut poenitentiam agerent :
  29850 Mark	Mark	43	6	13	et daemonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos aegros, et sanabant.
  29851 Mark	Mark	43	6	14	Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat : Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis : et propterea virtutes operantur in illo.
  29852 Mark	Mark	43	6	15	Alii autem dicebant : Quia Elias est ; alii vero dicebant : Quia propheta est, quasi unus ex prophetis.
  29853 Mark	Mark	43	6	16	Quo audito Herodes ait : Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit.
  29854 Mark	Mark	43	6	17	Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam.
  29855 Mark	Mark	43	6	18	Dicebat enim Joannes Herodi : Non licet tibi habere uxorem fratris tui.
  29856 Mark	Mark	43	6	19	Herodias autem insidiabatur illi : et volebat occidere eum, nec poterat.
  29857 Mark	Mark	43	6	20	Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum : et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat.
  29858 Mark	Mark	43	6	21	Et cum dies opportunus accidisset, Herodes natalis sui coenam fecit principibus, et tribunis, et primis Galilaeae :
  29859 Mark	Mark	43	6	22	cumque introisset filia ipsius Herodiadis, et saltasset, et placuisset Herodi, simulque recumbentibus, rex ait puellae : Pete a me quod vis, et dabo tibi :
  29860 Mark	Mark	43	6	23	et juravit illi : Quia quidquid petieris dabo tibi, licet dimidium regni mei.
  29861 Mark	Mark	43	6	24	Quae cum exisset, dixit matri suae : Quid petam ? At illa dixit : Caput Joannis Baptistae.
  29862 Mark	Mark	43	6	25	Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens : Volo ut protinus des mihi in disco caput Joannis Baptistae.
  29863 Mark	Mark	43	6	26	Et contristatus est rex : propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare :
  29864 Mark	Mark	43	6	27	sed misso spiculatore praecepit afferri caput ejus in disco. Et decollavit eum in carcere,
  29865 Mark	Mark	43	6	28	et attulit caput ejus in disco : et dedit illud puellae, et puella dedit matri suae.
  29866 Mark	Mark	43	6	29	Quo audito, discipuli ejus venerunt, et tulerunt corpus ejus : et posuerunt illud in monumento.
  29867 Mark	Mark	43	6	30	Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quae egerant, et docuerant.
  29868 Mark	Mark	43	6	31	Et ait illis : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi : et nec spatium manducandi habebant.
  29869 Mark	Mark	43	6	32	Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum.
  29870 Mark	Mark	43	6	33	Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi : et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et praevenerunt eos.
  29871 Mark	Mark	43	6	34	Et exiens vidit turbam multam Jesus : et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et coepit docere multa.
  29872 Mark	Mark	43	6	35	Et cum jam hora multa fieret, accesserunt discipuli ejus, dicentes : Desertus est locus hic, et jam hora praeteriit :
  29873 Mark	Mark	43	6	36	dimitte illos, ut euntes in proximas villas et vicos, emant sibi cibos, quos manducent.
  29874 Mark	Mark	43	6	37	Et respondens ait illis : Date illis vos manducare. Et dixerunt ei : Euntes emamus ducentis denariis panes, et dabimus illis manducare.
  29875 Mark	Mark	43	6	38	Et dicit eis : Quot panes habetis ? ite, et videte. Et cum cognovissent, dicunt : Quinque, et duos pisces.
  29876 Mark	Mark	43	6	39	Et praecepit illis ut accumbere facerent omnes secundum contubernia super viride foenum.
  29877 Mark	Mark	43	6	40	Et discubuerunt in partes per centenos et quinquagenos.
  29878 Mark	Mark	43	6	41	Et acceptis quinque panibus et duobus piscibus, intuens in caelum, benedixit, et fregit panes, et dedit discipulis suis, ut ponerent ante eos : et duos pisces divisit omnibus.
  29879 Mark	Mark	43	6	42	Et manducaverunt omnes, et saturati sunt.
  29880 Mark	Mark	43	6	43	Et sustulerunt reliquias, fragmentorum duodecim cophinos plenos, et de piscibus.
  29881 Mark	Mark	43	6	44	Erant autem qui manducaverunt quinque millia virorum.
  29882 Mark	Mark	43	6	45	Et statim coëgit discipulos suos ascendere navim, ut praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum.
  29883 Mark	Mark	43	6	46	Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare.
  29884 Mark	Mark	43	6	47	Et cum sero esset, erat navis in medio mari et ipse solus in terra.
  29885 Mark	Mark	43	6	48	Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare : et volebat praeterire eos.
  29886 Mark	Mark	43	6	49	At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt.
  29887 Mark	Mark	43	6	50	Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis : Confidite, ego sum : nolite timere.
  29888 Mark	Mark	43	6	51	Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant :
  29889 Mark	Mark	43	6	52	non enim intellexerunt de panibus : erat enim cor eorum obcaecatum.
  29890 Mark	Mark	43	6	53	Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt.
  29891 Mark	Mark	43	6	54	Cumque egressi essent de navi, continuo cognoverunt eum :
  29892 Mark	Mark	43	6	55	et percurrentes universam regionem illam, coeperunt in grabatis eos, qui se male habebant, circumferre, ubi audiebant eum esse.
  29893 Mark	Mark	43	6	56	Et quocumque introibat, in vicos, vel in villas aut civitates, in plateis ponebant infirmos, et deprecabantur eum, ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent, et quotquot tangebant eum, salvi fiebant.
  29894 Mark	Mark	43	7	1	Et conveniunt ad eum pharisaei, et quidam de scribis, venientes ab Jerosolymis.
  29895 Mark	Mark	43	7	2	Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est non lotis, manducare panes, vituperaverunt.
  29896 Mark	Mark	43	7	3	Pharisaei enim, et omnes Judaei, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum :
  29897 Mark	Mark	43	7	4	et a foro nisi baptizentur, non comedunt : et alia multa sunt, quae tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et aeramentorum, et lectorum :
  29898 Mark	Mark	43	7	5	et interrogabant eum pharisaei et scribae : Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem ?
  29899 Mark	Mark	43	7	6	At ille respondens, dixit eis : Bene prophetavit Isaias de vobis hypocritis, sicut scriptum est : [Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me :
  29900 Mark	Mark	43	7	7	in vanum autem me colunt, docentes doctrinas, et praecepta hominum.]
  29901 Mark	Mark	43	7	8	Relinquentes enim mandatum Dei, tenetis traditionem hominum, baptismata urceorum et calicum : et alia similia his facitis multa.
  29902 Mark	Mark	43	7	9	Et dicebat illis : Bene irritum facitis praeceptum Dei, ut traditionem vestram servetis.
  29903 Mark	Mark	43	7	10	Moyses enim dixit : Honora patrem tuum, et matrem tuam. Et : Qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur.
  29904 Mark	Mark	43	7	11	Vos autem dicitis : Si dixerit homo patri, aut matri, Corban (quod est donum) quodcumque ex me, tibi profuerit :
  29905 Mark	Mark	43	7	12	et ultra non dimittitis eum quidquam facere patri suo, aut matri,
  29906 Mark	Mark	43	7	13	rescindentes verbum Dei per traditionem vestram, quam tradidistis : et similia hujusmodi multa facitis.
  29907 Mark	Mark	43	7	14	Et advocans iterum turbam, dicebat illis : Audite me omnes, et intelligite.
  29908 Mark	Mark	43	7	15	Nihil est extra hominem introiens in eum, quod possit eum coinquinare, sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominem.
  29909 Mark	Mark	43	7	16	Si quis habet aures audiendi, audiat.
  29910 Mark	Mark	43	7	17	Et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli ejus parabolam.
  29911 Mark	Mark	43	7	18	Et ait illis : Sic et vos imprudentes estis ? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare :
  29912 Mark	Mark	43	7	19	quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas ?
  29913 Mark	Mark	43	7	20	Dicebat autem, quoniam quae de homine exeunt, illa communicant hominem.
  29914 Mark	Mark	43	7	21	Ab intus enim de corde hominum malae cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia,
  29915 Mark	Mark	43	7	22	furta, avaritiae, nequitiae, dolus, impudicitiae, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia.
  29916 Mark	Mark	43	7	23	Omnia haec mala ab intus procedunt, et communicant hominem.
  29917 Mark	Mark	43	7	24	Et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis : et ingressus domum, neminem voluit scire, et non potuit latere.
  29918 Mark	Mark	43	7	25	Mulier enim statim ut audivit de eo, cujus filia habebat spiritum immundum, intravit, et procidit ad pedes ejus.
  29919 Mark	Mark	43	7	26	Erat enim mulier gentilis, Syrophoenissa genere. Et rogabat eum ut daemonium ejiceret de filia ejus.
  29920 Mark	Mark	43	7	27	Qui dixit illi : Sine prius saturari filios : non est enim bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus.
  29921 Mark	Mark	43	7	28	At illa respondit, et dixit illi : Utique Domine, nam et catelli comedunt sub mensa de micis puerorum.
  29922 Mark	Mark	43	7	29	Et ait illi : Propter hunc sermonem vade : exiit daemonium a filia tua.
  29923 Mark	Mark	43	7	30	Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lectum, et daemonium exiisse.
  29924 Mark	Mark	43	7	31	Et iterum exiens de finibus Tyri, venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos.
  29925 Mark	Mark	43	7	32	Et adducunt ei surdum, et mutum, et deprecabantur eum, ut imponat illi manum.
  29926 Mark	Mark	43	7	33	Et apprehendens eum de turba seorsum, misit digitos suos in auriculas ejus : et exspuens, tetigit linguam ejus :
  29927 Mark	Mark	43	7	34	et suspiciens in caelum, ingemuit, et ait illi : Ephphetha, quod est, Adaperire.
  29928 Mark	Mark	43	7	35	Et statim apertae sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguae ejus, et loquebatur recte.
  29929 Mark	Mark	43	7	36	Et praecepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis praecipiebat, tanto magis plus praedicabant :
  29930 Mark	Mark	43	7	37	et eo amplius admirabantur, dicentes : Bene omnia fecit : et surdos fecit audire, et mutos loqui.
  29931 Mark	Mark	43	8	1	In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis :
  29932 Mark	Mark	43	8	2	Misereor super turbam : quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent :
  29933 Mark	Mark	43	8	3	et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via : quidam enim ex eis de longe venerunt.
  29934 Mark	Mark	43	8	4	Et responderunt ei discipuli sui : Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine ?
  29935 Mark	Mark	43	8	5	Et interrogavit eos : Quot panes habetis ? Qui dixerunt : Septem.
  29936 Mark	Mark	43	8	6	Et praecepit turbae discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbae.
  29937 Mark	Mark	43	8	7	Et habebant pisciculos paucos : et ipsos benedixit, et jussit apponi.
  29938 Mark	Mark	43	8	8	Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas.
  29939 Mark	Mark	43	8	9	Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia : et dimisit eos.
  29940 Mark	Mark	43	8	10	Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha.
  29941 Mark	Mark	43	8	11	Et exierunt pharisaei, et coeperunt conquirere cum eo, quaerentes ab illo signum de caelo, tentantes eum.
  29942 Mark	Mark	43	8	12	Et ingemiscens spiritu, ait : Quid generatio ista signum quaerit ? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum.
  29943 Mark	Mark	43	8	13	Et dimittens eos, ascendit iterum navim et abiit trans fretum.
  29944 Mark	Mark	43	8	14	Et obliti sunt panes sumere : et nisi unum panem non habebant secum in navi.
  29945 Mark	Mark	43	8	15	Et praecipiebat eis, dicens : Videte, et cavete a fermento pharisaeorum, et fermento Herodis.
  29946 Mark	Mark	43	8	16	Et cogitabant ad alterutrum, dicentes : quia panes non habemus.
  29947 Mark	Mark	43	8	17	Quo cognito, ait illis Jesus : Quid cogitatis, quia panes non habetis ? nondum cognoscetis nec intelligitis ? adhuc caecatum habetis cor vestrum ?
  29948 Mark	Mark	43	8	18	oculos habentes non videtis ? et aures habentes non auditis ? nec recordamini,
  29949 Mark	Mark	43	8	19	quando quinque panes fregi in quinque millia : quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis ? Dicunt ei : Duodecim.
  29950 Mark	Mark	43	8	20	Quando et septem panes in quatuor millia : quot sportas fragmentorum tulistis ? Et dicunt ei : Septem.
  29951 Mark	Mark	43	8	21	Et dicebat eis : Quomodo nondum intelligitis ?
  29952 Mark	Mark	43	8	22	Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei caecum, et rogabant eum ut illum tangeret.
  29953 Mark	Mark	43	8	23	Et apprehensa manu caeci, eduxit eum extra vicum : et exspuens in oculos ejus impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret.
  29954 Mark	Mark	43	8	24	Et aspiciens, ait : Video homines velut arbores ambulantes.
  29955 Mark	Mark	43	8	25	Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus : et coepit videre : et restitutus est ita ut clare videret omnia.
  29956 Mark	Mark	43	8	26	Et misit illum in domum suam, dicens : Vade in domum tuam : et si in vicum introieris, nemini dixeris.
  29957 Mark	Mark	43	8	27	Et egressus est Jesus, et discipuli ejus in castella Caesareae Philippi : et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis : Quem me dicunt esse homines ?
  29958 Mark	Mark	43	8	28	Qui responderunt illi, dicentes : Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis.
  29959 Mark	Mark	43	8	29	Tunc dicit illis : Vos vero quem me esse dicitis ? Respondens Petrus, ait ei : Tu es Christus.
  29960 Mark	Mark	43	8	30	Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo.
  29961 Mark	Mark	43	8	31	Et coepit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi : et post tres dies resurgere.
  29962 Mark	Mark	43	8	32	Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, coepit increpare eum.
  29963 Mark	Mark	43	8	33	Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens : Vade retro me Satana, quoniam non sapis quae Dei sunt, sed quae sunt hominum.
  29964 Mark	Mark	43	8	34	Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis : Si quis vult me sequi, deneget semetipsum : et tollat crucem suam, et sequatur me.
  29965 Mark	Mark	43	8	35	Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam.
  29966 Mark	Mark	43	8	36	Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum animae suae faciat ?
  29967 Mark	Mark	43	8	37	Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua ?
  29968 Mark	Mark	43	8	38	Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis.
  29969 Mark	Mark	43	8	39	Et dicebat illis : Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute.
  29970 Mark	Mark	43	9	1	Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis.
  29971 Mark	Mark	43	9	2	Et vestimenta ejus facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere.
  29972 Mark	Mark	43	9	3	Et apparuit illis Elias cum Moyse : et erant loquentes cum Jesu.
  29973 Mark	Mark	43	9	4	Et respondens Petrus, ait Jesu : Rabbi, bonum est nos hic esse : et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliae unum.
  29974 Mark	Mark	43	9	5	Non enim sciebat quid diceret : erant enim timore exterriti.
  29975 Mark	Mark	43	9	6	Et facta est nubes obumbrans eos : et venit vox de nube, dicens : Hic est Filius meus carissimus : audite illum.
  29976 Mark	Mark	43	9	7	Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum.
  29977 Mark	Mark	43	9	8	Et descendentibus illis de monte, praecepit illis ne cuiquam quae vidissent, narrarent : nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.
  29978 Mark	Mark	43	9	9	Et verbum continuerunt apud se : conquirentes quid esset, cum a mortuis resurrexerit.
  29979 Mark	Mark	43	9	10	Et interrogabant eum, dicentes : Quid ergo dicunt pharisaei et scribae, quia Eliam oportet venire primum ?
  29980 Mark	Mark	43	9	11	Qui respondens, ait illis : Elias cum venerit primo, restituet omnia : et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur.
  29981 Mark	Mark	43	9	12	Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quaecumque voluerunt) sicut scriptum est de eo.
  29982 Mark	Mark	43	9	13	Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et scribas conquirentes cum illis.
  29983 Mark	Mark	43	9	14	Et confestim omnis populus videns Jesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum.
  29984 Mark	Mark	43	9	15	Et interrogavit eos : Quid inter vos conquiritis ?
  29985 Mark	Mark	43	9	16	Et respondens unus de turba, dixit : Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum :
  29986 Mark	Mark	43	9	17	qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit : et dixi discipulis tuis ut ejicerent illum, et non potuerunt.
  29987 Mark	Mark	43	9	18	Qui respondens eis, dixit : O generatio incredula, quamdiu apud vos ero ? quamdiu vos patiar ? afferte illum ad me.
  29988 Mark	Mark	43	9	19	Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum : et elisus in terram, volutabatur spumans.
  29989 Mark	Mark	43	9	20	Et interrogavit patrem ejus : Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit ? At ille ait : Ab infantia :
  29990 Mark	Mark	43	9	21	et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet : sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri.
  29991 Mark	Mark	43	9	22	Jesus autem ait illi : Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti.
  29992 Mark	Mark	43	9	23	Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat : Credo, Domine ; adjuva incredulitatem meam.
  29993 Mark	Mark	43	9	24	Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi : Surde et mute spiritus, ego praecipio tibi, exi ab eo : et amplius ne introëas in eum.
  29994 Mark	Mark	43	9	25	Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent : Quia mortuus est.
  29995 Mark	Mark	43	9	26	Jesus autem tenens manum ejus elevavit eum, et surrexit.
  29996 Mark	Mark	43	9	27	Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum : Quare nos non potuimus ejicere eum ?
  29997 Mark	Mark	43	9	28	Et dixit illis : Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio.
  29998 Mark	Mark	43	9	29	Et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam : nec volebat quemquam scire.
  29999 Mark	Mark	43	9	30	Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis : Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget.
  30000 Mark	Mark	43	9	31	At illi ignorabant verbum : et timebant interrogare eum.
  30001 Mark	Mark	43	9	32	Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos : Quid in via tractabatis ?
  30002 Mark	Mark	43	9	33	At illi tacebant : siquidem in via inter se disputaverunt : quis eorum major esset.
  30003 Mark	Mark	43	9	34	Et residens vocavit duodecim, et ait illis : Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister.
  30004 Mark	Mark	43	9	35	Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum : quem cum complexus esset, ait illis :
  30005 Mark	Mark	43	9	36	Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit : et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui misit me.
  30006 Mark	Mark	43	9	37	Respondit illi Joannes, dicens : Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem daemonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum.
  30007 Mark	Mark	43	9	38	Jesus autem ait : Nolite prohibere eum : nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me :
  30008 Mark	Mark	43	9	39	qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
  30009 Mark	Mark	43	9	40	Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine meo, quia Christi estis : amen dico vobis, non perdet mercedem suam.
  30010 Mark	Mark	43	9	41	Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me : bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur.
  30011 Mark	Mark	43	9	42	Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam : bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem,
  30012 Mark	Mark	43	9	43	ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.
  30013 Mark	Mark	43	9	44	Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum : bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis,
  30014 Mark	Mark	43	9	45	ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.
  30015 Mark	Mark	43	9	46	Quod si oculus tuus scandalizat te, ejice eum : bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis,
  30016 Mark	Mark	43	9	47	ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur.
  30017 Mark	Mark	43	9	48	Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale salietur.
  30018 Mark	Mark	43	9	49	Bonum est sal : quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis ? Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos.
  30019 Mark	Mark	43	10	1	Et inde exsurgens venit in fines Judaeae ultra Jordanem : et conveniunt iterum turbae ad eum : et sicut consueverat, iterum docebat illos.
  30020 Mark	Mark	43	10	2	Et accedentes pharisaei interrogabant eum : Si licet viro uxorem dimittere : tentantes eum.
  30021 Mark	Mark	43	10	3	At ille respondens, dixit eis : Quid vobis praecepit Moyses ?
  30022 Mark	Mark	43	10	4	Qui dixerunt : Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere.
  30023 Mark	Mark	43	10	5	Quibus respondens Jesus, ait : Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud :
  30024 Mark	Mark	43	10	6	ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus.
  30025 Mark	Mark	43	10	7	Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhaerebit ad uxorem suam :
  30026 Mark	Mark	43	10	8	et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro.
  30027 Mark	Mark	43	10	9	Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.
  30028 Mark	Mark	43	10	10	Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum.
  30029 Mark	Mark	43	10	11	Et ait illis : Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam.
  30030 Mark	Mark	43	10	12	Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, moechatur.
  30031 Mark	Mark	43	10	13	Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus.
  30032 Mark	Mark	43	10	14	Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis : Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos : talium enim est regnum Dei.
  30033 Mark	Mark	43	10	15	Amen dico vobis : Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud.
  30034 Mark	Mark	43	10	16	Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos.
  30035 Mark	Mark	43	10	17	Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum : Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam ?
  30036 Mark	Mark	43	10	18	Jesus autem dixit ei : Quid me dicis bonum ? nemo bonus, nisi unus Deus.
  30037 Mark	Mark	43	10	19	Praecepta nosti : ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem.
  30038 Mark	Mark	43	10	20	At ille respondens, ait illi : Magister, haec omnia observavi a juventute mea.
  30039 Mark	Mark	43	10	21	Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei : Unum tibi deest : vade, quaecumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo : et veni, sequere me.
  30040 Mark	Mark	43	10	22	Qui contristatus in verbo, abiit moerens : erat enim habens multas possessiones.
  30041 Mark	Mark	43	10	23	Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis : Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt !
  30042 Mark	Mark	43	10	24	Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens ait illis : Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire !
  30043 Mark	Mark	43	10	25	Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
  30044 Mark	Mark	43	10	26	Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos : Et quis potest salvus fieri ?
  30045 Mark	Mark	43	10	27	Et intuens illos Jesus, ait : Apud homines impossibile est, sed non apud Deum : omnia enim possibilia sunt apud Deum.
  30046 Mark	Mark	43	10	28	Et coepit ei Petrus dicere : Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te.
  30047 Mark	Mark	43	10	29	Respondens Jesus, ait : Amen dico vobis : Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium,
  30048 Mark	Mark	43	10	30	qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc : domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in saeculo futuro vitam aeternam.
  30049 Mark	Mark	43	10	31	Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.
  30050 Mark	Mark	43	10	32	Erant autem in via ascendentes Jerosolymam : et praecedebat illos Jesus, et stupebant : et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, coepit illis dicere quae essent ei eventura.
  30051 Mark	Mark	43	10	33	Quia ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus :
  30052 Mark	Mark	43	10	34	et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum : et tertia die resurget.
  30053 Mark	Mark	43	10	35	Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes filii Zebedaei, dicentes : Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis.
  30054 Mark	Mark	43	10	36	At ille dixit eis : Quid vultis ut faciam vobis ?
  30055 Mark	Mark	43	10	37	Et dixerunt : Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua.
  30056 Mark	Mark	43	10	38	Jesus autem ait eis : Nescitis quid petatis : potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari ?
  30057 Mark	Mark	43	10	39	At illi dixerunt ei : Possumus. Jesus autem ait eis : Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis ; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini :
  30058 Mark	Mark	43	10	40	sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est.
  30059 Mark	Mark	43	10	41	Et audientes decem, coeperunt indignari de Jacobo et Joanne.
  30060 Mark	Mark	43	10	42	Jesus autem vocans eos, ait illis : Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis : et principes eorum potestatem habent ipsorum.
  30061 Mark	Mark	43	10	43	Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister :
  30062 Mark	Mark	43	10	44	et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus.
  30063 Mark	Mark	43	10	45	Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.
  30064 Mark	Mark	43	10	46	Et veniunt Jericho : et proficiscente eo de Jericho, et discipulis ejus, et plurima multitudine, filius Timaei Bartimaeus caecus, sedebat juxta viam mendicans.
  30065 Mark	Mark	43	10	47	Qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est, coepit clamare, et dicere : Jesu fili David, miserere mei.
  30066 Mark	Mark	43	10	48	Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat : Fili David, miserere mei.
  30067 Mark	Mark	43	10	49	Et stans Jesus praecepit illum vocari. Et vocant caecum, dicentes ei : Animaequior esto : surge, vocat te.
  30068 Mark	Mark	43	10	50	Qui projecto vestimento suo exiliens, venit ad eum.
  30069 Mark	Mark	43	10	51	Et respondens Jesus dixit illi : Quid tibi vis faciam ? Caecus autem dixit ei : Rabboni, ut videam.
  30070 Mark	Mark	43	10	52	Jesus autem ait illi : Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via.
  30071 Mark	Mark	43	11	1	Et cum appropinquarent Jerosolymae et Bethaniae ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis,
  30072 Mark	Mark	43	11	2	et ait illis : Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introëuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit : solvite illum, et adducite.
  30073 Mark	Mark	43	11	3	Et si quis vobis dixerit : Quid facitis ? dicite, quia Domino necessarius est : et continuo illum dimittet huc.
  30074 Mark	Mark	43	11	4	Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio : et solvunt eum.
  30075 Mark	Mark	43	11	5	Et quidam de illic stantibus dicebant illis : Quid facitis solventes pullum ?
  30076 Mark	Mark	43	11	6	Qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Jesus, et dimiserunt eis.
  30077 Mark	Mark	43	11	7	Et duxerunt pullum ad Jesum : et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum.
  30078 Mark	Mark	43	11	8	Multi autem vestimenta sua straverunt in via : alii autem frondes caedebant de arboribus, et sternebant in via.
  30079 Mark	Mark	43	11	9	Et qui praeibant, et qui sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna : benedictus qui venit in nomine Domini :
  30080 Mark	Mark	43	11	10	benedictum quod venit regnum patris nostri David : hosanna in excelsis.
  30081 Mark	Mark	43	11	11	Et introivit Jerosolymam in templum : et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim.
  30082 Mark	Mark	43	11	12	Et alia die cum exirent a Bethania, esuriit.
  30083 Mark	Mark	43	11	13	Cumque vidisset a longe ficum habentem folia, venit si quid forte inveniret in ea : et cum venisset ad eam, nihil invenit praeter folia : non enim erat tempus ficorum.
  30084 Mark	Mark	43	11	14	Et respondens dixit ei : Jam non amplius in aeternum ex te fructum quisquam manducet. Et audiebant discipuli ejus.
  30085 Mark	Mark	43	11	15	Et veniunt in Jerosolymam. Et cum introisset in templum, coepit ejicere vendentes et ementes in templo : et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit :
  30086 Mark	Mark	43	11	16	et non sinebat ut quisquam transferret vas per templum :
  30087 Mark	Mark	43	11	17	et docebat, dicens eis : Nonne scriptum est : Quia domus mea, domus orationis vocabitur omnibus gentibus ? vos autem fecistis eam speluncam latronum.
  30088 Mark	Mark	43	11	18	Quo audito principes sacerdotum et scribae, quaerebant quomodo eum perderent : timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina ejus.
  30089 Mark	Mark	43	11	19	Et cum vespera facta esset, egrediebatur de civitate.
  30090 Mark	Mark	43	11	20	Et cum mane transirent, viderunt ficum aridam factam a radicibus.
  30091 Mark	Mark	43	11	21	Et recordatus Petrus, dixit ei : Rabbi, ecce ficus, cui maledixisti, aruit.
  30092 Mark	Mark	43	11	22	Et respondens Jesus ait illis : Habete fidem Dei.
  30093 Mark	Mark	43	11	23	Amen dico vobis, quia quicumque dixerit huic monti : Tollere, et mittere in mare, et non haesitaverit in corde suo, sed crediderit, quia quodcumque dixerit fiat, fiet ei.
  30094 Mark	Mark	43	11	24	Propterea dico vobis, omnia quaecumque orantes petitis, credite quia accipietis, et evenient vobis.
  30095 Mark	Mark	43	11	25	Et cum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem : ut et Pater vester, qui in caelis est, dimittat vobis peccata vestra.
  30096 Mark	Mark	43	11	26	Quod si vos non dimiseritis : nec Pater vester, qui in caelis est, dimittet vobis peccata vestra.
  30097 Mark	Mark	43	11	27	Et veniunt rursus Jerosolymam. Et cum ambularet in templo, accedunt ad eum summi sacerdotes, et scribae, et seniores :
  30098 Mark	Mark	43	11	28	et dicunt ei : In qua potestate haec facis ? et quis dedit tibi hanc potestatem ut ista facias ?
  30099 Mark	Mark	43	11	29	Jesus autem respondens, ait illis : Interrogabo vos et ego unum verbum, et respondete mihi : et dicam vobis in qua potestate haec faciam.
  30100 Mark	Mark	43	11	30	Baptismus Joannis, de caelo erat, an ex hominibus ? Respondete mihi.
  30101 Mark	Mark	43	11	31	At illi cogitabant secum, dicentes : Si dixerimus : De caelo, dicet : Quare ergo non credidistis ei ?
  30102 Mark	Mark	43	11	32	Si dixerimus : Ex hominibus, timemus populum : omnes enim habebant Joannem quia vere propheta esset.
  30103 Mark	Mark	43	11	33	Et respondentes dicunt Jesu : Nescimus. Et respondens Jesus ait illis : Neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam.
  30104 Mark	Mark	43	12	1	Et coepit illis in parabolis loqui : Vineam pastinavit homo, et circumdedit sepem, et fodit lacum, et aedificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.
  30105 Mark	Mark	43	12	2	Et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineae.
  30106 Mark	Mark	43	12	3	Qui apprehensum eum ceciderunt, et dimiserunt vacuum.
  30107 Mark	Mark	43	12	4	Et iterum misit ad illos alium servum : et illum in capite vulneraverunt, et contumeliis affecerunt.
  30108 Mark	Mark	43	12	5	Et rursum alium misit, et illum occiderunt : et plures alios : quosdam caedentes, alios vero occidentes.
  30109 Mark	Mark	43	12	6	Adhuc ergo unum habens filium carissimum, et illum misit ad eos novissimum, dicens : Quia reverebuntur filium meum.
  30110 Mark	Mark	43	12	7	Coloni autem dixerunt ad invicem : Hic est haeres : venite, occidamus eum : et nostra erit haereditas.
  30111 Mark	Mark	43	12	8	Et apprehendentes eum, occiderunt : et ejecerunt extra vineam.
  30112 Mark	Mark	43	12	9	Quid ergo faciet dominus vineae ? Veniet, et perdet colonos, et dabit vineam aliis.
  30113 Mark	Mark	43	12	10	Nec scripturam hanc legistis : Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli :
  30114 Mark	Mark	43	12	11	a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris ?
  30115 Mark	Mark	43	12	12	Et quaerebant eum tenere : et timuerunt turbam : cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit. Et relicto eo abierunt.
  30116 Mark	Mark	43	12	13	Et mittunt ad eum quosdam ex pharisaeis, et herodianis, ut eum caperent in verbo.
  30117 Mark	Mark	43	12	14	Qui venientes dicunt ei : Magister, scimus quia verax es, et non curas quemquam : nec enim vides in faciem hominum, sed in veritate viam Dei doces. Licet dari tributum Caesari, an non dabimus ?
  30118 Mark	Mark	43	12	15	Qui sciens versutiam illorum, ait illis : Quid me tentatis ? afferte mihi denarium ut videam.
  30119 Mark	Mark	43	12	16	At illi attulerunt ei. Et ait illis : Cujus est imago haec, et inscriptio ? Dicunt ei : Caesaris.
  30120 Mark	Mark	43	12	17	Respondens autem Jesus dixit illis : Reddite igitur quae sunt Caesaris, Caesari : et quae sunt Dei, Deo. Et mirabantur super eo.
  30121 Mark	Mark	43	12	18	Et venerunt ad eum sadducaei, qui dicunt resurrectionem non esse : et interrogabant eum, dicentes :
  30122 Mark	Mark	43	12	19	Magister, Moyses nobis scripsit, ut si cujus frater mortuus fuerit, et dimiserit uxorem, et filios non reliquerit, accipiat frater ejus uxorem ipsius, et resuscitet semen fratri suo.
  30123 Mark	Mark	43	12	20	Septem ergo fratres erant : et primus accepit uxorem, et mortuus est non relicto semine.
  30124 Mark	Mark	43	12	21	Et secundus accepit eam, et mortuus est : et nec iste reliquit semen. Et tertius similiter.
  30125 Mark	Mark	43	12	22	Et acceperunt eam similiter septem : et non reliquerunt semen. Novissima omnium defuncta est et mulier.
  30126 Mark	Mark	43	12	23	In resurrectione ergo cum resurrexerint, cujus de his erit uxor ? septem enim habuerunt eam uxorem.
  30127 Mark	Mark	43	12	24	Et respondens Jesus, ait illis : Nonne ideo erratis, non scientes Scripturas, neque virtutem Dei ?
  30128 Mark	Mark	43	12	25	Cum enim a mortuis resurrexerint, neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli in caelis.
  30129 Mark	Mark	43	12	26	De mortuis autem quod resurgant, non legistis in libro Moysi, super rubum, quomodo dixerit illi Deus, inquiens : Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob ?
  30130 Mark	Mark	43	12	27	Non est Deus mortuorum, sed vivorum. Vos ergo multum erratis.
  30131 Mark	Mark	43	12	28	Et accessit unus de scribis, qui audierat illos conquirentes, et videns quoniam bene illis responderit, interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum.
  30132 Mark	Mark	43	12	29	Jesus autem respondit ei : Quia primum omnium mandatum est : Audi Israël, Dominus Deus tuus, Deus unus est :
  30133 Mark	Mark	43	12	30	et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum.
  30134 Mark	Mark	43	12	31	Secundum autem simile est illi : Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Majus horum aliud mandatum non est.
  30135 Mark	Mark	43	12	32	Et ait illi scriba : Bene, Magister, in veritate dixisti, quia unus est Deus, et non est alius praeter eum.
  30136 Mark	Mark	43	12	33	Et ut diligatur ex toto corde, et ex toto intellectu, et ex tota anima, et ex tota fortitudine, et diligere proximum tamquam seipsum, majus est omnibus holocautomatibus, et sacrificiis.
  30137 Mark	Mark	43	12	34	Jesus autem videns quod sapienter respondisset, dixit illi : Non es longe a regno Dei. Et nemo jam audebat eum interrogare.
  30138 Mark	Mark	43	12	35	Et respondens Jesus dicebat, docens in templo : Quomodo dicunt scribae Christum filium esse David ?
  30139 Mark	Mark	43	12	36	Ipse enim David dicit in Spiritu Sancto : Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
  30140 Mark	Mark	43	12	37	Ipse ergo David dicit eum Dominum, et unde est filius ejus ? Et multa turba eum libenter audivit.
  30141 Mark	Mark	43	12	38	Et dicebat eis in doctrina sua : Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro,
  30142 Mark	Mark	43	12	39	et in primis cathedris sedere in synagogis, et primos discubitus in coenis :
  30143 Mark	Mark	43	12	40	qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis : hi accipient prolixius judicium.
  30144 Mark	Mark	43	12	41	Et sedens Jesus contra gazophylacium, aspiciebat quomodo turba jactaret aes in gazophylacium, et multi divites jactabant multa.
  30145 Mark	Mark	43	12	42	Cum venisset autem vidua una pauper, misit duo minuta, quod est quadrans,
  30146 Mark	Mark	43	12	43	et convocans discipulos suos, ait illis : Amen dico vobis, quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium.
  30147 Mark	Mark	43	12	44	Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt : haec vero de penuria sua omnia quae habuit misit totum victum suum.
  30148 Mark	Mark	43	13	1	Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis : Magister, aspice quales lapides, et quales structurae.
  30149 Mark	Mark	43	13	2	Et respondens Jesus, ait illi : Vides has omnes magnas aedificationes ? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.
  30150 Mark	Mark	43	13	3	Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas :
  30151 Mark	Mark	43	13	4	Dic nobis, quando ista fient ? et quod signum erit, quando haec omnia incipient consummari ?
  30152 Mark	Mark	43	13	5	Et respondens Jesus coepit dicere illis : Videte ne quis vos seducat :
  30153 Mark	Mark	43	13	6	multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum : et multos seducent.
  30154 Mark	Mark	43	13	7	Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis : oportet enim haec fieri : sed nondum finis.
  30155 Mark	Mark	43	13	8	Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terraemotus per loca, et fames. Initium dolorum haec.
  30156 Mark	Mark	43	13	9	Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante praesides et reges stabitis propter me, in testimonium illis.
  30157 Mark	Mark	43	13	10	Et in omnes gentes primum oportet praedicari Evangelium.
  30158 Mark	Mark	43	13	11	Et cum duxerint vos tradentes, nolite praecogitare quid loquamini : sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini : non enim vos estis loquentes, sed Spiritus Sanctus.
  30159 Mark	Mark	43	13	12	Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium : et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos.
  30160 Mark	Mark	43	13	13	Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.
  30161 Mark	Mark	43	13	14	Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intelligat : tunc qui in Judaea sunt, fugiant in montes :
  30162 Mark	Mark	43	13	15	et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introëat ut tollat quid de domo sua :
  30163 Mark	Mark	43	13	16	et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum.
  30164 Mark	Mark	43	13	17	Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus.
  30165 Mark	Mark	43	13	18	Orate vero ut hieme non fiant.
  30166 Mark	Mark	43	13	19	Erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturae, quam condidit Deus usque nunc, neque fient.
  30167 Mark	Mark	43	13	20	Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro : sed propter electos, quos elegit, breviavit dies.
  30168 Mark	Mark	43	13	21	Et tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis.
  30169 Mark	Mark	43	13	22	Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos.
  30170 Mark	Mark	43	13	23	Vos ergo videte : ecce praedixi vobis omnia.
  30171 Mark	Mark	43	13	24	Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum :
  30172 Mark	Mark	43	13	25	et stellae caeli erunt decidentes, et virtutes, quae in caelis sunt, movebuntur.
  30173 Mark	Mark	43	13	26	Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria.
  30174 Mark	Mark	43	13	27	Et tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terrae usque ad summum caeli.
  30175 Mark	Mark	43	13	28	A ficu autem discite parabolam. Cum jam ramus ejus tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit aestas :
  30176 Mark	Mark	43	13	29	sic et vos cum videritis haec fieri, scitote quod in proximo sit, in ostiis.
  30177 Mark	Mark	43	13	30	Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio haec, donec omnia ista fiant.
  30178 Mark	Mark	43	13	31	Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.
  30179 Mark	Mark	43	13	32	De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in caelo, neque Filius, nisi Pater.
  30180 Mark	Mark	43	13	33	Videte, vigilate, et orate : nescitis enim quando tempus sit.
  30181 Mark	Mark	43	13	34	Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori praecepit ut vigilet,
  30182 Mark	Mark	43	13	35	vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus veniat : sero, an media nocte, an galli cantu, an mane),
  30183 Mark	Mark	43	13	36	ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes.
  30184 Mark	Mark	43	13	37	Quod autem vobis dico, omnibus dico : Vigilate.
  30185 Mark	Mark	43	14	1	Erat autem Pascha et azyma post biduum : et quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent, et occiderent.
  30186 Mark	Mark	43	14	2	Dicebant autem : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
  30187 Mark	Mark	43	14	3	Et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi, et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi : et fracto alabastro, effudit super caput ejus.
  30188 Mark	Mark	43	14	4	Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes : Ut quid perditio ista unguenti facta est ?
  30189 Mark	Mark	43	14	5	poterat enim unguentum istud venundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam.
  30190 Mark	Mark	43	14	6	Jesus autem dixit : Sinite eam, quid illi molesti estis ? Bonum opus operata est in me :
  30191 Mark	Mark	43	14	7	semper enim pauperes habetis vobiscum : et cum volueritis, potestis illis benefacere : me autem non semper habetis.
  30192 Mark	Mark	43	14	8	Quod habuit haec, fecit : praevenit ungere corpus meum in sepulturam.
  30193 Mark	Mark	43	14	9	Amen dico vobis : Ubicumque praedicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit haec, narrabitur in memoriam ejus.
  30194 Mark	Mark	43	14	10	Et Judas Iscariotes, unus de duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis.
  30195 Mark	Mark	43	14	11	Qui audientes gavisi sunt : et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quaerebat quomodo illum opportune traderet.
  30196 Mark	Mark	43	14	12	Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli : Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha ?
  30197 Mark	Mark	43	14	13	Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis : Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aquae bajulans : sequimini eum,
  30198 Mark	Mark	43	14	14	et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit : Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem ?
  30199 Mark	Mark	43	14	15	Et ipse vobis demonstrabit coenaculum grande, stratum : et illic parate nobis.
  30200 Mark	Mark	43	14	16	Et abierunt discipuli ejus, et venerunt in civitatem : et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha.
  30201 Mark	Mark	43	14	17	Vespere autem facto, venit cum duodecim.
  30202 Mark	Mark	43	14	18	Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus : Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum.
  30203 Mark	Mark	43	14	19	At illi coeperunt contristari, et dicere ei singulatim : Numquid ego ?
  30204 Mark	Mark	43	14	20	Qui ait illis : Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino.
  30205 Mark	Mark	43	14	21	Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo : vae autem homini illi per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si non esset natus homo ille.
  30206 Mark	Mark	43	14	22	Et manducantibus illis, accepit Jesus panem : et benedicens fregit, et dedit eis, et ait : Sumite, hoc est corpus meum.
  30207 Mark	Mark	43	14	23	Et accepto calice, gratias agens dedit eis : et biberunt ex illo omnes.
  30208 Mark	Mark	43	14	24	Et ait illis : Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur.
  30209 Mark	Mark	43	14	25	Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei.
  30210 Mark	Mark	43	14	26	Et hymno dicto exierunt in montem Olivarum.
  30211 Mark	Mark	43	14	27	Et ait eis Jesus : Omnes scandalizabimini in me in nocte ista : quia scriptum est : Percutiam pastorem, et dispergentur oves.
  30212 Mark	Mark	43	14	28	Sed postquam resurrexero, praecedam vos in Galilaeam.
  30213 Mark	Mark	43	14	29	Petrus autem ait illi : Et si omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego.
  30214 Mark	Mark	43	14	30	Et ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus.
  30215 Mark	Mark	43	14	31	At ille amplius loquebatur : Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo. Similiter autem et omnes dicebant.
  30216 Mark	Mark	43	14	32	Et veniunt in praedium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis : Sedete hic donec orem.
  30217 Mark	Mark	43	14	33	Et assumit Petrum, et Jacobum, et Joannem secum : et coepit pavere et taedere.
  30218 Mark	Mark	43	14	34	Et ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate.
  30219 Mark	Mark	43	14	35	Et cum processisset paululum, procidit super terram, et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora.
  30220 Mark	Mark	43	14	36	Et dixit : Abba pater, omnia tibi possibilia sunt : transfer calicem hunc a me : sed non quod ego volo, sed quod tu.
  30221 Mark	Mark	43	14	37	Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro : Simon, dormis ? non potuisti una hora vigilare ?
  30222 Mark	Mark	43	14	38	vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma.
  30223 Mark	Mark	43	14	39	Et iterum abiens oravit, eumdem sermonem dicens.
  30224 Mark	Mark	43	14	40	Et reversus, denuo invenit eos dormientes (erant enim oculi eorum gravati), et ignorabant quid responderent ei.
  30225 Mark	Mark	43	14	41	Et venit tertio, et ait illis : Dormite jam, et requiescite. Sufficit : venit hora : ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum.
  30226 Mark	Mark	43	14	42	Surgite, eamus : ecce qui me tradet, prope est.
  30227 Mark	Mark	43	14	43	Et, adhuc eo loquente, venit Judas Iscariotes unus de duodecim, et cum eo turba multa cum gladiis et lignis, a summis sacerdotibus, et scribis, et senioribus.
  30228 Mark	Mark	43	14	44	Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute.
  30229 Mark	Mark	43	14	45	Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait : Ave Rabbi : et osculatus est eum.
  30230 Mark	Mark	43	14	46	At illi manus injecerunt in eum, et tenuerunt eum.
  30231 Mark	Mark	43	14	47	Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis, et amputavit illi auriculam.
  30232 Mark	Mark	43	14	48	Et respondens Jesus, ait illis : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me ?
  30233 Mark	Mark	43	14	49	quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturae.
  30234 Mark	Mark	43	14	50	Tunc discipuli ejus relinquentes eum, omnes fugerunt.
  30235 Mark	Mark	43	14	51	Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo : et tenuerunt eum.
  30236 Mark	Mark	43	14	52	At ille rejecta sindone, nudus profugit ab eis.
  30237 Mark	Mark	43	14	53	Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem : et convenerunt omnes sacerdotes, et scribae, et seniores.
  30238 Mark	Mark	43	14	54	Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis : et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se.
  30239 Mark	Mark	43	14	55	Summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversus Jesum testimonium ut eum morti traderent : nec inveniebant.
  30240 Mark	Mark	43	14	56	Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum : et convenientia testimonia non erant.
  30241 Mark	Mark	43	14	57	Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes :
  30242 Mark	Mark	43	14	58	Quoniam nos audivimus eum dicentem : Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum aedificabo.
  30243 Mark	Mark	43	14	59	Et non erat conveniens testimonium illorum.
  30244 Mark	Mark	43	14	60	Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Jesum, dicens : Non respondes quidquam ad ea quae tibi objiciuntur ab his ?
  30245 Mark	Mark	43	14	61	Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei : Tu es Christus Filius Dei benedicti ?
  30246 Mark	Mark	43	14	62	Jesus autem dixit illi : Ego sum : et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus caeli.
  30247 Mark	Mark	43	14	63	Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait : Quid adhuc desideramus testes ?
  30248 Mark	Mark	43	14	64	Audistis blasphemiam : quid vobis videtur ? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.
  30249 Mark	Mark	43	14	65	Et coeperunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum caedere, et dicere ei : Prophetiza : et ministri alapis eum caedebant.
  30250 Mark	Mark	43	14	66	Et cum esset Petrus in atrio deorsum, venit una ex ancillis summi sacerdotis :
  30251 Mark	Mark	43	14	67	et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait : Et tu cum Jesu Nazareno eras.
  30252 Mark	Mark	43	14	68	At ille negavit, dicens : Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit.
  30253 Mark	Mark	43	14	69	Rursus autem cum vidisset illum ancilla, coepit dicere circumstantibus : Quia hic ex illis est.
  30254 Mark	Mark	43	14	70	At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro : Vere ex illis es : nam et Galilaeus es.
  30255 Mark	Mark	43	14	71	Ille autem coepit anathematizare et jurare : Quia nescio hominem istum, quem dicitis.
  30256 Mark	Mark	43	14	72	Et statim gallus iterum cantavit. Et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Jesus : Priusquam gallus cantet bis, ter me negabis. Et coepit flere.
  30257 Mark	Mark	43	15	1	Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato.
  30258 Mark	Mark	43	15	2	Et interrogavit eum Pilatus : Tu es rex Judaeorum ? At ille respondens, ait illi : Tu dicis.
  30259 Mark	Mark	43	15	3	Et accusabant eum summi sacerdotes in multis.
  30260 Mark	Mark	43	15	4	Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens : Non respondes quidquam ? vide in quantis te accusant.
  30261 Mark	Mark	43	15	5	Jesus autem amplius nihil respondit, ita ut miraretur Pilatus.
  30262 Mark	Mark	43	15	6	Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent.
  30263 Mark	Mark	43	15	7	Erat autem qui dicebatur Barrabas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium.
  30264 Mark	Mark	43	15	8	Et cum ascendisset turba, coepit rogare, sicut semper faciebat illis.
  30265 Mark	Mark	43	15	9	Pilatus autem respondit eis, et dixit : Vultis dimittam vobis regem Judaeorum ?
  30266 Mark	Mark	43	15	10	Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes.
  30267 Mark	Mark	43	15	11	Pontifices autem concitaverunt turbam, ut magis Barabbam dimitteret eis.
  30268 Mark	Mark	43	15	12	Pilatus autem iterum respondens, ait illis : Quid ergo vultis faciam regi Judaeorum ?
  30269 Mark	Mark	43	15	13	At illi iterum clamaverunt : Crucifige eum.
  30270 Mark	Mark	43	15	14	Pilatus vero dicebat illis : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant : Crucifige eum.
  30271 Mark	Mark	43	15	15	Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis caesum, ut crucifigeretur.
  30272 Mark	Mark	43	15	16	Milites autem duxerunt eum in atrium praetorii, et convocant totam cohortem,
  30273 Mark	Mark	43	15	17	et induunt eum purpura, et imponunt ei plectentes spineam coronam.
  30274 Mark	Mark	43	15	18	Et coeperunt salutare eum : Ave rex Judaeorum.
  30275 Mark	Mark	43	15	19	Et percutiebant caput ejus arundine : et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum.
  30276 Mark	Mark	43	15	20	Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis : et educunt illum ut crucifigerent eum.
  30277 Mark	Mark	43	15	21	Et angariaverunt praetereuntem quempiam, Simonem Cyrenaeum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus.
  30278 Mark	Mark	43	15	22	Et perducunt illum in Golgotha locum : quod est interpretatum Calvariae locus.
  30279 Mark	Mark	43	15	23	Et dabant ei bibere myrrhatum vinum : et non accepit.
  30280 Mark	Mark	43	15	24	Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret.
  30281 Mark	Mark	43	15	25	Erat autem hora tertia : et crucifixerunt eum.
  30282 Mark	Mark	43	15	26	Et erat titulus causae ejus inscriptus : Rex Judaeorum.
  30283 Mark	Mark	43	15	27	Et cum eo crucifigunt duos latrones : unum a dextris, et alium a sinistris ejus.
  30284 Mark	Mark	43	15	28	Et impleta est Scriptura, quae dicit : Et cum iniquis reputatus est.
  30285 Mark	Mark	43	15	29	Et praetereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes : Vah ! qui destruis templum Dei, et in tribus diebus reaedificas,
  30286 Mark	Mark	43	15	30	salvum fac temetipsum descendens de cruce.
  30287 Mark	Mark	43	15	31	Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant : Alios salvos fecit ; seipsum non potest salvum facere.
  30288 Mark	Mark	43	15	32	Christus rex Israël descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei.
  30289 Mark	Mark	43	15	33	Et facta hora sexta, tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam.
  30290 Mark	Mark	43	15	34	Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens : Eloi, eloi, lamma sabacthani ? quod est interpretatum : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ?
  30291 Mark	Mark	43	15	35	Et quidam de circumstantibus audientes, dicebant : Ecce Eliam vocat.
  30292 Mark	Mark	43	15	36	Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens : Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum.
  30293 Mark	Mark	43	15	37	Jesus autem emissa voce magna expiravit.
  30294 Mark	Mark	43	15	38	Et velum templi scissum est in duo, a summo usque deorsum.
  30295 Mark	Mark	43	15	39	Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait : Vere hic homo Filius Dei erat.
  30296 Mark	Mark	43	15	40	Erant autem et mulieres de longe aspicientes : inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome :
  30297 Mark	Mark	43	15	41	et cum esset in Galilaea, sequebantur eum, et ministrabant ei, et aliae multae, quae simul cum eo ascenderant Jerosolymam.
  30298 Mark	Mark	43	15	42	Et cum jam sero esset factum (quia erat parasceve, quod est ante sabbatum),
  30299 Mark	Mark	43	15	43	venit Joseph ab Arimathaea nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu.
  30300 Mark	Mark	43	15	44	Pilatus autem mirabatur si jam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si jam mortuus esset.
  30301 Mark	Mark	43	15	45	Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Joseph.
  30302 Mark	Mark	43	15	46	Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.
  30303 Mark	Mark	43	15	47	Maria autem Magdalene et Maria Joseph aspiciebant ubi poneretur.
  30304 Mark	Mark	43	16	1	Et cum transisset sabbatum, Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Salome emerunt aromata ut venientes ungerent Jesum.
  30305 Mark	Mark	43	16	2	Et valde mane una sabbatorum, veniunt ad monumentum, orto jam sole.
  30306 Mark	Mark	43	16	3	Et dicebant ad invicem : Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti ?
  30307 Mark	Mark	43	16	4	Et respicientes viderunt revolutum lapidem. Erat quippe magnus valde.
  30308 Mark	Mark	43	16	5	Et introëuntes in monumentum viderunt juvenem sedentem in dextris, coopertum stola candida, et obstupuerunt.
  30309 Mark	Mark	43	16	6	Qui dicit illis : Nolite expavescere : Jesum quaeritis Nazarenum, crucifixum : surrexit, non est hic, ecce locus ubi posuerunt eum.
  30310 Mark	Mark	43	16	7	Sed ite, dicite discipulis ejus, et Petro, quia praecedit vos in Galilaeam : ibi eum videbitis, sicut dixit vobis.
  30311 Mark	Mark	43	16	8	At illae exeuntes, fugerunt de monumento : invaserat enim eas tremor et pavor : et nemini quidquam dixerunt : timebant enim.
  30312 Mark	Mark	43	16	9	Surgens autem mane prima sabbati, apparuit primo Mariae Magdalene, de qua ejecerat septem daemonia.
  30313 Mark	Mark	43	16	10	Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus.
  30314 Mark	Mark	43	16	11	Et illi audientes quia viveret, et visus esset ab ea, non crediderunt.
  30315 Mark	Mark	43	16	12	Post haec autem duobus ex his ambulantibus ostensus est in alia effigie, euntibus in villam :
  30316 Mark	Mark	43	16	13	et illi euntes nuntiaverunt ceteris : nec illis crediderunt.
  30317 Mark	Mark	43	16	14	Novissime recumbentibus illis undecim apparuit : et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis : quia iis, qui viderant eum resurrexisse, non crediderunt.
  30318 Mark	Mark	43	16	15	Et dixit eis : Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae.
  30319 Mark	Mark	43	16	16	Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit : qui vero non crediderit, condemnabitur.
  30320 Mark	Mark	43	16	17	Signa autem eos qui crediderint, haec sequentur : in nomine meo daemonia ejicient : linguis loquentur novis :
  30321 Mark	Mark	43	16	18	serpentes tollent : et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit : super aegros manus imponent, et bene habebunt.
  30322 Mark	Mark	43	16	19	Et Dominus quidem Jesus postquam locutus est eis, assumptus est in caelum, et sedet a dextris Dei.
  30323 Mark	Mark	43	16	20	Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante, sequentibus signis.
  30324 Luke	Luke	44	1	1	Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quae in nobis completae sunt, rerum :
  30325 Luke	Luke	44	1	2	sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis :
  30326 Luke	Luke	44	1	3	visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile,
  30327 Luke	Luke	44	1	4	ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem.
  30328 Luke	Luke	44	1	5	Fuit in diebus Herodis, regis Judaeae, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth.
  30329 Luke	Luke	44	1	6	Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela.
  30330 Luke	Luke	44	1	7	Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis.
  30331 Luke	Luke	44	1	8	Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum,
  30332 Luke	Luke	44	1	9	secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini :
  30333 Luke	Luke	44	1	10	et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi.
  30334 Luke	Luke	44	1	11	Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi.
  30335 Luke	Luke	44	1	12	Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum.
  30336 Luke	Luke	44	1	13	Ait autem ad illum angelus : Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua : et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem :
  30337 Luke	Luke	44	1	14	et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt :
  30338 Luke	Luke	44	1	15	erit enim magnus coram Domino : et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae :
  30339 Luke	Luke	44	1	16	et multos filiorum Israël convertet ad Dominum Deum ipsorum :
  30340 Luke	Luke	44	1	17	et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Eliae : ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam.
  30341 Luke	Luke	44	1	18	Et dixit Zacharias ad angelum : Unde hoc sciam ? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis.
  30342 Luke	Luke	44	1	19	Et respondens angelus dixit ei : Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum : et missus sum loqui ad te, et haec tibi evangelizare.
  30343 Luke	Luke	44	1	20	Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo.
  30344 Luke	Luke	44	1	21	Et erat plebs exspectans Zachariam : et mirabantur quod tardaret ipse in templo.
  30345 Luke	Luke	44	1	22	Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus.
  30346 Luke	Luke	44	1	23	Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam :
  30347 Luke	Luke	44	1	24	post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens :
  30348 Luke	Luke	44	1	25	Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines.
  30349 Luke	Luke	44	1	26	In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth,
  30350 Luke	Luke	44	1	27	ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David : et nomen virginis Maria.
  30351 Luke	Luke	44	1	28	Et ingressus angelus ad eam dixit : Ave gratia plena : Dominus tecum : benedicta tu in mulieribus.
  30352 Luke	Luke	44	1	29	Quae cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio.
  30353 Luke	Luke	44	1	30	Et ait angelus ei : Ne timeas, Maria : invenisti enim gratiam apud Deum.
  30354 Luke	Luke	44	1	31	Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum :
  30355 Luke	Luke	44	1	32	hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus : et regnabit in domo Jacob in aeternum,
  30356 Luke	Luke	44	1	33	et regni ejus non erit finis.
  30357 Luke	Luke	44	1	34	Dixit autem Maria ad angelum : Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ?
  30358 Luke	Luke	44	1	35	Et respondens angelus dixit ei : Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei.
  30359 Luke	Luke	44	1	36	Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua : et hic mensis sextus est illi, quae vocatur sterilis :
  30360 Luke	Luke	44	1	37	quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.
  30361 Luke	Luke	44	1	38	Dixit autem Maria : Ecce ancilla Domini : fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus.
  30362 Luke	Luke	44	1	39	Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda :
  30363 Luke	Luke	44	1	40	et intravit in domum Zachariae, et salutavit Elisabeth.
  30364 Luke	Luke	44	1	41	Et factum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus : et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth :
  30365 Luke	Luke	44	1	42	et exclamavit voce magna, et dixit : Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.
  30366 Luke	Luke	44	1	43	Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me ?
  30367 Luke	Luke	44	1	44	Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo.
  30368 Luke	Luke	44	1	45	Et beata, quae credidisti, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt tibi a Domino.
  30369 Luke	Luke	44	1	46	Et ait Maria : [Magnificat anima mea Dominum :
  30370 Luke	Luke	44	1	47	et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.
  30371 Luke	Luke	44	1	48	Quia respexit humilitatem ancillae suae : ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
  30372 Luke	Luke	44	1	49	quia fecit mihi magna qui potens est : et sanctum nomen ejus,
  30373 Luke	Luke	44	1	50	et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum.
  30374 Luke	Luke	44	1	51	Fecit potentiam in brachio suo : dispersit superbos mente cordis sui.
  30375 Luke	Luke	44	1	52	Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.
  30376 Luke	Luke	44	1	53	Esurientes implevit bonis : et divites dimisit inanes.
  30377 Luke	Luke	44	1	54	Suscepit Israël puerum suum, recordatus misericordiae suae :
  30378 Luke	Luke	44	1	55	sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in saecula.]
  30379 Luke	Luke	44	1	56	Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus : et reversa est in domum suam.
  30380 Luke	Luke	44	1	57	Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium.
  30381 Luke	Luke	44	1	58	Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei.
  30382 Luke	Luke	44	1	59	Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam.
  30383 Luke	Luke	44	1	60	Et respondens mater ejus, dixit : Nequaquam, sed vocabitur Joannes.
  30384 Luke	Luke	44	1	61	Et dixerunt ad illam : Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine.
  30385 Luke	Luke	44	1	62	Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum.
  30386 Luke	Luke	44	1	63	Et postulans pugillarem scripsit, dicens : Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi.
  30387 Luke	Luke	44	1	64	Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum.
  30388 Luke	Luke	44	1	65	Et factus est timor super omnes vicinos eorum : et super omnia montana Judaeae divulgabantur omnia verba haec :
  30389 Luke	Luke	44	1	66	et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes : Quis, putas, puer iste erit ? etenim manus Domini erat cum illo.
  30390 Luke	Luke	44	1	67	Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto : et prophetavit, dicens :
  30391 Luke	Luke	44	1	68	[Benedictus Dominus Deus Israël, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suae :
  30392 Luke	Luke	44	1	69	et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui,
  30393 Luke	Luke	44	1	70	sicut locutus est per os sanctorum, qui a saeculo sunt, prophetarum ejus :
  30394 Luke	Luke	44	1	71	salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos :
  30395 Luke	Luke	44	1	72	ad faciendam misericordiam cum patribus nostris : et memorari testamenti sui sancti :
  30396 Luke	Luke	44	1	73	jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis
  30397 Luke	Luke	44	1	74	ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi
  30398 Luke	Luke	44	1	75	in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris.
  30399 Luke	Luke	44	1	76	Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis : praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus,
  30400 Luke	Luke	44	1	77	ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum
  30401 Luke	Luke	44	1	78	per viscera misericordiae Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens ex alto :
  30402 Luke	Luke	44	1	79	illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent : ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.]
  30403 Luke	Luke	44	1	80	Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu : et erat in desertis usque in diem ostensionis suae ad Israël.
  30404 Luke	Luke	44	2	1	Factum est autem in diebus illis, exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis.
  30405 Luke	Luke	44	2	2	Haec descriptio prima facta est a praeside Syriae Cyrino :
  30406 Luke	Luke	44	2	3	et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem.
  30407 Luke	Luke	44	2	4	Ascendit autem et Joseph a Galilaea de civitate Nazareth in Judaeam, in civitatem David, quae vocatur Bethlehem : eo quod esset de domo et familia David,
  30408 Luke	Luke	44	2	5	ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnante.
  30409 Luke	Luke	44	2	6	Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret.
  30410 Luke	Luke	44	2	7	Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in praesepio : quia non erat eis locus in diversorio.
  30411 Luke	Luke	44	2	8	Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum.
  30412 Luke	Luke	44	2	9	Et ecce angelus Domini stetit juxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno.
  30413 Luke	Luke	44	2	10	Et dixit illis angelus : Nolite timere : ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo :
  30414 Luke	Luke	44	2	11	quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David.
  30415 Luke	Luke	44	2	12	Et hoc vobis signum : invenietis infantem pannis involutum, et positum in praesepio.
  30416 Luke	Luke	44	2	13	Et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum, et dicentium :
  30417 Luke	Luke	44	2	14	[Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis.]
  30418 Luke	Luke	44	2	15	Et factum est, ut discesserunt ab eis angeli in caelum : pastores loquebantur ad invicem : Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis.
  30419 Luke	Luke	44	2	16	Et venerunt festinantes : et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum in praesepio.
  30420 Luke	Luke	44	2	17	Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc.
  30421 Luke	Luke	44	2	18	Et omnes qui audierunt, mirati sunt : et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos.
  30422 Luke	Luke	44	2	19	Maria autem conservabat omnia verba haec, conferens in corde suo.
  30423 Luke	Luke	44	2	20	Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos.
  30424 Luke	Luke	44	2	21	Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur.
  30425 Luke	Luke	44	2	22	Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino,
  30426 Luke	Luke	44	2	23	sicut scriptum est in lege Domini : Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur :
  30427 Luke	Luke	44	2	24	et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini, par turturum, aut duos pullos columbarum.
  30428 Luke	Luke	44	2	25	Et ecce homo erat in Jerusalem, cui nomen Simeon, et homo iste justus, et timoratus, exspectans consolationem Israël : et Spiritus Sanctus erat in eo.
  30429 Luke	Luke	44	2	26	Et responsum acceperat a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini.
  30430 Luke	Luke	44	2	27	Et venit in spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Jesum parentes ejus, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo,
  30431 Luke	Luke	44	2	28	et ipse accepit eum in ulnas suas : et benedixit Deum, et dixit :
  30432 Luke	Luke	44	2	29	[Nunc dimittis servum tuum Domine, secundum verbum tuum in pace :
  30433 Luke	Luke	44	2	30	quia viderunt oculi mei salutare tuum,
  30434 Luke	Luke	44	2	31	quod parasti ante faciem omnium populorum :
  30435 Luke	Luke	44	2	32	lumen ad revelationem gentium, et gloriam plebis tuae Israël.]
  30436 Luke	Luke	44	2	33	Et erat pater ejus et mater mirantes super his quae dicebantur de illo.
  30437 Luke	Luke	44	2	34	Et benedixit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem ejus : Ecce positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israël, et in signum cui contradicetur :
  30438 Luke	Luke	44	2	35	et tuam ipsius animam pertransibit gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes.
  30439 Luke	Luke	44	2	36	Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser : haec processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua.
  30440 Luke	Luke	44	2	37	Et haec vidua usque ad annos octoginta quatuor : quae non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die.
  30441 Luke	Luke	44	2	38	Et haec, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino : et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israël.
  30442 Luke	Luke	44	2	39	Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth.
  30443 Luke	Luke	44	2	40	Puer autem crescebat, et confortabatur plenus sapientia : et gratia Dei erat in illo.
  30444 Luke	Luke	44	2	41	Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem, in die solemni Paschae.
  30445 Luke	Luke	44	2	42	Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Jerosolymam secundum consuetudinem diei festi,
  30446 Luke	Luke	44	2	43	consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Jesus in Jerusalem, et non cognoverunt parentes ejus.
  30447 Luke	Luke	44	2	44	Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei, et requirebant eum inter cognatos et notos.
  30448 Luke	Luke	44	2	45	Et non invenientes, regressi sunt in Jerusalem, requirentes eum.
  30449 Luke	Luke	44	2	46	Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos, et interrogantem eos.
  30450 Luke	Luke	44	2	47	Stupebant autem omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis ejus.
  30451 Luke	Luke	44	2	48	Et videntes admirati sunt. Et dixit mater ejus ad illum : Fili, quid fecisti nobis sic ? ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te.
  30452 Luke	Luke	44	2	49	Et ait ad illos : Quid est quod me quaerebatis ? nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt, oportet me esse ?
  30453 Luke	Luke	44	2	50	Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos.
  30454 Luke	Luke	44	2	51	Et descendit cum eis, et venit Nazareth : et erat subditus illis. Et mater ejus conservabat omnia verba haec in corde suo.
  30455 Luke	Luke	44	2	52	Et Jesus proficiebat sapientia, et aetate, et gratia apud Deum et homines.
  30456 Luke	Luke	44	3	1	Anno autem quintodecimo imperii Tiberii Caesaris, procurante Pontio Pilato Judaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre ejus tetrarcha Ituraeae, et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha,
  30457 Luke	Luke	44	3	2	sub principibus sacerdotum Anna et Caipha : factum est verbum Domini super Joannem, Zachariae filium, in deserto.
  30458 Luke	Luke	44	3	3	Et venit in omnem regionem Jordanis, praedicans baptismum poenitentiae in remissionem peccatorum,
  30459 Luke	Luke	44	3	4	sicut scriptum est in libro sermonum Isaiae prophetae : [Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini ; rectas facite semitas ejus :
  30460 Luke	Luke	44	3	5	omnis vallis implebitur, et omnis mons, et collis humiliabitur : et erunt prava in directa, et aspera in vias planas :
  30461 Luke	Luke	44	3	6	et videbit omnis caro salutare Dei.]
  30462 Luke	Luke	44	3	7	Dicebat ergo ad turbas quae exibant ut baptizarentur ab ipso : Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira ?
  30463 Luke	Luke	44	3	8	Facite ergo fructus dignos poenitentiae, et ne coeperitis dicere : Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae.
  30464 Luke	Luke	44	3	9	Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
  30465 Luke	Luke	44	3	10	Et interrogabant eum turbae, dicentes : Quid ergo faciemus ?
  30466 Luke	Luke	44	3	11	Respondens autem dicebat illis : Qui habet duas tunicas, det non habenti : et qui habet escas, similiter faciat.
  30467 Luke	Luke	44	3	12	Venerunt autem et publicani ut baptizarentur, et dixerunt ad illum : Magister, quid faciemus ?
  30468 Luke	Luke	44	3	13	At ille dixit ad eos : Nihil amplius, quam quod constitutum est vobis, faciatis.
  30469 Luke	Luke	44	3	14	Interrogabant autem eum et milites, dicentes : Quid faciemus et nos ? Et ait illis : Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis : et contenti estote stipendiis vestris.
  30470 Luke	Luke	44	3	15	Existimante autem populo, et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Joanne, ne forte ipse esset Christus,
  30471 Luke	Luke	44	3	16	respondit Joannes, dicens omnibus : Ego quidem aqua baptizo vos : veniet autem fortior me, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus : ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni :
  30472 Luke	Luke	44	3	17	cujus ventilabrum in manu ejus, et purgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili.
  30473 Luke	Luke	44	3	18	Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populo.
  30474 Luke	Luke	44	3	19	Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui, et de omnibus malis quae fecit Herodes,
  30475 Luke	Luke	44	3	20	adjecit et hoc super omnia, et inclusit Joannem in carcere.
  30476 Luke	Luke	44	3	21	Factum est autem cum baptizaretur omnis populus, et Jesu baptizato, et orante, apertum est caelum :
  30477 Luke	Luke	44	3	22	et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum : et vox de caelo facta est : Tu es filius meus dilectus, in te complacui mihi.
  30478 Luke	Luke	44	3	23	Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Joseph, qui fuit Heli, qui fuit Mathat,
  30479 Luke	Luke	44	3	24	qui fuit Levi, qui fuit Melchi, qui fuit Janne, qui fuit Joseph,
  30480 Luke	Luke	44	3	25	qui fuit Mathathiae, qui fuit Amos, qui fuit Nahum, qui fuit Hesli, qui fuit Nagge,
  30481 Luke	Luke	44	3	26	qui fuit Mahath, qui fuit Mathathiae, qui fuit Semei, qui fuit Joseph, qui fuit Juda,
  30482 Luke	Luke	44	3	27	qui fuit Joanna, qui fuit Resa, qui fuit Zorobabel, qui fuit Salathiel, qui fuit Neri,
  30483 Luke	Luke	44	3	28	qui fuit Melchi, qui fuit Addi, qui fuit Cosan, qui fuit Elmadan, qui fuit Her,
  30484 Luke	Luke	44	3	29	qui fuit Jesu, qui fuit Eliezer, qui fuit Jorim, qui fuit Mathat, qui fuit Levi,
  30485 Luke	Luke	44	3	30	qui fuit Simeon, qui fuit Juda, qui fuit Joseph, qui fuit Jona, qui fuit Eliakim,
  30486 Luke	Luke	44	3	31	qui fuit Melea, qui fuit Menna, qui fuit Mathatha, qui fuit Natham, qui fuit David,
  30487 Luke	Luke	44	3	32	qui fuit Jesse, qui fuit Obed, qui fuit Booz, qui fuit Salmon, qui fuit Naasson,
  30488 Luke	Luke	44	3	33	qui fuit Aminadab, qui fuit Aram, qui fuit Esron, qui fuit Phares, qui fuit Judae,
  30489 Luke	Luke	44	3	34	qui fuit Jacob, qui fuit Isaac, qui fuit Abrahae, qui fuit Thare, qui fuit Nachor,
  30490 Luke	Luke	44	3	35	qui fuit Sarug, qui fuit Ragau, qui fuit Phaleg, qui fuit Heber, qui fuit Sale,
  30491 Luke	Luke	44	3	36	qui fuit Cainan, qui fuit Arphaxad, qui fuit Sem, qui fuit Noë, qui fuit Lamech,
  30492 Luke	Luke	44	3	37	qui fuit Methusale, qui fuit Henoch, qui fuit Jared, qui fuit Malaleel, qui fuit Cainan,
  30493 Luke	Luke	44	3	38	qui fuit Henos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei.
  30494 Luke	Luke	44	4	1	Jesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est a Jordane : et agebatur a Spiritu in desertum
  30495 Luke	Luke	44	4	2	diebus quadraginta, et tentabatur a diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis : et consummatis illis esuriit.
  30496 Luke	Luke	44	4	3	Dixit autem illi diabolus : Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
  30497 Luke	Luke	44	4	4	Et respondit ad illum Jesus : Scriptum est : Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei.
  30498 Luke	Luke	44	4	5	Et duxit illum diabolus in montem excelsum, et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis,
  30499 Luke	Luke	44	4	6	et ait illi : Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum : quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa.
  30500 Luke	Luke	44	4	7	Tu ergo si adoraveris coram me, erunt tua omnia.
  30501 Luke	Luke	44	4	8	Et respondens Jesus, dixit illi : Scriptum est : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.
  30502 Luke	Luke	44	4	9	Et duxit illum in Jerusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi : Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum.
  30503 Luke	Luke	44	4	10	Scriptum est enim quod angelis suis mandavit de te, ut conservent te :
  30504 Luke	Luke	44	4	11	et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
  30505 Luke	Luke	44	4	12	Et respondens Jesus, ait illi : Dictum est : Non tentabis Dominum Deum tuum.
  30506 Luke	Luke	44	4	13	Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo, usque ad tempus.
  30507 Luke	Luke	44	4	14	Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilaeam, et fama exiit per universam regionem de illo.
  30508 Luke	Luke	44	4	15	Et ipse docebat in synagogis eorum, et magnificabatur ab omnibus.
  30509 Luke	Luke	44	4	16	Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere.
  30510 Luke	Luke	44	4	17	Et traditus est illi liber Isaiae prophetae. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat :
  30511 Luke	Luke	44	4	18	Spiritus Domini super me : propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde,
  30512 Luke	Luke	44	4	19	praedicare captivis remissionem, et caecis visum, dimittere confractos in remissionem, praedicare annum Domini acceptum et diem retributionis.
  30513 Luke	Luke	44	4	20	Et cum plicuisset librum, reddit ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.
  30514 Luke	Luke	44	4	21	Coepit autem dicere ad illos : Quia hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris.
  30515 Luke	Luke	44	4	22	Et omnes testimonium illi dabant : et mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant de ore ipsius, et dicebant : Nonne hic est filius Joseph ?
  30516 Luke	Luke	44	4	23	Et ait illis : Utique dicetis mihi hanc similitudinem : Medice cura teipsum : quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua.
  30517 Luke	Luke	44	4	24	Ait autem : Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua.
  30518 Luke	Luke	44	4	25	In veritate dico vobis, multae viduae erant in diebus Eliae in Israël, quando clausum est caelum annis tribus et mensibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra :
  30519 Luke	Luke	44	4	26	et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoniae, ad mulierem viduam.
  30520 Luke	Luke	44	4	27	Et multi leprosi erant in Israël sub Eliseo propheta : et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus.
  30521 Luke	Luke	44	4	28	Et repleti sunt omnes in synagoga ira, haec audientes.
  30522 Luke	Luke	44	4	29	Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem : et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat aedificata, ut praecipitarent eum.
  30523 Luke	Luke	44	4	30	Ipse autem transiens per medium illorum, ibat.
  30524 Luke	Luke	44	4	31	Et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae, ibique docebat illos sabbatis.
  30525 Luke	Luke	44	4	32	Et stupebant in doctrina ejus, quia in potestate erat sermo ipsius.
  30526 Luke	Luke	44	4	33	Et in synagoga erat homo habens daemonium immundum, et exclamavit voce magna,
  30527 Luke	Luke	44	4	34	dicens : Sine, quid nobis et tibi, Jesu Nazarene ? venisti perdere nos ? scio te quis sis, Sanctus Dei.
  30528 Luke	Luke	44	4	35	Et increpavit illum Jesus, dicens : Obmutesce, et exi ab eo. Et cum projecisset illum daemonium in medium, exiit ab illo, nihilque illum nocuit.
  30529 Luke	Luke	44	4	36	Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes : Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt ?
  30530 Luke	Luke	44	4	37	Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.
  30531 Luke	Luke	44	4	38	Surgens autem Jesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus : et rogaverunt illum pro ea.
  30532 Luke	Luke	44	4	39	Et stans super illam imperavit febri : et dimisit illam. Et continuo surgens, ministrabat illis.
  30533 Luke	Luke	44	4	40	Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos.
  30534 Luke	Luke	44	4	41	Exibant autem daemonia a multis clamantia, et dicentia : Quia tu es Filius Dei : et increpans non sinebat ea loqui : quia sciebant ipsum esse Christum.
  30535 Luke	Luke	44	4	42	Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turbae requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum : et detinebant illum ne discederet ab eis.
  30536 Luke	Luke	44	4	43	Quibus ille ait : Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei : quia ideo missus sum.
  30537 Luke	Luke	44	4	44	Et erat praedicans in synagogis Galilaeae.
  30538 Luke	Luke	44	5	1	Factum est autem, cum turbae irruerunt in eum ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth.
  30539 Luke	Luke	44	5	2	Et vidit duas naves stantes secus stagnum : piscatores autem descenderant, et lavabant retia.
  30540 Luke	Luke	44	5	3	Ascendens autem in unam navim, quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Et sedens docebat de navicula turbas.
  30541 Luke	Luke	44	5	4	Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem : Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam.
  30542 Luke	Luke	44	5	5	Et respondens Simon, dixit illi : Praeceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus : in verbo autem tuo laxabo rete.
  30543 Luke	Luke	44	5	6	Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam : rumpebatur autem rete eorum.
  30544 Luke	Luke	44	5	7	Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent, et adjuvarent eos. Et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut pene mergerentur.
  30545 Luke	Luke	44	5	8	Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens : Exi a me, quia homo peccator sum, Domine.
  30546 Luke	Luke	44	5	9	Stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant, in captura piscium, quam ceperant :
  30547 Luke	Luke	44	5	10	similiter autem Jacobum et Joannem, filios Zebedaei, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Jesus : Noli timere : ex hoc jam homines eris capiens.
  30548 Luke	Luke	44	5	11	Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum.
  30549 Luke	Luke	44	5	12	Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra, et videns Jesum, et procidens in faciem, rogavit eum, dicens : Domine, si vis, potes me mundare.
  30550 Luke	Luke	44	5	13	Et extendens manum, tetigit eum dicens : Volo : mundare. Et confestim lepra discessit ab illo.
  30551 Luke	Luke	44	5	14	Et ipse praecepit illi ut nemini diceret : sed, Vade, ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua, sicut praecepit Moyses, in testimonium illis.
  30552 Luke	Luke	44	5	15	Perambulabat autem magis sermo de illo : et conveniebant turbae multae ut audirent, et curarentur ab infirmitatibus suis.
  30553 Luke	Luke	44	5	16	Ipse autem secedebat in desertum, et orabat.
  30554 Luke	Luke	44	5	17	Et factum est in una dierum, et ipse sedebat docens. Et erant pharisaei sedentes, et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilaeae, et Judaeae, et Jerusalem : et virtus Domini erat ad sanandum eos.
  30555 Luke	Luke	44	5	18	Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus : et quaerebant eum inferre, et ponere ante eum.
  30556 Luke	Luke	44	5	19	Et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba, ascenderunt supra tectum, et per tegulas summiserunt eum cum lecto in medium ante Jesum.
  30557 Luke	Luke	44	5	20	Quorum fidem ut vidit, dixit : Homo, remittuntur tibi peccata tua.
  30558 Luke	Luke	44	5	21	Et coeperunt cogitare scribae et pharisaei, dicentes : Quis est hic, qui loquitur blasphemias ? quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus ?
  30559 Luke	Luke	44	5	22	Ut cognovit autem Jesus cogitationes eorum, respondens, dixit ad illos : Quid cogitatis in cordibus vestris ?
  30560 Luke	Luke	44	5	23	Quid est facilius dicere : Dimittuntur tibi peccata : an dicere : Surge, et ambula ?
  30561 Luke	Luke	44	5	24	Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, (ait paralytico) tibi dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.
  30562 Luke	Luke	44	5	25	Et confestim consurgens coram illis, tulit lectum in quo jacebat : et abiit in domum suam, magnificans Deum.
  30563 Luke	Luke	44	5	26	Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum. Et repleti sunt timore, dicentes : Quia vidimus mirabilia hodie.
  30564 Luke	Luke	44	5	27	Et post haec exiit, et vidit publicanum nomine Levi, sedentem ad telonium, et ait illi : Sequere me.
  30565 Luke	Luke	44	5	28	Et relictis omnibus, surgens secutus est eum.
  30566 Luke	Luke	44	5	29	Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua : et erat turba multa publicanorum, et aliorum qui cum illis erant discumbentes.
  30567 Luke	Luke	44	5	30	Et murmurabant pharisaei et scribae eorum, dicentes ad discipulos ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis ?
  30568 Luke	Luke	44	5	31	Et respondens Jesus, dixit ad illos : Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent.
  30569 Luke	Luke	44	5	32	Non veni vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam.
  30570 Luke	Luke	44	5	33	At illi dixerunt ad eum : Quare discipuli Joannis jejunant frequenter, et obsecrationes faciunt, similiter et pharisaeorum : tui autem edunt et bibunt ?
  30571 Luke	Luke	44	5	34	Quibus ipse ait : Numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere jejunare ?
  30572 Luke	Luke	44	5	35	Venient autem dies, cum ablatus fuerit ab illis sponsus : tunc jejunabunt in illis diebus.
  30573 Luke	Luke	44	5	36	Dicebat autem et similitudinem ad illos : Quia nemo commissuram a novo vestimento immittit in vestimentum vetus : alioquin et novum rumpit, et veteri non convenit commissura a novo.
  30574 Luke	Luke	44	5	37	Et nemo mittit vinum novum in utres veteres : alioquin rumpet vinum novum utres, et ipsum effundetur, et utres peribunt :
  30575 Luke	Luke	44	5	38	sed vinum novum in utres novos mittendum est, et utraque conservantur.
  30576 Luke	Luke	44	5	39	Et nemo bibens vetus, statim vult novum : dicit enim : Vetus melius est.
  30577 Luke	Luke	44	6	1	Factum est autem in sabbato secundo, primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli ejus spicas, et manducabant confricantes manibus.
  30578 Luke	Luke	44	6	2	Quidam autem pharisaeorum, dicebant illis : Quid facitis quod non licet in sabbatis ?
  30579 Luke	Luke	44	6	3	Et respondens Jesus ad eos, dixit : Nec hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse, et qui cum illo erant ?
  30580 Luke	Luke	44	6	4	quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis sumpsit, et manducavit, et dedit his qui cum ipso erant : quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus ?
  30581 Luke	Luke	44	6	5	Et dicebat illis : Quia dominus est Filius hominis etiam sabbati.
  30582 Luke	Luke	44	6	6	Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. Et erat ibi homo, et manus ejus dextra erat arida.
  30583 Luke	Luke	44	6	7	Observabant autem scribae et pharisaei si in sabbato curaret, ut invenirent unde accusarent eum.
  30584 Luke	Luke	44	6	8	Ipse vero sciebat cogitationes eorum : et ait homini qui habebat manum aridam : Surge, et sta in medium. Et surgens stetit.
  30585 Luke	Luke	44	6	9	Ait autem ad illos Jesus : Interrogo vos si licet sabbatis benefacere, an male : animam salvam facere, an perdere ?
  30586 Luke	Luke	44	6	10	Et circumspectis omnibus dixit homini : Extende manum tuam. Et extendit : et restituta est manus ejus.
  30587 Luke	Luke	44	6	11	Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Jesu.
  30588 Luke	Luke	44	6	12	Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei.
  30589 Luke	Luke	44	6	13	Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos : et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit) :
  30590 Luke	Luke	44	6	14	Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem ejus, Jacobum, et Joannem, Philippum, et Bartholomaeum,
  30591 Luke	Luke	44	6	15	Matthaeum, et Thomam, Jacobum Alphaei, et Simonem, qui vocatur Zelotes,
  30592 Luke	Luke	44	6	16	et Judam Jacobi, et Judam Iscariotem, qui fuit proditor.
  30593 Luke	Luke	44	6	17	Et descendens cum illis, stetit in loco campestri, et turba discipulorum ejus, et multitudo copiosa plebis ab omni Judaea, et Jerusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis,
  30594 Luke	Luke	44	6	18	qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur.
  30595 Luke	Luke	44	6	19	Et omnis turba quaerebat eum tangere : quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes.
  30596 Luke	Luke	44	6	20	Et ipse elevatis oculis in discipulis suis, dicebat : Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei.
  30597 Luke	Luke	44	6	21	Beati qui nunc esuritis, quia saturabimini. Beati qui nunc fletis, quia ridebitis.
  30598 Luke	Luke	44	6	22	Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis.
  30599 Luke	Luke	44	6	23	Gaudete in illa die, et exsultate : ecce enim merces vestra multa est in caelo : secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum.
  30600 Luke	Luke	44	6	24	Verumtamen vae vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram.
  30601 Luke	Luke	44	6	25	Vae vobis, qui saturati estis : quia esurietis. Vae vobis, qui ridetis nunc : quia lugebitis et flebitis.
  30602 Luke	Luke	44	6	26	Vae cum benedixerint vobis homines : secundum haec enim faciebant pseudoprophetis patres eorum.
  30603 Luke	Luke	44	6	27	Sed vobis dico, qui auditis : diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos.
  30604 Luke	Luke	44	6	28	Benedicite maledicentibus vobis, et orate pro calumniantibus vos.
  30605 Luke	Luke	44	6	29	Et qui te percutit in maxillam, praebe et alteram. Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere.
  30606 Luke	Luke	44	6	30	Omni autem petenti te, tribue : et qui aufert quae tua sunt, ne repetas.
  30607 Luke	Luke	44	6	31	Et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter.
  30608 Luke	Luke	44	6	32	Et si diligitis eos qui vos diligunt, quae vobis est gratia ? nam et peccatores diligentes se diligunt.
  30609 Luke	Luke	44	6	33	Et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt, quae vobis est gratia ? siquidem et peccatores hoc faciunt.
  30610 Luke	Luke	44	6	34	Et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere, quae gratia est vobis ? nam et peccatores peccatoribus foenerantur, ut recipiant aequalia.
  30611 Luke	Luke	44	6	35	Verumtamen diligite inimicos vestros : benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes : et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos.
  30612 Luke	Luke	44	6	36	Estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est.
  30613 Luke	Luke	44	6	37	Nolite judicare, et non judicabimini : nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimittite, et dimittemini.
  30614 Luke	Luke	44	6	38	Date, et dabitur vobis : mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis.
  30615 Luke	Luke	44	6	39	Dicebat autem illis et similitudinem : Numquid potest caecus caecum ducere ? nonne ambo in foveam cadunt ?
  30616 Luke	Luke	44	6	40	Non est discipulus super magistrum : perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus.
  30617 Luke	Luke	44	6	41	Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quae in oculo tuo est, non consideras ?
  30618 Luke	Luke	44	6	42	aut quomodo potes dicere fratri tuo : Frater, sine ejiciam festucam de oculo tuo : ipse in oculo tuo trabem non videns ? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo : et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui.
  30619 Luke	Luke	44	6	43	Non est enim arbor bona, quae facit fructus malos : neque arbor mala, faciens fructum bonum.
  30620 Luke	Luke	44	6	44	Unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur. Neque enim de spinis colligunt ficus : neque de rubo vindemiant uvam.
  30621 Luke	Luke	44	6	45	Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum : et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur.
  30622 Luke	Luke	44	6	46	Quid autem vocatis me Domine, Domine : et non facitis quae dico ?
  30623 Luke	Luke	44	6	47	Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, ostendam vobis cui similis sit :
  30624 Luke	Luke	44	6	48	similis est homini aedificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum super petram : inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere : fundata enim erat super petram.
  30625 Luke	Luke	44	6	49	Qui autem audit, et non facit, similis est homini aedificanti domum suam super terram sine fundamento : in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit : et facta est ruina domus illius magna.
  30626 Luke	Luke	44	7	1	Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum.
  30627 Luke	Luke	44	7	2	Centurionis autem cujusdam servus male habens, erat moriturus : qui illi erat pretiosus.
  30628 Luke	Luke	44	7	3	Et cum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Judaeorum, rogans eum ut veniret et salvaret servum ejus.
  30629 Luke	Luke	44	7	4	At illi cum venissent ad Jesum, rogabant eum sollicite, dicentes ei : Quia dignus est ut hoc illi praestes :
  30630 Luke	Luke	44	7	5	diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse aedificavit nobis.
  30631 Luke	Luke	44	7	6	Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens : Domine, noli vexari : non enim sum dignus ut sub tectum meum intres :
  30632 Luke	Luke	44	7	7	propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te : sed dic verbo, et sanabitur puer meus.
  30633 Luke	Luke	44	7	8	Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites : et dico huic, Vade, et vadit : et alii, Veni, et venit : et servo meo, Fac hoc, et facit.
  30634 Luke	Luke	44	7	9	Quo audito Jesus miratus est : et conversus sequentibus se turbis, dixit : Amen dico vobis, nec in Israël tantam fidem inveni.
  30635 Luke	Luke	44	7	10	Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum, qui languerat, sanum.
  30636 Luke	Luke	44	7	11	Et factum est : deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim : et ibant cum eo discipuli ejus et turba copiosa.
  30637 Luke	Luke	44	7	12	Cum autem appropinquaret portae civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suae : et haec vidua erat : et turba civitatis multa cum illa.
  30638 Luke	Luke	44	7	13	Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi : Noli flere.
  30639 Luke	Luke	44	7	14	Et accessit, et tetigit loculum. (Hi autem qui portabant, steterunt.) Et ait : Adolescens, tibi dico, surge.
  30640 Luke	Luke	44	7	15	Et resedit qui erat mortuus, et coepit loqui. Et dedit illum matri suae.
  30641 Luke	Luke	44	7	16	Accepit autem omnes timor : et magnificabant Deum, dicentes : Quia propheta magnus surrexit in nobis : et quia Deus visitavit plebem suam.
  30642 Luke	Luke	44	7	17	Et exiit hic sermo in universam Judaeam de eo, et in omnem circa regionem.
  30643 Luke	Luke	44	7	18	Et nuntiaverunt Joanni discipuli ejus de omnibus his.
  30644 Luke	Luke	44	7	19	Et convocavit duos de discipulis suis Joannes, et misit ad Jesum, dicens : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus ?
  30645 Luke	Luke	44	7	20	Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt : Joannes Baptista misit nos ad te dicens : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus ?
  30646 Luke	Luke	44	7	21	(In ipsa autem hora multos curavit a languoribus, et plagis, et spiritibus malis, et caecis multis donavit visum.)
  30647 Luke	Luke	44	7	22	Et respondens, dixit illis : Euntes renuntiate Joanni quae audistis et vidistis : quia caeci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur :
  30648 Luke	Luke	44	7	23	et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me.
  30649 Luke	Luke	44	7	24	Et cum discessissent nuntii Joannis, coepit de Joanne dicere ad turbas : Quid existis in desertum videre ? arundinem vento agitatam ?
  30650 Luke	Luke	44	7	25	Sed quid existis videre ? hominem mollibus vestibus indutum ? Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt.
  30651 Luke	Luke	44	7	26	Sed quid existis videre ? prophetam ? Utique dico vobis, et plus quam prophetam :
  30652 Luke	Luke	44	7	27	hic est, de quo scriptum est : Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te.
  30653 Luke	Luke	44	7	28	Dico enim vobis : major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est : qui autem minor est in regno Dei, major est illo.
  30654 Luke	Luke	44	7	29	Et omnis populus audiens et publicani, justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis.
  30655 Luke	Luke	44	7	30	Pharisaei autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo.
  30656 Luke	Luke	44	7	31	Ait autem Dominus : Cui ergo similes dicam homines generationis hujus ? et cui similes sunt ?
  30657 Luke	Luke	44	7	32	Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus : Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis : lamentavimus, et non plorastis.
  30658 Luke	Luke	44	7	33	Venit enim Joannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis : Daemonium habet.
  30659 Luke	Luke	44	7	34	Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis : Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum.
  30660 Luke	Luke	44	7	35	Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis.
  30661 Luke	Luke	44	7	36	Rogabat autem illum quidam de pharisaeis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum pharisaei discubuit.
  30662 Luke	Luke	44	7	37	Et ecce mulier, quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo pharisaei, attulit alabastrum unguenti :
  30663 Luke	Luke	44	7	38	et stans retro secus pedes ejus, lacrimis coepit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat.
  30664 Luke	Luke	44	7	39	Videns autem pharisaeus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens : Hic si esset propheta, sciret utique quae et qualis est mulier, quae tangit eum : quia peccatrix est.
  30665 Luke	Luke	44	7	40	Et respondens Jesus, dixit ad illum : Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait : Magister, dic.
  30666 Luke	Luke	44	7	41	Duo debitores erant cuidam foeneratori : unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta.
  30667 Luke	Luke	44	7	42	Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit ?
  30668 Luke	Luke	44	7	43	Respondens Simon dixit : Aestimo quia is cui plus donavit. At ille dixit ei : Recte judicasti.
  30669 Luke	Luke	44	7	44	Et conversus ad mulierem, dixit Simoni : Vides hanc mulierem ? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti : haec autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit.
  30670 Luke	Luke	44	7	45	Osculum mihi non dedisti : haec autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos.
  30671 Luke	Luke	44	7	46	Oleo caput meum non unxisti : haec autem unguento unxit pedes meos.
  30672 Luke	Luke	44	7	47	Propter quod dico tibi : remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit.
  30673 Luke	Luke	44	7	48	Dixit autem ad illam : Remittuntur tibi peccata.
  30674 Luke	Luke	44	7	49	Et coeperunt qui simul accumbebant, dicere intra se : Quis est hic qui etiam peccata dimittit ?
  30675 Luke	Luke	44	7	50	Dixit autem ad mulierem : Fides tua te salvam fecit : vade in pace.
  30676 Luke	Luke	44	8	1	Et factum est deinceps, et ipse iter faciebat per civitates, et castella praedicans, et evangelizans regnum Dei : et duodecim cum illo,
  30677 Luke	Luke	44	8	2	et mulieres aliquae, quae erant curatae a spiritibus malignis et infirmitatibus : Maria, quae vocatur Magdalene, de qua septem daemonia exierant,
  30678 Luke	Luke	44	8	3	et Joanna uxor Chusae procuratoris Herodis, et Susanna, et aliae multae, quae ministrabant ei de facultatibus suis.
  30679 Luke	Luke	44	8	4	Cum autem turba plurima convenirent, et de civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem :
  30680 Luke	Luke	44	8	5	Exiit qui seminat, seminare semen suum. Et dum seminat, aliud cecidit secus viam, et conculcatum est, et volucres caeli comederunt illud.
  30681 Luke	Luke	44	8	6	Et aliud cecidit supra petram : et natum aruit, quia non habebat humorem.
  30682 Luke	Luke	44	8	7	Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortae spinae suffocaverunt illud.
  30683 Luke	Luke	44	8	8	Et aliud cecidit in terram bonam : et ortum fecit fructum centuplum. Haec dicens clamabat : Qui habet aures audiendi, audiat.
  30684 Luke	Luke	44	8	9	Interrogabant autem eum discipuli ejus, quae esset haec parabola.
  30685 Luke	Luke	44	8	10	Quibus ipse dixit : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis : ut videntes non videant, et audientes non intelligant.
  30686 Luke	Luke	44	8	11	Est autem haec parabola : Semen est verbum Dei.
  30687 Luke	Luke	44	8	12	Qui autem secus viam, hi sunt qui audiunt : deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant.
  30688 Luke	Luke	44	8	13	Nam qui supra petram, qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum : et hi radices non habent : qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt.
  30689 Luke	Luke	44	8	14	Quod autem in spinas cecidit : hi sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitae euntes, suffocantur, et non referunt fructum.
  30690 Luke	Luke	44	8	15	Quod autem in bonam terram : hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia.
  30691 Luke	Luke	44	8	16	Nemo autem lucernam accendens, operit eam vase, aut subtus lectum ponit : sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen.
  30692 Luke	Luke	44	8	17	Non est enim occultum, quod non manifestetur : nec absconditum, quod non cognoscatur, et in palam veniat.
  30693 Luke	Luke	44	8	18	Videte ergo quomodo audiatis ? Qui enim habet, dabitur illi : et quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo.
  30694 Luke	Luke	44	8	19	Venerunt autem ad illum mater et fratres ejus, et non poterant adire eum prae turba.
  30695 Luke	Luke	44	8	20	Et nuntiatum est illi : Mater tua et fratres tui stant foris, volentes te videre.
  30696 Luke	Luke	44	8	21	Qui respondens, dixit ad eos : Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt et faciunt.
  30697 Luke	Luke	44	8	22	Factum est autem in una dierum : et ipse ascendit in naviculam, et discipuli ejus, et ait ad illos : Transfretemus trans stagnum. Et ascenderunt.
  30698 Luke	Luke	44	8	23	Et navigantibus illis, obdormivit, et descendit procella venti in stagnum, et complebantur, et periclitabantur.
  30699 Luke	Luke	44	8	24	Accedentes autem suscitaverunt eum, dicentes : Praeceptor, perimus. At ille surgens, increpavit ventum, et tempestatem aquae, et cessavit : et facta est tranquillitas.
  30700 Luke	Luke	44	8	25	Dixit autem illis : Ubi est fides vestra ? Qui timentes, mirati sunt ad invicem, dicentes : Quis putas hic est, quia et ventis, et mari imperat, et obediunt ei ?
  30701 Luke	Luke	44	8	26	Et navigaverunt ad regionem Gerasenorum, quae est contra Galilaeam.
  30702 Luke	Luke	44	8	27	Et cum egressus esset ad terram, occurrit illi vir quidam, qui habebat daemonium jam temporibus multis, et vestimento non induebatur, neque in domo manebat, sed in monumentis.
  30703 Luke	Luke	44	8	28	Is, ut vidit Jesum, procidit ante illum : et exclamans voce magna, dixit : Quid mihi et tibi est, Jesu Fili Dei Altissimi ? obsecro te, ne me torqueas.
  30704 Luke	Luke	44	8	29	Praecipiebat enim spiritui immundo ut exiret ab homine. Multis enim temporibus arripiebat illum, et vinciebatur catenis, et compedibus custoditus. Et ruptis vinculis agebatur a daemonio in deserta.
  30705 Luke	Luke	44	8	30	Interrogavit autem illum Jesus, dicens : Quod tibi nomen est ? At ille dixit : Legio : quia intraverant daemonia multa in eum.
  30706 Luke	Luke	44	8	31	Et rogabant illum ne imperaret illis ut in abyssum irent.
  30707 Luke	Luke	44	8	32	Erat autem ibi grex porcorum multorum pascentium in monte : et rogabant eum, ut permitteret eis in illos ingredi. Et permisit illis.
  30708 Luke	Luke	44	8	33	Exierunt ergo daemonia ab homine, et intraverunt in porcos : et impetu abiit grex per praeceps in stagnum, et suffocatus est.
  30709 Luke	Luke	44	8	34	Quod ut viderunt factum qui pascebant, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in villas.
  30710 Luke	Luke	44	8	35	Exierunt autem videre quod factum est, et venerunt ad Jesum, et invenerunt hominem sedentem, a quo daemonia exierant, vestitum ac sana mente, ad pedes ejus, et timuerunt.
  30711 Luke	Luke	44	8	36	Nuntiaverunt autem illis et qui viderant, quomodo sanus factus esset a legione :
  30712 Luke	Luke	44	8	37	et rogaverunt illum omnis multitudo regionis Gerasenorum ut discederet ab ipsis : quia magno timore tenebantur. Ipse autem ascendens navim, reversus est.
  30713 Luke	Luke	44	8	38	Et rogabat illum vir, a quo daemonia exierant, ut cum eo esset. Dimisit autem eum Jesus, dicens :
  30714 Luke	Luke	44	8	39	Redi in domum tuam, et narra quanta tibi fecit Deus. Et abiit per universam civitatem, praedicans quanta illi fecisset Jesus.
  30715 Luke	Luke	44	8	40	Factum est autem cum rediisset Jesus, excepit illum turba : erunt enim omnes exspectantes eum.
  30716 Luke	Luke	44	8	41	Et ecce venit vir, cui nomen Jairus, et ipse princeps synagogae erat : et cecidit ad pedes Jesu, rogans eum ut intraret in domum ejus,
  30717 Luke	Luke	44	8	42	quia unica filia erat ei fere annorum duodecim, et haec moriebatur. Et contigit, dum iret, a turba comprimebatur.
  30718 Luke	Luke	44	8	43	Et mulier quaedam erat in fluxu sanguinis ab annis duodecim, quae in medicos erogaverat omnem substantiam suam, nec ab ullo potuit curari :
  30719 Luke	Luke	44	8	44	accessit retro, et tetigit fimbriam vestimenti ejus : et confestim stetit fluxus sanguinis ejus.
  30720 Luke	Luke	44	8	45	Et ait Jesus : Quis est, qui me tetigit ? Negantibus autem omnibus, dixit Petrus, et qui cum illo erant : Praeceptor, turbae te comprimunt, et affligunt, et dicis : Quis me tetigit ?
  30721 Luke	Luke	44	8	46	Et dicit Jesus : Tetigit me aliquis : nam ego novi virtutem de me exiisse.
  30722 Luke	Luke	44	8	47	Videns autem mulier, quia non latuit, tremens venit, et procidit ante pedes ejus : et ob quam causam tetigerit eum, indicavit coram omni populo : et quemadmodum confestim sanata sit.
  30723 Luke	Luke	44	8	48	At ipse dixit ei : Filia, fides tua salvam te fecit : vade in pace.
  30724 Luke	Luke	44	8	49	Adhuc illo loquente, venit quidam ad principem synagogae, dicens ei : Quia mortua est filia tua, noli vexare illum.
  30725 Luke	Luke	44	8	50	Jesus autem, audito hoc verbo, respondit patri puellae : Noli timere, crede tantum, et salva erit.
  30726 Luke	Luke	44	8	51	Et cum venisset domum, non permisit intrare secum quemquam, nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem, et patrem, et matrem puellae.
  30727 Luke	Luke	44	8	52	Flebant autem omnes, et plangebant illam. At ille dixit : Nolite flere : non est mortua puella, sed dormit.
  30728 Luke	Luke	44	8	53	Et deridebant eum, scientes quod mortua esset.
  30729 Luke	Luke	44	8	54	Ipse autem tenens manum ejus clamavit, dicens : Puella, surge.
  30730 Luke	Luke	44	8	55	Et reversus est spiritus ejus, et surrexit continuo. Et jussit illi dari manducare.
  30731 Luke	Luke	44	8	56	Et stupuerunt parentes ejus, quibus praecepit ne alicui dicerent quod factum erat.
  30732 Luke	Luke	44	9	1	Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia, et ut languores curarent.
  30733 Luke	Luke	44	9	2	Et misit illos praedicare regnum Dei, et sanare infirmos.
  30734 Luke	Luke	44	9	3	Et ait ad illos : Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis.
  30735 Luke	Luke	44	9	4	Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis.
  30736 Luke	Luke	44	9	5	Et quicumque non receperint vos : exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos.
  30737 Luke	Luke	44	9	6	Egressi autem circuibant per castella evangelizantes, et curantes ubique.
  30738 Luke	Luke	44	9	7	Audivit autem Herodes tetrarcha omnia quae fiebant ab eo, et haesitabat eo quod diceretur
  30739 Luke	Luke	44	9	8	a quibusdam : Quia Joannes surrexit a mortuis : a quibusdam vero : Quia Elias apparuit : ab aliis autem : Quia propheta unus de antiquis surrexit.
  30740 Luke	Luke	44	9	9	Et ait Herodes : Joannem ego decollavi : quis est autem iste, de quo ego talia audio ? Et quaerebat videre eum.
  30741 Luke	Luke	44	9	10	Et reversi Apostoli, narraverunt illi quaecumque fecerunt : et assumptis illis secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaidae.
  30742 Luke	Luke	44	9	11	Quod cum cognovissent turbae, secutae sunt illum : et excepit eos, et loquebatur illis de regno Dei, et eos, qui cura indigebant, sanabat.
  30743 Luke	Luke	44	9	12	Dies autem coeperat declinare, et accedentes duodecim dixerunt illi : Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque quae circa sunt, divertant, et inveniant escas : quia hic in loco deserto sumus.
  30744 Luke	Luke	44	9	13	Ait autem ad illos : Vos date illis manducare. At illi dixerunt : Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces : nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas.
  30745 Luke	Luke	44	9	14	Erant autem fere viri quinque millia. Ait autem ad discipulos suos : Facite illos discumbere per convivia quinquagenos.
  30746 Luke	Luke	44	9	15	Et ita fecerunt : et discumbere fecerunt omnes.
  30747 Luke	Luke	44	9	16	Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in caelum, et benedixit illis : et fregit, et distribuit discipulis suis, ut ponerent ante turbas.
  30748 Luke	Luke	44	9	17	Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et sublatum est quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim.
  30749 Luke	Luke	44	9	18	Et factum est cum solus esset orans, erant cum illo et discipuli : et interrogavit illos, dicens : Quem me dicunt esse turbae ?
  30750 Luke	Luke	44	9	19	At illi responderunt, et dixerunt : Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero quia unus propheta de prioribus surrexit.
  30751 Luke	Luke	44	9	20	Dixit autem illis : Vos autem quem me esse dicitis ? Respondens Simon Petrus, dixit : Christum Dei.
  30752 Luke	Luke	44	9	21	At ille increpans illos, praecepit ne cui dicerent hoc,
  30753 Luke	Luke	44	9	22	dicens : Quia oportet Filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et principibus sacerdotum, et scribis, et occidi, et tertia die resurgere.
  30754 Luke	Luke	44	9	23	Dicebat autem ad omnes : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.
  30755 Luke	Luke	44	9	24	Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam : nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam.
  30756 Luke	Luke	44	9	25	Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat ?
  30757 Luke	Luke	44	9	26	Nam qui me erubuerit, et meos sermones : hunc Filius hominis erubescet cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum.
  30758 Luke	Luke	44	9	27	Dico autem vobis vere : sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei.
  30759 Luke	Luke	44	9	28	Factum est autem post haec verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ascendit in montem ut oraret.
  30760 Luke	Luke	44	9	29	Et facta est, dum oraret, species vultus ejus altera : et vestitus ejus albus et refulgens.
  30761 Luke	Luke	44	9	30	Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias,
  30762 Luke	Luke	44	9	31	visi in majestate : et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem.
  30763 Luke	Luke	44	9	32	Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. Et evigilantes viderunt majestatem ejus, et duos viros qui stabant cum illo.
  30764 Luke	Luke	44	9	33	Et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad Jesum : Praeceptor, bonum est nos hic esse : et faciamus tria tabernacula, unum tibi, et unum Moysi, et unum Eliae : nesciens quid diceret.
  30765 Luke	Luke	44	9	34	Haec autem illo loquente, facta est nubes, et obumbravit eos : et timuerunt, intrantibus illis in nubem.
  30766 Luke	Luke	44	9	35	Et vox facta est de nube, dicens : Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite.
  30767 Luke	Luke	44	9	36	Et dum fieret vox, inventus est Jesus solus. Et ipsi tacuerunt, et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his quae viderant.
  30768 Luke	Luke	44	9	37	Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illis turba multa.
  30769 Luke	Luke	44	9	38	Et ecce vir de turba exclamavit, dicens : Magister, obsecro te, respice in filium meum quia unicus est mihi :
  30770 Luke	Luke	44	9	39	et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum :
  30771 Luke	Luke	44	9	40	et rogavi discipulos tuos ut ejicerent illum, et non potuerunt.
  30772 Luke	Luke	44	9	41	Respondens autem Jesus, dixit : O generatio infidelis, et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos ? adduc huc filium tuum.
  30773 Luke	Luke	44	9	42	Et cum accederet, elisit illum daemonium, et dissipavit.
  30774 Luke	Luke	44	9	43	Et increpavit Jesus spiritum immundum, et sanavit puerum, et reddidit illum patri ejus.
  30775 Luke	Luke	44	9	44	Stupebant autem omnes in magnitudine Dei : omnibusque mirantibus in omnibus quae faciebat, dixit ad discipulos suos : Ponite vos in cordibus vestris sermones istos : Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum.
  30776 Luke	Luke	44	9	45	At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos ut non sentirent illud : et timebant eum interrogare de hoc verbo.
  30777 Luke	Luke	44	9	46	Intravit autem cogitatio in eos quis eorum major esset.
  30778 Luke	Luke	44	9	47	At Jesus videns cogitationes cordis illorum, apprehendit puerum, et statuit illum secus se,
  30779 Luke	Luke	44	9	48	et ait illis : Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit : et quicumque me receperit, recipit eum qui me misit. Nam qui minor est inter vos omnes, hic major est.
  30780 Luke	Luke	44	9	49	Respondens autem Joannes dixit : Praeceptor, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem daemonia, et prohibuimus eum : quia non sequitur nobiscum.
  30781 Luke	Luke	44	9	50	Et ait ad illum Jesus : Nolite prohibere : qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
  30782 Luke	Luke	44	9	51	Factum est autem dum complerentur dies assumptionis ejus, et ipse faciem suam firmavit ut iret in Jerusalem.
  30783 Luke	Luke	44	9	52	Et misit nuntios ante conspectum suum : et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut pararent illi.
  30784 Luke	Luke	44	9	53	Et non receperunt eum, quia facies ejus erat euntis in Jerusalem.
  30785 Luke	Luke	44	9	54	Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Joannes, dixerunt : Domine, vis dicimus ut ignis descendat de caelo, et consumat illos ?
  30786 Luke	Luke	44	9	55	Et conversus increpavit illos, dicens : Nescitis cujus spiritus estis.
  30787 Luke	Luke	44	9	56	Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. Et abierunt in aliud castellum.
  30788 Luke	Luke	44	9	57	Factum est autem : ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum : Sequar te quocumque ieris.
  30789 Luke	Luke	44	9	58	Dixit illi Jesus : Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos : Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.
  30790 Luke	Luke	44	9	59	Ait autem ad alterum : Sequere me : ille autem dixit : Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum.
  30791 Luke	Luke	44	9	60	Dixitque ei Jesus : Sine ut mortui sepeliant mortuos suos : tu autem vade, et annuntia regnum Dei.
  30792 Luke	Luke	44	9	61	Et ait alter : Sequar te Domine, sed permitte mihi primum renuntiare his quae domi sunt.
  30793 Luke	Luke	44	9	62	Ait ad illum Jesus : Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei.
  30794 Luke	Luke	44	10	1	Post haec autem designavit Dominus et alios septuaginta duos : et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus.
  30795 Luke	Luke	44	10	2	Et dicebat illis : Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam.
  30796 Luke	Luke	44	10	3	Ite : ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.
  30797 Luke	Luke	44	10	4	Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis.
  30798 Luke	Luke	44	10	5	In quamcumque domum intraveritis, primum dicite : Pax huic domui :
  30799 Luke	Luke	44	10	6	et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra : sin autem, ad vos revertetur.
  30800 Luke	Luke	44	10	7	In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quae apud illos sunt : dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum.
  30801 Luke	Luke	44	10	8	Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quae apponuntur vobis :
  30802 Luke	Luke	44	10	9	et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis : Appropinquavit in vos regnum Dei.
  30803 Luke	Luke	44	10	10	In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite :
  30804 Luke	Luke	44	10	11	Etiam pulverem, qui adhaesit nobis de civitate vestra, extergimus in vos : tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei.
  30805 Luke	Luke	44	10	12	Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati.
  30806 Luke	Luke	44	10	13	Vae tibi Corozain ! vae tibi Bethsaida ! quia si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes poeniterent.
  30807 Luke	Luke	44	10	14	Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in judicio, quam vobis.
  30808 Luke	Luke	44	10	15	Et tu Capharnaum, usque ad caelum exaltata, usque ad infernum demergeris.
  30809 Luke	Luke	44	10	16	Qui vos audit, me audit : et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me.
  30810 Luke	Luke	44	10	17	Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio, dicentes : Domine, etiam daemonia subjiciuntur nobis in nomine tuo.
  30811 Luke	Luke	44	10	18	Et ait illis : Videbam Satanam sicut fulgor de caelo cadentem.
  30812 Luke	Luke	44	10	19	Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici : et nihil vobis nocebit.
  30813 Luke	Luke	44	10	20	Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur : gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in caelis.
  30814 Luke	Luke	44	10	21	In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto, et dixit : Confiteor tibi Pater, Domine caeli et terrae, quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Etiam Pater : quoniam sic placuit ante te.
  30815 Luke	Luke	44	10	22	Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater : et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
  30816 Luke	Luke	44	10	23	Et conversus ad discipulos suos, dixit : Beati oculi qui vident quae vos videtis.
  30817 Luke	Luke	44	10	24	Dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt : et audire quae auditis, et non audierunt.
  30818 Luke	Luke	44	10	25	Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens : Magister, quid faciendo vitam aeternam possidebo ?
  30819 Luke	Luke	44	10	26	At ille dixit ad eum : In lege quid scriptum est ? quomodo legis ?
  30820 Luke	Luke	44	10	27	Ille respondens dixit : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua : et proximum tuum sicut teipsum.
  30821 Luke	Luke	44	10	28	Dixitque illi : Recte respondisti : hoc fac, et vives.
  30822 Luke	Luke	44	10	29	Ille autem volens justificare seipsum, dixit ad Jesum : Et quis est meus proximus ?
  30823 Luke	Luke	44	10	30	Suscipiens autem Jesus, dixit : Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum : et plagis impositis abierunt semivivo relicto.
  30824 Luke	Luke	44	10	31	Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via : et viso illo praeterivit.
  30825 Luke	Luke	44	10	32	Similiter et Levita, cum esset secus locum, et videret eum, pertransiit.
  30826 Luke	Luke	44	10	33	Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum : et videns eum, misericordia motus est.
  30827 Luke	Luke	44	10	34	Et appropians alligavit vulnera ejus, infundens oleum et vinum : et imponens illum in jumentum suum, duxit in stabulum, et curam ejus egit.
  30828 Luke	Luke	44	10	35	Et altera die protulit duos denarios, et dedit stabulario, et ait : Curam illius habe : et quodcumque supererogaveris, ego cum rediero reddam tibi.
  30829 Luke	Luke	44	10	36	Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones ?
  30830 Luke	Luke	44	10	37	At ille dixit : Qui fecit misericordiam in illum. Et ait illi Jesus : Vade, et tu fac similiter.
  30831 Luke	Luke	44	10	38	Factum est autem, dum irent, et ipse intravit in quoddam castellum : et mulier quaedam, Martha nomine, excepit illum in domum suam,
  30832 Luke	Luke	44	10	39	et huic erat soror nomine Maria, quae etiam sedens secus pedes Domini, audiebat verbum illius.
  30833 Luke	Luke	44	10	40	Martha autem satagebat circa frequens ministerium : quae stetit, et ait : Domine, non est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare ? dic ergo illi ut me adjuvet.
  30834 Luke	Luke	44	10	41	Et respondens dixit illi Dominus : Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima,
  30835 Luke	Luke	44	10	42	porro unum est necessarium. Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea.
  30836 Luke	Luke	44	11	1	Et factum est : cum esset in quodam loco orans, ut cessavit, dixit unus ex discipulis ejus ad eum : Domine, doce nos orare, sicut docuit et Joannes discipulos suos.
  30837 Luke	Luke	44	11	2	Et ait illis : Cum oratis, dicite : Pater, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum.
  30838 Luke	Luke	44	11	3	Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.
  30839 Luke	Luke	44	11	4	Et dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in tentationem.
  30840 Luke	Luke	44	11	5	Et ait ad illos : Quis vestrum habebit amicum, et ibit ad illum media nocte, et dicet illi : Amice, commoda mihi tres panes,
  30841 Luke	Luke	44	11	6	quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod ponam ante illum,
  30842 Luke	Luke	44	11	7	et ille de intus respondens dicat : Noli mihi molestus esse, jam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili : non possum surgere, et dare tibi.
  30843 Luke	Luke	44	11	8	Et si ille perseveraverit pulsans : dico vobis, etsi non dabit illi surgens eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessarios.
  30844 Luke	Luke	44	11	9	Et ego dico vobis : Petite, et dabitur vobis ; quaerite, et invenietis ; pulsate, et aperietur vobis.
  30845 Luke	Luke	44	11	10	Omnis enim qui petit, accipit : et qui quaerit, invenit : et pulsanti aperietur.
  30846 Luke	Luke	44	11	11	Quis autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi ? aut piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi ?
  30847 Luke	Luke	44	11	12	aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem ?
  30848 Luke	Luke	44	11	13	Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris : quanto magis Pater vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se ?
  30849 Luke	Luke	44	11	14	Et erat ejiciens daemonium, et illud erat mutum. Et cum ejecisset daemonium, locutus est mutus, et admiratae sunt turbae.
  30850 Luke	Luke	44	11	15	Quidam autem ex eis dixerunt : In Beelzebub principe daemoniorum ejicit daemonia.
  30851 Luke	Luke	44	11	16	Et alii tentantes, signum de caelo quaerebant ab eo.
  30852 Luke	Luke	44	11	17	Ipse autem ut vidit cogitationes eorum, dixit eis : Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet.
  30853 Luke	Luke	44	11	18	Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ejus ? quia dicitis in Beelzebub me ejicere daemonia.
  30854 Luke	Luke	44	11	19	Si autem ego in Beelzebub ejicio daemonia : filii vestri in quo ejiciunt ? ideo ipsi judices vestri erunt.
  30855 Luke	Luke	44	11	20	Porro si in digito Dei ejicio daemonia : profecto pervenit in vos regnum Dei.
  30856 Luke	Luke	44	11	21	Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quae possidet.
  30857 Luke	Luke	44	11	22	Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet.
  30858 Luke	Luke	44	11	23	Qui non est mecum, contra me est : et qui non colligit mecum, dispergit.
  30859 Luke	Luke	44	11	24	Cum immundus spiritus exierit de homine, ambulat per loca inaquosa, quaerens requiem : et non inveniens dicit : Revertar in domum meam unde exivi.
  30860 Luke	Luke	44	11	25	Et cum venerit, invenit eam scopis mundatam, et ornatam.
  30861 Luke	Luke	44	11	26	Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum, nequiores se, et ingressi habitant ibi. Et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus.
  30862 Luke	Luke	44	11	27	Factum est autem, cum haec diceret : extollens vocem quaedam mulier de turba dixit illi : Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti.
  30863 Luke	Luke	44	11	28	At ille dixit : Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud.
  30864 Luke	Luke	44	11	29	Turbis autem concurrentibus coepit dicere : Generatio haec, generatio nequam est : signum quaerit, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae prophetae.
  30865 Luke	Luke	44	11	30	Nam sicut fuit Jonas signum Ninivitis, ita erit et Filius hominis generationi isti.
  30866 Luke	Luke	44	11	31	Regina austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit illos : quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis : et ecce plus quam Salomon hic.
  30867 Luke	Luke	44	11	32	Viri Ninivitae surgent in judicio cum generatione hac, et condemnabunt illam : quia poenitentiam egerunt ad praedicationem Jonae, et ecce plus quam Jonas hic.
  30868 Luke	Luke	44	11	33	Nemo lucernam accendit, et in abscondito ponit, neque sub modio : sed supra candelabrum, ut qui ingrediuntur, lumen videant.
  30869 Luke	Luke	44	11	34	Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit : si autem nequam fuerit, etiam corpus tuum tenebrosum erit.
  30870 Luke	Luke	44	11	35	Vide ergo ne lumen quod in te est, tenebrae sint.
  30871 Luke	Luke	44	11	36	Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum, erit lucidum totum, et sicut lucerna fulgoris illuminabit te.
  30872 Luke	Luke	44	11	37	Et cum loqueretur, rogavit illum quidam pharisaeus ut pranderet apud se. Et ingressus recubuit.
  30873 Luke	Luke	44	11	38	Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset ante prandium.
  30874 Luke	Luke	44	11	39	Et ait Dominus ad illum : Nunc vos pharisaei, quod deforis est calicis et catini, mundatis : quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate.
  30875 Luke	Luke	44	11	40	Stulti ! nonne qui fecit quod deforis est, etiam id quod deintus est fecit ?
  30876 Luke	Luke	44	11	41	Verumtamen quod superest, date eleemosynam : et ecce omnia munda sunt vobis.
  30877 Luke	Luke	44	11	42	Sed vae vobis, pharisaeis, quia decimatis mentham, et rutam, et omne olus, et praeteritis judicium et caritatem Dei : haec autem oportuit facere, et illa non omittere.
  30878 Luke	Luke	44	11	43	Vae vobis, pharisaeis, quia diligitis primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro.
  30879 Luke	Luke	44	11	44	Vae vobis, quia estis ut monumenta, quae non apparent, et homines ambulantes supra, nesciunt.
  30880 Luke	Luke	44	11	45	Respondens autem quidam ex legisperitis, ait illi : Magister, haec dicens etiam contumeliam nobis facis.
  30881 Luke	Luke	44	11	46	At ille ait : Et vobis legisperitis vae : quia oneratis homines oneribus, quae portare non possunt, et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas.
  30882 Luke	Luke	44	11	47	Vae vobis, qui aedificatis monumenta prophetarum : patres autem vestri occiderunt illos.
  30883 Luke	Luke	44	11	48	Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum : quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem aedificatis eorum sepulchra.
  30884 Luke	Luke	44	11	49	Propterea et sapientia Dei dixit : Mittam ad illos prophetas, et apostolos, et ex illis occident, et persequentur :
  30885 Luke	Luke	44	11	50	ut inquiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista,
  30886 Luke	Luke	44	11	51	a sanguine Abel, usque ad sanguinem Zachariae, qui periit inter altare et aedem. Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione.
  30887 Luke	Luke	44	11	52	Vae vobis, legisperitis, quia tulistis clavem scientiae : ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis.
  30888 Luke	Luke	44	11	53	Cum autem haec ad illos diceret, coeperunt pharisaei et legisperiti graviter insistere, et os ejus opprimere de multis,
  30889 Luke	Luke	44	11	54	insidiantes ei, et quaerentes aliquid capere de ore ejus, ut accusarent eum.
  30890 Luke	Luke	44	12	1	Multis autem turbis circumstantibus, ita ut se invicem conculcarent, coepit dicere ad discipulos suos : Attendite a fermento pharisaeorum, quod est hypocrisis.
  30891 Luke	Luke	44	12	2	Nihil autem opertum est, quod non reveletur : neque absconditum, quod non sciatur.
  30892 Luke	Luke	44	12	3	Quoniam quae in tenebris dixistis, in lumine dicentur : et quod in aurem locuti estis in cubiculis, praedicabitur in tectis.
  30893 Luke	Luke	44	12	4	Dico autem vobis amicis meis : Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius quid faciant.
  30894 Luke	Luke	44	12	5	Ostendam autem vobis quem timeatis : timete eum qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam : ita dico vobis, hunc timete.
  30895 Luke	Luke	44	12	6	Nonne quinque passeres veneunt dipondio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo ?
  30896 Luke	Luke	44	12	7	sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere : multis passeribus pluris estis vos.
  30897 Luke	Luke	44	12	8	Dico autem vobis : Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram angelis Dei :
  30898 Luke	Luke	44	12	9	qui autem negaverit me coram hominibus, negabitur coram angelis Dei.
  30899 Luke	Luke	44	12	10	Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi : ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur.
  30900 Luke	Luke	44	12	11	Cum autem inducent vos in synagogas, et ad magistratus, et potestates, nolite solliciti esse qualiter, aut quid respondeatis, aut quid dicatis.
  30901 Luke	Luke	44	12	12	Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quid oporteat vos dicere.
  30902 Luke	Luke	44	12	13	Ait autem ei quidam de turba : Magister, dic fratri meo ut dividat mecum haereditatem.
  30903 Luke	Luke	44	12	14	At ille dixit illi : Homo, quis me constituit judicem, aut divisorem super vos ?
  30904 Luke	Luke	44	12	15	Dixitque ad illos : Videte, et cavete ab omni avaritia : quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his quae possidet.
  30905 Luke	Luke	44	12	16	Dixit autem similitudinem ad illos, dicens : Hominis cujusdam divitis uberes fructus ager attulit :
  30906 Luke	Luke	44	12	17	et cogitabat intra se dicens : Quid faciam, quia non habeo quo congregem fructus meos ?
  30907 Luke	Luke	44	12	18	Et dixit : Hoc faciam : destruam horrea mea, et majora faciam : et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi, et bona mea,
  30908 Luke	Luke	44	12	19	et dicam animae meae : Anima, habes multa bona posita in annos plurimos : requiesce, comede, bibe, epulare.
  30909 Luke	Luke	44	12	20	Dixit autem illi Deus : Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te : quae autem parasti, cujus erunt ?
  30910 Luke	Luke	44	12	21	Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives.
  30911 Luke	Luke	44	12	22	Dixitque ad discipulos suos : Ideo dico vobis, nolite solliciti esse animae vestrae quid manducetis, neque corpori quid induamini.
  30912 Luke	Luke	44	12	23	Anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum.
  30913 Luke	Luke	44	12	24	Considerate corvos, quia non seminant, neque metunt, quibus non est cellarium, neque horreum, et Deus pascit illos. Quanto magis vos pluris estis illis ?
  30914 Luke	Luke	44	12	25	Quis autem vestrum cogitando potest adjicere ad staturam suam cubitum unum ?
  30915 Luke	Luke	44	12	26	Si ergo neque quod minimum est potestis, quid de ceteris solliciti estis ?
  30916 Luke	Luke	44	12	27	Considerate lilia quomodo crescunt : non laborant, neque nent : dico autem vobis, nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis.
  30917 Luke	Luke	44	12	28	Si autem foenum, quod hodie est in agro, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit : quanto magis vos pusillae fidei ?
  30918 Luke	Luke	44	12	29	Et vos nolite quaerere quid manducetis, aut quid bibatis : et nolite in sublime tolli :
  30919 Luke	Luke	44	12	30	haec enim omnia gentes mundi quaerunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis.
  30920 Luke	Luke	44	12	31	Verumtamen quaerite primum regnum Dei, et justitiam ejus : et haec omnia adjicientur vobis.
  30921 Luke	Luke	44	12	32	Nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum.
  30922 Luke	Luke	44	12	33	Vendite quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in caelis : quo fur non appropriat, neque tinea corrumpit.
  30923 Luke	Luke	44	12	34	Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.
  30924 Luke	Luke	44	12	35	Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris,
  30925 Luke	Luke	44	12	36	et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis : ut, cum venerit et pulsaverit, confestim aperiant ei.
  30926 Luke	Luke	44	12	37	Beati servi illi quos, cum venerit dominus, invenerit vigilantes : amen dico vobis, quod praecinget se, et faciet illos discumbere, et transiens ministrabit illis.
  30927 Luke	Luke	44	12	38	Et si venerit in secunda vigilia, et si in tertia vigilia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi.
  30928 Luke	Luke	44	12	39	Hoc autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.
  30929 Luke	Luke	44	12	40	Et vos estote parati : quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet.
  30930 Luke	Luke	44	12	41	Ait autem ei Petrus : Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an et ad omnes ?
  30931 Luke	Luke	44	12	42	Dixit autem Dominus : Quis, putas, est fidelis dispensator, et prudens, quem constituit dominus supra familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram ?
  30932 Luke	Luke	44	12	43	Beatus ille servus quem, cum venerit dominus, invenerit ita facientem.
  30933 Luke	Luke	44	12	44	Vere dico vobis, quoniam supra omnia quae possidet, constituet illum.
  30934 Luke	Luke	44	12	45	Quod si dixerit servus ille in corde suo : Moram facit dominus meus venire : et coeperit percutere servos, et ancillas, et edere, et bibere, et inebriari :
  30935 Luke	Luke	44	12	46	veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua nescit, et dividet eum, partemque ejus cum infidelibus ponet.
  30936 Luke	Luke	44	12	47	Ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non praeparavit, et non facit secundum voluntatem ejus, vapulabit multis :
  30937 Luke	Luke	44	12	48	qui autem non cognovit, et fecit digna plagis, vapulabit paucis. Omni autem cui multum datum est, multum quaeretur ab eo : et cui commendaverunt multum, plus petent ab eo.
  30938 Luke	Luke	44	12	49	Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur ?
  30939 Luke	Luke	44	12	50	Baptismo autem habeo baptizari : et quomodo coarctor usque dum perficiatur ?
  30940 Luke	Luke	44	12	51	Putatis quia pacem veni dare in terram ? non, dico vobis, sed separationem :
  30941 Luke	Luke	44	12	52	erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tres
  30942 Luke	Luke	44	12	53	dividentur : pater in filium, et filius in patrem suum, mater in filiam, et filia in matrem, socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam.
  30943 Luke	Luke	44	12	54	Dicebat autem et ad turbas : Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis : Nimbus venit : et ita fit.
  30944 Luke	Luke	44	12	55	Et cum austrum flantem, dicitis : Quia aestus erit : et fit.
  30945 Luke	Luke	44	12	56	Hypocritae ! faciem caeli et terrae nostis probare : hoc autem tempus quomodo non probatis ?
  30946 Luke	Luke	44	12	57	quid autem et a vobis ipsis non judicatis quod justum est ?
  30947 Luke	Luke	44	12	58	Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te ad judicem, et judex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem.
  30948 Luke	Luke	44	12	59	Dico tibi, non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas.
  30949 Luke	Luke	44	13	1	Aderant autem quidam ipso in tempore, nuntiantes illi de Galilaeis, quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum.
  30950 Luke	Luke	44	13	2	Et respondens dixit illis : Putatis quod hi Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerint, quia talia passi sunt ?
  30951 Luke	Luke	44	13	3	Non, dico vobis : sed nisi poenitentiam habueritis, omnes similiter peribitis.
  30952 Luke	Luke	44	13	4	Sicut illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloë, et occidit eos : putatis quia et ipsi debitores fuerint praeter omnes homines habitantes in Jerusalem ?
  30953 Luke	Luke	44	13	5	Non, dico vobis : sed si poenitentiam non egeritis, omnes similiter peribitis.
  30954 Luke	Luke	44	13	6	Dicebat autem et hanc similitudinem : Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quaerens fructum in illa, et non invenit.
  30955 Luke	Luke	44	13	7	Dixit autem ad cultorem vineae : Ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio : succide ergo illam : ut quid etiam terram occupat ?
  30956 Luke	Luke	44	13	8	At ille respondens, dicit illi : Domine dimitte illam et hoc anno, usque dum fodiam circa illam, et mittam stercora,
  30957 Luke	Luke	44	13	9	et siquidem fecerit fructum : sin autem, in futurum succides eam.
  30958 Luke	Luke	44	13	10	Erat autem docens in synagoga eorum sabbatis.
  30959 Luke	Luke	44	13	11	Et ecce mulier, quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo : et erat inclinata, nec omnino poterat sursum respicere.
  30960 Luke	Luke	44	13	12	Quam cum videret Jesus, vocavit eam ad se, et ait illi : Mulier, dimissa es ab infirmitate tua.
  30961 Luke	Luke	44	13	13	Et imposuit illi manus, et confestim erecta est, et glorificabat Deum.
  30962 Luke	Luke	44	13	14	Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Jesus, dicebat turbae : Sex dies sunt in quibus oportet operari : in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati.
  30963 Luke	Luke	44	13	15	Respondens autem ad illum Dominus, dixit : Hypocritae, unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum, aut asinum a praesepio, et ducit adaquare ?
  30964 Luke	Luke	44	13	16	Hanc autem filiam Abrahae, quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati ?
  30965 Luke	Luke	44	13	17	Et cum haec diceret, erubescebant omnes adversarii ejus : et omnis populus gaudebat in universis, quae gloriose fiebant ab eo.
  30966 Luke	Luke	44	13	18	Dicebat ergo : Cui simile est regnum Dei, et cui simile aestimabo illud ?
  30967 Luke	Luke	44	13	19	Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit, et factum est in arborem magnam : et volucres caeli requieverunt in ramis ejus.
  30968 Luke	Luke	44	13	20	Et iterum dixit : Cui simile aestimabo regnum Dei ?
  30969 Luke	Luke	44	13	21	Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria, donec fermentaretur totum.
  30970 Luke	Luke	44	13	22	Et ibat per civitates et castella, docens, et iter faciens in Jerusalem.
  30971 Luke	Luke	44	13	23	Ait autem illi quidam : Domine, si pauci sunt, qui salvantur ? Ipse autem dixit ad illos :
  30972 Luke	Luke	44	13	24	Contendite intrare per angustam portam : quia multi, dico vobis, quaerent intrare, et non poterunt.
  30973 Luke	Luke	44	13	25	Cum autem intraverit paterfamilias, et clauserit ostium, incipietis foris stare, et pulsare ostium, dicentes : Domine, aperi nobis : et respondens dicet vobis : Nescio vos unde sitis :
  30974 Luke	Luke	44	13	26	tunc incipietis dicere : Manducavimus coram te, et bibimus, et in plateis nostris docuisti.
  30975 Luke	Luke	44	13	27	Et dicet vobis : Nescio vos unde sitis : discedite a me omnes operarii iniquitatis.
  30976 Luke	Luke	44	13	28	Ibi erit fletus et stridor dentium : cum videritis Abraham, et Isaac, et Jacob, et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras.
  30977 Luke	Luke	44	13	29	Et venient ab oriente, et occidente, et aquilone, et austro, et accumbent in regno Dei.
  30978 Luke	Luke	44	13	30	Et ecce sunt novissimi qui erunt primi, et sunt primi qui erunt novissimi.
  30979 Luke	Luke	44	13	31	In ipsa die accesserunt quidam pharisaeorum, dicentes illi : Exi, et vade hinc : quia Herodes vult te occidere.
  30980 Luke	Luke	44	13	32	Et ait illis : Ite, et dicite vulpi illi : Ecce ejicio daemonia, et sanitates perficio hodie, et cras, et tertia die consummor.
  30981 Luke	Luke	44	13	33	Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare : quia non capit prophetam perire extra Jerusalem.
  30982 Luke	Luke	44	13	34	Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te, quoties volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pennis, et noluisti ?
  30983 Luke	Luke	44	13	35	Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico autem vobis, quia non videbitis me donec veniat cum dicetis : Benedictus qui venit in nomine Domini.
  30984 Luke	Luke	44	14	1	Et factum est cum intraret Jesus in domum cujusdam principis pharisaeorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum.
  30985 Luke	Luke	44	14	2	Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum.
  30986 Luke	Luke	44	14	3	Et respondens Jesus dixit ad legisperitos et pharisaeos, dicens : Si licet sabbato curare ?
  30987 Luke	Luke	44	14	4	At illi tacuerunt. Ipse vero apprehensum sanavit eum, ac dimisit.
  30988 Luke	Luke	44	14	5	Et respondens ad illos dixit : Cujus vestrum asinus, aut bos in puteum cadet, et non continuo extrahet illum die sabbati ?
  30989 Luke	Luke	44	14	6	Et non poterant ad haec respondere illi.
  30990 Luke	Luke	44	14	7	Dicebat autem et ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos :
  30991 Luke	Luke	44	14	8	Cum invitatus fueris ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab illo.
  30992 Luke	Luke	44	14	9	Et veniens is, qui te et illum vocavit, dicat tibi : Da huic locum : et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere.
  30993 Luke	Luke	44	14	10	Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco : ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi : Amice, ascende superius. Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus :
  30994 Luke	Luke	44	14	11	quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur : et qui se humiliat, exaltabitur.
  30995 Luke	Luke	44	14	12	Dicebat autem et ei, qui invitaverat : Cum facis prandium, aut coenam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites : ne forte te et ipsi reinvitent, et fiat tibi retributio ;
  30996 Luke	Luke	44	14	13	sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, et caecos :
  30997 Luke	Luke	44	14	14	et beatus eris, quia non habent retribuere tibi : retribuetur enim tibi in resurrectione justorum.
  30998 Luke	Luke	44	14	15	Haec cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi : Beatus qui manducabit panem in regno Dei.
  30999 Luke	Luke	44	14	16	At ipse dixit ei : Homo quidam fecit coenam magnam, et vocavit multos.
  31000 Luke	Luke	44	14	17	Et misit servum suum hora coenae dicere invitatis ut venirent, quia jam parata sunt omnia.
  31001 Luke	Luke	44	14	18	Et coeperunt simul omnes excusare. Primus dixit ei : Villam emi, et necesse habeo exire, et videre illam : rogo te, habe me excusatum.
  31002 Luke	Luke	44	14	19	Et alter dixit : Juga boum emi quinque, et eo probare illa : rogo te, habe me excusatum.
  31003 Luke	Luke	44	14	20	Et alius dixit : Uxorem duxi, et ideo non possum venire.
  31004 Luke	Luke	44	14	21	Et reversus servus nuntiavit haec domino suo. Tunc iratus paterfamilias, dixit servo suo : Exi cito in plateas et vicos civitatis : et pauperes, ac debiles, et caecos, et claudos introduc huc.
  31005 Luke	Luke	44	14	22	Et ait servus : Domine, factum est ut imperasti, et adhuc locus est.
  31006 Luke	Luke	44	14	23	Et ait dominus servo : Exi in vias, et saepes : et compelle intrare, ut impleatur domus mea.
  31007 Luke	Luke	44	14	24	Dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt, gustabit coenam meam.
  31008 Luke	Luke	44	14	25	Ibant autem turbae multae cum eo : et conversus dixit ad illos :
  31009 Luke	Luke	44	14	26	Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus.
  31010 Luke	Luke	44	14	27	Et qui non bajulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus.
  31011 Luke	Luke	44	14	28	Quis enim ex vobis volens turrim aedificare, non prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum,
  31012 Luke	Luke	44	14	29	ne, posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui vident, incipiant illudere ei,
  31013 Luke	Luke	44	14	30	dicentes : Quia hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare ?
  31014 Luke	Luke	44	14	31	Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se ?
  31015 Luke	Luke	44	14	32	Alioquin adhuc illo longe agente, legationem mittens rogat ea quae pacis sunt.
  31016 Luke	Luke	44	14	33	Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus.
  31017 Luke	Luke	44	14	34	Bonum est sal : si autem sal evanuerit, in quo condietur ?
  31018 Luke	Luke	44	14	35	Neque in terram, neque in sterquilinium utile est, sed foras mittetur. Qui habet aures audiendi, audiat.
  31019 Luke	Luke	44	15	1	Erant autem appropinquantes ei publicani, et peccatores ut audirent illum.
  31020 Luke	Luke	44	15	2	Et murmurabant pharisaei, et scribae, dicentes : Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis.
  31021 Luke	Luke	44	15	3	Et ait ad illos parabolam istam dicens :
  31022 Luke	Luke	44	15	4	Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quae perierat, donec inveniat eam ?
  31023 Luke	Luke	44	15	5	Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens :
  31024 Luke	Luke	44	15	6	et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis : Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quae perierat.
  31025 Luke	Luke	44	15	7	Dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent poenitentia.
  31026 Luke	Luke	44	15	8	Aut quae mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quaerit diligenter, donec inveniat ?
  31027 Luke	Luke	44	15	9	Et cum invenerit convocat amicas et vicinas, dicens : Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram.
  31028 Luke	Luke	44	15	10	Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore poenitentiam agente.
  31029 Luke	Luke	44	15	11	Ait autem : Homo quidam habuit duos filios :
  31030 Luke	Luke	44	15	12	et dixit adolescentior ex illis patri : Pater, da mihi portionem substantiae, quae me contingit. Et divisit illis substantiam.
  31031 Luke	Luke	44	15	13	Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.
  31032 Luke	Luke	44	15	14	Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse coepit egere.
  31033 Luke	Luke	44	15	15	Et abiit, et adhaesit uni civium regionis illius : et misit illum in villam suam ut pasceret porcos.
  31034 Luke	Luke	44	15	16	Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant : et nemo illi dabat.
  31035 Luke	Luke	44	15	17	In se autem reversus, dixit : Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo !
  31036 Luke	Luke	44	15	18	surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei : Pater, peccavi in caelum, et coram te :
  31037 Luke	Luke	44	15	19	jam non sum dignus vocari filius tuus : fac me sicut unum de mercenariis tuis.
  31038 Luke	Luke	44	15	20	Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum.
  31039 Luke	Luke	44	15	21	Dixitque ei filius : Pater, peccavi in caelum, et coram te : jam non sum dignus vocari filius tuus.
  31040 Luke	Luke	44	15	22	Dixit autem pater ad servos suos : Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus :
  31041 Luke	Luke	44	15	23	et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur :
  31042 Luke	Luke	44	15	24	quia hic filius meus mortuus erat, et revixit : perierat, et inventus est. Et coeperunt epulari.
  31043 Luke	Luke	44	15	25	Erat autem filius ejus senior in agro : et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum :
  31044 Luke	Luke	44	15	26	et vocavit unum de servis, et interrogavit quid haec essent.
  31045 Luke	Luke	44	15	27	Isque dixit illi : Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit.
  31046 Luke	Luke	44	15	28	Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, coepit rogare illum.
  31047 Luke	Luke	44	15	29	At ille respondens, dixit patri suo : Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum praeterivi : et numquam dedisti mihi haedum ut cum amicis meis epularer.
  31048 Luke	Luke	44	15	30	Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum.
  31049 Luke	Luke	44	15	31	At ipse dixit illi : Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt :
  31050 Luke	Luke	44	15	32	epulari autem, et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit ; perierat, et inventus est.
  31051 Luke	Luke	44	16	1	Dicebat autem et ad discipulos suos : Homo quidam erat dives, qui habebat villicum : et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius.
  31052 Luke	Luke	44	16	2	Et vocavit illum, et ait illi : Quid hoc audio de te ? redde rationem villicationis tuae : jam enim non poteris villicare.
  31053 Luke	Luke	44	16	3	Ait autem villicus intra se : Quid faciam, quia dominus meus aufert a me villicationem ? Fodere non valeo, mendicare erubesco.
  31054 Luke	Luke	44	16	4	Scio quid faciam, ut, cum amotus fuero a villicatione, recipiant me in domos suas.
  31055 Luke	Luke	44	16	5	Convocatis itaque singulis debitoribus domini sui, dicebat primo : Quantum debes domino meo ?
  31056 Luke	Luke	44	16	6	At ille dixit : Centum cados olei. Dixitque illi : Accipe cautionem tuam : et sede cito, scribe quinquaginta.
  31057 Luke	Luke	44	16	7	Deinde alii dixit : Tu vero quantum debes ? Qui ait : Centum coros tritici. Ait illi : Accipe litteras tuas, et scribe octoginta.
  31058 Luke	Luke	44	16	8	Et laudavit dominus villicum iniquitatis, quia prudenter fecisset : quia filii hujus saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.
  31059 Luke	Luke	44	16	9	Et ego vobis dico : facite vobis amicos de mammona iniquitatis : ut, cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula.
  31060 Luke	Luke	44	16	10	Qui fidelis est in minimo, et in majori fidelis est : et qui in modico iniquus est, et in majori iniquus est.
  31061 Luke	Luke	44	16	11	Si ergo in iniquo mammona fideles non fuistis quod verum est, quis credet vobis ?
  31062 Luke	Luke	44	16	12	Et si in alieno fideles non fuistis, quod vestrum est, quis dabit vobis ?
  31063 Luke	Luke	44	16	13	Nemo servus potest duobus dominis servire : aut enim unum odiet, et alterum diliget : aut uni adhaerebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonae.
  31064 Luke	Luke	44	16	14	Audiebant autem omnia haec pharisaei, qui erant avari : et deridebant illum.
  31065 Luke	Luke	44	16	15	Et ait illis : Vos estis qui justificatis vos coram hominibus : Deus autem novit corda vestra : quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum.
  31066 Luke	Luke	44	16	16	Lex et prophetae usque ad Joannem : ex eo regnum Dei evangelizatur, et omnis in illud vim facit.
  31067 Luke	Luke	44	16	17	Facilius est autem caelum et terram praeterire, quam de lege unum apicem cadere.
  31068 Luke	Luke	44	16	18	Omnis qui dimittit uxorem suam et alteram ducit, moechatur : et qui dimissam a viro ducit, moechatur.
  31069 Luke	Luke	44	16	19	Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide.
  31070 Luke	Luke	44	16	20	Et erat quidam mendicus, nomine Lazarus, qui jacebat ad januam ejus, ulceribus plenus,
  31071 Luke	Luke	44	16	21	cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat : sed et canes veniebant, et lingebant ulcera ejus.
  31072 Luke	Luke	44	16	22	Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahae. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno.
  31073 Luke	Luke	44	16	23	Elevans autem oculos suos, cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe, et Lazarum in sinu ejus :
  31074 Luke	Luke	44	16	24	et ipse clamans dixit : Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma.
  31075 Luke	Luke	44	16	25	Et dixit illi Abraham : Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala : nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris :
  31076 Luke	Luke	44	16	26	et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est : ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare.
  31077 Luke	Luke	44	16	27	Et ait : Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei :
  31078 Luke	Luke	44	16	28	habeo enim quinque fratres : ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum.
  31079 Luke	Luke	44	16	29	Et ait illi Abraham : Habent Moysen et prophetas : audiant illos.
  31080 Luke	Luke	44	16	30	At ille dixit : Non, pater Abraham : sed si quis ex mortuis ierit ad eos, poenitentiam agent.
  31081 Luke	Luke	44	16	31	Ait autem illi : Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent.
  31082 Luke	Luke	44	17	1	Et ait ad discipulos suos : Impossibile est ut non veniant scandala : vae autem illi per quem veniunt.
  31083 Luke	Luke	44	17	2	Utilius est illi si lapis molaris imponatur circa collum ejus, et projiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis.
  31084 Luke	Luke	44	17	3	Attendite vobis : Si peccaverit in te frater tuus, increpa illum : et si poenitentiam egerit, dimitte illi.
  31085 Luke	Luke	44	17	4	Et si septies in die peccaverit in te, et septies in die conversus fuerit ad te, dicens : Poenitet me, dimitte illi.
  31086 Luke	Luke	44	17	5	Et dixerunt apostoli Domino : Adauge nobis fidem.
  31087 Luke	Luke	44	17	6	Dixit autem Dominus : Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic arbori moro : Eradicare, et transplantare in mare, et obediet vobis.
  31088 Luke	Luke	44	17	7	Quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem, qui regresso de agro dicat illi : Statim transi, recumbe :
  31089 Luke	Luke	44	17	8	et non dicat ei : Para quod coenem, et praecinge te, et ministra mihi donec manducem, et bibam, et post haec tu manducabis, et bibes ?
  31090 Luke	Luke	44	17	9	Numquid gratiam habet servo illi, quia fecit quae ei imperaverat ?
  31091 Luke	Luke	44	17	10	non puto. Sic et vos cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite : Servi inutiles sumus : quod debuimus facere, fecimus.
  31092 Luke	Luke	44	17	11	Et factum est, dum iret in Jerusalem, transibat per mediam Samariam et Galilaeam.
  31093 Luke	Luke	44	17	12	Et cum ingrederetur quoddam castellum, occurrerunt ei decem viri leprosi, qui steterunt a longe :
  31094 Luke	Luke	44	17	13	et levaverunt vocem, dicentes : Jesu praeceptor, miserere nostri.
  31095 Luke	Luke	44	17	14	Quos ut vidit, dixit : Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et factum est, dum irent, mundati sunt.
  31096 Luke	Luke	44	17	15	Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum,
  31097 Luke	Luke	44	17	16	et cecidit in faciem ante pedes ejus, gratias agens : et hic erat Samaritanus.
  31098 Luke	Luke	44	17	17	Respondens autem Jesus, dixit : Nonne decem mundati sunt ? et novem ubi sunt ?
  31099 Luke	Luke	44	17	18	Non est inventus qui rediret, et daret gloriam Deo, nisi hic alienigena.
  31100 Luke	Luke	44	17	19	Et ait illi : Surge, vade : quia fides tua te salvum fecit.
  31101 Luke	Luke	44	17	20	Interrogatus autem a pharisaeis : Quando venit regnum Dei ? respondens eis, dixit : Non venit regnum Dei cum observatione :
  31102 Luke	Luke	44	17	21	neque dicent : Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est.
  31103 Luke	Luke	44	17	22	Et ait ad discipulos suos : Venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis, et non videbitis.
  31104 Luke	Luke	44	17	23	Et dicent vobis : Ecce hic, et ecce illic. Nolite ire, neque sectemini :
  31105 Luke	Luke	44	17	24	nam, sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea quae sub caelo sunt, fulget : ita erit Filius hominis in die sua.
  31106 Luke	Luke	44	17	25	Primum autem oportet illum multa pati, et reprobari a generatione hac.
  31107 Luke	Luke	44	17	26	Et sicut factum est in diebus Noë, ita erit et in diebus Filii hominis :
  31108 Luke	Luke	44	17	27	edebant et bibebant : uxores ducebant et dabantur ad nuptias, usque in diem, qua intravit Noë in arcam : et venit diluvium, et perdidit omnes.
  31109 Luke	Luke	44	17	28	Similiter sicut factum est in diebus Lot : edebant et bibebant, emebant et vendebant, plantabant et aedificabant :
  31110 Luke	Luke	44	17	29	qua die autem exiit Lot a Sodomis, pluit ignem et sulphur de caelo, et omnes perdidit :
  31111 Luke	Luke	44	17	30	secundum haec erit qua die Filius hominis revelabitur.
  31112 Luke	Luke	44	17	31	In illa hora, qui fuerit in tecto, et vasa ejus in domo, ne descendat tollere illa : et qui in agro, similiter non redeat retro.
  31113 Luke	Luke	44	17	32	Memores estote uxoris Lot.
  31114 Luke	Luke	44	17	33	Quicumque quaesierit animam suam salvam facere, perdet illam : et quicumque perdiderit illam, vivificabit eam.
  31115 Luke	Luke	44	17	34	Dico vobis : In illa nocte erunt duo in lecto uno : unus assumetur, et alter relinquetur :
  31116 Luke	Luke	44	17	35	duae erunt molentes in unum : una assumetur, et altera relinquetur : duo in agro : unus assumetur, et alter relinquetur.
  31117 Luke	Luke	44	17	36	Respondentes dicunt illi : Ubi Domine ?
  31118 Luke	Luke	44	17	37	Qui dixit illis : Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae.
  31119 Luke	Luke	44	18	1	Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere,
  31120 Luke	Luke	44	18	2	dicens : Judex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur.
  31121 Luke	Luke	44	18	3	Vidua autem quaedam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens : Vindica me de adversario meo.
  31122 Luke	Luke	44	18	4	Et nolebat per multum tempus. Post haec autem dixit intra se : Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor :
  31123 Luke	Luke	44	18	5	tamen quia molesta est mihi haec vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me.
  31124 Luke	Luke	44	18	6	Ait autem Dominus : Audite quid judex iniquitatis dicit :
  31125 Luke	Luke	44	18	7	Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis ?
  31126 Luke	Luke	44	18	8	Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra ?
  31127 Luke	Luke	44	18	9	Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur ceteros, parabolam istam :
  31128 Luke	Luke	44	18	10	Duo homines ascenderunt in templum ut orarent : unus pharisaeus et alter publicanus.
  31129 Luke	Luke	44	18	11	Pharisaeus stans, haec apud se orabat : Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum : raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus :
  31130 Luke	Luke	44	18	12	jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quae possideo.
  31131 Luke	Luke	44	18	13	Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad caelum levare : sed percutiebat pectus suum, dicens : Deus propitius esto mihi peccatori.
  31132 Luke	Luke	44	18	14	Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo : quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.
  31133 Luke	Luke	44	18	15	Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos.
  31134 Luke	Luke	44	18	16	Jesus autem convocans illos, dixit : Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos : talium est enim regnum Dei.
  31135 Luke	Luke	44	18	17	Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud.
  31136 Luke	Luke	44	18	18	Et interrogavit eum quidam princeps, dicens : Magister bone, quid faciens vitam aeternam possidebo ?
  31137 Luke	Luke	44	18	19	Dixit autem ei Jesus : Quid me dicis bonum ? nemo bonus nisi solus Deus.
  31138 Luke	Luke	44	18	20	Mandata nosti : non occides ; non moechaberis ; non furtum facies ; non falsum testimonium dices ; honora patrem tuum et matrem.
  31139 Luke	Luke	44	18	21	Qui ait : Haec omnia custodivi a juventute mea.
  31140 Luke	Luke	44	18	22	Quo audito, Jesus ait ei : Adhuc unum tibi deest : omnia quaecumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo : et veni, sequere me.
  31141 Luke	Luke	44	18	23	His ille auditis, contristatus est : quia dives erat valde.
  31142 Luke	Luke	44	18	24	Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit : Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt !
  31143 Luke	Luke	44	18	25	facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei.
  31144 Luke	Luke	44	18	26	Et dixerunt qui audiebant : Et quis potest salvus fieri ?
  31145 Luke	Luke	44	18	27	Ait illis : Quae impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum.
  31146 Luke	Luke	44	18	28	Ait autem Petrus : Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te.
  31147 Luke	Luke	44	18	29	Qui dixit eis : Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei,
  31148 Luke	Luke	44	18	30	et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in saeculo venturo vitam aeternam.
  31149 Luke	Luke	44	18	31	Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis : Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis :
  31150 Luke	Luke	44	18	32	tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur :
  31151 Luke	Luke	44	18	33	et postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget.
  31152 Luke	Luke	44	18	34	Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quae dicebantur.
  31153 Luke	Luke	44	18	35	Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, caecus quidam sedebat secus viam, mendicans.
  31154 Luke	Luke	44	18	36	Et cum audiret turbam praetereuntem, interrogabat quid hoc esset.
  31155 Luke	Luke	44	18	37	Dixerunt autem ei quod Jesus Nazarenus transiret.
  31156 Luke	Luke	44	18	38	Et clamavit, dicens : Jesu, fili David, miserere mei.
  31157 Luke	Luke	44	18	39	Et qui praeibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat : Fili David, miserere mei.
  31158 Luke	Luke	44	18	40	Stans autem Jesus jussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum,
  31159 Luke	Luke	44	18	41	dicens : Quid tibi vis faciam ? At ille dixit : Domine, ut videam.
  31160 Luke	Luke	44	18	42	Et Jesus dixit illi : Respice, fides tua te salvum fecit.
  31161 Luke	Luke	44	18	43	Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.
  31162 Luke	Luke	44	19	1	Et ingressus perambulabat Jericho.
  31163 Luke	Luke	44	19	2	Et ecce vir nomine Zachaeus : et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives :
  31164 Luke	Luke	44	19	3	et quaerebat videre Jesum, quis esset : et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat.
  31165 Luke	Luke	44	19	4	Et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum : quia inde erat transiturus.
  31166 Luke	Luke	44	19	5	Et cum venisset ad locum, suspiciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum : Zachaee, festinans descende : quia hodie in domo tua oportet me manere.
  31167 Luke	Luke	44	19	6	Et festinans descendit, et excepit illum gaudens.
  31168 Luke	Luke	44	19	7	Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset.
  31169 Luke	Luke	44	19	8	Stans autem Zachaeus, dixit ad Dominum : Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus : et si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.
  31170 Luke	Luke	44	19	9	Ait Jesus ad eum : Quia hodie salus domui huic facta est : eo quod et ipse filius sit Abrahae.
  31171 Luke	Luke	44	19	10	Venit enim Filius hominis quaerere, et salvum facere quod perierat.
  31172 Luke	Luke	44	19	11	Haec illis audientibus adjiciens, dixit parabolam, eo quod esset prope Jerusalem : et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.
  31173 Luke	Luke	44	19	12	Dixit ergo : Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti.
  31174 Luke	Luke	44	19	13	Vocatis autem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos : Negotiamini dum venio.
  31175 Luke	Luke	44	19	14	Cives autem ejus oderant eum : et miserunt legationem post illum, dicentes : Nolumus hunc regnare super nos.
  31176 Luke	Luke	44	19	15	Et factum est ut rediret accepto regno : et jussit vocari servos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum quisque negotiatus esset.
  31177 Luke	Luke	44	19	16	Venit autem primus dicens : Domine, mna tua decem mnas acquisivit.
  31178 Luke	Luke	44	19	17	Et ait illi : Euge bone serve, quia in modico fuisti fidelis, eris potestatem habens super decem civitates.
  31179 Luke	Luke	44	19	18	Et alter venit, dicens : Domine, mna tua fecit quinque mnas.
  31180 Luke	Luke	44	19	19	Et huic ait : Et tu esto super quinque civitates.
  31181 Luke	Luke	44	19	20	Et alter venit, dicens : Domine, ecce mna tua, quam habui repositam in sudario :
  31182 Luke	Luke	44	19	21	timui enim te, quia homo austerus es : tollis quod non posuisti, et metis quod non seminasti.
  31183 Luke	Luke	44	19	22	Dicit ei : De ore tuo te judico, serve nequam. Sciebas quod ego homo austerus sum, tollens quod non posui, et metens quod non seminavi :
  31184 Luke	Luke	44	19	23	et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut ego veniens cum usuris utique exegissem illam ?
  31185 Luke	Luke	44	19	24	Et astantibus dixit : Auferte ab illo mnam, et date illi qui decem mnas habet.
  31186 Luke	Luke	44	19	25	Et dixerunt ei : Domine, habet decem mnas.
  31187 Luke	Luke	44	19	26	Dico autem vobis, quia omni habenti dabitur, et abundabit : ab eo autem qui non habet, et quod habet auferetur ab eo.
  31188 Luke	Luke	44	19	27	Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc : et interficite ante me.
  31189 Luke	Luke	44	19	28	Et his dictis, praecedebat ascendens Jerosolymam.
  31190 Luke	Luke	44	19	29	Et factum est, cum appropinquasset ad Bethphage et Bethaniam, ad montem qui vocatur Oliveti, misit duos discipulos suos,
  31191 Luke	Luke	44	19	30	dicens : Ite in castellum quod contra est : in quod introëuntes, invenietis pullum asinae alligatum, cui nemo umquam hominum sedit : solvite illum, et adducite.
  31192 Luke	Luke	44	19	31	Et si quis vos interrogaverit : Quare solvitis ? sic dicetis ei : Quia Dominus operam ejus desiderat.
  31193 Luke	Luke	44	19	32	Abierunt autem qui missi erant : et invenerunt, sicut dixit illis, stantem pullum.
  31194 Luke	Luke	44	19	33	Solventibus autem illis pullum, dixerunt domini ejus ad illos : Quid solvitis pullum ?
  31195 Luke	Luke	44	19	34	At illi dixerunt : Quia Dominus eum necessarium habet.
  31196 Luke	Luke	44	19	35	Et duxerunt illum ad Jesum. Et jactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Jesum.
  31197 Luke	Luke	44	19	36	Eunte autem illo, substernebant vestimenta sua in via :
  31198 Luke	Luke	44	19	37	et cum appropinquaret jam ad descensum montis Oliveti, coeperunt omnes turbae discipulorum gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus, quas viderant, virtutibus,
  31199 Luke	Luke	44	19	38	dicentes : Benedictus, qui venit rex in nomine Domini : pax in caelo, et gloria in excelsis.
  31200 Luke	Luke	44	19	39	Et quidam pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum : Magister, increpa discipulos tuos.
  31201 Luke	Luke	44	19	40	Quibus ipse ait : Dico vobis, quia si hi tacuerint, lapides clamabunt.
  31202 Luke	Luke	44	19	41	Et ut appropinquavit, videns civitatem flevit super illam, dicens :
  31203 Luke	Luke	44	19	42	Quia si cognovisses et tu, et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi : nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.
  31204 Luke	Luke	44	19	43	Quia venient dies in te : et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te : et coangustabunt te undique :
  31205 Luke	Luke	44	19	44	et ad terram prosternent te, et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem : eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae.
  31206 Luke	Luke	44	19	45	Et ingressus in templum, coepit ejicere vendentes in illo, et ementes,
  31207 Luke	Luke	44	19	46	dicens illis : Scriptum est : Quia domus mea domus orationis est : vos autem fecistis illam speluncam latronum.
  31208 Luke	Luke	44	19	47	Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scribae, et princeps plebis quaerebant illum perdere :
  31209 Luke	Luke	44	19	48	et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum.
  31210 Luke	Luke	44	20	1	Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo, et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum, et scribae cum senioribus,
  31211 Luke	Luke	44	20	2	et aiunt dicentes ad illum : Dic nobis in qua potestate haec facis ? aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem ?
  31212 Luke	Luke	44	20	3	Respondens autem Jesus, dixit ad illos : Interrogabo vos et ego unum verbum. Respondete mihi :
  31213 Luke	Luke	44	20	4	baptismus Joannis de caelo erat, an ex hominibus ?
  31214 Luke	Luke	44	20	5	At illi cogitabant intra se, dicentes : Quia si dixerimus : De caelo, dicet : Quare ergo non credidistis illi ?
  31215 Luke	Luke	44	20	6	Si autem dixerimus : Ex hominibus, plebs universa lapidabit nos : certi sunt enim Joannem prophetam esse.
  31216 Luke	Luke	44	20	7	Et responderunt se nescire unde esset.
  31217 Luke	Luke	44	20	8	Et Jesus ait illis : Neque ego dico vobis in qua potestate haec facio.
  31218 Luke	Luke	44	20	9	Coepit autem dicere ad plebem parabolam hanc : Homo plantavit vineam, et locavit eam colonis : et ipse peregre fuit multis temporibus.
  31219 Luke	Luke	44	20	10	Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineae darent illi. Qui caesum dimiserunt eum inanem.
  31220 Luke	Luke	44	20	11	Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque caedentes, et afficientes contumelia, dimiserunt inanem.
  31221 Luke	Luke	44	20	12	Et addidit tertium mittere : qui et illum vulnerantes ejecerunt.
  31222 Luke	Luke	44	20	13	Dixit autem dominus vineae : Quid faciam ? Mittam filium meum dilectum : forsitan, cum hunc viderint, verebuntur.
  31223 Luke	Luke	44	20	14	Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes : Hic est haeres, occidamus illum, ut nostra fiat haereditas.
  31224 Luke	Luke	44	20	15	Et ejectum illum extra vineam, occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineae ?
  31225 Luke	Luke	44	20	16	veniet, et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis. Quo audito, dixerunt illi : Absit.
  31226 Luke	Luke	44	20	17	Ille autem aspiciens eos, ait : Quid est ergo hoc quod scriptum est : Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli ?
  31227 Luke	Luke	44	20	18	Omnis qui ceciderit super illum lapidem, conquassabitur : super quem autem ceciderit, comminuet illum.
  31228 Luke	Luke	44	20	19	Et quaerebant principes sacerdotum et scribae mittere in illum manus illa hora, et timuerunt populum : cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem hanc.
  31229 Luke	Luke	44	20	20	Et observantes miserunt insidiatores, qui se justos simularent, ut caperent eum in sermone, ut traderent illum principatui, et potestati praesidis.
  31230 Luke	Luke	44	20	21	Et interrogaverunt eum, dicentes : Magister, scimus quia recte dicis et doces : et non accipis personam, sed viam Dei in veritate doces.
  31231 Luke	Luke	44	20	22	Licet nobis tributum dare Caesari, an non ?
  31232 Luke	Luke	44	20	23	Considerans autem dolum illorum, dixit ad eos : Quid me tentatis ?
  31233 Luke	Luke	44	20	24	ostendite mihi denarium. Cujus habet imaginem et inscriptionem ? Respondentes dixerunt ei : Caesaris.
  31234 Luke	Luke	44	20	25	Et ait illis : Reddite ergo quae sunt Caesaris, Caesari : et quae sunt Dei, Deo.
  31235 Luke	Luke	44	20	26	Et non potuerunt verbum ejus reprehendere coram plebe : et mirati in responso ejus, tacuerunt.
  31236 Luke	Luke	44	20	27	Accesserunt autem quidam sadducaeorum, qui negant esse resurrectionem, et interrogaverunt eum,
  31237 Luke	Luke	44	20	28	dicentes : Magister, Moyses scripsit nobis : Si frater alicujus mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine liberis fuerit, ut accipiat eam frater ejus uxorem, et suscitet semen fratri suo.
  31238 Luke	Luke	44	20	29	Septem ergo fratres erant : et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis.
  31239 Luke	Luke	44	20	30	Et sequens accepit illam, et ipse mortuus est sine filio.
  31240 Luke	Luke	44	20	31	Et tertius accepit illam. Similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen, et mortui sunt.
  31241 Luke	Luke	44	20	32	Novissime omnium mortua est et mulier.
  31242 Luke	Luke	44	20	33	In resurrectione ergo, cujus eorum erit uxor ? siquidem septem habuerunt eam uxorem.
  31243 Luke	Luke	44	20	34	Et ait illis Jesus : Filii hujus saeculi nubunt, et traduntur ad nuptias :
  31244 Luke	Luke	44	20	35	illi vero qui digni habebuntur saeculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores :
  31245 Luke	Luke	44	20	36	neque enim ultra mori potuerunt : aequales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis.
  31246 Luke	Luke	44	20	37	Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob.
  31247 Luke	Luke	44	20	38	Deus autem non est mortuorum, sed vivorum : omnes enim vivunt ei.
  31248 Luke	Luke	44	20	39	Respondentes autem quidam scribarum, dixerunt ei : Magister, bene dixisti.
  31249 Luke	Luke	44	20	40	Et amplius non audebant eum quidquam interrogare.
  31250 Luke	Luke	44	20	41	Dixit autem ad illos : Quomodo dicunt Christum filium esse David ?
  31251 Luke	Luke	44	20	42	et ipse David dicit in libro Psalmorum : Dixit Dominus Domino meo : sede a dextris meis,
  31252 Luke	Luke	44	20	43	donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
  31253 Luke	Luke	44	20	44	David ergo Dominum illum vocat : et quomodo filius ejus est ?
  31254 Luke	Luke	44	20	45	Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis :
  31255 Luke	Luke	44	20	46	Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis,
  31256 Luke	Luke	44	20	47	qui devorant domos viduarum, simulantes longam orationem : hi accipient damnationem majorem.
  31257 Luke	Luke	44	21	1	Respiciens autem, vidit eos qui mittebant munera sua in gazophylacium, divites.
  31258 Luke	Luke	44	21	2	Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo.
  31259 Luke	Luke	44	21	3	Et dixit : Vere dico vobis, quia vidua haec pauper plus quam omnes misit.
  31260 Luke	Luke	44	21	4	Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei : haec autem ex eo quod deest illi, omnem victum suum quem habuit, misit.
  31261 Luke	Luke	44	21	5	Et quibusdam dicentibus de templo quod bonis lapidibus et donis ornatum esset, dixit :
  31262 Luke	Luke	44	21	6	Haec quae videtis, venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.
  31263 Luke	Luke	44	21	7	Interrogaverunt autem illum, dicentes : Praeceptor, quando haec erunt, et quod signum cum fieri incipient ?
  31264 Luke	Luke	44	21	8	Qui dixit : Videte ne seducamini : multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum : et tempus appropinquavit : nolite ergo ire post eos.
  31265 Luke	Luke	44	21	9	Cum autem audieritis praelia et seditiones, nolite terreri : oportet primum haec fieri, sed nondum statim finis.
  31266 Luke	Luke	44	21	10	Tunc dicebat illis : Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum.
  31267 Luke	Luke	44	21	11	Et terraemotus magni erunt per loca, et pestilentiae, et fames, terroresque de caelo, et signa magna erunt.
  31268 Luke	Luke	44	21	12	Sed ante haec omnia injicient vobis manus suas, et persequentur tradentes in synagogas et custodias, trahentes ad reges et praesides propter nomen meum :
  31269 Luke	Luke	44	21	13	continget autem vobis in testimonium.
  31270 Luke	Luke	44	21	14	Ponite ergo in cordibus vestris non praemeditari quemadmodum respondeatis :
  31271 Luke	Luke	44	21	15	ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.
  31272 Luke	Luke	44	21	16	Trademini autem a parentibus, et fratribus, et cognatis, et amicis, et morte afficient ex vobis :
  31273 Luke	Luke	44	21	17	et eritis odio omnibus propter nomen meum :
  31274 Luke	Luke	44	21	18	et capillus de capite vestro non peribit.
  31275 Luke	Luke	44	21	19	In patientia vestra possidebitis animas vestras.
  31276 Luke	Luke	44	21	20	Cum autem videritis circumdari ab exercitu Jerusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio ejus :
  31277 Luke	Luke	44	21	21	tunc qui in Judaea sunt, fugiant ad montes, et qui in medio ejus, discedant : et qui in regionibus, non intrent in eam,
  31278 Luke	Luke	44	21	22	quia dies ultionis hi sunt, ut impleantur omnia quae scripta sunt.
  31279 Luke	Luke	44	21	23	Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus ! erit enim pressura magna super terram, et ira populo huic.
  31280 Luke	Luke	44	21	24	Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.
  31281 Luke	Luke	44	21	25	Et erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium prae confusione sonitus maris, et fluctuum :
  31282 Luke	Luke	44	21	26	arescentibus hominibus prae timore, et exspectatione, quae supervenient universo orbi : nam virtutes caelorum movebuntur :
  31283 Luke	Luke	44	21	27	et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate.
  31284 Luke	Luke	44	21	28	His autem fieri incipientibus, respicite, et levate capita vestra : quoniam appropinquat redemptio vestra.
  31285 Luke	Luke	44	21	29	Et dixit illis similitudinem : Videte ficulneam, et omnes arbores :
  31286 Luke	Luke	44	21	30	cum producunt jam ex se fructum, scitis quoniam prope est aestas.
  31287 Luke	Luke	44	21	31	Ita et vos cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.
  31288 Luke	Luke	44	21	32	Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant.
  31289 Luke	Luke	44	21	33	Caelum et terra transibunt : verba autem mea non transibunt.
  31290 Luke	Luke	44	21	34	Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitae, et superveniat in vos repentina dies illa :
  31291 Luke	Luke	44	21	35	tamquam laqueus enim superveniet in omnes qui sedent super faciem omnis terrae.
  31292 Luke	Luke	44	21	36	Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quae futura sunt, et stare ante Filium hominis.
  31293 Luke	Luke	44	21	37	Erat autem diebus docens in templo : noctibus vero exiens, morabatur in monte qui vocatur Oliveti.
  31294 Luke	Luke	44	21	38	Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum.
  31295 Luke	Luke	44	22	1	Appropinquabat autem dies festus azymorum, qui dicitur Pascha :
  31296 Luke	Luke	44	22	2	et quaerebant principes sacerdotum, et scribae, quomodo Jesum interficerent : timebant vero plebem.
  31297 Luke	Luke	44	22	3	Intravit autem Satanas in Judam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim :
  31298 Luke	Luke	44	22	4	et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum, et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis.
  31299 Luke	Luke	44	22	5	Et gavisi sunt, et pacti sunt pecuniam illi dare.
  31300 Luke	Luke	44	22	6	Et spopondit, et quaerebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis.
  31301 Luke	Luke	44	22	7	Venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha.
  31302 Luke	Luke	44	22	8	Et misit Petrum et Joannem, dicens : Euntes parate nobis pascha, ut manducemus.
  31303 Luke	Luke	44	22	9	At illi dixerunt : Ubi vis paremus ?
  31304 Luke	Luke	44	22	10	Et dixit ad eos : Ecce introëuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo quidam amphoram aquae portans : sequimini eum in domum, in quam intrat,
  31305 Luke	Luke	44	22	11	et dicetis patrifamilias domus : Dicit tibi Magister : Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis meis manducem ?
  31306 Luke	Luke	44	22	12	Et ipse ostendet vobis coenaculum magnum stratum, et ibi parate.
  31307 Luke	Luke	44	22	13	Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha.
  31308 Luke	Luke	44	22	14	Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo.
  31309 Luke	Luke	44	22	15	Et ait illis : Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar.
  31310 Luke	Luke	44	22	16	Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei.
  31311 Luke	Luke	44	22	17	Et accepto calice gratias egit, et dixit : Accipite, et dividite inter vos.
  31312 Luke	Luke	44	22	18	Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat.
  31313 Luke	Luke	44	22	19	Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens : Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur : hoc facite in meam commemorationem.
  31314 Luke	Luke	44	22	20	Similiter et calicem, postquam coenavit, dicens : Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur.
  31315 Luke	Luke	44	22	21	Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa.
  31316 Luke	Luke	44	22	22	Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit : verumtamen vae homini illi per quem tradetur.
  31317 Luke	Luke	44	22	23	Et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset.
  31318 Luke	Luke	44	22	24	Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse major.
  31319 Luke	Luke	44	22	25	Dixit autem eis : Reges gentium dominantur eorum : et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur.
  31320 Luke	Luke	44	22	26	Vos autem non sic : sed qui major est in vobis, fiat sicut minor : et qui praecessor est, sicut ministrator.
  31321 Luke	Luke	44	22	27	Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat ? nonne qui recumbit ? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat :
  31322 Luke	Luke	44	22	28	vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis.
  31323 Luke	Luke	44	22	29	Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum,
  31324 Luke	Luke	44	22	30	ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israël.
  31325 Luke	Luke	44	22	31	Ait autem Dominus : Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum :
  31326 Luke	Luke	44	22	32	ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua : et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos.
  31327 Luke	Luke	44	22	33	Qui dixit ei : Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire.
  31328 Luke	Luke	44	22	34	At ille dixit : Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Et dixit eis :
  31329 Luke	Luke	44	22	35	Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis ?
  31330 Luke	Luke	44	22	36	At illi dixerunt : Nihil. Dixit ergo eis : Sed nunc qui habet sacculum, tollat ; similiter et peram : et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium.
  31331 Luke	Luke	44	22	37	Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me : Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea quae sunt de me finem habent.
  31332 Luke	Luke	44	22	38	At illi dixerunt : Domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis : Satis est.
  31333 Luke	Luke	44	22	39	Et egressus ibat secundum consuetudinem in monte Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli.
  31334 Luke	Luke	44	22	40	Et cum pervenisset ad locum, dixit illis : Orate ne intretis in tentationem.
  31335 Luke	Luke	44	22	41	Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis : et positis genibus orabat,
  31336 Luke	Luke	44	22	42	dicens : Pater, si vis, transfer calicem istum a me : verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat.
  31337 Luke	Luke	44	22	43	Apparuit autem illi angelus de caelo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat.
  31338 Luke	Luke	44	22	44	Et factus est sudor ejus sicut guttae sanguinis decurrentis in terram.
  31339 Luke	Luke	44	22	45	Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes prae tristitia.
  31340 Luke	Luke	44	22	46	Et ait illis : Quid dormitis ? surgite, orate, ne intretis in tentationem.
  31341 Luke	Luke	44	22	47	Adhuc eo loquente, ecce turba : et qui vocabatur Judas, unus de duodecim, antecedebat eos, et appropinquavit Jesu ut oscularetur eum.
  31342 Luke	Luke	44	22	48	Jesus autem dixit illi : Juda, osculo Filium hominis tradis ?
  31343 Luke	Luke	44	22	49	Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei : Domine, si percutimus in gladio ?
  31344 Luke	Luke	44	22	50	Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam ejus dexteram.
  31345 Luke	Luke	44	22	51	Respondens autem Jesus, ait : Sinite usque huc. Et cum tetigisset auriculam ejus, sanavit eum.
  31346 Luke	Luke	44	22	52	Dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores : Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus ?
  31347 Luke	Luke	44	22	53	Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me : sed haec est hora vestra, et potestas tenebrarum.
  31348 Luke	Luke	44	22	54	Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum : Petrus vero sequebatur a longe.
  31349 Luke	Luke	44	22	55	Accenso autem igne in medio atrii et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum.
  31350 Luke	Luke	44	22	56	Quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit : Et hic cum illo erat.
  31351 Luke	Luke	44	22	57	At ille negavit eum, dicens : Mulier, non novi illum.
  31352 Luke	Luke	44	22	58	Et post pusillum alius videns eum, dixit : Et tu de illis es. Petrus vero ait : O homo, non sum.
  31353 Luke	Luke	44	22	59	Et intervallo facto quasi horae unius, alius quidam affirmabat, dicens : Vere et hic cum illo erat : nam et Galilaeus est.
  31354 Luke	Luke	44	22	60	Et ait Petrus : Homo, nescio quid dicis. Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus.
  31355 Luke	Luke	44	22	61	Et conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat : Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis.
  31356 Luke	Luke	44	22	62	Et egressus foras Petrus flevit amare.
  31357 Luke	Luke	44	22	63	Et viri qui tenebant illum, illudebant ei, caedentes.
  31358 Luke	Luke	44	22	64	Et velaverunt eum, et percutiebant faciem ejus : et interrogabant eum, dicentes : Prophetiza, quis est, qui te percussit ?
  31359 Luke	Luke	44	22	65	Et alia multa blasphemantes dicebant in eum.
  31360 Luke	Luke	44	22	66	Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribae, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes : Si tu es Christus, dic nobis.
  31361 Luke	Luke	44	22	67	Et ait illis : Si vobis dixero, non credetis mihi :
  31362 Luke	Luke	44	22	68	si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis.
  31363 Luke	Luke	44	22	69	Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei.
  31364 Luke	Luke	44	22	70	Dixerunt autem omnes : Tu ergo es Filius Dei ? Qui ait : Vos dicitis, quia ego sum.
  31365 Luke	Luke	44	22	71	At illi dixerunt : Quid adhuc desideramus testimonium ? ipsi enim audivimus de ore ejus.
  31366 Luke	Luke	44	23	1	Et surgens omnis multitudo eorum, duxerunt illum ad Pilatum.
  31367 Luke	Luke	44	23	2	Coeperunt autem illum accusare, dicentes : Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Caesari, et dicentem se Christum regem esse.
  31368 Luke	Luke	44	23	3	Pilatus autem interrogavit eum, dicens : Tu es rex Judaeorum ? At ille respondens ait : Tu dicis.
  31369 Luke	Luke	44	23	4	Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas : Nihil invenio causae in hoc homine.
  31370 Luke	Luke	44	23	5	At illi invalescebant, dicentes : Commovet populum docens per universam Judaeam, incipiens a Galilaea usque huc.
  31371 Luke	Luke	44	23	6	Pilatus autem audiens Galilaeam, interrogavit si homo Galilaeus esset.
  31372 Luke	Luke	44	23	7	Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Jerosolymis erat illis diebus.
  31373 Luke	Luke	44	23	8	Herodes autem viso Jesu, gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audierat multa de eo, et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri.
  31374 Luke	Luke	44	23	9	Interrogabat autem eum multis sermonibus. At ipse nihil illi respondebat.
  31375 Luke	Luke	44	23	10	Stabant autem principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum.
  31376 Luke	Luke	44	23	11	Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo : et illusit indutum veste alba, et remisit ad Pilatum.
  31377 Luke	Luke	44	23	12	Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die : nam antea inimici erant ad invicem.
  31378 Luke	Luke	44	23	13	Pilatus autem, convocatis principibus sacerdotum, et magistratibus, et plebe,
  31379 Luke	Luke	44	23	14	dixit ad illos : Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum, et ecce ego coram vobis interrogans, nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis.
  31380 Luke	Luke	44	23	15	Sed neque Herodes : nam remisi vos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum est ei.
  31381 Luke	Luke	44	23	16	Emendatum ergo illum dimittam.
  31382 Luke	Luke	44	23	17	Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum.
  31383 Luke	Luke	44	23	18	Exclamavit autem simul universa turba, dicens : Tolle hunc, et dimitte nobis Barabbam :
  31384 Luke	Luke	44	23	19	qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem.
  31385 Luke	Luke	44	23	20	Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum.
  31386 Luke	Luke	44	23	21	At illi succlamabant, dicentes : Crucifige, crucifige eum.
  31387 Luke	Luke	44	23	22	Ille autem tertio dixit ad illos : Quid enim mali fecit iste ? nullam causam mortis invenio in eo : corripiam ergo illum et dimittam.
  31388 Luke	Luke	44	23	23	At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur : et invalescebant voces eorum.
  31389 Luke	Luke	44	23	24	Et Pilatus adjudicavit fieri petitionem eorum.
  31390 Luke	Luke	44	23	25	Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant : Jesum vero tradidit voluntati eorum.
  31391 Luke	Luke	44	23	26	Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa : et imposuerunt illi crucem portare post Jesum.
  31392 Luke	Luke	44	23	27	Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, quae plangebant et lamentabantur eum.
  31393 Luke	Luke	44	23	28	Conversus autem ad illas Jesus, dixit : Filiae Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros.
  31394 Luke	Luke	44	23	29	Quoniam ecce venient dies in quibus dicent : Beatae steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quae non lactaverunt.
  31395 Luke	Luke	44	23	30	Tunc incipient dicere montibus : Cadite super nos ; et collibus : Operite nos.
  31396 Luke	Luke	44	23	31	Quia si in viridi ligno haec faciunt, in arido quid fiet ?
  31397 Luke	Luke	44	23	32	Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur.
  31398 Luke	Luke	44	23	33	Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae, ibi crucifixerunt eum : et latrones, unum a dextris, et alterum a sinistris.
  31399 Luke	Luke	44	23	34	Jesus autem dicebat : Pater, dimitte illis : non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes.
  31400 Luke	Luke	44	23	35	Et stabat populus spectans, et deridebant eum principes cum eis, dicentes : Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus.
  31401 Luke	Luke	44	23	36	Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei,
  31402 Luke	Luke	44	23	37	et dicentes : Si tu es rex Judaeorum, salvum te fac.
  31403 Luke	Luke	44	23	38	Erat autem et superscriptio scripta super eum litteris graecis, et latinis, et hebraicis : Hic est rex Judaeorum.
  31404 Luke	Luke	44	23	39	Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens : Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos.
  31405 Luke	Luke	44	23	40	Respondens autem alter increpabat eum, dicens : Neque tu times Deum, quod in eadem damnatione es.
  31406 Luke	Luke	44	23	41	Et nos quidem juste, nam digna factis recipimus : hic vero nihil mali gessit.
  31407 Luke	Luke	44	23	42	Et dicebat ad Jesum : Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum.
  31408 Luke	Luke	44	23	43	Et dixit illi Jesus : Amen dico tibi : hodie mecum eris in paradiso.
  31409 Luke	Luke	44	23	44	Erat autem fere hora sexta, et tenebrae factae sunt in universam terram usque ad horam nonam.
  31410 Luke	Luke	44	23	45	Et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium.
  31411 Luke	Luke	44	23	46	Et clamans voce magna Jesus ait : Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et haec dicens, expiravit.
  31412 Luke	Luke	44	23	47	Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens : Vere hic homo justus erat.
  31413 Luke	Luke	44	23	48	Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud, et videbant quae fiebant, percutientes pectora sua revertebantur.
  31414 Luke	Luke	44	23	49	Stabant autem omnes noti ejus a longe, et mulieres, quae secutae eum erant a Galilaea, haec videntes.
  31415 Luke	Luke	44	23	50	Et ecce vir nomine Joseph, qui erat decurio, vir bonus et justus :
  31416 Luke	Luke	44	23	51	hic non consenserat consilio, et actibus eorum : ab Arimathaea civitate Judaeae, qui exspectabat et ipse regnum Dei :
  31417 Luke	Luke	44	23	52	hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Jesu :
  31418 Luke	Luke	44	23	53	et depositum involvit sindone, et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat.
  31419 Luke	Luke	44	23	54	Et dies erat parasceves, et sabbatum illucescebat.
  31420 Luke	Luke	44	23	55	Subsecutae autem mulieres, quae cum eo venerant de Galilaea, viderunt monumentum, et quemadmodum positum erat corpus ejus.
  31421 Luke	Luke	44	23	56	Et revertentes paraverunt aromata, et unguenta : et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.
  31422 Luke	Luke	44	24	1	Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quae paraverant aromata :
  31423 Luke	Luke	44	24	2	et invenerunt lapidem revolutum a monumento.
  31424 Luke	Luke	44	24	3	Et ingressae non invenerunt corpus Domini Jesu.
  31425 Luke	Luke	44	24	4	Et factum est, dum mente consternatae essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.
  31426 Luke	Luke	44	24	5	Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas : Quid quaeritis viventem cum mortuis ?
  31427 Luke	Luke	44	24	6	non est hic, sed surrexit : recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilaea esset,
  31428 Luke	Luke	44	24	7	dicens : Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere.
  31429 Luke	Luke	44	24	8	Et recordatae sunt verborum ejus.
  31430 Luke	Luke	44	24	9	Et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim, et ceteris omnibus.
  31431 Luke	Luke	44	24	10	Erat autem Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et ceterae quae cum eis erant, quae dicebant ad apostolos haec.
  31432 Luke	Luke	44	24	11	Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis.
  31433 Luke	Luke	44	24	12	Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum : et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat.
  31434 Luke	Luke	44	24	13	Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus.
  31435 Luke	Luke	44	24	14	Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant.
  31436 Luke	Luke	44	24	15	Et factum est, dum fabularentur, et secum quaererent : et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis :
  31437 Luke	Luke	44	24	16	oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent.
  31438 Luke	Luke	44	24	17	Et ait ad illos : Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes ?
  31439 Luke	Luke	44	24	18	Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei : Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus ?
  31440 Luke	Luke	44	24	19	Quibus ille dixit : Quae ? Et dixerunt : De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo :
  31441 Luke	Luke	44	24	20	et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum :
  31442 Luke	Luke	44	24	21	nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israël : et nunc super haec omnia, tertia dies est hodie quod haec facta sunt.
  31443 Luke	Luke	44	24	22	Sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum,
  31444 Luke	Luke	44	24	23	et non invento corpore ejus, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere.
  31445 Luke	Luke	44	24	24	Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum : et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt.
  31446 Luke	Luke	44	24	25	Et ipse dixit ad eos : O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae !
  31447 Luke	Luke	44	24	26	Nonne haec oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam ?
  31448 Luke	Luke	44	24	27	Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erant.
  31449 Luke	Luke	44	24	28	Et appropinquaverunt castello quo ibant : et ipse se finxit longius ire.
  31450 Luke	Luke	44	24	29	Et coëgerunt illum, dicentes : Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis.
  31451 Luke	Luke	44	24	30	Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis.
  31452 Luke	Luke	44	24	31	Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum : et ipse evanuit ex oculis eorum.
  31453 Luke	Luke	44	24	32	Et dixerunt ad invicem : Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas ?
  31454 Luke	Luke	44	24	33	Et surgentes eadem hora regressi sunt in Jerusalem : et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum illis erant,
  31455 Luke	Luke	44	24	34	dicentes : Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni.
  31456 Luke	Luke	44	24	35	Et ipsi narrabant quae gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.
  31457 Luke	Luke	44	24	36	Dum autem haec loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis : Pax vobis : ego sum, nolite timere.
  31458 Luke	Luke	44	24	37	Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre.
  31459 Luke	Luke	44	24	38	Et dixit eis : Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra ?
  31460 Luke	Luke	44	24	39	videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum ; palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.
  31461 Luke	Luke	44	24	40	Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes.
  31462 Luke	Luke	44	24	41	Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus prae gaudio, dixit : Habetis hic aliquid quod manducetur ?
  31463 Luke	Luke	44	24	42	At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis.
  31464 Luke	Luke	44	24	43	Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis.
  31465 Luke	Luke	44	24	44	Et dixit ad eos : Haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me.
  31466 Luke	Luke	44	24	45	Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas,
  31467 Luke	Luke	44	24	46	et dixit eis : Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die :
  31468 Luke	Luke	44	24	47	et praedicari in nomine ejus poenitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma.
  31469 Luke	Luke	44	24	48	Vos autem testes estis horum.
  31470 Luke	Luke	44	24	49	Et ego mitto promissum Patris mei in vos ; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.
  31471 Luke	Luke	44	24	50	Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis.
  31472 Luke	Luke	44	24	51	Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in caelum.
  31473 Luke	Luke	44	24	52	Et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno :
  31474 Luke	Luke	44	24	53	et erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Amen.
  31475 John	John	45	1	1	[In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
  31476 John	John	45	1	2	Hoc erat in principio apud Deum.
  31477 John	John	45	1	3	Omnia per ipsum facta sunt : et sine ipso factum est nihil, quod factum est.
  31478 John	John	45	1	4	In ipso vita erat, et vita erat lux hominum :
  31479 John	John	45	1	5	et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt.
  31480 John	John	45	1	6	Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes.
  31481 John	John	45	1	7	Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.
  31482 John	John	45	1	8	Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.
  31483 John	John	45	1	9	Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum.
  31484 John	John	45	1	10	In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.
  31485 John	John	45	1	11	In propria venit, et sui eum non receperunt.
  31486 John	John	45	1	12	Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus :
  31487 John	John	45	1	13	qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.
  31488 John	John	45	1	14	Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis : et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis.
  31489 John	John	45	1	15	Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens : Hic erat quem dixi : Qui post me venturus est, ante me factus est : quia prior me erat.
  31490 John	John	45	1	16	Et de plenitudine ejus nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia :
  31491 John	John	45	1	17	quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est.
  31492 John	John	45	1	18	Deum nemo vidit umquam : unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.]
  31493 John	John	45	1	19	Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judaei ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum : Tu quis es ?
  31494 John	John	45	1	20	Et confessus est, et non negavit, et confessus est : Quia non sum ego Christus.
  31495 John	John	45	1	21	Et interrogaverunt eum : Quid ergo ? Elias es tu ? Et dixit : Non sum. Propheta es tu ? Et respondit : Non.
  31496 John	John	45	1	22	Dixerunt ergo ei : Quis es ut responsum demus his qui miserunt nos ? quid dicis de teipso ?
  31497 John	John	45	1	23	Ait : Ego vox clamantis in deserto : Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta.
  31498 John	John	45	1	24	Et qui missi fuerant, erant ex pharisaeis.
  31499 John	John	45	1	25	Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei : Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta ?
  31500 John	John	45	1	26	Respondit eis Joannes, dicens : Ego baptizo in aqua : medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis.
  31501 John	John	45	1	27	Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est : cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti.
  31502 John	John	45	1	28	Haec in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans.
  31503 John	John	45	1	29	Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi.
  31504 John	John	45	1	30	Hic est de quo dixi : Post me venit vir qui ante me factus est : quia prior me erat :
  31505 John	John	45	1	31	et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israël, propterea veni ego in aqua baptizans.
  31506 John	John	45	1	32	Et testimonium perhibuit Joannes, dicens : Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo, et mansit super eum.
  31507 John	John	45	1	33	Et ego nesciebam eum : sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto.
  31508 John	John	45	1	34	Et ego vidi : et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei.
  31509 John	John	45	1	35	Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo.
  31510 John	John	45	1	36	Et respiciens Jesum ambulantem, dicit : Ecce agnus Dei.
  31511 John	John	45	1	37	Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum.
  31512 John	John	45	1	38	Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis : Quid quaeritis ? Qui dixerunt ei : Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas ?
  31513 John	John	45	1	39	Dicit eis : Venite et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo : hora autem erat quasi decima.
  31514 John	John	45	1	40	Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum.
  31515 John	John	45	1	41	Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei : Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus).
  31516 John	John	45	1	42	Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit : Tu es Simon, filius Jona ; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus.
  31517 John	John	45	1	43	In crastinum voluit exire in Galilaeam, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus : Sequere me.
  31518 John	John	45	1	44	Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreae et Petri.
  31519 John	John	45	1	45	Invenit Philippus Nathanaël, et dicit ei : Quem scripsit Moyses in lege, et prophetae, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth.
  31520 John	John	45	1	46	Et dixit ei Nathanaël : A Nazareth potest aliquid boni esse ? Dicit ei Philippus : Veni et vide.
  31521 John	John	45	1	47	Vidit Jesus Nathanaël venientem ad se, et dicit de eo : Ecce vere Israëlita, in quo dolus non est.
  31522 John	John	45	1	48	Dicit ei Nathanaël : Unde me nosti ? Respondit Jesus, et dixit ei : Priusquam te Philippus vocavit, cum esses sub ficu, vidi te.
  31523 John	John	45	1	49	Respondit ei Nathanaël, et ait : Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israël.
  31524 John	John	45	1	50	Respondit Jesus, et dixit ei : Quia dixi tibi : Vidi te sub ficu, credis ; majus his videbis.
  31525 John	John	45	1	51	Et dicit ei : Amen, amen dico vobis, videbitis caelum apertum, et angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis.
  31526 John	John	45	2	1	Et die tertia nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Jesu ibi.
  31527 John	John	45	2	2	Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus, ad nuptias.
  31528 John	John	45	2	3	Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum : Vinum non habent.
  31529 John	John	45	2	4	Et dicit ei Jesus : Quid mihi et tibi est, mulier ? nondum venit hora mea.
  31530 John	John	45	2	5	Dicit mater ejus ministris : Quodcumque dixerit vobis, facite.
  31531 John	John	45	2	6	Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Judaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas.
  31532 John	John	45	2	7	Dicit eis Jesus : Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum.
  31533 John	John	45	2	8	Et dicit eis Jesus : Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt.
  31534 John	John	45	2	9	Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam : vocat sponsum architriclinus,
  31535 John	John	45	2	10	et dicit ei : Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc.
  31536 John	John	45	2	11	Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilaeae ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus.
  31537 John	John	45	2	12	Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus : et ibi manserunt non multis diebus.
  31538 John	John	45	2	13	Et prope erat Pascha Judaeorum, et ascendit Jesus Jerosolymam :
  31539 John	John	45	2	14	et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes.
  31540 John	John	45	2	15	Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit aes, et mensas subvertit.
  31541 John	John	45	2	16	Et his qui columbas vendebant, dixit : Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis.
  31542 John	John	45	2	17	Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est : Zelus domus tuae comedit me.
  31543 John	John	45	2	18	Responderunt ergo Judaei, et dixerunt ei : Quod signum ostendis nobis, quia haec facis ?
  31544 John	John	45	2	19	Respondit Jesus, et dixit eis : Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud.
  31545 John	John	45	2	20	Dixerunt ergo Judaei : Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud ?
  31546 John	John	45	2	21	Ille autem dicebat de templo corporis sui.
  31547 John	John	45	2	22	Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturae et sermoni quem dixit Jesus.
  31548 John	John	45	2	23	Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus, quae faciebat.
  31549 John	John	45	2	24	Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes,
  31550 John	John	45	2	25	et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine : ipse enim sciebat quid esset in homine.
  31551 John	John	45	3	1	Erat autem homo ex pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Judaeorum.
  31552 John	John	45	3	2	Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei : Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo.
  31553 John	John	45	3	3	Respondit Jesus, et dixit ei : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei.
  31554 John	John	45	3	4	Dicit ad eum Nicodemus : Quomodo potest homo nasci, cum sit senex ? numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et renasci ?
  31555 John	John	45	3	5	Respondit Jesus : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei.
  31556 John	John	45	3	6	Quod natum est ex carne, caro est : et quod natum est ex spiritu, spiritus est.
  31557 John	John	45	3	7	Non mireris quia dixi tibi : oportet vos nasci denuo.
  31558 John	John	45	3	8	Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat : sic est omnis qui natus est ex spiritu.
  31559 John	John	45	3	9	Respondit Nicodemus, et dixit ei : Quomodo possunt haec fieri ?
  31560 John	John	45	3	10	Respondit Jesus, et dixit ei : Tu es magister in Israël, et haec ignoras ?
  31561 John	John	45	3	11	Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis.
  31562 John	John	45	3	12	Si terrena dixi vobis, et non creditis : quomodo, si dixero vobis caelestia, credetis ?
  31563 John	John	45	3	13	Et nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis, qui est in caelo.
  31564 John	John	45	3	14	Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis :
  31565 John	John	45	3	15	ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.
  31566 John	John	45	3	16	Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret : ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.
  31567 John	John	45	3	17	Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.
  31568 John	John	45	3	18	Qui credit in eum, non judicatur ; qui autem non credit, jam judicatus est : quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei.
  31569 John	John	45	3	19	Hoc est autem judicium : quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem : erant enim eorum mala opera.
  31570 John	John	45	3	20	Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus :
  31571 John	John	45	3	21	qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta.
  31572 John	John	45	3	22	Post haec venit Jesus et discipuli ejus in terram Judaeam : et illic demorabatur cum eis, et baptizabat.
  31573 John	John	45	3	23	Erat autem et Joannes baptizans, in Aennon, juxta Salim : quia aquae multae erant illic, et veniebant et baptizabantur.
  31574 John	John	45	3	24	Nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem.
  31575 John	John	45	3	25	Facta est autem quaestio ex discipulis Joannis cum Judaeis de purificatione.
  31576 John	John	45	3	26	Et venerunt ad Joannem, et dixerunt ei : Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum.
  31577 John	John	45	3	27	Respondit Joannes, et dixit : Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de caelo.
  31578 John	John	45	3	28	Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim : Non sum ego Christus : sed quia missus sum ante illum.
  31579 John	John	45	3	29	Qui habet sponsam, sponsus est : amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est.
  31580 John	John	45	3	30	Illum oportet crescere, me autem minui.
  31581 John	John	45	3	31	Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de caelo venit, super omnes est.
  31582 John	John	45	3	32	Et quod vidit, et audivit, hoc testatur : et testimonium ejus nemo accipit.
  31583 John	John	45	3	33	Qui accepit ejus testimonium signavit, quia Deus verax est.
  31584 John	John	45	3	34	Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur : non enim ad mensuram dat Deus spiritum.
  31585 John	John	45	3	35	Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus.
  31586 John	John	45	3	36	Qui credit in Filium, habet vitam aeternam ; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.
  31587 John	John	45	4	1	Ut ergo cognovit Jesus quia audierunt pharisaei quod Jesus plures discipulos facit, et baptizat, quam Joannes
  31588 John	John	45	4	2	(quamquam Jesus non baptizaret, sed discipuli ejus),
  31589 John	John	45	4	3	reliquit Judaeam, et abiit iterum in Galilaeam.
  31590 John	John	45	4	4	Oportebat autem eum transire per Samariam.
  31591 John	John	45	4	5	Venit ergo in civitatem Samariae, quae dicitur Sichar, juxta praedium quod dedit Jacob Joseph filio suo.
  31592 John	John	45	4	6	Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigatus ex itinere, sedebat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta.
  31593 John	John	45	4	7	Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Jesus : Da mihi bibere.
  31594 John	John	45	4	8	(Discipuli enim ejus abierant in civitatem ut cibos emerent.)
  31595 John	John	45	4	9	Dicit ergo ei mulier illa Samaritana : Quomodo tu, Judaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier Samaritana ? non enim coutuntur Judaei Samaritanis.
  31596 John	John	45	4	10	Respondit Jesus, et dixit ei : Si scires donum Dei, et quis est qui dicit tibi : Da mihi bibere, tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam.
  31597 John	John	45	4	11	Dicit ei mulier : Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est : unde ergo habes aquam vivam ?
  31598 John	John	45	4	12	Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit, et filii ejus, et pecora ejus ?
  31599 John	John	45	4	13	Respondit Jesus, et dixit ei : Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum ; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum :
  31600 John	John	45	4	14	sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam.
  31601 John	John	45	4	15	Dicit ad eum mulier : Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam, neque veniam huc haurire.
  31602 John	John	45	4	16	Dicit ei Jesus : Vade, voca virum tuum, et veni huc.
  31603 John	John	45	4	17	Respondit mulier, et dixit : Non habeo virum. Dicit ei Jesus : Bene dixisti, quia non habeo virum ;
  31604 John	John	45	4	18	quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir : hoc vere dixisti.
  31605 John	John	45	4	19	Dicit ei mulier : Domine, video quia propheta es tu.
  31606 John	John	45	4	20	Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis, quia Jerosolymis est locus ubi adorare oportet.
  31607 John	John	45	4	21	Dicit ei Jesus : Mulier, crede mihi, quia venit hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem.
  31608 John	John	45	4	22	Vos adoratis quod nescitis : nos adoramus quod scimus, quia salus ex Judaeis est.
  31609 John	John	45	4	23	Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate. Nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum.
  31610 John	John	45	4	24	Spiritus est Deus : et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare.
  31611 John	John	45	4	25	Dicit ei mulier : Scio quia Messias venit (qui dicitur Christus) : cum ergo venerit ille, nobis annuntiabit omnia.
  31612 John	John	45	4	26	Dicit ei Jesus : Ego sum, qui loquor tecum.
  31613 John	John	45	4	27	Et continuo venerunt discipuli ejus, et mirabantur quia cum muliere loquebatur. Nemo tamen dixit : Quid quaeris ? aut, Quid loqueris cum ea ?
  31614 John	John	45	4	28	Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus :
  31615 John	John	45	4	29	Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci : numquid ipse est Christus ?
  31616 John	John	45	4	30	Exierunt ergo de civitate et veniebant ad eum.
  31617 John	John	45	4	31	Interea rogabant eum discipuli, dicentes : Rabbi, manduca.
  31618 John	John	45	4	32	Ille autem dicit eis : Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis.
  31619 John	John	45	4	33	Dicebant ergo discipuli ad invicem : Numquid aliquis attulit ei manducare ?
  31620 John	John	45	4	34	Dicit eis Jesus : Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui misit me, ut perficiam opus ejus.
  31621 John	John	45	4	35	Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit ? Ecce dico vobis : levate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt jam ad messem.
  31622 John	John	45	4	36	Et qui metit, mercedem accipit, et congregat fructum in vitam aeternam : ut et qui seminat, simul gaudeat, et qui metit.
  31623 John	John	45	4	37	In hoc enim est verbum verum : quia alius est qui seminat, et alius est qui metit.
  31624 John	John	45	4	38	Ego misi vos metere quod vos non laborastis : alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis.
  31625 John	John	45	4	39	Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis : Quia dixit mihi omnia quaecumque feci.
  31626 John	John	45	4	40	Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum ut ibi maneret. Et mansit ibi duos dies.
  31627 John	John	45	4	41	Et multo plures crediderunt in eum propter sermonem ejus.
  31628 John	John	45	4	42	Et mulieri dicebant : Quia jam non propter tuam loquelam credimus : ipsi enim audivimus, et scimus quia hic est vere Salvator mundi.
  31629 John	John	45	4	43	Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilaeam.
  31630 John	John	45	4	44	Ipse enim Jesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet.
  31631 John	John	45	4	45	Cum ergo venisset in Galilaeam, exceperunt eum Galilaei, cum omnia vidissent quae fecerat Jerosolymis in die festo : et ipsi enim venerant ad diem festum.
  31632 John	John	45	4	46	Venit ergo iterum in Cana Galilaeae, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regulus, cujus filius infirmabatur Capharnaum.
  31633 John	John	45	4	47	Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judaea in Galilaeam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium ejus : incipiebat enim mori.
  31634 John	John	45	4	48	Dixit ergo Jesus ad eum : Nisi signa et prodigia videritis, non creditis.
  31635 John	John	45	4	49	Dicit ad eum regulus : Domine, descende priusquam moriatur filius meus.
  31636 John	John	45	4	50	Dicit ei Jesus : Vade, filius tuus vivit. Credidit homo sermoni quem dixit ei Jesus, et ibat.
  31637 John	John	45	4	51	Jam autem eo descendente, servi occurrerunt ei, et nuntiaverunt dicentes, quia filius ejus viveret.
  31638 John	John	45	4	52	Interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit. Et dixerunt ei : Quia heri hora septima reliquit eum febris.
  31639 John	John	45	4	53	Cognovit ergo pater, quia illa hora erat in qua dixit ei Jesus : Filius tuus vivit ; et credidit ipse et domus ejus tota.
  31640 John	John	45	4	54	Hoc iterum secundum signum fecit Jesus, cum venisset a Judaea in Galilaeam.
  31641 John	John	45	5	1	Post haec erat dies festus Judaeorum, et ascendit Jesus Jerosolymam.
  31642 John	John	45	5	2	Est autem Jerosolymis probatica piscina, quae cognominatur hebraice Bethsaida, quinque porticus habens.
  31643 John	John	45	5	3	In his jacebat multitudo magna languentium, caecorum, claudorum, aridorum, exspectantium aquae motum.
  31644 John	John	45	5	4	Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam, et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquae, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate.
  31645 John	John	45	5	5	Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua.
  31646 John	John	45	5	6	Hunc autem cum vidisset Jesus jacentem, et cognovisset quia jam multum tempus haberet, dicit ei : Vis sanus fieri ?
  31647 John	John	45	5	7	Respondit ei languidus : Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam : dum venio enim ego, alius ante me descendit.
  31648 John	John	45	5	8	Dicit ei Jesus : Surge, tolle grabatum tuum et ambula.
  31649 John	John	45	5	9	Et statim sanus factus est homo ille : et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in die illo.
  31650 John	John	45	5	10	Dicebant ergo Judaei illi qui sanatus fuerat : Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum.
  31651 John	John	45	5	11	Respondit eis : Qui me sanum fecit, ille mihi dixit : Tolle grabatum tuum et ambula.
  31652 John	John	45	5	12	Interrogaverunt ergo eum : Quis est ille homo qui dixit tibi : Tolle grabatum tuum et ambula ?
  31653 John	John	45	5	13	Is autem qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset. Jesus enim declinavit a turba constituta in loco.
  31654 John	John	45	5	14	Postea invenit eum Jesus in templo, et dixit illi : Ecce sanus factus es ; jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.
  31655 John	John	45	5	15	Abiit ille homo, et nuntiavit Judaeis quia Jesus esset, qui fecit eum sanum.
  31656 John	John	45	5	16	Propterea persequebantur Judaei Jesum, quia haec faciebat in sabbato.
  31657 John	John	45	5	17	Jesus autem respondit eis : Pater meus usque modo operatur, et ego operor.
  31658 John	John	45	5	18	Propterea ergo magis quaerebant eum Judaei interficere : quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. Respondit itaque Jesus, et dixit eis :
  31659 John	John	45	5	19	Amen, amen dico vobis : non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem : quaecumque enim ille fecerit, haec et Filius similiter facit.
  31660 John	John	45	5	20	Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit : et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini.
  31661 John	John	45	5	21	Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat.
  31662 John	John	45	5	22	Neque enim Pater judicat quemquam : sed omne judicium dedit Filio,
  31663 John	John	45	5	23	ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem ; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.
  31664 John	John	45	5	24	Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam.
  31665 John	John	45	5	25	Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei : et qui audierint, vivent.
  31666 John	John	45	5	26	Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso :
  31667 John	John	45	5	27	et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est.
  31668 John	John	45	5	28	Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei :
  31669 John	John	45	5	29	et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae ; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii.
  31670 John	John	45	5	30	Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico : et judicium meum justum est, quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.
  31671 John	John	45	5	31	Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum.
  31672 John	John	45	5	32	Alius est qui testimonium perhibet de me : et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me.
  31673 John	John	45	5	33	Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati.
  31674 John	John	45	5	34	Ego autem non ab homine testimonium accipio : sed haec dico ut vos salvi sitis.
  31675 John	John	45	5	35	Ille erat lucerna ardens et lucens : vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus.
  31676 John	John	45	5	36	Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea : ipsa opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me :
  31677 John	John	45	5	37	et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me : neque vocem ejus umquam audistis, neque speciem ejus vidistis :
  31678 John	John	45	5	38	et verbum ejus non habetis in vobis manens : quia quem misit ille, huic vos non creditis.
  31679 John	John	45	5	39	Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere : et illae sunt quae testimonium perhibent de me :
  31680 John	John	45	5	40	et non vultis venire ad me ut vitam habeatis.
  31681 John	John	45	5	41	Claritatem ab hominibus non accipio.
  31682 John	John	45	5	42	Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis.
  31683 John	John	45	5	43	Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me ; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis.
  31684 John	John	45	5	44	Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quae a solo Deo est, non quaeritis ?
  31685 John	John	45	5	45	Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem : est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis.
  31686 John	John	45	5	46	Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi : de me enim ille scripsit.
  31687 John	John	45	5	47	Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis ?
  31688 John	John	45	6	1	Post haec abiit Jesus trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis :
  31689 John	John	45	6	2	et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quae faciebat super his qui infirmabantur.
  31690 John	John	45	6	3	Subiit ergo in montem Jesus et ibi sedebat cum discipulis suis.
  31691 John	John	45	6	4	Erat autem proximum Pascha dies festus Judaeorum.
  31692 John	John	45	6	5	Cum sublevasset ergo oculos Jesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum : Unde ememus panes, ut manducent hi ?
  31693 John	John	45	6	6	Hoc autem dicebat tentans eum : ipse enim sciebat quid esset facturus.
  31694 John	John	45	6	7	Respondit ei Philippus : Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat.
  31695 John	John	45	6	8	Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas, frater Simonis Petri :
  31696 John	John	45	6	9	Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces : sed haec quid sunt inter tantos ?
  31697 John	John	45	6	10	Dixit ergo Jesus : Facite homines discumbere. Erat autem foenum multum in loco. Discubuerunt ergo viri, numero quasi quinque millia.
  31698 John	John	45	6	11	Accepit ergo Jesus panes : et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus : similiter et ex piscibus quantum volebant.
  31699 John	John	45	6	12	Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis : Colligite quae superaverunt fragmenta, ne pereant.
  31700 John	John	45	6	13	Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quae superfuerunt his qui manducaverant.
  31701 John	John	45	6	14	Illi ergo homines cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant : Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum.
  31702 John	John	45	6	15	Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus.
  31703 John	John	45	6	16	Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli ejus ad mare.
  31704 John	John	45	6	17	Et cum ascendissent navim, venerunt trans mare in Capharnaum : et tenebrae jam factae erant et non venerat ad eos Jesus.
  31705 John	John	45	6	18	Mare autem, vento magno flante, exsurgebat.
  31706 John	John	45	6	19	Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Jesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt.
  31707 John	John	45	6	20	Ille autem dicit eis : Ego sum, nolite timere.
  31708 John	John	45	6	21	Voluerunt ergo accipere eum in navim et statim navis fuit ad terram, in quam ibant.
  31709 John	John	45	6	22	Altera die, turba, quae stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Jesus in navim, sed soli discipuli ejus abiissent :
  31710 John	John	45	6	23	aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverant panem, gratias agente Domino.
  31711 John	John	45	6	24	Cum ergo vidisset turba quia Jesus non esset ibi, neque discipuli ejus, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quaerentes Jesum.
  31712 John	John	45	6	25	Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei : Rabbi, quando huc venisti ?
  31713 John	John	45	6	26	Respondit eis Jesus, et dixit : Amen, amen dico vobis : quaeritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis.
  31714 John	John	45	6	27	Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus.
  31715 John	John	45	6	28	Dixerunt ergo ad eum : Quid faciemus ut operemur opera Dei ?
  31716 John	John	45	6	29	Respondit Jesus, et dixit eis : Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille.
  31717 John	John	45	6	30	Dixerunt ergo ei : Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi ? quid operaris ?
  31718 John	John	45	6	31	Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est : Panem de caelo dedit eis manducare.
  31719 John	John	45	6	32	Dixit ergo eis Jesus : Amen, amen dico vobis : non Moyses dedit vobis panem de caelo, sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum.
  31720 John	John	45	6	33	Panis enim Dei est, qui de caelo descendit, et dat vitam mundo.
  31721 John	John	45	6	34	Dixerunt ergo ad eum : Domine, semper da nobis panem hunc.
  31722 John	John	45	6	35	Dixit autem eis Jesus : Ego sum panis vitae : qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet umquam.
  31723 John	John	45	6	36	Sed dixi vobis quia et vidistis me, et non creditis.
  31724 John	John	45	6	37	Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet : et eum qui venit ad me, non ejiciam foras :
  31725 John	John	45	6	38	quia descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.
  31726 John	John	45	6	39	Haec est autem voluntas ejus qui misit me, Patris : ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.
  31727 John	John	45	6	40	Haec est autem voluntas Patris mei, qui misit me : ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die.
  31728 John	John	45	6	41	Murmurabant ergo Judaei de illo, quia dixisset : Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi,
  31729 John	John	45	6	42	et dicebant : Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem ? quomodo ergo dicit hic : Quia de caelo descendi ?
  31730 John	John	45	6	43	Respondit ergo Jesus, et dixit eis : Nolite murmurare in invicem :
  31731 John	John	45	6	44	nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum ; et ego resuscitabo eum in novissimo die.
  31732 John	John	45	6	45	Est scriptum in prophetis : Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me.
  31733 John	John	45	6	46	Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem.
  31734 John	John	45	6	47	Amen, amen dico vobis : qui credit in me, habet vitam aeternam.
  31735 John	John	45	6	48	Ego sum panis vitae.
  31736 John	John	45	6	49	Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt.
  31737 John	John	45	6	50	Hic est panis de caelo descendens : ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.
  31738 John	John	45	6	51	Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi.
  31739 John	John	45	6	52	Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum : et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.
  31740 John	John	45	6	53	Litigabant ergo Judaei ad invicem, dicentes : Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum ?
  31741 John	John	45	6	54	Dixit ergo eis Jesus : Amen, amen dico vobis : nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.
  31742 John	John	45	6	55	Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam : et ego resuscitabo eum in novissimo die.
  31743 John	John	45	6	56	Caro enim mea vere est cibus : et sanguis meus, vere est potus ;
  31744 John	John	45	6	57	qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.
  31745 John	John	45	6	58	Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem : et qui manducat me, et ipse vivet propter me.
  31746 John	John	45	6	59	Hic est panis qui de caelo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum.
  31747 John	John	45	6	60	Haec dixit in synagoga docens, in Capharnaum.
  31748 John	John	45	6	61	Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt : Durus est hic sermo, et quis potest eum audire ?
  31749 John	John	45	6	62	Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis : Hoc vos scandalizat ?
  31750 John	John	45	6	63	si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius ?
  31751 John	John	45	6	64	Spiritus est qui vivificat : caro non prodest quidquam : verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.
  31752 John	John	45	6	65	Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum.
  31753 John	John	45	6	66	Et dicebat : Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo.
  31754 John	John	45	6	67	Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro : et jam non cum illo ambulabant.
  31755 John	John	45	6	68	Dixit ergo Jesus ad duodecim : Numquid et vos vultis abire ?
  31756 John	John	45	6	69	Respondit ergo ei Simon Petrus : Domine, ad quem ibimus ? verba vitae aeternae habes :
  31757 John	John	45	6	70	et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei.
  31758 John	John	45	6	71	Respondit eis Jesus : Nonne ego vos duodecim elegi : et ex vobis unus diabolus est ?
  31759 John	John	45	6	72	Dicebat autem Judam Simonis Iscariotem : hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim.
  31760 John	John	45	7	1	Post haec autem ambulabat Jesus in Galilaeam : non enim volebat in Judaeam ambulare, quia quaerebant eum Judaei interficere.
  31761 John	John	45	7	2	Erat autem in proximo dies festus Judaeorum, Scenopegia.
  31762 John	John	45	7	3	Dixerunt autem ad eum fratres ejus : Transi hinc, et vade in Judaeam, ut et discipuli tui videant opera tua, quae facis.
  31763 John	John	45	7	4	Nemo quippe in occulto quid facit, et quaerit ipse in palam esse : si haec facis, manifesta teipsum mundo.
  31764 John	John	45	7	5	Neque enim fratres ejus credebant in eum.
  31765 John	John	45	7	6	Dicit ergo eis Jesus : Tempus meum nondum advenit : tempus autem vestrum semper est paratum.
  31766 John	John	45	7	7	Non potest mundus odisse vos : me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera ejus mala sunt.
  31767 John	John	45	7	8	Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum : quia meum tempus nondum impletum est.
  31768 John	John	45	7	9	Haec cum dixisset, ipse mansit in Galilaea.
  31769 John	John	45	7	10	Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto.
  31770 John	John	45	7	11	Judaei ergo quaerebant eum in die festo, et dicebant : Ubi est ille ?
  31771 John	John	45	7	12	Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant : Quia bonus est. Alii autem dicebant : Non, sed seducit turbas.
  31772 John	John	45	7	13	Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Judaeorum.
  31773 John	John	45	7	14	Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum, et docebat.
  31774 John	John	45	7	15	Et mirabantur Judaei, dicentes : Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit ?
  31775 John	John	45	7	16	Respondit eis Jesus, et dixit : Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me.
  31776 John	John	45	7	17	Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.
  31777 John	John	45	7	18	Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit ; qui autem quaerit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est.
  31778 John	John	45	7	19	Nonne Moyses dedit vobis legem : et nemo ex vobis facit legem ?
  31779 John	John	45	7	20	Quid me quaeritis interficere ? Respondit turba, et dixit : Daemonium habes : quis te quaerit interficere ?
  31780 John	John	45	7	21	Respondit Jesus et dixit eis : Unum opus feci, et omnes miramini :
  31781 John	John	45	7	22	propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem.
  31782 John	John	45	7	23	Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi : mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato ?
  31783 John	John	45	7	24	Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate.
  31784 John	John	45	7	25	Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis : Nonne hic est, quem quaerunt interficere ?
  31785 John	John	45	7	26	et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus ?
  31786 John	John	45	7	27	Sed hunc scimus unde sit : Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit.
  31787 John	John	45	7	28	Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens : Et me scitis, et unde sim scitis : et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis.
  31788 John	John	45	7	29	Ego scio eum : quia ab ipso sum, et ipse me misit.
  31789 John	John	45	7	30	Quaerebant ergo eum apprehendere : et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora ejus.
  31790 John	John	45	7	31	De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant : Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quae hic facit ?
  31791 John	John	45	7	32	Audierunt pharisaei turbam murmurantem de illo haec : et miserunt principes et pharisaei ministros ut apprehenderent eum.
  31792 John	John	45	7	33	Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum tempus vobiscum sum : et vado ad eum qui me misit.
  31793 John	John	45	7	34	Quaeretis me, et non invenietis : et ubi ego sum, vos non potestis venire.
  31794 John	John	45	7	35	Dixerunt ergo Judaei ad semetipsos : Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum ? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes ?
  31795 John	John	45	7	36	quis est hic sermo, quem dixit : Quaeretis me, et non invenietis : et ubi sum ego, vos non potestis venire ?
  31796 John	John	45	7	37	In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens : Si quis sitit, veniat ad me et bibat.
  31797 John	John	45	7	38	Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae.
  31798 John	John	45	7	39	Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum : nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus.
  31799 John	John	45	7	40	Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant : Hic est vere propheta.
  31800 John	John	45	7	41	Alii dicebant : Hic est Christus. Quidam autem dicebant : Numquid a Galilaea venit Christus ?
  31801 John	John	45	7	42	nonne Scriptura dicit : Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus ?
  31802 John	John	45	7	43	Dissensio itaque facta est in turba propter eum.
  31803 John	John	45	7	44	Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum : sed nemo misit super eum manus.
  31804 John	John	45	7	45	Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisaeos. Et dixerunt eis illi : Quare non adduxistis illum ?
  31805 John	John	45	7	46	Responderunt ministri : Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo.
  31806 John	John	45	7	47	Responderunt ergo eis pharisaei : Numquid et vos seducti estis ?
  31807 John	John	45	7	48	numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisaeis ?
  31808 John	John	45	7	49	sed turba haec, quae non novit legem, maledicti sunt.
  31809 John	John	45	7	50	Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis :
  31810 John	John	45	7	51	Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat ?
  31811 John	John	45	7	52	Responderunt, et dixerunt ei : Numquid et tu Galilaeus es ? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilaea propheta non surgit.
  31812 John	John	45	7	53	Et reversi sunt unusquisque in domum suam.
  31813 John	John	45	8	1	Jesus autem perrexit in montem Oliveti :
  31814 John	John	45	8	2	et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum, et sedens docebat eos.
  31815 John	John	45	8	3	Adducunt autem scribae et pharisaei mulierem in adulterio deprehensam : et statuerunt eam in medio,
  31816 John	John	45	8	4	et dixerunt ei : Magister, haec mulier modo deprehensa est in adulterio.
  31817 John	John	45	8	5	In lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare. Tu ergo quid dicis ?
  31818 John	John	45	8	6	Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Jesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra.
  31819 John	John	45	8	7	Cum ergo perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis : Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat.
  31820 John	John	45	8	8	Et iterum se inclinans, scribebat in terra.
  31821 John	John	45	8	9	Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus : et remansit solus Jesus, et mulier in medio stans.
  31822 John	John	45	8	10	Erigens autem se Jesus, dixit ei : Mulier, ubi sunt qui te accusabant ? nemo te condemnavit ?
  31823 John	John	45	8	11	Quae dixit : Nemo, Domine. Dixit autem Jesus : Nec ego te condemnabo : vade, et jam amplius noli peccare.
  31824 John	John	45	8	12	Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens : Ego sum lux mundi : qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae.
  31825 John	John	45	8	13	Dixerunt ergo ei pharisaei : Tu de teipso testimonium perhibes ; testimonium tuum non est verum.
  31826 John	John	45	8	14	Respondit Jesus, et dixit eis : Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum : quia scio unde veni et quo vado ; vos autem nescitis unde venio aut quo vado.
  31827 John	John	45	8	15	Vos secundum carnem judicatis : ego non judico quemquam ;
  31828 John	John	45	8	16	et si judico ego, judicium meum verum est, quia solus non sum : sed ego et qui misit me, Pater.
  31829 John	John	45	8	17	Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est.
  31830 John	John	45	8	18	Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me qui misit me, Pater.
  31831 John	John	45	8	19	Dicebant ergo ei : Ubi est Pater tuus ? Respondit Jesus : Neque me scitis, neque Patrem meum : si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis.
  31832 John	John	45	8	20	Haec verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo : et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora ejus.
  31833 John	John	45	8	21	Dixit ergo iterum eis Jesus : Ego vado, et quaeretis me, et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado, vos non potestis venire.
  31834 John	John	45	8	22	Dicebant ergo Judaei : Numquid interficiet semetipsum, quia dixit : Quo ego vado, vos non potestis venire ?
  31835 John	John	45	8	23	Et dicebat eis : Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo.
  31836 John	John	45	8	24	Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris : si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro.
  31837 John	John	45	8	25	Dicebant ergo ei : Tu quis es ? Dixit eis Jesus : Principium, qui et loquor vobis.
  31838 John	John	45	8	26	Multa habeo de vobis loqui, et judicare ; sed qui me misit, verax est ; et ego quae audivi ab eo, haec loquor in mundo.
  31839 John	John	45	8	27	Et non cognoverunt quia Patrem ejus dicebat Deum.
  31840 John	John	45	8	28	Dixit ergo eis Jesus : Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec loquor :
  31841 John	John	45	8	29	et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum : quia ego quae placita sunt ei, facio semper.
  31842 John	John	45	8	30	Haec illo loquente, multi crediderunt in eum.
  31843 John	John	45	8	31	Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judaeos : Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis,
  31844 John	John	45	8	32	et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.
  31845 John	John	45	8	33	Responderunt ei : Semen Abrahae sumus, et nemini servivimus umquam : quomodo tu dicis : Liberi eritis ?
  31846 John	John	45	8	34	Respondit eis Jesus : Amen, amen dico vobis : quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati.
  31847 John	John	45	8	35	Servus autem non manet in domo in aeternum : filius autem manet in aeternum.
  31848 John	John	45	8	36	Si ergo vos filius liberaverit, vere liberi eritis.
  31849 John	John	45	8	37	Scio quia filii Abrahae estis : sed quaeritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis.
  31850 John	John	45	8	38	Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor : et vos quae vidistis apud patrem vestrum, facitis.
  31851 John	John	45	8	39	Responderunt, et dixerunt ei : Pater noster Abraham est. Dicit eis Jesus : Si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite.
  31852 John	John	45	8	40	Nunc autem quaeritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo : hoc Abraham non fecit.
  31853 John	John	45	8	41	Vos facitis opera patris vestri. Dixerunt itaque ei : Nos ex fornicatione non sumus nati : unum patrem habemus Deum.
  31854 John	John	45	8	42	Dixit ergo eis Jesus : Si Deus pater vester esset, diligeretis utique et me ; ego enim ex Deo processi, et veni : neque enim a meipso veni, sed ille me misit.
  31855 John	John	45	8	43	Quare loquelam meam non cognoscitis ? Quia non potestis audire sermonem meum.
  31856 John	John	45	8	44	Vos ex patre diabolo estis : et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit : quia non est veritas in eo : cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus.
  31857 John	John	45	8	45	Ego autem si veritatem dico, non creditis mihi.
  31858 John	John	45	8	46	Quis ex vobis arguet me de peccato ? si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi ?
  31859 John	John	45	8	47	Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis.
  31860 John	John	45	8	48	Responderunt ergo Judaei, et dixerunt ei : Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et daemonium habes ?
  31861 John	John	45	8	49	Respondit Jesus : Ego daemonium non habeo : sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me.
  31862 John	John	45	8	50	Ego autem non quaero gloriam meam : est qui quaerat, et judicet.
  31863 John	John	45	8	51	Amen, amen dico vobis : si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum.
  31864 John	John	45	8	52	Dixerunt ergo Judaei : Nunc cognovimus quia daemonium habes. Abraham mortuus est, et prophetae ; et tu dicis : Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in aeternum.
  31865 John	John	45	8	53	Numquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est ? et prophetae mortui sunt. Quem teipsum facis ?
  31866 John	John	45	8	54	Respondit Jesus : Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est : est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus vester est,
  31867 John	John	45	8	55	et non cognovistis eum : ego autem novi eum. Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermonem ejus servo.
  31868 John	John	45	8	56	Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum : vidit, et gavisus est.
  31869 John	John	45	8	57	Dixerunt ergo Judaei ad eum : Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti ?
  31870 John	John	45	8	58	Dixit eis Jesus : Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum.
  31871 John	John	45	8	59	Tulerunt ergo lapides, ut jacerent in eum : Jesus autem abscondit se, et exivit de templo.
  31872 John	John	45	9	1	Et praeteriens Jesus vidit hominem caecum a nativitate :
  31873 John	John	45	9	2	et interrogaverunt eum discipuli ejus : Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes ejus, ut caecus nasceretur ?
  31874 John	John	45	9	3	Respondit Jesus : Neque hic peccavit, neque parentes ejus : sed ut manifestentur opera Dei in illo.
  31875 John	John	45	9	4	Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est : venit nox, quando nemo potest operari :
  31876 John	John	45	9	5	quamdiu sum in mundo, lux sum mundi.
  31877 John	John	45	9	6	Haec cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus,
  31878 John	John	45	9	7	et dixit ei : Vade, lava in natatoria Siloë (quod interpretatur Missus). Abiit ergo, et lavit, et venit videns.
  31879 John	John	45	9	8	Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant : Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat ? Alii dicebant : Quia hic est.
  31880 John	John	45	9	9	Alii autem : Nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat : Quia ego sum.
  31881 John	John	45	9	10	Dicebant ergo ei : Quomodo aperti sunt tibi oculi ?
  31882 John	John	45	9	11	Respondit : Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit : et unxit oculos meos, et dixit mihi : Vade ad natatoria Siloë, et lava. Et abii, et lavi, et video.
  31883 John	John	45	9	12	Et dixerunt ei : Ubi est ille ? Ait : Nescio.
  31884 John	John	45	9	13	Adducunt eum ad pharisaeos, qui caecus fuerat.
  31885 John	John	45	9	14	Erat autem sabbatum quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus.
  31886 John	John	45	9	15	Iterum ergo interrogabant eum pharisaei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis : Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video.
  31887 John	John	45	9	16	Dicebant ergo ex pharisaeis quidam : Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant : Quomodo potest homo peccator haec signa facere ? Et schisma erat inter eos.
  31888 John	John	45	9	17	Dicunt ergo caeco iterum : Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos ? Ille autem dixit : Quia propheta est.
  31889 John	John	45	9	18	Non crediderunt ergo Judaei de illo, quia caecus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus, qui viderat :
  31890 John	John	45	9	19	et interrogaverunt eos, dicentes : Hic est filius vester, quem vos dicitis quia caecus natus est ? quomodo ergo nunc videt ?
  31891 John	John	45	9	20	Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt : Scimus quia hic est filius noster, et quia caecus natus est :
  31892 John	John	45	9	21	quomodo autem nunc videat, nescimus : aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus ; ipsum interrogate : aetatem habet, ipse de se loquatur.
  31893 John	John	45	9	22	Haec dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judaeos : jam enim conspiraverunt Judaei, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret.
  31894 John	John	45	9	23	Propterea parentes ejus dixerunt : Quia aetatem habet, ipsum interrogate.
  31895 John	John	45	9	24	Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus, et dixerunt ei : Da gloriam Deo : nos scimus quia hic homo peccator est.
  31896 John	John	45	9	25	Dixit ergo eis ille : Si peccator est, nescio ; unum scio, quia caecus cum essem, modo video.
  31897 John	John	45	9	26	Dixerunt ergo illi : Quid fecit tibi ? quomodo aperuit tibi oculos ?
  31898 John	John	45	9	27	Respondit eis : Dixi vobis jam, et audistis : quod iterum vultis audire ? numquid et vos vultis discipuli ejus fieri ?
  31899 John	John	45	9	28	Maledixerunt ergo ei, et dixerunt : Tu discipulus illius sis : nos autem Moysi discipuli sumus.
  31900 John	John	45	9	29	Nos scimus quia Moysi locutus est Deus ; hunc autem nescimus unde sit.
  31901 John	John	45	9	30	Respondit ille homo, et dixit eis : In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos :
  31902 John	John	45	9	31	scimus autem quia peccatores Deus non audit : sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit.
  31903 John	John	45	9	32	A saeculo non est auditum quia quis aperuit oculos caeci nati.
  31904 John	John	45	9	33	Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam.
  31905 John	John	45	9	34	Responderunt, et dixerunt ei : In peccatis natus es totus, et tu doces nos ? Et ejecerunt eum foras.
  31906 John	John	45	9	35	Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras : et cum invenisset eum, dixit ei : Tu credis in Filium Dei ?
  31907 John	John	45	9	36	Respondit ille, et dixit : Quis est, Domine, ut credam in eum ?
  31908 John	John	45	9	37	Et dixit ei Jesus : Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est.
  31909 John	John	45	9	38	At ille ait : Credo, Domine. Et procidens adoravit eum.
  31910 John	John	45	9	39	Et dixit Jesus : In judicium ego in hunc mundum veni : ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant.
  31911 John	John	45	9	40	Et audierunt quidam ex pharisaeis qui cum ipso erant, et dixerunt ei : Numquid et nos caeci sumus ?
  31912 John	John	45	9	41	Dixit eis Jesus : Si caeci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus : peccatum vestrum manet.
  31913 John	John	45	10	1	Amen, amen dico vobis : qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro.
  31914 John	John	45	10	2	Qui autem intrat per ostium, pastor est ovium.
  31915 John	John	45	10	3	Huic ostiarius aperit, et oves vocem ejus audiunt, et proprias oves vocat nominatim, et educit eas.
  31916 John	John	45	10	4	Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit : et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus.
  31917 John	John	45	10	5	Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo : quia non noverunt vocem alienorum.
  31918 John	John	45	10	6	Hoc proverbium dixit eis Jesus : illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis.
  31919 John	John	45	10	7	Dixit ergo eis iterum Jesus : Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium.
  31920 John	John	45	10	8	Omnes quotquot venerunt, fures sunt, et latrones, et non audierunt eos oves.
  31921 John	John	45	10	9	Ego sum ostium. Per me si quis introierit, salvabitur : et ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet.
  31922 John	John	45	10	10	Fur non venit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam habeant, et abundantius habeant.
  31923 John	John	45	10	11	Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.
  31924 John	John	45	10	12	Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit : et lupus rapit, et dispergit oves ;
  31925 John	John	45	10	13	mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus.
  31926 John	John	45	10	14	Ego sum pastor bonus : et cognosco meas, et cognoscunt me meae.
  31927 John	John	45	10	15	Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem : et animam meam pono pro ovibus meis.
  31928 John	John	45	10	16	Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili : et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor.
  31929 John	John	45	10	17	Propterea me diligit Pater : quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.
  31930 John	John	45	10	18	Nemo tollit eam a me : sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo.
  31931 John	John	45	10	19	Dissensio iterum facta est inter Judaeos propter sermones hos.
  31932 John	John	45	10	20	Dicebant autem multi ex ipsis : Daemonium habet, et insanit : quid eum auditis ?
  31933 John	John	45	10	21	Alii dicebant : Haec verba non sunt daemonium habentis : numquid daemonium potest caecorum oculos aperire ?
  31934 John	John	45	10	22	Facta sunt autem Encaenia in Jerosolymis, et hiems erat.
  31935 John	John	45	10	23	Et ambulabat Jesus in templo, in porticu Salomonis.
  31936 John	John	45	10	24	Circumdederunt ergo eum Judaei, et dicebant ei : Quousque animam nostram tollis ? si tu es Christus, dic nobis palam.
  31937 John	John	45	10	25	Respondit eis Jesus : Loquor vobis, et non creditis : opera quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me :
  31938 John	John	45	10	26	sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis.
  31939 John	John	45	10	27	Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me :
  31940 John	John	45	10	28	et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.
  31941 John	John	45	10	29	Pater meus quod dedit mihi, majus omnibus est : et nemo potest rapere de manu Patris mei.
  31942 John	John	45	10	30	Ego et Pater unum sumus.
  31943 John	John	45	10	31	Sustulerunt ergo lapides Judaei, ut lapidarent eum.
  31944 John	John	45	10	32	Respondit eis Jesus : Multa bona opera ostendi vobis ex Patre meo : propter quod eorum opus me lapidatis ?
  31945 John	John	45	10	33	Responderunt ei Judaei : De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia ; et quia tu homo cum sis, facis teipsum Deum.
  31946 John	John	45	10	34	Respondit eis Jesus : Nonne scriptum est in lege vestra, Quia ego dixi : Dii estis ?
  31947 John	John	45	10	35	Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura :
  31948 John	John	45	10	36	quem Pater sanctificavit, et misit in mundum vos dicitis : Quia blasphemas, quia dixi : Filius Dei sum ?
  31949 John	John	45	10	37	Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi.
  31950 John	John	45	10	38	Si autem facio : etsi mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis, et credatis quia Pater in me est, et ego in Patre.
  31951 John	John	45	10	39	Quaerebant ergo eum apprehendere : et exivit de manibus eorum.
  31952 John	John	45	10	40	Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi erat Joannes baptizans primum, et mansit illic ;
  31953 John	John	45	10	41	et multi venerunt ad eum, et dicebant : Quia Joannes quidem signum fecit nullum.
  31954 John	John	45	10	42	Omnia autem quaecumque dixit Joannes de hoc, vera erant. Et multi crediderunt in eum.
  31955 John	John	45	11	1	Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariae et Marthae sororis ejus.
  31956 John	John	45	11	2	(Maria autem erat quae unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis : cujus frater Lazarus infirmabatur.)
  31957 John	John	45	11	3	Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes : Domine, ecce quem amas infirmatur.
  31958 John	John	45	11	4	Audiens autem Jesus dixit eis : Infirmitas haec non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam.
  31959 John	John	45	11	5	Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum.
  31960 John	John	45	11	6	Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus ;
  31961 John	John	45	11	7	deinde post haec dixit discipulis suis : Eamus in Judaeam iterum.
  31962 John	John	45	11	8	Dicunt ei discipuli : Rabbi, nunc quaerebant te Judaei lapidare, et iterum vadis illuc ?
  31963 John	John	45	11	9	Respondit Jesus : Nonne duodecim sunt horae diei ? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt :
  31964 John	John	45	11	10	si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo.
  31965 John	John	45	11	11	Haec ait, et post haec dixit eis : Lazarus amicus noster dormit : sed vado ut a somno excitem eum.
  31966 John	John	45	11	12	Dixerunt ergo discipuli ejus : Domine, si dormit, salvus erit.
  31967 John	John	45	11	13	Dixerat autem Jesus de morte ejus : illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret.
  31968 John	John	45	11	14	Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste : Lazarus mortuus est :
  31969 John	John	45	11	15	et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi, sed eamus ad eum.
  31970 John	John	45	11	16	Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos : Eamus et nos, ut moriamur cum eo.
  31971 John	John	45	11	17	Venit itaque Jesus : et invenit eum quatuor dies jam in monumento habentem.
  31972 John	John	45	11	18	(Erat autem Bethania juxta Jerosolymam quasi stadiis quindecim.)
  31973 John	John	45	11	19	Multi autem ex Judaeis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre suo.
  31974 John	John	45	11	20	Martha ergo ut audivit quia Jesus venit, occurrit illi : Maria autem domi sedebat.
  31975 John	John	45	11	21	Dixit ergo Martha ad Jesum : Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus :
  31976 John	John	45	11	22	sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus.
  31977 John	John	45	11	23	Dicit illi Jesus : Resurget frater tuus.
  31978 John	John	45	11	24	Dicit ei Martha : Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die.
  31979 John	John	45	11	25	Dixit ei Jesus : Ego sum resurrectio et vita : qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet :
  31980 John	John	45	11	26	et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Credis hoc ?
  31981 John	John	45	11	27	Ait illi : Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.
  31982 John	John	45	11	28	Et cum haec dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens : Magister adest, et vocat te.
  31983 John	John	45	11	29	Illa ut audivit, surgit cito, et venit ad eum ;
  31984 John	John	45	11	30	nondum enim venerat Jesus in castellum : sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha.
  31985 John	John	45	11	31	Judaei ergo, qui erant cum ea in domo, et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit, et exiit, secuti sunt eam dicentes : Quia vadit ad monumentum, ut ploret ibi.
  31986 John	John	45	11	32	Maria ergo, cum venisset ubi erat Jesus, videns eum, cecidit ad pedes ejus, et dicit ei : Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus.
  31987 John	John	45	11	33	Jesus ergo, ut vidit eam plorantem, et Judaeos, qui venerant cum ea, plorantes, infremuit spiritu, et turbavit seipsum,
  31988 John	John	45	11	34	et dixit : Ubi posuistis eum ? Dicunt ei : Domine, veni, et vide.
  31989 John	John	45	11	35	Et lacrimatus est Jesus.
  31990 John	John	45	11	36	Dixerunt ergo Judaei : Ecce quomodo amabat eum.
  31991 John	John	45	11	37	Quidam autem ex ipsis dixerunt : Non poterat hic, qui aperuit oculos caeci nati, facere ut hic non moreretur ?
  31992 John	John	45	11	38	Jesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum. Erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei.
  31993 John	John	45	11	39	Ait Jesus : Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat : Domine, jam foetet, quatriduanus est enim.
  31994 John	John	45	11	40	Dicit ei Jesus : Nonne dixi tibi quoniam si credideris, videbis gloriam Dei ?
  31995 John	John	45	11	41	Tulerunt ergo lapidem : Jesus autem, elevatis sursum oculis, dixit : Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me.
  31996 John	John	45	11	42	Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum qui circumstat, dixi : ut credant quia tu me misisti.
  31997 John	John	45	11	43	Haec cum dixisset, voce magna clamavit : Lazare, veni foras.
  31998 John	John	45	11	44	Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus : Solvite eum et sinite abire.
  31999 John	John	45	11	45	Multi ergo ex Judaeis, qui venerant ad Mariam, et Martham, et viderant quae fecit Jesus, crediderunt in eum.
  32000 John	John	45	11	46	Quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisaeos, et dixerunt eis quae fecit Jesus.
  32001 John	John	45	11	47	Collegerunt ergo pontifices et pharisaei concilium, et dicebant : Quid facimus, quia hic homo multa signa facit ?
  32002 John	John	45	11	48	Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nostrum locum, et gentem.
  32003 John	John	45	11	49	Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis : Vos nescitis quidquam,
  32004 John	John	45	11	50	nec cogitatis quia expedit vobis ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat.
  32005 John	John	45	11	51	Hoc autem a semetipso non dixit : sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit, quod Jesus moriturus erat pro gente,
  32006 John	John	45	11	52	et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.
  32007 John	John	45	11	53	Ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum.
  32008 John	John	45	11	54	Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judaeos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quae dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis.
  32009 John	John	45	11	55	Proximum autem erat Pascha Judaeorum, et ascenderunt multi Jerosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos.
  32010 John	John	45	11	56	Quaerebant ergo Jesum, et colloquebantur ad invicem, in templo stantes : Quid putatis, quia non venit ad diem festum ? Dederant autem pontifices et pharisaei mandatum ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum.
  32011 John	John	45	12	1	Jesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus.
  32012 John	John	45	12	2	Fecerunt autem ei coenam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo.
  32013 John	John	45	12	3	Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis : et domus impleta est ex odore unguenti.
  32014 John	John	45	12	4	Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus :
  32015 John	John	45	12	5	Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis ?
  32016 John	John	45	12	6	Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quae mittebantur, portabat.
  32017 John	John	45	12	7	Dixit ergo Jesus : Sinite illam ut in diem sepulturae meae servet illud.
  32018 John	John	45	12	8	Pauperes enim semper habetis vobiscum : me autem non semper habetis.
  32019 John	John	45	12	9	Cognovit ergo turba multa ex Judaeis quia illic est, et venerunt, non propter Jesum tantum, sed ut Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis.
  32020 John	John	45	12	10	Cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent :
  32021 John	John	45	12	11	quia multi propter illum abibant ex Judaeis, et credebant in Jesum.
  32022 John	John	45	12	12	In crastinum autem, turba multa quae venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Jesus Jerosolymam,
  32023 John	John	45	12	13	acceperunt ramos palmarum, et processerunt obviam ei, et clamabant : Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini, rex Israël.
  32024 John	John	45	12	14	Et invenit Jesus asellum, et sedit super eum, sicut scriptum est :
  32025 John	John	45	12	15	Noli timere, filia Sion : ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae.
  32026 John	John	45	12	16	Haec non cognoverunt discipuli ejus primum : sed quando glorificatus est Jesus, tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo, et haec fecerunt ei.
  32027 John	John	45	12	17	Testimonium ergo perhibebat turba, quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento, et suscitavit eum a mortuis.
  32028 John	John	45	12	18	Propterea et obviam venit ei turba : quia audierunt fecisse hoc signum.
  32029 John	John	45	12	19	Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos : Videtis quia nihil proficimus ? ecce mundus totus post eum abiit.
  32030 John	John	45	12	20	Erant autem quidam gentiles, ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo.
  32031 John	John	45	12	21	Hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabant eum, dicentes : Domine, volumus Jesum videre.
  32032 John	John	45	12	22	Venit Philippus, et dicit Andreae ; Andreas rursum et Philippus dixerunt Jesu.
  32033 John	John	45	12	23	Jesus autem respondit eis, dicens : Venit hora, ut clarificetur Filius hominis.
  32034 John	John	45	12	24	Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit,
  32035 John	John	45	12	25	ipsum solum manet : si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. Qui amat animam suam, perdet eam ; et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam.
  32036 John	John	45	12	26	Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.
  32037 John	John	45	12	27	Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam ? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc :
  32038 John	John	45	12	28	Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo vox de caelo : Et clarificavi, et iterum clarificabo.
  32039 John	John	45	12	29	Turba ergo, quae stabat, et audierat, dicebat tonitruum esse factum. Alii dicebant : Angelus ei locutus est.
  32040 John	John	45	12	30	Respondit Jesus, et dixit : Non propter me haec vox venit, sed propter vos.
  32041 John	John	45	12	31	Nunc judicium est mundi : nunc princeps hujus mundi ejicietur foras.
  32042 John	John	45	12	32	Et ego, si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum.
  32043 John	John	45	12	33	(Hoc autem dicebat, significans qua morte esset moriturus.)
  32044 John	John	45	12	34	Respondit ei turba : Nos audivimus ex lege, quia Christus manet in aeternum : et quomodo tu dicis : Oportet exaltari Filium hominis ? quis est iste Filius hominis ?
  32045 John	John	45	12	35	Dixit ergo eis Jesus : Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebrae comprehendant ; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.
  32046 John	John	45	12	36	Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Haec locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis.
  32047 John	John	45	12	37	Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum ;
  32048 John	John	45	12	38	ut sermo Isaiae prophetae impleretur, quem dixit : [Domine, quis credidit auditui nostro ? et brachium Domini cui revelatum est ?]
  32049 John	John	45	12	39	Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias :
  32050 John	John	45	12	40	[Excaecavit oculos eorum, et induravit cor eorum ut non videant oculis, et non intelligant corde, et convertantur, et sanem eos.]
  32051 John	John	45	12	41	Haec dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo.
  32052 John	John	45	12	42	Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum : sed propter pharisaeos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur.
  32053 John	John	45	12	43	Dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.
  32054 John	John	45	12	44	Jesus autem clamavit, et dixit : Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me.
  32055 John	John	45	12	45	Et qui videt me, videt eum qui misit me.
  32056 John	John	45	12	46	Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in me, in tenebris non maneat.
  32057 John	John	45	12	47	Et si quis audierit verba mea, et non custodierit, ego non judico eum ; non enim veni ut judicem mundum, sed ut salvificem mundum.
  32058 John	John	45	12	48	Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui judicet eum. Sermo quem locutus sum, ille judicabit eum in novissimo die.
  32059 John	John	45	12	49	Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.
  32060 John	John	45	12	50	Et scio quia mandatum ejus vita aeterna est : quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor.
  32061 John	John	45	13	1	Ante diem festum Paschae, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem : cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos.
  32062 John	John	45	13	2	Et coena facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotae :
  32063 John	John	45	13	3	sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit :
  32064 John	John	45	13	4	surgit a coena, et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum, praecinxit se.
  32065 John	John	45	13	5	Deinde mittit aquam in pelvim, et coepit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat praecinctus.
  32066 John	John	45	13	6	Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus : Domine, tu mihi lavas pedes ?
  32067 John	John	45	13	7	Respondit Jesus, et dixit ei : Quod ego facio, tu nescis modo : scies autem postea.
  32068 John	John	45	13	8	Dicit ei Petrus : Non lavabis mihi pedes in aeternum. Respondit ei Jesus : Si non lavero te, non habebis partem mecum.
  32069 John	John	45	13	9	Dicit ei Simon Petrus : Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput.
  32070 John	John	45	13	10	Dicit ei Jesus : Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes.
  32071 John	John	45	13	11	Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum ; propterea dixit : Non estis mundi omnes.
  32072 John	John	45	13	12	Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis : Scitis quid fecerim vobis ?
  32073 John	John	45	13	13	Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis : sum etenim.
  32074 John	John	45	13	14	Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes.
  32075 John	John	45	13	15	Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.
  32076 John	John	45	13	16	Amen, amen dico vobis : non est servus major domino suo : neque apostolus major est eo qui misit illum.
  32077 John	John	45	13	17	Si haec scitis, beati eritis si feceritis ea.
  32078 John	John	45	13	18	Non de omnibus vobis dico : ego scio quos elegerim ; sed ut adimpleatur Scriptura : Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum.
  32079 John	John	45	13	19	Amodo dico vobis, priusquam fiat : ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum.
  32080 John	John	45	13	20	Amen, amen dico vobis : qui accipit si quem misero, me accipit ; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit.
  32081 John	John	45	13	21	Cum haec dixisset Jesus, turbatus est spiritu : et protestatus est, et dixit : Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me.
  32082 John	John	45	13	22	Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, haesitantes de quo diceret.
  32083 John	John	45	13	23	Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus.
  32084 John	John	45	13	24	Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei : Quis est, de quo dicit ?
  32085 John	John	45	13	25	Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei : Domine, quis est ?
  32086 John	John	45	13	26	Respondit Jesus : Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judae Simonis Iscariotae.
  32087 John	John	45	13	27	Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus : Quod facis, fac citius.
  32088 John	John	45	13	28	Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei.
  32089 John	John	45	13	29	Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Jesus : Eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum : aut egenis ut aliquid daret.
  32090 John	John	45	13	30	Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox.
  32091 John	John	45	13	31	Cum ergo exisset, dixit Jesus : Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo.
  32092 John	John	45	13	32	Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso : et continuo clarificabit eum.
  32093 John	John	45	13	33	Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quaeretis me ; et sicut dixi Judaeis, quo ego vado, vos non potestis venire : et vobis dico modo.
  32094 John	John	45	13	34	Mandatum novum do vobis : ut diligatis invicem : sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.
  32095 John	John	45	13	35	In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.
  32096 John	John	45	13	36	Dicit ei Simon Petrus : Domine, quo vadis ? Respondit Jesus : Quo ego vado non potes me modo sequi : sequeris autem postea.
  32097 John	John	45	13	37	Dicit ei Petrus : Quare non possum te sequi modo ? animam meam pro te ponam.
  32098 John	John	45	13	38	Respondit ei Jesus : Animam tuam pro me pones ? amen, amen dico tibi : non cantabit gallus, donec ter me neges.
  32099 John	John	45	14	1	Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite.
  32100 John	John	45	14	2	In domo Patris mei mansiones multae sunt ; si quominus dixissem vobis : quia vado parare vobis locum.
  32101 John	John	45	14	3	Et si abiero, et praeparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum : ut ubi sum ego, et vos sitis.
  32102 John	John	45	14	4	Et quo ego vado scitis, et viam scitis.
  32103 John	John	45	14	5	Dicit ei Thomas : Domine, nescimus quo vadis : et quomodo possumus viam scire ?
  32104 John	John	45	14	6	Dicit ei Jesus : Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.
  32105 John	John	45	14	7	Si cognovissetis me, et Patrem meum utique cognovissetis : et amodo cognoscetis eum, et vidistis eum.
  32106 John	John	45	14	8	Dicit ei Philippus : Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis.
  32107 John	John	45	14	9	Dicit ei Jesus : Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me ? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. Quomodo tu dicis : Ostende nobis Patrem ?
  32108 John	John	45	14	10	Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est ? Verba quae ego loquor vobis, a meipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse fecit opera.
  32109 John	John	45	14	11	Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est ?
  32110 John	John	45	14	12	alioquin propter opera ipsa credite. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, opera quae ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet : quia ego ad Patrem vado.
  32111 John	John	45	14	13	Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam : ut glorificetur Pater in Filio.
  32112 John	John	45	14	14	Si quid petieritis me in nomine meo, hoc faciam.
  32113 John	John	45	14	15	Si diligitis me, mandata mea servate :
  32114 John	John	45	14	16	et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum,
  32115 John	John	45	14	17	Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum : vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit.
  32116 John	John	45	14	18	Non relinquam vos orphanos : veniam ad vos.
  32117 John	John	45	14	19	Adhuc modicum, et mundus me jam non videt. Vos autem videtis me : quia ego vivo, et vos vivetis.
  32118 John	John	45	14	20	In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis.
  32119 John	John	45	14	21	Qui habet mandata mea, et servat ea : ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo : et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum.
  32120 John	John	45	14	22	Dicit ei Judas, non ille Iscariotes : Domine, quid factum est, quia manifestaturus es nobis teipsum, et non mundo ?
  32121 John	John	45	14	23	Respondit Jesus, et dixit ei : Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus ;
  32122 John	John	45	14	24	qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermonem, quem audistis, non est meus : sed ejus qui misit me, Patris.
  32123 John	John	45	14	25	Haec locutus sum vobis apud vos manens.
  32124 John	John	45	14	26	Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis.
  32125 John	John	45	14	27	Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis : non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet.
  32126 John	John	45	14	28	Audistis quia ego dixi vobis : Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem : quia Pater major me est.
  32127 John	John	45	14	29	Et nunc dixi vobis priusquam fiat : ut cum factum fuerit, credatis.
  32128 John	John	45	14	30	Jam non multa loquar vobiscum : venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam.
  32129 John	John	45	14	31	Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc.
  32130 John	John	45	15	1	Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est.
  32131 John	John	45	15	2	Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat.
  32132 John	John	45	15	3	Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis.
  32133 John	John	45	15	4	Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis.
  32134 John	John	45	15	5	Ego sum vitis, vos palmites : qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere.
  32135 John	John	45	15	6	Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet.
  32136 John	John	45	15	7	Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis.
  32137 John	John	45	15	8	In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli.
  32138 John	John	45	15	9	Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea.
  32139 John	John	45	15	10	Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei praecepta servavi, et maneo in ejus dilectione.
  32140 John	John	45	15	11	Haec locutus sum vobis : ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.
  32141 John	John	45	15	12	Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.
  32142 John	John	45	15	13	Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.
  32143 John	John	45	15	14	Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis.
  32144 John	John	45	15	15	Jam non dicam vos servos : quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos : quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.
  32145 John	John	45	15	16	Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat : ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.
  32146 John	John	45	15	17	Haec mando vobis : ut diligatis invicem.
  32147 John	John	45	15	18	Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.
  32148 John	John	45	15	19	Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret : quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.
  32149 John	John	45	15	20	Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis : non est servus major domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur ; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt.
  32150 John	John	45	15	21	Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum : quia nesciunt eum qui misit me.
  32151 John	John	45	15	22	Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent : nunc autem excusationem non habent de peccato suo.
  32152 John	John	45	15	23	Qui me odit, et Patrem meum odit.
  32153 John	John	45	15	24	Si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit, peccatum non haberent : nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum.
  32154 John	John	45	15	25	Sed ut adimpleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est : Quia odio habuerunt me gratis.
  32155 John	John	45	15	26	Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me ;
  32156 John	John	45	15	27	et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis.
  32157 John	John	45	16	1	Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini.
  32158 John	John	45	16	2	Absque synagogis facient vos : sed venit hora, ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo.
  32159 John	John	45	16	3	Et haec facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me.
  32160 John	John	45	16	4	Sed haec locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis.
  32161 John	John	45	16	5	Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram. Et nunc vado ad eum qui misit me ; et nemo ex vobis interrogat me : Quo vadis ?
  32162 John	John	45	16	6	sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum.
  32163 John	John	45	16	7	Sed ego veritatem dico vobis : expedit vobis ut ego vadam : si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos ; si autem abiero, mittam eum ad vos.
  32164 John	John	45	16	8	Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio.
  32165 John	John	45	16	9	De peccato quidem, quia non crediderunt in me.
  32166 John	John	45	16	10	De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me.
  32167 John	John	45	16	11	De judicio autem, quia princeps hujus mundi jam judicatus est.
  32168 John	John	45	16	12	Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo.
  32169 John	John	45	16	13	Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem : non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet loquetur, et quae ventura sunt annuntiabit vobis.
  32170 John	John	45	16	14	Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.
  32171 John	John	45	16	15	Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi : quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.
  32172 John	John	45	16	16	Modicum, et jam non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me : quia vado ad Patrem.
  32173 John	John	45	16	17	Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem : Quid est hoc quod dicit nobis : Modicum, et non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem ?
  32174 John	John	45	16	18	Dicebant ergo : Quid est hoc quod dicit : Modicum ? nescimus quid loquitur.
  32175 John	John	45	16	19	Cognovit autem Jesus, quia volebant eum interrogare, et dixit eis : De hoc quaeritis inter vos quia dixi : Modicum, et non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me.
  32176 John	John	45	16	20	Amen, amen dico vobis : quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit ; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.
  32177 John	John	45	16	21	Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus ; cum autem pepererit puerum, jam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum.
  32178 John	John	45	16	22	Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum : et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.
  32179 John	John	45	16	23	Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis : si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.
  32180 John	John	45	16	24	Usque modo non petistis quidquam in nomine meo : petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.
  32181 John	John	45	16	25	Haec in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis :
  32182 John	John	45	16	26	in illo die in nomine meo petetis : et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis :
  32183 John	John	45	16	27	ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi.
  32184 John	John	45	16	28	Exivi a Patre, et veni in mundum : iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem.
  32185 John	John	45	16	29	Dicunt ei discipuli ejus : Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis :
  32186 John	John	45	16	30	nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget : in hoc credimus quia a Deo existi.
  32187 John	John	45	16	31	Respondit eis Jesus : Modo creditis ?
  32188 John	John	45	16	32	ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis : et non sum solus, quia Pater mecum est.
  32189 John	John	45	16	33	Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis : sed confidite, ego vici mundum.
  32190 John	John	45	17	1	Haec locutus est Jesus : et sublevatis oculis in caelum, dixit : Pater, venit hora : clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te :
  32191 John	John	45	17	2	sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam aeternam.
  32192 John	John	45	17	3	Haec est autem vita aeterna : ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum.
  32193 John	John	45	17	4	Ego te clarificavi super terram : opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam :
  32194 John	John	45	17	5	et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te.
  32195 John	John	45	17	6	Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo : tui erant, et mihi eos dedisti : et sermonem tuum servaverunt.
  32196 John	John	45	17	7	Nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi, abs te sunt :
  32197 John	John	45	17	8	quia verba quae dedisti mihi, dedi eis : et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti.
  32198 John	John	45	17	9	Ego pro eis rogo ; non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi : quia tui sunt :
  32199 John	John	45	17	10	et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt : et clarificatus sum in eis.
  32200 John	John	45	17	11	Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi : ut sint unum, sicut et nos.
  32201 John	John	45	17	12	Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi : et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.
  32202 John	John	45	17	13	Nunc autem ad te venio : et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis.
  32203 John	John	45	17	14	Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo.
  32204 John	John	45	17	15	Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo.
  32205 John	John	45	17	16	De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo.
  32206 John	John	45	17	17	Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est.
  32207 John	John	45	17	18	Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum :
  32208 John	John	45	17	19	et pro eis ego sanctifico meipsum : ut sint et ipsi sanctificati in veritate.
  32209 John	John	45	17	20	Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me :
  32210 John	John	45	17	21	ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint : ut credat mundus, quia tu me misisti.
  32211 John	John	45	17	22	Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis : ut sint unum, sicut et nos unum sumus.
  32212 John	John	45	17	23	Ego in eis, et tu in me : ut sint consummati in unum : et cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti.
  32213 John	John	45	17	24	Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum : ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi : quia dilexisti me ante constitutionem mundi.
  32214 John	John	45	17	25	Pater juste, mundus te non cognovit, ego autem te cognovi : et hi cognoverunt, quia tu me misisti.
  32215 John	John	45	17	26	Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam : ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis.
  32216 John	John	45	18	1	Haec cum dixisset Jesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli ejus.
  32217 John	John	45	18	2	Sciebat autem et Judas, qui tradebat eum, locum : quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis suis.
  32218 John	John	45	18	3	Judas ergo cum accepisset cohortem, et a pontificibus et pharisaeis ministros, venit illuc cum laternis, et facibus, et armis.
  32219 John	John	45	18	4	Jesus itaque sciens omnia quae ventura erant super eum, processit, et dixit eis : Quem quaeritis ?
  32220 John	John	45	18	5	Responderunt ei : Jesum Nazarenum. Dicit eis Jesus : Ego sum. Stabat autem et Judas, qui tradebat eum, cum ipsis.
  32221 John	John	45	18	6	Ut ergo dixit eis : Ego sum : abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram.
  32222 John	John	45	18	7	Iterum ergo interrogavit eos : Quem quaeritis ? Illi autem dixerunt : Jesum Nazarenum.
  32223 John	John	45	18	8	Respondit Jesus : Dixi vobis, quia ego sum : si ergo me quaeritis, sinite hos abire.
  32224 John	John	45	18	9	Ut impleretur sermo, quem dixit : Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam.
  32225 John	John	45	18	10	Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum : et percussit pontificis servum, et abscidit auriculam ejus dexteram. Erat autem nomen servo Malchus.
  32226 John	John	45	18	11	Dixit ergo Jesus Petro : Mitte gladium tuum in vaginam. Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum ?
  32227 John	John	45	18	12	Cohors ergo, et tribunus, et ministri Judaeorum comprehenderunt Jesum, et ligaverunt eum.
  32228 John	John	45	18	13	Et adduxerunt eum ad Annam primum : erat enim socer Caiphae, qui erat pontifex anni illius.
  32229 John	John	45	18	14	Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Judaeis : Quia expedit unum hominem mori pro populo.
  32230 John	John	45	18	15	Sequebatur autem Jesum Simon Petrus, et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici, et introivit cum Jesu in atrium pontificis.
  32231 John	John	45	18	16	Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae : et introduxit Petrum.
  32232 John	John	45	18	17	Dicit ergo Petro ancilla ostiaria : Numquid et tu ex discipulis es hominis istius ? Dicit ille : Non sum.
  32233 John	John	45	18	18	Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciebant se : erat autem cum eis et Petrus stans, et calefaciens se.
  32234 John	John	45	18	19	Pontifex ergo interrogavit Jesum de discipulis suis, et de doctrina ejus.
  32235 John	John	45	18	20	Respondit ei Jesus : Ego palam locutus sum mundo : ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Judaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil.
  32236 John	John	45	18	21	Quid me interrogas ? interroga eos qui audierunt quid locutus sim ipsis : ecce hi sciunt quae dixerim ego.
  32237 John	John	45	18	22	Haec autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Jesu, dicens : Sic respondes pontifici ?
  32238 John	John	45	18	23	Respondit ei Jesus : Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo : si autem bene, quid me caedis ?
  32239 John	John	45	18	24	Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem.
  32240 John	John	45	18	25	Erat autem Simon Petrus stans, et calefaciens se. Dixerunt ergo ei : Numquid et tu ex discipulis ejus es ? Negavit ille, et dixit : Non sum.
  32241 John	John	45	18	26	Dicit ei unus ex servis pontificis, cognatus ejus, cujus abscidit Petrus auriculam : Nonne ego te vidi in horto cum illo ?
  32242 John	John	45	18	27	Iterum ergo negavit Petrus : et statim gallus cantavit.
  32243 John	John	45	18	28	Adducunt ergo Jesum a Caipha in praetorium. Erat autem mane : et ipsi non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent Pascha.
  32244 John	John	45	18	29	Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit : Quam accusationem affertis adversus hominem hunc ?
  32245 John	John	45	18	30	Responderunt, et dixerunt ei : Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum.
  32246 John	John	45	18	31	Dixit ergo eis Pilatus : Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum. Dixerunt ergo ei Judaei : Nobis non licet interficere quemquam.
  32247 John	John	45	18	32	Ut sermo Jesu impleretur, quem dixit, significans qua morte esset moriturus.
  32248 John	John	45	18	33	Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus : et vocavit Jesum, et dixit ei : Tu es rex Judaeorum ?
  32249 John	John	45	18	34	Respondit Jesus : A temetipso hoc dicis, an alii dixerunt tibi de me ?
  32250 John	John	45	18	35	Respondit Pilatus : Numquid ego Judaeus sum ? gens tua et pontifices tradiderunt te mihi : quid fecisti ?
  32251 John	John	45	18	36	Respondit Jesus : Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Judaeis : nunc autem regnum meum non est hinc.
  32252 John	John	45	18	37	Dixit itaque ei Pilatus : Ergo rex es tu ? Respondit Jesus : Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati : omnis qui est ex veritate, audit vocem meam.
  32253 John	John	45	18	38	Dicit ei Pilatus : Quid est veritas ? Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Judaeos, et dicit eis : Ego nullam invenio in eo causam.
  32254 John	John	45	18	39	Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in Pascha : vultis ergo dimittam vobis regem Judaeorum ?
  32255 John	John	45	18	40	Clamaverunt ergo rursum omnes, dicentes : Non hunc, sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro.
  32256 John	John	45	19	1	Tunc ergo apprehendit Pilatus Jesum, et flagellavit.
  32257 John	John	45	19	2	Et milites plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti ejus : et veste purpurea circumdederunt eum.
  32258 John	John	45	19	3	Et veniebant ad eum, et dicebant : Ave, rex Judaeorum : et dabant ei alapas.
  32259 John	John	45	19	4	Exivit ergo iterum Pilatus foras, et dicit eis : Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam.
  32260 John	John	45	19	5	(Exivit ergo Jesus portans coronam spineam, et purpureum vestimentum.) Et dicit eis : Ecce homo.
  32261 John	John	45	19	6	Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamabant, dicentes : Crucifige, crucifige eum. Dicit eis Pilatus : Accipite eum vos, et crucifigite : ego enim non invenio in eo causam.
  32262 John	John	45	19	7	Responderunt ei Judaei : Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit.
  32263 John	John	45	19	8	Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit.
  32264 John	John	45	19	9	Et ingressus est praetorium iterum : et dixit ad Jesum : Unde es tu ? Jesus autem responsum non dedit ei.
  32265 John	John	45	19	10	Dicit ergo ei Pilatus : Mihi non loqueris ? nescis quia potestatem habeo crucifigere te, et potestatem habeo dimittere te ?
  32266 John	John	45	19	11	Respondit Jesus : Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea qui me tradidit tibi, majus peccatum habet.
  32267 John	John	45	19	12	Et exinde quaerebat Pilatus dimittere eum. Judaei autem clamabant dicentes : Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris. Omnis enim qui se regem facit, contradicit Caesari.
  32268 John	John	45	19	13	Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum : et sedit pro tribunali, in loco qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha.
  32269 John	John	45	19	14	Erat autem parasceve Paschae, hora quasi sexta, et dicit Judaeis : Ecce rex vester.
  32270 John	John	45	19	15	Illi autem clamabant : Tolle, tolle, crucifige eum. Dicit eis Pilatus : Regem vestrum crucifigam ? Responderunt pontifices : Non habemus regem, nisi Caesarem.
  32271 John	John	45	19	16	Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. Susceperunt autem Jesum, et eduxerunt.
  32272 John	John	45	19	17	Et bajulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariae locum, hebraice autem Golgotha :
  32273 John	John	45	19	18	ubi crucifixerunt eum, et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Jesum.
  32274 John	John	45	19	19	Scripsit autem et titulum Pilatus, et posuit super crucem. Erat autem scriptum : Jesus Nazarenus, Rex Judaeorum.
  32275 John	John	45	19	20	Hunc ergo titulum multi Judaeorum legerunt : quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Jesus, et erat scriptum hebraice, graece, et latine.
  32276 John	John	45	19	21	Dicebant ergo Pilato pontifices Judaeorum : Noli scribere : Rex Judaeorum : sed quia ipse dixit : Rex sum Judaeorum.
  32277 John	John	45	19	22	Respondit Pilatus : Quod scripsi, scripsi.
  32278 John	John	45	19	23	Milites ergo cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta ejus (et fecerunt quatuor partes, unicuique militi partem) et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum.
  32279 John	John	45	19	24	Dixerunt ergo ad invicem : Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. Ut Scriptura impleretur, dicens : Partiti sunt vestimenta mea sibi : et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem haec fecerunt.
  32280 John	John	45	19	25	Stabant autem juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus, Maria Cleophae, et Maria Magdalene.
  32281 John	John	45	19	26	Cum vidisset ergo Jesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suae : Mulier, ecce filius tuus.
  32282 John	John	45	19	27	Deinde dicit discipulo : Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.
  32283 John	John	45	19	28	Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit : Sitio.
  32284 John	John	45	19	29	Vas ergo erat positum aceto plenum. Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes, obtulerunt ori ejus.
  32285 John	John	45	19	30	Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit : Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum.
  32286 John	John	45	19	31	Judaei ergo (quoniam parasceve erat) ut non remanerent in cruce corpora sabbato (erat enim magnus dies ille sabbati), rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura, et tollerentur.
  32287 John	John	45	19	32	Venerunt ergo milites : et primi quidem fregerunt crura, et alterius, qui crucifixus est cum eo.
  32288 John	John	45	19	33	Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura,
  32289 John	John	45	19	34	sed unus militum lancea latus ejus aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua.
  32290 John	John	45	19	35	Et qui vidit, testimonium perhibuit : et verum est testimonium ejus. Et ille scit quia vera dicit : ut et vos credatis.
  32291 John	John	45	19	36	Facta sunt enim haec ut Scriptura impleretur : Os non comminuetis ex eo.
  32292 John	John	45	19	37	Et iterum alia Scriptura dicit : Videbunt in quem transfixerunt.
  32293 John	John	45	19	38	Post haec autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimathaea (eo quod esset discipulus Jesu, occultus autem propter metum Judaeorum), ut tolleret corpus Jesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Jesu.
  32294 John	John	45	19	39	Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Jesum nocte primum, ferens mixturam myrrhae et aloës, quasi libras centum.
  32295 John	John	45	19	40	Acceperunt ergo corpus Jesu, et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos est Judaeis sepelire.
  32296 John	John	45	19	41	Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus : et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat.
  32297 John	John	45	19	42	Ibi ergo propter parasceven Judaeorum, quia juxta erat monumentum, posuerunt Jesum.
  32298 John	John	45	20	1	Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum : et vidit lapidem sublatum a monumento.
  32299 John	John	45	20	2	Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Jesus, et dicit illis : Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum.
  32300 John	John	45	20	3	Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum.
  32301 John	John	45	20	4	Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum.
  32302 John	John	45	20	5	Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina : non tamen introivit.
  32303 John	John	45	20	6	Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita,
  32304 John	John	45	20	7	et sudarium, quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum.
  32305 John	John	45	20	8	Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum : et vidit, et credidit :
  32306 John	John	45	20	9	nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere.
  32307 John	John	45	20	10	Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos.
  32308 John	John	45	20	11	Maria autem stabat ad monumentum foris, plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum :
  32309 John	John	45	20	12	et vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu.
  32310 John	John	45	20	13	Dicunt ei illi : Mulier, quid ploras ? Dicit eis : Quia tulerunt Dominum meum : et nescio ubi posuerunt eum.
  32311 John	John	45	20	14	Haec cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem : et non sciebat quia Jesus est.
  32312 John	John	45	20	15	Dicit ei Jesus : Mulier, quid ploras ? quem quaeris ? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei : Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam.
  32313 John	John	45	20	16	Dicit ei Jesus : Maria. Conversa illa, dicit ei : Rabboni (quod dicitur Magister).
  32314 John	John	45	20	17	Dicit ei Jesus : Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum : vade autem ad fratres meos, et dic eis : Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum.
  32315 John	John	45	20	18	Venit Maria Magdalene annuntians discipulis : Quia vidi Dominum, et haec dixit mihi.
  32316 John	John	45	20	19	Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli congregati propter metum Judaeorum : venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis : Pax vobis.
  32317 John	John	45	20	20	Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino.
  32318 John	John	45	20	21	Dixit ergo eis iterum : Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.
  32319 John	John	45	20	22	Haec cum dixisset, insufflavit, et dixit eis : Accipite Spiritum Sanctum :
  32320 John	John	45	20	23	quorum remiseritis peccata, remittuntur eis : et quorum retinueritis, retenta sunt.
  32321 John	John	45	20	24	Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus.
  32322 John	John	45	20	25	Dixerunt ergo ei alii discipuli : Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis : Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam.
  32323 John	John	45	20	26	Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit : Pax vobis.
  32324 John	John	45	20	27	Deinde dicit Thomae : Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum : et noli esse incredulus, sed fidelis.
  32325 John	John	45	20	28	Respondit Thomas, et dixit ei : Dominus meus et Deus meus.
  32326 John	John	45	20	29	Dixit ei Jesus : Quia vidisti me, Thoma, credidisti : beati qui non viderunt, et crediderunt.
  32327 John	John	45	20	30	Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc.
  32328 John	John	45	20	31	Haec autem scripta sunt ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei : et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus.
  32329 John	John	45	21	1	Postea manifestavit se iterum Jesus discipulis ad mare Tiberiadis. Manifestavit autem sic :
  32330 John	John	45	21	2	erant simul Simon Petrus, et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanaël, qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei, et alii ex discipulis ejus duo.
  32331 John	John	45	21	3	Dicit eis Simon Petrus : Vado piscari. Dicunt ei : Venimus et nos tecum. Et exierunt, et ascenderunt in navim : et illa nocte nihil prendiderunt.
  32332 John	John	45	21	4	Mane autem facto stetit Jesus in littore : non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est.
  32333 John	John	45	21	5	Dixit ergo eis Jesus : Pueri, numquid pulmentarium habetis ? Responderunt ei : Non.
  32334 John	John	45	21	6	Dicit eis : Mittite in dexteram navigii rete, et invenietis. Miserunt ergo : et jam non valebant illud trahere prae multitudine piscium.
  32335 John	John	45	21	7	Dixit ergo discipulus ille, quem diligebat Jesus, Petro : Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica succinxit se (erat enim nudus) et misit se in mare.
  32336 John	John	45	21	8	Alii autem discipuli navigio venerunt (non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis), trahentes rete piscium.
  32337 John	John	45	21	9	Ut ergo descenderunt in terram, viderunt prunas positas, et piscem superpositum, et panem.
  32338 John	John	45	21	10	Dicit eis Jesus : Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc.
  32339 John	John	45	21	11	Ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus. Et cum tanti essent, non est scissum rete.
  32340 John	John	45	21	12	Dicit eis Jesus : Venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum : Tu quis es ? scientes, quia Dominus est.
  32341 John	John	45	21	13	Et venit Jesus, et accipit panem, et dat eis, et piscem similiter.
  32342 John	John	45	21	14	Hoc jam tertio manifestatus est Jesus discipulis suis cum resurrexisset a mortuis.
  32343 John	John	45	21	15	Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Jesus : Simon Joannis, diligis me plus his ? Dicit ei : Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei : Pasce agnos meos.
  32344 John	John	45	21	16	Dicit ei iterum : Simon Joannis, diligis me ? Ait illi : Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei : Pasce agnos meos.
  32345 John	John	45	21	17	Dicit ei tertio : Simon Joannis, amas me ? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio : Amas me ? et dixit ei : Domine, tu omnia nosti, tu scis quia amo te. Dixit ei : Pasce oves meas.
  32346 John	John	45	21	18	Amen, amen dico tibi : cum esses junior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas : cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis.
  32347 John	John	45	21	19	Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et cum hoc dixisset, dicit ei : Sequere me.
  32348 John	John	45	21	20	Conversus Petrus vidit illum discipulum, quem diligebat Jesus, sequentem, qui et recubuit in coena super pectus ejus, et dixit : Domine, quis est qui tradet te ?
  32349 John	John	45	21	21	Hunc ergo cum vidisset Petrus, dixit Jesu : Domine, hic autem quid ?
  32350 John	John	45	21	22	Dicit ei Jesus : Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te ? tu me sequere.
  32351 John	John	45	21	23	Exiit ergo sermo iste inter fratres quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Jesus : Non moritur, sed : Sic eum volo manere donec veniam, quid ad te ?
  32352 John	John	45	21	24	Hic est discipulus ille qui testimonium perhibet de his, et scripsit haec : et scimus quia verum est testimonium ejus.
  32353 John	John	45	21	25	Sunt autem et alia multa quae fecit Jesus : quae si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere posse eos, qui scribendi sunt, libros.
  32354 The Acts	Acts	46	1	1	Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Jesus facere et docere
  32355 The Acts	Acts	46	1	2	usque in diem qua praecipiens Apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est :
  32356 The Acts	Acts	46	1	3	quibus et praebuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei.
  32357 The Acts	Acts	46	1	4	Et convescens, praecepit eis ab Jerosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis (inquit) per os meum :
  32358 The Acts	Acts	46	1	5	quia Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto non post multos hos dies.
  32359 The Acts	Acts	46	1	6	Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes : Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israël ?
  32360 The Acts	Acts	46	1	7	Dixit autem eis : Non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate :
  32361 The Acts	Acts	46	1	8	sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judaea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae.
  32362 The Acts	Acts	46	1	9	Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est : et nubes suscepit eum ab oculis eorum.
  32363 The Acts	Acts	46	1	10	Cumque intuerentur in caelum euntem illum, ecce duo viri astiterunt juxta illos in vestibus albis,
  32364 The Acts	Acts	46	1	11	qui et dixerunt : Viri Galilaei, quid statis aspicientes in caelum ? Hic Jesus, qui assumptus est a vobis in caelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in caelum.
  32365 The Acts	Acts	46	1	12	Tunc reversi sunt Jerosolymam a monte qui vocatur Oliveti, qui est juxta Jerusalem, sabbati habens iter.
  32366 The Acts	Acts	46	1	13	Et cum introissent in coenaculum, ascenderunt ubi manebant Petrus, et Joannes, Jacobus, et Andreas, Philippus, et Thomas, Bartholomaeus, et Matthaeus, Jacobus Alphaei, et Simon Zelotes, et Judas Jacobi.
  32367 The Acts	Acts	46	1	14	Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria matre Jesu, et fratribus ejus.
  32368 The Acts	Acts	46	1	15	In diebus illis, exsurgens Petrus in medio fratrum, dixit (erat autem turba hominum simul, fere centum viginti) :
  32369 The Acts	Acts	46	1	16	Viri fratres, oportet impleri Scripturam quam praedixit Spiritus Sanctus per os David de Juda, qui fuit dux eorum qui comprehenderunt Jesum :
  32370 The Acts	Acts	46	1	17	qui connumeratus erat in nobis, et sortitus est sortem ministerii hujus.
  32371 The Acts	Acts	46	1	18	Et hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, et suspensus crepuit medius : et diffusa sunt omnia viscera ejus.
  32372 The Acts	Acts	46	1	19	Et notum factum est omnibus habitantibus Jerusalem, ita ut appellaretur ager ille, lingua eorum, Haceldama, hoc est, ager sanguinis.
  32373 The Acts	Acts	46	1	20	Scriptum est enim in libro Psalmorum : Fiat commoratio eorum deserta, et non sit qui inhabitet in ea : et episcopatum ejus accipiat alter.
  32374 The Acts	Acts	46	1	21	Oportet ergo ex his viris qui nobiscum sunt congregati in omni tempore quo intravit et exivit inter nos Dominus Jesus,
  32375 The Acts	Acts	46	1	22	incipiens a baptismate Joannis usque in diem qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis ejus nobiscum fieri unum ex istis.
  32376 The Acts	Acts	46	1	23	Et statuerunt duos, Joseph, qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Justus, et Mathiam.
  32377 The Acts	Acts	46	1	24	Et orantes dixerunt : Tu Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum,
  32378 The Acts	Acts	46	1	25	accipere locum ministerii hujus et apostolatus, de quo praevaricatus est Judas ut abiret in locum suum.
  32379 The Acts	Acts	46	1	26	Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Mathiam : et annumeratus est cum undecim Apostolis.
  32380 The Acts	Acts	46	2	1	Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco :
  32381 The Acts	Acts	46	2	2	et factus est repente de caelo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes.
  32382 The Acts	Acts	46	2	3	Et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis, seditque supra singulos eorum :
  32383 The Acts	Acts	46	2	4	et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis.
  32384 The Acts	Acts	46	2	5	Erant autem in Jerusalem habitantes Judaei, viri religiosi ex omni natione quae sub caelo est.
  32385 The Acts	Acts	46	2	6	Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes.
  32386 The Acts	Acts	46	2	7	Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes : Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilaei sunt ?
  32387 The Acts	Acts	46	2	8	et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram in qua nati sumus ?
  32388 The Acts	Acts	46	2	9	Parthi, et Medi, et Aelamitae, et qui habitant Mespotamiam, Judaeam, et Cappadociam, Pontum, et Asiam,
  32389 The Acts	Acts	46	2	10	Phrygiam, et Pamphyliam, Aegyptum, et partes Libyae quae est circa Cyrenen : et advenae Romani,
  32390 The Acts	Acts	46	2	11	Judaei quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes : audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei.
  32391 The Acts	Acts	46	2	12	Stupebant autem omnes, et mirabantur ad invicem, dicentes : Quidnam vult hoc esse ?
  32392 The Acts	Acts	46	2	13	Alii autem irridentes dicebant : Quia musto pleni sunt isti.
  32393 The Acts	Acts	46	2	14	Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam, et locutus est eis : Viri Judaei, et qui habitatis Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea.
  32394 The Acts	Acts	46	2	15	Non enim, sicut vos aestimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia :
  32395 The Acts	Acts	46	2	16	sed hoc est quod dictum est per prophetam Joël :
  32396 The Acts	Acts	46	2	17	[Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem : et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae, et juvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt.
  32397 The Acts	Acts	46	2	18	Et quidem super servos meos, et super ancillas meas, in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt :
  32398 The Acts	Acts	46	2	19	et dabo prodigia in caelo sursum, et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi :
  32399 The Acts	Acts	46	2	20	sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus.
  32400 The Acts	Acts	46	2	21	Et erit : omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.]
  32401 The Acts	Acts	46	2	22	Viri Israëlitae, audite verba haec : Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quae fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis :
  32402 The Acts	Acts	46	2	23	hunc, definito consilio et praescientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis :
  32403 The Acts	Acts	46	2	24	quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo.
  32404 The Acts	Acts	46	2	25	David enim dicit in eum : [Providebam Dominum in conspectu meo semper : quoniam a dextris est mihi, ne commovear :
  32405 The Acts	Acts	46	2	26	propter hoc laetatum est cor meum, et exsultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe :
  32406 The Acts	Acts	46	2	27	quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
  32407 The Acts	Acts	46	2	28	Notas mihi fecisti vias vitae : et replebis me jucunditate cum facie tua.]
  32408 The Acts	Acts	46	2	29	Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam defunctus est, et sepultus : et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem.
  32409 The Acts	Acts	46	2	30	Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus :
  32410 The Acts	Acts	46	2	31	providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem.
  32411 The Acts	Acts	46	2	32	Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus.
  32412 The Acts	Acts	46	2	33	Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis.
  32413 The Acts	Acts	46	2	34	Non enim David ascendit in caelum : dixit autem ipse : [Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis,
  32414 The Acts	Acts	46	2	35	donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.]
  32415 The Acts	Acts	46	2	36	Certissime sciat ergo omnis domus Israël, quia et Dominum eum et Christum fecit Deus hunc Jesum, quem vos crucifixistis.
  32416 The Acts	Acts	46	2	37	His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos : Quid faciemus, viri fratres ?
  32417 The Acts	Acts	46	2	38	Petrus vero ad illos : Poenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum : et accipietis donum Spiritus Sancti.
  32418 The Acts	Acts	46	2	39	Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster.
  32419 The Acts	Acts	46	2	40	Aliis etiam verbis plurimis testificatus est, et exhortabatur eos, dicens : Salvamini a generatione ista prava.
  32420 The Acts	Acts	46	2	41	Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt : et appositae sunt in die illa animae circiter tria millia.
  32421 The Acts	Acts	46	2	42	Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus.
  32422 The Acts	Acts	46	2	43	Fiebat autem omni animae timor : multa quoque prodigia et signa per Apostolos in Jerusalem fiebant, et metus erat magnus in universis.
  32423 The Acts	Acts	46	2	44	Omnes etiam qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia.
  32424 The Acts	Acts	46	2	45	Possessiones et substantias vendebant, et dividebant illa omnibus, prout cuique opus erat.
  32425 The Acts	Acts	46	2	46	Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis,
  32426 The Acts	Acts	46	2	47	collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum.
  32427 The Acts	Acts	46	3	1	Petrus autem et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam.
  32428 The Acts	Acts	46	3	2	Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suae, bajulabatur : quem ponebant quotidie ad portam templi, quae dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introëuntibus in templum.
  32429 The Acts	Acts	46	3	3	Is cum vidisset Petrum et Joannem incipientes introire in templum, rogabat ut eleemosynam acciperet.
  32430 The Acts	Acts	46	3	4	Intuens autem in eum Petrus cum Joanne, dixit : Respice in nos.
  32431 The Acts	Acts	46	3	5	At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis.
  32432 The Acts	Acts	46	3	6	Petrus autem dixit : Argentum et aurum non est mihi : quod autem habeo, hoc tibi do : in nomine Jesu Christi Nazareni surge, et ambula.
  32433 The Acts	Acts	46	3	7	Et apprehensa manu ejus dextera, allevavit eum, et protinus consolidatae sunt bases ejus et plantae.
  32434 The Acts	Acts	46	3	8	Et exiliens stetit, et ambulabat : et intravit cum illis in templum ambulans, et exiliens, et laudans Deum.
  32435 The Acts	Acts	46	3	9	Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum.
  32436 The Acts	Acts	46	3	10	Cognoscebant autem illum, quod ipse erat qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi : et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illi.
  32437 The Acts	Acts	46	3	11	Cum teneret autem Petrum et Joannem, cucurrit omnis populus ad eos ad porticum quae appellatur Salomonis, stupentes.
  32438 The Acts	Acts	46	3	12	Videns autem Petrus, respondit ad populum : Viri Israëlitae, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare ?
  32439 The Acts	Acts	46	3	13	Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum glorificavit filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti.
  32440 The Acts	Acts	46	3	14	Vos autem sanctum et justum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis :
  32441 The Acts	Acts	46	3	15	auctorem vero vitae interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos testes sumus.
  32442 The Acts	Acts	46	3	16	Et in fide nominis ejus, hunc quem vos vidistis et nostis, confirmavit nomen ejus : et fides, quae per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum.
  32443 The Acts	Acts	46	3	17	Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri.
  32444 The Acts	Acts	46	3	18	Deus autem, quae praenuntiavit per os omnium prophetarum, pati Christum suum, sic implevit.
  32445 The Acts	Acts	46	3	19	Poenitemini igitur et convertimini, ut deleantur peccata vestra :
  32446 The Acts	Acts	46	3	20	ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini, et miserit eum qui praedicatus est vobis, Jesum Christum,
  32447 The Acts	Acts	46	3	21	quem oportet quidem caelum suscipere usque in tempora restitutionis omnium quae locutus est Deus per os sanctorum suorum a saeculo prophetarum.
  32448 The Acts	Acts	46	3	22	Moyses quidem dixit : Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me : ipsum audietis juxta omnia quaecumque locutus fuerit vobis.
  32449 The Acts	Acts	46	3	23	Erit autem : omnis anima quae non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe.
  32450 The Acts	Acts	46	3	24	Et omnes prophetae, a Samuel et deinceps, qui locuti sunt, annuntiaverunt dies istos.
  32451 The Acts	Acts	46	3	25	Vos estis filii prophetarum, et testamenti quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham : Et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae.
  32452 The Acts	Acts	46	3	26	Vobis primum Deus suscitans filium suum, misit eum benedicentem vobis : ut convertat se unusquisque a nequitia sua.
  32453 The Acts	Acts	46	4	1	Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et sadducaei,
  32454 The Acts	Acts	46	4	2	dolentes quod docerent populum, et annuntiarent in Jesu resurrectionem ex mortuis :
  32455 The Acts	Acts	46	4	3	et injecerunt in eos manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum : erat enim jam vespera.
  32456 The Acts	Acts	46	4	4	Multi autem eorum qui audierant verbum, crediderunt : et factus est numerus virorum quinque millia.
  32457 The Acts	Acts	46	4	5	Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scribae, in Jerusalem :
  32458 The Acts	Acts	46	4	6	et Annas princeps sacerdotum, et Caiphas, et Joannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali.
  32459 The Acts	Acts	46	4	7	Et statuentes eos in medio, interrogabant : In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos ?
  32460 The Acts	Acts	46	4	8	Tunc repletus Spiritu Sancto Petrus, dixit ad eos : Principes populi, et seniores, audite :
  32461 The Acts	Acts	46	4	9	si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est,
  32462 The Acts	Acts	46	4	10	notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israël, quia in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus.
  32463 The Acts	Acts	46	4	11	Hic est lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus, qui factus est in caput anguli :
  32464 The Acts	Acts	46	4	12	et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.
  32465 The Acts	Acts	46	4	13	Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotae, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant :
  32466 The Acts	Acts	46	4	14	hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere.
  32467 The Acts	Acts	46	4	15	Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere : et conferebant ad invicem,
  32468 The Acts	Acts	46	4	16	dicentes : Quid faciemus hominibus istis ? quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus Jerusalem : manifestum est, et non possumus negare.
  32469 The Acts	Acts	46	4	17	Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum.
  32470 The Acts	Acts	46	4	18	Et vocantes eos, denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Jesu.
  32471 The Acts	Acts	46	4	19	Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos : Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate.
  32472 The Acts	Acts	46	4	20	Non enim possumus quae vidimus et audivimus non loqui.
  32473 The Acts	Acts	46	4	21	At illi comminantes dimiserunt eos, non invenientes quomodo punirent eos propter populum : quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat.
  32474 The Acts	Acts	46	4	22	Annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum fuerat signum istud sanitatis.
  32475 The Acts	Acts	46	4	23	Dimissi autem venerunt ad suos, et annuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent.
  32476 The Acts	Acts	46	4	24	Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt : Domine, tu es qui fecisti caelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt :
  32477 The Acts	Acts	46	4	25	qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti : [Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania ?
  32478 The Acts	Acts	46	4	26	Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus.]
  32479 The Acts	Acts	46	4	27	Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis Israël,
  32480 The Acts	Acts	46	4	28	facere quae manus tua et consilium tuum decreverunt fieri.
  32481 The Acts	Acts	46	4	29	Et nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum,
  32482 The Acts	Acts	46	4	30	in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Jesu.
  32483 The Acts	Acts	46	4	31	Et cum orassent, motus est locus in quo erant congregati : et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia.
  32484 The Acts	Acts	46	4	32	Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una : nec quisquam eorum quae possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.
  32485 The Acts	Acts	46	4	33	Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri : et gratia magna erat in omnibus illis.
  32486 The Acts	Acts	46	4	34	Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quae vendebant,
  32487 The Acts	Acts	46	4	35	et ponebant ante pedes Apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat.
  32488 The Acts	Acts	46	4	36	Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis (quod est interpretatum, Filius consolationis), Levites, Cyprius genere,
  32489 The Acts	Acts	46	4	37	cum haberet agrum, vendidit eum, et attulit pretium, et posuit ante pedes Apostolorum.
  32490 The Acts	Acts	46	5	1	Vir autem quidam nomine Ananias, cum Saphira uxore suo vendidit agrum,
  32491 The Acts	Acts	46	5	2	et fraudavit de pretio agri, conscia uxore sua : et afferens partem quamdam, ad pedes Apostolorum posuit.
  32492 The Acts	Acts	46	5	3	Dixit autem Petrus : Anania, cur tentavit Satanas cor tuum, mentiri te Spiritui Sancto, et fraudare de pretio agri ?
  32493 The Acts	Acts	46	5	4	nonne manens tibi manebat, et venundatum in tua erat potestate ? quare posuisti in corde tuo hanc rem ? non es mentitus hominibus, sed Deo.
  32494 The Acts	Acts	46	5	5	Audiens autem Ananias haec verba, cecidit, et expiravit. Et factus est timor magnus super omnes qui audierunt.
  32495 The Acts	Acts	46	5	6	Surgentes autem juvenes amoverunt eum, et efferentes sepelierunt.
  32496 The Acts	Acts	46	5	7	Factum est autem quasi horarum trium spatium, et uxor ipsius, nesciens quod factum fuerat, introivit.
  32497 The Acts	Acts	46	5	8	Dixit autem ei Petrus : Dic mihi mulier, si tanti agrum vendidistis ? At illa dixit : Etiam tanti.
  32498 The Acts	Acts	46	5	9	Petrus autem ad eam : Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini ? Ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium, et efferent te.
  32499 The Acts	Acts	46	5	10	Confestim cecidit ante pedes ejus, et expiravit. Intrantes autem juvenes invenerunt illam mortuam : et extulerunt, et sepelierunt ad virum suum.
  32500 The Acts	Acts	46	5	11	Et factus est timor magnus in universa ecclesia, et in omnes qui audierunt haec.
  32501 The Acts	Acts	46	5	12	Per manus autem Apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe. Et erant unanimiter omnes in porticu Salomonis.
  32502 The Acts	Acts	46	5	13	Ceterorum autem nemo audebat se conjungere illis : sed magnificabat eos populus.
  32503 The Acts	Acts	46	5	14	Magis autem augebatur credentium in Domino multitudo virorum ac mulierum,
  32504 The Acts	Acts	46	5	15	ita ut in plateas ejicerent infirmos, et ponerent in lectulis et grabatis, ut, veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et liberarentur ab infirmitatibus suis.
  32505 The Acts	Acts	46	5	16	Concurrebat autem et multitudo vicinarum civitatum Jerusalem, afferentes aegros, et vexatos a spiritibus immundis : qui curabantur omnes.
  32506 The Acts	Acts	46	5	17	Exsurgens autem princeps sacerdotum, et omnes qui cum illo erant (quae est haeresis sadducaeorum), repleti sunt zelo :
  32507 The Acts	Acts	46	5	18	et injecerunt manus in Apostolos, et posuerunt eos in custodia publica.
  32508 The Acts	Acts	46	5	19	Angelus autem Domini per noctem aperiens januas carceris, et educens eos, dixit :
  32509 The Acts	Acts	46	5	20	Ite, et stantes loquimini in templo plebi omnia verba vitae hujus.
  32510 The Acts	Acts	46	5	21	Qui cum audissent, intraverunt diluculo in templum, et docebant. Adveniens autem princeps sacerdotum, et qui cum eo erant, convocaverunt concilium, et omnes seniores filiorum Israël : et miserunt ad carcerem ut adducerentur.
  32511 The Acts	Acts	46	5	22	Cum autem venissent ministri, et aperto carcere non invenissent illos, reversi nuntiaverunt,
  32512 The Acts	Acts	46	5	23	dicentes : Carcerem quidem invenimus clausum cum omni diligentia, et custodes stantes ante januas : aperientes autem neminem intus invenimus.
  32513 The Acts	Acts	46	5	24	Ut autem audierunt hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum, ambigebant de illis quidnam fieret.
  32514 The Acts	Acts	46	5	25	Adveniens autem quidam, nuntiavit eis : Quia ecce viri quos posuistis in carcerem, sunt in templo, stantes et docentes populum.
  32515 The Acts	Acts	46	5	26	Tunc abiit magistratus cum ministris, et adduxit illos sine vi : timebant enim populum ne lapidarentur.
  32516 The Acts	Acts	46	5	27	Et cum adduxissent illos, statuerunt in concilio : et interrogavit eos princeps sacerdotum,
  32517 The Acts	Acts	46	5	28	dicens : Praecipiendo praecepimus vobis ne doceretis in nomine isto, et ecce replestis Jerusalem doctrina vestra : et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius.
  32518 The Acts	Acts	46	5	29	Respondens autem Petrus et Apostoli, dixerunt : Obedire oportet Deo magis quam hominibus.
  32519 The Acts	Acts	46	5	30	Deus patrum nostrorum suscitavit Jesum, quem vos interemistis, suspendentes in ligno.
  32520 The Acts	Acts	46	5	31	Hunc principem et salvatorem Deus exaltavit dextera sua ad dandam poenitentiam Israëli, et remissionem peccatorum :
  32521 The Acts	Acts	46	5	32	et nos sumus testes horum verborum, et Spiritus Sanctus, quem dedit Deus omnibus obedientibus sibi.
  32522 The Acts	Acts	46	5	33	Haec cum audissent, dissecabantur, et cogitabant interficere illos.
  32523 The Acts	Acts	46	5	34	Surgens autem quidam in concilio pharisaeus, nomine Gamaliel, legis doctor, honorabilis universae plebi, jussit foras ad breve homines fieri,
  32524 The Acts	Acts	46	5	35	dixitque ad illos : Viri Israëlitae, attendite vobis super hominibus istis quid acturi sitis.
  32525 The Acts	Acts	46	5	36	Ante hos enim dies extitit Theodas, dicens se esse aliquem, cui consensit numerus virorum circiter quadringentorum : qui occisus est, et omnes qui credebant ei, dissipati sunt, et redacti ad nihilum.
  32526 The Acts	Acts	46	5	37	Post hunc extitit Judas Galilaeus in diebus professionis, et avertit populum post se : et ipse periit, et omnes quotquot consenserunt ei, dispersi sunt.
  32527 The Acts	Acts	46	5	38	Et nunc itaque dico vobis, discedite ab hominibus istis, et sinite illos : quoniam si est ex hominibus consilium hoc aut opus, dissolvetur :
  32528 The Acts	Acts	46	5	39	si vero ex Deo est, non poteritis dissolvere illud, ne forte et Deo repugnare inveniamini. Consenserunt autem illi.
  32529 The Acts	Acts	46	5	40	Et convocantes Apostolos, caesis denuntiaverunt ne omnino loquerentur in nomine Jesu, et dimiserunt eos.
  32530 The Acts	Acts	46	5	41	Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati.
  32531 The Acts	Acts	46	5	42	Omni autem die non cessabant in templo et circa domos, docentes et evangelizantes Christum Jesum.
  32532 The Acts	Acts	46	6	1	In diebus illis, crescente numero discipulorum, factum est murmur Graecorum adversus Hebraeos, eo quod despicerentur in ministerio quotidiano viduae eorum.
  32533 The Acts	Acts	46	6	2	Convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt : Non est aequum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis.
  32534 The Acts	Acts	46	6	3	Considerate ergo, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu Sancto et sapientia, quos constituamus super hoc opus.
  32535 The Acts	Acts	46	6	4	Nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus.
  32536 The Acts	Acts	46	6	5	Et placuit sermo coram omni multitudine. Et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu Sancto, et Philippum, et Prochorum, et Nicanorem, et Timonem, et Parmenam, et Nicolaum advenam Antiochenum.
  32537 The Acts	Acts	46	6	6	Hos statuerunt ante conspectum Apostolorum : et orantes imposuerunt eis manus.
  32538 The Acts	Acts	46	6	7	Et verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Jerusalem valde : multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei.
  32539 The Acts	Acts	46	6	8	Stephanus autem plenus gratia et fortitudine, faciebat prodigia et signa magna in populo.
  32540 The Acts	Acts	46	6	9	Surrexerunt autem quidam de synagoga quae appellatur Libertinorum, et Cyrenensium, et Alexandrinorum, et eorum qui erant a Cilicia, et Asia, disputantes cum Stephano :
  32541 The Acts	Acts	46	6	10	et non poterant resistere sapientiae, et Spiritui qui loquebatur.
  32542 The Acts	Acts	46	6	11	Tunc summiserunt viros, qui dicerent se audivisse eum dicentem verba blasphemiae in Moysen et in Deum.
  32543 The Acts	Acts	46	6	12	Commoverunt itaque plebem, et seniores, et scribas : et concurrentes rapuerunt eum, et adduxerunt in concilium,
  32544 The Acts	Acts	46	6	13	et statuerunt falsos testes, qui dicerent : Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum, et legem :
  32545 The Acts	Acts	46	6	14	audivimus enim eum dicentem quoniam Jesus Nazarenus hic destruet locum istum, et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moyses.
  32546 The Acts	Acts	46	6	15	Et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio, viderunt faciem ejus tamquam faciem angeli.
  32547 The Acts	Acts	46	7	1	Dixit autem princeps sacerdotum : Si haec ita se habent ?
  32548 The Acts	Acts	46	7	2	Qui ait : Viri fratres et patres, audite : Deus gloriae apparuit patri nostro Abrahae cum esset in Mesopotamia, priusquam moraretur in Charan,
  32549 The Acts	Acts	46	7	3	et dixit ad illum : Exi de terra tua, et de cognatione tua, et veni in terram quam monstravero tibi.
  32550 The Acts	Acts	46	7	4	Tunc exiit de terra Chaldaeorum, et habitavit in Charan. Et inde, postquam mortuus est pater ejus, transtulit illum in terram istam, in qua nunc vos habitatis.
  32551 The Acts	Acts	46	7	5	Et non dedit illi haereditatem in ea, nec passum pedis : sed repromisit dare illi eam in possessionem, et semini ejus post ipsum, cum non haberet filium.
  32552 The Acts	Acts	46	7	6	Locutus est autem ei Deus : Quia erit semen ejus accola in terra aliena, et servituti eos subjicient, et male tractabunt eos annis quadringentis :
  32553 The Acts	Acts	46	7	7	et gentem cui servierint, judicabo ego, dixit Dominus : et post haec exibunt, et servient mihi in loco isto.
  32554 The Acts	Acts	46	7	8	Et dedit illi testamentum circumcisionis : et sic genuit Isaac, et circumcidit eum die octavo : et Isaac, Jacob : et Jacob, duodecim patriarchas.
  32555 The Acts	Acts	46	7	9	Et patriarchae aemulantes, Joseph vendiderunt in Aegyptum : et erat Deus cum eo,
  32556 The Acts	Acts	46	7	10	et eripuit eum ex omnibus tribulationibus ejus, et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu pharaonis regis Aegypti : et constituit eum praepositum super Aegyptum, et super omnem domum suam.
  32557 The Acts	Acts	46	7	11	Venit autem fames in universam Aegyptum et Chanaan, et tribulatio magna : et non inveniebant cibos patres nostri.
  32558 The Acts	Acts	46	7	12	Cum audisset autem Jacob esse frumentum in Aegypto, misit patres nostros primum :
  32559 The Acts	Acts	46	7	13	et in secundo cognitus est Joseph a fratribus suis, et manifestatum est Pharaoni genus ejus.
  32560 The Acts	Acts	46	7	14	Mittens autem Joseph, accersivit Jacob patrem suum et omnem cognationem suam, in animabus septuaginta quinque.
  32561 The Acts	Acts	46	7	15	Et descendit Jacob in Aegyptum : et defunctus est ipse, et patres nostri.
  32562 The Acts	Acts	46	7	16	Et translati sunt in Sichem, et positi sunt in sepulchro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Hemor filii Sichem.
  32563 The Acts	Acts	46	7	17	Cum autem appropinquaret tempus promissionis quam confessus erat Deus Abrahae, crevit populus, et multiplicatus est in Aegypto,
  32564 The Acts	Acts	46	7	18	quoadusque surrexit alius rex in Aegypto, qui non sciebat Joseph.
  32565 The Acts	Acts	46	7	19	Hic circumveniens genus nostrum, afflixit patres nostros ut exponerent infantes suos, ne vivificarentur.
  32566 The Acts	Acts	46	7	20	Eodem tempore natus est Moyses, et fuit gratus Deo : qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui.
  32567 The Acts	Acts	46	7	21	Exposito autem illo, sustulit eum filia Pharaonis, et nutrivit eum sibi in filium.
  32568 The Acts	Acts	46	7	22	Et eruditus est Moyses omni sapientia Aegyptiorum, et erat potens in verbis et in operibus suis.
  32569 The Acts	Acts	46	7	23	Cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus, ascendit in cor ejus ut visitaret fratres suos filios Israël.
  32570 The Acts	Acts	46	7	24	Et cum vidisset quemdam injuriam patientem, vindicavit illum, et fecit ultionem ei qui injuriam sustinebat, percusso Aegyptio.
  32571 The Acts	Acts	46	7	25	Existimabat autem intelligere fratres, quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis : at illi non intellexerunt.
  32572 The Acts	Acts	46	7	26	Sequenti vero die apparuit illis litigantibus : et reconciliabat eos in pace, dicens : Viri, fratres estis : ut quid nocetis alterutrum ?
  32573 The Acts	Acts	46	7	27	Qui autem injuriam faciebat proximo, repulit eum, dicens : Quis te constituit principem et judicem super nos ?
  32574 The Acts	Acts	46	7	28	Numquid interficere me tu vis, quemadmodum interfecisti heri Aegyptium ?
  32575 The Acts	Acts	46	7	29	Fugit autem Moyses in verbo isto : et factus est advena in terra Madian, ubi generavit filios duos.
  32576 The Acts	Acts	46	7	30	Et expletis annis quadraginta, apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammae rubi.
  32577 The Acts	Acts	46	7	31	Moyses autem videns, admiratus est visum. Et accedente illo ut consideraret, facta est ad eum vox Domini, dicens :
  32578 The Acts	Acts	46	7	32	Ego sum Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob. Tremefactus autem Moyses, non audebat considerare.
  32579 The Acts	Acts	46	7	33	Dixit autem illi Dominus : Solve calceamentum pedum tuorum : locus enim in quo stas, terra sancta est.
  32580 The Acts	Acts	46	7	34	Videns vidi afflictionem populi mei qui est in Aegypto, et gemitum eorum audivi, et descendi liberare eos. Et nunc veni, et mittam te in Aegyptum.
  32581 The Acts	Acts	46	7	35	Hunc Moysen, quem negaverunt, dicentes : Quis te constituit principem et judicem ? hunc Deus principem et redemptorem misit, cum manu angeli qui apparuit illi in rubo.
  32582 The Acts	Acts	46	7	36	Hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Aegypti, et in rubro mari, et in deserto annis quadraginta.
  32583 The Acts	Acts	46	7	37	Hic est Moyses, qui dixit filiis Israël : Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris, tamquam me : ipsum audietis.
  32584 The Acts	Acts	46	7	38	Hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo, qui loquebatur ei in monte Sina, et cum patribus nostris : qui accepit verba vitae dare nobis.
  32585 The Acts	Acts	46	7	39	Cui noluerunt obedire patres nostri : sed repulerunt, et aversi sunt cordibus suis in Aegyptum,
  32586 The Acts	Acts	46	7	40	dicentes ad Aaron : Fac nobis deos qui praecedant nos : Moyses enim hic, qui eduxit nos de terra Aegypti, nescimus quid factum sit ei.
  32587 The Acts	Acts	46	7	41	Et vitulum fecerunt in diebus illis, et obtulerunt hostiam simulacro, et laetabantur in operibus manuum suarum.
  32588 The Acts	Acts	46	7	42	Convertit autem Deus, et tradidit eos servire militiae caeli, sicut scriptum est in libro prophetarum : [Numquid victimas et hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israël ?
  32589 The Acts	Acts	46	7	43	Et suscepistis tabernaculum Moloch, et sidus dei vestri Rempham, figuras quas fecistis adorare eas : et transferam vos trans Babylonem.]
  32590 The Acts	Acts	46	7	44	Tabernaculum testimonii fuit cum patribus nostris in deserto, sicut disposuit illis Deus loquens ad Moysen, ut faceret illud secundum formam quam viderat.
  32591 The Acts	Acts	46	7	45	Quod et induxerunt, suscipientes patres nostri cum Jesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum, usque in diebus David,
  32592 The Acts	Acts	46	7	46	qui invenit gratiam ante Deum, et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Jacob.
  32593 The Acts	Acts	46	7	47	Salomon autem aedificavit illi domum.
  32594 The Acts	Acts	46	7	48	Sed non Excelsus in manufactis habitat, sicut propheta dicit :
  32595 The Acts	Acts	46	7	49	[Caelum mihi sedes est : terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum aedificabitis mihi ? dicit Dominus : aut quis locus requietionis meae est ?
  32596 The Acts	Acts	46	7	50	Nonne manus mea fecit haec omnia ?]
  32597 The Acts	Acts	46	7	51	Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis : sicut patres vestri, ita et vos.
  32598 The Acts	Acts	46	7	52	Quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri ? et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Justi, cujus vos nunc proditores et homicidae fuistis :
  32599 The Acts	Acts	46	7	53	qui accepistis legem in dispositione angelorum, et non custodistis.
  32600 The Acts	Acts	46	7	54	Audientes autem haec, dissecabantur cordibus suis, et stridebant dentibus in eum.
  32601 The Acts	Acts	46	7	55	Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, intendens in caelum, vidit gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei. Et ait : Ecce video caelos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei.
  32602 The Acts	Acts	46	7	56	Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum.
  32603 The Acts	Acts	46	7	57	Et ejicientes eum extra civitatem, lapidabant : et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus.
  32604 The Acts	Acts	46	7	58	Et lapidabant Stephanum invocantem, et dicentem : Domine Jesu, suscipe spiritum meum.
  32605 The Acts	Acts	46	7	59	Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens : Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino. Saulus autem erat consentiens neci ejus.
  32606 The Acts	Acts	46	8	1	Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quae erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judaeae et Samariae praeter Apostolos.
  32607 The Acts	Acts	46	8	2	Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum.
  32608 The Acts	Acts	46	8	3	Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans, et trahens viros ac mulieres, tradebat in custodiam.
  32609 The Acts	Acts	46	8	4	Igitur qui dispersi erant pertransibant, evangelizantes verbum Dei.
  32610 The Acts	Acts	46	8	5	Philippus autem descendens in civitatem Samariae, praedicabat illis Christum.
  32611 The Acts	Acts	46	8	6	Intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur, unanimiter audientes, et videntes signa quae faciebat.
  32612 The Acts	Acts	46	8	7	Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt.
  32613 The Acts	Acts	46	8	8	Factum est ergo gaudium magnum in illa civitate.
  32614 The Acts	Acts	46	8	9	Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magus, seducens gentem Samariae, dicens se esse aliquem magnum :
  32615 The Acts	Acts	46	8	10	cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes : Hic est virtus Dei, quae vocatur magna.
  32616 The Acts	Acts	46	8	11	Attendebant autem eum : propter quod multo tempore magiis suis dementasset eos.
  32617 The Acts	Acts	46	8	12	Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres.
  32618 The Acts	Acts	46	8	13	Tunc Simon et ipse credidit : et cum baptizatus esset, adhaerebat Philippo. Videns etiam signa et virtutes maximas fieri, stupens admirabatur.
  32619 The Acts	Acts	46	8	14	Cum autem audissent Apostoli qui erant Jerosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem.
  32620 The Acts	Acts	46	8	15	Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum :
  32621 The Acts	Acts	46	8	16	nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu.
  32622 The Acts	Acts	46	8	17	Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.
  32623 The Acts	Acts	46	8	18	Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam,
  32624 The Acts	Acts	46	8	19	dicens : Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum :
  32625 The Acts	Acts	46	8	20	Pecunia tua tecum sit in perditionem : quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri.
  32626 The Acts	Acts	46	8	21	Non est tibi pars neque sors in sermone isto : cor enim tuum non est rectum coram Deo.
  32627 The Acts	Acts	46	8	22	Poenitentiam itaque age ab hac nequitia tua : et roga Deum, si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui.
  32628 The Acts	Acts	46	8	23	In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis, video te esse.
  32629 The Acts	Acts	46	8	24	Respondens autem Simon, dixit : Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum quae dixistis.
  32630 The Acts	Acts	46	8	25	Et illi quidem testificati, et locuti verbum Domini, redibant Jerosolymam, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant.
  32631 The Acts	Acts	46	8	26	Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens : Surge, et vade contra meridianum, ad viam quae descendit ab Jerusalem in Gazam : haec est deserta.
  32632 The Acts	Acts	46	8	27	Et surgens abiit. Et ecce vir Aethiops, eunuchus, potens Candacis reginae Aethiopum, qui erat super omnes gazas ejus, venerat adorare in Jerusalem :
  32633 The Acts	Acts	46	8	28	et revertebatur sedens super currum suum, legensque Isaiam prophetam.
  32634 The Acts	Acts	46	8	29	Dixit autem Spiritus Philippo : Accede, et adjunge te ad currum istum.
  32635 The Acts	Acts	46	8	30	Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophetam, et dixit : Putasne intelligis quae legis ?
  32636 The Acts	Acts	46	8	31	Qui ait : Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi ? Rogavitque Philippum ut ascenderet, et sederet secum.
  32637 The Acts	Acts	46	8	32	Locus autem Scripturae quem legebat, erat hic : [Tamquam ovis ad occisionem ductus est : et sicut agnus coram tondente se, sine voce, sic non aperuit os suum.
  32638 The Acts	Acts	46	8	33	In humilitate judicium ejus sublatum est. Generationem ejus quis enarrabit ? quoniam tolletur de terra vita ejus.]
  32639 The Acts	Acts	46	8	34	Respondens autem eunuchus Philippo, dixit : Obsecro te, de quo propheta dicit hoc ? de se, an de alio aliquo ?
  32640 The Acts	Acts	46	8	35	Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Jesum.
  32641 The Acts	Acts	46	8	36	Et dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam : et ait eunuchus : Ecce aqua : quid prohibet me baptizari ?
  32642 The Acts	Acts	46	8	37	Dixit autem Philippus : Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait : Credo Filium Dei esse Jesum Christum.
  32643 The Acts	Acts	46	8	38	Et jussit stare currum : et descenderunt uterque in aquam, Philippus et eunuchus, et baptizavit eum.
  32644 The Acts	Acts	46	8	39	Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus. Ibat autem per viam suam gaudens.
  32645 The Acts	Acts	46	8	40	Philippus autem inventus est in Azoto, et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Caesaream.
  32646 The Acts	Acts	46	9	1	Saulus autem adhuc spirans minarum et caedis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum,
  32647 The Acts	Acts	46	9	2	et petiit ab eo epistolas in Damascum ad synagogas : ut si quos invenisset hujus viae viros ac mulieres, vinctos perduceret in Jerusalem.
  32648 The Acts	Acts	46	9	3	Et cum iter faceret, contigit ut appropinquaret Damasco : et subito circumfulsit eum lux de caelo.
  32649 The Acts	Acts	46	9	4	Et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi : Saule, Saule, quid me persequeris ?
  32650 The Acts	Acts	46	9	5	Qui dixit : Quis es, domine ? Et ille : Ego sum Jesus, quem tu persequeris : durum est tibi contra stimulum calcitrare.
  32651 The Acts	Acts	46	9	6	Et tremens ac stupens dixit : Domine, quid me vis facere ?
  32652 The Acts	Acts	46	9	7	Et Dominus ad eum : Surge, et ingredere civitatem, et ibi dicetur tibi quid te oporteat facere. Viri autem illi qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti, audientes quidem vocem, neminem autem videntes.
  32653 The Acts	Acts	46	9	8	Surrexit autem Saulus de terra, apertisque oculis nihil videbat. Ad manus autem illum trahentes, introduxerunt Damascum.
  32654 The Acts	Acts	46	9	9	Et erat ibi tribus diebus non videns, et non manducavit, neque bibit.
  32655 The Acts	Acts	46	9	10	Erat autem quidam discipulus Damasci, nomine Ananias : et dixit ad illum in visu Dominus : Anania. At ille ait : Ecce ego, Domine.
  32656 The Acts	Acts	46	9	11	Et Dominus ad eum : Surge, et vade in vicum qui vocatur Rectus : et quaere in domo Judae Saulum nomine Tarsensem : ecce enim orat.
  32657 The Acts	Acts	46	9	12	(Et vidit virum Ananiam nomine, introëuntem, et imponentem sibi manus ut visum recipiat.)
  32658 The Acts	Acts	46	9	13	Respondit autem Ananias : Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala fecerit sanctis tuis in Jerusalem :
  32659 The Acts	Acts	46	9	14	et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum.
  32660 The Acts	Acts	46	9	15	Dixit autem ad eum Dominus : Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israël.
  32661 The Acts	Acts	46	9	16	Ego enim ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati.
  32662 The Acts	Acts	46	9	17	Et abiit Ananias, et introivit in domum : et imponens ei manus, dixit : Saule frater, Dominus misit me Jesus, qui apparuit tibi in via qua veniebas, ut videas, et implearis Spiritu Sancto.
  32663 The Acts	Acts	46	9	18	Et confestim ceciderunt ab oculis ejus tamquam squamae, et visum recepit : et surgens baptizatus est.
  32664 The Acts	Acts	46	9	19	Et cum accepisset cibum, confortatus est. Fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot.
  32665 The Acts	Acts	46	9	20	Et continuo in synagogis praedicabat Jesum, quoniam hic est Filius Dei.
  32666 The Acts	Acts	46	9	21	Stupebant autem omnes qui audiebant, et dicebant : Nonne hic est qui expugnabat in Jerusalem eos qui invocabant nomen istud : et huc ad hoc venit, ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum ?
  32667 The Acts	Acts	46	9	22	Saulus autem multo magis convalescebat, et confundebat Judaeos qui habitabant Damasci, affirmans quoniam hic est Christus.
  32668 The Acts	Acts	46	9	23	Cum autem implerentur dies multi, consilium fecerunt in unum Judaei ut eum interficerent.
  32669 The Acts	Acts	46	9	24	Notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum. Custodiebant autem et portas die ac nocte, ut eum interficerent.
  32670 The Acts	Acts	46	9	25	Accipientes autem eum discipuli nocte, per murum dimiserunt eum, submittentes in sporta.
  32671 The Acts	Acts	46	9	26	Cum autem venisset in Jerusalem, tentabat se jungere discipulis, et omnes timebant eum, non credentes quod esset discipulus.
  32672 The Acts	Acts	46	9	27	Barnabas autem apprehensum illum duxit ad Apostolos : et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum, et quia locutus est ei, et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in nomine Jesu.
  32673 The Acts	Acts	46	9	28	Et erat cum illis intrans et exiens in Jerusalem, et fiducialiter agens in nomine Domini.
  32674 The Acts	Acts	46	9	29	Loquebatur quoque gentibus, et disputabat cum Graecis : illi autem quaerebant occidere eum.
  32675 The Acts	Acts	46	9	30	Quod cum cognovissent fratres, deduxerunt eum Caesaream, et dimiserunt Tarsum.
  32676 The Acts	Acts	46	9	31	Ecclesia quidem per totam Judaeam, et Galilaeam, et Samariam habebat pacem, et aedificabatur ambulans in timore Domini, et consolatione Sancti Spiritus replebatur.
  32677 The Acts	Acts	46	9	32	Factum est autem, ut Petrus dum pertransiret universos, deveniret ad sanctos qui habitabant Lyddae.
  32678 The Acts	Acts	46	9	33	Invenit autem ibi hominem quemdam, nomine Aeneam, ab annis octo jacentem in grabato, qui erat paralyticus.
  32679 The Acts	Acts	46	9	34	Et ait illi Petrus : Aenea, sanat te Dominus Jesus Christus : surge, et sterne tibi. Et continuo surrexit.
  32680 The Acts	Acts	46	9	35	Et viderunt eum omnes qui habitabant Lyddae et Saronae : qui conversi sunt ad Dominum.
  32681 The Acts	Acts	46	9	36	In Joppe autem fuit quaedam discipula, nomine Tabitha, quae interpretata dicitur Dorcas. Haec erat plena operibus bonis et eleemosynis quas faciebat.
  32682 The Acts	Acts	46	9	37	Factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur. Quam cum lavissent, posuerunt eam in coenaculo.
  32683 The Acts	Acts	46	9	38	Cum autem prope esset Lydda ad Joppen, discipuli, audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum, rogantes : Ne pigriteris venire ad nos.
  32684 The Acts	Acts	46	9	39	Exsurgens autem Petrus, venit cum illis. Et cum advenisset, duxerunt illum in coenaculum : et circumsteterunt illum omnes viduae flentes, et ostendentes ei tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas.
  32685 The Acts	Acts	46	9	40	Ejectis autem omnibus foras, Petrus ponens genua oravit : et conversus ad corpus, dixit : Tabitha, surge. At illa aperuit oculos suos : et viso Petro, resedit.
  32686 The Acts	Acts	46	9	41	Dans autem illi manum, erexit eam. Et cum vocasset sanctos et viduas, assignavit eam vivam.
  32687 The Acts	Acts	46	9	42	Notum autem factum est per universam Joppen : et crediderunt multi in Domino.
  32688 The Acts	Acts	46	9	43	Factum est autem ut dies multos moraretur in Joppe, apud Simonem quemdam coriarium.
  32689 The Acts	Acts	46	10	1	Vir autem quidam erat in Caesarea, nomine Cornelius, centurio cohortis quae dicitur Italica,
  32690 The Acts	Acts	46	10	2	religiosus, ac timens Deum cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, et deprecans Deum semper.
  32691 The Acts	Acts	46	10	3	Is vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, angelum Dei introëuntem ad se, et dicentem sibi : Corneli.
  32692 The Acts	Acts	46	10	4	At ille intuens eum, timore correptus, dixit : Quid est, domine ? Dixit autem illi : Orationes tuae et eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei.
  32693 The Acts	Acts	46	10	5	Et nunc mitte viros in Joppen, et accersi Simonem quemdam, qui cognominatur Petrus :
  32694 The Acts	Acts	46	10	6	hic hospitatur apud Simonem quemdam coriarium, cujus est domus juxta mare : hic dicet tibi quid te oporteat facere.
  32695 The Acts	Acts	46	10	7	Et cum discessisset angelus qui loquebatur illi, vocavit duos domesticos suos, et militem metuentem Dominum ex his qui illi parebant.
  32696 The Acts	Acts	46	10	8	Quibus cum narrasset omnia, misit illos in Joppen.
  32697 The Acts	Acts	46	10	9	Postera autem die, iter illis facientibus, et appropinquantibus civitati, ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam.
  32698 The Acts	Acts	46	10	10	Et cum esuriret, voluit gustare. Parantibus autem illis, cecidit super eum mentis excessus :
  32699 The Acts	Acts	46	10	11	et vidit caelum apertum, et descendens vas quoddam, velut linteum magnum, quatuor initiis submitti de caelo in terram,
  32700 The Acts	Acts	46	10	12	in quo erant omnia quadrupedia, et serpentia terrae, et volatilia caeli.
  32701 The Acts	Acts	46	10	13	Et facta est vox ad eum : Surge, Petre : occide, et manduca.
  32702 The Acts	Acts	46	10	14	Ait autem Petrus : Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum.
  32703 The Acts	Acts	46	10	15	Et vox iterum secundo ad eum : Quod Deus purificavit, tu commune ne dixeris.
  32704 The Acts	Acts	46	10	16	Hoc autem factum est per ter : et statim receptum est vas in caelum.
  32705 The Acts	Acts	46	10	17	Et dum intra se haesitaret Petrus quidnam esset visio quam vidisset, ecce viri qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis astiterunt ad januam.
  32706 The Acts	Acts	46	10	18	Et cum vocassent, interrogabant, si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium.
  32707 The Acts	Acts	46	10	19	Petro autem cogitante de visione, dixit Spiritus ei : Ecce viri tres quaerunt te.
  32708 The Acts	Acts	46	10	20	Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans : quia ego misi illos.
  32709 The Acts	Acts	46	10	21	Descendens autem Petrus ad viros, dixit : Ecce ego sum, quem quaeritis : quae causa est, propter quam venistis ?
  32710 The Acts	Acts	46	10	22	Qui dixerunt : Cornelius centurio, vir justus et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Judaeorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam, et audire verba abs te.
  32711 The Acts	Acts	46	10	23	Introducens ergo eos, recepit hospitio. Sequenti autem die, surgens profectus est cum illis, et quidam ex fratribus ab Joppe comitati sunt eum.
  32712 The Acts	Acts	46	10	24	Altera autem die introivit Caesaream. Cornelius vero exspectabat illos, convocatis cognatis suis et necessariis amicis.
  32713 The Acts	Acts	46	10	25	Et factum est cum introisset Petrus, obvius venit ei Cornelius, et procidens ad pedes ejus adoravit.
  32714 The Acts	Acts	46	10	26	Petrus vero elevavit eum, dicens : Surge : et ego ipse homo sum.
  32715 The Acts	Acts	46	10	27	Et loquens cum illo intravit, et invenit multos qui convenerant :
  32716 The Acts	Acts	46	10	28	dixitque ad illos : Vos scitis quomodo abominatum sit viro Judaeo conjungi aut accedere ad alienigenam : sed mihi ostendit Deus neminem communem aut immundum dicere hominem.
  32717 The Acts	Acts	46	10	29	Propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo, quam ob causam accersistis me ?
  32718 The Acts	Acts	46	10	30	Et Cornelius ait : A nudiusquarta die usque ad hanc horam, orans eram hora nona in domo mea, et ecce vir stetit ante me in veste candida, et ait :
  32719 The Acts	Acts	46	10	31	Corneli, exaudita est oratio tua, et eleemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei.
  32720 The Acts	Acts	46	10	32	Mitte ergo in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus : hic hospitatur in domo Simonis coriarii juxta mare.
  32721 The Acts	Acts	46	10	33	Confestim ergo misi ad te : et tu benefecisti veniendo. Nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus audire omnia quaecumque tibi praecepta sunt a Domino.
  32722 The Acts	Acts	46	10	34	Aperiens autem Petrus os suum, dixit : In veritate comperi quia non est personarum acceptor Deus ;
  32723 The Acts	Acts	46	10	35	sed in omni gente qui timet eum, et operatur justitiam, acceptus est illi.
  32724 The Acts	Acts	46	10	36	Verbum misit Deus filiis Israël, annuntians pacem per Jesum Christum (hic est omnium Dominus).
  32725 The Acts	Acts	46	10	37	Vos scitis quod factum est verbum per universam Judaeam : incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Joannes,
  32726 The Acts	Acts	46	10	38	Jesum a Nazareth : quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto, et virtute, qui pertransiit benefaciendo, et sanando omnes oppressos a diabolo, quoniam Deus erat cum illo.
  32727 The Acts	Acts	46	10	39	Et nos testes sumus omnium quae fecit in regione Judaeorum, et Jerusalem, quem occiderunt suspendentes in ligno.
  32728 The Acts	Acts	46	10	40	Hunc Deus suscitavit tertia die, et dedit eum manifestum fieri,
  32729 The Acts	Acts	46	10	41	non omni populo, sed testibus praeordinatis a Deo : nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis.
  32730 The Acts	Acts	46	10	42	Et praecepit nobis praedicare populo, et testificari, quia ipse est qui constitutus est a Deo judex vivorum et mortuorum.
  32731 The Acts	Acts	46	10	43	Huic omnes prophetae testimonium perhibent remissionem peccatorum accipere per nomen ejus omnes qui credunt in eum.
  32732 The Acts	Acts	46	10	44	Adhuc loquente Petro verba haec, cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum.
  32733 The Acts	Acts	46	10	45	Et obstupuerunt ex circumcisione fideles qui venerant cum Petro, quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est.
  32734 The Acts	Acts	46	10	46	Audiebant enim illos loquentes linguis, et magnificantes Deum.
  32735 The Acts	Acts	46	10	47	Tunc respondit Petrus : Numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hi qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos ?
  32736 The Acts	Acts	46	10	48	Et jussit eos baptizari in nomine Domini Jesu Christi. Tunc rogaverunt eum ut maneret apud eos aliquot diebus.
  32737 The Acts	Acts	46	11	1	Audierunt autem Apostoli et fratres qui erant in Judaea, quoniam et gentes receperunt verbum Dei.
  32738 The Acts	Acts	46	11	2	Cum autem ascendisset Petrus Jerosolymam, disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione,
  32739 The Acts	Acts	46	11	3	dicentes : Quare introisti ad viros praeputium habentes, et manducasti cum illis ?
  32740 The Acts	Acts	46	11	4	Incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem, dicens :
  32741 The Acts	Acts	46	11	5	Ego eram in civitate Joppe orans, et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quatuor initiis summitti de caelo, et venit usque ad me.
  32742 The Acts	Acts	46	11	6	In quod intuens considerabam, et vidi quadrupedia terrae, et bestias, et reptilia, et volatilia caeli.
  32743 The Acts	Acts	46	11	7	Audivi autem et vocem dicentem mihi : Surge, Petre : occide, et manduca.
  32744 The Acts	Acts	46	11	8	Dixi autem : Nequaquam Domine : quia commune aut immundum numquam introivit in os meum.
  32745 The Acts	Acts	46	11	9	Respondit autem vox secundo de caelo : Quae Deus mundavit, tu ne commune dixeris.
  32746 The Acts	Acts	46	11	10	Hoc autem factum est per ter : et recepta sunt omnia rursum in caelum.
  32747 The Acts	Acts	46	11	11	Et ecce viri tres confestim astiterunt in domo in qua eram, missi a Caesarea ad me.
  32748 The Acts	Acts	46	11	12	Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil haesitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri.
  32749 The Acts	Acts	46	11	13	Narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua, stantem et dicentem sibi : Mitte in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus,
  32750 The Acts	Acts	46	11	14	qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu, et universa domus tua.
  32751 The Acts	Acts	46	11	15	Cum autem coepissem loqui, cecidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et in nos in initio.
  32752 The Acts	Acts	46	11	16	Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat : Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto.
  32753 The Acts	Acts	46	11	17	Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum : ego quis eram, qui possem prohibere Deum ?
  32754 The Acts	Acts	46	11	18	His auditis, tacuerunt : et glorificaverunt Deum, dicentes : Ergo et gentibus poenitentiam dedit Deus ad vitam.
  32755 The Acts	Acts	46	11	19	Et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quae facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phoenicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Judaeis.
  32756 The Acts	Acts	46	11	20	Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyrenaei, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Graecos, annuntiantes Dominum Jesum.
  32757 The Acts	Acts	46	11	21	Et erat manus Domini cum eis : multusque numerus credentium conversus est ad Dominum.
  32758 The Acts	Acts	46	11	22	Pervenit autem sermo ad aures ecclesiae quae erat Jerosolymis super istis : et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam.
  32759 The Acts	Acts	46	11	23	Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est : et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino :
  32760 The Acts	Acts	46	11	24	quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto, et fide. Et apposita est multa turba Domino.
  32761 The Acts	Acts	46	11	25	Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut quaereret Saulum : quem cum invenisset, perduxit Antiochiam.
  32762 The Acts	Acts	46	11	26	Et annum totum conversati sunt ibi in ecclesia : et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochiae discipuli, christiani.
  32763 The Acts	Acts	46	11	27	In his autem diebus supervenerunt ab Jerosolymis prophetae Antiochiam :
  32764 The Acts	Acts	46	11	28	et surgens unus ex eis nomine Agabus, significabat per spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum, quae facta est sub Claudio.
  32765 The Acts	Acts	46	11	29	Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Judaea fratribus :
  32766 The Acts	Acts	46	11	30	quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabae et Sauli.
  32767 The Acts	Acts	46	12	1	Eodem autem tempore misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de ecclesia.
  32768 The Acts	Acts	46	12	2	Occidit autem Jacobum fratrem Joannis gladio.
  32769 The Acts	Acts	46	12	3	Videns autem quia placeret Judaeis, apposuit ut apprehenderet et Petrum. Erant autem dies Azymorum.
  32770 The Acts	Acts	46	12	4	Quem cum apprehendisset, misit in carcerem, tradens quatuor quaternionibus militum custodiendum, volens post Pascha producere eum populo.
  32771 The Acts	Acts	46	12	5	Et Petrus quidem servabatur in carcere. Oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo.
  32772 The Acts	Acts	46	12	6	Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites, vinctus catenis duabus : et custodes ante ostium custodiebant carcerem.
  32773 The Acts	Acts	46	12	7	Et ecce angelus Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo : percussoque latere Petri, excitavit eum, dicens : Surge velociter. Et ceciderunt catenae de manibus ejus.
  32774 The Acts	Acts	46	12	8	Dixit autem angelus ad eum : Praecingere, et calcea te caligas tuas. Et fecit sic. Et dixit illi : Circumda tibi vestimentum tuum, et sequere me.
  32775 The Acts	Acts	46	12	9	Et exiens sequebatur eum, et nesciebat quia verum est, quod fiebat per angelum : existimabat autem se visum videre.
  32776 The Acts	Acts	46	12	10	Transeuntes autem primam et secundam custodiam, venerunt ad portam ferream, quae ducit ad civitatem : quae ultro aperta est eis. Et exeuntes processerunt vicum unum : et continuo discessit angelus ab eo.
  32777 The Acts	Acts	46	12	11	Et Petrus ad se reversus, dixit : Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni exspectatione plebis Judaeorum.
  32778 The Acts	Acts	46	12	12	Consideransque venit ad domum Mariae matris Joannis, qui cognominatus est Marcus, ubi erant multi congregati, et orantes.
  32779 The Acts	Acts	46	12	13	Pulsante autem eo ostium januae, processit puella ad audiendum, nomine Rhode.
  32780 The Acts	Acts	46	12	14	Et ut cognovit vocem Petri, prae gaudio non aperuit januam, sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante januam.
  32781 The Acts	Acts	46	12	15	At illi dixerunt ad eam : Insanis. Illa autem affirmabat sic se habere. Illi autem dicebant : Angelus ejus est.
  32782 The Acts	Acts	46	12	16	Petrus autem perseverabat pulsans. Cum autem aperuissent, viderunt eum, et obstupuerunt.
  32783 The Acts	Acts	46	12	17	Annuens autem eis manu ut tacerent, narravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere, dixitque : Nuntiate Jacobo et fratribus haec. Et egressus abiit in alium locum.
  32784 The Acts	Acts	46	12	18	Facta autem die, erat non parva turbatio inter milites, quidnam factum esset de Petro.
  32785 The Acts	Acts	46	12	19	Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset, inquisitione facta de custodibus, jussit eos duci : descendensque a Judaea in Caesaream, ibi commoratus est.
  32786 The Acts	Acts	46	12	20	Erat autem iratus Tyriis et Sidoniis. At illi unanimes venerunt ad eum, et persuaso Blasto, qui erat super cubiculum regis, postulabant pacem, eo quod alerentur regiones eorum ab illo.
  32787 The Acts	Acts	46	12	21	Statuto autem die Herodes vestitus veste regia sedit pro tribunali, et concionabatur ad eos.
  32788 The Acts	Acts	46	12	22	Populus autem acclamabat : Dei voces, et non hominis.
  32789 The Acts	Acts	46	12	23	Confestim autem percussit eum angelus Domini, eo quod non dedisset honorem Deo : et consumptus a vermibus, expiravit.
  32790 The Acts	Acts	46	12	24	Verbum autem Domini crescebat, et multiplicabatur.
  32791 The Acts	Acts	46	12	25	Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Jerosolymis expleto ministerio assumpto Joanne, qui cognominatus est Marcus.
  32792 The Acts	Acts	46	13	1	Erant autem in ecclesia quae erat Antiochiae, prophetae et doctores, in quibus Barnabas, et Simon qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis, et Manahen, qui erat Herodis Tetrarchae collactaneus, et Saulus.
  32793 The Acts	Acts	46	13	2	Ministrantibus autem illis Domino, et jejunantibus, dixit illis Spiritus Sanctus : Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos.
  32794 The Acts	Acts	46	13	3	Tunc jejunantes et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos.
  32795 The Acts	Acts	46	13	4	Et ipsi quidem missi a Spiritu Sancto abierunt Seleuciam : et inde navigaverunt Cyprum.
  32796 The Acts	Acts	46	13	5	Et cum venissent Salaminam, praedicabant verbum Dei in synagogis Judaeorum. Habebant autem et Joannem in ministerio.
  32797 The Acts	Acts	46	13	6	Et cum perambulassent universam insulam usque Paphum, invenerunt quemdam virum magum pseudoprophetam, Judaeum, cui nomen erat Barjesu,
  32798 The Acts	Acts	46	13	7	qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente. Hic, accersitis Barnaba et Saulo, desiderabat audire verbum Dei.
  32799 The Acts	Acts	46	13	8	Resistebat autem illis Elymas magus (sic enim interpretatur nomen ejus), quaerens avertere proconsulem a fide.
  32800 The Acts	Acts	46	13	9	Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu Sancto, intuens in eum,
  32801 The Acts	Acts	46	13	10	dixit : O plene omni dolo et omni fallacia, fili diaboli, inimice omnis justitiae, non desinis subvertere vias Domini rectas.
  32802 The Acts	Acts	46	13	11	Et nunc ecce manus Domini super te, et eris caecus, non videns solem usque ad tempus. Et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae : et circuiens quaerebat qui ei manum daret.
  32803 The Acts	Acts	46	13	12	Tunc proconsul cum vidisset factum, credidit admirans super doctrina Domini.
  32804 The Acts	Acts	46	13	13	Et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo erant, venerunt Pergen Pamphyliae. Joannes autem discedens ab eis, reversus est Jerosolymam.
  32805 The Acts	Acts	46	13	14	Illi vero pertranseuntes Pergen, venerunt Antiochiam Pisidiae : et ingressi synagogam die sabbatorum, sederunt.
  32806 The Acts	Acts	46	13	15	Post lectionem autem legis et prophetarum, miserunt principes synagogae ad eos, dicentes : Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite.
  32807 The Acts	Acts	46	13	16	Surgens autem Paulus, et manu silentium indicens, ait : Viri Israëlitae, et qui timetis Deum, audite :
  32808 The Acts	Acts	46	13	17	Deus plebis Israël elegit patres nostros, et plebem exaltavit cum essent incolae in terra Aegypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea,
  32809 The Acts	Acts	46	13	18	et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto.
  32810 The Acts	Acts	46	13	19	Et destruens gentes septem in terra Chanaan, sorte distribuit eis terram eorum,
  32811 The Acts	Acts	46	13	20	quasi post quadringentos et quinquaginta annos : et post haec dedit judices, usque ad Samuel prophetam.
  32812 The Acts	Acts	46	13	21	Et exinde postulaverunt regem : et dedit illis Deus Saul filium Cis, virum de tribu Benjamin, annis quadraginta :
  32813 The Acts	Acts	46	13	22	et amoto illo, suscitavit illis David regem : cui testimonium perhibens, dixit : Inveni David filium Jesse, virum secundum cor meum, qui faciet omnes voluntates meas.
  32814 The Acts	Acts	46	13	23	Hujus Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israël salvatorem Jesum,
  32815 The Acts	Acts	46	13	24	praedicante Joanne ante faciem adventus ejus baptismum poenitentiae omni populo Israël.
  32816 The Acts	Acts	46	13	25	Cum impleret autem Joannes cursum suum, dicebat : Quem me arbitramini esse, non sum ego : sed ecce venit post me, cujus non sum dignus calceamenta pedum solvere.
  32817 The Acts	Acts	46	13	26	Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis hujus missum est.
  32818 The Acts	Acts	46	13	27	Qui enim habitabant Jerusalem, et principes ejus hunc ignorantes, et voces prophetarum quae per omne sabbatum leguntur, judicantes impleverunt,
  32819 The Acts	Acts	46	13	28	et nullam causam mortis invenientes in eo, petierunt a Pilato ut interficerent eum.
  32820 The Acts	Acts	46	13	29	Cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant, deponentes eum de ligno, posuerunt eum in monumento.
  32821 The Acts	Acts	46	13	30	Deus vero suscitavit eum a mortuis tertia die : qui visus est per dies multos his
  32822 The Acts	Acts	46	13	31	qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Jerusalem : qui usque nunc sunt testes ejus ad plebem.
  32823 The Acts	Acts	46	13	32	Et nos vobis annuntiamus eam, quae ad patres nostros repromissio facta est :
  32824 The Acts	Acts	46	13	33	quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Jesum, sicut et in psalmo secundo scriptum est : Filius meus es tu, ego hodie genui te.
  32825 The Acts	Acts	46	13	34	Quod autem suscitavit eum a mortuis, amplius jam non reversurum in corruptionem, ita dixit : Quia dabo vobis sancta David fidelia.
  32826 The Acts	Acts	46	13	35	Ideoque et alias dicit : Non dabis sanctum tuum videre corruptionem.
  32827 The Acts	Acts	46	13	36	David enim in sua generatione cum administrasset, voluntati Dei dormivit : et appositus est ad patres suos, et vidit corruptionem.
  32828 The Acts	Acts	46	13	37	Quem vero Deus suscitavit a mortuis, non vidit corruptionem.
  32829 The Acts	Acts	46	13	38	Notum igitur sit vobis, viri fratres, quia per hunc vobis remissio peccatorum annuntiatur, et ab omnibus quibus non potuistis in lege Moysi justificari,
  32830 The Acts	Acts	46	13	39	in hoc omnis qui credit, justificatur.
  32831 The Acts	Acts	46	13	40	Videte ergo ne superveniat vobis quod dictum est in prophetis :
  32832 The Acts	Acts	46	13	41	[Videte contemptores, et admiramini, et disperdimini : quia opus operor ego in diebus vestris, opus quod non credetis, si quis enarraverit vobis.]
  32833 The Acts	Acts	46	13	42	Exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec.
  32834 The Acts	Acts	46	13	43	Cumque dimissa esset synagoga, secuti sunt multi Judaeorum, et colentium advenarum, Paulum et Barnabam : qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei.
  32835 The Acts	Acts	46	13	44	Sequenti vero sabbato pene universa civitas convenit audire verbum Dei.
  32836 The Acts	Acts	46	13	45	Videntes autem turbas Judaei, repleti sunt zelo, et contradicebant his quae a Paulo dicebantur, blasphemantes.
  32837 The Acts	Acts	46	13	46	Tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt : Vobis oportebat primum loqui verbum Dei : sed quoniam repellitis illud, et indignos vos judicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes.
  32838 The Acts	Acts	46	13	47	Sic enim praecepit nobis Dominus : Posui te in lucem gentium, ut sis in salutem usque ad extremum terrae.
  32839 The Acts	Acts	46	13	48	Audientes autem gentes, gavisae sunt, et glorificabant verbum Domini : et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam.
  32840 The Acts	Acts	46	13	49	Disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem.
  32841 The Acts	Acts	46	13	50	Judaei autem concitaverunt mulieres religiosas et honestas, et primos civitatis, et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnabam : et ejecerunt eos de finibus suis.
  32842 The Acts	Acts	46	13	51	At illi excusso pulvere pedum in eos, venerunt Iconium.
  32843 The Acts	Acts	46	13	52	Discipuli quoque replebantur gaudio, et Spiritu Sancto.
  32844 The Acts	Acts	46	14	1	Factum est autem Iconii, ut simul introirent in synagogam Judaeorum, et loquerentur, ita ut crederet Judaeorum et Graecorum copiosa multitudo.
  32845 The Acts	Acts	46	14	2	Qui vero increduli fuerunt Judaei, suscitaverunt et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres.
  32846 The Acts	Acts	46	14	3	Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo gratiae suae, dante signa et prodigia fieri per manus eorum.
  32847 The Acts	Acts	46	14	4	Divisa est autem multitudo civitatis : et quidam quidem erant cum Judaeis, quidam vero cum Apostolis.
  32848 The Acts	Acts	46	14	5	Cum autem factus esset impetus gentilium et Judaeorum cum principibus suis, ut contumeliis afficerent, et lapidarent eos,
  32849 The Acts	Acts	46	14	6	intelligentes confugerunt ad civitates Lycaoniae Lystram et Derben, et universam in circuitu regionem, et ibi evangelizantes erant.
  32850 The Acts	Acts	46	14	7	Et quidam vir Lystris infirmus pedibus sedebat, claudus ex utero matris suae, qui numquam ambulaverat.
  32851 The Acts	Acts	46	14	8	Hic audivit Paulum loquentem. Qui intuitus eum, et videns quia fidem haberet ut salvus fieret,
  32852 The Acts	Acts	46	14	9	dixit magna voce : Surge super pedes tuos rectus. Et exilivit, et ambulabat.
  32853 The Acts	Acts	46	14	10	Turbae autem cum vidissent quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam lycaonice, dicentes : Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos.
  32854 The Acts	Acts	46	14	11	Et vocabant Barnabam Jovem, Paulum vero Mercurium : quoniam ipse erat dux verbi.
  32855 The Acts	Acts	46	14	12	Sacerdos quoque Jovis, qui erat ante civitatem, tauros et coronas ante januas afferens, cum populis volebat sacrificare.
  32856 The Acts	Acts	46	14	13	Quod ubi audierunt Apostoli, Barnabas et Paulus, conscissis tunicis suis exilierunt in turbas, clamantes
  32857 The Acts	Acts	46	14	14	et dicentes : Viri, quid haec facitis ? et nos mortales sumus, similes vobis homines, annuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit caelum, et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt :
  32858 The Acts	Acts	46	14	15	qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi vias suas.
  32859 The Acts	Acts	46	14	16	Et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens de caelo, dans pluvias et tempora fructifera, implens cibo et laetitia corda nostra.
  32860 The Acts	Acts	46	14	17	Et haec dicentes, vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent.
  32861 The Acts	Acts	46	14	18	Supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Judaei : et persuasis turbis, lapidantesque Paulum, traxerunt extra civitatem, existimantes eum mortuum esse.
  32862 The Acts	Acts	46	14	19	Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem, et postera die profectus est cum Barnaba in Derben.
  32863 The Acts	Acts	46	14	20	Cumque evangelizassent civitati illi, et docuissent multos, reversi sunt Lystram, et Iconium, et Antiochiam,
  32864 The Acts	Acts	46	14	21	confirmantes animas discipulorum, exhortantesque ut permanerent in fide : et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei.
  32865 The Acts	Acts	46	14	22	Et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros, et orassent cum jejunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderunt.
  32866 The Acts	Acts	46	14	23	Transeuntesque Pisidiam, venerunt in Pamphyliam,
  32867 The Acts	Acts	46	14	24	et loquentes verbum Domini in Perge, descenderunt in Attaliam :
  32868 The Acts	Acts	46	14	25	et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi gratiae Dei in opus quod compleverunt.
  32869 The Acts	Acts	46	14	26	Cum autem venissent, et congregassent ecclesiam, retulerunt quanta fecisset Deus cum illis, et quia aperuisset gentibus ostium fidei.
  32870 The Acts	Acts	46	14	27	Morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis.
  32871 The Acts	Acts	46	15	1	Et quidam descendentes de Judaea docebant fratres : Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari.
  32872 The Acts	Acts	46	15	2	Facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabae adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos et presbyteros in Jerusalem super hac quaestione.
  32873 The Acts	Acts	46	15	3	Illi ergo deducti ab ecclesia pertransibant Phoenicen et Samariam, narrantes conversionem gentium : et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus.
  32874 The Acts	Acts	46	15	4	Cum autem venissent Jerosolymam, suscepti sunt ab ecclesia, et ab Apostolis et senioribus, annuntiantes quanta Deus fecisset cum illis.
  32875 The Acts	Acts	46	15	5	Surrexerunt autem quidam de haeresi pharisaeorum, qui crediderunt, dicentes quia oportet circumcidi eos, praecipere quoque servare legem Moysi.
  32876 The Acts	Acts	46	15	6	Conveneruntque Apostoli et seniores videre de verbo hoc.
  32877 The Acts	Acts	46	15	7	Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos : Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum audire gentes verbum Evangelii et credere.
  32878 The Acts	Acts	46	15	8	Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, sicut et nobis,
  32879 The Acts	Acts	46	15	9	et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum.
  32880 The Acts	Acts	46	15	10	Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus ?
  32881 The Acts	Acts	46	15	11	sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi.
  32882 The Acts	Acts	46	15	12	Tacuit autem omnis multitudo : et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia in gentibus per eos.
  32883 The Acts	Acts	46	15	13	Et postquam tacuerunt, respondit Jacobus, dicens : Viri fratres, audite me.
  32884 The Acts	Acts	46	15	14	Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo.
  32885 The Acts	Acts	46	15	15	Et huic concordant verba prophetarum : sicut scriptum est :
  32886 The Acts	Acts	46	15	16	[Post haec revertar, et reaedificabo tabernaculum David quod decidit : et diruta ejus reaedificabo, et erigam illud :
  32887 The Acts	Acts	46	15	17	ut requirant ceteri hominum Dominum, et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens haec.
  32888 The Acts	Acts	46	15	18	Notum a saeculo est Domino opus suum.]
  32889 The Acts	Acts	46	15	19	Propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum,
  32890 The Acts	Acts	46	15	20	sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine.
  32891 The Acts	Acts	46	15	21	Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur.
  32892 The Acts	Acts	46	15	22	Tunc placuit Apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba : Judam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam, viros primos in fratribus :
  32893 The Acts	Acts	46	15	23	scribentes per manus eorum : Apostoli et seniores fratres, his qui sunt Antiochiae, et Syriae, et Ciliciae, fratribus ex gentibus, salutem.
  32894 The Acts	Acts	46	15	24	Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes, turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus,
  32895 The Acts	Acts	46	15	25	placuit nobis collectis in unum eligere viros, et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo,
  32896 The Acts	Acts	46	15	26	hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Jesu Christi.
  32897 The Acts	Acts	46	15	27	Misimus ergo Judam et Silam, qui et ipsi vobis verbis referent eadem.
  32898 The Acts	Acts	46	15	28	Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam haec necessaria :
  32899 The Acts	Acts	46	15	29	ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione : a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete.
  32900 The Acts	Acts	46	15	30	Illi ergo dimissi, descenderunt Antiochiam : et congregata multitudine tradiderunt epistolam.
  32901 The Acts	Acts	46	15	31	Quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione.
  32902 The Acts	Acts	46	15	32	Judas autem et Silas, et ipsi cum essent prophetae, verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt.
  32903 The Acts	Acts	46	15	33	Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos.
  32904 The Acts	Acts	46	15	34	Visum est autem Silae ibi remanere : Judas autem solus abiit Jerusalem.
  32905 The Acts	Acts	46	15	35	Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae, docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini.
  32906 The Acts	Acts	46	15	36	Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus : Revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus praedicavimus verbum Domini, quomodo se habeant.
  32907 The Acts	Acts	46	15	37	Barnabas autem volebat secum assumere et Joannem, qui cognominabatur Marcus.
  32908 The Acts	Acts	46	15	38	Paulus autem rogabat eum (ut qui discessisset ab eis de Pamphylia, et non isset cum eis in opus) non debere recipi.
  32909 The Acts	Acts	46	15	39	Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas quidem, assumpto Marco, navigaret Cyprum.
  32910 The Acts	Acts	46	15	40	Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus gratiae Dei a fratribus.
  32911 The Acts	Acts	46	15	41	Perambulabat autem Syriam et Ciliciam, confirmans ecclesias : praecipiens custodire praecepta Apostolorum et seniorum.
  32912 The Acts	Acts	46	16	1	Pervenit autem Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Judaeae fidelis, patre gentili.
  32913 The Acts	Acts	46	16	2	Huic testimonium bonum reddebant qui in Lystris erant et Iconio fratres.
  32914 The Acts	Acts	46	16	3	Hunc voluit Paulus secum proficisci : et assumens circumcidit eum propter Judaeos qui erant in illis locis. Sciebant enim omnes quod pater ejus erat gentilis.
  32915 The Acts	Acts	46	16	4	Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodiri dogmata quae erant decreta ab Apostolis et senioribus qui erant Jerosolymis.
  32916 The Acts	Acts	46	16	5	Et ecclesiae quidem confirmabantur fide, et abundabunt numero quotidie.
  32917 The Acts	Acts	46	16	6	Transeuntes autem Phrygiam et Galatiae regionem, vetati sunt a Spiritu Sancto loqui verbum Dei in Asia.
  32918 The Acts	Acts	46	16	7	Cum venissent autem in Mysiam, tentabant ire in Bithyniam : et non permisit eos Spiritus Jesu.
  32919 The Acts	Acts	46	16	8	Cum autem pertransissent Mysiam, descenderunt Troadem :
  32920 The Acts	Acts	46	16	9	et visio per noctem Paulo ostensa est : vir Macedo quidam erat stans et deprecans eum, et dicens : Transiens in Macedoniam, adjuva nos.
  32921 The Acts	Acts	46	16	10	Ut autem visum vidit, statim quaesivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quod vocasset nos Deus evangelizare eis.
  32922 The Acts	Acts	46	16	11	Navigantes autem a Troade, recto cursu venimus Samothraciam, et sequenti die Neapolim :
  32923 The Acts	Acts	46	16	12	et inde Philippos, quae est prima partis Macedoniae civitas, colonia. Eramus autem in hac urbe diebus aliquot, conferentes.
  32924 The Acts	Acts	46	16	13	Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam juxta flumen, ubi videbatur oratio esse : et sedentes loquebamur mulieribus quae convenerant.
  32925 The Acts	Acts	46	16	14	Et quaedam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum, colens Deum, audivit : cujus Dominus aperuit cor intendere his quae dicebantur a Paulo.
  32926 The Acts	Acts	46	16	15	Cum autem baptizata esset, et domus ejus, deprecata est, dicens : Si judicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam, et manete. Et coëgit nos.
  32927 The Acts	Acts	46	16	16	Factum est autem euntibus nobis ad orationem, puellam quamdam habentem spiritum pythonem obviare nobis, quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinando.
  32928 The Acts	Acts	46	16	17	Haec subsecuta Paulum et nos, clamabat dicens : Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis.
  32929 The Acts	Acts	46	16	18	Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus, et conversus, spiritui dixit : Praecipio tibi in nomine Jesu Christi exire ab ea. Et exiit eadem hora.
  32930 The Acts	Acts	46	16	19	Videntes autem domini ejus quia exivit spes quaestus eorum, apprehendentes Paulum et Silam, perduxerunt in forum ad principes :
  32931 The Acts	Acts	46	16	20	et offerentes eos magistratibus, dixerunt : Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Judaei :
  32932 The Acts	Acts	46	16	21	et annuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere, cum simus Romani.
  32933 The Acts	Acts	46	16	22	Et cucurrit plebs adversus eos : et magistratus, scissis tunicis eorum, jusserunt eos virgis caedi.
  32934 The Acts	Acts	46	16	23	Et cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, praecipientes custodi ut diligenter custodiret eos.
  32935 The Acts	Acts	46	16	24	Qui cum tale praeceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem, et pedes eorum strinxit ligno.
  32936 The Acts	Acts	46	16	25	Media autem nocte Paulus et Silas orantes, laudabant Deum : et audiebant eos qui in custodia erant.
  32937 The Acts	Acts	46	16	26	Subito vero terraemotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia : et universorum vincula soluta sunt.
  32938 The Acts	Acts	46	16	27	Expergefactus autem custos carceris, et videns januas apertas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, aestimans fugisse vinctos.
  32939 The Acts	Acts	46	16	28	Clamavit autem Paulus voce magna, dicens : Nihil tibi mali feceris : universi enim hic sumus.
  32940 The Acts	Acts	46	16	29	Petitoque lumine, introgressus est : et tremefactus procidit Paulo et Silae ad pedes :
  32941 The Acts	Acts	46	16	30	et producens eos foras, ait : Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam ?
  32942 The Acts	Acts	46	16	31	At illi dixerunt : Crede in Dominum Jesum, et salvus eris tu, et domus tua.
  32943 The Acts	Acts	46	16	32	Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo ejus.
  32944 The Acts	Acts	46	16	33	Et tollens eos in illa hora noctis, lavit plagas eorum : et baptizatus est ipse, et omnis domus ejus continuo.
  32945 The Acts	Acts	46	16	34	Cumque perduxisset eos in domum suam, apposuit eis mensam, et laetatus est cum omni domo sua credens Deo.
  32946 The Acts	Acts	46	16	35	Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores, dicentes : Dimitte homines illos.
  32947 The Acts	Acts	46	16	36	Nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo : Quia miserunt magistratus ut dimittamini : nunc igitur exeuntes, ite in pace.
  32948 The Acts	Acts	46	16	37	Paulus autem dixit eis : Caesos nos publice, indemnatos homines Romanos, miserunt in carcerem : et nunc occulte nos ejiciunt ? Non ita : sed veniant,
  32949 The Acts	Acts	46	16	38	et ipsi nos ejiciant. Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec. Timueruntque audito quod Romani essent :
  32950 The Acts	Acts	46	16	39	et venientes deprecati sunt eos, et educentes rogabant ut egrederentur de urbe.
  32951 The Acts	Acts	46	16	40	Exeuntes autem de carcere, introierunt ad Lydiam : et visis fratribus consolati sunt eos, et profecti sunt.
  32952 The Acts	Acts	46	17	1	Cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam, venerunt Thessalonicam, ubi erat synagoga Judaeorum.
  32953 The Acts	Acts	46	17	2	Secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos, et per sabbata tria disserebat eis de Scripturis,
  32954 The Acts	Acts	46	17	3	adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati, et resurgere a mortuis : et quia hic est Jesus Christus, quem ego annuntio vobis.
  32955 The Acts	Acts	46	17	4	Et quidam ex eis crediderunt et adjuncti sunt Paulo et Silae : et de colentibus gentilibusque multitudo magna, et mulieres nobiles non paucae.
  32956 The Acts	Acts	46	17	5	Zelantes autem Judaei, assumentesque de vulgo viros quosdam malos, et turba facta, concitaverunt civitatem : et assistentes domui Jasonis quaerebant eos producere in populum.
  32957 The Acts	Acts	46	17	6	Et cum non invenissent eos, trahebant Jasonem et quosdam fratres ad principes civitatis, clamantes : Quoniam hi qui urbem concitant, et huc venerunt,
  32958 The Acts	Acts	46	17	7	quos suscepit Jason, et hi omnes contra decreta Caesaris faciunt, regem alium dicentes esse, Jesum.
  32959 The Acts	Acts	46	17	8	Concitaverunt autem plebem et principes civitatis audientes haec.
  32960 The Acts	Acts	46	17	9	Et accepta satisfactione a Jasone et a ceteris, dimiserunt eos.
  32961 The Acts	Acts	46	17	10	Fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Beroeam. Qui cum venissent, in synagogam Judaeorum introierunt.
  32962 The Acts	Acts	46	17	11	Hi autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicae, qui susceperunt verbum cum omni aviditate, quotidie scrutantes Scripturas, si haec ita se haberent.
  32963 The Acts	Acts	46	17	12	Et multi quidem crediderunt ex eis, et mulierum gentilium honestarum, et viri non pauci.
  32964 The Acts	Acts	46	17	13	Cum autem cognovissent in Thessalonica Judaei quia et Beroeae praedicatum est a Paulo verbum Dei, venerunt et illuc commoventes, et turbantes multitudinem.
  32965 The Acts	Acts	46	17	14	Statimque tunc Paulum dimiserunt fratres, ut iret usque ad mare : Silas autem et Timotheus remanserunt ibi.
  32966 The Acts	Acts	46	17	15	Qui autem deducebant Paulum, perduxerunt eum usque Athenas, et accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum ut quam celeriter venirent ad illum, profecti sunt.
  32967 The Acts	Acts	46	17	16	Paulus autem cum Athenis eos exspectaret, incitabatur spiritus ejus in ipso, videns idololatriae deditam civitatem.
  32968 The Acts	Acts	46	17	17	Disputabat igitur in synagoga cum Judaeis et colentibus, et in foro, per omnes dies ad eos qui aderant.
  32969 The Acts	Acts	46	17	18	Quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo, et quidam dicebant : Quid vult seminiverbius hic dicere ? Alii vero : Novorum daemoniorum videtur annuntiator esse : quia Jesum et resurrectionem annuntiabat eis.
  32970 The Acts	Acts	46	17	19	Et apprehensum eum ad Areopagum duxerunt, dicentes : Possumus scire quae est haec nova, quae a te dicitur, doctrina ?
  32971 The Acts	Acts	46	17	20	nova enim quaedam infers auribus nostris : volumus ergo scire quidnam velint haec esse.
  32972 The Acts	Acts	46	17	21	(Athenienses autem omnes, et advenae hospites, ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi.)
  32973 The Acts	Acts	46	17	22	Stans autem Paulus in medio Areopagi, ait : Viri Athenienses, per omnia quasi superstitiosiores vos video.
  32974 The Acts	Acts	46	17	23	Praeteriens enim, et videns simulacra vestra, inveni et aram in qua scriptum erat : Ignoto Deo. Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis.
  32975 The Acts	Acts	46	17	24	Deus, qui fecit mundum, et omnia quae in eo sunt, hic caeli et terrae cum sit Dominus, non in manufactis templis habitat,
  32976 The Acts	Acts	46	17	25	nec manibus humanis colitur indigens aliquo, cum ipse det omnibus vitam, et inspirationem, et omnia :
  32977 The Acts	Acts	46	17	26	fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae, definiens statuta tempora, et terminos habitationis eorum,
  32978 The Acts	Acts	46	17	27	quaerere Deum si forte attrectent eum, aut inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum.
  32979 The Acts	Acts	46	17	28	In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus : sicut et quidam vestrorum poëtarum dixerunt : Ipsius enim et genus sumus.
  32980 The Acts	Acts	46	17	29	Genus ergo cum simus Dei, non debemus aestimare auro, aut argento, aut lapidi, sculpturae artis, et cogitationis hominis, divinum esse simile.
  32981 The Acts	Acts	46	17	30	Et tempora quidem hujus ignorantiae despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus ut omnes ubique poenitentiam agant,
  32982 The Acts	Acts	46	17	31	eo quod statuit diem in quo judicaturus est orbem in aequitate, in viro in quo statuit, fidem praebens omnibus, suscitans eum a mortuis.
  32983 The Acts	Acts	46	17	32	Cum audissent autem resurrectionem mortuorum, quidam quidem irridebant, quidam vero dixerunt : Audiemus te de hoc iterum.
  32984 The Acts	Acts	46	17	33	Sic Paulus exivit de medio eorum.
  32985 The Acts	Acts	46	17	34	Quidam vero viri adhaerentes ei, crediderunt : in quibus et Dionysius Areopagita, et mulier nomine Damaris, et alii cum eis.
  32986 The Acts	Acts	46	18	1	Post haec egressus ab Athenis, venit Corinthum :
  32987 The Acts	Acts	46	18	2	et inveniens quemdam Judaeum nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem ejus (eo quod praecepisset Claudius discedere omnes Judaeos a Roma), accessit ad eos.
  32988 The Acts	Acts	46	18	3	Et quia ejusdem erat artis, manebat apud eos, et operabatur. (Erant autem scenofactoriae artis.)
  32989 The Acts	Acts	46	18	4	Et disputabat in synagoga per omne sabbatum, interponens nomen Domini Jesu : suadebatque Judaeis et Graecis.
  32990 The Acts	Acts	46	18	5	Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus, testificans Judaeis esse Christum Jesum.
  32991 The Acts	Acts	46	18	6	Contradicentibus autem eis, et blasphemantibus, excutiens vestimenta sua, dixit ad eos : Sanguis vester super caput vestrum : mundus ego : ex hoc ad gentes vadam.
  32992 The Acts	Acts	46	18	7	Et migrans inde, intravit in domum cujusdam, nomine Titi Justi, colentis Deum, cujus domus erat conjuncta synagogae.
  32993 The Acts	Acts	46	18	8	Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua : et multi Corinthiorum audientes credebant, et baptizabantur.
  32994 The Acts	Acts	46	18	9	Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo : Noli timere, sed loquere, et ne taceas :
  32995 The Acts	Acts	46	18	10	propter quod ego sum tecum, et nemo apponetur tibi ut noceat te : quoniam populus est mihi multus in hac civitate.
  32996 The Acts	Acts	46	18	11	Sedit autem ibi annum et sex menses, docens apud eos verbum Dei.
  32997 The Acts	Acts	46	18	12	Gallione autem proconsule Achaiae, insurrexerunt uno animo Judaei in Paulum, et adduxerunt eum ad tribunal,
  32998 The Acts	Acts	46	18	13	dicentes : Quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum.
  32999 The Acts	Acts	46	18	14	Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad Judaeos : Si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum, o viri Judaei, recte vos sustinerem.
  33000 The Acts	Acts	46	18	15	Si vero quaestiones sunt de verbo, et nominibus, et lege vestra, vos ipsi videritis : judex ego horum nolo esse.
  33001 The Acts	Acts	46	18	16	Et minavit eos a tribunali.
  33002 The Acts	Acts	46	18	17	Apprehendentes autem omnes Sosthenem principem synagogae, percutiebant eum ante tribunal : et nihil eorum Gallioni curae erat.
  33003 The Acts	Acts	46	18	18	Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus valefaciens, navigavit in Syriam (et cum eo Priscilla et Aquila), qui sibi totonderat in Cenchris caput : habebat enim votum.
  33004 The Acts	Acts	46	18	19	Devenitque Ephesum, et illos ibi reliquit. Ipse vero ingressus synagogam, disputabat cum Judaeis.
  33005 The Acts	Acts	46	18	20	Rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret, non consensit,
  33006 The Acts	Acts	46	18	21	sed valefaciens, et dicens : Iterum revertar ad vos, Deo volente : profectus est ab Epheso.
  33007 The Acts	Acts	46	18	22	Et descendens Caesaream, ascendit, et salutavit ecclesiam, et descendit Antiochiam.
  33008 The Acts	Acts	46	18	23	Et facto ibi aliquanto tempore profectus est, perambulans ex ordine Galaticam regionem, et Phrygiam, confirmans omnes discipulos.
  33009 The Acts	Acts	46	18	24	Judaeus autem quidam, Apollo nomine, Alexandrinus genere, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in scripturis.
  33010 The Acts	Acts	46	18	25	Hic erat edoctus viam Domini : et fervens spiritu loquebatur, et docebat diligenter ea quae sunt Jesu, sciens tantum baptisma Joannis.
  33011 The Acts	Acts	46	18	26	Hic ergo coepit fiducialiter agere in synagoga. Quem cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum, et diligentius exposuerunt ei viam Domini.
  33012 The Acts	Acts	46	18	27	Cum autem vellet ire Achaiam, exhortati fratres, scripserunt discipulis ut susciperent eum. Qui cum venisset, contulit multum his qui crediderant.
  33013 The Acts	Acts	46	18	28	Vehementer enim Judaeos revincebat publice, ostendens per Scripturas esse Christum Jesum.
  33014 The Acts	Acts	46	19	1	Factum est autem cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum, et inveniret quosdam discipulos :
  33015 The Acts	Acts	46	19	2	dixitque ad eos : Si Spiritum Sanctum accepistis credentes ? At illi dixerunt ad eum : Sed neque si Spiritus Sanctus est, audivimus.
  33016 The Acts	Acts	46	19	3	Ille vero ait : In quo ergo baptizati estis ? Qui dixerunt : In Joannis baptismate.
  33017 The Acts	Acts	46	19	4	Dixit autem Paulus : Joannes baptizavit baptismo poenitentiae populum, dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est, in Jesum.
  33018 The Acts	Acts	46	19	5	His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Jesu.
  33019 The Acts	Acts	46	19	6	Et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis, et prophetabant.
  33020 The Acts	Acts	46	19	7	Erant autem omnes viri fere duodecim.
  33021 The Acts	Acts	46	19	8	Introgressus autem synagogam, cum fiducia loquebatur per tres menses, disputans et suadens de regno Dei.
  33022 The Acts	Acts	46	19	9	Cum autem quidam indurarentur, et non crederent, maledicentes viam Domini coram multitudine, discedens ab eis, segregavit discipulos, quotidie disputans in schola tyranni cujusdam.
  33023 The Acts	Acts	46	19	10	Hoc autem factum est per biennium, ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent verbum Domini, Judaei atque gentiles.
  33024 The Acts	Acts	46	19	11	Virtutesque non quaslibet faciebat Deus per manum Pauli,
  33025 The Acts	Acts	46	19	12	ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore ejus sudaria et semicinctia, et recedebant ab eis languores, et spiritus nequam egrediebantur.
  33026 The Acts	Acts	46	19	13	Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Judaeis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Jesu, dicentes : Adjuro vos per Jesum, quem Paulus praedicat.
  33027 The Acts	Acts	46	19	14	Erant autem quidam Judaei, Scevae principis sacerdotum septem filii, qui hoc faciebant.
  33028 The Acts	Acts	46	19	15	Respondens autem spiritus nequam dixit eis : Jesum novi, et Paulum scio : vos autem qui estis ?
  33029 The Acts	Acts	46	19	16	Et insiliens in eos homo, in quo erat daemonium pessimum, et dominatus amborum, invaluit contra eos, ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illa.
  33030 The Acts	Acts	46	19	17	Hoc autem notum factum est omnibus Judaeis, atque gentilibus qui habitabant Ephesi : et cecidit timor super omnes illos, et magnificabatur nomen Domini Jesu.
  33031 The Acts	Acts	46	19	18	Multique credentium veniebant, confitentes et annuntiantes actus suos.
  33032 The Acts	Acts	46	19	19	Multi autem ex eis, qui fuerant curiosa sectati, contulerunt libros, et combusserunt coram omnibus : et computatis pretiis illorum, invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta millium.
  33033 The Acts	Acts	46	19	20	Ita fortiter crescebat verbum Dei, et confirmabatur.
  33034 The Acts	Acts	46	19	21	His autem expletis, proposuit Paulus in Spiritu, transita Macedonia et Achaia, ire Jerosolymam, dicens : Quoniam postquam fuero ibi, oportet me et Romam videre.
  33035 The Acts	Acts	46	19	22	Mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi, Timotheum et Erastum, ipse remansit ad tempus in Asia.
  33036 The Acts	Acts	46	19	23	Facta est autem illo tempore turbatio non minima de via Domini.
  33037 The Acts	Acts	46	19	24	Demetrius enim quidam nomine, argentarius, faciens aedes argenteas Dianae, praestabat artificibus non modicum quaestum :
  33038 The Acts	Acts	46	19	25	quos convocans, et eos qui hujusmodi erant opifices, dixit : Viri, scitis quia de hoc artificio est nobis acquisitio :
  33039 The Acts	Acts	46	19	26	et videtis et auditis quia non solum Ephesi, sed pene totius Asiae, Paulus hic suadens avertit multam turbam, dicens : Quoniam non sunt dii, qui manibus fiunt.
  33040 The Acts	Acts	46	19	27	Non solum autem haec periclitabitur nobis pars in redargutionem venire, sed et magnae Dianae templum in nihilum reputabitur, sed et destrui incipiet majestas ejus, quam tota Asia et orbis colit.
  33041 The Acts	Acts	46	19	28	His auditis, repleti sunt ira, et exclamaverunt dicentes : Magna Diana Ephesiorum.
  33042 The Acts	Acts	46	19	29	Et impleta est civitas confusione, et impetum fecerunt uno animo in theatrum, rapto Gajo et Aristarcho Macedonibus, comitibus Pauli.
  33043 The Acts	Acts	46	19	30	Paulo autem volente intrare in populum, non permiserunt discipuli.
  33044 The Acts	Acts	46	19	31	Quidam autem et de Asiae principibus, qui erant amici ejus, miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum :
  33045 The Acts	Acts	46	19	32	alii autem aliud clamabant. Erat enim ecclesia confusa : et plures nesciebant qua ex causa convenissent.
  33046 The Acts	Acts	46	19	33	De turba autem detraxerunt Alexandrum, propellentibus eum Judaeis. Alexander autem manu silentio postulato, volebat reddere rationem populo.
  33047 The Acts	Acts	46	19	34	Quem ut cognoverunt Judaeum esse, vox facta una est omnium, quasi per horas duas clamantium : Magna Diana Ephesiorum.
  33048 The Acts	Acts	46	19	35	Et cum sedasset scriba turbas, dixit : Viri Ephesii, quis enim est hominum, qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnae Dianae, Jovisque prolis ?
  33049 The Acts	Acts	46	19	36	Cum ergo his contradici non possit, oportet vos sedatos esse, et nihil temere agere.
  33050 The Acts	Acts	46	19	37	Adduxistis enim homines istos, neque sacrilegos, neque blasphemantes deam vestram.
  33051 The Acts	Acts	46	19	38	Quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices, habent adversus aliquem causam, conventus forenses aguntur, et proconsules sunt : accusent invicem.
  33052 The Acts	Acts	46	19	39	Si quid autem alterius rei quaeritis, in legitima ecclesia poterit absolvi.
  33053 The Acts	Acts	46	19	40	Nam et periclitamur argui seditionis hodiernae, cum nullus obnoxius sit de quo possimus reddere rationem concursus istius. Et cum haec dixisset, dimisit ecclesiam.
  33054 The Acts	Acts	46	20	1	Postquam autem cessavit tumultus, vocatis Paulus discipulis, et exhortatus eos, valedixit, et profectus est ut iret in Macedoniam.
  33055 The Acts	Acts	46	20	2	Cum autem perambulasset partes illas, et exhortatus eos fuisset multo sermone, venit ad Graeciam :
  33056 The Acts	Acts	46	20	3	ubi cum fecisset menses tres, factae sunt illi insidiae a Judaeis navigaturo in Syriam : habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam.
  33057 The Acts	Acts	46	20	4	Comitatus est autem eum Sopater Pyrrhi Beroeensis, Thessalonicensium vero Aristarchus, et Secundus, et Gajus Derbeus, et Timotheus : Asiani vero Tychicus et Trophimus.
  33058 The Acts	Acts	46	20	5	Hi cum praecessissent, sustinuerunt nos Troade :
  33059 The Acts	Acts	46	20	6	nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis, et venimus ad eos Troadem in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem.
  33060 The Acts	Acts	46	20	7	Una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat cum eis profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem.
  33061 The Acts	Acts	46	20	8	Erant autem lampades copiosae in coenaculo, ubi eramus congregati.
  33062 The Acts	Acts	46	20	9	Sedens autem quidam adolescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diu Paulo, ductus somno cecidit de tertio coenaculo deorsum, et sublatus est mortuus.
  33063 The Acts	Acts	46	20	10	Ad quem cum descendisset Paulus, incubuit super eum : et complexus dixit : Nolite turbari, anima enim ipsius in ipso est.
  33064 The Acts	Acts	46	20	11	Ascendens autem, frangensque panem, et gustans, satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est.
  33065 The Acts	Acts	46	20	12	Adduxerunt autem puerum viventem, et consolati sunt non minime.
  33066 The Acts	Acts	46	20	13	Nos autem ascendentes navem, navigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum : sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus.
  33067 The Acts	Acts	46	20	14	Cum autem convenisset nos in Asson, assumpto eo, venimus Mitylenen.
  33068 The Acts	Acts	46	20	15	Et inde navigantes, sequenti die venimus contra Chium, et alia applicuimus Samum, et sequenti die venimus Miletum.
  33069 The Acts	Acts	46	20	16	Proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum, ne qua mora illi fieret in Asia. Festinabat enim, si possibile sibi esset, ut diem Pentecostes faceret Jerosolymis.
  33070 The Acts	Acts	46	20	17	A Mileto autem mittens Ephesum, vocavit majores natu ecclesiae.
  33071 The Acts	Acts	46	20	18	Qui cum venissent ad eum, et simul essent, dixit eis : Vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim,
  33072 The Acts	Acts	46	20	19	serviens Domino cum omni humilitate, et lacrimis, et tentationibus, quae mihi acciderunt ex insidiis Judaeorum :
  33073 The Acts	Acts	46	20	20	quomodo nihil subtraxerim utilium, quominus annuntiarem vobis et docerem vos, publice et per domos,
  33074 The Acts	Acts	46	20	21	testificans Judaeis atque gentilibus in Deum poenitentiam, et fidem in Dominum nostrum Jesum Christum.
  33075 The Acts	Acts	46	20	22	Et nunc ecce alligatus ego spiritu, vado in Jerusalem : quae in ea ventura sint mihi, ignorans :
  33076 The Acts	Acts	46	20	23	nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates mihi protestatur, dicens quoniam vincula et tribulationes Jerosolymis me manent.
  33077 The Acts	Acts	46	20	24	Sed nihil horum vereor : nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium gratiae Dei.
  33078 The Acts	Acts	46	20	25	Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi praedicans regnum Dei.
  33079 The Acts	Acts	46	20	26	Quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium.
  33080 The Acts	Acts	46	20	27	Non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis.
  33081 The Acts	Acts	46	20	28	Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.
  33082 The Acts	Acts	46	20	29	Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos, non parcentes gregi.
  33083 The Acts	Acts	46	20	30	Et ex vobisipsis exsurgent viri loquentes perversa, ut abducant discipulos post se.
  33084 The Acts	Acts	46	20	31	Propter quod vigilate, memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrimis monens unumquemque vestrum.
  33085 The Acts	Acts	46	20	32	Et nunc commendo vos Deo, et verbo gratiae ipsius, qui potens est aedificare, et dare haereditatem in sanctificatis omnibus.
  33086 The Acts	Acts	46	20	33	Argentum, et aurum, aut vestem nullius concupivi, sicut
  33087 The Acts	Acts	46	20	34	ipsi scitis : quoniam ad ea quae mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istae.
  33088 The Acts	Acts	46	20	35	Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu : quoniam ipse dixit : Beatius est magis dare, quam accipere.
  33089 The Acts	Acts	46	20	36	Et cum haec dixisset, positis genibus suis oravit cum omnibus illis.
  33090 The Acts	Acts	46	20	37	Magnus autem fletus factus est omnium : et procumbentes super collum Pauli, osculabantur eum,
  33091 The Acts	Acts	46	20	38	dolentes maxime in verbo quod dixerat, quoniam amplius faciem ejus non essent visuri. Et deducebant eum ad navem.
  33092 The Acts	Acts	46	21	1	Cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis, recto cursu venimus Coum, et sequenti die Rhodum, et inde Pataram.
  33093 The Acts	Acts	46	21	2	Et cum invenissemus navem transfretantem in Phoenicen, ascendentes navigavimus.
  33094 The Acts	Acts	46	21	3	Cum apparuissemus autem Cypro, relinquentes eam ad sinistram, navigavimus in Syriam, et venimus Tyrum : ibi enim navis expositura erat onus.
  33095 The Acts	Acts	46	21	4	Inventis autem discipulis, mansimus ibi diebus septem : qui Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet Jerosolymam.
  33096 The Acts	Acts	46	21	5	Et expletis diebus, profecti ibamus, deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem : et positis genibus in littore, oravimus.
  33097 The Acts	Acts	46	21	6	Et cum valefecissemus invicem, ascendimus navem : illi autem redierunt in sua.
  33098 The Acts	Acts	46	21	7	Nos vero navigatione expleta a Tyro descendimus Ptolemaidam : et salutatis fratribus, mansimus die una apud illos.
  33099 The Acts	Acts	46	21	8	Alia autem die profecti, venimus Caesaream. Et intrantes domum Philippi evangelistae, qui erat unus de septem, mansimus apud eum.
  33100 The Acts	Acts	46	21	9	Huic autem erant quatuor filiae virgines prophetantes.
  33101 The Acts	Acts	46	21	10	Et cum moraremur per dies aliquot, supervenit quidam a Judaea propheta, nomine Agabus.
  33102 The Acts	Acts	46	21	11	Is cum venisset ad nos, tulit zonam Pauli : et alligans sibi pedes et manus, dixit : Haec dicit Spiritus Sanctus : Virum, cujus est zona haec, sic alligabunt in Jerusalem Judaei, et tradent in manus gentium.
  33103 The Acts	Acts	46	21	12	Quod cum audissemus, rogabamus nos, et qui loci illius erant, ne ascenderet Jerosolymam.
  33104 The Acts	Acts	46	21	13	Tunc respondit Paulus, et dixit : Quid facitis flentes, et affligentes cor meum ? Ego enim non solum alligari, sed et mori in Jerusalem paratus sum propter nomen Domini Jesu.
  33105 The Acts	Acts	46	21	14	Et cum ei suadere non possemus, quievimus, dicentes : Domini voluntas fiat.
  33106 The Acts	Acts	46	21	15	Post dies autem istos, praeparati ascendebamus in Jerusalem.
  33107 The Acts	Acts	46	21	16	Venerunt autem et ex discipulis a Caesarea nobiscum, adducentes secum apud quem hospitaremur Mnasonem quemdam Cyprium, antiquum discipulum.
  33108 The Acts	Acts	46	21	17	Et cum venissemus Jerosolymam, libenter exceperunt nos fratres.
  33109 The Acts	Acts	46	21	18	Sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Jacobum, omnesque collecti sunt seniores.
  33110 The Acts	Acts	46	21	19	Quos cum salutasset, narrabat per singula quae Deus fecisset in gentibus per ministerium ipsius.
  33111 The Acts	Acts	46	21	20	At illi cum audissent, magnificabant Deum, dixeruntque ei : Vides, frater, quot millia sunt in Judaeis qui crediderunt, et omnes aemulatores sunt legis.
  33112 The Acts	Acts	46	21	21	Audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moyse eorum qui per gentes sunt Judaeorum, dicens non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi.
  33113 The Acts	Acts	46	21	22	Quid ergo est ? utique oportet convenire multitudinem : audient enim te supervenisse.
  33114 The Acts	Acts	46	21	23	Hoc ergo fac quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quatuor, votum habentes super se.
  33115 The Acts	Acts	46	21	24	His assumptis, sanctifica te cum illis, et impende in illis ut radant capita : et scient omnes quia quae de te audierunt, falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem.
  33116 The Acts	Acts	46	21	25	De his autem qui crediderunt ex gentibus, nos scripsimus judicantes ut abstineant se ab idolis immolato, et sanguine, et suffocato, et fornicatione.
  33117 The Acts	Acts	46	21	26	Tunc Paulus, assumptis viris, postera die purificatus cum illis intravit in templum, annuntians expletionem dierum purificationis, donec offerretur pro unoquoque eorum oblatio.
  33118 The Acts	Acts	46	21	27	Dum autem septem dies consummarentur, hi qui de Asia erant Judaei, cum vidissent eum in templo, concitaverunt omnem populum, et injecerunt ei manus, clamantes :
  33119 The Acts	Acts	46	21	28	Viri Israëlitae, adjuvate : hic est homo qui adversus populum, et legem, et locum hunc, omnes ubique docens, insuper et gentiles induxit in templum, et violavit sanctum locum istum.
  33120 The Acts	Acts	46	21	29	Viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso, quem aestimaverunt quoniam in templum introduxisset Paulus.
  33121 The Acts	Acts	46	21	30	Commotaque est civitas tota, et facta est concursio populi. Et apprehendentes Paulum, trahebant eum extra templum : et statim clausae sunt januae.
  33122 The Acts	Acts	46	21	31	Quaerentibus autem eum occidere, nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Jerusalem.
  33123 The Acts	Acts	46	21	32	Qui statim, assumptis militibus et centurionibus, decurrit ad illos. Qui cum vidissent tribunum et milites, cessaverunt percutere Paulum.
  33124 The Acts	Acts	46	21	33	Tunc accedens tribunus apprehendit eum, et jussit eum alligari catenis duabus : et interrogabat quis esset, et quid fecisset.
  33125 The Acts	Acts	46	21	34	Alii autem aliud clamabant in turba. Et cum non posset certum cognoscere prae tumultu, jussit duci eum in castra.
  33126 The Acts	Acts	46	21	35	Et cum venisset ad gradus, contigit ut portaretur a militibus propter vim populi.
  33127 The Acts	Acts	46	21	36	Sequebatur enim multitudo populi, clamans : Tolle eum.
  33128 The Acts	Acts	46	21	37	Et cum coepisset induci in castra Paulus, dicit tribuno : Si licet mihi loqui aliquid ad te ? Qui dixit : Graece nosti ?
  33129 The Acts	Acts	46	21	38	nonne tu es Aegyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti, et eduxisti in desertum quatuor millia virorum sicariorum ?
  33130 The Acts	Acts	46	21	39	Et dixit ad eum Paulus : Ego homo sum quidem Judaeus a Tarso Ciliciae, non ignotae civitatis municeps. Rogo autem te, permitte mihi loqui ad populum.
  33131 The Acts	Acts	46	21	40	Et cum ille permisisset, Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem, et magno silentio facto, allocutus est lingua hebraea, dicens :
  33132 The Acts	Acts	46	22	1	Viri fratres, et patres, audite quam ad vos nunc reddo rationem.
  33133 The Acts	Acts	46	22	2	Cum audissent autem quia hebraea lingua loqueretur ad illos, magis praestiterunt silentium.
  33134 The Acts	Acts	46	22	3	Et dicit : Ego sum vir Judaeus, natus in Tarso Ciliciae, nutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus juxta veritatem paternae legis, aemulator legis, sicut et vos omnes estis hodie :
  33135 The Acts	Acts	46	22	4	qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres,
  33136 The Acts	Acts	46	22	5	sicut princeps sacerdotum mihi testimonium reddit, et omnes majores natu : a quibus et epistolas accipiens, ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Jerusalem ut punirentur.
  33137 The Acts	Acts	46	22	6	Factum est autem, eunte me, et appropinquante Damasco media die, subito de caelo circumfulsit me lux copiosa :
  33138 The Acts	Acts	46	22	7	et decidens in terram, audivi vocem dicentem mihi : Saule, Saule, quid me persequeris ?
  33139 The Acts	Acts	46	22	8	Ego autem respondi : Quis es, domine ? Dixitque ad me : Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris.
  33140 The Acts	Acts	46	22	9	Et qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt ejus qui loquebatur mecum.
  33141 The Acts	Acts	46	22	10	Et dixi : Quid faciam, domine ? Dominus autem dixit ad me : Surgens vade Damascum : et ibi tibi dicetur de omnibus quae te oporteat facere.
  33142 The Acts	Acts	46	22	11	Et cum non viderem prae claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus, veni Damascum.
  33143 The Acts	Acts	46	22	12	Ananias autem quidam vir secundum legem, testimonium habens ab omnibus cohabitantibus Judaeis,
  33144 The Acts	Acts	46	22	13	veniens ad me et astans, dixit mihi : Saule frater, respice. Et ego eadem hora respexi in eum.
  33145 The Acts	Acts	46	22	14	At ille dixit : Deus patrum nostrorum praeordinavit te, ut cognosceres voluntatem ejus, et videres justum, et audires vocem ex ore ejus :
  33146 The Acts	Acts	46	22	15	quia eris testis illius ad omnes homines eorum quae vidisti et audisti.
  33147 The Acts	Acts	46	22	16	Et nunc quid moraris ? Exsurge, et baptizare, et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius.
  33148 The Acts	Acts	46	22	17	Factum est autem revertenti mihi in Jerusalem, et oranti in templo, fieri me in stupore mentis,
  33149 The Acts	Acts	46	22	18	et videre illum dicentem mihi : Festina, et exi velociter ex Jerusalem : quoniam non recipient testimonium tuum de me.
  33150 The Acts	Acts	46	22	19	Et ego dixi : Domine, ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem, et caedens per synagogas eos qui credebant in te :
  33151 The Acts	Acts	46	22	20	et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, ego astabam, et consentiebam, et custodiebam vestimenta interficientium illum.
  33152 The Acts	Acts	46	22	21	Et dixit ad me : Vade, quoniam ego in nationes longe mittam te.
  33153 The Acts	Acts	46	22	22	Audiebant autem eum usque ad hoc verbum, et levaverunt vocem suam, dicentes : Tolle de terra hujusmodi : non enim fas est eum vivere.
  33154 The Acts	Acts	46	22	23	Vociferantibus autem eis, et projicientibus vestimenta sua, et pulverem jactantibus in aërem,
  33155 The Acts	Acts	46	22	24	jussit tribunus induci eum in castra, et flagellis caedi, et torqueri eum, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei.
  33156 The Acts	Acts	46	22	25	Et cum astrinxissent eum loris, dicit astanti sibi centurioni Paulus : Si hominem Romanum et indemnatum licet vobis flagellare ?
  33157 The Acts	Acts	46	22	26	Quo audito, centurio accessit ad tribunum, et nuntiavit ei, dicens : Quid acturus es ? hic enim homo civis Romanus est.
  33158 The Acts	Acts	46	22	27	Accedens autem tribunus, dixit illi : Dic mihi si tu Romanus es ? At ille dixit : Etiam.
  33159 The Acts	Acts	46	22	28	Et respondit tribunus : Ego multa summa civilitatem hanc consecutus sum. Et Paulus ait : Ego autem et natus sum.
  33160 The Acts	Acts	46	22	29	Protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant. Tribunus quoque timuit postquam rescivit, quia civis Romanus esset, et quia alligasset eum.
  33161 The Acts	Acts	46	22	30	Postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Judaeis, solvit eum, et jussit sacerdotes convenire, et omne concilium : et producens Paulum, statuit inter illos.
  33162 The Acts	Acts	46	23	1	Intendens autem in concilium Paulus, ait : Viri fratres, ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem.
  33163 The Acts	Acts	46	23	2	Princeps autem sacerdotum Ananias praecepit astantibus sibi percutere os ejus.
  33164 The Acts	Acts	46	23	3	Tunc Paulus dixit ad eum : Percutiet te Deus, paries dealbate. Et tu sedens judicas me secundum legem, et contra legem jubes me percuti ?
  33165 The Acts	Acts	46	23	4	Et qui astabant dixerunt : Summum sacerdotem Dei maledicis.
  33166 The Acts	Acts	46	23	5	Dixit autem Paulus : Nesciebam, fratres, quia princeps est sacerdotum. Scriptum est enim : Principem populi tui non maledices.
  33167 The Acts	Acts	46	23	6	Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducaeorum, et altera pharisaeorum, exclamavit in concilio : Viri fratres, ego pharisaeus sum, filius pharisaeorum : de spe et resurrectione mortuorum ego judicor.
  33168 The Acts	Acts	46	23	7	Et cum haec dixisset, facta est dissensio inter pharisaeos et sadducaeos, et soluta est multitudo.
  33169 The Acts	Acts	46	23	8	Sadducaei enim dicunt non esse resurrectionem, neque angelum, neque spiritum : pharisaei autem utraque confitentur.
  33170 The Acts	Acts	46	23	9	Factus est autem clamor magnus. Et surgentes quidam pharisaeorum, pugnabant, dicentes : Nihil mali invenimus in homine isto : quid si spiritus locutus est ei, aut angelus ?
  33171 The Acts	Acts	46	23	10	Et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, jussit milites descendere, et rapere eum de medio eorum, ac deducere eum in castra.
  33172 The Acts	Acts	46	23	11	Sequenti autem nocte assistens ei Dominus, ait : Constans esto : sicut enim testificatus es de me in Jerusalem, sic te oportet et Romae testificari.
  33173 The Acts	Acts	46	23	12	Facta autem die collegerunt se quidam ex Judaeis, et devoverunt, se dicentes neque manducaturos, neque bibituros donec occiderent Paulum.
  33174 The Acts	Acts	46	23	13	Erant autem plus quam quadraginta viri qui hanc conjurationem fecerant :
  33175 The Acts	Acts	46	23	14	qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores, et dixerunt : Devotione devovimus nos nihil gustaturos, donec occidamus Paulum.
  33176 The Acts	Acts	46	23	15	Nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio, ut producat illum ad vos, tamquam aliquid certius cognituri de eo. Nos vero priusquam appropiet, parati sumus interficere illum.
  33177 The Acts	Acts	46	23	16	Quod cum audisset filius sororis Pauli insidias, venit, et intravit in castra, nuntiavitque Paulo.
  33178 The Acts	Acts	46	23	17	Vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus, ait : Adolescentem hunc perduc ad tribunum, habet enim aliquid indicare illi.
  33179 The Acts	Acts	46	23	18	Et ille quidem assumens eum duxit ad tribunum, et ait : Vinctus Paulus rogavit me hunc adolescentem perducere ad te, habentem aliquid loqui tibi.
  33180 The Acts	Acts	46	23	19	Apprehendens autem tribunus manum illius, secessit cum eo seorsum, et interrogavit illum : Quid est quod habes indicare mihi ?
  33181 The Acts	Acts	46	23	20	Ille autem dixit : Judaeis convenit rogare te ut crastina die producas Paulum in concilium, quasi aliquid certius inquisituri sint de illo :
  33182 The Acts	Acts	46	23	21	tu vero ne credideris illis : insidiantur enim ei ex eis viri amplius quam quadraginta, qui se devoverunt non manducare, neque bibere donec interficiant eum : et nunc parati sunt, exspectantes promissum tuum.
  33183 The Acts	Acts	46	23	22	Tribunus igitur dimisit adolescentem, praecipiens ne cui loqueretur quoniam haec nota sibi fecisset.
  33184 The Acts	Acts	46	23	23	Et vocatis duobus centurionibus, dixit illis : Parate milites ducentos ut eant usque Caesaream, et equites septuaginta, et lancearios ducentos a tertia hora noctis,
  33185 The Acts	Acts	46	23	24	et jumenta praeparate ut imponentes Paulum, salvum perducerent ad Felicem praesidem.
  33186 The Acts	Acts	46	23	25	(Timuit enim ne forte raperent eum Judaei, et occiderent, et ipse postea calumniam sustineret, tamquam accepturus pecuniam.)
  33187 The Acts	Acts	46	23	26	Scribens epistolam continentem haec : Claudius Lysias optimo praesidi Felici, salutem.
  33188 The Acts	Acts	46	23	27	Virum hunc comprehensum a Judaeis, et incipientem interfici ab eis, superveniens cum exercitu eripui, cognito quia Romanus est.
  33189 The Acts	Acts	46	23	28	Volensque scire causam quam objiciebant illi, deduxi eum in concilium eorum.
  33190 The Acts	Acts	46	23	29	Quem inveni accusari de quaestionibus legis ipsorum, nihil vero dignum morte aut vinculis habentem criminis.
  33191 The Acts	Acts	46	23	30	Et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverant illi, misi eum ad te, denuntians et accusatoribus ut dicant apud te. Vale.
  33192 The Acts	Acts	46	23	31	Milites ergo secundum praeceptum sibi assumentes Paulum, duxerunt per noctem in Antipatridem.
  33193 The Acts	Acts	46	23	32	Et postera die dimissis equitibus ut cum eo irent, reversi sunt ad castra.
  33194 The Acts	Acts	46	23	33	Qui cum venissent Caesaream, et tradidissent epistolam praesidi, statuerunt ante illum et Paulum.
  33195 The Acts	Acts	46	23	34	Cum legisset autem, et interrogasset de qua provincia esset, et cognoscens quia de Cilicia :
  33196 The Acts	Acts	46	23	35	Audiam te, inquit, cum accusatores tui venerint. Jussitque in praetorio Herodis custodiri eum.
  33197 The Acts	Acts	46	24	1	Post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias, cum senioribus quibusdam, et Tertullo quodam oratore, qui adierunt praesidem adversus Paulum.
  33198 The Acts	Acts	46	24	2	Et citato Paulo coepit accusare Tertullus, dicens : Cum in multa pace agamus per te, et multa corrigantur per tuam providentiam,
  33199 The Acts	Acts	46	24	3	semper et ubique suscipimus, optime Felix, cum omni gratiarum actione.
  33200 The Acts	Acts	46	24	4	Ne diutius autem te protraham, oro, breviter audias nos pro tua clementia.
  33201 The Acts	Acts	46	24	5	Invenimus hunc hominem pestiferum, et concitantem seditiones omnibus Judaeis in universo orbe, et auctorem seditionis sectae Nazarenorum :
  33202 The Acts	Acts	46	24	6	qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehensum voluimus secundum legem nostram judicare.
  33203 The Acts	Acts	46	24	7	Superveniens autem tribunus Lysias, cum vi magna eripuit eum de manibus nostris,
  33204 The Acts	Acts	46	24	8	jubens accusatores ejus ad te venire : a quo poteris ipse judicans, de omnibus istis cognoscere, de quibus nos accusamus eum.
  33205 The Acts	Acts	46	24	9	Adjecerunt autem et Judaei, dicentes haec ita se habere.
  33206 The Acts	Acts	46	24	10	Respondit autem Paulus (annuente sibi praeside dicere) : Ex multis annis te esse judicem genti huic sciens, bono animo pro me satisfaciam.
  33207 The Acts	Acts	46	24	11	Potes enim cognoscere quia non plus sunt mihi dies quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Jerusalem :
  33208 The Acts	Acts	46	24	12	et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem, aut concursum facientem turbae, neque in synagogis, neque in civitate :
  33209 The Acts	Acts	46	24	13	neque probare possunt tibi de quibus nunc me accusant.
  33210 The Acts	Acts	46	24	14	Confiteor autem hoc tibi, quod secundum sectam quam dicunt haeresim, sic deservio Patri et Deo meo, credens omnibus quae in lege et prophetis scripta sunt :
  33211 The Acts	Acts	46	24	15	spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspectant, resurrectionem futuram justorum et iniquorum.
  33212 The Acts	Acts	46	24	16	In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper.
  33213 The Acts	Acts	46	24	17	Post annos autem plures eleemosynas facturus in gentem meam, veni, et oblationes, et vota,
  33214 The Acts	Acts	46	24	18	in quibus invenerunt me purificatum in templo : non cum turba, neque cum tumultu.
  33215 The Acts	Acts	46	24	19	Quidam autem ex Asia Judaei, quos oportebat apud te praesto esse, et accusare si quid haberent adversum me :
  33216 The Acts	Acts	46	24	20	aut hi ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio,
  33217 The Acts	Acts	46	24	21	nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans : Quoniam de resurrectione mortuorum ego judicor hodie a vobis.
  33218 The Acts	Acts	46	24	22	Distulit autem illos Felix, certissime sciens de via hac, dicens : Cum tribunus Lysias descenderit, audiam vos.
  33219 The Acts	Acts	46	24	23	Jussitque centurioni custodire eum, et habere requiem, nec quemquam de suis prohibere ministrare ei.
  33220 The Acts	Acts	46	24	24	Post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua, quae erat Judaea, vocavit Paulum, et audivit ab eo fidem quae est in Christum Jesum.
  33221 The Acts	Acts	46	24	25	Disputante autem illo de justitia, et castitate, et de judicio futuro, tremefactus Felix, respondit : Quod nunc attinet, vade : tempore autem opportuno accersam te :
  33222 The Acts	Acts	46	24	26	simul et sperans quod pecunia ei daretur a Paulo, propter quod et frequenter accersens eum, loquebatur cum eo.
  33223 The Acts	Acts	46	24	27	Biennio autem expleto, accepit successorem Felix Portium Festum. Volens autem gratiam praestare Judaeis Felix, reliquit Paulum vinctum.
  33224 The Acts	Acts	46	25	1	Festus ergo cum venisset in provinciam, post triduum ascendit Jerosolymam a Caesarea.
  33225 The Acts	Acts	46	25	2	Adieruntque eum principes sacerdotum et primi Judaeorum adversus Paulum : et rogabant eum,
  33226 The Acts	Acts	46	25	3	postulantes gratiam adversus eum, ut juberet perduci eum in Jerusalem, insidias tendentes ut interficerent eum in via.
  33227 The Acts	Acts	46	25	4	Festus autem respondit servari Paulum in Caesarea : se autem maturius profecturum.
  33228 The Acts	Acts	46	25	5	Qui ergo in vobis, ait, potentes sunt, descendentes simul, si quod est in viro crimen, accusent eum.
  33229 The Acts	Acts	46	25	6	Demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem, descendit Caesaream, et altera die sedit pro tribunali, et jussit Paulum adduci.
  33230 The Acts	Acts	46	25	7	Qui cum perductus esset, circumsteterunt eum, qui ab Jerosolyma descenderant Judaei, multas et graves causas objicientes, quas non poterant probare :
  33231 The Acts	Acts	46	25	8	Paulo rationem reddente : Quoniam neque in legem Judaeorum, neque in templum, neque in Caesarem quidquam peccavi.
  33232 The Acts	Acts	46	25	9	Festus autem volens gratiam praestare Judaeis, respondens Paulo, dixit : Vis Jerosolymam ascendere, et ibi de his judicari apud me ?
  33233 The Acts	Acts	46	25	10	Dixit autem Paulus : Ad tribunal Caesaris sto : ibi me oportet judicari : Judaeis non nocui, sicut tu melius nosti.
  33234 The Acts	Acts	46	25	11	Si enim nocui, aut dignum morte aliquid feci, non recuso mori : si vero nihil est eorum quae hi accusant me, nemo potest me illis donare. Caesarem appello.
  33235 The Acts	Acts	46	25	12	Tunc Festus cum concilio locutus, respondit : Caesarem appellasti ? ad Caesarem ibis.
  33236 The Acts	Acts	46	25	13	Et cum dies aliquot transacti essent, Agrippa rex et Bernice descenderunt Caesaream ad salutandum Festum.
  33237 The Acts	Acts	46	25	14	Et cum dies plures ibi demorarentur, Festus regi indicavit de Paulo, dicens : Vir quidam est derelictus a Felice vinctus,
  33238 The Acts	Acts	46	25	15	de quo cum essem Jerosolymis, adierunt me principes sacerdotum et seniores Judaeorum, postulantes adversus illum damnationem.
  33239 The Acts	Acts	46	25	16	Ad quos respondi : Quia non est Romanis consuetudo damnare aliquem hominem priusquam is qui accusatur praesentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina.
  33240 The Acts	Acts	46	25	17	Cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione, sequenti die sedens pro tribunali, jussi adduci virum.
  33241 The Acts	Acts	46	25	18	De quo, cum stetissent accusatores, nullam causam deferebant, de quibus ego suspicabar malum.
  33242 The Acts	Acts	46	25	19	Quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum, et de quodam Jesu defuncto, quem affirmabat Paulus vivere.
  33243 The Acts	Acts	46	25	20	Haesitans autem ego de hujusmodi quaestione, dicebam si vellet ire Jerosolymam, et ibi judicari de istis.
  33244 The Acts	Acts	46	25	21	Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem, jussi servari eum, donec mittam eum ad Caesarem.
  33245 The Acts	Acts	46	25	22	Agrippa autem dixit ad Festum : Volebam et ipse hominem audire. Cras, inquit, audies eum.
  33246 The Acts	Acts	46	25	23	Altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione, et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis, jubente Festo, adductus est Paulus.
  33247 The Acts	Acts	46	25	24	Et dicit Festus : Agrippa rex, et omnes qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc de quo omnis multitudo Judaeorum interpellavit me Jerosolymis, petentes et acclamantes non oportere eum vivere amplius.
  33248 The Acts	Acts	46	25	25	Ego vere comperi nihil dignum morte eum admisisse. Ipso autem hoc appellante ad Augustum, judicavi mittere.
  33249 The Acts	Acts	46	25	26	De quo quid certum scribam domino, non habeo. Propter quod produxi eum ad vos, et maxime ad te, rex Agrippa, ut interrogatione facta habeam quid scribam.
  33250 The Acts	Acts	46	25	27	Sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum, et causas ejus non significare.
  33251 The Acts	Acts	46	26	1	Agrippa vero ad Paulum ait : Permittitur tibi loqui pro temetipso. Tunc Paulus extenta manu coepit rationem reddere :
  33252 The Acts	Acts	46	26	2	De omnibus quibus accusor a Judaeis, rex Agrippa, aestimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie,
  33253 The Acts	Acts	46	26	3	maxime te sciente omnia, et quae apud Judaeos sunt consuetudines et quaestiones : propter quod obsecro patienter me audias.
  33254 The Acts	Acts	46	26	4	Et quidem vitam meam a juventute, quae ab initio fuit in gente mea in Jerosolymis, noverunt omnes Judaei :
  33255 The Acts	Acts	46	26	5	praescientes me ab initio (si velint testimonium perhibere) quoniam secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi pharisaeus.
  33256 The Acts	Acts	46	26	6	Et nunc, in spe quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo, sto judicio subjectus :
  33257 The Acts	Acts	46	26	7	in quam duodecim tribus nostrae nocte ac die deservientes, sperant devenire. De qua spe accusor a Judaeis, rex.
  33258 The Acts	Acts	46	26	8	Quid incredibile judicatur apud vos, si Deus mortuos suscitat ?
  33259 The Acts	Acts	46	26	9	Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Jesu Nazareni debere multa contraria agere,
  33260 The Acts	Acts	46	26	10	quod et feci Jerosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta : et cum occiderentur, detuli sententiam.
  33261 The Acts	Acts	46	26	11	Et per omnes synagogas frequenter puniens eos, compellebam blasphemare : et amplius insaniens in eos, persequebar usque in exteras civitates.
  33262 The Acts	Acts	46	26	12	In quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum,
  33263 The Acts	Acts	46	26	13	die media in via vidi, rex, de caelo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen, et eos qui mecum simul erant.
  33264 The Acts	Acts	46	26	14	Omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua : Saule, Saule, quid me persequeris ? durum est tibi contra stimulum calcitrare.
  33265 The Acts	Acts	46	26	15	Ego autem dixi : Quis es, domine ? Dominus autem dixit : Ego sum Jesus, quem tu persequeris.
  33266 The Acts	Acts	46	26	16	Sed exsurge, et sta super pedes tuos : ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum, et testem eorum quae vidisti, et eorum quibus apparebo tibi,
  33267 The Acts	Acts	46	26	17	eripiens te de populo et gentibus, in quas nunc ego mitto te,
  33268 The Acts	Acts	46	26	18	aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satanae ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos, per fidem quae est in me.
  33269 The Acts	Acts	46	26	19	Unde, rex Agrippa, non fui incredulus caelesti visioni :
  33270 The Acts	Acts	46	26	20	sed his qui sunt Damasci primum, et Jerosolymis, et in omnem regionem Judaeae, et gentibus, annuntiabam, ut poenitentiam agerent, et converterentur ad Deum, digna poenitentiae opera facientes.
  33271 The Acts	Acts	46	26	21	Hac ex causa me Judaei, cum essem in templo, comprehensum tentabant interficere.
  33272 The Acts	Acts	46	26	22	Auxilio autem adjutus Dei usque in hodiernum diem, sto, testificans minori atque majori, nihil extra dicens quam ea quae prophetae locuti sunt futura esse, et Moyses,
  33273 The Acts	Acts	46	26	23	si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum, lumen annuntiaturus est populo et gentibus.
  33274 The Acts	Acts	46	26	24	Haec loquente eo, et rationem reddente, Festus magna voce dixit : Insanis, Paule : multae te litterae ad insaniam convertunt.
  33275 The Acts	Acts	46	26	25	Et Paulus : Non insanio, inquit, optime Feste, sed veritatis et sobrietatis verba loquor.
  33276 The Acts	Acts	46	26	26	Scit enim de his rex, ad quem et constanter loquor : latere enim eum nihil horum arbitror. Neque enim in angulo quidquam horum gestum est.
  33277 The Acts	Acts	46	26	27	Credis, rex Agrippa, prophetis ? Scio quia credis.
  33278 The Acts	Acts	46	26	28	Agrippa autem ad Paulum : In modico suades me christianum fieri.
  33279 The Acts	Acts	46	26	29	Et Paulus : Opto apud Deum, et in modico et in magno, non tantum te, sed etiam omnes qui audiunt hodie fieri tales, qualis et ego sum, exceptis vinculis his.
  33280 The Acts	Acts	46	26	30	Et exsurrexit rex, et praeses, et Bernice, et qui assidebant eis.
  33281 The Acts	Acts	46	26	31	Et cum secessissent, loquebantur ad invicem, dicentes : Quia nihil morte aut vinculis dignum quid fecit homo iste.
  33282 The Acts	Acts	46	26	32	Agrippa autem Festo dixit : Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Caesarem.
  33283 The Acts	Acts	46	27	1	Ut autem judicatum est navigare eum in Italiam, et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Julio cohortis Augustae,
  33284 The Acts	Acts	46	27	2	ascendentes navem Adrumetinam, incipientes navigare circa Asiae loca, sustulimus, perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicensi.
  33285 The Acts	Acts	46	27	3	Sequenti autem die devenimus Sidonem. Humane autem tractans Julius Paulum, permisit ad amicos ire, et curam sui agere.
  33286 The Acts	Acts	46	27	4	Et inde cum sustulissemus, subnavigavimus Cyprum, propterea quod essent venti contrarii.
  33287 The Acts	Acts	46	27	5	Et pelagus Ciliciae et Pamphyliae navigantes, venimus Lystram, quae est Lyciae :
  33288 The Acts	Acts	46	27	6	et ibi inveniens centurio navem Alexandrinam navigantem in Italiam, transposuit nos in eam.
  33289 The Acts	Acts	46	27	7	Et cum multis diebus tarde navigaremus, et vix devenissemus contra Gnidum, prohibente nos vento, adnavigavimus Cretae juxta Salmonem :
  33290 The Acts	Acts	46	27	8	et vix juxta navigantes, venimus in locum quemdam qui vocatur Boniportus, cui juxta erat civitas Thalassa.
  33291 The Acts	Acts	46	27	9	Multo autem tempore peracto, et cum jam non esset tuta navigatio eo quod et jejunium jam praeteriisset, consolabatur eos Paulus,
  33292 The Acts	Acts	46	27	10	dicens eis : Viri, video quoniam cum injuria et multo damno non solum oneris, et navis, sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio.
  33293 The Acts	Acts	46	27	11	Centurio autem gubernatori et nauclero magis credebat, quam his quae a Paulo dicebantur.
  33294 The Acts	Acts	46	27	12	Et cum aptus portus non esset ad hiemandum, plurimi statuerunt consilium navigare inde, si quomodo possent, devenientes Phoenicen hiemare, portum Cretae respicientem ad Africum et ad Corum.
  33295 The Acts	Acts	46	27	13	Aspirante autem austro, aestimantes propositum se tenere, cum sustulissent de Asson, legebant Cretam.
  33296 The Acts	Acts	46	27	14	Non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus, qui vocatur Euroaquilo.
  33297 The Acts	Acts	46	27	15	Cumque arrepta esset navis, et non posset conari in ventum, data nave flatibus, ferebamur.
  33298 The Acts	Acts	46	27	16	In insulam autem quamdam decurrentes, quae vocatur Cauda, potuimus vix obtinere scapham.
  33299 The Acts	Acts	46	27	17	Qua sublata, adjutoriis utebantur, accingentes navem, timentes ne in Syrtim inciderent, summisso vase sic ferebantur.
  33300 The Acts	Acts	46	27	18	Valida autem nobis tempestate jactatis, sequenti die jactum fecerunt :
  33301 The Acts	Acts	46	27	19	et tertia die suis manibus armamenta navis projecerunt.
  33302 The Acts	Acts	46	27	20	Neque autem sole, neque sideribus apparentibus per plures dies, et tempestate non exigua imminente, jam ablata erat spes omnis salutis nostrae.
  33303 The Acts	Acts	46	27	21	Et cum multa jejunatio fuisset, tunc stans Paulus in medio eorum, dixit : Oportebat quidem, o viri, audito me, non tollere a Creta, lucrique facere injuriam hanc et jacturam.
  33304 The Acts	Acts	46	27	22	Et nunc suadeo vobis bono animo esse : amissio enim nullius animae erit ex vobis, praeterquam navis.
  33305 The Acts	Acts	46	27	23	Astitit enim mihi hac nocte angelus Dei, cujus sum ego, et cui deservio,
  33306 The Acts	Acts	46	27	24	dicens : Ne timeas, Paule : Caesari te oportet assistere : et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum.
  33307 The Acts	Acts	46	27	25	Propter quod bono animo estote, viri : credo enim Deo quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi.
  33308 The Acts	Acts	46	27	26	In insulam autem quamdam oportet nos devenire.
  33309 The Acts	Acts	46	27	27	Sed posteaquam quartadecima nox supervenit, navigantibus nobis in Adria circa mediam noctem, suspicabantur nautae apparere sibi aliquam regionem.
  33310 The Acts	Acts	46	27	28	Qui et summittentes bolidem, invenerunt passus viginti : et pusillum inde separati, invenerunt passus quindecim.
  33311 The Acts	Acts	46	27	29	Timentes autem ne in aspera loca incideremus, de puppi mittentes anchoras quatuor, optabant diem fieri.
  33312 The Acts	Acts	46	27	30	Nautis vero quaerentibus fugere de navi, cum misissent scapham in mare, sub obtentu quasi inciperent a prora anchoras extendere,
  33313 The Acts	Acts	46	27	31	dixit Paulus centurioni et militibus : Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis.
  33314 The Acts	Acts	46	27	32	Tunc absciderunt milites funes scaphae, et passi sunt eam excidere.
  33315 The Acts	Acts	46	27	33	Et cum lux inciperet fieri, rogabat Paulus omnes sumere cibum, dicens : Quartadecima die hodie exspectantes jejuni permanetis, nihil accipientes.
  33316 The Acts	Acts	46	27	34	Propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra : quia nullius vestrum capillus de capite peribit.
  33317 The Acts	Acts	46	27	35	Et cum haec dixisset, sumens panem, gratias egit Deo in conspectu omnium : et cum fregisset, coepit manducare.
  33318 The Acts	Acts	46	27	36	Animaequiores autem facti omnes, et ipsi sumpserunt cibum.
  33319 The Acts	Acts	46	27	37	Eramus vero universae animae in navi ducentae septuaginta sex.
  33320 The Acts	Acts	46	27	38	Et satiati cibo alleviabant navem, jactantes triticum in mare.
  33321 The Acts	Acts	46	27	39	Cum autem dies factus esset, terram non agnoscebant : sinum vero quemdam considerabant habentem littus, in quem cogitabant si possent ejicere navem.
  33322 The Acts	Acts	46	27	40	Et cum anchoras sustulissent, committebant se mari, simul laxantes juncturas gubernaculorum : et levato artemone secundum aurae flatum, tendebant ad littus.
  33323 The Acts	Acts	46	27	41	Et cum incidissemus in locum dithalassum, impegerunt navem : et prora quidem fixa manebat immobilis, puppis vero solvebatur a vi maris.
  33324 The Acts	Acts	46	27	42	Militum autem consilium fuit ut custodias occiderent, ne quis cum enatasset, effugeret.
  33325 The Acts	Acts	46	27	43	Centurio autem volens servare Paulum, prohibuit fieri : jussitque eos qui possent natare, emittere se primos, et evadere, et ad terram exire :
  33326 The Acts	Acts	46	27	44	et ceteros, alios in tabulis ferebant, quosdam super ea quae de navi erant. Et sic factum est, ut omnes animae evaderent ad terram.
  33327 The Acts	Acts	46	28	1	Et cum evasissemus, tunc cognovimus quia Melita insula vocabatur. Barbari vero praestabant non modicam humanitatem nobis.
  33328 The Acts	Acts	46	28	2	Accensa enim pyra, reficiebant nos omnes propter imbrem qui imminebat, et frigus.
  33329 The Acts	Acts	46	28	3	Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem, et imposuisset super ignem, vipera a calore cum processisset, invasit manum ejus.
  33330 The Acts	Acts	46	28	4	Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu ejus, ad invicem dicebant : Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, ultio non sinit eum vivere.
  33331 The Acts	Acts	46	28	5	Et ille quidem excutiens bestiam in ignem, nihil mali passus est.
  33332 The Acts	Acts	46	28	6	At illi existimabant eum in tumorem convertendum, et subito casurum et mori. Diu autem illis exspectantibus, et videntibus nihil mali in eo fieri, convertentes se, dicebant eum esse deum.
  33333 The Acts	Acts	46	28	7	In locis autem illis erant praedia principis insulae, nomine Publii, qui nos suscipiens, triduo benigne exhibuit.
  33334 The Acts	Acts	46	28	8	Contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum jacere. Ad quem Paulus intravit : et cum orasset, et imposuisset ei manus, salvavit eum.
  33335 The Acts	Acts	46	28	9	Quo facto, omnes qui in insula habebant infirmitates, accedebant, et curabantur :
  33336 The Acts	Acts	46	28	10	qui etiam multis honoribus nos honoraverunt, et navigantibus imposuerunt quae necessaria erant.
  33337 The Acts	Acts	46	28	11	Post menses autem tres navigavimus in navi Alexandrina, quae in insula hiemaverat, cui erat insigne Castorum.
  33338 The Acts	Acts	46	28	12	Et cum venissemus Syracusam, mansimus ibi triduo.
  33339 The Acts	Acts	46	28	13	Inde circumlegentes devenimus Rhegium : et post unum diem, flante austro, secunda die venimus Puteolos :
  33340 The Acts	Acts	46	28	14	ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem : et sic venimus Romam.
  33341 The Acts	Acts	46	28	15	Et inde cum audissent fratres, occurrerunt nobis usque ad Appii forum, ac tres Tabernas. Quos cum vidisset Paulus, gratias agens Deo, accepit fiduciam.
  33342 The Acts	Acts	46	28	16	Cum autem venissemus Romam, permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite.
  33343 The Acts	Acts	46	28	17	Post tertium autem diem convocavit primos Judaeorum. Cumque convenissent, dicebat eis : Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens, aut morem paternum, vinctus ab Jerosolymis traditus sum in manus Romanorum,
  33344 The Acts	Acts	46	28	18	qui cum interrogationem de me habuissent, voluerunt me dimittere, eo quod nulla esset causa mortis in me.
  33345 The Acts	Acts	46	28	19	Contradicentibus autem Judaeis, coactus sum appellare Caesarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare.
  33346 The Acts	Acts	46	28	20	Propter hanc igitur causam rogavi vos videre, et alloqui. Propter spem enim Israël catena hac circumdatus sum.
  33347 The Acts	Acts	46	28	21	At illi dixerunt ad eum : Nos neque litteras accepimus de te a Judaea, neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit, aut locutus est quid de te malum.
  33348 The Acts	Acts	46	28	22	Rogamus autem a te audire quae sentis : nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur.
  33349 The Acts	Acts	46	28	23	Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plurimi, quibus exponebat testificans regnum Dei, suadensque eis de Jesu ex lege Moysi et prophetis a mane usque ad vesperam.
  33350 The Acts	Acts	46	28	24	Et quidam credebant his quae dicebantur : quidam vero non credebant.
  33351 The Acts	Acts	46	28	25	Cumque invicem non essent consentientes, discedebant, dicente Paulo unum verbum : Quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros,
  33352 The Acts	Acts	46	28	26	dicens : Vade ad populum istum, et dic ad eos : [Aure audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis, et non perspicietis.
  33353 The Acts	Acts	46	28	27	Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos compresserunt : ne forte videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos.]
  33354 The Acts	Acts	46	28	28	Notum ergo sit vobis, quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei, et ipsi audient.
  33355 The Acts	Acts	46	28	29	Et cum haec dixisset, exierunt ab eo Judaei, multam habentes inter se quaestionem.
  33356 The Acts	Acts	46	28	30	Mansit autem biennio toto in suo conducto : et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum,
  33357 The Acts	Acts	46	28	31	praedicans regnum Dei, et docens quae sunt de Domino Jesu Christo cum omni fiducia, sine prohibitione.
  33358 Romans	Rom	47	1	1	Paulus, servus Jesu Christi, vocatus Apostolus, segregatus in Evangelium Dei,
  33359 Romans	Rom	47	1	2	quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis
  33360 Romans	Rom	47	1	3	de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem,
  33361 Romans	Rom	47	1	4	qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri :
  33362 Romans	Rom	47	1	5	per quem accepimus gratiam, et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine ejus,
  33363 Romans	Rom	47	1	6	in quibus estis et vos vocati Jesu Christi :
  33364 Romans	Rom	47	1	7	omnibus qui sunt Romae, dilectis Dei, vocatis sanctis. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
  33365 Romans	Rom	47	1	8	Primum quidem gratias ago Deo meo per Jesum Christum pro omnibus vobis : quia fides vestra annuntiatur in universo mundo.
  33366 Romans	Rom	47	1	9	Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione memoriam vestri facio
  33367 Romans	Rom	47	1	10	semper in orationibus meis : obsecrans, si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos.
  33368 Romans	Rom	47	1	11	Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar vobis gratiae spiritualis ad confirmandos vos :
  33369 Romans	Rom	47	1	12	id est, simul consolari in vobis per eam quae invicem est, fidem vestram atque meam.
  33370 Romans	Rom	47	1	13	Nolo autem vos ignorare fratres : quia saepe proposui venire ad vos (et prohibitus sum usque adhuc) ut aliquem fructum habeam et in vobis, sicut et in ceteris gentibus.
  33371 Romans	Rom	47	1	14	Graecis ac barbaris, sapientibus, et insipientibus debitor sum :
  33372 Romans	Rom	47	1	15	ita (quod in me) promptum est et vobis, qui Romae estis, evangelizare.
  33373 Romans	Rom	47	1	16	Non enim erubesco Evangelium. Virtus enim Dei est in salutem omni credenti, Judaeo primum, et Graeco.
  33374 Romans	Rom	47	1	17	Justitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem : sicut scriptum est : Justus autem ex fide vivit.
  33375 Romans	Rom	47	1	18	Revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem, et injustitiam hominum eorum, qui veritatem Dei in injustitia detinent :
  33376 Romans	Rom	47	1	19	quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Deus enim illis manifestavit.
  33377 Romans	Rom	47	1	20	Invisibilia enim ipsius, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur : sempiterna quoque ejus virtus, et divinitas : ita ut sint inexcusabiles.
  33378 Romans	Rom	47	1	21	Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt : sed evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum :
  33379 Romans	Rom	47	1	22	dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt.
  33380 Romans	Rom	47	1	23	Et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, et volucrum, et quadrupedum, et serpentium.
  33381 Romans	Rom	47	1	24	Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis :
  33382 Romans	Rom	47	1	25	qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium : et coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Amen.
  33383 Romans	Rom	47	1	26	Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae : nam feminae eorum immutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam.
  33384 Romans	Rom	47	1	27	Similiter autem et masculi, relicto naturali usu feminae, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes, et mercedem, quam oportuit, erroris sui in semetipsis recipientes.
  33385 Romans	Rom	47	1	28	Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt,
  33386 Romans	Rom	47	1	29	repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate : susurrones,
  33387 Romans	Rom	47	1	30	detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes,
  33388 Romans	Rom	47	1	31	insipientes, incompositos, sine affectione, absque foedere, sine misericordia.
  33389 Romans	Rom	47	1	32	Qui cum justitiam Dei cognovissent, non intellexerunt quoniam qui talia agunt, digni sunt morte : et non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus.
  33390 Romans	Rom	47	2	1	Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas : eadem enim agis quae judicas.
  33391 Romans	Rom	47	2	2	Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt.
  33392 Romans	Rom	47	2	3	Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies judicium Dei ?
  33393 Romans	Rom	47	2	4	an divitias bonitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis ? ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit ?
  33394 Romans	Rom	47	2	5	Secundum autem duritiam tuam, et impoenitens cor, thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei,
  33395 Romans	Rom	47	2	6	qui reddet unicuique secundum opera ejus :
  33396 Romans	Rom	47	2	7	iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam :
  33397 Romans	Rom	47	2	8	iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio.
  33398 Romans	Rom	47	2	9	Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judaei primum, et Graeci :
  33399 Romans	Rom	47	2	10	gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judaeo primum, et Graeco :
  33400 Romans	Rom	47	2	11	non enim est acceptio personarum apud Deum.
  33401 Romans	Rom	47	2	12	Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt : et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur.
  33402 Romans	Rom	47	2	13	Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur.
  33403 Romans	Rom	47	2	14	Cum autem gentes, quae legem non habent, naturaliter ea, quae legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex :
  33404 Romans	Rom	47	2	15	qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus,
  33405 Romans	Rom	47	2	16	in die, cum judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Jesum Christum.
  33406 Romans	Rom	47	2	17	Si autem tu Judaeus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo,
  33407 Romans	Rom	47	2	18	et nosti voluntatem ejus, et probas utiliora, instructus per legem,
  33408 Romans	Rom	47	2	19	confidis teipsum esse ducem caecorum, lumen eorum qui in tenebris sunt,
  33409 Romans	Rom	47	2	20	eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiae, et veritatis in lege.
  33410 Romans	Rom	47	2	21	Qui ergo alium doces, teipsum non doces : qui praedicas non furandum, furaris :
  33411 Romans	Rom	47	2	22	qui dicis non moechandum, moecharis : qui abominaris idola, sacrilegium facis :
  33412 Romans	Rom	47	2	23	qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras.
  33413 Romans	Rom	47	2	24	(Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est.)
  33414 Romans	Rom	47	2	25	Circumcisio quidem prodest, si legem observes : si autem praevaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est.
  33415 Romans	Rom	47	2	26	Si igitur praeputium justitias legis custodiat, nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur ?
  33416 Romans	Rom	47	2	27	et judicabit id quod ex natura est praeputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es ?
  33417 Romans	Rom	47	2	28	Non enim qui in manifesto, Judaeus est : neque quae in manifesto, in carne, est circumcisio :
  33418 Romans	Rom	47	2	29	sed qui in abscondito, Judaeus est : et circumcisio cordis in spiritu, non littera : cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est.
  33419 Romans	Rom	47	3	1	Quid ergo amplius Judaeo est ? aut quae utilitas circumcisionis ?
  33420 Romans	Rom	47	3	2	Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei.
  33421 Romans	Rom	47	3	3	Quid enim si quidam illorum non crediderunt ? numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit ? Absit.
  33422 Romans	Rom	47	3	4	Est autem Deus verax : omnis autem homo mendax, sicut scriptum est : [Ut justificeris in sermonibus tuis : et vincas cum judicaris.]
  33423 Romans	Rom	47	3	5	Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus ? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram ?
  33424 Romans	Rom	47	3	6	secundum hominem dico. Absit. Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum ?
  33425 Romans	Rom	47	3	7	Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius : quid adhuc et ego tamquam peccator judicor ?
  33426 Romans	Rom	47	3	8	et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona : quorum damnatio justa est.
  33427 Romans	Rom	47	3	9	Quid ergo ? praecellimus eos ? Nequaquam. Causati enim sumus Judaeos et Graecos omnes sub peccato esse,
  33428 Romans	Rom	47	3	10	sicut scriptum est : [Quia non est justus quisquam :
  33429 Romans	Rom	47	3	11	non est intelligens, non est requirens Deum.
  33430 Romans	Rom	47	3	12	Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt : non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
  33431 Romans	Rom	47	3	13	Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant : venenum aspidum sub labiis eorum :
  33432 Romans	Rom	47	3	14	quorum os maledictione, et amaritudine plenum est :
  33433 Romans	Rom	47	3	15	veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem :
  33434 Romans	Rom	47	3	16	contritio et infelicitas in viis eorum :
  33435 Romans	Rom	47	3	17	et viam pacis non cognoverunt :
  33436 Romans	Rom	47	3	18	non est timor Dei ante oculos eorum.]
  33437 Romans	Rom	47	3	19	Scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur : ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo :
  33438 Romans	Rom	47	3	20	quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati.
  33439 Romans	Rom	47	3	21	Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est : testificata a lege et prophetis.
  33440 Romans	Rom	47	3	22	Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum : non enim est distinctio :
  33441 Romans	Rom	47	3	23	omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei.
  33442 Romans	Rom	47	3	24	Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo Jesu,
  33443 Romans	Rom	47	3	25	quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum
  33444 Romans	Rom	47	3	26	in sustentatione Dei, ad ostensionem justitiae ejus in hoc tempore : ut sit ipse justus, et justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi.
  33445 Romans	Rom	47	3	27	Ubi est ergo gloriatio tua ? Exclusa est. Per quam legem ? Factorum ? Non : sed per legem fidei.
  33446 Romans	Rom	47	3	28	Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis.
  33447 Romans	Rom	47	3	29	An Judaeorum Deus tantum ? nonne et gentium ? Immo et gentium :
  33448 Romans	Rom	47	3	30	quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem.
  33449 Romans	Rom	47	3	31	Legem ergo destruimus per fidem ? Absit : sed legem statuimus.
  33450 Romans	Rom	47	4	1	Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem ?
  33451 Romans	Rom	47	4	2	Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum.
  33452 Romans	Rom	47	4	3	Quid enim dicit Scriptura ? Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam.
  33453 Romans	Rom	47	4	4	Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum.
  33454 Romans	Rom	47	4	5	Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiae Dei.
  33455 Romans	Rom	47	4	6	Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus :
  33456 Romans	Rom	47	4	7	[Beati, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
  33457 Romans	Rom	47	4	8	Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum.]
  33458 Romans	Rom	47	4	9	Beatitudo ergo haec in circumcisione tantum manet, an etiam in praeputio ? Dicimus enim quia reputata est Abrahae fides ad justitiam.
  33459 Romans	Rom	47	4	10	Quomodo ergo reputata est ? in circumcisione, an in praeputio ? Non in circumcisione, sed in praeputio.
  33460 Romans	Rom	47	4	11	Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiae fidei, quae est in praeputio : ut sit pater omnium credentium per praeputium, ut reputetur et illis ad justitiam :
  33461 Romans	Rom	47	4	12	et sit pater circumcisionis non iis tantum, qui sunt ex circumcisione, sed et iis qui sectantur vestigia fidei, quae est in praeputio patris nostri Abrahae.
  33462 Romans	Rom	47	4	13	Non enim per legem promissio Abrahae, aut semini ejus ut haeres esset mundi : sed per justitiam fidei.
  33463 Romans	Rom	47	4	14	Si enim qui ex lege, haeredes sunt : exinanita est fides, abolita est promissio.
  33464 Romans	Rom	47	4	15	Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex, nec praevaricatio.
  33465 Romans	Rom	47	4	16	Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahae, qui pater est omnium nostrum
  33466 Romans	Rom	47	4	17	(sicut scriptum est : Quia patrem multarum gentium posui te) ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea quae non sunt, tamquam ea quae sunt :
  33467 Romans	Rom	47	4	18	qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est ei : Sic erit semen tuum.
  33468 Romans	Rom	47	4	19	Et non infirmatus est fide, nec consideravit corpus suum emortuum, cum jam fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Sarae.
  33469 Romans	Rom	47	4	20	In repromissione etiam Dei non haesitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo :
  33470 Romans	Rom	47	4	21	plenissime sciens, quia quaecumque promisit, potens est et facere.
  33471 Romans	Rom	47	4	22	Ideo et reputatum est illi ad justitiam.
  33472 Romans	Rom	47	4	23	Non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi ad justitiam :
  33473 Romans	Rom	47	4	24	sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitavit Jesum Christum Dominum nostrum a mortuis,
  33474 Romans	Rom	47	4	25	qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram.
  33475 Romans	Rom	47	5	1	Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum :
  33476 Romans	Rom	47	5	2	per quem et habemus accessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei.
  33477 Romans	Rom	47	5	3	Non solum autem, sed et gloriamur in tribulationibus : scientes quod tribulatio patientiam operatur :
  33478 Romans	Rom	47	5	4	patientia autem probationem, probatio vero spem,
  33479 Romans	Rom	47	5	5	spes autem non confundit : quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.
  33480 Romans	Rom	47	5	6	Ut quid enim Christus, cum adhuc infirmi essemus, secundum tempus, pro impiis mortuus est ?
  33481 Romans	Rom	47	5	7	vix enim pro justo quis moritur : nam pro bono forsitan quis audeat mori.
  33482 Romans	Rom	47	5	8	Commendat autem caritatem suam Deus in nobis : quoniam cum adhuc peccatores essemus, secundum tempus,
  33483 Romans	Rom	47	5	9	Christus pro nobis mortuus est : multo igitur magis nunc justificati in sanguine ipsius, salvi erimus ab ira per ipsum.
  33484 Romans	Rom	47	5	10	Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii ejus : multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius.
  33485 Romans	Rom	47	5	11	Non solum autem : sed et gloriamur in Deo per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem nunc reconciliationem accepimus.
  33486 Romans	Rom	47	5	12	Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt.
  33487 Romans	Rom	47	5	13	Usque ad legem enim peccatum erat in mundo : peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset.
  33488 Romans	Rom	47	5	14	Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, qui est forma futuri.
  33489 Romans	Rom	47	5	15	Sed non sicut delictum, ita et donum : si enim unius delicto multi mortui sunt : multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in plures abundavit.
  33490 Romans	Rom	47	5	16	Et non sicut per unum peccatum, ita et donum. Nam judicium quidem ex uno in condemnationem : gratia autem ex multis delictis in justificationem.
  33491 Romans	Rom	47	5	17	Si enim unius delicto mors regnavit per unum : multo magis abundantiam gratiae, et donationis, et justitiae accipientes, in vita regnabunt per unum Jesum Christum.
  33492 Romans	Rom	47	5	18	Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem : sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitae.
  33493 Romans	Rom	47	5	19	Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi : ita et per unius obeditionem, justi constituentur multi.
  33494 Romans	Rom	47	5	20	Lex autem subintravit ut abundaret delictum. Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia :
  33495 Romans	Rom	47	5	21	ut sicut regnavit peccatum in mortem : ita et gratia regnet per justitiam in vitam aeternam, per Jesum Christum Dominum nostrum.
  33496 Romans	Rom	47	6	1	Quid ergo dicemus ? permanebimus in peccato ut gratia abundet ?
  33497 Romans	Rom	47	6	2	Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo ?
  33498 Romans	Rom	47	6	3	an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus ?
  33499 Romans	Rom	47	6	4	Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem : ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus.
  33500 Romans	Rom	47	6	5	Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus : simul et resurrectionis erimus.
  33501 Romans	Rom	47	6	6	Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato.
  33502 Romans	Rom	47	6	7	Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato.
  33503 Romans	Rom	47	6	8	Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo,
  33504 Romans	Rom	47	6	9	scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur : mors illi ultra non dominabitur.
  33505 Romans	Rom	47	6	10	Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel : quod autem vivit, vivit Deo.
  33506 Romans	Rom	47	6	11	Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro.
  33507 Romans	Rom	47	6	12	Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis ejus.
  33508 Romans	Rom	47	6	13	Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato : sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes : et membra vestra arma justitiae Deo.
  33509 Romans	Rom	47	6	14	Peccatum enim vobis non dominabitur : non enim sub lege estis, sed sub gratia.
  33510 Romans	Rom	47	6	15	Quid ergo ? peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia ? Absit.
  33511 Romans	Rom	47	6	16	Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam ?
  33512 Romans	Rom	47	6	17	Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinae, in quam traditi estis.
  33513 Romans	Rom	47	6	18	Liberati autem a peccato, servi facti estis justitiae.
  33514 Romans	Rom	47	6	19	Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestrae : sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiae, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiae in sanctificationem.
  33515 Romans	Rom	47	6	20	Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiae.
  33516 Romans	Rom	47	6	21	Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis ? nam finis illorum mors est.
  33517 Romans	Rom	47	6	22	Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam.
  33518 Romans	Rom	47	6	23	Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita aeterna, in Christo Jesu Domino nostro.
  33519 Romans	Rom	47	7	1	An ignoratis, fratres (scientibus enim legem loquor), quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit ?
  33520 Romans	Rom	47	7	2	Nam quae sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi : si autem mortuus fuerit vir ejus, soluta est a lege viri.
  33521 Romans	Rom	47	7	3	Igitur, vivente viro, vocabitur adultera si fuerit cum alio viro : si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri, ut non sit adultera si fuerit cum alio viro.
  33522 Romans	Rom	47	7	4	Itaque fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi : ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo.
  33523 Romans	Rom	47	7	5	Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quae per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti.
  33524 Romans	Rom	47	7	6	Nunc autem soluti sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litterae.
  33525 Romans	Rom	47	7	7	Quid ergo dicemus ? lex peccatum est ? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem : nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret : Non concupisces.
  33526 Romans	Rom	47	7	8	Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum erat.
  33527 Romans	Rom	47	7	9	Ego autem vivebam sine lege aliquando : sed cum venisset mandatum, peccatum revixit.
  33528 Romans	Rom	47	7	10	Ego autem mortuus sum : et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem.
  33529 Romans	Rom	47	7	11	Nam peccatum occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit.
  33530 Romans	Rom	47	7	12	Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum.
  33531 Romans	Rom	47	7	13	Quod ergo bonum est, mihi factum est mors ? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem : ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum.
  33532 Romans	Rom	47	7	14	Scimus enim quia lex spiritualis est : ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato.
  33533 Romans	Rom	47	7	15	Quod enim operor, non intelligo : non enim quod volo bonum, hoc ago : sed quod odi malum, illud facio.
  33534 Romans	Rom	47	7	16	Si autem quod nolo, illud facio : consentio legi, quoniam bona est.
  33535 Romans	Rom	47	7	17	Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum.
  33536 Romans	Rom	47	7	18	Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle, adjacet mihi : perficere autem bonum, non invenio.
  33537 Romans	Rom	47	7	19	Non enim quod volo bonum, hoc facio : sed quod nolo malum, hoc ago.
  33538 Romans	Rom	47	7	20	Si autem quod nolo, illud facio : jam non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum.
  33539 Romans	Rom	47	7	21	Invenio igitur legem, volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet :
  33540 Romans	Rom	47	7	22	condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem :
  33541 Romans	Rom	47	7	23	video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis.
  33542 Romans	Rom	47	7	24	Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus ?
  33543 Romans	Rom	47	7	25	gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Igitur ego ipse mente servio legi Dei : carne autem, legi peccati.
  33544 Romans	Rom	47	8	1	Nihil ergo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu : qui non secundum carnem ambulant.
  33545 Romans	Rom	47	8	2	Lex enim spiritus vitae in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis.
  33546 Romans	Rom	47	8	3	Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem : Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato, damnavit peccatum in carne,
  33547 Romans	Rom	47	8	4	ut justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum.
  33548 Romans	Rom	47	8	5	Qui enim secundum carnem sunt, quae carnis sunt, sapiunt : qui vero secundum spiritum sunt, quae sunt spiritus, sentiunt.
  33549 Romans	Rom	47	8	6	Nam prudentia carnis, mors est : prudentia autem spiritus, vita et pax :
  33550 Romans	Rom	47	8	7	quoniam sapientia carnis inimica est Deo : legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest.
  33551 Romans	Rom	47	8	8	Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt.
  33552 Romans	Rom	47	8	9	Vos autem in carne non estis, sed in spiritu : si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus.
  33553 Romans	Rom	47	8	10	Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem.
  33554 Romans	Rom	47	8	11	Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis : qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis.
  33555 Romans	Rom	47	8	12	Ergo fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus.
  33556 Romans	Rom	47	8	13	Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini : si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.
  33557 Romans	Rom	47	8	14	Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei.
  33558 Romans	Rom	47	8	15	Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus : Abba (Pater).
  33559 Romans	Rom	47	8	16	Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei.
  33560 Romans	Rom	47	8	17	Si autem filii, et haeredes : haeredes, quidem Dei, cohaeredes autem Christi : si tamen compatimur ut et conglorificemur.
  33561 Romans	Rom	47	8	18	Existimo enim quod non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis.
  33562 Romans	Rom	47	8	19	Nam exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat.
  33563 Romans	Rom	47	8	20	Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe :
  33564 Romans	Rom	47	8	21	quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei.
  33565 Romans	Rom	47	8	22	Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc.
  33566 Romans	Rom	47	8	23	Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes : et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri.
  33567 Romans	Rom	47	8	24	Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quae videtur, non est spes : nam quod videt quis, quid sperat ?
  33568 Romans	Rom	47	8	25	Si autem quod non videmus, speramus : per patientiam exspectamus.
  33569 Romans	Rom	47	8	26	Similiter autem et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram : nam quid oremus, sicut oportet, nescimus : sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.
  33570 Romans	Rom	47	8	27	Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus : quia secundum Deum postulat pro sanctis.
  33571 Romans	Rom	47	8	28	Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti.
  33572 Romans	Rom	47	8	29	Nam quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus.
  33573 Romans	Rom	47	8	30	Quos autem praedestinavit, hos et vocavit : et quos vocavit, hos et justificavit : quos autem justificavit, illos et glorificavit.
  33574 Romans	Rom	47	8	31	Quid ergo dicemus ad haec ? si Deus pro nobis, quis contra nos ?
  33575 Romans	Rom	47	8	32	Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum : quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit ?
  33576 Romans	Rom	47	8	33	Quis accusabit adversus electos Dei ? Deus qui justificat,
  33577 Romans	Rom	47	8	34	quis est qui condemnet ? Christus Jesus, qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis.
  33578 Romans	Rom	47	8	35	Quis ergo nos separabit a caritate Christi ? tribulatio ? an angustia ? an fames ? an nuditas ? an periculum ? an persecutio ? an gladius ?
  33579 Romans	Rom	47	8	36	(Sicut scriptum est : [Quia propter te mortificamur tota die : aestimati sumus sicut oves occisionis.)]
  33580 Romans	Rom	47	8	37	Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos.
  33581 Romans	Rom	47	8	38	Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo,
  33582 Romans	Rom	47	8	39	neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro.
  33583 Romans	Rom	47	9	1	Veritatem dico in Christo, non mentior : testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto :
  33584 Romans	Rom	47	9	2	quoniam tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo.
  33585 Romans	Rom	47	9	3	Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem,
  33586 Romans	Rom	47	9	4	qui sunt Israëlitae, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa :
  33587 Romans	Rom	47	9	5	quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.
  33588 Romans	Rom	47	9	6	Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israël sunt, ii sunt Israëlitae :
  33589 Romans	Rom	47	9	7	neque qui semen sunt Abrahae, omnes filii : sed in Isaac vocabitur tibi semen :
  33590 Romans	Rom	47	9	8	id est, non qui filii carnis, hi filii Dei : sed qui filii sunt promissionis, aestimantur in semine.
  33591 Romans	Rom	47	9	9	Promissionis enim verbum hoc est : Secundum hoc tempus veniam : et erit Sarae filius.
  33592 Romans	Rom	47	9	10	Non solum autem illa : sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri.
  33593 Romans	Rom	47	9	11	Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret),
  33594 Romans	Rom	47	9	12	non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei quia major serviet minori,
  33595 Romans	Rom	47	9	13	sicut scriptum est : Jacob dilexi, Esau autem odio habui.
  33596 Romans	Rom	47	9	14	Quid ergo dicemus ? numquid iniquitas apud Deum ? Absit.
  33597 Romans	Rom	47	9	15	Moysi enim dicit : Miserebor cujus misereor : et misericordiam praestabo cujus miserebor.
  33598 Romans	Rom	47	9	16	Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei.
  33599 Romans	Rom	47	9	17	Dicit enim Scriptura Pharaoni : Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam : et ut annuntietur nomen meum in universa terra.
  33600 Romans	Rom	47	9	18	Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat.
  33601 Romans	Rom	47	9	19	Dicis itaque mihi : Quid adhuc queritur ? voluntati enim ejus quis resistit ?
  33602 Romans	Rom	47	9	20	O homo, tu quis es, qui respondeas Deo ? numquid dicit figmentum ei qui se finxit : Quid me fecisti sic ?
  33603 Romans	Rom	47	9	21	an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam ?
  33604 Romans	Rom	47	9	22	Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae, apta in interitum,
  33605 Romans	Rom	47	9	23	ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam.
  33606 Romans	Rom	47	9	24	Quos et vocavit nos non solum ex Judaeis, sed etiam in gentibus,
  33607 Romans	Rom	47	9	25	sicut in Osee dicit : Vocabo non plebem meam, plebem meam : et non dilectam, dilectam : et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam.
  33608 Romans	Rom	47	9	26	Et erit : in loco, ubi dictum est eis : Non plebs mea vos : ibi vocabuntur filii Dei vivi.
  33609 Romans	Rom	47	9	27	Isaias autem clamat pro Israël : Si fuerit numerus filiorum Israël tamquam arena maris, reliquiae salvae fient.
  33610 Romans	Rom	47	9	28	Verbum enim consummans, et abbrevians in aequitate : quia verbum breviatum faciet Dominus super terram :
  33611 Romans	Rom	47	9	29	et sicut praedixit Isaias : Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus.
  33612 Romans	Rom	47	9	30	Quid ergo dicemus ? Quod gentes, quae non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam : justitiam autem, quae ex fide est.
  33613 Romans	Rom	47	9	31	Israël vero sectando legem justitiae, in legem justitiae non pervenit.
  33614 Romans	Rom	47	9	32	Quare ? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus : offenderunt enim in lapidem offensionis,
  33615 Romans	Rom	47	9	33	sicut scriptum est : Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali : et omnis qui credit in eum, non confundetur.
  33616 Romans	Rom	47	10	1	Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem.
  33617 Romans	Rom	47	10	2	Testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent, sed non secundum scientiam.
  33618 Romans	Rom	47	10	3	Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quaerentes statuere, justitiae Dei non sunt subjecti.
  33619 Romans	Rom	47	10	4	Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti.
  33620 Romans	Rom	47	10	5	Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quae ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea.
  33621 Romans	Rom	47	10	6	Quae autem ex fide est justitia, sic dicit : Ne dixeris in corde tuo : Quis ascendet in caelum ? id est, Christum deducere :
  33622 Romans	Rom	47	10	7	aut, Quis descendet in abyssum ? hoc est, Christum a mortuis revocare.
  33623 Romans	Rom	47	10	8	Sed quid dicit Scriptura ? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo : hoc est verbum fidei, quod praedicamus.
  33624 Romans	Rom	47	10	9	Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.
  33625 Romans	Rom	47	10	10	Corde enim creditur ad justitiam : ore autem confessio fit ad salutem.
  33626 Romans	Rom	47	10	11	Dicit enim Scriptura : Omnis qui credit in illum, non confundetur.
  33627 Romans	Rom	47	10	12	Non enim est distinctio Judaei et Graeci : nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum.
  33628 Romans	Rom	47	10	13	Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
  33629 Romans	Rom	47	10	14	Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt ? aut quomodo credent ei, quem non audierunt ? quomodo autem audient sine praedicante ?
  33630 Romans	Rom	47	10	15	quomodo vero praedicabunt nisi mittantur ? sicut scriptum est : Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona !
  33631 Romans	Rom	47	10	16	Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit : Domine, quis credidit auditui nostro ?
  33632 Romans	Rom	47	10	17	Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.
  33633 Romans	Rom	47	10	18	Sed dico : Numquid non audierunt ? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.
  33634 Romans	Rom	47	10	19	Sed dico : Numquid Israël non cognovit ? Primus Moyses dicit : Ego ad aemulationem vos adducam in non gentem : in gentem insipientem, in iram vos mittam.
  33635 Romans	Rom	47	10	20	Isaias autem audet, et dicit : Inventus sum a non quaerentibus me : palam apparui iis qui me non interrogabant.
  33636 Romans	Rom	47	10	21	Ad Israël autem dicit : Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem.
  33637 Romans	Rom	47	11	1	Dico ergo : Numquid Deus repulit populum suum ? Absit. Nam et ego Israëlita sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin :
  33638 Romans	Rom	47	11	2	non repulit Deus plebem suam, quam praescivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura ? quemadmodum interpellat Deum adversum Israël :
  33639 Romans	Rom	47	11	3	Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt : et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam.
  33640 Romans	Rom	47	11	4	Sed quid dicit illi divinum responsum ? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal.
  33641 Romans	Rom	47	11	5	Sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt.
  33642 Romans	Rom	47	11	6	Si autem gratia, jam non ex operibus : alioquin gratia jam non est gratia.
  33643 Romans	Rom	47	11	7	Quid ergo ? Quod quaerebat Israël, hoc non est consecutus : electio autem consecuta est : ceteri vero excaecati sunt :
  33644 Romans	Rom	47	11	8	sicut scriptum est : Dedit illis Deus spiritum compunctionis : oculos ut non videant, et aures ut non audiant, usque in hodiernum diem.
  33645 Romans	Rom	47	11	9	Et David dicit : Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem illis.
  33646 Romans	Rom	47	11	10	Obscurentur oculi eorum ne videant : et dorsum eorum semper incurva.
  33647 Romans	Rom	47	11	11	Dico ergo : Numquid sic offenderunt ut caderent ? Absit. Sed illorum delicto, salus est gentibus ut illos aemulentur.
  33648 Romans	Rom	47	11	12	Quod si delictum illorum divitiae sunt mundi, et diminutio eorum divitiae gentium : quanto magis plenitudo eorum ?
  33649 Romans	Rom	47	11	13	Vobis enim dico gentibus : Quamdiu quidem ego sum gentium Apostolus, ministerium meum honorificabo,
  33650 Romans	Rom	47	11	14	si quomodo ad aemulandum provocem carnem meam, et salvos faciam aliquos ex illis.
  33651 Romans	Rom	47	11	15	Si enim amissio eorum, reconciliatio est mundi : quae assumptio, nisi vita ex mortuis ?
  33652 Romans	Rom	47	11	16	Quod si delibatio sancta est, et massa : et si radix sancta, et rami.
  33653 Romans	Rom	47	11	17	Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis, et pinguedinis olivae factus es,
  33654 Romans	Rom	47	11	18	noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris : non tu radicem portas, sed radix te.
  33655 Romans	Rom	47	11	19	Dices ergo : Fracti sunt rami ut ego inserar.
  33656 Romans	Rom	47	11	20	Bene : propter incredulitatem fracti sunt. Tu autem fide stas : noli altum sapere, sed time.
  33657 Romans	Rom	47	11	21	Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit : ne forte nec tibi parcat.
  33658 Romans	Rom	47	11	22	Vide ergo bonitatem, et severitatem Dei : in eos quidem qui ceciderunt, severitatem : in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris.
  33659 Romans	Rom	47	11	23	Sed et illi, si non permanserint in incredulitate, inserentur : potens est enim Deus iterum inserere illos.
  33660 Romans	Rom	47	11	24	Nam si tu ex naturali excisus es oleastro, et contra naturam insertus es in bonam olivam : quanto magis ii qui secundum naturam inserentur suae olivae ?
  33661 Romans	Rom	47	11	25	Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc (ut non sitis vobis ipsis sapientes), quia caecitas ex parte contigit in Israël, donec plenitudo gentium intraret,
  33662 Romans	Rom	47	11	26	et sic omnis Israël salvus fieret, sicut scriptum est : Veniet ex Sion, qui eripiat, et avertat impietatem a Jacob.
  33663 Romans	Rom	47	11	27	Et hoc illis a me testamentum : cum abstulero peccata eorum.
  33664 Romans	Rom	47	11	28	Secundum Evangelium quidem, inimici propter vos : secundum electionem autem, carissimi propter patres.
  33665 Romans	Rom	47	11	29	Sine poenitentia enim sunt dona et vocatio Dei.
  33666 Romans	Rom	47	11	30	Sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter incredulitatem illorum :
  33667 Romans	Rom	47	11	31	ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam : ut et ipsi misericordiam consequantur.
  33668 Romans	Rom	47	11	32	Conclusit enim Deus omnia in incredulitate, ut omnium misereatur.
  33669 Romans	Rom	47	11	33	O altitudo divitiarum sapientiae, et scientiae Dei : quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus !
  33670 Romans	Rom	47	11	34	Quis enim cognovit sensum Domini ? aut quis consiliarius ejus fuit ?
  33671 Romans	Rom	47	11	35	aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei ?
  33672 Romans	Rom	47	11	36	Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia : ipsi gloria in saecula. Amen.
  33673 Romans	Rom	47	12	1	Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum.
  33674 Romans	Rom	47	12	2	Et nolite conformari huic saeculo, sed reformamini in novitate sensus vestri : ut probetis quae sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta.
  33675 Romans	Rom	47	12	3	Dico enim per gratiam quae data est mihi, omnibus qui sunt inter vos, non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem : et unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.
  33676 Romans	Rom	47	12	4	Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent :
  33677 Romans	Rom	47	12	5	ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.
  33678 Romans	Rom	47	12	6	Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes : sive prophetiam secundum rationem fidei,
  33679 Romans	Rom	47	12	7	sive ministerium in ministrando, sive qui docet in doctrina,
  33680 Romans	Rom	47	12	8	qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui praeest in sollicitudine, qui miseretur in hilaritate.
  33681 Romans	Rom	47	12	9	Dilectio sine simulatione : odientes malum, adhaerentes bono :
  33682 Romans	Rom	47	12	10	caritate fraternitatis invicem diligentes : honore invicem praevenientes :
  33683 Romans	Rom	47	12	11	sollicitudine non pigri : spiritu ferventes : Domino servientes :
  33684 Romans	Rom	47	12	12	spe gaudentes : in tribulatione patientes : orationi instantes :
  33685 Romans	Rom	47	12	13	necessitatibus sanctorum communicantes : hospitalitatem sectantes.
  33686 Romans	Rom	47	12	14	Benedicite persequentibus vos : benedicite, et nolite maledicere.
  33687 Romans	Rom	47	12	15	Gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus :
  33688 Romans	Rom	47	12	16	idipsum invicem sentientes : non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos :
  33689 Romans	Rom	47	12	17	nulli malum pro malo reddentes : providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.
  33690 Romans	Rom	47	12	18	Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes :
  33691 Romans	Rom	47	12	19	non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum irae. Scriptum est enim : Mihi vindicta : ego retribuam, dicit Dominus.
  33692 Romans	Rom	47	12	20	Sed si esurierit inimicus tuus, ciba illum : si sitit, potum da illi : hoc enim faciens, carbones ignis congeres super caput ejus.
  33693 Romans	Rom	47	12	21	Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.
  33694 Romans	Rom	47	13	1	Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit : non est enim potestas nisi a Deo : quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt.
  33695 Romans	Rom	47	13	2	Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt :
  33696 Romans	Rom	47	13	3	nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem ? Bonum fac : et habebis laudem ex illa :
  33697 Romans	Rom	47	13	4	Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time : non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est : vindex in iram ei qui malum agit.
  33698 Romans	Rom	47	13	5	Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam.
  33699 Romans	Rom	47	13	6	Ideo enim et tributa praestatis : ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes.
  33700 Romans	Rom	47	13	7	Reddite ergo omnibus debita : cui tributum, tributum : cui vectigal, vectigal : cui timorem, timorem : cui honorem, honorem.
  33701 Romans	Rom	47	13	8	Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis : qui enim diligit proximum, legem implevit.
  33702 Romans	Rom	47	13	9	Nam : Non adulterabis : non occides : non furaberis : non falsum testimonium dices : non concupisces : et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur : diliges proximum tuum sicut teipsum.
  33703 Romans	Rom	47	13	10	Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio.
  33704 Romans	Rom	47	13	11	Et hoc scientes tempus : quia hora est jam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus.
  33705 Romans	Rom	47	13	12	Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abjiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis.
  33706 Romans	Rom	47	13	13	Sicut in die honeste ambulemus : non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et aemulatione :
  33707 Romans	Rom	47	13	14	sed induimini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis.
  33708 Romans	Rom	47	14	1	Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum.
  33709 Romans	Rom	47	14	2	Alius enim credit se manducare omnia : qui autem infirmus est, olus manducet.
  33710 Romans	Rom	47	14	3	Is qui manducat, non manducantem non spernat : et qui non manducat, manducantem non judicet : Deus enim illum assumpsit.
  33711 Romans	Rom	47	14	4	Tu quis es, qui judicas alienum servum ? domino suo stat, aut cadit : stabit autem : potens est enim Deus statuere illum.
  33712 Romans	Rom	47	14	5	Nam alius judicat diem inter diem : alius autem judicat omnem diem : unusquisque in suo sensu abundet.
  33713 Romans	Rom	47	14	6	Qui sapit diem, Domino sapit, et qui manducat, Domino manducat : gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo.
  33714 Romans	Rom	47	14	7	Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur.
  33715 Romans	Rom	47	14	8	Sive enim vivemus, Domino vivimus : sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus.
  33716 Romans	Rom	47	14	9	In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit : ut et mortuorum et vivorum dominetur.
  33717 Romans	Rom	47	14	10	Tu autem quid judicas fratrem tuum ? aut tu quare spernis fratrem tuum ? omnes enim stabimus ante tribunal Christi.
  33718 Romans	Rom	47	14	11	Scriptum est enim : Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu : et omnis lingua confitebitur Deo.
  33719 Romans	Rom	47	14	12	Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo.
  33720 Romans	Rom	47	14	13	Non ergo amplius invicem judicemus : sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum.
  33721 Romans	Rom	47	14	14	Scio, et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esset, illi commune est.
  33722 Romans	Rom	47	14	15	Si enim propter cibum frater tuus contristatur, jam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est.
  33723 Romans	Rom	47	14	16	Non ergo blasphemetur bonum nostrum.
  33724 Romans	Rom	47	14	17	Non est enim regnum Dei esca et potus : sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto :
  33725 Romans	Rom	47	14	18	qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probatus est hominibus.
  33726 Romans	Rom	47	14	19	Itaque quae pacis sunt, sectemur : et quae aedificationis sunt, in invicem custodiamus.
  33727 Romans	Rom	47	14	20	Noli propter escam destruere opus Dei, omnia quidem sunt munda : sed malum est homini, qui per offendiculum manducat.
  33728 Romans	Rom	47	14	21	Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur.
  33729 Romans	Rom	47	14	22	Tu fidem habes ? penes temetipsum habe coram Deo. Beatus qui non judicat semetipsum in eo quod probat.
  33730 Romans	Rom	47	14	23	Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est : quia non ex fide. Omne autem, quod non est ex fide, peccatum est.
  33731 Romans	Rom	47	15	1	Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere.
  33732 Romans	Rom	47	15	2	Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad aedificationem.
  33733 Romans	Rom	47	15	3	Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est : Improperia improperantium tibi ceciderunt super me.
  33734 Romans	Rom	47	15	4	Quaecumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt : ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus.
  33735 Romans	Rom	47	15	5	Deus autem patientiae et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum :
  33736 Romans	Rom	47	15	6	ut unanimes, uno ore honorificetis Deum et patrem Domini nostri Jesu Christi.
  33737 Romans	Rom	47	15	7	Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei.
  33738 Romans	Rom	47	15	8	Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum :
  33739 Romans	Rom	47	15	9	gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est : Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo.
  33740 Romans	Rom	47	15	10	Et iterum dicit : Laetamini gentes cum plebe ejus.
  33741 Romans	Rom	47	15	11	Et iterum : Laudate omnes gentes Dominum : et magnificate eum omnes populi.
  33742 Romans	Rom	47	15	12	Et rursus Isaias ait : Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt.
  33743 Romans	Rom	47	15	13	Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo : ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti.
  33744 Romans	Rom	47	15	14	Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere.
  33745 Romans	Rom	47	15	15	Audacius autem scripsi vobis fratres ex parte, tamquam in memoriam vos reducens : propter gratiam, quae data est mihi a Deo,
  33746 Romans	Rom	47	15	16	ut sim minister Christi Jesu in gentibus : sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, et sanctificata in Spiritu Sancto.
  33747 Romans	Rom	47	15	17	Habeo igitur gloriam in Christo Jesu ad Deum.
  33748 Romans	Rom	47	15	18	Non enim audeo aliquid loqui eorum, quae per me non efficit Christus in obedientiam gentium, verbo et factis :
  33749 Romans	Rom	47	15	19	in virtute signorum, et prodigiorum, in virtute Spiritus Sancti : ita ut ab Jerusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi.
  33750 Romans	Rom	47	15	20	Sic autem praedicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum aedificarem :
  33751 Romans	Rom	47	15	21	sed sicut scriptum est : Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt : et qui non audierunt, intelligent.
  33752 Romans	Rom	47	15	22	Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc.
  33753 Romans	Rom	47	15	23	Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis jam praecedentibus annis :
  33754 Romans	Rom	47	15	24	cum in Hispaniam proficisci coepero, spero quod praeteriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero.
  33755 Romans	Rom	47	15	25	Nunc igitur proficiscar in Jerusalem ministrare sanctis.
  33756 Romans	Rom	47	15	26	Probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Jerusalem.
  33757 Romans	Rom	47	15	27	Placuit enim eis : et debitores sunt eorum. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare illis.
  33758 Romans	Rom	47	15	28	Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc, per vos proficiscar in Hispaniam.
  33759 Romans	Rom	47	15	29	Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam.
  33760 Romans	Rom	47	15	30	Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum,
  33761 Romans	Rom	47	15	31	ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Judaea, et obsequii mei oblatio accepta fiat in Jerusalem sanctis,
  33762 Romans	Rom	47	15	32	ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei, et refrigerer vobiscum.
  33763 Romans	Rom	47	15	33	Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen.
  33764 Romans	Rom	47	16	1	Commendo autem vobis Phoeben sororem nostram, quae est in ministerio ecclesiae, quae est in Cenchris :
  33765 Romans	Rom	47	16	2	ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis : et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit : etenim ipsa quoque astitit multis, et mihi ipsi.
  33766 Romans	Rom	47	16	3	Salutate Priscam et Aquilam, adjutores meos in Christo Jesu
  33767 Romans	Rom	47	16	4	(qui pro anima mea suas cervices supposuerunt : quibus non solus ego gratias ago, sed et cunctae ecclesiae gentium),
  33768 Romans	Rom	47	16	5	et domesticam ecclesiam eorum. Salutate Epaenetum dilectum mihi, qui est primitivus Asiae in Christo.
  33769 Romans	Rom	47	16	6	Salutate Mariam, quae multum laboravit in vobis.
  33770 Romans	Rom	47	16	7	Salutate Andronicum et Juniam, cognatos, et concaptivos meos : qui sunt nobiles in Apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo.
  33771 Romans	Rom	47	16	8	Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino.
  33772 Romans	Rom	47	16	9	Salutate Urbanum adjutorem nostrum in Christo Jesu, et Stachyn dilectum meum.
  33773 Romans	Rom	47	16	10	Salutate Apellen probum in Christo.
  33774 Romans	Rom	47	16	11	Salutate eos qui sunt ex Aristoboli domo. Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos qui sunt ex Narcisi domo, qui sunt in Domino.
  33775 Romans	Rom	47	16	12	Salutate Tryphaenam et Tryphosam, quae laborant in Domino. Salutate Persidem carissimam, quae multum laboravit in Domino.
  33776 Romans	Rom	47	16	13	Salutate Rufum electum in Domino, et matrem ejus, et meam.
  33777 Romans	Rom	47	16	14	Salutate Asyncritum, Phlegontem, Hermam, Patrobam, Hermen, et qui cum eis sunt, fratres.
  33778 Romans	Rom	47	16	15	Salutate Philologum et Juliam, Nereum, et sororem ejus, et Olympiadem, et omnes qui cum eis sunt, sanctos.
  33779 Romans	Rom	47	16	16	Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiae Christi.
  33780 Romans	Rom	47	16	17	Rogo autem vos fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula, praeter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis.
  33781 Romans	Rom	47	16	18	Hujuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri : et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium.
  33782 Romans	Rom	47	16	19	Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo.
  33783 Romans	Rom	47	16	20	Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum.
  33784 Romans	Rom	47	16	21	Salutat vos Timotheus adjutor meus, et Lucius, et Jason, et Sosipater cognati mei.
  33785 Romans	Rom	47	16	22	Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistolam, in Domino.
  33786 Romans	Rom	47	16	23	Salutat vos Cajus hospes meus, et universa ecclesia. Salutat vos Erastus arcarius civitatis, et Quartus, frater.
  33787 Romans	Rom	47	16	24	Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.
  33788 Romans	Rom	47	16	25	Ei autem, qui potens est vos confirmare juxta Evangelium meum, et praedicationem Jesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti
  33789 Romans	Rom	47	16	26	(quod nunc patefactum est per Scripturas prophetarum secundum praeceptum aeterni Dei, ad obeditionem fidei), in cunctis gentibus cogniti,
  33790 Romans	Rom	47	16	27	soli sapienti Deo, per Jesum Christum, cui honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
  33791 1 Corinthians	1Cor	48	1	1	Paulus vocatus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Sosthenes frater,
  33792 1 Corinthians	1Cor	48	1	2	ecclesiae Dei, quae est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro.
  33793 1 Corinthians	1Cor	48	1	3	Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
  33794 1 Corinthians	1Cor	48	1	4	Gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei, quae data est vobis in Christo Jesu :
  33795 1 Corinthians	1Cor	48	1	5	quod in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo, et in omni scientia.
  33796 1 Corinthians	1Cor	48	1	6	Sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis :
  33797 1 Corinthians	1Cor	48	1	7	ita ut nihil vobis desit in ulla gratia, exspectantibus revelationem Domini nostri Jesu Christi,
  33798 1 Corinthians	1Cor	48	1	8	qui et confirmabit vos usque in finem sine crimine, in die adventus Domini nostri Jesu Christi.
  33799 1 Corinthians	1Cor	48	1	9	Fidelis Deus : per quem vocati estis in societatem filii ejus Jesu Christi Domini nostri.
  33800 1 Corinthians	1Cor	48	1	10	Obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi : ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata : sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem sententia.
  33801 1 Corinthians	1Cor	48	1	11	Significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab iis, qui sunt Chloës, quia contentiones sunt inter vos.
  33802 1 Corinthians	1Cor	48	1	12	Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit : Ego quidem sum Pauli : ego autem Apollo : ego vero Cephae : ego autem Christi.
  33803 1 Corinthians	1Cor	48	1	13	Divisus est Christus ? numquid Paulus crucifixus est pro vobis ? aut in nomine Pauli baptizati estis ?
  33804 1 Corinthians	1Cor	48	1	14	Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium :
  33805 1 Corinthians	1Cor	48	1	15	ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis.
  33806 1 Corinthians	1Cor	48	1	16	Baptizavi autem et Stephanae domum : ceterum nescio si quem alium baptizaverim.
  33807 1 Corinthians	1Cor	48	1	17	Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare : non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.
  33808 1 Corinthians	1Cor	48	1	18	Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est : iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est.
  33809 1 Corinthians	1Cor	48	1	19	Scriptum est enim : Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.
  33810 1 Corinthians	1Cor	48	1	20	Ubi sapiens ? ubi scriba ? ubi conquisitor hujus saeculi ? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi ?
  33811 1 Corinthians	1Cor	48	1	21	Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum : placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes.
  33812 1 Corinthians	1Cor	48	1	22	Quoniam et Judaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt :
  33813 1 Corinthians	1Cor	48	1	23	nos autem praedicamus Christum crucifixum : Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam,
  33814 1 Corinthians	1Cor	48	1	24	ipsis autem vocatis Judaeis, atque Graecis Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam :
  33815 1 Corinthians	1Cor	48	1	25	quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus : et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.
  33816 1 Corinthians	1Cor	48	1	26	Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles :
  33817 1 Corinthians	1Cor	48	1	27	sed quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes : et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia :
  33818 1 Corinthians	1Cor	48	1	28	et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret :
  33819 1 Corinthians	1Cor	48	1	29	ut non glorietur omnis caro in conspectu ejus.
  33820 1 Corinthians	1Cor	48	1	30	Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio :
  33821 1 Corinthians	1Cor	48	1	31	ut quemadmodum scriptum est : Qui gloriatur, in Domino glorietur.
  33822 1 Corinthians	1Cor	48	2	1	Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate sermonis, aut sapientiae, annuntians vobis testimonium Christi.
  33823 1 Corinthians	1Cor	48	2	2	Non enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum.
  33824 1 Corinthians	1Cor	48	2	3	Et ego in infirmitate, et timore, et tremore multo fui apud vos :
  33825 1 Corinthians	1Cor	48	2	4	et sermo meus, et praedicatio mea non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis :
  33826 1 Corinthians	1Cor	48	2	5	ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei.
  33827 1 Corinthians	1Cor	48	2	6	Sapientiam autem loquimur inter perfectos : sapientiam vero non hujus saeculi, neque principum hujus saeculi, qui destruuntur :
  33828 1 Corinthians	1Cor	48	2	7	sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram,
  33829 1 Corinthians	1Cor	48	2	8	quam nemo principum hujus saeculi cognovit : si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent.
  33830 1 Corinthians	1Cor	48	2	9	Sed sicut scriptum est : Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum :
  33831 1 Corinthians	1Cor	48	2	10	nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum : Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei.
  33832 1 Corinthians	1Cor	48	2	11	Quis enim hominum scit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est ? ita et quae Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei.
  33833 1 Corinthians	1Cor	48	2	12	Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis :
  33834 1 Corinthians	1Cor	48	2	13	quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis, sed in doctrina Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes.
  33835 1 Corinthians	1Cor	48	2	14	Animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei : stultitia enim est illi, et non potest intelligere : quia spiritualiter examinatur.
  33836 1 Corinthians	1Cor	48	2	15	Spiritualis autem judicat omnia : et ipse a nemine judicatur.
  33837 1 Corinthians	1Cor	48	2	16	Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum ? nos autem sensum Christi habemus.
  33838 1 Corinthians	1Cor	48	3	1	Et ego, fratres, non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. Tamquam parvulis in Christo,
  33839 1 Corinthians	1Cor	48	3	2	lac vobis potum dedi, non escam : nondum enim poteratis : sed nec nunc quidem potestis : adhuc enim carnales estis.
  33840 1 Corinthians	1Cor	48	3	3	Cum enim sit inter vos zelus, et contentio : nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis ?
  33841 1 Corinthians	1Cor	48	3	4	Cum enim quis dicat : Ego quidem sum Pauli ; alius autem : Ego Apollo : nonne homines estis ? Quid igitur est Apollo ? quid vero Paulus ?
  33842 1 Corinthians	1Cor	48	3	5	ministri ejus, cui credidistis, et unicuique sicut Dominus dedit.
  33843 1 Corinthians	1Cor	48	3	6	Ego plantavi, Apollo rigavit : sed Deus incrementum dedit.
  33844 1 Corinthians	1Cor	48	3	7	Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat : sed qui incrementum dat, Deus.
  33845 1 Corinthians	1Cor	48	3	8	Qui autem plantat, et qui rigat, unum sunt. Unusquisque autem propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem.
  33846 1 Corinthians	1Cor	48	3	9	Dei enim sumus adjutores : Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis.
  33847 1 Corinthians	1Cor	48	3	10	Secundum gratiam Dei, quae data est mihi, ut sapiens architectus fundamentum posui : alius autem superaedificat. Unusquisque autem videat quomodo superaedificet.
  33848 1 Corinthians	1Cor	48	3	11	Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus.
  33849 1 Corinthians	1Cor	48	3	12	Si quis autem superaedificat super fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, foenum, stipulam,
  33850 1 Corinthians	1Cor	48	3	13	uniuscujusque opus manifestum erit : dies enim Domini declarabit, quia in igne revelabitur : et uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit.
  33851 1 Corinthians	1Cor	48	3	14	Si cujus opus manserit quod superaedificavit, mercedem accipiet.
  33852 1 Corinthians	1Cor	48	3	15	Si cujus opus arserit, detrimentum patietur : ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem.
  33853 1 Corinthians	1Cor	48	3	16	Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis ?
  33854 1 Corinthians	1Cor	48	3	17	Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos.
  33855 1 Corinthians	1Cor	48	3	18	Nemo se seducat : si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat ut sit sapiens.
  33856 1 Corinthians	1Cor	48	3	19	Sapientia enim hujus mundi, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim : Comprehendam sapientes in astutia eorum.
  33857 1 Corinthians	1Cor	48	3	20	Et iterum : Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanae sunt.
  33858 1 Corinthians	1Cor	48	3	21	Nemo itaque glorietur in hominibus.
  33859 1 Corinthians	1Cor	48	3	22	Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive praesentia, sive futura : omnia enim vestra sunt :
  33860 1 Corinthians	1Cor	48	3	23	vos autem Christi : Christus autem Dei.
  33861 1 Corinthians	1Cor	48	4	1	Sic nos existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum Dei.
  33862 1 Corinthians	1Cor	48	4	2	Hic jam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur.
  33863 1 Corinthians	1Cor	48	4	3	Mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer, aut ab humano die : sed neque meipsum judico.
  33864 1 Corinthians	1Cor	48	4	4	Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum : qui autem judicat me, Dominus est.
  33865 1 Corinthians	1Cor	48	4	5	Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus : qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium : et tunc laus erit unicuique a Deo.
  33866 1 Corinthians	1Cor	48	4	6	Haec autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo, propter vos : ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est, unus adversus alterum infletur pro alio.
  33867 1 Corinthians	1Cor	48	4	7	Quis enim te discernit ? quid autem habes quod non accepisti ? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ?
  33868 1 Corinthians	1Cor	48	4	8	Jam saturati estis, jam divites facti estis : sine nobis regnatis : et utinam regnetis, ut et nos vobiscum regnemus.
  33869 1 Corinthians	1Cor	48	4	9	Puto enim quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit, tamquam morti destinatos : quia spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus.
  33870 1 Corinthians	1Cor	48	4	10	Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo : nos infirmi, vos autem fortes : vos nobiles, nos autem ignobiles.
  33871 1 Corinthians	1Cor	48	4	11	Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis caedimur, et instabiles sumus,
  33872 1 Corinthians	1Cor	48	4	12	et laboramus operantes manibus nostris : maledicimur, et benedicimus : persecutionem patimur, et sustinemus :
  33873 1 Corinthians	1Cor	48	4	13	blasphemamur, et obsecramus : tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc.
  33874 1 Corinthians	1Cor	48	4	14	Non ut confundam vos, haec scribo, sed ut filios meos carissimos moneo.
  33875 1 Corinthians	1Cor	48	4	15	Nam si decem millia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangelium ego vos genui.
  33876 1 Corinthians	1Cor	48	4	16	Rogo ergo vos, imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
  33877 1 Corinthians	1Cor	48	4	17	Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus, et fidelis in Domino : qui vos commonefaciet vias meas, quae sunt in Christo Jesu, sicut ubique in omni ecclesia doceo.
  33878 1 Corinthians	1Cor	48	4	18	Tamquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam.
  33879 1 Corinthians	1Cor	48	4	19	Veniam autem ad vos cito, si Dominus voluerit : et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt, sed virtutem.
  33880 1 Corinthians	1Cor	48	4	20	Non enim in sermone est regnum Dei, sed in virtute.
  33881 1 Corinthians	1Cor	48	4	21	Quid vultis ? in virga veniam ad vos, an in caritate, et spiritu mansuetudinis ?
  33882 1 Corinthians	1Cor	48	5	1	Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat.
  33883 1 Corinthians	1Cor	48	5	2	Et vos inflati estis : et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit.
  33884 1 Corinthians	1Cor	48	5	3	Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, jam judicavi ut praesens eum, qui sic operatus est,
  33885 1 Corinthians	1Cor	48	5	4	in nomine Domini nostri Jesu Christi, congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini nostri Jesu,
  33886 1 Corinthians	1Cor	48	5	5	tradere hujusmodi Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi.
  33887 1 Corinthians	1Cor	48	5	6	Non est bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit ?
  33888 1 Corinthians	1Cor	48	5	7	Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus.
  33889 1 Corinthians	1Cor	48	5	8	Itaque epulemur : non in fermento veteri, neque in fermento malitiae et nequitiae : sed in azymis sinceritatis et veritatis.
  33890 1 Corinthians	1Cor	48	5	9	Scripsi vobis in epistola : Ne commisceamini fornicariis :
  33891 1 Corinthians	1Cor	48	5	10	non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus : alioquin debueratis de hoc mundo exiisse.
  33892 1 Corinthians	1Cor	48	5	11	Nunc autem scripsi vobis non commisceri : si is qui frater nominatur, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum sumere.
  33893 1 Corinthians	1Cor	48	5	12	Quid enim mihi de iis qui foris sunt, judicare ? nonne de iis qui intus sunt, vos judicatis ?
  33894 1 Corinthians	1Cor	48	5	13	nam eos qui foris sunt, Deus judicabit. Auferte malum ex vobis ipsis.
  33895 1 Corinthians	1Cor	48	6	1	Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum, judicari apud iniquos, et non apud sanctos ?
  33896 1 Corinthians	1Cor	48	6	2	an nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt ? et si in vobis judicabitur mundus, indigni estis qui de minimis judicetis ?
  33897 1 Corinthians	1Cor	48	6	3	Nescitis quoniam angelos judicabimus ? quanto magis saecularia ?
  33898 1 Corinthians	1Cor	48	6	4	Saecularia igitur judicia si habueritis : contemptibiles, qui sunt in ecclesia, illos constituite ad judicandum.
  33899 1 Corinthians	1Cor	48	6	5	Ad verecundiam vestram dico. Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit judicare inter fratrem suum ?
  33900 1 Corinthians	1Cor	48	6	6	Sed frater cum fratre judicio contendit : et hoc apud infideles ?
  33901 1 Corinthians	1Cor	48	6	7	Jam quidem omnino delictum est in vobis, quod judicia habetis inter vos. Quare non magis injuriam accipitis ? quare non magis fraudem patimini ?
  33902 1 Corinthians	1Cor	48	6	8	Sed vos injuriam facitis, et fraudatis : et hoc fratribus.
  33903 1 Corinthians	1Cor	48	6	9	An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt ? Nolite errare : neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri,
  33904 1 Corinthians	1Cor	48	6	10	neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt.
  33905 1 Corinthians	1Cor	48	6	11	Et haec quidam fuistis : sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri.
  33906 1 Corinthians	1Cor	48	6	12	Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt : omnia mihi licent, sed ego sub nullis redigar potestate.
  33907 1 Corinthians	1Cor	48	6	13	Esca ventri, et venter escis : Deus autem et hunc et has destruet : corpus autem non fornicationi, sed Domino : et Dominus corpori.
  33908 1 Corinthians	1Cor	48	6	14	Deus vero et Dominum suscitavit : et nos suscitabit per virtutem suam.
  33909 1 Corinthians	1Cor	48	6	15	Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi ? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis ? Absit.
  33910 1 Corinthians	1Cor	48	6	16	An nescitis quoniam qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur ? Erunt enim (inquit) duo in carne una.
  33911 1 Corinthians	1Cor	48	6	17	Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est.
  33912 1 Corinthians	1Cor	48	6	18	Fugite fornicationem. Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est : qui autem fornicatur, in corpus suum peccat.
  33913 1 Corinthians	1Cor	48	6	19	An nescitis quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri ?
  33914 1 Corinthians	1Cor	48	6	20	Empti enim estis pretio magno. Glorificate, et portate Deum in corpore vestro.
  33915 1 Corinthians	1Cor	48	7	1	De quibus autem scripsistis mihi : Bonum est homini mulierem non tangere :
  33916 1 Corinthians	1Cor	48	7	2	propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat.
  33917 1 Corinthians	1Cor	48	7	3	Uxori vir debitum reddat : similiter autem et uxor viro.
  33918 1 Corinthians	1Cor	48	7	4	Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir. Similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier.
  33919 1 Corinthians	1Cor	48	7	5	Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi : et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram.
  33920 1 Corinthians	1Cor	48	7	6	Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium.
  33921 1 Corinthians	1Cor	48	7	7	Volo enim omnes vos esse sicut meipsum : sed unusquisque proprium donum habet ex Deo : alius quidem sic, alius vero sic.
  33922 1 Corinthians	1Cor	48	7	8	Dico autem non nuptis, et viduis : bonum est illis si sic permaneant, sicut et ego.
  33923 1 Corinthians	1Cor	48	7	9	Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri.
  33924 1 Corinthians	1Cor	48	7	10	Iis autem qui matrimonio juncti sunt, praecipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere :
  33925 1 Corinthians	1Cor	48	7	11	quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Et vir uxorem non dimittat.
  33926 1 Corinthians	1Cor	48	7	12	Nam ceteris ego dico, non Dominus. Si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam.
  33927 1 Corinthians	1Cor	48	7	13	Et si qua mulier fidelis habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum :
  33928 1 Corinthians	1Cor	48	7	14	sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem : alioquin filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt.
  33929 1 Corinthians	1Cor	48	7	15	Quod si infidelis discedit, discedat : non enim servituti subjectus est frater, aut soror in hujusmodi : in pace autem vocavit nos Deus.
  33930 1 Corinthians	1Cor	48	7	16	Unde enim scis mulier, si virum salvum facies ? aut unde scis vir, si mulierem salvam facies ?
  33931 1 Corinthians	1Cor	48	7	17	Nisi unicuique sicut divisit Dominus, unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet, et sicut in omnibus ecclesiis doceo.
  33932 1 Corinthians	1Cor	48	7	18	Circumcisus aliquis vocatus est ? non adducat praeputium. In praeputio aliquis vocatus est ? non circumcidatur.
  33933 1 Corinthians	1Cor	48	7	19	Circumcisio nihil est, et praeputium nihil est : sed observatio mandatorum Dei.
  33934 1 Corinthians	1Cor	48	7	20	Unusquisque in qua vocatione vocatus est, in ea permaneat.
  33935 1 Corinthians	1Cor	48	7	21	Servus vocatus es ? non sit tibi curae : sed et si potes fieri liber, magis utere.
  33936 1 Corinthians	1Cor	48	7	22	Qui enim in Domino vocatus est servus, libertus est Domini : similiter qui liber vocatus est, servus est Christi.
  33937 1 Corinthians	1Cor	48	7	23	Pretio empti estis : nolite fieri servi hominum.
  33938 1 Corinthians	1Cor	48	7	24	Unusquisque in quo vocatus est, fratres, in hoc permaneat apud Deum.
  33939 1 Corinthians	1Cor	48	7	25	De virginibus autem praeceptum Domini non habeo : consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis.
  33940 1 Corinthians	1Cor	48	7	26	Existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem, quoniam bonum est homini sic esse.
  33941 1 Corinthians	1Cor	48	7	27	Alligatus es uxori ? noli quaerere solutionem. Solutus es ab uxore ? noli quaerere uxorem.
  33942 1 Corinthians	1Cor	48	7	28	Si autem acceperis uxorem, non peccasti. Et si nupserit virgo, non peccavit : tribulationem tamen carnis habebunt hujusmodi. Ego autem vobis parco.
  33943 1 Corinthians	1Cor	48	7	29	Hoc itaque dico, fratres : tempus breve est : reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint :
  33944 1 Corinthians	1Cor	48	7	30	et qui flent, tamquam non flentes : et qui gaudent, tamquam non gaudentes : et qui emunt, tamquam non possidentes :
  33945 1 Corinthians	1Cor	48	7	31	et qui utuntur hoc mundo, tamquam non utantur : praeterit enim figura hujus mundi.
  33946 1 Corinthians	1Cor	48	7	32	Volo autem vos sine sollicitudine esse. Qui sine uxore est, sollicitus est quae Domini sunt, quomodo placeat Deo.
  33947 1 Corinthians	1Cor	48	7	33	Qui autem cum uxore est, sollicitus est quae sunt mundi, quomodo placeat uxori, et divisus est.
  33948 1 Corinthians	1Cor	48	7	34	Et mulier innupta, et virgo, cogitat quae Domini sunt, ut sit sancta corpore, et spiritu. Quae autem nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat viro.
  33949 1 Corinthians	1Cor	48	7	35	Porro hoc ad utilitatem vestram dico : non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id, quod honestum est, et quod facultatem praebeat sine impedimento Dominum obsecrandi.
  33950 1 Corinthians	1Cor	48	7	36	Si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua, quod sit superadulta, et ita oportet fieri : quod vult faciat : non peccat, si nubat.
  33951 1 Corinthians	1Cor	48	7	37	Nam qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habens suae voluntatis, et hoc judicavit in corde suo, servare virginem suam, bene facit.
  33952 1 Corinthians	1Cor	48	7	38	Igitur et qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit : et qui non jungit, melius facit.
  33953 1 Corinthians	1Cor	48	7	39	Mulier alligata est legi quanto tempore vir ejus vivit, quod si dormierit vir ejus, liberata est : cui vult nubat, tantum in Domino.
  33954 1 Corinthians	1Cor	48	7	40	Beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium : puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam.
  33955 1 Corinthians	1Cor	48	8	1	De iis autem quae idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero aedificat.
  33956 1 Corinthians	1Cor	48	8	2	Si quis autem se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire.
  33957 1 Corinthians	1Cor	48	8	3	Si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo.
  33958 1 Corinthians	1Cor	48	8	4	De escis autem quae idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus.
  33959 1 Corinthians	1Cor	48	8	5	Nam etsi sunt qui dicantur dii sive in caelo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi) :
  33960 1 Corinthians	1Cor	48	8	6	nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum : et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum.
  33961 1 Corinthians	1Cor	48	8	7	Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant : et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur.
  33962 1 Corinthians	1Cor	48	8	8	Esca autem nos non commendat Deo. Neque enim si manducaverimus, abundabimus : neque si non manducaverimus, deficiemus.
  33963 1 Corinthians	1Cor	48	8	9	Videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis.
  33964 1 Corinthians	1Cor	48	8	10	Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem : nonne conscientia ejus, cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothyta ?
  33965 1 Corinthians	1Cor	48	8	11	Et peribit infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est ?
  33966 1 Corinthians	1Cor	48	8	12	Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis.
  33967 1 Corinthians	1Cor	48	8	13	Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizem.
  33968 1 Corinthians	1Cor	48	9	1	Non sum liber ? non sum Apostolus ? nonne Christum Jesum Dominum nostrum vidi ? nonne opus meum vos estis in Domino ?
  33969 1 Corinthians	1Cor	48	9	2	Et si aliis non sum Apostolus, sed tamen vobis sum : nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino.
  33970 1 Corinthians	1Cor	48	9	3	Mea defensio apud eos qui me interrogant, haec est :
  33971 1 Corinthians	1Cor	48	9	4	Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi ?
  33972 1 Corinthians	1Cor	48	9	5	numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas ?
  33973 1 Corinthians	1Cor	48	9	6	aut ego solus, et Barnabas, non habemus potestatem hoc operandi ?
  33974 1 Corinthians	1Cor	48	9	7	Quis militat suis stipendiis umquam ? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit ? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat ?
  33975 1 Corinthians	1Cor	48	9	8	Numquid secundum hominem haec dico ? an et lex haec non dicit ?
  33976 1 Corinthians	1Cor	48	9	9	Scriptum est enim in lege Moysi : Non alligabis os bovi trituranti. Numquid de bobus cura est Deo ?
  33977 1 Corinthians	1Cor	48	9	10	an propter nos utique hoc dicit ? Nam propter nos scripta sunt : quoniam debet in spe qui arat, arare : et qui triturat, in spe fructus percipiendi.
  33978 1 Corinthians	1Cor	48	9	11	Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus ?
  33979 1 Corinthians	1Cor	48	9	12	Si alii potestatis vestrae participes sunt, quare non potius nos ? Sed non usi sumus hac potestate : sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi.
  33980 1 Corinthians	1Cor	48	9	13	Nescitis quoniam qui in sacrario operantur quae de sacrario sunt, edunt : et qui altari deserviunt, cum altari participant ?
  33981 1 Corinthians	1Cor	48	9	14	Ita et Dominus ordinavit iis qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere.
  33982 1 Corinthians	1Cor	48	9	15	Ego autem nullo horum usus sum. Non autem scripsi haec ut ita fiant in me : bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet.
  33983 1 Corinthians	1Cor	48	9	16	Nam si evangelizavero, non est mihi gloria : necessitas enim mihi incumbit : vae enim mihi est, si non evangelizavero.
  33984 1 Corinthians	1Cor	48	9	17	Si enim volens hoc ago, mercedem habeo : si autem invitus, dispensatio mihi credita est.
  33985 1 Corinthians	1Cor	48	9	18	Quae est ergo merces mea ? ut Evangelium praedicans, sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio.
  33986 1 Corinthians	1Cor	48	9	19	Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem.
  33987 1 Corinthians	1Cor	48	9	20	Et factus sum Judaeis tamquam Judaeus, ut Judaeos lucrarer :
  33988 1 Corinthians	1Cor	48	9	21	iis qui sub lege sunt, quasi sub lege essem (cum ipse non essem sub lege) ut eos qui sub lege erant, lucrifacerem : iis qui sine lege erant, tamquam sine lege essem (cum sine lege Dei non essem : sed in lege essem Christi) ut lucrifacerem eos qui sine lege erant.
  33989 1 Corinthians	1Cor	48	9	22	Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem. Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem salvos.
  33990 1 Corinthians	1Cor	48	9	23	Omnia autem facio propter Evangelium : ut particeps ejus efficiar.
  33991 1 Corinthians	1Cor	48	9	24	Nescitis quod ii qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium ? Sic currite ut comprehendatis.
  33992 1 Corinthians	1Cor	48	9	25	Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant : nos autem incorruptam.
  33993 1 Corinthians	1Cor	48	9	26	Ego igitur sic curro, non quasi in incertum : sic pugno, non quasi aërem verberans :
  33994 1 Corinthians	1Cor	48	9	27	sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo : ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar.
  33995 1 Corinthians	1Cor	48	10	1	Nolo enim vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt,
  33996 1 Corinthians	1Cor	48	10	2	et omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari :
  33997 1 Corinthians	1Cor	48	10	3	et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt,
  33998 1 Corinthians	1Cor	48	10	4	et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra : petra autem erat Christus) :
  33999 1 Corinthians	1Cor	48	10	5	sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo : nam prostrati sunt in deserto.
  34000 1 Corinthians	1Cor	48	10	6	Haec autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt.
  34001 1 Corinthians	1Cor	48	10	7	Neque idololatrae efficiamini, sicut quidam ex ipsis : quemadmodum scriptum est : Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.
  34002 1 Corinthians	1Cor	48	10	8	Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia.
  34003 1 Corinthians	1Cor	48	10	9	Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt.
  34004 1 Corinthians	1Cor	48	10	10	Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore.
  34005 1 Corinthians	1Cor	48	10	11	Haec autem omnia in figura contingebant illis : scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines saeculorum devenerunt.
  34006 1 Corinthians	1Cor	48	10	12	Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat.
  34007 1 Corinthians	1Cor	48	10	13	Tentatio vos non apprehendat nisi humana : fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere.
  34008 1 Corinthians	1Cor	48	10	14	Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura :
  34009 1 Corinthians	1Cor	48	10	15	ut prudentibus loquor, vos ipsi judicate quod dico.
  34010 1 Corinthians	1Cor	48	10	16	Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est ? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est ?
  34011 1 Corinthians	1Cor	48	10	17	Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus.
  34012 1 Corinthians	1Cor	48	10	18	Videte Israël secundum carnem : nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris ?
  34013 1 Corinthians	1Cor	48	10	19	Quid ergo ? dico quod idolis immolatum sit aliquid ? aut quod idolum, sit aliquid ?
  34014 1 Corinthians	1Cor	48	10	20	Sed quae immolant gentes, daemoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri daemoniorum :
  34015 1 Corinthians	1Cor	48	10	21	non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum ; non potestis mensae Domini participes esse, et mensae daemoniorum.
  34016 1 Corinthians	1Cor	48	10	22	An aemulamur Dominum ? numquid fortiores illo sumus ? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt.
  34017 1 Corinthians	1Cor	48	10	23	Omnia mihi licent, sed non omnia aedificat.
  34018 1 Corinthians	1Cor	48	10	24	Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius.
  34019 1 Corinthians	1Cor	48	10	25	Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
  34020 1 Corinthians	1Cor	48	10	26	Domini est terra, et plenitudo ejus.
  34021 1 Corinthians	1Cor	48	10	27	Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire : omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
  34022 1 Corinthians	1Cor	48	10	28	Si quis autem dixerit : Hoc immolatum est idolis : nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam :
  34023 1 Corinthians	1Cor	48	10	29	conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia ?
  34024 1 Corinthians	1Cor	48	10	30	Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago ?
  34025 1 Corinthians	1Cor	48	10	31	Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis : omnia in gloriam Dei facite.
  34026 1 Corinthians	1Cor	48	10	32	Sine offensione estote Judaeis, et gentibus, et ecclesiae Dei :
  34027 1 Corinthians	1Cor	48	10	33	sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis : ut salvi fiant.
  34028 1 Corinthians	1Cor	48	11	1	Imitatores mei estote, sicut et ego Christi.
  34029 1 Corinthians	1Cor	48	11	2	Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis : et sicut tradidi vobis, praecepta mea tenetis.
  34030 1 Corinthians	1Cor	48	11	3	Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est : caput autem mulieris, vir : caput vero Christi, Deus.
  34031 1 Corinthians	1Cor	48	11	4	Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum.
  34032 1 Corinthians	1Cor	48	11	5	Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum : unum enim est ac si decalvetur.
  34033 1 Corinthians	1Cor	48	11	6	Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum.
  34034 1 Corinthians	1Cor	48	11	7	Vir quidem non debet velare caput suum : quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est.
  34035 1 Corinthians	1Cor	48	11	8	Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro.
  34036 1 Corinthians	1Cor	48	11	9	Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum.
  34037 1 Corinthians	1Cor	48	11	10	Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos.
  34038 1 Corinthians	1Cor	48	11	11	Verumtamen neque vir sine muliere : neque mulier sine viro in Domino.
  34039 1 Corinthians	1Cor	48	11	12	Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem : omnia autem ex Deo.
  34040 1 Corinthians	1Cor	48	11	13	Vos ipsi judicate : decet mulierem non velatam orare Deum ?
  34041 1 Corinthians	1Cor	48	11	14	Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi :
  34042 1 Corinthians	1Cor	48	11	15	mulier vero si comam nutriat, gloria est illi : quoniam capilli pro velamine ei dati sunt.
  34043 1 Corinthians	1Cor	48	11	16	Si quis autem videtur contentiosus esse : nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia Dei.
  34044 1 Corinthians	1Cor	48	11	17	Hoc autem praecipio : non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis.
  34045 1 Corinthians	1Cor	48	11	18	Primum quidem convenientibus vobis in ecclesiam, audio scissuras esse inter vos, et ex parte credo.
  34046 1 Corinthians	1Cor	48	11	19	Nam oportet et haereses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis.
  34047 1 Corinthians	1Cor	48	11	20	Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est Dominicam coenam manducare.
  34048 1 Corinthians	1Cor	48	11	21	Unusquisque enim suam coenam praesumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est.
  34049 1 Corinthians	1Cor	48	11	22	Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum ? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent ? Quid dicam vobis ? laudo vos ? in hoc non laudo.
  34050 1 Corinthians	1Cor	48	11	23	Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem,
  34051 1 Corinthians	1Cor	48	11	24	et gratias agens fregit, et dixit : Accipite, et manducate : hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur : hoc facite in meam commemorationem.
  34052 1 Corinthians	1Cor	48	11	25	Similiter et calicem, postquam coenavit, dicens : Hic calix novum testamentum est in meo sanguine : hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem.
  34053 1 Corinthians	1Cor	48	11	26	Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat.
  34054 1 Corinthians	1Cor	48	11	27	Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.
  34055 1 Corinthians	1Cor	48	11	28	Probet autem seipsum homo : et sic de pane illo edat, et de calice bibat.
  34056 1 Corinthians	1Cor	48	11	29	Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini.
  34057 1 Corinthians	1Cor	48	11	30	Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi.
  34058 1 Corinthians	1Cor	48	11	31	Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur.
  34059 1 Corinthians	1Cor	48	11	32	Dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur.
  34060 1 Corinthians	1Cor	48	11	33	Itaque fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate.
  34061 1 Corinthians	1Cor	48	11	34	Si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam.
  34062 1 Corinthians	1Cor	48	12	1	De spiritualibus autem, nolo vos ignorare fratres.
  34063 1 Corinthians	1Cor	48	12	2	Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes.
  34064 1 Corinthians	1Cor	48	12	3	Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto.
  34065 1 Corinthians	1Cor	48	12	4	Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus :
  34066 1 Corinthians	1Cor	48	12	5	et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus :
  34067 1 Corinthians	1Cor	48	12	6	et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus.
  34068 1 Corinthians	1Cor	48	12	7	Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem.
  34069 1 Corinthians	1Cor	48	12	8	Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae : alii autem sermo scientiae secundum eumdem Spiritum :
  34070 1 Corinthians	1Cor	48	12	9	alteri fides in eodem Spiritu : alii gratia sanitatum in uno Spiritu :
  34071 1 Corinthians	1Cor	48	12	10	alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum.
  34072 1 Corinthians	1Cor	48	12	11	Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.
  34073 1 Corinthians	1Cor	48	12	12	Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt : ita et Christus.
  34074 1 Corinthians	1Cor	48	12	13	Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judaei, sive gentiles, sive servi, sive liberi : et omnes in uno Spiritu potati sumus.
  34075 1 Corinthians	1Cor	48	12	14	Nam et corpus non est unum membrum, sed multa.
  34076 1 Corinthians	1Cor	48	12	15	Si dixerit pes : Quoniam non sum manus, non sum de corpore : num ideo non est de corpore ?
  34077 1 Corinthians	1Cor	48	12	16	Et si dixerit auris : Quoniam non sum oculus, non sum de corpore : num ideo est de corpore ?
  34078 1 Corinthians	1Cor	48	12	17	Si totum corpus oculus : ubi auditus ? Si totum auditus : ubi odoratus ?
  34079 1 Corinthians	1Cor	48	12	18	Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit.
  34080 1 Corinthians	1Cor	48	12	19	Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus ?
  34081 1 Corinthians	1Cor	48	12	20	Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus.
  34082 1 Corinthians	1Cor	48	12	21	Non potest autem oculus dicere manui : Opera tua non indigeo : aut iterum caput pedibus : Non estis mihi necessarii.
  34083 1 Corinthians	1Cor	48	12	22	Sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt :
  34084 1 Corinthians	1Cor	48	12	23	et quae putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus : et quae inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent.
  34085 1 Corinthians	1Cor	48	12	24	Honesta autem nostra nullius egent : sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem,
  34086 1 Corinthians	1Cor	48	12	25	ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra.
  34087 1 Corinthians	1Cor	48	12	26	Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra : sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra.
  34088 1 Corinthians	1Cor	48	12	27	Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro.
  34089 1 Corinthians	1Cor	48	12	28	Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum.
  34090 1 Corinthians	1Cor	48	12	29	Numquid omnes apostoli ? numquid omnes prophetae ? numquid omnes doctores ?
  34091 1 Corinthians	1Cor	48	12	30	numquid omnes virtutes ? numquid omnes gratiam habent curationum ? numquid omnes linguis loquuntur ? numquid omnes interpretantur ?
  34092 1 Corinthians	1Cor	48	12	31	Aemulamini autem charismata meliora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.
  34093 1 Corinthians	1Cor	48	13	1	Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans, aut cymbalum tinniens.
  34094 1 Corinthians	1Cor	48	13	2	Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam : et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.
  34095 1 Corinthians	1Cor	48	13	3	Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.
  34096 1 Corinthians	1Cor	48	13	4	Caritas patiens est, benigna est. Caritas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur,
  34097 1 Corinthians	1Cor	48	13	5	non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,
  34098 1 Corinthians	1Cor	48	13	6	non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati :
  34099 1 Corinthians	1Cor	48	13	7	omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.
  34100 1 Corinthians	1Cor	48	13	8	Caritas numquam excidit : sive prophetiae evacuabuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia destruetur.
  34101 1 Corinthians	1Cor	48	13	9	Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus.
  34102 1 Corinthians	1Cor	48	13	10	Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est.
  34103 1 Corinthians	1Cor	48	13	11	Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli.
  34104 1 Corinthians	1Cor	48	13	12	Videmus nunc per speculum in aenigmate : tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte : tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum.
  34105 1 Corinthians	1Cor	48	13	13	Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria haec : major autem horum est caritas.
  34106 1 Corinthians	1Cor	48	14	1	Sectamini caritatem, aemulamini spiritualia : magis autem ut prophetetis.
  34107 1 Corinthians	1Cor	48	14	2	Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo : nemo enim audit. Spiritu autem loquitur mysteria.
  34108 1 Corinthians	1Cor	48	14	3	Nam qui prophetat, hominibus loquitur ad aedificationem, et exhortationem, et consolationem.
  34109 1 Corinthians	1Cor	48	14	4	Qui loquitur lingua, semetipsum aedificat : qui autem prophetat, ecclesiam Dei aedificat.
  34110 1 Corinthians	1Cor	48	14	5	Volo autem omnes vos loqui linguis : magis autem prophetare. Nam major est qui prophetat, quam qui loquitur linguis ; nisi forte interpretetur ut ecclesia aedificationem accipiat.
  34111 1 Corinthians	1Cor	48	14	6	Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens : quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina ?
  34112 1 Corinthians	1Cor	48	14	7	Tamen quae sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara ; nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur id quod canitur, aut quod citharizatur ?
  34113 1 Corinthians	1Cor	48	14	8	Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum ?
  34114 1 Corinthians	1Cor	48	14	9	Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis : quomodo scietur id quod dicitur ? eritis enim in aëra loquentes.
  34115 1 Corinthians	1Cor	48	14	10	Tam multa, ut puta genera linguarum sunt in hoc mundo : et nihil sine voce est.
  34116 1 Corinthians	1Cor	48	14	11	Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, cui loquor, barbarus : et qui loquitur, mihi barbarus.
  34117 1 Corinthians	1Cor	48	14	12	Sic et vos, quoniam aemulatores estis spirituum, ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis.
  34118 1 Corinthians	1Cor	48	14	13	Et ideo qui loquitur lingua, oret ut interpretetur.
  34119 1 Corinthians	1Cor	48	14	14	Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est.
  34120 1 Corinthians	1Cor	48	14	15	Quid ergo est ? Orabo spiritu, orabo et mente : psallam spiritu, psallam et mente.
  34121 1 Corinthians	1Cor	48	14	16	Ceterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotae, quomodo dicet : Amen, super tuam benedictionem ? quoniam quid dicas, nescit.
  34122 1 Corinthians	1Cor	48	14	17	Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non aedificatur.
  34123 1 Corinthians	1Cor	48	14	18	Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor.
  34124 1 Corinthians	1Cor	48	14	19	Sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam : quam decem millia verborum in lingua.
  34125 1 Corinthians	1Cor	48	14	20	Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote : sensibus autem perfecti estote.
  34126 1 Corinthians	1Cor	48	14	21	In lege scriptum est : Quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic : et nec sic exaudient me, dicit Dominus.
  34127 1 Corinthians	1Cor	48	14	22	Itaque linguae in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus : prophetiae autem non infidelibus, sed fidelibus.
  34128 1 Corinthians	1Cor	48	14	23	Si ergo conveniat universa ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotae, aut infideles : nonne dicent quod insanitis ?
  34129 1 Corinthians	1Cor	48	14	24	Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus :
  34130 1 Corinthians	1Cor	48	14	25	occulta cordis ejus manifesta fiunt : et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit.
  34131 1 Corinthians	1Cor	48	14	26	Quid ergo est, fratres ? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet : omnia ad aedificationem fiant.
  34132 1 Corinthians	1Cor	48	14	27	Sive lingua quis loquitur, secundum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretatur.
  34133 1 Corinthians	1Cor	48	14	28	Si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia : sibi autem loquatur, et Deo.
  34134 1 Corinthians	1Cor	48	14	29	Prophetae autem duo, aut tres dicant, et ceteri dijudicent.
  34135 1 Corinthians	1Cor	48	14	30	Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat.
  34136 1 Corinthians	1Cor	48	14	31	Potestis enim omnes per singulos prophetare : ut omnes discant, et omnes exhortentur :
  34137 1 Corinthians	1Cor	48	14	32	et spiritus prophetarum prophetis subjecti sunt.
  34138 1 Corinthians	1Cor	48	14	33	Non enim est dissensionis Deus, sed pacis : sicut et in omnibus ecclesiis sanctorum doceo.
  34139 1 Corinthians	1Cor	48	14	34	Mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit.
  34140 1 Corinthians	1Cor	48	14	35	Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia.
  34141 1 Corinthians	1Cor	48	14	36	An a vobis verbum Dei processit ? aut in vos solos pervenit ?
  34142 1 Corinthians	1Cor	48	14	37	Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quae scribo vobis, quia Domini sunt mandata.
  34143 1 Corinthians	1Cor	48	14	38	Si quis autem ignorat, ignorabitur.
  34144 1 Corinthians	1Cor	48	14	39	Itaque fratres aemulamini prophetare : et loqui linguis nolite prohibere.
  34145 1 Corinthians	1Cor	48	14	40	Omnia autem honeste, et secundum ordinem fiant.
  34146 1 Corinthians	1Cor	48	15	1	Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod praedicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis,
  34147 1 Corinthians	1Cor	48	15	2	per quod et salvamini : qua ratione praedicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis.
  34148 1 Corinthians	1Cor	48	15	3	Tradidi enim vobis in primis quod et accepi : quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas :
  34149 1 Corinthians	1Cor	48	15	4	et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas :
  34150 1 Corinthians	1Cor	48	15	5	et quia visus est Cephae, et post hoc undecim :
  34151 1 Corinthians	1Cor	48	15	6	deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul : ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt :
  34152 1 Corinthians	1Cor	48	15	7	deinde visus est Jacobo, deinde Apostolis omnibus :
  34153 1 Corinthians	1Cor	48	15	8	novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi.
  34154 1 Corinthians	1Cor	48	15	9	Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei.
  34155 1 Corinthians	1Cor	48	15	10	Gratia autem Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi : non ego autem, sed gratia Dei mecum :
  34156 1 Corinthians	1Cor	48	15	11	sive enim ego, sive illi : sic praedicamus, et sic credidistis.
  34157 1 Corinthians	1Cor	48	15	12	Si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est ?
  34158 1 Corinthians	1Cor	48	15	13	Si autem resurrectio mortuorum non est : neque Christus resurrexit.
  34159 1 Corinthians	1Cor	48	15	14	Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo praedicatio nostra, inanis est et fides vestra :
  34160 1 Corinthians	1Cor	48	15	15	invenimur autem et falsi testes Dei : quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt.
  34161 1 Corinthians	1Cor	48	15	16	Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit.
  34162 1 Corinthians	1Cor	48	15	17	Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra : adhuc enim estis in peccatis vestris.
  34163 1 Corinthians	1Cor	48	15	18	Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt.
  34164 1 Corinthians	1Cor	48	15	19	Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.
  34165 1 Corinthians	1Cor	48	15	20	Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium,
  34166 1 Corinthians	1Cor	48	15	21	quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum.
  34167 1 Corinthians	1Cor	48	15	22	Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.
  34168 1 Corinthians	1Cor	48	15	23	Unusquisque autem in suo ordine, primitiae Christus : deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt.
  34169 1 Corinthians	1Cor	48	15	24	Deinde finis : cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem.
  34170 1 Corinthians	1Cor	48	15	25	Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus.
  34171 1 Corinthians	1Cor	48	15	26	Novissima autem inimica destruetur mors : omnia enim subjecit pedibus ejus. Cum autem dicat :
  34172 1 Corinthians	1Cor	48	15	27	Omnia subjecta sunt ei, sine dubio praeter eum qui subjecit ei omnia.
  34173 1 Corinthians	1Cor	48	15	28	Cum autem subjecta fuerint illi omnia : tunc et ipse Filius subjectus erit ei, qui subjecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.
  34174 1 Corinthians	1Cor	48	15	29	Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt ? ut quid et baptizantur pro illis ?
  34175 1 Corinthians	1Cor	48	15	30	ut quid et nos periclitamur omni hora ?
  34176 1 Corinthians	1Cor	48	15	31	Quotidie morior per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro.
  34177 1 Corinthians	1Cor	48	15	32	Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt ? Manducemus, et bibamus, cras enim moriemur.
  34178 1 Corinthians	1Cor	48	15	33	Nolite seduci : corrumpunt mores bonos colloquia mala.
  34179 1 Corinthians	1Cor	48	15	34	Evigilate justi, et nolite peccare : ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor.
  34180 1 Corinthians	1Cor	48	15	35	Sed dicet aliquis : Quomodo resurgunt mortui ? qualive corpore venient ?
  34181 1 Corinthians	1Cor	48	15	36	Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur :
  34182 1 Corinthians	1Cor	48	15	37	et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicujus ceterorum.
  34183 1 Corinthians	1Cor	48	15	38	Deus autem dat illi corpus sicut vult : ut unicuique seminum proprium corpus.
  34184 1 Corinthians	1Cor	48	15	39	Non omnis caro, eadem caro : sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium.
  34185 1 Corinthians	1Cor	48	15	40	Et corpora caelestia, et corpora terrestria : sed alia quidem caelestium gloria, alia autem terrestrium.
  34186 1 Corinthians	1Cor	48	15	41	Alia claritas solis, alia claritas lunae, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate :
  34187 1 Corinthians	1Cor	48	15	42	sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione.
  34188 1 Corinthians	1Cor	48	15	43	Seminatur in ignobilitate, surget in gloria : seminatur in infirmitate, surget in virtute :
  34189 1 Corinthians	1Cor	48	15	44	seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est :
  34190 1 Corinthians	1Cor	48	15	45	Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem.
  34191 1 Corinthians	1Cor	48	15	46	Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale : deinde quod spiritale.
  34192 1 Corinthians	1Cor	48	15	47	Primus homo de terra, terrenus : secundus homo de caelo, caelestis.
  34193 1 Corinthians	1Cor	48	15	48	Qualis terrenus, tales et terreni : et qualis caelestis, tales et caelestes.
  34194 1 Corinthians	1Cor	48	15	49	Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem caelestis.
  34195 1 Corinthians	1Cor	48	15	50	Hoc autem dico, fratres : quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt : neque corruptio incorruptelam possidebit.
  34196 1 Corinthians	1Cor	48	15	51	Ecce mysterium vobis dico : omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur.
  34197 1 Corinthians	1Cor	48	15	52	In momento, in ictu oculi, in novissima tuba : canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti : et nos immutabimur.
  34198 1 Corinthians	1Cor	48	15	53	Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem : et mortale hoc induere immortalitatem.
  34199 1 Corinthians	1Cor	48	15	54	Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est : Absorpta est mors in victoria.
  34200 1 Corinthians	1Cor	48	15	55	Ubi est mors victoria tua ? ubi est mors stimulus tuus ?
  34201 1 Corinthians	1Cor	48	15	56	Stimulus autem mortis peccatum est : virtus vero peccati lex.
  34202 1 Corinthians	1Cor	48	15	57	Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum.
  34203 1 Corinthians	1Cor	48	15	58	Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles : abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.
  34204 1 Corinthians	1Cor	48	16	1	De collectis autem, quae fiunt in sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Galatiae, ita et vos facite.
  34205 1 Corinthians	1Cor	48	16	2	Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit : ut non, cum venero, tunc collectae fiant.
  34206 1 Corinthians	1Cor	48	16	3	Cum autem praesens fuero, quos probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Jerusalem.
  34207 1 Corinthians	1Cor	48	16	4	Quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt.
  34208 1 Corinthians	1Cor	48	16	5	Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero : nam Macedoniam pertransibo.
  34209 1 Corinthians	1Cor	48	16	6	Apud vos autem forsitan manebo, vel etiam hiemabo : ut vos me deducatis quocumque iero.
  34210 1 Corinthians	1Cor	48	16	7	Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit.
  34211 1 Corinthians	1Cor	48	16	8	Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten.
  34212 1 Corinthians	1Cor	48	16	9	Ostium enim mihi apertum est magnum, et evidens : et adversarii multi.
  34213 1 Corinthians	1Cor	48	16	10	Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos : opus enim Domini operatur, sicut et ego.
  34214 1 Corinthians	1Cor	48	16	11	Ne quis ergo illum spernat : deducite autem illum in pace, ut veniat ad me : exspecto enim illum cum fratribus.
  34215 1 Corinthians	1Cor	48	16	12	De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus : et utique non fuit voluntas ut nunc veniret : veniet autem, cum ei vacuum fuerit.
  34216 1 Corinthians	1Cor	48	16	13	Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini.
  34217 1 Corinthians	1Cor	48	16	14	Omnia vestra in caritate fiant.
  34218 1 Corinthians	1Cor	48	16	15	Obsecro autem vos fratres, nostis domum Stephanae, et Fortunati, et Achaici : quoniam sunt primitiae Achaiae, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos :
  34219 1 Corinthians	1Cor	48	16	16	ut et vos subditi sitis ejusmodi, et omni cooperanti, et laboranti.
  34220 1 Corinthians	1Cor	48	16	17	Gaudeo autem in praesentia Stephanae, et Fortunati, et Achaici : quoniam id, quod vobis deerat, ipsi suppleverunt :
  34221 1 Corinthians	1Cor	48	16	18	refecerunt enim et meum spiritum, et vestrum. Cognoscite ergo qui hujusmodi sunt.
  34222 1 Corinthians	1Cor	48	16	19	Salutant vos ecclesiae Asiae. Salutant vos in Domino multum, Aquila et Priscilla cum domestica sua ecclesia : apud quos et hospitor.
  34223 1 Corinthians	1Cor	48	16	20	Salutant vos omnes fratres. Salutate invicem in osculo sancto.
  34224 1 Corinthians	1Cor	48	16	21	Salutatio, mea manu Pauli.
  34225 1 Corinthians	1Cor	48	16	22	Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, Maran Atha.
  34226 1 Corinthians	1Cor	48	16	23	Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum.
  34227 1 Corinthians	1Cor	48	16	24	Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Jesu. Amen.
  34228 2 Corinthians	2Cor	49	1	1	Paulus, Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater, ecclesiae Dei, quae est Corinthi cum omnibus sanctis, qui sunt in universa Achaia.
  34229 2 Corinthians	2Cor	49	1	2	Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
  34230 2 Corinthians	2Cor	49	1	3	Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis,
  34231 2 Corinthians	2Cor	49	1	4	qui consolatur nos in omni tribulatione nostra : ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo.
  34232 2 Corinthians	2Cor	49	1	5	Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis : ita et per Christum abundat consolatio nostra.
  34233 2 Corinthians	2Cor	49	1	6	Sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive consolamur pro vestra consolatione, sive exhortamur pro vestra exhortatione et salute, quae operatur tolerantiam earumdem passionum, quas et nos patimur :
  34234 2 Corinthians	2Cor	49	1	7	ut spes nostra firma sit pro vobis : scientes quod sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis.
  34235 2 Corinthians	2Cor	49	1	8	Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra, quae facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut taederet nos etiam vivere.
  34236 2 Corinthians	2Cor	49	1	9	Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis, sed in Deo, qui suscitat mortuos :
  34237 2 Corinthians	2Cor	49	1	10	qui de tantis periculis nos eripuit, et eruit : in quem speramus quoniam et adhuc eripiet,
  34238 2 Corinthians	2Cor	49	1	11	adjuvantibus et vobis in oratione pro nobis : ut ex multorum personis, ejus quae in nobis est donationis, per multos gratiae agantur pro nobis.
  34239 2 Corinthians	2Cor	49	1	12	Nam gloria nostra haec est : testimonium conscientiae nostrae, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei, conversati sumus in hoc mundo : abundantius autem ad vos.
  34240 2 Corinthians	2Cor	49	1	13	Non enim alia scribimus vobis, quam quae legistis, et cognovistis. Spero autem quod usque in finem cognoscetis,
  34241 2 Corinthians	2Cor	49	1	14	sicut et cognovistis nos ex parte, quod gloria vestra sumus, sicut et vos nostra, in die Domini nostri Jesu Christi.
  34242 2 Corinthians	2Cor	49	1	15	Et hac confidentia volui prius venire ad vos, ut secundam gratiam haberetis :
  34243 2 Corinthians	2Cor	49	1	16	et per vos transire in Macedoniam, et iterum a Macedonia venire ad vos, et a vobis deduci in Judaeam.
  34244 2 Corinthians	2Cor	49	1	17	Cum ergo hoc voluissem, numquid levitate usus sum ? aut quae cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me Est et Non ?
  34245 2 Corinthians	2Cor	49	1	18	Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos, non est in illo Est et Non.
  34246 2 Corinthians	2Cor	49	1	19	Dei enim Filius Jesus Christus, qui in vobis per nos praedicatus est, per me, et Silvanum, et Timotheum, non fuit Est et Non, sed Est in illo fuit.
  34247 2 Corinthians	2Cor	49	1	20	Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo Est : ideo et per ipsum Amen Deo ad gloriam nostram.
  34248 2 Corinthians	2Cor	49	1	21	Qui autem confirmat nos vobiscum in Christo, et qui unxit nos Deus :
  34249 2 Corinthians	2Cor	49	1	22	qui et signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris.
  34250 2 Corinthians	2Cor	49	1	23	Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum : non quia dominamur fidei vestae, sed adjutores sumus gaudii vestri : nam fide statis.
  34251 2 Corinthians	2Cor	49	2	1	Statui autem hoc ipsum apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos.
  34252 2 Corinthians	2Cor	49	2	2	Si enim ego contristo vos : et quis est, qui me laetificet, nisi qui contristatur ex me ?
  34253 2 Corinthians	2Cor	49	2	3	Et hoc ipsum scripsi vobis, ut non cum venero, tristitiam super tristitiam habeam, de quibus oportuerat me gaudere : confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium, omnium vestrum est.
  34254 2 Corinthians	2Cor	49	2	4	Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas : non ut contristemini, sed ut sciatis, quam caritatem habeam abundantius in vobis.
  34255 2 Corinthians	2Cor	49	2	5	Si quis autem contristavit, non me contristavit : sed ex parte, ut non onerem omnes vos.
  34256 2 Corinthians	2Cor	49	2	6	Sufficit illi, qui ejusmodi est, objurgatio haec, quae fit a pluribus :
  34257 2 Corinthians	2Cor	49	2	7	ita ut e contrario magis donetis, et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui ejusmodi est.
  34258 2 Corinthians	2Cor	49	2	8	Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem.
  34259 2 Corinthians	2Cor	49	2	9	Ideo enim et scripsi, ut cognoscam experimentum vestrum, an in omnibus obedientes sitis.
  34260 2 Corinthians	2Cor	49	2	10	Cui autem aliquid donastis, et ego : nam et ego quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi,
  34261 2 Corinthians	2Cor	49	2	11	ut non circumveniamur a Satana : non enim ignoramus cogitationes ejus.
  34262 2 Corinthians	2Cor	49	2	12	Cum venissem autem Troadem propter Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino,
  34263 2 Corinthians	2Cor	49	2	13	non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum, sed valefaciens eis, profectus sum in Macedoniam.
  34264 2 Corinthians	2Cor	49	2	14	Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco :
  34265 2 Corinthians	2Cor	49	2	15	quia Christi bonus odor sumus Deo in iis qui salvi fiunt, et in iis qui pereunt :
  34266 2 Corinthians	2Cor	49	2	16	aliis quidem odor mortis in mortem : aliis autem odor vitae in vitam. Et ad haec quis tam idoneus ?
  34267 2 Corinthians	2Cor	49	2	17	non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate, sed sicut ex Deo, coram Deo, in Christo loquimur.
  34268 2 Corinthians	2Cor	49	3	1	Incipimus iterum nosmetipsos commendare ? aut numquid egemus (sicut quidam) commendatitiis epistolis ad vos, aut ex vobis ?
  34269 2 Corinthians	2Cor	49	3	2	Epistola nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quae scitur, et legitur ab omnibus hominibus :
  34270 2 Corinthians	2Cor	49	3	3	manifestati quod epistola estis Christi, ministrata a nobis, et scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi : non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus.
  34271 2 Corinthians	2Cor	49	3	4	Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum :
  34272 2 Corinthians	2Cor	49	3	5	non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis : sed sufficientia nostra ex Deo est :
  34273 2 Corinthians	2Cor	49	3	6	qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti : non littera, sed Spiritu : littera enim occidit, Spiritus autem vivificat.
  34274 2 Corinthians	2Cor	49	3	7	Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israël in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, quae evacuatur :
  34275 2 Corinthians	2Cor	49	3	8	quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria ?
  34276 2 Corinthians	2Cor	49	3	9	Nam si ministratio damnationis gloria est : multo magis abundat ministerium justitiae in gloria.
  34277 2 Corinthians	2Cor	49	3	10	Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam.
  34278 2 Corinthians	2Cor	49	3	11	Si enim quod evacuatur, per gloriam est : multo magis quod manet, in gloria est.
  34279 2 Corinthians	2Cor	49	3	12	Habentes igitur talem spem, multa fiducia utimur :
  34280 2 Corinthians	2Cor	49	3	13	et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israël in faciem ejus, quod evacuatur,
  34281 2 Corinthians	2Cor	49	3	14	sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem, idipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum (quoniam in Christo evacuatur),
  34282 2 Corinthians	2Cor	49	3	15	sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum.
  34283 2 Corinthians	2Cor	49	3	16	Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen.
  34284 2 Corinthians	2Cor	49	3	17	Dominus autem Spiritus est : ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas.
  34285 2 Corinthians	2Cor	49	3	18	Nos vero omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.
  34286 2 Corinthians	2Cor	49	4	1	Ideo habentes administrationem, juxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus,
  34287 2 Corinthians	2Cor	49	4	2	sed abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo.
  34288 2 Corinthians	2Cor	49	4	3	Quod si etiam opertum est Evangelium nostrum, in iis, qui pereunt, est opertum :
  34289 2 Corinthians	2Cor	49	4	4	in quibus Deus hujus saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei.
  34290 2 Corinthians	2Cor	49	4	5	Non enim nosmetipsos praedicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum : nos autem servos vestros per Jesum :
  34291 2 Corinthians	2Cor	49	4	6	quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei, in facie Christi Jesu.
  34292 2 Corinthians	2Cor	49	4	7	Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus : ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis.
  34293 2 Corinthians	2Cor	49	4	8	In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur : aporiamur, sed non destituimur :
  34294 2 Corinthians	2Cor	49	4	9	persecutionem patimur, sed non derelinquimur : dejicimur, sed non perimus :
  34295 2 Corinthians	2Cor	49	4	10	semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris.
  34296 2 Corinthians	2Cor	49	4	11	Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum : ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali.
  34297 2 Corinthians	2Cor	49	4	12	Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis.
  34298 2 Corinthians	2Cor	49	4	13	Habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est : Credidi, propter quod locutus sum : et nos credimus, propter quod et loquimur :
  34299 2 Corinthians	2Cor	49	4	14	scientes quoniam qui suscitavit Jesum, et nos cum Jesu suscitabit, et constituet vobiscum.
  34300 2 Corinthians	2Cor	49	4	15	Omnia enim propter vos : ut gratia abundans, per multos in gratiarum actione, abundet in gloriam Dei.
  34301 2 Corinthians	2Cor	49	4	16	Propter quod non deficimus : sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem.
  34302 2 Corinthians	2Cor	49	4	17	Id enim, quod in praesenti est momentaneum et leve tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis,
  34303 2 Corinthians	2Cor	49	4	18	non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur, temporalia sunt : quae autem non videntur, aeterna sunt.
  34304 2 Corinthians	2Cor	49	5	1	Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod aedificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, aeternam in caelis.
  34305 2 Corinthians	2Cor	49	5	2	Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quae de caelo est, superindui cupientes :
  34306 2 Corinthians	2Cor	49	5	3	si tamen vestiti, non nudi inveniamur.
  34307 2 Corinthians	2Cor	49	5	4	Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati : eo quod nolumus expoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est, a vita.
  34308 2 Corinthians	2Cor	49	5	5	Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus Spiritus.
  34309 2 Corinthians	2Cor	49	5	6	Audentes igitur semper, scientes quoniam dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino
  34310 2 Corinthians	2Cor	49	5	7	(per fidem enim ambulamus, et non per speciem) :
  34311 2 Corinthians	2Cor	49	5	8	audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et praesentes esse ad Dominum.
  34312 2 Corinthians	2Cor	49	5	9	Et ideo contendimus, sive absentes, sive praesentes, placere illi.
  34313 2 Corinthians	2Cor	49	5	10	Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum.
  34314 2 Corinthians	2Cor	49	5	11	Scientes ergo timorem Domini, hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus. Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse.
  34315 2 Corinthians	2Cor	49	5	12	Non iterum commendamus nos vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis : ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur, et non in corde.
  34316 2 Corinthians	2Cor	49	5	13	Sive enim mente excedimus Deo : sive sobrii sumus, vobis.
  34317 2 Corinthians	2Cor	49	5	14	Caritas enim Christi urget nos : aestimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt :
  34318 2 Corinthians	2Cor	49	5	15	et pro omnibus mortuus est Christus : ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.
  34319 2 Corinthians	2Cor	49	5	16	Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus.
  34320 2 Corinthians	2Cor	49	5	17	Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt : ecce facta sunt omnia nova.
  34321 2 Corinthians	2Cor	49	5	18	Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum : et dedit nobis ministerium reconciliationis,
  34322 2 Corinthians	2Cor	49	5	19	quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis.
  34323 2 Corinthians	2Cor	49	5	20	Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo.
  34324 2 Corinthians	2Cor	49	5	21	Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso.
  34325 2 Corinthians	2Cor	49	6	1	Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis.
  34326 2 Corinthians	2Cor	49	6	2	Ait enim : Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.
  34327 2 Corinthians	2Cor	49	6	3	Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum :
  34328 2 Corinthians	2Cor	49	6	4	sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis,
  34329 2 Corinthians	2Cor	49	6	5	in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis,
  34330 2 Corinthians	2Cor	49	6	6	in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta,
  34331 2 Corinthians	2Cor	49	6	7	in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiae a dextris et a sinistris,
  34332 2 Corinthians	2Cor	49	6	8	per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam : ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti :
  34333 2 Corinthians	2Cor	49	6	9	quasi morientes, et ecce vivimus : ut castigati, et non mortificati :
  34334 2 Corinthians	2Cor	49	6	10	quasi tristes, semper autem gaudentes : sicut egentes, multos autem locupletantes : tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.
  34335 2 Corinthians	2Cor	49	6	11	Os nostrum patet ad vos, o Corinthii ; cor nostrum dilatatum est.
  34336 2 Corinthians	2Cor	49	6	12	Non angustiamini in nobis : angustiamini autem in visceribus vestris :
  34337 2 Corinthians	2Cor	49	6	13	eamdem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos.
  34338 2 Corinthians	2Cor	49	6	14	Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quae enim participatio justitiae cum iniquitate ? aut quae societas luci ad tenebras ?
  34339 2 Corinthians	2Cor	49	6	15	quae autem conventio Christi ad Belial ? aut quae pars fideli cum infideli ?
  34340 2 Corinthians	2Cor	49	6	16	qui autem consensus templo Dei cum idolis ? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus : [Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.
  34341 2 Corinthians	2Cor	49	6	17	Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis :
  34342 2 Corinthians	2Cor	49	6	18	et ego recipiam vos : et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens.]
  34343 2 Corinthians	2Cor	49	7	1	Has ergo habentes promissiones, carissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei.
  34344 2 Corinthians	2Cor	49	7	2	Capite nos. Neminem laesimus, neminem corrupimus, neminem circumvenimus.
  34345 2 Corinthians	2Cor	49	7	3	Non ad condemnationem vestram dico : praediximus enim quod in cordibus nostris estis ad commoriendum et ad convivendum.
  34346 2 Corinthians	2Cor	49	7	4	Multa mihi fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio pro vobis : repletus sum consolatione ; superabundo gaudio in omni tribulatione nostra.
  34347 2 Corinthians	2Cor	49	7	5	Nam et cum venissemus in Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra, sed omnem tribulationem passi sumus : foris pugnae, intus timores.
  34348 2 Corinthians	2Cor	49	7	6	Sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus in adventu Titi.
  34349 2 Corinthians	2Cor	49	7	7	Non solum autem in adventu ejus, sed etiam in consolatione, qua consolatus est in vobis, referens nobis vestrum desiderium, vestrum fletum, vestram aemulationem pro me, ita ut magis gauderem.
  34350 2 Corinthians	2Cor	49	7	8	Quoniam etsi contristavi vos in epistola, non me poenitet : etsi poeniteret, videns quod epistola illa (etsi ad horam) vos contristavit,
  34351 2 Corinthians	2Cor	49	7	9	nunc gaudeo : non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad poenitentiam. Contristati enim estis ad Deum, ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis.
  34352 2 Corinthians	2Cor	49	7	10	Quae enim secundum Deum tristitia est, poenitentiam in salutem stabilem operatur : saeculi autem tristitia mortem operatur.
  34353 2 Corinthians	2Cor	49	7	11	Ecce enim hoc ipsum, secundum Deum contristari vos, quantam in vobis operatur sollicitudinem : sed defensionem, sed indignationem, sed timorem, sed desiderium, sed aemulationem, sed vindictam : in omnibus exhibuistis vos incontaminatos esse negotio.
  34354 2 Corinthians	2Cor	49	7	12	Igitur, etsi scripsi vobis, non propter eum qui fecit injuriam, nec propter eum qui passus est : sed ad manifestandam sollicitudinem nostram, quam habemus pro vobis
  34355 2 Corinthians	2Cor	49	7	13	coram Deo : ideo consolati sumus. In consolatione autem nostra, abundantius magis gavisi sumus super gaudio Titi, quia refectus est spiritus ejus ab omnibus vobis :
  34356 2 Corinthians	2Cor	49	7	14	et si quid apud illum de vobis gloriatus sum, non sum confusus : sed sicut omnia vobis in veritate locuti sumus, ita et gloriatio nostra, quae fuit ad Titum, veritas facta est,
  34357 2 Corinthians	2Cor	49	7	15	et viscera ejus abundantius in vobis sunt, reminiscentis omnium vestrum obedientiam : quomodo cum timore et tremore excepistis illum.
  34358 2 Corinthians	2Cor	49	7	16	Gaudeo quod in omnibus confido in vobis.
  34359 2 Corinthians	2Cor	49	8	1	Notam autem facimus vobis, fratres, gratiam Dei, quae data est in ecclesiis Macedoniae :
  34360 2 Corinthians	2Cor	49	8	2	quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit, et altissima paupertas eorum, abundavit in divitias simplicitatis eorum :
  34361 2 Corinthians	2Cor	49	8	3	quia secundum virtutem testimonium illis reddo, et supra virtutem voluntarii fuerunt,
  34362 2 Corinthians	2Cor	49	8	4	cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam, et communicationem ministerii, quod fit in sanctos.
  34363 2 Corinthians	2Cor	49	8	5	Et non sicut speravimus, sed semetipsos dederunt primum Domino, deinde nobis per voluntatem Dei,
  34364 2 Corinthians	2Cor	49	8	6	ita ut rogaremus Titum, ut quemadmodum coepit, ita et perficiat in vobis etiam gratiam istam.
  34365 2 Corinthians	2Cor	49	8	7	Sed sicut in omnibus abundatis fide, et sermone, et scientia, et omni sollicitudine, insuper et caritate vestra in nos, ut et in hac gratia abundetis.
  34366 2 Corinthians	2Cor	49	8	8	Non quasi imperans dico : sed per aliorum sollicitudinem, etiam vestrae caritatis ingenium bonum comprobans.
  34367 2 Corinthians	2Cor	49	8	9	Scitis enim gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis.
  34368 2 Corinthians	2Cor	49	8	10	Et consilium in hoc do : hoc enim vobis utile est, qui non solum facere, sed et velle coepistis ab anno priore :
  34369 2 Corinthians	2Cor	49	8	11	nunc vero et facto perficite : ut quemadmodum promptus est animus voluntatis, ita sit et perficiendi ex eo quod habetis.
  34370 2 Corinthians	2Cor	49	8	12	Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est, non secundum id quod non habet.
  34371 2 Corinthians	2Cor	49	8	13	Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex aequalitate.
  34372 2 Corinthians	2Cor	49	8	14	In praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat : ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum, ut fiat aequalitas, sicut scriptum est :
  34373 2 Corinthians	2Cor	49	8	15	Qui multum, non abundavit : et qui modicum, non minoravit.
  34374 2 Corinthians	2Cor	49	8	16	Gratias autem Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi,
  34375 2 Corinthians	2Cor	49	8	17	quoniam exhortationem quidem suscepit : sed cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos.
  34376 2 Corinthians	2Cor	49	8	18	Misimus etiam cum illo fratrem, cujus laus est in Evangelio per omnes ecclesias :
  34377 2 Corinthians	2Cor	49	8	19	non solum autem, sed et ordinatus est ab ecclesiis comes peregrinationis nostrae in hanc gratiam, quae ministratur a nobis ad Domini gloriam, et destinatam voluntatem nostram :
  34378 2 Corinthians	2Cor	49	8	20	devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quae ministratur a nobis.
  34379 2 Corinthians	2Cor	49	8	21	Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus.
  34380 2 Corinthians	2Cor	49	8	22	Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis saepe sollicitum esse : nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos,
  34381 2 Corinthians	2Cor	49	8	23	sive pro Tito, qui est socius meus, et in vos adjutor, sive fratres nostri, Apostoli ecclesiarum, gloria Christi.
  34382 2 Corinthians	2Cor	49	8	24	Ostensionem ergo, quae est caritatis vestrae, et nostrae gloriae pro vobis, in illos ostendite in faciem ecclesiarum.
  34383 2 Corinthians	2Cor	49	9	1	Nam de ministerio, quod fit in sanctos ex abundanti est mihi scribere vobis.
  34384 2 Corinthians	2Cor	49	9	2	Scio enim promptum animum vestrum : pro quo de vobis glorior apud Macedones. Quoniam et Achaia parata est ab anno praeterito, et vestra aemulatio provocavit plurimos.
  34385 2 Corinthians	2Cor	49	9	3	Misi autem fratres : ut ne quod gloriamur de vobis, evacuetur in hac parte, ut (quemadmodum dixi) parati sitis :
  34386 2 Corinthians	2Cor	49	9	4	ne cum venerint Macedones mecum, et invenerint vos imparatos, erubescamus nos (ut non dicamus vos) in hac substantia.
  34387 2 Corinthians	2Cor	49	9	5	Necessarium ergo existimavi rogare fratres, ut praeveniant ad vos, et praeparent repromissam benedictionem hanc paratam esse sic, quasi benedictionem, non tamquam avaritiam.
  34388 2 Corinthians	2Cor	49	9	6	Hoc autem dico : qui parce seminat, parce et metet : et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet.
  34389 2 Corinthians	2Cor	49	9	7	Unusquisque, prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate : hilarem enim datorem diligit Deus.
  34390 2 Corinthians	2Cor	49	9	8	Potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis : ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum,
  34391 2 Corinthians	2Cor	49	9	9	sicut scriptum est : Dispersit, dedit pauperibus : justitia ejus manet in saeculum saeculi.
  34392 2 Corinthians	2Cor	49	9	10	Qui autem administrat semen seminanti : et panem ad manducandum praestabit, et multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum justitiae vestrae :
  34393 2 Corinthians	2Cor	49	9	11	ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem, quae operatur per nos gratiarum actionem Deo.
  34394 2 Corinthians	2Cor	49	9	12	Quoniam ministerium hujus officii non solum supplet ea quae desunt sanctis, sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino,
  34395 2 Corinthians	2Cor	49	9	13	per probationem ministerii hujus, glorificantes Deum in obedientia confessionis vestrae, in Evangelium Christi, et simplicitate communicationis in illos, et in omnes,
  34396 2 Corinthians	2Cor	49	9	14	et in ipsorum obsecratione pro vobis, desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis.
  34397 2 Corinthians	2Cor	49	9	15	Gratias Deo super inenarrabili dono ejus.
  34398 2 Corinthians	2Cor	49	10	1	Ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi, qui in facie quidem humilis sum inter vos, absens autem confido in vos.
  34399 2 Corinthians	2Cor	49	10	2	Rogo autem vos ne praesens audeam per eam confidentiam, qua existimor audere in quosdam, qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus.
  34400 2 Corinthians	2Cor	49	10	3	In carne enim ambulantes, non secundum carnem militamus.
  34401 2 Corinthians	2Cor	49	10	4	Nam arma militiae nostrae non carnalia sunt, sed potentia Deo ad destructionem munitionum, consilia destruentes,
  34402 2 Corinthians	2Cor	49	10	5	et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei, et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi,
  34403 2 Corinthians	2Cor	49	10	6	et in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam, cum impleta fuerit vestra obedientia.
  34404 2 Corinthians	2Cor	49	10	7	Quae secundum faciem sunt, videte. Si quis confidit sibi Christi se esse, hoc cogitet iterum apud se : quia sicut ipse Christi est, ita et nos.
  34405 2 Corinthians	2Cor	49	10	8	Nam etsi amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit nobis Dominus in aedificationem, et non in destructionem vestram, non erubescam.
  34406 2 Corinthians	2Cor	49	10	9	Ut autem non existimer tamquam terrere vos per epistolas :
  34407 2 Corinthians	2Cor	49	10	10	quoniam quidem epistolae, inquiunt, graves sunt et fortes : praesentia autem corporis infirma, et sermo contemptibilis :
  34408 2 Corinthians	2Cor	49	10	11	hoc cogitet qui ejusmodi est, quia quales sumus verbo per epistolas absentes, tales et praesentes in facto.
  34409 2 Corinthians	2Cor	49	10	12	Non enim audemus inserere, aut comparare nos quibusdam, qui seipsos commendant : sed ipsi in nobis nosmetipsos metientes, et comparantes nosmetipsos nobis.
  34410 2 Corinthians	2Cor	49	10	13	Nos autem non in immensum gloriabimur, sed secundum mensuram regulae, qua mensus est nobis Deus, mensuram pertingendi usque ad vos.
  34411 2 Corinthians	2Cor	49	10	14	Non enim quasi non pertingentes ad vos, superextendimus nos : usque ad vos enim pervenimus in Evangelio Christi.
  34412 2 Corinthians	2Cor	49	10	15	Non in immensum gloriantes in alienis laboribus : spem autem habentes crescentis fidei vestrae, in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam,
  34413 2 Corinthians	2Cor	49	10	16	etiam in illa, quae ultra vos sunt, evangelizare, non in aliena regula in iis quae praeparata sunt gloriari.
  34414 2 Corinthians	2Cor	49	10	17	Qui autem gloriatur, in Domino glorietur.
  34415 2 Corinthians	2Cor	49	10	18	Non enim qui seipsum commendat, ille probatus est : sed quem Deus commendat.
  34416 2 Corinthians	2Cor	49	11	1	Utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae, sed et supportare me :
  34417 2 Corinthians	2Cor	49	11	2	aemulor enim vos Dei aemulatione. Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo.
  34418 2 Corinthians	2Cor	49	11	3	Timeo autem ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quae est in Christo.
  34419 2 Corinthians	2Cor	49	11	4	Nam si is qui venit, alium Christum praedicat, quem non praedicavimus, aut alium spiritum accipitis, quem non accepistis : aut aliud Evangelium, quod non recepistis : recte pateremini.
  34420 2 Corinthians	2Cor	49	11	5	Existimo enim nihil me minus fecisse a magnis Apostolis.
  34421 2 Corinthians	2Cor	49	11	6	Nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omnibus autem manifestati sumus vobis.
  34422 2 Corinthians	2Cor	49	11	7	Aut numquid peccatum feci, meipsum humilians, ut vos exaltemini ? quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi vobis ?
  34423 2 Corinthians	2Cor	49	11	8	Alias ecclesias expoliavi, accipiens stipendium ad ministerium vestrum.
  34424 2 Corinthians	2Cor	49	11	9	Et cum essem apud vos, et egerem, nulli onerosus fui : nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia : et in omnibus sine onere me vobis servavi, et servabo.
  34425 2 Corinthians	2Cor	49	11	10	Est veritas Christi in me, quoniam haec gloriatio non infringetur in me in regionibus Achaiae.
  34426 2 Corinthians	2Cor	49	11	11	Quare ? quia non diligo vos ? Deus scit.
  34427 2 Corinthians	2Cor	49	11	12	Quod autem facio, et faciam : ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos.
  34428 2 Corinthians	2Cor	49	11	13	Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi.
  34429 2 Corinthians	2Cor	49	11	14	Et non mirum : ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis.
  34430 2 Corinthians	2Cor	49	11	15	Non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiae : quorum finis erit secundum opera ipsorum.
  34431 2 Corinthians	2Cor	49	11	16	Iterum dico (ne quis me putet insipientem esse, alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier),
  34432 2 Corinthians	2Cor	49	11	17	quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriae.
  34433 2 Corinthians	2Cor	49	11	18	Quoniam multi gloriantur secundum carnem : et ego gloriabor.
  34434 2 Corinthians	2Cor	49	11	19	Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes.
  34435 2 Corinthians	2Cor	49	11	20	Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos caedit.
  34436 2 Corinthians	2Cor	49	11	21	Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo quis audet (in insipientia dico) audeo et ego :
  34437 2 Corinthians	2Cor	49	11	22	Hebraei sunt, et ego : Israëlitae sunt, et ego : semen Abrahae sunt, et ego.
  34438 2 Corinthians	2Cor	49	11	23	Ministri Christi sunt (ut minus sapiens dico), plus ego : in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter.
  34439 2 Corinthians	2Cor	49	11	24	A Judaeis quinquies, quadragenas, una minus, accepi.
  34440 2 Corinthians	2Cor	49	11	25	Ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum : ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui,
  34441 2 Corinthians	2Cor	49	11	26	in itineribus saepe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus :
  34442 2 Corinthians	2Cor	49	11	27	in labore et aerumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate,
  34443 2 Corinthians	2Cor	49	11	28	praeter illa quae extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum.
  34444 2 Corinthians	2Cor	49	11	29	Quis infirmatur, et ego non infirmor ? quis scandalizatur, et ego non uror ?
  34445 2 Corinthians	2Cor	49	11	30	Si gloriari oportet, quae infirmitatis meae sunt, gloriabor.
  34446 2 Corinthians	2Cor	49	11	31	Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in saecula, scit quod non mentior.
  34447 2 Corinthians	2Cor	49	11	32	Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me comprehenderet :
  34448 2 Corinthians	2Cor	49	11	33	et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus.
  34449 2 Corinthians	2Cor	49	12	1	Si gloriari oportet (non expedit quidem), veniam autem ad visiones et revelationes Domini.
  34450 2 Corinthians	2Cor	49	12	2	Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum hujusmodi usque ad tertium caelum.
  34451 2 Corinthians	2Cor	49	12	3	Et scio hujusmodi hominem sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit :
  34452 2 Corinthians	2Cor	49	12	4	quoniam raptus est in paradisum : et audivit arcana verba, quae non licet homini loqui.
  34453 2 Corinthians	2Cor	49	12	5	Pro hujusmodi gloriabor : pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis.
  34454 2 Corinthians	2Cor	49	12	6	Nam etsi voluero gloriari, non ero insipiens : veritatem enim dicam : parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut aliquid audit ex me.
  34455 2 Corinthians	2Cor	49	12	7	Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae, qui me colaphizet.
  34456 2 Corinthians	2Cor	49	12	8	Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me :
  34457 2 Corinthians	2Cor	49	12	9	et dixit mihi : Sufficit tibi gratia mea : nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi.
  34458 2 Corinthians	2Cor	49	12	10	Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo : cum enim infirmor, tunc potens sum.
  34459 2 Corinthians	2Cor	49	12	11	Factus sum insipiens, vos me coëgistis. Ego enim a vobis debui commendari : nihil enim minus fui ab iis, qui sunt supra modum Apostoli : tametsi nihil sum :
  34460 2 Corinthians	2Cor	49	12	12	signa tamen apostolatus mei facta sunt super vos in omni patientia, in signis, et prodigiis, et virtutibus.
  34461 2 Corinthians	2Cor	49	12	13	Quid est enim, quod minus habuistis prae ceteris ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos ? donate mihi hanc injuriam.
  34462 2 Corinthians	2Cor	49	12	14	Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos : et non ero gravis vobis. Non enim quaero quae vestra sunt, sed vos. Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis.
  34463 2 Corinthians	2Cor	49	12	15	Ego autem libentissime impendam, et super impendar ipse pro animabus vestris : licet plus vos diligens, minus diligar.
  34464 2 Corinthians	2Cor	49	12	16	Sed esto : ego vos non gravavi : sed cum essem astutus, dolo vos cepi.
  34465 2 Corinthians	2Cor	49	12	17	Numquid per aliquem eorum, quod misi ad vos, circumveni vos ?
  34466 2 Corinthians	2Cor	49	12	18	Rogavi Titum, et misi cum illo fratrem. Numquid Titus vos circumvenit ? nonne eodem spiritu ambulavimus ? nonne iisdem vestigiis ?
  34467 2 Corinthians	2Cor	49	12	19	Olim putatis quod excusemus nos apud vos ? coram Deo in Christo loquimur : omnia autem, carissimi, propter aedificationem vestram.
  34468 2 Corinthians	2Cor	49	12	20	Timeo enim ne forte cum venero, non quales volo, inveniam vos : et ego inveniar a vobis, qualem non vultis : ne forte contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint inter vos :
  34469 2 Corinthians	2Cor	49	12	21	ne iterum cum venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex iis qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam super immunditia, et fornicatione, et impudicitia, quam gesserunt.
  34470 2 Corinthians	2Cor	49	13	1	Ecce tertio hoc venio ad vos : in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum.
  34471 2 Corinthians	2Cor	49	13	2	Praedixi, et praedico, ut praesens, et nunc absens iis qui ante peccaverunt, et ceteris omnibus, quoniam si venero iterum, non parcam.
  34472 2 Corinthians	2Cor	49	13	3	An experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus, qui in vobis non infirmatur, sed potens est in vobis ?
  34473 2 Corinthians	2Cor	49	13	4	Nam etsi crucifixus est ex infirmitate : sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo : sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis.
  34474 2 Corinthians	2Cor	49	13	5	Vosmetipsos tentate si estis in fide : ipsi vos probate. An non cognoscitis vosmetipsos quia Christus Jesus in vobis est ? nisi forte reprobi estis.
  34475 2 Corinthians	2Cor	49	13	6	Spero autem quod cognoscetis, quia nos non sumus reprobi.
  34476 2 Corinthians	2Cor	49	13	7	Oramus autem Deum ut nihil mali faciatis, non ut nos probati appareamus, sed ut vos quod bonum est faciatis : nos autem ut reprobi simus.
  34477 2 Corinthians	2Cor	49	13	8	Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate.
  34478 2 Corinthians	2Cor	49	13	9	Gaudemus enim, quoniam nos infirmi sumus, vos autem potentes estis. Hoc et oramus, vestram consummationem.
  34479 2 Corinthians	2Cor	49	13	10	Ideo haec absens scribo, ut non praesens durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in aedificationem, et non in destructionem.
  34480 2 Corinthians	2Cor	49	13	11	De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum.
  34481 2 Corinthians	2Cor	49	13	12	Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes sancti.
  34482 2 Corinthians	2Cor	49	13	13	Gratia Domini nostri Jesu Christi, et caritas Dei, et communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis. Amen.
  34483 Galatians	Gal	50	1	1	Paulus, Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et Deum Patrem, qui suscitavit eum a mortuis :
  34484 Galatians	Gal	50	1	2	et qui mecum sunt omnes fratres, ecclesiis Galatiae.
  34485 Galatians	Gal	50	1	3	Gratia vobis, et pax a Deo Patre, et Domino nostro Jesu Christo,
  34486 Galatians	Gal	50	1	4	qui dedit semetipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos de praesenti saeculo nequam, secundum voluntatem Dei et Patris nostri,
  34487 Galatians	Gal	50	1	5	cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.
  34488 Galatians	Gal	50	1	6	Miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit in gratiam Christi in aliud Evangelium :
  34489 Galatians	Gal	50	1	7	quod non est aliud, nisi sunt aliqui qui vos conturbant, et volunt convertere Evangelium Christi.
  34490 Galatians	Gal	50	1	8	Sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit.
  34491 Galatians	Gal	50	1	9	Sicut praediximus, et nunc iterum dico : si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit.
  34492 Galatians	Gal	50	1	10	Modo enim hominibus suadeo, an Deo ? an quaero hominibus placere ? si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem.
  34493 Galatians	Gal	50	1	11	Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem :
  34494 Galatians	Gal	50	1	12	neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed per revelationem Jesu Christi.
  34495 Galatians	Gal	50	1	13	Audistis enim conversationem meam aliquando in Judaismo : quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei, et expugnabam illam,
  34496 Galatians	Gal	50	1	14	et proficiebam in Judaismo supra multos coaetaneos meos in genere meo, abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum.
  34497 Galatians	Gal	50	1	15	Cum autem placuit ei, qui me segregavit ex utero matris meae, et vocavit per gratiam suam,
  34498 Galatians	Gal	50	1	16	ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus : continuo non acquievi carni et sanguini,
  34499 Galatians	Gal	50	1	17	neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos : sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum :
  34500 Galatians	Gal	50	1	18	deinde post annos tres veni Jerosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim :
  34501 Galatians	Gal	50	1	19	alium autem Apostolorum vidi neminem, nisi Jacobum fratrem Domini.
  34502 Galatians	Gal	50	1	20	Quae autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non mentior.
  34503 Galatians	Gal	50	1	21	Deinde veni in partes Syriae, et Ciliciae.
  34504 Galatians	Gal	50	1	22	Eram autem ignotus facie ecclesiis Judaeae, quae erant in Christo :
  34505 Galatians	Gal	50	1	23	tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat :
  34506 Galatians	Gal	50	1	24	et in me clarificabant Deum.
  34507 Galatians	Gal	50	2	1	Deinde post annos quatuordecim, iterum ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto et Tito.
  34508 Galatians	Gal	50	2	2	Ascendi autem secundum revelationem : et contuli cum illis Evangelium, quod praedico in gentibus, seorsum autem iis qui videbantur aliquid esse : ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem.
  34509 Galatians	Gal	50	2	3	Sed neque Titus, qui mecum erat, cum esset gentilis, compulsus est circumcidi :
  34510 Galatians	Gal	50	2	4	sed propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram, quam habemus in Christo Jesu, ut nos in servitutem redigerent.
  34511 Galatians	Gal	50	2	5	Quibus neque ad horam cessimus subjectione, ut veritas Evangelii permaneat apud vos :
  34512 Galatians	Gal	50	2	6	ab iis autem, qui videbantur esse aliquid (quales aliquando fuerint, nihil mea interest : Deus personam hominis non accipit) : mihi enim qui videbantur esse aliquid, nihil contulerunt.
  34513 Galatians	Gal	50	2	7	Sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium praeputii, sicut et Petro circumcisionis
  34514 Galatians	Gal	50	2	8	(qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes) :
  34515 Galatians	Gal	50	2	9	et cum cognovissent gratiam, quae data est mihi, Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnae esse, dextras dederunt mihi, et Barnabae societatis : ut nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem :
  34516 Galatians	Gal	50	2	10	tantum ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui hoc ipsum facere.
  34517 Galatians	Gal	50	2	11	Cum autem venisset Cephas Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat.
  34518 Galatians	Gal	50	2	12	Prius enim quam venirent quidam a Jacobo, cum gentibus edebat : cum autem venissent, subtrahebat, et segregabat se, timens eos qui ex circumcisione erant.
  34519 Galatians	Gal	50	2	13	Et simulationi ejus consenserunt ceteri Judaei, ita ut et Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem.
  34520 Galatians	Gal	50	2	14	Sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem Evangelii, dixi Cephae coram omnibus : Si tu, cum Judaeus sis, gentiliter vivis, et non judaice : quomodo gentes cogis judaizare ?
  34521 Galatians	Gal	50	2	15	Nos natura Judaei, et non ex gentibus peccatores.
  34522 Galatians	Gal	50	2	16	Scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis, nisi per fidem Jesu Christi : et nos in Christo Jesu credimus, ut justificemur ex fide Christi, et non ex operibus legis : propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro.
  34523 Galatians	Gal	50	2	17	Quod si quaerentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est ? Absit.
  34524 Galatians	Gal	50	2	18	Si enim quae destruxi, iterum haec aedifico : praevaricatorem me constituo.
  34525 Galatians	Gal	50	2	19	Ego enim per legem, legi mortuus sum, ut Deo vivam : Christo confixus sum cruci.
  34526 Galatians	Gal	50	2	20	Vivo autem, jam non ego : vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne : in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.
  34527 Galatians	Gal	50	2	21	Non abjicio gratiam Dei. Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est.
  34528 Galatians	Gal	50	3	1	O insensati Galatae, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus praescriptus est, in vobis crucifixus ?
  34529 Galatians	Gal	50	3	2	Hoc solum a vobis volo discere : ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei ?
  34530 Galatians	Gal	50	3	3	sic stulti estis, ut cum Spiritu coeperitis, nunc carne consummemini ?
  34531 Galatians	Gal	50	3	4	tanta passi estis sine causa ? si tamen sine causa.
  34532 Galatians	Gal	50	3	5	Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis : ex operibus legis, an ex auditu fidei ?
  34533 Galatians	Gal	50	3	6	Sicut scriptum est : Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam :
  34534 Galatians	Gal	50	3	7	cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahae.
  34535 Galatians	Gal	50	3	8	Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae : Quia benedicentur in te omnes gentes.
  34536 Galatians	Gal	50	3	9	Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham.
  34537 Galatians	Gal	50	3	10	Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim : Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis ut faciat ea.
  34538 Galatians	Gal	50	3	11	Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est : quia justus ex fide vivit.
  34539 Galatians	Gal	50	3	12	Lex autem non est ex fide, sed : Qui fecerit ea, vivet in illis.
  34540 Galatians	Gal	50	3	13	Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum : quia scriptum est : Maledictus omnis qui pendet in ligno :
  34541 Galatians	Gal	50	3	14	ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem.
  34542 Galatians	Gal	50	3	15	Fratres (secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat.
  34543 Galatians	Gal	50	3	16	Abrahae dictae sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit : Et seminibus, quasi in multis : sed quasi in uno : Et semini tuo, qui est Christus.
  34544 Galatians	Gal	50	3	17	Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo : quae post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem.
  34545 Galatians	Gal	50	3	18	Nam si ex lege haereditas, jam non ex promissione. Abrahae autem per repromissionem donavit Deus.
  34546 Galatians	Gal	50	3	19	Quid igitur lex ? Propter transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris.
  34547 Galatians	Gal	50	3	20	Mediator autem unius non est : Deus autem unus est.
  34548 Galatians	Gal	50	3	21	Lex ergo adversus promissa Dei ? Absit. Si enim data esset lex, quae posset vivificare, vere ex lege esset justitia.
  34549 Galatians	Gal	50	3	22	Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus.
  34550 Galatians	Gal	50	3	23	Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quae revelanda erat.
  34551 Galatians	Gal	50	3	24	Itaque lex paedagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur.
  34552 Galatians	Gal	50	3	25	At ubi venit fides, jam non sumus sub paedagogo.
  34553 Galatians	Gal	50	3	26	Omnes enim filii Dei estis per fidem, quae est in Christo Jesu.
  34554 Galatians	Gal	50	3	27	Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis.
  34555 Galatians	Gal	50	3	28	Non est Judaeus, neque Graecus : non est servus, neque liber : non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu.
  34556 Galatians	Gal	50	3	29	Si autem vos Christi, ergo semen Abrahae estis, secundum promissionem haeredes.
  34557 Galatians	Gal	50	4	1	Dico autem : quanto tempore haeres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dominus omnium :
  34558 Galatians	Gal	50	4	2	sed sub tutoribus et actoribus est usque ad praefinitum tempus a patre :
  34559 Galatians	Gal	50	4	3	ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes.
  34560 Galatians	Gal	50	4	4	At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege,
  34561 Galatians	Gal	50	4	5	ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus.
  34562 Galatians	Gal	50	4	6	Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem : Abba, Pater.
  34563 Galatians	Gal	50	4	7	Itaque jam non est servus, sed filius : quod si filius, et haeres per Deum.
  34564 Galatians	Gal	50	4	8	Sed tunc quidem ignorantes Deum, iis, qui natura non sunt dii, serviebatis.
  34565 Galatians	Gal	50	4	9	Nunc autem cum cognoveritis Deum, immo cogniti sitis a Deo : quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, quibus denuo servire vultis ?
  34566 Galatians	Gal	50	4	10	Dies observatis, et menses, et tempora, et annos.
  34567 Galatians	Gal	50	4	11	Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis.
  34568 Galatians	Gal	50	4	12	Estote sicut ego, quia et ego sicut vos : fratres, obsecro vos. Nihil me laesistis.
  34569 Galatians	Gal	50	4	13	Scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi vobis jampridem : et tentationem vestram in carne mea
  34570 Galatians	Gal	50	4	14	non sprevistis, neque respuistis : sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum.
  34571 Galatians	Gal	50	4	15	Ubi est ergo beatitudo vestra ? testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi.
  34572 Galatians	Gal	50	4	16	Ergo inimicus vobis factus sum, verum dicens vobis ?
  34573 Galatians	Gal	50	4	17	Aemulantur vos non bene : sed excludere vos volunt, ut illos aemulemini.
  34574 Galatians	Gal	50	4	18	Bonum autem aemulamini in bono semper : et non tantum cum praesens sum apud vos.
  34575 Galatians	Gal	50	4	19	Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis :
  34576 Galatians	Gal	50	4	20	vellem autem esse apud vos modo, et mutare vocem meam : quoniam confundor in vobis.
  34577 Galatians	Gal	50	4	21	Dicite mihi qui sub lege vultis esse : legem non legistis ?
  34578 Galatians	Gal	50	4	22	Scriptum est enim : Quoniam Abraham duos filios habuit : unum de ancilla, et unum de libera.
  34579 Galatians	Gal	50	4	23	Sed qui de ancilla, secundum carnem natus est : qui autem de libera, per repromissionem :
  34580 Galatians	Gal	50	4	24	quae sunt per allegoriam dicta. Haec enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quae est Agar :
  34581 Galatians	Gal	50	4	25	Sina enim mons est in Arabia, qui conjunctus est ei quae nunc est Jerusalem, et servit cum filiis suis.
  34582 Galatians	Gal	50	4	26	Illa autem, quae sursum est Jerusalem, libera est, quae est mater nostra.
  34583 Galatians	Gal	50	4	27	Scriptum est enim : [Laetare, sterilis, quae non paris ; erumpe et clama, quae non parturis : quia multi filii desertae, magis quam ejus quae habet virum.]
  34584 Galatians	Gal	50	4	28	Nos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus.
  34585 Galatians	Gal	50	4	29	Sed quomodo tunc is, qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum : ita et nunc.
  34586 Galatians	Gal	50	4	30	Sed quid dicit Scriptura ? Ejice ancillam, et filium ejus : non enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae.
  34587 Galatians	Gal	50	4	31	Itaque, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae : qua libertate Christus nos liberavit.
  34588 Galatians	Gal	50	5	1	State, et nolite iterum jugo servitutis contineri.
  34589 Galatians	Gal	50	5	2	Ecce ego Paulus dico vobis : quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.
  34590 Galatians	Gal	50	5	3	Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universae legis faciendae.
  34591 Galatians	Gal	50	5	4	Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini : a gratia excidistis.
  34592 Galatians	Gal	50	5	5	Nos enim spiritu ex fide, spem justitiae exspectamus.
  34593 Galatians	Gal	50	5	6	Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium : sed fides, quae per caritatem operatur.
  34594 Galatians	Gal	50	5	7	Currebatis bene : quis vos impedivit veritati non obedire ?
  34595 Galatians	Gal	50	5	8	persuasio haec non est ex eo, qui vocat vos.
  34596 Galatians	Gal	50	5	9	Modicum fermentum totam massam corrumpit.
  34597 Galatians	Gal	50	5	10	Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis : qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille.
  34598 Galatians	Gal	50	5	11	Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc praedico : quid adhuc persecutionem patior ? ergo evacuatum est scandalum crucis.
  34599 Galatians	Gal	50	5	12	Utinam et abscindantur qui vos conturbant.
  34600 Galatians	Gal	50	5	13	Vos enim in libertatem vocati estis, fratres : tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem.
  34601 Galatians	Gal	50	5	14	Omnis enim lex in uno sermone impletur : Diliges proximum tuum sicut teipsum.
  34602 Galatians	Gal	50	5	15	Quod si invicem mordetis, et comeditis : videte ne ab invicem consumamini.
  34603 Galatians	Gal	50	5	16	Dico autem : Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.
  34604 Galatians	Gal	50	5	17	Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem : haec enim sibi invicem adversantur, ut non quaecumque vultis, illa faciatis.
  34605 Galatians	Gal	50	5	18	Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege.
  34606 Galatians	Gal	50	5	19	Manifesta sunt autem opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria,
  34607 Galatians	Gal	50	5	20	idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae,
  34608 Galatians	Gal	50	5	21	invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi : quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.
  34609 Galatians	Gal	50	5	22	Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas,
  34610 Galatians	Gal	50	5	23	mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex.
  34611 Galatians	Gal	50	5	24	Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.
  34612 Galatians	Gal	50	5	25	Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus.
  34613 Galatians	Gal	50	5	26	Non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.
  34614 Galatians	Gal	50	6	1	Fratres, etsi praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.
  34615 Galatians	Gal	50	6	2	Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.
  34616 Galatians	Gal	50	6	3	Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit.
  34617 Galatians	Gal	50	6	4	Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero.
  34618 Galatians	Gal	50	6	5	Unusquisque enim onus suum portabit.
  34619 Galatians	Gal	50	6	6	Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.
  34620 Galatians	Gal	50	6	7	Nolite errare : Deus non irridetur.
  34621 Galatians	Gal	50	6	8	Quae enim seminaverit homo, haec et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem : qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam aeternam.
  34622 Galatians	Gal	50	6	9	Bonum autem facientes, non deficiamus : tempore enim suo metemus non deficientes.
  34623 Galatians	Gal	50	6	10	Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
  34624 Galatians	Gal	50	6	11	Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu.
  34625 Galatians	Gal	50	6	12	Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur.
  34626 Galatians	Gal	50	6	13	Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt : sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur.
  34627 Galatians	Gal	50	6	14	Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi : per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.
  34628 Galatians	Gal	50	6	15	In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed nova creatura.
  34629 Galatians	Gal	50	6	16	Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israël Dei.
  34630 Galatians	Gal	50	6	17	De cetero, nemo mihi molestus sit : ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto.
  34631 Galatians	Gal	50	6	18	Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen.
  34632 Ephesians	Eph	51	1	1	Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Jesu.
  34633 Ephesians	Eph	51	1	2	Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
  34634 Ephesians	Eph	51	1	3	Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in caelestibus in Christo,
  34635 Ephesians	Eph	51	1	4	sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate.
  34636 Ephesians	Eph	51	1	5	Qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum : secundum propositum voluntatis suae,
  34637 Ephesians	Eph	51	1	6	in laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo.
  34638 Ephesians	Eph	51	1	7	In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias gratiae ejus,
  34639 Ephesians	Eph	51	1	8	quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia :
  34640 Ephesians	Eph	51	1	9	ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo,
  34641 Ephesians	Eph	51	1	10	in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quae in caelis et quae in terra sunt, in ipso ;
  34642 Ephesians	Eph	51	1	11	in quo etiam et nos sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum ejus qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suae :
  34643 Ephesians	Eph	51	1	12	ut simus in laudem gloriae ejus nos, qui ante speravimus in Christo ;
  34644 Ephesians	Eph	51	1	13	in quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestrae, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto,
  34645 Ephesians	Eph	51	1	14	qui est pignus haereditatis nostrae, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriae ipsius.
  34646 Ephesians	Eph	51	1	15	Propterea et ego audiens fidem vestram, quae est in Domino Jesu, et dilectionem in omnes sanctos,
  34647 Ephesians	Eph	51	1	16	non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis :
  34648 Ephesians	Eph	51	1	17	ut Deus, Domini nostri Jesu Christi Pater gloriae, det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione ejus,
  34649 Ephesians	Eph	51	1	18	illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quae sit spes vocationis ejus, et quae divitiae gloriae haereditatis ejus in sanctis,
  34650 Ephesians	Eph	51	1	19	et quae sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potentiae virtutis ejus,
  34651 Ephesians	Eph	51	1	20	quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in caelestibus :
  34652 Ephesians	Eph	51	1	21	supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro.
  34653 Ephesians	Eph	51	1	22	Et omnia subjecit sub pedibus ejus : et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam,
  34654 Ephesians	Eph	51	1	23	quae est corpus ipsius, et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur.
  34655 Ephesians	Eph	51	2	1	Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris,
  34656 Ephesians	Eph	51	2	2	in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi hujus, secundum principem potestatis aëris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiae,
  34657 Ephesians	Eph	51	2	3	in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii irae, sicut et ceteri :
  34658 Ephesians	Eph	51	2	4	Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos,
  34659 Ephesians	Eph	51	2	5	et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo (cujus gratia estis salvati),
  34660 Ephesians	Eph	51	2	6	et conresuscitavit, et consedere fecit in caelestibus in Christo Jesu :
  34661 Ephesians	Eph	51	2	7	ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae, in bonitate super nos in Christo Jesu.
  34662 Ephesians	Eph	51	2	8	Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis : Dei enim donum est :
  34663 Ephesians	Eph	51	2	9	non ex operibus, ut ne quis glorietur.
  34664 Ephesians	Eph	51	2	10	Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus.
  34665 Ephesians	Eph	51	2	11	Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne, manu facta :
  34666 Ephesians	Eph	51	2	12	quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israël, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo.
  34667 Ephesians	Eph	51	2	13	Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.
  34668 Ephesians	Eph	51	2	14	Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens, inimicitias in carne sua,
  34669 Ephesians	Eph	51	2	15	legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem :
  34670 Ephesians	Eph	51	2	16	et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso.
  34671 Ephesians	Eph	51	2	17	Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope.
  34672 Ephesians	Eph	51	2	18	Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem.
  34673 Ephesians	Eph	51	2	19	Ergo jam non estis hospites, et advenae : sed estis cives sanctorum, et domestici Dei,
  34674 Ephesians	Eph	51	2	20	superaedificati super fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu :
  34675 Ephesians	Eph	51	2	21	in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino,
  34676 Ephesians	Eph	51	2	22	in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu.
  34677 Ephesians	Eph	51	3	1	Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis gentibus,
  34678 Ephesians	Eph	51	3	2	si tamen audistis dispensationem gratiae Dei, quae data est mihi in vobis :
  34679 Ephesians	Eph	51	3	3	quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi,
  34680 Ephesians	Eph	51	3	4	prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi :
  34681 Ephesians	Eph	51	3	5	quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu,
  34682 Ephesians	Eph	51	3	6	gentes esse cohaeredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium :
  34683 Ephesians	Eph	51	3	7	cujus factus sum minister secundum donum gratiae Dei, quae data est mihi secundum operationem virtutis ejus.
  34684 Ephesians	Eph	51	3	8	Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi,
  34685 Ephesians	Eph	51	3	9	et illuminare omnes, quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit :
  34686 Ephesians	Eph	51	3	10	ut innotescat principatibus et potestatibus in caelestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei,
  34687 Ephesians	Eph	51	3	11	secundum praefinitionem saeculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro :
  34688 Ephesians	Eph	51	3	12	in quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem ejus.
  34689 Ephesians	Eph	51	3	13	Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis : quae est gloria vestra.
  34690 Ephesians	Eph	51	3	14	Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi,
  34691 Ephesians	Eph	51	3	15	ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur,
  34692 Ephesians	Eph	51	3	16	ut det vobis secundum divitias gloriae suae, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem,
  34693 Ephesians	Eph	51	3	17	Christum habitare per fidem in cordibus vestris : in caritate radicati, et fundati,
  34694 Ephesians	Eph	51	3	18	ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum :
  34695 Ephesians	Eph	51	3	19	scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.
  34696 Ephesians	Eph	51	3	20	Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quae operatur in nobis :
  34697 Ephesians	Eph	51	3	21	ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnes generationes saeculi saeculorum. Amen.
  34698 Ephesians	Eph	51	4	1	Obsecro itaque vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis,
  34699 Ephesians	Eph	51	4	2	cum omni humilitate, et mansuetudine, cum patientia, supportantes invicem in caritate,
  34700 Ephesians	Eph	51	4	3	solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis.
  34701 Ephesians	Eph	51	4	4	Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae.
  34702 Ephesians	Eph	51	4	5	Unus Dominus, una fides, unum baptisma.
  34703 Ephesians	Eph	51	4	6	Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis.
  34704 Ephesians	Eph	51	4	7	Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.
  34705 Ephesians	Eph	51	4	8	Propter quod dicit : Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem : dedit dona hominibus.
  34706 Ephesians	Eph	51	4	9	Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae ?
  34707 Ephesians	Eph	51	4	10	Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut impleret omnia.
  34708 Ephesians	Eph	51	4	11	Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores,
  34709 Ephesians	Eph	51	4	12	ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi :
  34710 Ephesians	Eph	51	4	13	donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi :
  34711 Ephesians	Eph	51	4	14	ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris.
  34712 Ephesians	Eph	51	4	15	Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus :
  34713 Ephesians	Eph	51	4	16	ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate.
  34714 Ephesians	Eph	51	4	17	Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui,
  34715 Ephesians	Eph	51	4	18	tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quae est in illis, propter caecitatem cordis ipsorum,
  34716 Ephesians	Eph	51	4	19	qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiae, in operationem immunditiae omnis in avaritiam.
  34717 Ephesians	Eph	51	4	20	Vos autem non ita didicistis Christum,
  34718 Ephesians	Eph	51	4	21	si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Jesu,
  34719 Ephesians	Eph	51	4	22	deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris.
  34720 Ephesians	Eph	51	4	23	Renovamini autem spiritu mentis vestrae,
  34721 Ephesians	Eph	51	4	24	et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia, et sanctitate veritatis.
  34722 Ephesians	Eph	51	4	25	Propter quod deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo : quoniam sumus invicem membra.
  34723 Ephesians	Eph	51	4	26	Irascimini, et nolite peccare : sol non occidat super iracundiam vestram.
  34724 Ephesians	Eph	51	4	27	Nolite locum dare diabolo :
  34725 Ephesians	Eph	51	4	28	qui furabatur, jam non furetur : magis autem laboret, operando manibus suis, quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.
  34726 Ephesians	Eph	51	4	29	Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat : sed si quis bonus ad aedificationem fidei ut det gratiam audientibus.
  34727 Ephesians	Eph	51	4	30	Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei : in quo signati estis in diem redemptionis.
  34728 Ephesians	Eph	51	4	31	Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia.
  34729 Ephesians	Eph	51	4	32	Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit vobis.
  34730 Ephesians	Eph	51	5	1	Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi,
  34731 Ephesians	Eph	51	5	2	et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.
  34732 Ephesians	Eph	51	5	3	Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos :
  34733 Ephesians	Eph	51	5	4	aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quae ad rem non pertinet : sed magis gratiarum actio.
  34734 Ephesians	Eph	51	5	5	Hoc enim scitote intelligentes : quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei.
  34735 Ephesians	Eph	51	5	6	Nemo vos seducat inanibus verbis : propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae.
  34736 Ephesians	Eph	51	5	7	Nolite ergo effici participes eorum.
  34737 Ephesians	Eph	51	5	8	Eratis enim aliquando tenebrae : nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate :
  34738 Ephesians	Eph	51	5	9	fructus enim lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate :
  34739 Ephesians	Eph	51	5	10	probantes quid sit beneplacitum Deo :
  34740 Ephesians	Eph	51	5	11	et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite.
  34741 Ephesians	Eph	51	5	12	Quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere.
  34742 Ephesians	Eph	51	5	13	Omnia autem, quae arguuntur, a lumine manifestantur : omne enim, quod manifestatur, lumen est.
  34743 Ephesians	Eph	51	5	14	Propter quod dicit : Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.
  34744 Ephesians	Eph	51	5	15	Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis : non quasi insipientes,
  34745 Ephesians	Eph	51	5	16	sed ut sapientes : redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
  34746 Ephesians	Eph	51	5	17	Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quae sit voluntas Dei.
  34747 Ephesians	Eph	51	5	18	Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto,
  34748 Ephesians	Eph	51	5	19	loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino,
  34749 Ephesians	Eph	51	5	20	gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri,
  34750 Ephesians	Eph	51	5	21	subjecti invicem in timore Christi.
  34751 Ephesians	Eph	51	5	22	Mulieres viris suis subditae sint, sicut Domino :
  34752 Ephesians	Eph	51	5	23	quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiae : ipse, salvator corporis ejus.
  34753 Ephesians	Eph	51	5	24	Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus.
  34754 Ephesians	Eph	51	5	25	Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea,
  34755 Ephesians	Eph	51	5	26	ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquae in verbo vitae,
  34756 Ephesians	Eph	51	5	27	ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.
  34757 Ephesians	Eph	51	5	28	Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit.
  34758 Ephesians	Eph	51	5	29	Nemo enim umquam carnem suam odio habuit : sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam :
  34759 Ephesians	Eph	51	5	30	quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus.
  34760 Ephesians	Eph	51	5	31	Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una.
  34761 Ephesians	Eph	51	5	32	Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia.
  34762 Ephesians	Eph	51	5	33	Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat : uxor autem timeat virum suum.
  34763 Ephesians	Eph	51	6	1	Filii, obedite parentibus vestris in Domino : hoc enim justum est.
  34764 Ephesians	Eph	51	6	2	Honora patrem tuum, et matrem tuam, quod est mandatum primum in promissione :
  34765 Ephesians	Eph	51	6	3	ut bene sit tibi, et sis longaevus super terram.
  34766 Ephesians	Eph	51	6	4	Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros : sed educate illos in disciplina et correptione Domini.
  34767 Ephesians	Eph	51	6	5	Servi, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo :
  34768 Ephesians	Eph	51	6	6	non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo,
  34769 Ephesians	Eph	51	6	7	cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus :
  34770 Ephesians	Eph	51	6	8	scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber.
  34771 Ephesians	Eph	51	6	9	Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas : scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis : et personarum acceptio non est apud eum.
  34772 Ephesians	Eph	51	6	10	De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus.
  34773 Ephesians	Eph	51	6	11	Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli :
  34774 Ephesians	Eph	51	6	12	quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae, in caelestibus.
  34775 Ephesians	Eph	51	6	13	Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare.
  34776 Ephesians	Eph	51	6	14	State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiae,
  34777 Ephesians	Eph	51	6	15	et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis,
  34778 Ephesians	Eph	51	6	16	in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere :
  34779 Ephesians	Eph	51	6	17	et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei),
  34780 Ephesians	Eph	51	6	18	per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu : et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis :
  34781 Ephesians	Eph	51	6	19	et pro me, ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia, notum facere mysterium Evangelii :
  34782 Ephesians	Eph	51	6	20	pro quo legatione fungor in catena, ita ut in ipso audeam, prout oportet me loqui.
  34783 Ephesians	Eph	51	6	21	Ut autem et vos sciatis quae circa me sunt, quid agam, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister in Domino :
  34784 Ephesians	Eph	51	6	22	quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quae circa nos sunt, et consoletur corda vestra.
  34785 Ephesians	Eph	51	6	23	Pax fratribus, et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Jesu Christo.
  34786 Ephesians	Eph	51	6	24	Gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Jesum Christum in incorruptione. Amen.
  34787 Philippians	Phi	52	1	1	Paulus et Timotheus, servi Jesu Christi, omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconibus.
  34788 Philippians	Phi	52	1	2	Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
  34789 Philippians	Phi	52	1	3	Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri,
  34790 Philippians	Phi	52	1	4	semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens,
  34791 Philippians	Phi	52	1	5	super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc.
  34792 Philippians	Phi	52	1	6	Confidens hoc ipsum, quia qui coepit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu :
  34793 Philippians	Phi	52	1	7	sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis : eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse.
  34794 Philippians	Phi	52	1	8	Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi.
  34795 Philippians	Phi	52	1	9	Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu :
  34796 Philippians	Phi	52	1	10	ut probetis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi,
  34797 Philippians	Phi	52	1	11	repleti fructu justitiae per Jesum Christum, in gloriam et laudem Dei.
  34798 Philippians	Phi	52	1	12	Scire autem vos volo fratres, quia quae circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii :
  34799 Philippians	Phi	52	1	13	ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni praetorio, et in ceteris omnibus,
  34800 Philippians	Phi	52	1	14	et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui.
  34801 Philippians	Phi	52	1	15	Quidam quidem et propter invidiam et contentionem : quidam autem et propter bonam voluntatem Christum praedicant :
  34802 Philippians	Phi	52	1	16	quidam ex caritate, scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum.
  34803 Philippians	Phi	52	1	17	Quidam autem ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis.
  34804 Philippians	Phi	52	1	18	Quid enim ? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur : et in hoc gaudeo, sed et gaudebo.
  34805 Philippians	Phi	52	1	19	Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Jesu Christi,
  34806 Philippians	Phi	52	1	20	secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar : sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem.
  34807 Philippians	Phi	52	1	21	Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum.
  34808 Philippians	Phi	52	1	22	Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro.
  34809 Philippians	Phi	52	1	23	Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius :
  34810 Philippians	Phi	52	1	24	permanere autem in carne, necessarium propter vos.
  34811 Philippians	Phi	52	1	25	Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei :
  34812 Philippians	Phi	52	1	26	ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos.
  34813 Philippians	Phi	52	1	27	Tantum digne Evangelio Christi conversamini : ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii :
  34814 Philippians	Phi	52	1	28	et in nullo terreamini ab adversariis : quae illis est causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo :
  34815 Philippians	Phi	52	1	29	quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini :
  34816 Philippians	Phi	52	1	30	idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc audistis de me.
  34817 Philippians	Phi	52	2	1	Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis :
  34818 Philippians	Phi	52	2	2	implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes,
  34819 Philippians	Phi	52	2	3	nihil per contentionem, neque per inanem gloriam : sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes,
  34820 Philippians	Phi	52	2	4	non quae sua sunt singuli considerantes, sed ea quae aliorum.
  34821 Philippians	Phi	52	2	5	Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu :
  34822 Philippians	Phi	52	2	6	qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo :
  34823 Philippians	Phi	52	2	7	sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.
  34824 Philippians	Phi	52	2	8	Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.
  34825 Philippians	Phi	52	2	9	Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen :
  34826 Philippians	Phi	52	2	10	ut in nomine Jesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum,
  34827 Philippians	Phi	52	2	11	et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.
  34828 Philippians	Phi	52	2	12	Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in praesentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini.
  34829 Philippians	Phi	52	2	13	Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate.
  34830 Philippians	Phi	52	2	14	Omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus :
  34831 Philippians	Phi	52	2	15	ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae : inter quos lucetis sicut luminaria in mundo,
  34832 Philippians	Phi	52	2	16	verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi.
  34833 Philippians	Phi	52	2	17	Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestrae, gaudeo, et congratulor omnibus vobis.
  34834 Philippians	Phi	52	2	18	Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi.
  34835 Philippians	Phi	52	2	19	Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos : ut et ego bono animo sim, cognitis quae circa vos sunt.
  34836 Philippians	Phi	52	2	20	Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit.
  34837 Philippians	Phi	52	2	21	Omnes enim quae sua sunt quaerunt, non quae sunt Jesu Christi.
  34838 Philippians	Phi	52	2	22	Experimentum autem ejus cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio.
  34839 Philippians	Phi	52	2	23	Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quae circa me sunt.
  34840 Philippians	Phi	52	2	24	Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito.
  34841 Philippians	Phi	52	2	25	Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meae, mittere ad vos :
  34842 Philippians	Phi	52	2	26	quoniam quidem omnes vos desiderabat : et moestus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum.
  34843 Philippians	Phi	52	2	27	Nam et infirmatus est usque ad mortem : sed Deus misertus est ejus : non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem.
  34844 Philippians	Phi	52	2	28	Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim.
  34845 Philippians	Phi	52	2	29	Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et ejusmodi cum honore habetote ;
  34846 Philippians	Phi	52	2	30	quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium.
  34847 Philippians	Phi	52	3	1	De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium.
  34848 Philippians	Phi	52	3	2	Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem.
  34849 Philippians	Phi	52	3	3	Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes,
  34850 Philippians	Phi	52	3	4	quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis,
  34851 Philippians	Phi	52	3	5	circumcisus octavo die, ex genere Israël, de tribu Benjamin, Hebraeus ex Hebraeis, secundum legem pharisaeus,
  34852 Philippians	Phi	52	3	6	secundum aemulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum justitiam, quae in lege est, conversatus sine querela.
  34853 Philippians	Phi	52	3	7	Sed quae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimenta.
  34854 Philippians	Phi	52	3	8	Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei : propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam,
  34855 Philippians	Phi	52	3	9	et inveniar in illo non habens meam justitiam, quae ex lege est, sed illam, quae ex fide est Christi Jesu : quae ex Deo est justitia in fide,
  34856 Philippians	Phi	52	3	10	ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum illius : configuratus morti ejus :
  34857 Philippians	Phi	52	3	11	si quo modo occurram ad resurrectionem, quae est ex mortuis :
  34858 Philippians	Phi	52	3	12	non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim : sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Jesu.
  34859 Philippians	Phi	52	3	13	Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quae quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quae sunt priora, extendens meipsum,
  34860 Philippians	Phi	52	3	14	ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Jesu.
  34861 Philippians	Phi	52	3	15	Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus : et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit.
  34862 Philippians	Phi	52	3	16	Verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus, et in eadem permaneamus regula.
  34863 Philippians	Phi	52	3	17	Imitatores mei estote, fratres, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram.
  34864 Philippians	Phi	52	3	18	Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi :
  34865 Philippians	Phi	52	3	19	quorum finis interitus : quorum Deus venter est : et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt.
  34866 Philippians	Phi	52	3	20	Nostra autem conversatio in caelis est : unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum,
  34867 Philippians	Phi	52	3	21	qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae, secundum operationem, qua etiam possit subjicere sibi omnia.
  34868 Philippians	Phi	52	4	1	Itaque fratres mei carissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea : sic state in Domino, carissimi.
  34869 Philippians	Phi	52	4	2	Evodiam rogo, et Syntychen deprecor, idipsum sapere in Domino.
  34870 Philippians	Phi	52	4	3	Etiam rogo et te, germane compar, adjuva illas, quae mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitae.
  34871 Philippians	Phi	52	4	4	Gaudete in Domino semper : iterum dico gaudete.
  34872 Philippians	Phi	52	4	5	Modestia vestra nota sit omnibus hominibus : Dominus prope est.
  34873 Philippians	Phi	52	4	6	Nihil solliciti sitis : sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescant apud Deum.
  34874 Philippians	Phi	52	4	7	Et pax Dei, quae exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu.
  34875 Philippians	Phi	52	4	8	De cetero fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque justa, quaecumque sancta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, siqua virtus, siqua laus disciplinae, haec cogitate.
  34876 Philippians	Phi	52	4	9	Quae et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, haec agite : et Deus pacis erit vobiscum.
  34877 Philippians	Phi	52	4	10	Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis : occupati autem eratis.
  34878 Philippians	Phi	52	4	11	Non quasi propter penuriam dico : ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse.
  34879 Philippians	Phi	52	4	12	Scio et humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus institutus sum) : et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati.
  34880 Philippians	Phi	52	4	13	Omnia possum in eo qui me confortat.
  34881 Philippians	Phi	52	4	14	Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meae.
  34882 Philippians	Phi	52	4	15	Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli :
  34883 Philippians	Phi	52	4	16	quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis.
  34884 Philippians	Phi	52	4	17	Non quia quaero datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra.
  34885 Philippians	Phi	52	4	18	Habeo autem omnia, et abundo : repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quae misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.
  34886 Philippians	Phi	52	4	19	Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu.
  34887 Philippians	Phi	52	4	20	Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum. Amen.
  34888 Philippians	Phi	52	4	21	Salutate omnem sanctum in Christo Jesu.
  34889 Philippians	Phi	52	4	22	Salutant vos, qui mecum sunt, fratres. Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Caesaris domo sunt.
  34890 Philippians	Phi	52	4	23	Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.
  34891 Colossians	Col	53	1	1	Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater :
  34892 Colossians	Col	53	1	2	eis, qui sunt Colossis, sanctis, et fidelibus fratribus in Christo Jesu.
  34893 Colossians	Col	53	1	3	Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. Gratias agimus Deo, et Patri Domini nostri Jesu Christi semper pro vobis orantes :
  34894 Colossians	Col	53	1	4	audientes fidem vestram in Christo Jesu, et dilectionem quam habetis in sanctos omnes
  34895 Colossians	Col	53	1	5	propter spem, quae reposita est vobis in caelis : quam audistis in verbo veritatis Evangelii :
  34896 Colossians	Col	53	1	6	quod pervenit ad vos, sicut et in universo mundo est, et fructificat, et crescit sicut in vobis, ex ea die, qua audistis, et cognovistis gratiam Dei in veritate,
  34897 Colossians	Col	53	1	7	sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro, qui est fidelis pro vobis minister Christi Jesu,
  34898 Colossians	Col	53	1	8	qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in spiritu.
  34899 Colossians	Col	53	1	9	Ideo et nos ex qua die audivimus, non cessamus pro vobis orantes, et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis ejus, in omni sapientia et intellectu spiritali :
  34900 Colossians	Col	53	1	10	ut ambuletis digne Deo per omnia placentes : in omni opere bono fructificantes, et crescentes in scientia Dei :
  34901 Colossians	Col	53	1	11	in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis ejus, in omni patientia et longanimitate cum gaudio,
  34902 Colossians	Col	53	1	12	gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine :
  34903 Colossians	Col	53	1	13	qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suae,
  34904 Colossians	Col	53	1	14	in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum :
  34905 Colossians	Col	53	1	15	qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae :
  34906 Colossians	Col	53	1	16	quoniam in ipso condita sunt universa in caelis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates : omnia per ipsum et in ipso creata sunt :
  34907 Colossians	Col	53	1	17	et ipse est ante omnes, et omnia in ipso constant.
  34908 Colossians	Col	53	1	18	Et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis : ut sit in omnibus ipse primatum tenens :
  34909 Colossians	Col	53	1	19	quia in ipso complacuit, omnem plenitudinem inhabitare :
  34910 Colossians	Col	53	1	20	et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quae in terris, sive quae in caelis sunt.
  34911 Colossians	Col	53	1	21	Et vos cum essetis aliquando alienati, et inimici sensu in operibus malis :
  34912 Colossians	Col	53	1	22	nunc autem reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem, exhibere vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso :
  34913 Colossians	Col	53	1	23	si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod praedicatum est in universa creatura, quae sub caelo est, cujus factus sum ego Paulus minister.
  34914 Colossians	Col	53	1	24	Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quae desunt passionum Christi, in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia :
  34915 Colossians	Col	53	1	25	cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quae data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei :
  34916 Colossians	Col	53	1	26	mysterium, quod absconditum fuit a saeculis, et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis ejus,
  34917 Colossians	Col	53	1	27	quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti hujus in gentibus, quod est Christus, in vobis spes gloriae,
  34918 Colossians	Col	53	1	28	quem nos annuntiamus, corripientes omnem hominem, et docentes omnem hominem, in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Jesu :
  34919 Colossians	Col	53	1	29	in quo et laboro, certando secundum operationem ejus, quam operatur in me in virtute.
  34920 Colossians	Col	53	2	1	Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciae, et quicumque non viderunt faciem meam in carne :
  34921 Colossians	Col	53	2	2	ut consolentur corda ipsorum, instructi in caritate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Jesu :
  34922 Colossians	Col	53	2	3	in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi.
  34923 Colossians	Col	53	2	4	Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum.
  34924 Colossians	Col	53	2	5	Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum : gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamentum ejus, quae in Christo est, fidei vestrae.
  34925 Colossians	Col	53	2	6	Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum, in ipso ambulate,
  34926 Colossians	Col	53	2	7	radicati, et superaedificati in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione.
  34927 Colossians	Col	53	2	8	Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum :
  34928 Colossians	Col	53	2	9	quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter :
  34929 Colossians	Col	53	2	10	et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis :
  34930 Colossians	Col	53	2	11	in quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi :
  34931 Colossians	Col	53	2	12	consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis.
  34932 Colossians	Col	53	2	13	Et vos cum mortui essetis in delictis, et praeputio carnis vestrae, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta :
  34933 Colossians	Col	53	2	14	delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci :
  34934 Colossians	Col	53	2	15	et expolians principatus, et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso.
  34935 Colossians	Col	53	2	16	Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum :
  34936 Colossians	Col	53	2	17	quae sunt umbra futurorum : corpus autem Christi.
  34937 Colossians	Col	53	2	18	Nemo vos seducat, volens in humilitate, et religione angelorum, quae non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suae,
  34938 Colossians	Col	53	2	19	et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et conjunctiones subministratum, et constructum crescit in augmentum Dei.
  34939 Colossians	Col	53	2	20	Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi : quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis ?
  34940 Colossians	Col	53	2	21	Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis :
  34941 Colossians	Col	53	2	22	quae sunt omnia in interitum ipso usu, secundum praecepta et doctrinas hominum :
  34942 Colossians	Col	53	2	23	quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione, et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.
  34943 Colossians	Col	53	3	1	Igitur, si consurrexistis cum Christo : quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens :
  34944 Colossians	Col	53	3	2	quae sursum sunt sapite, non quae super terram.
  34945 Colossians	Col	53	3	3	Mortui enim estis, et vita vestra est abscondita cum Christo in Deo.
  34946 Colossians	Col	53	3	4	Cum Christus apparuerit, vita vestra : tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.
  34947 Colossians	Col	53	3	5	Mortificate ergo membra vestra, quae sunt super terram : fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est simulacrorum servitus :
  34948 Colossians	Col	53	3	6	propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis :
  34949 Colossians	Col	53	3	7	in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis.
  34950 Colossians	Col	53	3	8	Nunc autem deponite et vos omnia : iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro.
  34951 Colossians	Col	53	3	9	Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis,
  34952 Colossians	Col	53	3	10	et induentes novum eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit illum :
  34953 Colossians	Col	53	3	11	ubi non est gentilis et Judaeus, circumcisio et praeputium, Barbarus et Scytha, servus et liber : sed omnia, et in omnibus Christus.
  34954 Colossians	Col	53	3	12	Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam :
  34955 Colossians	Col	53	3	13	supportantes invicem, et donantes vobismetipsis si quis adversus aliquem habet querelam : sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos.
  34956 Colossians	Col	53	3	14	Super omnia autem haec, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis :
  34957 Colossians	Col	53	3	15	et pax Christi exsultet in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore : et grati estote.
  34958 Colossians	Col	53	3	16	Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia, docentes, et commonentes vosmetipsos, psalmis, hymnis, et canticis spiritualibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo.
  34959 Colossians	Col	53	3	17	Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum.
  34960 Colossians	Col	53	3	18	Mulieres, subditae estote viris, sicut oportet, in Domino.
  34961 Colossians	Col	53	3	19	Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas.
  34962 Colossians	Col	53	3	20	Filii, obedite parentibus per omnia : hoc enim placitum est in Domino.
  34963 Colossians	Col	53	3	21	Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant.
  34964 Colossians	Col	53	3	22	Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum.
  34965 Colossians	Col	53	3	23	Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus :
  34966 Colossians	Col	53	3	24	scientes quod a Domino accipietis retributionem haereditatis. Domino Christo servite.
  34967 Colossians	Col	53	3	25	Qui enim injuriam facit, recipiet id quod inique gessit : et non est personarum acceptio apud Deum.
  34968 Colossians	Col	53	4	1	Domini, quod justum est et aequum, servis praestate : scientes quod et vos Dominum habetis in caelo.
  34969 Colossians	Col	53	4	2	Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione :
  34970 Colossians	Col	53	4	3	orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi (propter quod etiam vinctus sum),
  34971 Colossians	Col	53	4	4	ut manifestem illud ita ut oportet me loqui.
  34972 Colossians	Col	53	4	5	In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt : tempus redimentes.
  34973 Colossians	Col	53	4	6	Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.
  34974 Colossians	Col	53	4	7	Quae circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater, et fidelis minister, et conservus in Domino :
  34975 Colossians	Col	53	4	8	quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscat quae circa vos sunt, et consoletur corda vestra,
  34976 Colossians	Col	53	4	9	cum Onesimo carissimo, et fideli fratre, qui ex vobis est. Omnia, quae hic aguntur, nota facient vobis.
  34977 Colossians	Col	53	4	10	Salutat vos Aristarchus concaptivus meus, et Marcus consobrinus Barnabae, de quo accepistis mandata : si venerit ad vos, excipite illum :
  34978 Colossians	Col	53	4	11	et Jesus, qui dicitur Justus : qui sunt ex circumcisione : hi soli sunt adjutores mei in regno Dei, qui mihi fuerunt solatio.
  34979 Colossians	Col	53	4	12	Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Jesu, semper sollicitus pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti, et pleni in omni voluntate Dei.
  34980 Colossians	Col	53	4	13	Testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciae, et qui Hierapoli.
  34981 Colossians	Col	53	4	14	Salutat vos Lucas, medicus carissimus, et Demas.
  34982 Colossians	Col	53	4	15	Salutate fratres, qui sunt Laodiciae, et Nympham, et quae in domo ejus est, ecclesiam.
  34983 Colossians	Col	53	4	16	Et cum lecta fuerit apud vos epistola haec, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur : et eam, quae Laodicensium est, vos legatis.
  34984 Colossians	Col	53	4	17	Et dicite Archippo : Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas.
  34985 Colossians	Col	53	4	18	Salutatio, mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum. Amen.
  34986 1 Thessalonians	1Th	54	1	1	Paulus, et Silvanus, et Timotheus ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre, et Domino Jesu Christo.
  34987 1 Thessalonians	1Th	54	1	2	Gratia vobis, et pax. Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis, memoriam vestri facientes in orationibus nostris sine intermissione,
  34988 1 Thessalonians	1Th	54	1	3	memores operis fidei vestrae, et laboris, et caritatis, et sustinentiae spei Domini nostri Jesu Christi, ante Deum et Patrem nostrum :
  34989 1 Thessalonians	1Th	54	1	4	scientes, fratres dilecti a Deo, electionem vestram :
  34990 1 Thessalonians	1Th	54	1	5	quia Evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum, sed et in virtute, et in Spiritu Sancto, et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus in vobis propter vos.
  34991 1 Thessalonians	1Th	54	1	6	Et vos imitatores nostri facti estis, et Domini, excipientes verbum in tribulatione multa, cum gaudio Spiritus Sancti :
  34992 1 Thessalonians	1Th	54	1	7	ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia, et in Achaia.
  34993 1 Thessalonians	1Th	54	1	8	A vobis enim diffamatus est sermo Domini, non solum in Macedonia, et in Achaia, sed et in omni loco fides vestra, quae est ad Deum, profecta est ita ut non sit nobis necesse quidquam loqui.
  34994 1 Thessalonians	1Th	54	1	9	Ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos : et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo, et vero,
  34995 1 Thessalonians	1Th	54	1	10	et exspectare Filium ejus de caelis (quem suscitavit a mortuis) Jesum, qui eripuit nos ab ira ventura.
  34996 1 Thessalonians	1Th	54	2	1	Nam ipsi scitis, fratres, introitum nostrum ad vos, quia non inanis fuit :
  34997 1 Thessalonians	1Th	54	2	2	sed ante passi, et contumeliis affecti (sicut scitis) in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro, loqui ad vos Evangelium Dei in multa sollicitudine.
  34998 1 Thessalonians	1Th	54	2	3	Exhortatio enim nostra non de errore, neque de immunditia, neque in dolo,
  34999 1 Thessalonians	1Th	54	2	4	sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis Evangelium : ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra.
  35000 1 Thessalonians	1Th	54	2	5	Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis : neque in occasione avaritiae : Deus testis est :
  35001 1 Thessalonians	1Th	54	2	6	nec quaerentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis.
  35002 1 Thessalonians	1Th	54	2	7	Cum possemus vobis oneri esse ut Christi apostoli : sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos.
  35003 1 Thessalonians	1Th	54	2	8	Ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras : quoniam carissimi nobis facti estis.
  35004 1 Thessalonians	1Th	54	2	9	Memores enim estis, fratres, laboris nostri, et fatigationis : nocte ac die operantes, ne quem vestrum gravaremus, praedicavimus in vobis Evangelium Dei.
  35005 1 Thessalonians	1Th	54	2	10	Vos testes estis, et Deus, quam sancte, et juste, et sine querela, vobis, qui credidistis, fuimus :
  35006 1 Thessalonians	1Th	54	2	11	sicut scitis, qualiter unumquemque vestrum (sicut pater filios suos)
  35007 1 Thessalonians	1Th	54	2	12	deprecantes vos, et consolantes, testificati sumus, ut ambularetis digne Deo, qui vocavit vos in suum regnum et gloriam.
  35008 1 Thessalonians	1Th	54	2	13	Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione : quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud, non ut verbum hominum, sed (sicut est vere) verbum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis :
  35009 1 Thessalonians	1Th	54	2	14	vos enim imitatores facti estis, fratres, ecclesiarum Dei, quae sunt in Judaea in Christo Jesu : quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Judaeis :
  35010 1 Thessalonians	1Th	54	2	15	qui et Dominum occiderunt Jesum, et prophetas, et nos persecuti sunt, et Deo non placent, et omnibus hominibus adversantur,
  35011 1 Thessalonians	1Th	54	2	16	prohibentes nos gentibus loqui ut salvae fiant, ut impleant peccata sua semper : pervenit enim ira Dei super illos usque in finem.
  35012 1 Thessalonians	1Th	54	2	17	Nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horae, aspectu, non corde, abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio :
  35013 1 Thessalonians	1Th	54	2	18	quoniam voluimus venire ad vos, ego quidem Paulus, et semel, et iterum : sed impedivit nos Satanas.
  35014 1 Thessalonians	1Th	54	2	19	Quae est enim nostra spes aut gaudium, aut corona gloriae ? nonne vos ante Dominum nostrum Jesum Christum estis in adventu ejus ?
  35015 1 Thessalonians	1Th	54	2	20	vos enim estis gloria nostra et gaudium.
  35016 1 Thessalonians	1Th	54	3	1	Propter quod non sustinentes amplius, placuit nobis remanere Athenis, solis :
  35017 1 Thessalonians	1Th	54	3	2	et misimus Timotheum fratrem nostrum, et ministrum Dei in Evangelio Christi, ad confirmandos vos, et exhortandos pro fide vestra :
  35018 1 Thessalonians	1Th	54	3	3	ut nemo moveatur in tribulationibus istis : ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus.
  35019 1 Thessalonians	1Th	54	3	4	Nam et cum apud vos essemus, praedicebamus vobis passuros nos tribulationes, sicut et factum est, et scitis.
  35020 1 Thessalonians	1Th	54	3	5	Propterea et ego amplius non sustinens, misi ad cognoscendam fidem vestram : ne forte tentaverit vos is qui tentat, et inanis fiat labor noster.
  35021 1 Thessalonians	1Th	54	3	6	Nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis, et annuntiante nobis fidem et caritatem vestram, et quia memoriam nostri habetis bonam semper, desiderantes nos videre, sicut et nos quoque vos :
  35022 1 Thessalonians	1Th	54	3	7	ideo consolati sumus, fratres, in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra, per fidem vestram,
  35023 1 Thessalonians	1Th	54	3	8	quoniam nunc vivimus, si vos statis in Domino.
  35024 1 Thessalonians	1Th	54	3	9	Quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio, quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum,
  35025 1 Thessalonians	1Th	54	3	10	nocte ac die abundantius orantes, ut videamus faciem vestram, et compleamus ea quae desunt fidei vestrae ?
  35026 1 Thessalonians	1Th	54	3	11	Ipse autem Deus, et Pater noster, et Dominus noster Jesus Christus, dirigat viam nostram ad vos.
  35027 1 Thessalonians	1Th	54	3	12	Vos autem Dominus multiplicet, et abundare faciat caritatem vestram in invicem, et in omnes, quemadmodum et nos in vobis :
  35028 1 Thessalonians	1Th	54	3	13	ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate, ante Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostri Jesu Christi cum omnibus sanctis ejus. Amen.
  35029 1 Thessalonians	1Th	54	4	1	De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare, et placere Deo, sic et ambuletis ut abundetis magis.
  35030 1 Thessalonians	1Th	54	4	2	Scitis enim quae praecepta dederim vobis per Dominum Jesum.
  35031 1 Thessalonians	1Th	54	4	3	Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra : ut abstineatis vos a fornicatione,
  35032 1 Thessalonians	1Th	54	4	4	ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione, et honore :
  35033 1 Thessalonians	1Th	54	4	5	non in passione desiderii, sicut et gentes, quae ignorant Deum :
  35034 1 Thessalonians	1Th	54	4	6	et ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum : quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut praediximus vobis, et testificati sumus.
  35035 1 Thessalonians	1Th	54	4	7	Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem.
  35036 1 Thessalonians	1Th	54	4	8	Itaque qui haec spernit, non hominem spernit, sed Deum : qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in nobis.
  35037 1 Thessalonians	1Th	54	4	9	De caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis : ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem.
  35038 1 Thessalonians	1Th	54	4	10	Etenim illud facitis in omnes fratres in universa Macedonia. Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis,
  35039 1 Thessalonians	1Th	54	4	11	et operam detis ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris, sicut praecepimus vobis :
  35040 1 Thessalonians	1Th	54	4	12	et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt : et nullius aliquid desideretis.
  35041 1 Thessalonians	1Th	54	4	13	Nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent.
  35042 1 Thessalonians	1Th	54	4	14	Si enim credimus quod Jesus mortuus est, et resurrexit : ita et Deus eos qui dormierunt per Jesum, adducet cum eo.
  35043 1 Thessalonians	1Th	54	4	15	Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non praeveniemus eos qui dormierunt.
  35044 1 Thessalonians	1Th	54	4	16	Quoniam ipse Dominus in jussu, et in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de caelo : et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi.
  35045 1 Thessalonians	1Th	54	4	17	Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aëra, et sic semper cum Domino erimus.
  35046 1 Thessalonians	1Th	54	4	18	Itaque consolamini invicem in verbis istis.
  35047 1 Thessalonians	1Th	54	5	1	De temporibus autem, et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis.
  35048 1 Thessalonians	1Th	54	5	2	Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet :
  35049 1 Thessalonians	1Th	54	5	3	cum enim dixerint : Pax et securitas : tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.
  35050 1 Thessalonians	1Th	54	5	4	Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tamquam fur comprehendat :
  35051 1 Thessalonians	1Th	54	5	5	omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei : non sumus noctis, neque tenebrarum.
  35052 1 Thessalonians	1Th	54	5	6	Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus.
  35053 1 Thessalonians	1Th	54	5	7	Qui enim dormiunt, nocte dormiunt : et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt.
  35054 1 Thessalonians	1Th	54	5	8	Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis :
  35055 1 Thessalonians	1Th	54	5	9	quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum,
  35056 1 Thessalonians	1Th	54	5	10	qui mortuus est pro nobis : ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus.
  35057 1 Thessalonians	1Th	54	5	11	Propter quod consolamini invicem, et aedificate alterutrum, sicut et facitis.
  35058 1 Thessalonians	1Th	54	5	12	Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et praesunt vobis in Domino, et monent vos,
  35059 1 Thessalonians	1Th	54	5	13	ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum : pacem habete cum eis.
  35060 1 Thessalonians	1Th	54	5	14	Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes.
  35061 1 Thessalonians	1Th	54	5	15	Videte ne quis malum pro malo alicui reddat : sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes.
  35062 1 Thessalonians	1Th	54	5	16	Semper gaudete.
  35063 1 Thessalonians	1Th	54	5	17	Sine intermissione orate.
  35064 1 Thessalonians	1Th	54	5	18	In omnibus gratias agite : haec est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis.
  35065 1 Thessalonians	1Th	54	5	19	Spiritum nolite extinguere.
  35066 1 Thessalonians	1Th	54	5	20	Prophetias nolite spernere.
  35067 1 Thessalonians	1Th	54	5	21	Omnia autem probate : quod bonum est tenete.
  35068 1 Thessalonians	1Th	54	5	22	Ab omni specie mala abstinete vos.
  35069 1 Thessalonians	1Th	54	5	23	Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia : ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur.
  35070 1 Thessalonians	1Th	54	5	24	Fidelis est, qui vocavit vos : qui etiam faciet.
  35071 1 Thessalonians	1Th	54	5	25	Fratres, orate pro nobis.
  35072 1 Thessalonians	1Th	54	5	26	Salutate fratres omnes in osculo sancto.
  35073 1 Thessalonians	1Th	54	5	27	Adjuro vos per Dominum ut legatur epistola haec omnibus sanctis fratribus.
  35074 1 Thessalonians	1Th	54	5	28	Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Amen.
  35075 2 Thessalonians	2Th	55	1	1	Paulus, et Sylvanus, et Timotheus, ecclesiae Thessalonicensium in Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
  35076 2 Thessalonians	2Th	55	1	2	Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
  35077 2 Thessalonians	2Th	55	1	3	Gratias agere debemus semper Deo pro vobis, fratres, ita ut dignum est, quoniam supercrescit fides vestra, et abundat caritas uniuscujusque vestrum in invicem :
  35078 2 Thessalonians	2Th	55	1	4	ita ut et nos ipsi in vobis gloriemur in ecclesiis Dei, pro patientia vestra, et fide, et in omnibus persecutionibus vestris, et tribulationibus, quas sustinetis
  35079 2 Thessalonians	2Th	55	1	5	in exemplum justi judicii Dei, ut digni habeamini in regno Dei, pro quo et patimini.
  35080 2 Thessalonians	2Th	55	1	6	Si tamen justum est apud Deum retribuere tribulationem iis qui vos tribulant :
  35081 2 Thessalonians	2Th	55	1	7	et vobis, qui tribulamini, requiem nobiscum in revelatione Domini Jesu de caelo cum angelis virtutis ejus,
  35082 2 Thessalonians	2Th	55	1	8	in flamma ignis dantis vindictam iis qui non noverunt Deum, et qui non obediunt Evangelio Domini nostri Jesu Christi,
  35083 2 Thessalonians	2Th	55	1	9	qui poenas dabunt in interitu aeternas a facie Domini, et a gloria virtutis ejus :
  35084 2 Thessalonians	2Th	55	1	10	cum venerit glorificari in sanctis suis, et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt, quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo.
  35085 2 Thessalonians	2Th	55	1	11	In quo etiam oramus semper pro vobis : ut dignetur vos vocatione sua Deus noster, et impleat omnem voluntatem bonitatis, et opus fidei in virtute,
  35086 2 Thessalonians	2Th	55	1	12	ut clarificetur nomen Domini nostri Jesu Christi in vobis, et vos in illo secundum gratiam Dei nostri, et Domini Jesu Christi.
  35087 2 Thessalonians	2Th	55	2	1	Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, et nostrae congregationis in ipsum :
  35088 2 Thessalonians	2Th	55	2	2	ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Domini.
  35089 2 Thessalonians	2Th	55	2	3	Ne quis vos seducat ullo modo : quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis,
  35090 2 Thessalonians	2Th	55	2	4	qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus.
  35091 2 Thessalonians	2Th	55	2	5	Non retinetis quod cum adhuc essem apud vos, haec dicebam vobis ?
  35092 2 Thessalonians	2Th	55	2	6	et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore.
  35093 2 Thessalonians	2Th	55	2	7	Nam mysterium jam operatur iniquitatis : tantum ut qui tenet nunc, teneat, donec de medio fiat.
  35094 2 Thessalonians	2Th	55	2	8	Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum :
  35095 2 Thessalonians	2Th	55	2	9	cujus est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus,
  35096 2 Thessalonians	2Th	55	2	10	et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt : eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent.
  35097 2 Thessalonians	2Th	55	2	11	Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio,
  35098 2 Thessalonians	2Th	55	2	12	ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.
  35099 2 Thessalonians	2Th	55	2	13	Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres dilecti a Deo, quod elegerit vos Deus primitias in salutem in sanctificatione spiritus, et in fide veritatis :
  35100 2 Thessalonians	2Th	55	2	14	in qua et vocavit vos per Evangelium nostrum in acquisitionem gloriae Domini nostri Jesu Christi.
  35101 2 Thessalonians	2Th	55	2	15	Itaque fratres, state : et tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram.
  35102 2 Thessalonians	2Th	55	2	16	Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus et Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem aeternam, et spem bonam in gratia,
  35103 2 Thessalonians	2Th	55	2	17	exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono.
  35104 2 Thessalonians	2Th	55	3	1	De cetero fratres, orate pro nobis ut sermo Dei currat, et clarificetur, sicut et apud vos :
  35105 2 Thessalonians	2Th	55	3	2	et ut liberemur ab importunis, et malis hominibus : non enim omnium est fides.
  35106 2 Thessalonians	2Th	55	3	3	Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos, et custodiet a malo.
  35107 2 Thessalonians	2Th	55	3	4	Confidimus autem de vobis, in Domino, quoniam quae praecepimus, et facitis, et facietis.
  35108 2 Thessalonians	2Th	55	3	5	Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei, et patientia Christi.
  35109 2 Thessalonians	2Th	55	3	6	Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis.
  35110 2 Thessalonians	2Th	55	3	7	Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos : quoniam non inquieti fuimus inter vos :
  35111 2 Thessalonians	2Th	55	3	8	neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus.
  35112 2 Thessalonians	2Th	55	3	9	Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos.
  35113 2 Thessalonians	2Th	55	3	10	Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis : quoniam si quis non vult operari, nec manducet.
  35114 2 Thessalonians	2Th	55	3	11	Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes.
  35115 2 Thessalonians	2Th	55	3	12	Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiemus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent.
  35116 2 Thessalonians	2Th	55	3	13	Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes.
  35117 2 Thessalonians	2Th	55	3	14	Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo ut confundatur :
  35118 2 Thessalonians	2Th	55	3	15	et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem.
  35119 2 Thessalonians	2Th	55	3	16	Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis.
  35120 2 Thessalonians	2Th	55	3	17	Salutatio, mea manu Pauli : quod est signum in omni epistola, ita scribo.
  35121 2 Thessalonians	2Th	55	3	18	Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.
  35122 1 Timothy	1Tim	56	1	1	Paulus Apostolus Jesu Christi secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Jesu spei nostrae,
  35123 1 Timothy	1Tim	56	1	2	Timotheo dilecto filio in fide. Gratia, misericordia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro.
  35124 1 Timothy	1Tim	56	1	3	Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam, ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent,
  35125 1 Timothy	1Tim	56	1	4	neque intenderent fabulis, et genealogiis interminatis : quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei, quae est in fide.
  35126 1 Timothy	1Tim	56	1	5	Finis autem praecepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.
  35127 1 Timothy	1Tim	56	1	6	A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium,
  35128 1 Timothy	1Tim	56	1	7	volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant.
  35129 1 Timothy	1Tim	56	1	8	Scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur :
  35130 1 Timothy	1Tim	56	1	9	sciens hoc quia lex justo non est posita, sed injustis, et non subditis, impiis, et peccatoribus, sceleratis, et contaminatis, parricidis, et matricidis, homicidis,
  35131 1 Timothy	1Tim	56	1	10	fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et perjuris, et si quid aliud sanae doctrinae adversatur,
  35132 1 Timothy	1Tim	56	1	11	quae est secundum Evangelium gloriae beati Dei, quod creditum est mihi.
  35133 1 Timothy	1Tim	56	1	12	Gratias ago ei, qui me confortavit, Christo Jesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit, ponens in ministerio :
  35134 1 Timothy	1Tim	56	1	13	qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus : sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate.
  35135 1 Timothy	1Tim	56	1	14	Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide, et dilectione, quae est in Christo Jesu.
  35136 1 Timothy	1Tim	56	1	15	Fidelis sermo, et omni acceptione dignus : quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum.
  35137 1 Timothy	1Tim	56	1	16	Sed ideo misericordiam consecutus sum : ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam aeternam.
  35138 1 Timothy	1Tim	56	1	17	Regi autem saeculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.
  35139 1 Timothy	1Tim	56	1	18	Hoc praeceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum praecedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam,
  35140 1 Timothy	1Tim	56	1	19	habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt :
  35141 1 Timothy	1Tim	56	1	20	ex quibus est Hymenaeus, et Alexander : quos tradidi Satanae, ut discant non blasphemare.
  35142 1 Timothy	1Tim	56	2	1	Obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus :
  35143 1 Timothy	1Tim	56	2	2	pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate, et castitate :
  35144 1 Timothy	1Tim	56	2	3	hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo,
  35145 1 Timothy	1Tim	56	2	4	qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire.
  35146 1 Timothy	1Tim	56	2	5	Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus :
  35147 1 Timothy	1Tim	56	2	6	qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus, testimonium temporibus suis :
  35148 1 Timothy	1Tim	56	2	7	in quo positus sum ego praedicator, et Apostolus (veritatem dico, non mentior) doctor gentium in fide, et veritate.
  35149 1 Timothy	1Tim	56	2	8	Volo ergo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione.
  35150 1 Timothy	1Tim	56	2	9	Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia et sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa :
  35151 1 Timothy	1Tim	56	2	10	sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona.
  35152 1 Timothy	1Tim	56	2	11	Mulier in silentio discat cum omni subjectione.
  35153 1 Timothy	1Tim	56	2	12	Docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum : sed esse in silentio.
  35154 1 Timothy	1Tim	56	2	13	Adam enim primus formatus est : deinde Heva :
  35155 1 Timothy	1Tim	56	2	14	et Adam non est seductus : mulier autem seducta in praevaricatione fuit.
  35156 1 Timothy	1Tim	56	2	15	Salvabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide, et dilectione, et sanctificatione cum sobrietate.
  35157 1 Timothy	1Tim	56	3	1	Fidelis sermo : si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.
  35158 1 Timothy	1Tim	56	3	2	Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, prudentem, ornatum, pudicum, hospitalem, doctorem,
  35159 1 Timothy	1Tim	56	3	3	non vinolentum, non percussorem, sed modestum : non litigiosum, non cupidum, sed
  35160 1 Timothy	1Tim	56	3	4	suae domui bene praepositum : filios habentem subditos cum omni castitate.
  35161 1 Timothy	1Tim	56	3	5	Si quis autem domui suae praeesse nescit, quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebit ?
  35162 1 Timothy	1Tim	56	3	6	Non neophytum : ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli.
  35163 1 Timothy	1Tim	56	3	7	Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab iis qui foris sunt, ut non in opprobrium incidat, et in laqueum diaboli.
  35164 1 Timothy	1Tim	56	3	8	Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes :
  35165 1 Timothy	1Tim	56	3	9	habentes mysterium fidei in conscientia pura.
  35166 1 Timothy	1Tim	56	3	10	Et hi autem probentur primum : et sic ministrent, nullum crimen habentes.
  35167 1 Timothy	1Tim	56	3	11	Mulieres similiter pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus.
  35168 1 Timothy	1Tim	56	3	12	Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene praesint, et suis domibus.
  35169 1 Timothy	1Tim	56	3	13	Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent, et multam fiduciam in fide, quae est in Christo Jesu.
  35170 1 Timothy	1Tim	56	3	14	Haec tibi scribo, sperans me ad te venire cito :
  35171 1 Timothy	1Tim	56	3	15	si autem tardavero, ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quae est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.
  35172 1 Timothy	1Tim	56	3	16	Et manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est gentibus, creditum est in mundo, assumptum est in gloria.
  35173 1 Timothy	1Tim	56	4	1	Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis daemoniorum,
  35174 1 Timothy	1Tim	56	4	2	in hypocrisi loquentium mendacium, et cauteriatam habentium suam conscientiam,
  35175 1 Timothy	1Tim	56	4	3	prohibentium nubere, abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis qui cognoverunt veritatem.
  35176 1 Timothy	1Tim	56	4	4	Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil rejiciendum quod cum gratiarum actione percipitur :
  35177 1 Timothy	1Tim	56	4	5	sanctificatur enim per verbum Dei, et orationem.
  35178 1 Timothy	1Tim	56	4	6	Haec proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei, et bonae doctrinae, quam assecutus es.
  35179 1 Timothy	1Tim	56	4	7	Ineptas autem, et aniles fabulas devita : exerce autem teipsum ad pietatem.
  35180 1 Timothy	1Tim	56	4	8	Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est : pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitae, quae nunc est, et futurae.
  35181 1 Timothy	1Tim	56	4	9	Fidelis sermo, et omni acceptione dignus.
  35182 1 Timothy	1Tim	56	4	10	In hoc enim laboramus, et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium.
  35183 1 Timothy	1Tim	56	4	11	Praecipe haec, et doce.
  35184 1 Timothy	1Tim	56	4	12	Nemo adolescentiam tuam contemnat : sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate.
  35185 1 Timothy	1Tim	56	4	13	Dum venio, attende lectioni, exhortationi, et doctrinae.
  35186 1 Timothy	1Tim	56	4	14	Noli negligere gratiam, quae in te est, quae data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii.
  35187 1 Timothy	1Tim	56	4	15	Haec meditare, in his esto : ut profectus tuus manifestus sit omnibus.
  35188 1 Timothy	1Tim	56	4	16	Attende tibi, et doctrinae : insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.
  35189 1 Timothy	1Tim	56	5	1	Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem : juvenes, ut fratres :
  35190 1 Timothy	1Tim	56	5	2	anus, ut matres : juvenculas, ut sorores in omni castitate :
  35191 1 Timothy	1Tim	56	5	3	viduas honora, quae vere viduae sunt.
  35192 1 Timothy	1Tim	56	5	4	Si qua autem vidua filios, aut nepotes habet : discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus : hoc enim acceptum est coram Deo.
  35193 1 Timothy	1Tim	56	5	5	Quae autem vere vidua est, et desolata, speret in Deum, et instet obsecrationibus, et orationibus nocte ac die.
  35194 1 Timothy	1Tim	56	5	6	Nam quae in deliciis est, vivens mortua est.
  35195 1 Timothy	1Tim	56	5	7	Et hoc praecipe, ut irreprehensibiles sint.
  35196 1 Timothy	1Tim	56	5	8	Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior.
  35197 1 Timothy	1Tim	56	5	9	Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor,
  35198 1 Timothy	1Tim	56	5	10	in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.
  35199 1 Timothy	1Tim	56	5	11	Adolescentiores autem viduas devita : cum enim luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt :
  35200 1 Timothy	1Tim	56	5	12	habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt ;
  35201 1 Timothy	1Tim	56	5	13	simul autem et otiosae discunt circuire domos : non solum otiosae, sed et verbosae, et curiosae, loquentes quae non oportet.
  35202 1 Timothy	1Tim	56	5	14	Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia.
  35203 1 Timothy	1Tim	56	5	15	Jam enim quaedam conversae sunt retro Satanam.
  35204 1 Timothy	1Tim	56	5	16	Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia : ut iis quae vere viduae sunt, sufficiat.
  35205 1 Timothy	1Tim	56	5	17	Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur : maxime qui laborant in verbo et doctrina.
  35206 1 Timothy	1Tim	56	5	18	Dicit enim Scriptura : Non alligabis os bovi trituranti. Et : Dignus est operarius mercede sua.
  35207 1 Timothy	1Tim	56	5	19	Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus.
  35208 1 Timothy	1Tim	56	5	20	Peccantes coram omnibus argue : ut et ceteri timorem habeant.
  35209 1 Timothy	1Tim	56	5	21	Testor coram Deo et Christo Jesu, et electis angelis, ut haec custodias sine praejudicio, nihil faciens in alteram partem declinando.
  35210 1 Timothy	1Tim	56	5	22	Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis. Teipsum castum custodi.
  35211 1 Timothy	1Tim	56	5	23	Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates.
  35212 1 Timothy	1Tim	56	5	24	Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, praecedentia ad judicium : quosdam autem et subsequuntur.
  35213 1 Timothy	1Tim	56	5	25	Similiter et facta bona, manifesta sunt : et quae aliter se habent, abscondi non possunt.
  35214 1 Timothy	1Tim	56	6	1	Quicumque sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur.
  35215 1 Timothy	1Tim	56	6	2	Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt : sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Haec doce, et exhortare.
  35216 1 Timothy	1Tim	56	6	3	Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei, quae secundum pietatem est, doctrinae :
  35217 1 Timothy	1Tim	56	6	4	superbus est, nihil sciens, sed languens circa quaestiones, et pugnas verborum : ex quibus oriuntur invidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones malae,
  35218 1 Timothy	1Tim	56	6	5	conflictationes hominum mente corruptorum, et qui veritate privati sunt, existimantium quaestum esse pietatem.
  35219 1 Timothy	1Tim	56	6	6	Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia.
  35220 1 Timothy	1Tim	56	6	7	Nihil enim intulimus in hunc mundum : haud dubium quod nec auferre quid possumus.
  35221 1 Timothy	1Tim	56	6	8	Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus.
  35222 1 Timothy	1Tim	56	6	9	Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem.
  35223 1 Timothy	1Tim	56	6	10	Radix enim omnium malorum est cupiditas : quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis.
  35224 1 Timothy	1Tim	56	6	11	Tu autem, o homo Dei, haec fuge : sectare vero justitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem.
  35225 1 Timothy	1Tim	56	6	12	Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam aeternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus.
  35226 1 Timothy	1Tim	56	6	13	Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Jesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem,
  35227 1 Timothy	1Tim	56	6	14	ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Jesu Christi,
  35228 1 Timothy	1Tim	56	6	15	quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium :
  35229 1 Timothy	1Tim	56	6	16	qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem : quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest : cui honor, et imperium sempiternum. Amen.
  35230 1 Timothy	1Tim	56	6	17	Divitibus hujus saeculi praecipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum)
  35231 1 Timothy	1Tim	56	6	18	bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare,
  35232 1 Timothy	1Tim	56	6	19	thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.
  35233 1 Timothy	1Tim	56	6	20	O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiae,
  35234 1 Timothy	1Tim	56	6	21	quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt. Gratia tecum. Amen.
  35235 2 Timothy	2Tim	57	1	1	Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, secundum promissionem vitae, quae est in Christo Jesu,
  35236 2 Timothy	2Tim	57	1	2	Timotheo carissimo filio : gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro.
  35237 2 Timothy	2Tim	57	1	3	Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac die
  35238 2 Timothy	2Tim	57	1	4	desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, ut gaudio implear,
  35239 2 Timothy	2Tim	57	1	5	recordationem accipiens ejus fidei, quae est in te non ficta, quae et habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te.
  35240 2 Timothy	2Tim	57	1	6	Propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum.
  35241 2 Timothy	2Tim	57	1	7	Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris : sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis.
  35242 2 Timothy	2Tim	57	1	8	Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus : sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei :
  35243 2 Timothy	2Tim	57	1	9	qui nos liberavit, et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum, et gratiam, quae data est nobis in Christo Jesu ante tempora saecularia.
  35244 2 Timothy	2Tim	57	1	10	Manifestata est autem nunc per illuminationem Salvatoris nostri Jesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam, et incorruptionem per Evangelium :
  35245 2 Timothy	2Tim	57	1	11	in quo positus sum ego praedicator, et Apostolus, et magister gentium.
  35246 2 Timothy	2Tim	57	1	12	Ob quam causam etiam haec patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem.
  35247 2 Timothy	2Tim	57	1	13	Formam habe sanorum verborum, quae a me audisti in fide, et in dilectione in Christo Jesu.
  35248 2 Timothy	2Tim	57	1	14	Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis.
  35249 2 Timothy	2Tim	57	1	15	Scis hoc, quod aversi sunt a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phigellus, et Hermogenes.
  35250 2 Timothy	2Tim	57	1	16	Det misericordiam Dominus Onesiphori domui : quia saepe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit :
  35251 2 Timothy	2Tim	57	1	17	sed cum Romam venisset, sollicite me quaesivit, et invenit.
  35252 2 Timothy	2Tim	57	1	18	Det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die. Et quanta Ephesi ministravit mihi, tu melius nosti.
  35253 2 Timothy	2Tim	57	2	1	Tu ergo fili mi, confortare in gratia, quae est in Christo Jesu :
  35254 2 Timothy	2Tim	57	2	2	et quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erant et alios docere.
  35255 2 Timothy	2Tim	57	2	3	Labora sicut bonus miles Christi Jesu.
  35256 2 Timothy	2Tim	57	2	4	Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus : ut ei placeat, cui se probavit.
  35257 2 Timothy	2Tim	57	2	5	Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit.
  35258 2 Timothy	2Tim	57	2	6	Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere.
  35259 2 Timothy	2Tim	57	2	7	Intellige quae dico : dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.
  35260 2 Timothy	2Tim	57	2	8	Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum,
  35261 2 Timothy	2Tim	57	2	9	in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans : sed verbum Dei non est alligatum.
  35262 2 Timothy	2Tim	57	2	10	Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Jesu, cum gloria caelesti.
  35263 2 Timothy	2Tim	57	2	11	Fidelis sermo : nam si commortui sumus, et convivemus :
  35264 2 Timothy	2Tim	57	2	12	si sustinebimus, et conregnabimus : si negaverimus, et ille negabit nos :
  35265 2 Timothy	2Tim	57	2	13	si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest.
  35266 2 Timothy	2Tim	57	2	14	Haec commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis : ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.
  35267 2 Timothy	2Tim	57	2	15	Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.
  35268 2 Timothy	2Tim	57	2	16	Profana autem et vaniloquia devita : multum enim proficiunt ad impietatem :
  35269 2 Timothy	2Tim	57	2	17	et sermo eorum ut cancer serpit : ex quibus est Hymenaeus et Philetus,
  35270 2 Timothy	2Tim	57	2	18	qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem.
  35271 2 Timothy	2Tim	57	2	19	Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc : cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini.
  35272 2 Timothy	2Tim	57	2	20	In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia : et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in contumeliam.
  35273 2 Timothy	2Tim	57	2	21	Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum.
  35274 2 Timothy	2Tim	57	2	22	Juvenilia autem desideria fuge, sectare vero justitiam, fidem, spem, caritatem, et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro.
  35275 2 Timothy	2Tim	57	2	23	Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita : sciens quia generant lites.
  35276 2 Timothy	2Tim	57	2	24	Servum autem Domini non oportet litigare : sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem,
  35277 2 Timothy	2Tim	57	2	25	cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati, nequando Deus det illis poenitentiam ad cognoscendam veritatem,
  35278 2 Timothy	2Tim	57	2	26	et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.
  35279 2 Timothy	2Tim	57	3	1	Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa :
  35280 2 Timothy	2Tim	57	3	2	erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti,
  35281 2 Timothy	2Tim	57	3	3	sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate,
  35282 2 Timothy	2Tim	57	3	4	proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei :
  35283 2 Timothy	2Tim	57	3	5	habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita :
  35284 2 Timothy	2Tim	57	3	6	ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis desideriis :
  35285 2 Timothy	2Tim	57	3	7	semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.
  35286 2 Timothy	2Tim	57	3	8	Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi : ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem ;
  35287 2 Timothy	2Tim	57	3	9	sed ultra non proficient : insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.
  35288 2 Timothy	2Tim	57	3	10	Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam,
  35289 2 Timothy	2Tim	57	3	11	persecutiones, passiones : qualia mihi facta sunt Antiochiae, Iconii, et Lystris : quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus.
  35290 2 Timothy	2Tim	57	3	12	Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur.
  35291 2 Timothy	2Tim	57	3	13	Mali autem homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes.
  35292 2 Timothy	2Tim	57	3	14	Tu vero permane in iis quae didicisti, et credita sunt tibi : sciens a quo didiceris :
  35293 2 Timothy	2Tim	57	3	15	et quia ab infantia sacras litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem, per fidem quae est in Christo Jesu.
  35294 2 Timothy	2Tim	57	3	16	Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia :
  35295 2 Timothy	2Tim	57	3	17	ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.
  35296 2 Timothy	2Tim	57	4	1	Testificor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius, et regnum ejus :
  35297 2 Timothy	2Tim	57	4	2	praedica verbum, insta opportune, importune : argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina.
  35298 2 Timothy	2Tim	57	4	3	Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus,
  35299 2 Timothy	2Tim	57	4	4	et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.
  35300 2 Timothy	2Tim	57	4	5	Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistae, ministerium tuum imple. Sobrius esto.
  35301 2 Timothy	2Tim	57	4	6	Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meae instat.
  35302 2 Timothy	2Tim	57	4	7	Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi.
  35303 2 Timothy	2Tim	57	4	8	In reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex : non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus. Festina ad me venire cito.
  35304 2 Timothy	2Tim	57	4	9	Demas enim me reliquit, diligens hoc saeculum, et abiit Thessalonicam :
  35305 2 Timothy	2Tim	57	4	10	Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam.
  35306 2 Timothy	2Tim	57	4	11	Lucas est mecum solus. Marcum assume, et adduc tecum : est enim mihi utilis in ministerium.
  35307 2 Timothy	2Tim	57	4	12	Tychicum autem misi Ephesum.
  35308 2 Timothy	2Tim	57	4	13	Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas.
  35309 2 Timothy	2Tim	57	4	14	Alexander aerarius multa mala mihi ostendit : reddet illi Dominus secundum opera ejus :
  35310 2 Timothy	2Tim	57	4	15	quem et tu devita : valde enim restitit verbis nostris.
  35311 2 Timothy	2Tim	57	4	16	In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt : non illis imputetur.
  35312 2 Timothy	2Tim	57	4	17	Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me praedicatio impleatur, et audiant omnes gentes : et liberatus sum de ore leonis.
  35313 2 Timothy	2Tim	57	4	18	Liberavit me Dominus ab omni opere malo : et salvum faciet in regnum suum caeleste, cui gloria in saecula saeculorum. Amen.
  35314 2 Timothy	2Tim	57	4	19	Saluta Priscam, et Aquilam, et Onesiphori domum.
  35315 2 Timothy	2Tim	57	4	20	Erastus remansit Corinthi. Trophimum autem reliqui infirmum Mileti.
  35316 2 Timothy	2Tim	57	4	21	Festina ante hiemem venire. Salutant te Eubulus, et Pudens, et Linus, et Claudia, et fratres omnes.
  35317 2 Timothy	2Tim	57	4	22	Dominus Jesus Christus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum. Amen.
  35318 Titus	Titus	58	1	1	Paulus servus Dei, Apostolus autem Jesu Christi secundum fidem electorum Dei, et agnitionem veritatis, quae secundum pietatem est
  35319 Titus	Titus	58	1	2	in spem vitae aeternae, quam promisit qui non mentitur, Deus, ante tempora saecularia :
  35320 Titus	Titus	58	1	3	manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione, quae credita est mihi secundum praeceptum Salvatoris nostri Dei :
  35321 Titus	Titus	58	1	4	Tito dilecto filio secundum communem fidem, gratia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Salvatore nostro.
  35322 Titus	Titus	58	1	5	Hujus rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae desunt, corrigas, et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego disposui tibi,
  35323 Titus	Titus	58	1	6	si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae, aut non subditos.
  35324 Titus	Titus	58	1	7	Oportet enim episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem : non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum :
  35325 Titus	Titus	58	1	8	sed hospitalem, benignum, sobrium, justum, sanctum, continentem,
  35326 Titus	Titus	58	1	9	amplectentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem : ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt, arguere.
  35327 Titus	Titus	58	1	10	Sunt enim multi etiam inobedientes, vaniloqui, et seductores : maxime qui de circumcisione sunt :
  35328 Titus	Titus	58	1	11	quos oportet redargui : qui universas domos subvertunt, docentes quae non oportet, turpis lucri gratia.
  35329 Titus	Titus	58	1	12	Dixit quidam ex illis, proprius ipsorum propheta : Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri.
  35330 Titus	Titus	58	1	13	Testimonium hoc verum est. Quam ob causam increpa illos dure, ut sani sint in fide,
  35331 Titus	Titus	58	1	14	non intendentes judaicis fabulis, et mandatis hominum, aversantium se a veritate.
  35332 Titus	Titus	58	1	15	Omnia munda mundis : coinquinatis autem et infidelibus, nihil est mundum, sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia.
  35333 Titus	Titus	58	1	16	Confitentur se nosse Deum, factis autem negant : cum sint abominati, et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi.
  35334 Titus	Titus	58	2	1	Tu autem loquere quae decent sanam doctrinam :
  35335 Titus	Titus	58	2	2	senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide, in dilectione, in patientia :
  35336 Titus	Titus	58	2	3	anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, non multo vino servientes, bene docentes :
  35337 Titus	Titus	58	2	4	ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant,
  35338 Titus	Titus	58	2	5	prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas viris suis, ut non blasphemetur verbum Dei.
  35339 Titus	Titus	58	2	6	Juvenes similiter hortare ut sobrii sint.
  35340 Titus	Titus	58	2	7	In omnibus teipsum praebe exemplum bonorum operum, in doctrina, in integritate, in gravitate,
  35341 Titus	Titus	58	2	8	verbum sanum, irreprehensibile : ut is qui ex adverso est, vereatur, nihil habens malum dicere de nobis.
  35342 Titus	Titus	58	2	9	Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes,
  35343 Titus	Titus	58	2	10	non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes : ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus.
  35344 Titus	Titus	58	2	11	Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus,
  35345 Titus	Titus	58	2	12	erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et saecularia desideria, sobrie, et juste, et pie vivamus in hoc saeculo,
  35346 Titus	Titus	58	2	13	exspectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi :
  35347 Titus	Titus	58	2	14	qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.
  35348 Titus	Titus	58	2	15	Haec loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat.
  35349 Titus	Titus	58	3	1	Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse :
  35350 Titus	Titus	58	3	2	neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.
  35351 Titus	Titus	58	3	3	Eramus enim aliquando et nos insipientes, increduli, errantes, servientes desideriis, et voluptatibus variis, in malitia et invidia agentes, odibiles, odientes invicem.
  35352 Titus	Titus	58	3	4	Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei,
  35353 Titus	Titus	58	3	5	non ex operibus justitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti,
  35354 Titus	Titus	58	3	6	quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum :
  35355 Titus	Titus	58	3	7	ut justificati gratia ipsius, haeredes simus secundum spem vitae aeternae.
  35356 Titus	Titus	58	3	8	Fidelis sermo est : et de his volo te confirmare : ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo. Haec sunt bona, et utilia hominibus.
  35357 Titus	Titus	58	3	9	Stultas autem quaestiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita : sunt enim inutiles, et vanae.
  35358 Titus	Titus	58	3	10	Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita :
  35359 Titus	Titus	58	3	11	sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus.
  35360 Titus	Titus	58	3	12	Cum misero ad te Artemam, aut Tychicum, festina ad me venire Nicopolim : ibi enim statui hiemare.
  35361 Titus	Titus	58	3	13	Zenam legisperitum et Apollo sollicite praemitte, ut nihil illis desit.
  35362 Titus	Titus	58	3	14	Discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios : ut non sint infructuosi.
  35363 Titus	Titus	58	3	15	Salutant te qui mecum sunt omnes : saluta eos qui nos amant in fide. Gratia Dei cum omnibus vobis. Amen.
  35364 Philemon	Phmn	59	1	1	Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto, et adjutori nostro,
  35365 Philemon	Phmn	59	1	2	et Appiae sorori carissimae, et Archippo commilitoni nostro, et ecclesiae, quae in domo tua est.
  35366 Philemon	Phmn	59	1	3	Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
  35367 Philemon	Phmn	59	1	4	Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis,
  35368 Philemon	Phmn	59	1	5	audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos :
  35369 Philemon	Phmn	59	1	6	ut communicatio fidei tuae evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu.
  35370 Philemon	Phmn	59	1	7	Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua : quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater.
  35371 Philemon	Phmn	59	1	8	Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet :
  35372 Philemon	Phmn	59	1	9	propter caritatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi :
  35373 Philemon	Phmn	59	1	10	obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo,
  35374 Philemon	Phmn	59	1	11	qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis,
  35375 Philemon	Phmn	59	1	12	quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe :
  35376 Philemon	Phmn	59	1	13	quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii :
  35377 Philemon	Phmn	59	1	14	sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium.
  35378 Philemon	Phmn	59	1	15	Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut aeternum illum reciperes :
  35379 Philemon	Phmn	59	1	16	jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi : quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino ?
  35380 Philemon	Phmn	59	1	17	Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me :
  35381 Philemon	Phmn	59	1	18	si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa.
  35382 Philemon	Phmn	59	1	19	Ego Paulus scripsi mea manu : ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes :
  35383 Philemon	Phmn	59	1	20	ita, frater. Ego te fruar in Domino : refice viscera mea in Domino.
  35384 Philemon	Phmn	59	1	21	Confidens in obedientia tua scripsi tibi : sciens quoniam et super id, quod dico, facies.
  35385 Philemon	Phmn	59	1	22	Simul autem et para mihi hospitium : nam spero per orationes vestras donari me vobis.
  35386 Philemon	Phmn	59	1	23	Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu,
  35387 Philemon	Phmn	59	1	24	Marcus, Aristarchus, Demas, et Lucas, adjutores mei.
  35388 Philemon	Phmn	59	1	25	Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.
  35389 Hebrews	Heb	60	1	1	Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis :
  35390 Hebrews	Heb	60	1	2	novissime, diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit haeredem universorum, per quem fecit et saecula :
  35391 Hebrews	Heb	60	1	3	qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae ejus, portansque omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis :
  35392 Hebrews	Heb	60	1	4	tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit.
  35393 Hebrews	Heb	60	1	5	Cui enim dixit aliquando angelorum : Filius meus es tu, ego hodie genui te ? Et rursum : Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium ?
  35394 Hebrews	Heb	60	1	6	Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit : Et adorent eum omnes angeli Dei.
  35395 Hebrews	Heb	60	1	7	Et ad angelos quidem dicit : Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis.
  35396 Hebrews	Heb	60	1	8	Ad Filium autem : Thronus tuus Deus in saeculum saeculi : virga aequitatis, virga regni tui.
  35397 Hebrews	Heb	60	1	9	Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem : propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis prae participibus tuis.
  35398 Hebrews	Heb	60	1	10	Et : Tu in principio, Domine, terram fundasti : et opera manuum tuarum sunt caeli.
  35399 Hebrews	Heb	60	1	11	Ipsi peribunt, tu autem permanebis, et omnes ut vestimentum veterascent :
  35400 Hebrews	Heb	60	1	12	et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur : tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
  35401 Hebrews	Heb	60	1	13	Ad quem autem angelorum dixit aliquando : Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ?
  35402 Hebrews	Heb	60	1	14	Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui haereditatem capient salutis ?
  35403 Hebrews	Heb	60	2	1	Propterea abundantius oportet observare nos ea quae audivimus, ne forte pereffluamus.
  35404 Hebrews	Heb	60	2	2	Si enim qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis praevaricatio, et inobedientia accepit justam mercedis retributionem :
  35405 Hebrews	Heb	60	2	3	quomodo nos effugiemus si tantam neglexerimus salutem ? quae cum initium accepisset enarrari per Dominum ab eis, qui audierunt, in nos confirmata est,
  35406 Hebrews	Heb	60	2	4	contestante Deo signis et portentis, et variis virtutibus, et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem.
  35407 Hebrews	Heb	60	2	5	Non enim angelis subjecit Deus orbem terrae futurum, de quo loquimur.
  35408 Hebrews	Heb	60	2	6	Testatus est autem in quodam loco quis, dicens : Quid est homo quod memor es ejus, aut filius hominis quoniam visitas eum ?
  35409 Hebrews	Heb	60	2	7	Minuisti eum paulo minus ab angelis : gloria et honore coronasti eum : et constituisti eum super opera manuum tuarum.
  35410 Hebrews	Heb	60	2	8	Omnia subjecisti sub pedibus ejus. In eo enim quod omnia ei subjecit, nihil dimisit non subjectum ei. Nunc autem necdum videmus omnia subjecta ei.
  35411 Hebrews	Heb	60	2	9	Eum autem, qui modico quam angeli minoratus est, videmus Jesum propter passionem mortis, gloria et honore coronatum : ut, gratia Dei, pro omnibus gustaret mortem.
  35412 Hebrews	Heb	60	2	10	Decebat enim eum, propter quem omnia, et per quem omnia, qui multos filios in gloriam adduxerat, auctorem salutis eorum per passionem consummare.
  35413 Hebrews	Heb	60	2	11	Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes. Propter quam causam non confunditur fratres eos vocare, dicens :
  35414 Hebrews	Heb	60	2	12	Nuntiabo nomen tuum fratribus meis : in medio ecclesiae laudabo te.
  35415 Hebrews	Heb	60	2	13	Et iterum : Ego ero fidens in eum. Et iterum : Ecce ego, et pueri mei, quos dedit mihi Deus.
  35416 Hebrews	Heb	60	2	14	Quia ergo pueri communicaverunt carni, et sanguini, et ipse similiter participavit eisdem : ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est, diabolum :
  35417 Hebrews	Heb	60	2	15	et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti.
  35418 Hebrews	Heb	60	2	16	Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit.
  35419 Hebrews	Heb	60	2	17	Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum, ut repropitiaret delicta populi.
  35420 Hebrews	Heb	60	2	18	In eo enim, in quo passus est ipse et tentatus, potens est et eis, qui tentantur, auxiliari.
  35421 Hebrews	Heb	60	3	1	Unde, fratres sancti, vocationis caelestis participes, considerate Apostolum, et pontificem confessionis nostrae Jesum :
  35422 Hebrews	Heb	60	3	2	qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo ejus.
  35423 Hebrews	Heb	60	3	3	Amplioris enim gloriae iste prae Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam.
  35424 Hebrews	Heb	60	3	4	Omnis namque domus fabricatur ab aliquo : qui autem omnia creavit, Deus est.
  35425 Hebrews	Heb	60	3	5	Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum, quae dicenda erant :
  35426 Hebrews	Heb	60	3	6	Christus vero tamquam filius in domo sua : quae domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus.
  35427 Hebrews	Heb	60	3	7	Quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus : Hodie si vocem ejus audieritis,
  35428 Hebrews	Heb	60	3	8	nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto,
  35429 Hebrews	Heb	60	3	9	ubi tentaverunt me patres vestri : probaverunt, et viderunt opera mea
  35430 Hebrews	Heb	60	3	10	quadraginta annis : propter quod infensus fui generationi huic, et dixi : Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas,
  35431 Hebrews	Heb	60	3	11	sicut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam.
  35432 Hebrews	Heb	60	3	12	Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo :
  35433 Hebrews	Heb	60	3	13	sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati.
  35434 Hebrews	Heb	60	3	14	Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiae ejus usque ad finem firmum retineamus.
  35435 Hebrews	Heb	60	3	15	Dum dicitur : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione.
  35436 Hebrews	Heb	60	3	16	Quidam enim audientes exacerbaverunt : sed non universi qui profecti sunt ex Aegypto per Moysen.
  35437 Hebrews	Heb	60	3	17	Quibus autem infensus est quadraginta annis ? nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto ?
  35438 Hebrews	Heb	60	3	18	Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt ?
  35439 Hebrews	Heb	60	3	19	Et videmus, quia non potuerunt introire propter incredulitatem.
  35440 Hebrews	Heb	60	4	1	Timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introëundi in requiem ejus, existimetur aliquis ex vobis deesse.
  35441 Hebrews	Heb	60	4	2	Etenim et nobis nuntiatum est, quemadmodum et illis : sed non profuit illis sermo auditus, non admistus fidei ex iis quae audierunt.
  35442 Hebrews	Heb	60	4	3	Ingrediemur enim in requiem, qui credidimus : quemadmodum dixit : Sicut juravi in ira mea : Si introibunt in requiem meam : et quidem operibus ab institutione mundi perfectis.
  35443 Hebrews	Heb	60	4	4	Dixit enim in quodam loco de die septima sic : Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis.
  35444 Hebrews	Heb	60	4	5	Et in isto rursum : Si introibunt in requiem meam.
  35445 Hebrews	Heb	60	4	6	Quoniam ergo superest introire quosdam in illam, et ii, quibus prioribus annuntiatum est, non introierunt propter incredulitatem :
  35446 Hebrews	Heb	60	4	7	iterum terminat diem quemdam, Hodie, in David dicendo, post tantum temporis, sicut supra dictum est : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra.
  35447 Hebrews	Heb	60	4	8	Nam si eis Jesus requiem praestitisset, numquam de alia loqueretur, posthac, die.
  35448 Hebrews	Heb	60	4	9	Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei.
  35449 Hebrews	Heb	60	4	10	Qui enim ingressus est in requiem ejus, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus.
  35450 Hebrews	Heb	60	4	11	Festinemus ergo ingredi in illam requiem : ut ne in idipsum quis incidat incredulitatis exemplum.
  35451 Hebrews	Heb	60	4	12	Vivus est enim sermo Dei, et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti : et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus : compagum quoque ac medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis.
  35452 Hebrews	Heb	60	4	13	Et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus : omnia autem nuda et aperta sunt oculis ejus, ad quem nobis sermo.
  35453 Hebrews	Heb	60	4	14	Habentes ergo pontificem magnum qui penetravit caelos, Jesum Filium Dei, teneamus confessionem.
  35454 Hebrews	Heb	60	4	15	Non enim habemus pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris : tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato.
  35455 Hebrews	Heb	60	4	16	Adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae : ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.
  35456 Hebrews	Heb	60	5	1	Omnis namque pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis quae sunt ad Deum, ut offerat dona, et sacrificia pro peccatis :
  35457 Hebrews	Heb	60	5	2	qui condolere possit iis qui ignorant et errant : quoniam et ipse circumdatus est infirmitate :
  35458 Hebrews	Heb	60	5	3	et propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam et pro semetipso offerre pro peccatis.
  35459 Hebrews	Heb	60	5	4	Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron.
  35460 Hebrews	Heb	60	5	5	Sic et Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret : sed qui locutus est ad eum : Filius meus es tu, ego hodie genui te.
  35461 Hebrews	Heb	60	5	6	Quemadmodum et in alio loco dicit : Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech.
  35462 Hebrews	Heb	60	5	7	Qui in diebus carnis suae preces, supplicationesque ad eum qui possit illum salvum facere a morte cum clamore valido, et lacrimis offerens, exauditus est pro sua reverentia.
  35463 Hebrews	Heb	60	5	8	Et quidem cum esset Filius Dei, didicit ex iis, quae passus est, obedientiam :
  35464 Hebrews	Heb	60	5	9	et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi, causa salutis aeternae,
  35465 Hebrews	Heb	60	5	10	appellatus a Deo pontifex juxta ordinem Melchisedech.
  35466 Hebrews	Heb	60	5	11	De quo nobis grandis sermo, et ininterpretabilis ad dicendum : quoniam imbecilles facti estis ad audiendum.
  35467 Hebrews	Heb	60	5	12	Etenim cum deberetis magistri esse propter tempus, rursum indigetis ut vos doceamini quae sint elementa exordii sermonum Dei : et facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo.
  35468 Hebrews	Heb	60	5	13	Omnis enim, qui lactis est particeps, expers est sermonis justitiae : parvulus enim est.
  35469 Hebrews	Heb	60	5	14	Perfectorum autem est solidus cibus : eorum, qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali.
  35470 Hebrews	Heb	60	6	1	Quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem, ad perfectiora feramur, non rursum jacientes fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis, et fidei ad Deum,
  35471 Hebrews	Heb	60	6	2	baptismatum doctrinae, impositionis quoque manuum, ac resurrectionis mortuorum, et judicii aeterni.
  35472 Hebrews	Heb	60	6	3	Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus.
  35473 Hebrews	Heb	60	6	4	Impossibile est enim eos qui semel sunt illuminati, gustaverunt etiam donum caeleste, et participes facti sunt Spiritus Sancti,
  35474 Hebrews	Heb	60	6	5	gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque saeculi venturi,
  35475 Hebrews	Heb	60	6	6	et prolapsi sunt ; rursus renovari ad poenitentiam, rursum crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes.
  35476 Hebrews	Heb	60	6	7	Terra enim saepe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo :
  35477 Hebrews	Heb	60	6	8	proferens autem spinas ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima : cujus consummatio in combustionem.
  35478 Hebrews	Heb	60	6	9	Confidimus autem de vobis dilectissimi meliora, et viciniora saluti : tametsi ita loquimur.
  35479 Hebrews	Heb	60	6	10	Non enim injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis, et ministratis.
  35480 Hebrews	Heb	60	6	11	Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem :
  35481 Hebrews	Heb	60	6	12	ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide, et patientia haereditabunt promissiones.
  35482 Hebrews	Heb	60	6	13	Abrahae namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem juraret, majorem, juravit per semetipsum,
  35483 Hebrews	Heb	60	6	14	dicens : Nisi benedicens benedicam te, et multiplicans multiplicabo te.
  35484 Hebrews	Heb	60	6	15	Et sic longanimiter ferens, adeptus est repromissionem.
  35485 Hebrews	Heb	60	6	16	Homines enim per majorem sui jurant : et omnis controversiae eorum finis, ad confirmationem, est juramentum.
  35486 Hebrews	Heb	60	6	17	In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis haeredibus, immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum :
  35487 Hebrews	Heb	60	6	18	ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem,
  35488 Hebrews	Heb	60	6	19	quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis,
  35489 Hebrews	Heb	60	6	20	ubi praecursor pro nobis introivit Jesus, secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum.
  35490 Hebrews	Heb	60	7	1	Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahae regresso a caede regum, et benedixit ei :
  35491 Hebrews	Heb	60	7	2	cui et decimas omnium divisit Abraham : primum quidem qui interpretatur rex justitiae : deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis,
  35492 Hebrews	Heb	60	7	3	sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitae habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum.
  35493 Hebrews	Heb	60	7	4	Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de praecipuis Abraham patriarcha.
  35494 Hebrews	Heb	60	7	5	Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis : quamquam et ipsi exierint de lumbis Abrahae.
  35495 Hebrews	Heb	60	7	6	Cujus autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit.
  35496 Hebrews	Heb	60	7	7	Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur.
  35497 Hebrews	Heb	60	7	8	Et hic quidem, decimas morientes homines accipiunt : ibi autem contestatur, quia vivit.
  35498 Hebrews	Heb	60	7	9	Et (ut ita dictum sit) per Abraham, et Levi, qui decimas accepit, decimatus est :
  35499 Hebrews	Heb	60	7	10	adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech.
  35500 Hebrews	Heb	60	7	11	Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici ?
  35501 Hebrews	Heb	60	7	12	Translato enim sacerdotio, necesse est ut et legis translatio fiat.
  35502 Hebrews	Heb	60	7	13	In quo enim haec dicuntur, de alia tribu est, de qua nullus altari praesto fuit.
  35503 Hebrews	Heb	60	7	14	Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster : in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est.
  35504 Hebrews	Heb	60	7	15	Et amplius adhuc manifestum est : si secundum similitudinem Melchisedech exsurgat alius sacerdos,
  35505 Hebrews	Heb	60	7	16	qui non secundum legem mandati carnalis factus est, sed secundum virtutem vitae insolubilis.
  35506 Hebrews	Heb	60	7	17	Contestatur enim : Quoniam tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech.
  35507 Hebrews	Heb	60	7	18	Reprobatio quidem fit praecedentis mandati, propter infirmitatem ejus, et inutilitatem :
  35508 Hebrews	Heb	60	7	19	nihil enim ad perfectum adduxit lex : introductio vero melioris spei, per quam proximamus ad Deum.
  35509 Hebrews	Heb	60	7	20	Et quantum est non sine jurejurando (alii quidem sine jurejurando sacerdotes facti sunt,
  35510 Hebrews	Heb	60	7	21	hic autem cum jurejurando per eum, qui dixit ad illum : Juravit Dominus, et non poenitebit eum : tu es sacerdos in aeternum) :
  35511 Hebrews	Heb	60	7	22	in tantum melioris testamenti sponsor factus est Jesus.
  35512 Hebrews	Heb	60	7	23	Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod morte prohiberentur permanere :
  35513 Hebrews	Heb	60	7	24	hic autem eo quod maneat in aeternum, sempiternum habet sacerdotium.
  35514 Hebrews	Heb	60	7	25	Unde et salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum : semper vivens ad interpellandum pro nobis.
  35515 Hebrews	Heb	60	7	26	Talis enim decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior caelis factus :
  35516 Hebrews	Heb	60	7	27	qui non habet necessitatem quotidie, quemadmodum sacerdotes, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi : hoc enim fecit semel, seipsum offerendo.
  35517 Hebrews	Heb	60	7	28	Lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes : sermo autem jurisjurandi, qui post legem est, Filium in aeternum perfectum.
  35518 Hebrews	Heb	60	8	1	Capitulum autem super ea quae dicuntur : Talem habemus pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in caelis,
  35519 Hebrews	Heb	60	8	2	sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, et non homo.
  35520 Hebrews	Heb	60	8	3	Omnis enim pontifex ad offerendum munera, et hostias constituitur : unde necesse est et hunc habere aliquid, quod offerat.
  35521 Hebrews	Heb	60	8	4	Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos : cum essent qui offerent secundum legem munera,
  35522 Hebrews	Heb	60	8	5	qui exemplari, et umbrae deserviunt caelestium. Sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum : Vide (inquit) omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte.
  35523 Hebrews	Heb	60	8	6	Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est.
  35524 Hebrews	Heb	60	8	7	Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur.
  35525 Hebrews	Heb	60	8	8	Vituperans enim eos dicit : Ecce dies venient, dicit Dominus : et consummabo super domum Israël, et super domum Juda, testamentum novum,
  35526 Hebrews	Heb	60	8	9	non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de terra Aegypti : quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo : et ego neglexi eos, dicit Dominus.
  35527 Hebrews	Heb	60	8	10	Quia hoc est testamentum quod disponam domui Israël post dies illos, dicit Dominus : dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas : et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum :
  35528 Hebrews	Heb	60	8	11	et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens : Cognosce Dominum : quoniam omnes scient me a minore usque ad majorem eorum :
  35529 Hebrews	Heb	60	8	12	quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum jam non memorabor.
  35530 Hebrews	Heb	60	8	13	Dicendo autem novum : veteravit prius. Quod autem antiquatur, et senescit, prope interitum est.
  35531 Hebrews	Heb	60	9	1	Habuit quidem et prius justificationes culturae, et Sanctum saeculare.
  35532 Hebrews	Heb	60	9	2	Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quae dicitur Sancta.
  35533 Hebrews	Heb	60	9	3	Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum :
  35534 Hebrews	Heb	60	9	4	aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quae fronduerat, et tabulae testamenti,
  35535 Hebrews	Heb	60	9	5	superque eam erant cherubim gloriae obumbrantia propitiatorium : de quibus non est modo dicendum per singula.
  35536 Hebrews	Heb	60	9	6	His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes :
  35537 Hebrews	Heb	60	9	7	in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia :
  35538 Hebrews	Heb	60	9	8	hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum :
  35539 Hebrews	Heb	60	9	9	quae parabola est temporis instantis : juxta quam munera, et hostiae offeruntur, quae non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus,
  35540 Hebrews	Heb	60	9	10	et variis baptismatibus, et justitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis.
  35541 Hebrews	Heb	60	9	11	Christus autem assistens pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est, non hujus creationis :
  35542 Hebrews	Heb	60	9	12	neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, aeterna redemptione inventa.
  35543 Hebrews	Heb	60	9	13	Si enim sanguis hircorum et taurorum, et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis :
  35544 Hebrews	Heb	60	9	14	quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi ?
  35545 Hebrews	Heb	60	9	15	Et ideo novi testamenti mediator est : ut morte intercedente, in redemptionem earum praevaricationum, quae erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae haereditatis.
  35546 Hebrews	Heb	60	9	16	Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris.
  35547 Hebrews	Heb	60	9	17	Testamentum enim in mortuis confirmatum est : alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est.
  35548 Hebrews	Heb	60	9	18	Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est.
  35549 Hebrews	Heb	60	9	19	Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit,
  35550 Hebrews	Heb	60	9	20	dicens : Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus.
  35551 Hebrews	Heb	60	9	21	Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit.
  35552 Hebrews	Heb	60	9	22	Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur : et sine sanguinis effusione non fit remissio.
  35553 Hebrews	Heb	60	9	23	Necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari : ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis.
  35554 Hebrews	Heb	60	9	24	Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit exemplaria verorum : sed in ipsum caelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis :
  35555 Hebrews	Heb	60	9	25	neque ut saepe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno :
  35556 Hebrews	Heb	60	9	26	alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi : nunc autem semel in consummatione saeculorum, ad destitutionem peccati, per hostiam suam apparuit.
  35557 Hebrews	Heb	60	9	27	Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium :
  35558 Hebrews	Heb	60	9	28	sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata : secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem.
  35559 Hebrews	Heb	60	10	1	Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum : per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere :
  35560 Hebrews	Heb	60	10	2	alioquin cessassent offerri : ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati, cultores semel mundati :
  35561 Hebrews	Heb	60	10	3	sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit.
  35562 Hebrews	Heb	60	10	4	Impossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata.
  35563 Hebrews	Heb	60	10	5	Ideo ingrediens mundum dicit : Hostiam et oblationem noluisti : corpus autem aptasti mihi :
  35564 Hebrews	Heb	60	10	6	holocautomata pro peccato non tibi placuerunt.
  35565 Hebrews	Heb	60	10	7	Tunc dixi : Ecce venio : in capite libri scriptum est de me : Ut faciam, Deus, voluntatem tuam.
  35566 Hebrews	Heb	60	10	8	Superius dicens : Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quae secundum legem offeruntur,
  35567 Hebrews	Heb	60	10	9	tunc dixi : Ecce venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam : aufert primum, ut sequens statuat.
  35568 Hebrews	Heb	60	10	10	In qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi semel.
  35569 Hebrews	Heb	60	10	11	Et omnis quidem sacerdos praesto est quotidie ministrans, et easdem saepe offerens hostias, quae numquam possunt auferre peccata :
  35570 Hebrews	Heb	60	10	12	hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei,
  35571 Hebrews	Heb	60	10	13	de cetero exspectans donec ponantur inimici ejus scabellum pedum ejus.
  35572 Hebrews	Heb	60	10	14	Una enim oblatione, consummavit in sempiternum sanctificatos.
  35573 Hebrews	Heb	60	10	15	Contestatur autem nos et Spiritus Sanctus. Postquam enim dixit :
  35574 Hebrews	Heb	60	10	16	Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas :
  35575 Hebrews	Heb	60	10	17	et peccatorum, et iniquitatum eorum jam non recordabor amplius.
  35576 Hebrews	Heb	60	10	18	Ubi autem horum remissio : jam non est oblatio pro peccato.
  35577 Hebrews	Heb	60	10	19	Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi,
  35578 Hebrews	Heb	60	10	20	quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam,
  35579 Hebrews	Heb	60	10	21	et sacerdotem magnum super domum Dei :
  35580 Hebrews	Heb	60	10	22	accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda,
  35581 Hebrews	Heb	60	10	23	teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit),
  35582 Hebrews	Heb	60	10	24	et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum :
  35583 Hebrews	Heb	60	10	25	non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem.
  35584 Hebrews	Heb	60	10	26	Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia,
  35585 Hebrews	Heb	60	10	27	terribilis autem quaedam exspectatio judicii, et ignis aemulatio, quae consumptura est adversarios.
  35586 Hebrews	Heb	60	10	28	Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur :
  35587 Hebrews	Heb	60	10	29	quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit ?
  35588 Hebrews	Heb	60	10	30	Scimus enim qui dixit : Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum : Quia judicabit Dominus populum suum.
  35589 Hebrews	Heb	60	10	31	Horrendum est incidere in manus Dei viventis.
  35590 Hebrews	Heb	60	10	32	Rememoramini autem pristinos dies, in quibus illuminati, magnum certamen sustinuistis passionum :
  35591 Hebrews	Heb	60	10	33	et in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti : in altero autem socii taliter conversantium effecti.
  35592 Hebrews	Heb	60	10	34	Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis, cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam.
  35593 Hebrews	Heb	60	10	35	Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem.
  35594 Hebrews	Heb	60	10	36	Patientia enim vobis necessaria est : ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem.
  35595 Hebrews	Heb	60	10	37	Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit.
  35596 Hebrews	Heb	60	10	38	Justus autem meus ex fide vivit : quod si subtraxerit se, non placebit animae meae.
  35597 Hebrews	Heb	60	10	39	Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae.
  35598 Hebrews	Heb	60	11	1	Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium.
  35599 Hebrews	Heb	60	11	2	In hac enim testimonium consecuti sunt senes.
  35600 Hebrews	Heb	60	11	3	Fide intelligimus aptata esse saecula verbo Dei : ut ex invisibilibus visibilia fierent.
  35601 Hebrews	Heb	60	11	4	Fide plurimam hostiam Abel, quam Cain, obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse justus, testimonium perhibente muneribus ejus Deo, et per illam defunctus adhuc loquitur.
  35602 Hebrews	Heb	60	11	5	Fide Henoch translatus est ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus : ante translationem enim testimonium habuit placuisse Deo.
  35603 Hebrews	Heb	60	11	6	Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit.
  35604 Hebrews	Heb	60	11	7	Fide Noë responso accepto de iis quae adhuc non videbantur, metuens aptavit arcam in salutem domus suae, per quam damnavit mundum : et justitiae, quae per fidem est, haeres est institutus.
  35605 Hebrews	Heb	60	11	8	Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in haereditatem : et exiit, nesciens quo iret.
  35606 Hebrews	Heb	60	11	9	Fide demoratus est in terra repromissionis, tamquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac et Jacob cohaeredibus repromissionis ejusdem.
  35607 Hebrews	Heb	60	11	10	Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem : cujus artifex et conditor Deus.
  35608 Hebrews	Heb	60	11	11	Fide et ipsa Sara sterilis virtutem in conceptionem seminis accepit, etiam praeter tempus aetatis : quoniam fidelem credidit esse eum qui repromiserat.
  35609 Hebrews	Heb	60	11	12	Propter quod et ab uno orti sunt (et hoc emortuo) tamquam sidera caeli in multitudinem, et sicut arena, quae est ad oram maris, innumerabilis.
  35610 Hebrews	Heb	60	11	13	Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram.
  35611 Hebrews	Heb	60	11	14	Qui enim haec dicunt, significant se patriam inquirere.
  35612 Hebrews	Heb	60	11	15	Et si quidem ipsius meminissent de qua exierunt, habebant utique tempus revertendi :
  35613 Hebrews	Heb	60	11	16	nunc autem meliorem appetunt, id est, caelestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum : paravit enim illis civitatem.
  35614 Hebrews	Heb	60	11	17	Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones :
  35615 Hebrews	Heb	60	11	18	ad quem dictum est : Quia in Isaac vocabitur tibi semen :
  35616 Hebrews	Heb	60	11	19	arbitrans quia et a mortuis suscitare potens est Deus : unde eum et in parabolam accepit.
  35617 Hebrews	Heb	60	11	20	Fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau.
  35618 Hebrews	Heb	60	11	21	Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit : et adoravit fastigium virgae ejus.
  35619 Hebrews	Heb	60	11	22	Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Israël memoratus est, et de ossibus suis mandavit.
  35620 Hebrews	Heb	60	11	23	Fide Moyses, natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod vidissent elegantem infantem, et non timuerunt regis edictum.
  35621 Hebrews	Heb	60	11	24	Fide Moyses grandis factus negavit se esse filium filiae Pharaonis,
  35622 Hebrews	Heb	60	11	25	magis eligens affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem,
  35623 Hebrews	Heb	60	11	26	majores divitias aestimans thesauro Aegyptiorum, improperium Christi : aspiciebat enim in remunerationem.
  35624 Hebrews	Heb	60	11	27	Fide reliquit Aegyptum, non veritus animositatem regis : invisibilem enim tamquam videns sustinuit.
  35625 Hebrews	Heb	60	11	28	Fide celebravit Pascha, et sanguinis effusionem : ne qui vastabat primitiva, tangeret eos.
  35626 Hebrews	Heb	60	11	29	Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram : quod experti Aegyptii, devorati sunt.
  35627 Hebrews	Heb	60	11	30	Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem.
  35628 Hebrews	Heb	60	11	31	Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace.
  35629 Hebrews	Heb	60	11	32	Et quid adhuc dicam ? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis :
  35630 Hebrews	Heb	60	11	33	qui per fidem vicerunt regna, operati sunt justitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum,
  35631 Hebrews	Heb	60	11	34	extinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum :
  35632 Hebrews	Heb	60	11	35	acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos : alii autem distenti sunt non suscipientes redemptionem ut meliorem invenirent resurrectionem.
  35633 Hebrews	Heb	60	11	36	Alii vero ludibria, et verbera experti, insuper et vincula, et carceres :
  35634 Hebrews	Heb	60	11	37	lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circuierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti :
  35635 Hebrews	Heb	60	11	38	quibus dignus non erat mundus : in solitudinibus errantes, in montibus, in speluncis, et in cavernis terrae.
  35636 Hebrews	Heb	60	11	39	Et hi omnes testimonio fidei probati, non acceperunt repromissionem,
  35637 Hebrews	Heb	60	11	40	Deo pro nobis melius aliquid providente, ut non sine nobis consummarentur.
  35638 Hebrews	Heb	60	12	1	Ideoque et nos tantam habentes impositam nubem testium, deponentes omne pondus, et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus ad propositum nobis certamen :
  35639 Hebrews	Heb	60	12	2	aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera sedis Dei sedet.
  35640 Hebrews	Heb	60	12	3	Recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem : ut ne fatigemini, animis vestris deficientes.
  35641 Hebrews	Heb	60	12	4	Nondum enim usque ad sanguinem restitistis, adversus peccatum repugnantes :
  35642 Hebrews	Heb	60	12	5	et obliti estis consolationis, quae vobis tamquam filiis loquitur, dicens : Fili mi, noli negligere disciplinam Domini : neque fatigeris dum ab eo argueris.
  35643 Hebrews	Heb	60	12	6	Quem enim diligit Dominus, castigat : flagellat autem omnem filium, quem recipit.
  35644 Hebrews	Heb	60	12	7	In disciplina perseverate. Tamquam filiis vobis offert se Deus : quis enim filius, quem non corripit pater ?
  35645 Hebrews	Heb	60	12	8	quod si extra disciplinam estis, cujus participes facti sunt omnes : ergo adulteri, et non filii estis.
  35646 Hebrews	Heb	60	12	9	Deinde patres quidem carnis nostrae, eruditores habuimus, et reverebamur eos, non multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus ?
  35647 Hebrews	Heb	60	12	10	Et illi quidem in tempore paucorum dierum, secundum voluntatem suam erudiebant nos : hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem ejus.
  35648 Hebrews	Heb	60	12	11	Omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii, sed moeroris : postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiae.
  35649 Hebrews	Heb	60	12	12	Propter quod remissas manus, et soluta genua erigite,
  35650 Hebrews	Heb	60	12	13	et gressus rectos facite pedibus vestris : ut non claudicans quis erret, magis autem sanetur.
  35651 Hebrews	Heb	60	12	14	Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum :
  35652 Hebrews	Heb	60	12	15	contemplantes nequis desit gratiae Dei : ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi.
  35653 Hebrews	Heb	60	12	16	Ne quis fornicator, aut profanus ut Esau : qui propter unam escam vendidit primitiva sua :
  35654 Hebrews	Heb	60	12	17	scitote enim quoniam et postea cupiens haereditare benedictionem, reprobatus est : non enim invenit poenitentiae locum, quamquam cum lacrimis inquisisset eam.
  35655 Hebrews	Heb	60	12	18	Non enim accessistis ad tractabilem montem, et accensibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam,
  35656 Hebrews	Heb	60	12	19	et tubae sonum, et vocem verborum, quam qui audierunt, excusaverunt se, ne eis fieret verbum.
  35657 Hebrews	Heb	60	12	20	Non enim portabant quod dicebatur : Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur.
  35658 Hebrews	Heb	60	12	21	Et ita terribile erat quod videbatur. Moyses dixit : Exterritus sum, et tremebundus.
  35659 Hebrews	Heb	60	12	22	Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem caelestem, et multorum millium angelorum frequentiam,
  35660 Hebrews	Heb	60	12	23	et ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in caelis, et judicem omnium Deum, et spiritus justorum perfectorum,
  35661 Hebrews	Heb	60	12	24	et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel.
  35662 Hebrews	Heb	60	12	25	Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur : multo magis nos, qui de caelis loquentem nobis avertimus.
  35663 Hebrews	Heb	60	12	26	Cujus vox movit terram tunc : nunc autem repromittit, dicens : Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et caelum.
  35664 Hebrews	Heb	60	12	27	Quod autem, Adhuc semel, dicit : declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea quae sunt immobilia.
  35665 Hebrews	Heb	60	12	28	Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam : per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia.
  35666 Hebrews	Heb	60	12	29	Etenim Deus noster ignis consumens est.
  35667 Hebrews	Heb	60	13	1	Caritas fraternitatis maneat in vobis,
  35668 Hebrews	Heb	60	13	2	et hospitalitatem nolite oblivisci : per hanc enim latuerunt quidam, angelis hospitio receptis.
  35669 Hebrews	Heb	60	13	3	Mementote vinctorum, tamquam simul vincti : et laborantium, tamquam et ipsi in corpore morantes.
  35670 Hebrews	Heb	60	13	4	Honorabile connubium in omnibus, et thorus immaculatus. Fornicatores enim, et adulteros judicabit Deus.
  35671 Hebrews	Heb	60	13	5	Sint mores sine avaritia, contenti praesentibus : ipse enim dixit : Non te deseram, neque derelinquam :
  35672 Hebrews	Heb	60	13	6	ita ut confidenter dicamus : Dominus mihi adjutor : non timebo quid faciat mihi homo.
  35673 Hebrews	Heb	60	13	7	Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei : quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem.
  35674 Hebrews	Heb	60	13	8	Jesus Christus heri, et hodie : ipse et in saecula.
  35675 Hebrews	Heb	60	13	9	Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis : quae non profuerunt ambulantibus in eis.
  35676 Hebrews	Heb	60	13	10	Habemus altare, de quo edere non habent potestatem, qui tabernaculo deserviunt.
  35677 Hebrews	Heb	60	13	11	Quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in Sancta per pontificem, horum corpora cremantur extra castra.
  35678 Hebrews	Heb	60	13	12	Propter quod et Jesus, ut sanctificaret per suum sanguinem populum, extra portam passus est.
  35679 Hebrews	Heb	60	13	13	Exeamus igitur ad eum extra castra, improperium ejus portantes.
  35680 Hebrews	Heb	60	13	14	Non enim habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.
  35681 Hebrews	Heb	60	13	15	Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus.
  35682 Hebrews	Heb	60	13	16	Beneficentiae autem et communionis nolite oblivisci : talibus enim hostiis promeretur Deus.
  35683 Hebrews	Heb	60	13	17	Obedite praepositis vestris, et subjacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes : hoc enim non expedit vobis.
  35684 Hebrews	Heb	60	13	18	Orate pro nobis : confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari.
  35685 Hebrews	Heb	60	13	19	Amplius autem deprecor vos hoc facere, quo celerius restituar vobis.
  35686 Hebrews	Heb	60	13	20	Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium, in sanguine testamenti aeterni, Dominum nostrum Jesum Christum,
  35687 Hebrews	Heb	60	13	21	aptet vos in omni bono, ut faciatis ejus voluntatem : faciens in vobis quod placeat coram se per Jesum Christum : cui est gloria in saecula saeculorum. Amen.
  35688 Hebrews	Heb	60	13	22	Rogo autem vos fratres, ut sufferatis verbum solatii. Etenim perpaucis scripsi vobis.
  35689 Hebrews	Heb	60	13	23	Cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum : cum quo (si celerius venerit) videbo vos.
  35690 Hebrews	Heb	60	13	24	Salutate omnes praepositos vestros, et omnes sanctos. Salutant vos de Italia fratres.
  35691 Hebrews	Heb	60	13	25	Gratia cum omnibus vobis. Amen.
  35692 James	Jas	61	1	1	Jacobus, Dei et Domini nostri Jesu Christi servus, duodecim tribubus, quae sunt in dispersione, salutem.
  35693 James	Jas	61	1	2	Omne gaudium existimate fratres mei, cum in tentationes varias incideritis :
  35694 James	Jas	61	1	3	scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur.
  35695 James	Jas	61	1	4	Patientia autem opus perfectum habet : ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes.
  35696 James	Jas	61	1	5	Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat : et dabitur ei.
  35697 James	Jas	61	1	6	Postulet autem in fide nihil haesitans : qui enim haesitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur :
  35698 James	Jas	61	1	7	non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino.
  35699 James	Jas	61	1	8	Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis.
  35700 James	Jas	61	1	9	Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua :
  35701 James	Jas	61	1	10	dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos foeni transibit ;
  35702 James	Jas	61	1	11	exortus est enim sol cum ardore, et arefecit foenum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit : ita et dives in itineribus suis marcescet.
  35703 James	Jas	61	1	12	Beatus vir qui suffert tentationem : quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se.
  35704 James	Jas	61	1	13	Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur : Deus enim intentator malorum est : ipse autem neminem tentat.
  35705 James	Jas	61	1	14	Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus, et illectus.
  35706 James	Jas	61	1	15	Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum : peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem.
  35707 James	Jas	61	1	16	Nolite itaque errare, fratres mei dilectissimi.
  35708 James	Jas	61	1	17	Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.
  35709 James	Jas	61	1	18	Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturae ejus.
  35710 James	Jas	61	1	19	Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum : tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram.
  35711 James	Jas	61	1	20	Ira enim viri justitiam Dei non operatur.
  35712 James	Jas	61	1	21	Propter quod abjicientes omnem immunditiam, et abundantiam malitiae, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.
  35713 James	Jas	61	1	22	Estote autem factores verbi, et non auditores tantum : fallentes vosmetipsos.
  35714 James	Jas	61	1	23	Quia si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo :
  35715 James	Jas	61	1	24	consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit.
  35716 James	Jas	61	1	25	Qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit in ea, non auditor obliviosus factus, sed factor operis : hic beatus in facto suo erit.
  35717 James	Jas	61	1	26	Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio.
  35718 James	Jas	61	1	27	Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, haec est : visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc saeculo.
  35719 James	Jas	61	2	1	Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriae.
  35720 James	Jas	61	2	2	Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,
  35721 James	Jas	61	2	3	et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara, et dixeritis ei : Tu sede hic bene : pauperi autem dicatis : Tu sta illic ; aut sede sub scabello pedum meorum :
  35722 James	Jas	61	2	4	nonne judicatis apud vosmetipsos, et facti estis judices cogitationum iniquarum ?
  35723 James	Jas	61	2	5	Audite, fratres mei dilectissimi : nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se ?
  35724 James	Jas	61	2	6	vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia ?
  35725 James	Jas	61	2	7	nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos ?
  35726 James	Jas	61	2	8	Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturas : Diliges proximum tuum sicut teipsum : bene facitis :
  35727 James	Jas	61	2	9	si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores.
  35728 James	Jas	61	2	10	Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.
  35729 James	Jas	61	2	11	Qui enim dixit : Non moechaberis, dixit et : Non occides. Quod si non moechaberis, occides autem, factus es transgressor legis.
  35730 James	Jas	61	2	12	Sic loquimini, et sic facite sicut per legem libertatis incipientes judicari.
  35731 James	Jas	61	2	13	Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam : superexaltat autem misericordia judicium.
  35732 James	Jas	61	2	14	Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat ? numquid poterit fides salvare eum ?
  35733 James	Jas	61	2	15	Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano,
  35734 James	Jas	61	2	16	dicat autem aliquis ex vobis illis : Ite in pace, calefacimini et saturamini : non dederitis autem eis quae necessaria sunt corpori, quid proderit ?
  35735 James	Jas	61	2	17	Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa.
  35736 James	Jas	61	2	18	Sed dicet quis : Tu fidem habes, et ego opera habeo : ostende mihi fidem tuam sine operibus : et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam.
  35737 James	Jas	61	2	19	Tu credis quoniam unus est Deus : bene facis : et daemones credunt, et contremiscunt.
  35738 James	Jas	61	2	20	Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est ?
  35739 James	Jas	61	2	21	Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare ?
  35740 James	Jas	61	2	22	Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius : et ex operibus fides consummata est ?
  35741 James	Jas	61	2	23	Et suppleta est Scriptura, dicens : Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est.
  35742 James	Jas	61	2	24	Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum ?
  35743 James	Jas	61	2	25	Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus justificata est, suscipiens nuntios, et alia via ejiciens ?
  35744 James	Jas	61	2	26	Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.
  35745 James	Jas	61	3	1	Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis.
  35746 James	Jas	61	3	2	In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir : potest etiam freno circumducere totum corpus.
  35747 James	Jas	61	3	3	Si autem equis frena in ora mittimus ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus.
  35748 James	Jas	61	3	4	Ecce et naves, cum magnae sint, et a ventis validis minentur, circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit.
  35749 James	Jas	61	3	5	Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit !
  35750 James	Jas	61	3	6	Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quae maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna.
  35751 James	Jas	61	3	7	Omnis enim natura bestiarum, et volucrum, et serpentium, et ceterorum domantur, et domita sunt a natura humana :
  35752 James	Jas	61	3	8	linguam autem nullus hominum domare potest : inquietum malum, plena veneno mortifero.
  35753 James	Jas	61	3	9	In ipsa benedicimus Deum et Patrem : et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt.
  35754 James	Jas	61	3	10	Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, haec ita fieri.
  35755 James	Jas	61	3	11	Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam ?
  35756 James	Jas	61	3	12	Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus ? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam.
  35757 James	Jas	61	3	13	Quis sapiens et disciplinatus inter vos ? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae.
  35758 James	Jas	61	3	14	Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris : nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem :
  35759 James	Jas	61	3	15	non est enim ista sapientia desursum descendens : sed terrena, animalis, diabolica.
  35760 James	Jas	61	3	16	Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.
  35761 James	Jas	61	3	17	Quae autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non judicans, sine simulatione.
  35762 James	Jas	61	3	18	Fructus autem justitiae, in pace seminatur, facientibus pacem.
  35763 James	Jas	61	4	1	Unde bella et lites in vobis ? nonne hinc : ex concupiscentiis vestris, quae militant in membris vestris ?
  35764 James	Jas	61	4	2	concupiscitis, et non habetis : occiditis, et zelatis : et non potestis adipisci : litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis.
  35765 James	Jas	61	4	3	Petitis, et non accipitis : eo quod male petatis : ut in concupiscentiis vestris insumatis.
  35766 James	Jas	61	4	4	Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei ? quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus Dei constituitur.
  35767 James	Jas	61	4	5	An putatis quia inaniter Scriptura dicat : Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis ?
  35768 James	Jas	61	4	6	majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
  35769 James	Jas	61	4	7	Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis.
  35770 James	Jas	61	4	8	Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores : et purificate corda, duplices animo.
  35771 James	Jas	61	4	9	Miseri estote, et lugete, et plorate : risus vester in luctum convertatur, et gaudium in moerorem.
  35772 James	Jas	61	4	10	Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos.
  35773 James	Jas	61	4	11	Nolite detrahere alterutrum fratres. Qui detrahit fratri, aut qui judicat fratrem suum, detrahit legi, et judicat legem. Si autem judicas legem, non es factor legis, sed judex.
  35774 James	Jas	61	4	12	Unus est legislator et judex, qui potest perdere et liberare.
  35775 James	Jas	61	4	13	Tu autem quis es, qui judicas proximum ? Ecce nunc qui dicitis : Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus :
  35776 James	Jas	61	4	14	qui ignoratis quid erit in crastino.
  35777 James	Jas	61	4	15	Quae est enim vita vestra ? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur ; pro eo ut dicatis : Si Dominus voluerit. Et : Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud.
  35778 James	Jas	61	4	16	Nunc autem exsultatis in superbiis vestris. Omnis exsultatio talis, maligna est.
  35779 James	Jas	61	4	17	Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.
  35780 James	Jas	61	5	1	Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quae advenient vobis.
  35781 James	Jas	61	5	2	Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt.
  35782 James	Jas	61	5	3	Aurum et argentum vestrum aeruginavit : et aerugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus.
  35783 James	Jas	61	5	4	Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quae fraudata est a vobis, clamat : et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit.
  35784 James	Jas	61	5	5	Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis.
  35785 James	Jas	61	5	6	Addixistis, et occidistis justum, et non restitit vobis.
  35786 James	Jas	61	5	7	Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum.
  35787 James	Jas	61	5	8	Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra : quoniam adventus Domini appropinquavit.
  35788 James	Jas	61	5	9	Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non judicemini. Ecce judex ante januam assistit.
  35789 James	Jas	61	5	10	Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris, et patientiae, prophetas qui locuti sunt in nomine Domini.
  35790 James	Jas	61	5	11	Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator.
  35791 James	Jas	61	5	12	Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per caelum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester : Est, est : Non, non : ut non sub judicio decidatis.
  35792 James	Jas	61	5	13	Tristatur aliquis vestrum ? oret. Aequo animo est ? psallat.
  35793 James	Jas	61	5	14	Infirmatur quis in vobis ? inducat presbyteros ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini :
  35794 James	Jas	61	5	15	et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus : et si in peccatis sit, remittentur ei.
  35795 James	Jas	61	5	16	Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini : multum enim valet deprecatio justi assidua.
  35796 James	Jas	61	5	17	Elias homo erat similis nobis passibilis : et oratione oravit ut non plueret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex.
  35797 James	Jas	61	5	18	Et rursum oravit : et caelum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum.
  35798 James	Jas	61	5	19	Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum :
  35799 James	Jas	61	5	20	scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viae suae, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum.
  35800 1 Peter	1Pet	62	1	1	Petrus Apostolus Jesu Christi, electis advenis dispersionis Ponti, Galatiae, Cappadociae, Asiae, et Bithyniae,
  35801 1 Peter	1Pet	62	1	2	secundum praescientiam Dei Patris, in sanctificationem Spiritus, in obedientiam, et aspersionem sanguinis Jesu Christi. Gratia vobis, et pax multiplicetur.
  35802 1 Peter	1Pet	62	1	3	Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis,
  35803 1 Peter	1Pet	62	1	4	in haereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in caelis in vobis,
  35804 1 Peter	1Pet	62	1	5	qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo.
  35805 1 Peter	1Pet	62	1	6	In quo exsultabis, modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus :
  35806 1 Peter	1Pet	62	1	7	ut probatio vestrae fidei multo pretiosior auro (quod per ignem probatur) inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem in revelatione Jesu Christi :
  35807 1 Peter	1Pet	62	1	8	quem cum non videritis, diligitis : in quem nunc quoque non videntes creditis : credentes autem exsultabitis laetitia inenarrabili, et glorificata :
  35808 1 Peter	1Pet	62	1	9	reportantes finem fidei vestrae, salutem animarum.
  35809 1 Peter	1Pet	62	1	10	De qua salute exquisierunt, atque scrutati sunt prophetae, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt :
  35810 1 Peter	1Pet	62	1	11	scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi : praenuntians eas quae in Christo sunt passiones, et posteriores glorias :
  35811 1 Peter	1Pet	62	1	12	quibus revelatum est quia non sibimetipsis, vobis autem ministrabant ea quae nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vobis, Spiritu Sancto misso de caelo, in quem desiderant angeli prospicere.
  35812 1 Peter	1Pet	62	1	13	Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, sobrii, perfecte sperate in eam, quae offertur vobis, gratiam, in revelationem Jesu Christi :
  35813 1 Peter	1Pet	62	1	14	quasi filii obedientiae, non configurati prioribus ignorantiae vestrae desideriis :
  35814 1 Peter	1Pet	62	1	15	sed secundum eum qui vocavit vos, Sanctum : et ipsi in omni conversatione sancti sitis :
  35815 1 Peter	1Pet	62	1	16	quoniam scriptum est : Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum.
  35816 1 Peter	1Pet	62	1	17	Et si patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum judicat secundum uniuscujusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini.
  35817 1 Peter	1Pet	62	1	18	Scientes quod non corruptibilibus, auro vel argento, redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis :
  35818 1 Peter	1Pet	62	1	19	sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi, et incontaminati :
  35819 1 Peter	1Pet	62	1	20	praecogniti quidem ante mundi constitutionem, manifestati autem novissimis temporibus propter vos,
  35820 1 Peter	1Pet	62	1	21	qui per ipsum fideles estis in Deo, qui suscitavit eum a mortuis, et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Deo :
  35821 1 Peter	1Pet	62	1	22	animas vestras castificantes in obedientia caritatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius :
  35822 1 Peter	1Pet	62	1	23	renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi, et permanentis in aeternum :
  35823 1 Peter	1Pet	62	1	24	quia omnis caro ut foenum : et omnis gloria ejus tamquam flos foeni : exaruit foenum, et flos ejus decidit.
  35824 1 Peter	1Pet	62	1	25	Verbum autem Domini manet in aeternum : hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos.
  35825 1 Peter	1Pet	62	2	1	Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones,
  35826 1 Peter	1Pet	62	2	2	sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite : ut in eo crescatis in salutem :
  35827 1 Peter	1Pet	62	2	3	si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus.
  35828 1 Peter	1Pet	62	2	4	Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum :
  35829 1 Peter	1Pet	62	2	5	et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum.
  35830 1 Peter	1Pet	62	2	6	Propter quod continet Scriptura : Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum : et qui crediderit in eum, non confundetur.
  35831 1 Peter	1Pet	62	2	7	Vobis igitur honor credentibus : non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt aedificantes : hic factus est in caput anguli,
  35832 1 Peter	1Pet	62	2	8	et lapis offensionis, et petra scandali, his qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt.
  35833 1 Peter	1Pet	62	2	9	Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis : ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.
  35834 1 Peter	1Pet	62	2	10	Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei : qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.
  35835 1 Peter	1Pet	62	2	11	Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam,
  35836 1 Peter	1Pet	62	2	12	conversationem vestram inter gentes habentes bonam : ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis.
  35837 1 Peter	1Pet	62	2	13	Subjecti igitur estote omni humanae creaturae propter Deum : sive regi quasi praecellenti :
  35838 1 Peter	1Pet	62	2	14	sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum :
  35839 1 Peter	1Pet	62	2	15	quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam :
  35840 1 Peter	1Pet	62	2	16	quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiae libertatem, sed sicut servi Dei.
  35841 1 Peter	1Pet	62	2	17	Omnes honorate : fraternitatem diligite : Deum timete : regem honorificate.
  35842 1 Peter	1Pet	62	2	18	Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis.
  35843 1 Peter	1Pet	62	2	19	Haec est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias, patiens injuste.
  35844 1 Peter	1Pet	62	2	20	Quae enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis ? sed si bene facientes patienter sustinetis, haec est gratia apud Deum.
  35845 1 Peter	1Pet	62	2	21	In hoc enim vocati estis : quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus :
  35846 1 Peter	1Pet	62	2	22	qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus :
  35847 1 Peter	1Pet	62	2	23	qui cum malediceretur, non maledicebat : cum pateretur, non comminabatur : tradebat autem judicanti se injuste :
  35848 1 Peter	1Pet	62	2	24	qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ; ut peccatis mortui, justitiae vivamus : cujus livore sanati estis.
  35849 1 Peter	1Pet	62	2	25	Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem, et episcopum animarum vestrarum.
  35850 1 Peter	1Pet	62	3	1	Similiter et mulieres subditae sint viris suis : ut etsi qui non credunt verbo, per mulierem conversationem sine verbo lucrifiant :
  35851 1 Peter	1Pet	62	3	2	considerantes in timore castam conversationem vestram.
  35852 1 Peter	1Pet	62	3	3	Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus :
  35853 1 Peter	1Pet	62	3	4	sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti, et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples.
  35854 1 Peter	1Pet	62	3	5	Sic enim aliquando et sanctae mulieres, sperantes in Deo, ornabant se, subjectae propriis viris.
  35855 1 Peter	1Pet	62	3	6	Sicut Sara obediebat Abrahae, dominum eum vocans : cujus estis filiae benefacientes, et non pertimentes ullam perturbationem.
  35856 1 Peter	1Pet	62	3	7	Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et cohaeredibus gratiae vitae : ut non impediantur orationes vestrae.
  35857 1 Peter	1Pet	62	3	8	In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles :
  35858 1 Peter	1Pet	62	3	9	non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes : quia in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditate possideatis.
  35859 1 Peter	1Pet	62	3	10	Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, coërceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum.
  35860 1 Peter	1Pet	62	3	11	Declinet a malo, et faciat bonum : inquirat pacem, et sequatur eam :
  35861 1 Peter	1Pet	62	3	12	quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum : vultus autem Domini super facientes mala.
  35862 1 Peter	1Pet	62	3	13	Et quis est qui vobis noceat, si boni aemulatores fueritis ?
  35863 1 Peter	1Pet	62	3	14	Sed et si quid patimini propter justitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini.
  35864 1 Peter	1Pet	62	3	15	Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est, spe.
  35865 1 Peter	1Pet	62	3	16	Sed cum modestia, et timore, conscientiam habentes bonam : ut in eo, quod detrahunt vobis, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem.
  35866 1 Peter	1Pet	62	3	17	Melius est enim benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, quam malefacientes.
  35867 1 Peter	1Pet	62	3	18	Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu.
  35868 1 Peter	1Pet	62	3	19	In quo et his, qui in carcere erant, spiritibus veniens praedicavit :
  35869 1 Peter	1Pet	62	3	20	qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabant Dei patientiam in diebus Noë, cum fabricaretur arca : in qua pauci, id est octo animae, salvae factae sunt per aquam.
  35870 1 Peter	1Pet	62	3	21	Quod et vos nunc similis formae salvos fecit baptisma : non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi.
  35871 1 Peter	1Pet	62	3	22	Qui est in dextera Dei, deglutiens mortem ut vitae aeternae haeredes efficeremur : profectus in caelum subjectis sibi angelis, et potestatibus, et virtutibus.
  35872 1 Peter	1Pet	62	4	1	Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini : quia qui passus est in carne, desiit a peccatis :
  35873 1 Peter	1Pet	62	4	2	ut jam non desideriis hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis.
  35874 1 Peter	1Pet	62	4	3	Sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam his qui ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus, et illicitis idolorum cultibus.
  35875 1 Peter	1Pet	62	4	4	In quo admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxuriae confusionem, blasphemantes.
  35876 1 Peter	1Pet	62	4	5	Qui reddent rationem ei qui paratus est judicare vivos et mortuos.
  35877 1 Peter	1Pet	62	4	6	Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est : ut judicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum in spiritu.
  35878 1 Peter	1Pet	62	4	7	Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus.
  35879 1 Peter	1Pet	62	4	8	Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes : quia caritas operit multitudinem peccatorum.
  35880 1 Peter	1Pet	62	4	9	Hospitales invicem sine murmuratione.
  35881 1 Peter	1Pet	62	4	10	Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei.
  35882 1 Peter	1Pet	62	4	11	Si quis loquitur, quasi sermones Dei : si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam administrat Deus : ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum : cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
  35883 1 Peter	1Pet	62	4	12	Carissimi, nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat :
  35884 1 Peter	1Pet	62	4	13	sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriae ejus gaudeatis exsultantes.
  35885 1 Peter	1Pet	62	4	14	Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis : quoniam quod est honoris, gloriae, et virtutis Dei, et qui est ejus Spiritus, super vos requiescit.
  35886 1 Peter	1Pet	62	4	15	Nemo autem vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor.
  35887 1 Peter	1Pet	62	4	16	Si autem ut christianus, non erubescat : glorificet autem Deum in isto nomine :
  35888 1 Peter	1Pet	62	4	17	quoniam tempus est ut incipiat judicium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum, qui non credunt Dei Evangelio ?
  35889 1 Peter	1Pet	62	4	18	et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt ?
  35890 1 Peter	1Pet	62	4	19	Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefactis.
  35891 1 Peter	1Pet	62	5	1	Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum : qui et ejus, quae in futuro revelanda est, gloriae communicator :
  35892 1 Peter	1Pet	62	5	2	pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum : neque turpis lucri gratia, sed voluntarie :
  35893 1 Peter	1Pet	62	5	3	neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo.
  35894 1 Peter	1Pet	62	5	4	Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coronam.
  35895 1 Peter	1Pet	62	5	5	Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
  35896 1 Peter	1Pet	62	5	6	Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis :
  35897 1 Peter	1Pet	62	5	7	omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.
  35898 1 Peter	1Pet	62	5	8	Sobrii estote, et vigilate : quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret :
  35899 1 Peter	1Pet	62	5	9	cui resistite fortes in fide : scientes eamdem passionem ei quae in mundo est vestrae fraternitati fieri.
  35900 1 Peter	1Pet	62	5	10	Deus autem omnis gratiae, qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque.
  35901 1 Peter	1Pet	62	5	11	Ipsi gloria, et imperium in saecula saeculorum. Amen.
  35902 1 Peter	1Pet	62	5	12	Per Silvanum fidelem fratrem vobis, ut arbitror, breviter scripsi : obsecrans et contestans, hanc esse veram gratiam Dei, in qua statis.
  35903 1 Peter	1Pet	62	5	13	Salutat vos ecclesia quae est in Babylone coëlecta, et Marcus filius meus.
  35904 1 Peter	1Pet	62	5	14	Salutate invicem in osculo sancto. Gratia vobis omnibus qui estis in Christo Jesu. Amen.
  35905 2 Peter	2Pet	63	1	1	Simon Petrus, servus et apostolus Jesu Christi, iis qui coaequalem nobiscum sortiti sunt fidem in justitia Dei nostri, et Salvatoris Jesu Christi.
  35906 2 Peter	2Pet	63	1	2	Gratia vobis, et pax adimpleatur in cognitione Dei, et Christi Jesu Domini nostri :
  35907 2 Peter	2Pet	63	1	3	Quomodo omnia nobis divinae virtutis suae, quae ad vitam et pietatem donata sunt, per cognitionem ejus, qui vocavit nos propria gloria, et virtute,
  35908 2 Peter	2Pet	63	1	4	per quem maxima, et pretiosa nobis promissa donavit : ut per haec efficiamini divinae consortes naturae : fugientes ejus, quae in mundo est, concupiscentiae corruptionem.
  35909 2 Peter	2Pet	63	1	5	Vos autem curam omnem subinferentes, ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam,
  35910 2 Peter	2Pet	63	1	6	in scientia autem abstinentiam, in abstinentia autem patientiam, in patientia autem pietatem,
  35911 2 Peter	2Pet	63	1	7	in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis caritatem.
  35912 2 Peter	2Pet	63	1	8	Haec enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione.
  35913 2 Peter	2Pet	63	1	9	Cui enim non praesto sunt haec, caecus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum.
  35914 2 Peter	2Pet	63	1	10	Quapropter fratres, magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem, et electionem faciatis : haec enim facientes, non peccabitis aliquando.
  35915 2 Peter	2Pet	63	1	11	Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi.
  35916 2 Peter	2Pet	63	1	12	Propter quod incipiam vos semper commonere de his : et quidem scientes et confirmatos vos in praesenti veritate.
  35917 2 Peter	2Pet	63	1	13	Justum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo, suscitare vos in commonitione :
  35918 2 Peter	2Pet	63	1	14	certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi.
  35919 2 Peter	2Pet	63	1	15	Dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum, ut horum memoriam faciatis.
  35920 2 Peter	2Pet	63	1	16	Non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Jesu Christi virtutem et praesentiam : sed speculatores facti illius magnitudinis.
  35921 2 Peter	2Pet	63	1	17	Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui, ipsum audite.
  35922 2 Peter	2Pet	63	1	18	Et hanc vocem nos audivimus de caelo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto.
  35923 2 Peter	2Pet	63	1	19	Et habemus firmiorem propheticum sermonem : cui benefacitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco donec dies elucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris :
  35924 2 Peter	2Pet	63	1	20	hoc primum intelligentes quod omnis prophetia Scripturae propria interpretatione non fit.
  35925 2 Peter	2Pet	63	1	21	Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia : sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.
  35926 2 Peter	2Pet	63	2	1	Fuerunt vero et pseudoprophetae in populo, sicut et in vobis erunt magistri mendaces, qui introducent sectas perditionis : et eum qui emit eos, Dominum negant, superducentes sibi celerem perditionem.
  35927 2 Peter	2Pet	63	2	2	Et multi sequentur eorum luxurias, per quos via veritatis blasphemabitur :
  35928 2 Peter	2Pet	63	2	3	et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur : quibus judicium jam olim non cessat : et perditio eorum non dormitat.
  35929 2 Peter	2Pet	63	2	4	Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, in judicium reservari.
  35930 2 Peter	2Pet	63	2	5	Et originali mundo non pepercit, sed octavum Noë justitiae praeconem custodivit, diluvium mundo impiorum inducens.
  35931 2 Peter	2Pet	63	2	6	Et civitates Sodomorum et Gomorrhaeorum in cinerem redigens, eversione damnavit : exemplum eorum, qui impie acturi sunt, ponens :
  35932 2 Peter	2Pet	63	2	7	et justum Lot oppressum a nefandorum injuria, ac luxuriosa conversatione eripuit :
  35933 2 Peter	2Pet	63	2	8	aspectu enim, et auditu justus erat : habitans apud eos, qui de die in diem animam justam iniquis operibus cruciabant.
  35934 2 Peter	2Pet	63	2	9	Novit Dominus pios de tentatione eripere : iniquos vero in diem judicii reservare cruciandos.
  35935 2 Peter	2Pet	63	2	10	Magis autem eos, qui post carnem in concupiscentia immunditiae ambulant, dominationemque contemnunt, audaces, sibi placentes, sectas non metuunt introducere blasphemantes :
  35936 2 Peter	2Pet	63	2	11	ubi angeli fortitudine, et virtute cum sint majores, non portant adversum se execrabile judicium.
  35937 2 Peter	2Pet	63	2	12	Hi vero velut irrationabilia pecora, naturaliter in captionem, et in perniciem in his quae ignorant blasphemantes in corruptione sua peribunt,
  35938 2 Peter	2Pet	63	2	13	percipientes mercedem injustitiae, voluptatem existimantes diei delicias : coinquinationes, et maculae deliciis affluentes, in conviviis suis luxuriantes vobiscum,
  35939 2 Peter	2Pet	63	2	14	oculos habentes plenos adulterii, et incessabilis delicti. Pellicientes animas instabiles, cor exercitatum avaritia habentes, maledictionis filii :
  35940 2 Peter	2Pet	63	2	15	derelinquentes rectam viam erraverunt, secuti viam Balaam ex Bosor, qui mercedem iniquitatis amavit :
  35941 2 Peter	2Pet	63	2	16	correptionem vero habuit suae vesaniae : subjugale mutum animal, hominis voce loquens, prohibuit prophetae insipientiam.
  35942 2 Peter	2Pet	63	2	17	Hi sunt fontes sine aqua, et nebulae turbinibus exagitatae, quibus caligo tenebrarum reservatur.
  35943 2 Peter	2Pet	63	2	18	Superba enim vanitatis loquentes, pelliciunt in desideriis carnis luxuriae eos, qui paululum effugiunt, qui in errore conversantur :
  35944 2 Peter	2Pet	63	2	19	libertatem illis promittentes, cum ipsi servi sint corruptionem : a quo enim quis superatus est, hujus et servus est.
  35945 2 Peter	2Pet	63	2	20	Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Jesu Christi, his rursus implicati superantur : facta sunt eis posteriora deteriora prioribus.
  35946 2 Peter	2Pet	63	2	21	Melius enim erat illis non cognoscere viam justitiae, quam post agnitionem, retrorsum converti ab eo, quod illis traditum est, sancto mandato.
  35947 2 Peter	2Pet	63	2	22	Contigit enim eis illud veri proverbii : Canis reversus ad suum vomitum : et, Sus lota in volutabro luti.
  35948 2 Peter	2Pet	63	3	1	Hanc ecce vobis, carissimi, secundam scribo epistolam, in quibus vestram excito in commonitione sinceram mentem :
  35949 2 Peter	2Pet	63	3	2	ut memores sitis eorum, quae praedixi, verborum, a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum, praeceptorum Domini et Salvatoris.
  35950 2 Peter	2Pet	63	3	3	Hoc primum scientes, quod venient in novissimis diebus in deceptione illusores, juxta proprias concupiscentias ambulantes,
  35951 2 Peter	2Pet	63	3	4	dicentes : Ubi est promissio, aut adventus ejus ? ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturae.
  35952 2 Peter	2Pet	63	3	5	Latet enim eos hoc volentes, quod caeli erant prius, et terra de aqua, et per aquam consistens Dei verbo :
  35953 2 Peter	2Pet	63	3	6	per quae, ille tunc mundus aqua inundatus, periit.
  35954 2 Peter	2Pet	63	3	7	Caeli autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt, igni reservati in diem judicii, et perditionis impiorum hominum.
  35955 2 Peter	2Pet	63	3	8	Unum vero hoc non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus.
  35956 2 Peter	2Pet	63	3	9	Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant : sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad poenitentiam reverti.
  35957 2 Peter	2Pet	63	3	10	Adveniet autem dies Domini ut fur : in quo caeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem et quae in ipsa sunt opera, exurentur.
  35958 2 Peter	2Pet	63	3	11	Cum igitur haec omnia dissolvenda sunt, quales oportet vos esse in sanctis conversationibus, et pietatibus,
  35959 2 Peter	2Pet	63	3	12	exspectantes, et properantes in adventum diei Domini, per quem caeli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent ?
  35960 2 Peter	2Pet	63	3	13	Novos vero caelos, et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat.
  35961 2 Peter	2Pet	63	3	14	Propter quod, carissimi, haec exspectantes, satagite immaculati, et inviolati ei inveniri in pace :
  35962 2 Peter	2Pet	63	3	15	et Domini nostri longanimitatem, salutem arbitremini : sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis,
  35963 2 Peter	2Pet	63	3	16	sicut et omnibus epistolis, loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant, sicut et ceteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem.
  35964 2 Peter	2Pet	63	3	17	Vos igitur fratres, praescientes custodite, ne insipientium errore traducti excidatis a propria firmitate :
  35965 2 Peter	2Pet	63	3	18	crescite vero in gratia, et in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Jesu Christi. Ipsi gloria et nunc, et in diem aeternitatis. Amen.
  35966 1 John	1Jn	64	1	1	Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostrae contrectaverunt de verbo vitae :
  35967 1 John	1Jn	64	1	2	et vita manifestata est, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis vitam aeternam, quae erat apud Patrem, et apparuit nobis :
  35968 1 John	1Jn	64	1	3	quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre, et cum Filio ejus Jesu Christo.
  35969 1 John	1Jn	64	1	4	Et haec scribimus vobis ut gaudeatis, et gaudium vestrum sit plenum.
  35970 1 John	1Jn	64	1	5	Et haec est annuntiatio, quam audivimus ab eo, et annuntiamus vobis : quoniam Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae.
  35971 1 John	1Jn	64	1	6	Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur, et veritatem non facimus.
  35972 1 John	1Jn	64	1	7	Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi, Filii ejus, emundat nos ab omni peccato.
  35973 1 John	1Jn	64	1	8	Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est.
  35974 1 John	1Jn	64	1	9	Si confiteamur peccata nostra : fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate.
  35975 1 John	1Jn	64	1	10	Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis.
  35976 1 John	1Jn	64	2	1	Filioli mei, haec scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum :
  35977 1 John	1Jn	64	2	2	et ipse est propitiatio pro peccatis nostris : non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi.
  35978 1 John	1Jn	64	2	3	Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum, si mandata ejus observemus.
  35979 1 John	1Jn	64	2	4	Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est.
  35980 1 John	1Jn	64	2	5	Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc caritas Dei perfecta est : et in hoc scimus quoniam in ipso sumus.
  35981 1 John	1Jn	64	2	6	Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.
  35982 1 John	1Jn	64	2	7	Carissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio. Mandatum vetus est verbum, quod audistis.
  35983 1 John	1Jn	64	2	8	Iterum mandatum novum scribo vobis, quod verum est et in ipso, et in vobis : quia tenebrae transierunt, et verum lumen jam lucet.
  35984 1 John	1Jn	64	2	9	Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc.
  35985 1 John	1Jn	64	2	10	Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est.
  35986 1 John	1Jn	64	2	11	Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat : quia tenebrae obcaecaverunt oculos ejus.
  35987 1 John	1Jn	64	2	12	Scribo vobis, filioli, quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen ejus.
  35988 1 John	1Jn	64	2	13	Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis eum, qui ab initio est. Scribo vobis, adolescentes, quoniam vicistis malignum.
  35989 1 John	1Jn	64	2	14	Scribo vobis, infantes, quoniam cognovistis patrem. Scribo vobis juvenes, quoniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis, et vicistis malignum.
  35990 1 John	1Jn	64	2	15	Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo :
  35991 1 John	1Jn	64	2	16	quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae : quae non est ex Patre, sed ex mundo est.
  35992 1 John	1Jn	64	2	17	Et mundus transit, et concupiscentia ejus : qui autem facit voluntatem Dei manet in aeternum.
  35993 1 John	1Jn	64	2	18	Filioli, novissima hora est : et sicut audistis quia antichristus venit, et nunc antichristi multi facti sunt ; unde scimus, quia novissima hora est.
  35994 1 John	1Jn	64	2	19	Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam, si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum : sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis.
  35995 1 John	1Jn	64	2	20	Sed vos unctionem habetis a Sancto, et nostis omnia.
  35996 1 John	1Jn	64	2	21	Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem, sed quasi scientibus eam : et quoniam omne mendacium ex veritate non est.
  35997 1 John	1Jn	64	2	22	Quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Jesus est Christus ? Hic est antichristus, qui negat Patrem, et Filium.
  35998 1 John	1Jn	64	2	23	Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet : qui confitetur Filium, et Patrem habet.
  35999 1 John	1Jn	64	2	24	Vos quod audistis ab initio, in vobis permaneat : si in vobis permanserit quod audistis ab initio, et vos in Filio et Patre manebitis.
  36000 1 John	1Jn	64	2	25	Et haec est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis, vitam aeternam.
  36001 1 John	1Jn	64	2	26	Haec scripsi vobis de his, qui seducant vos.
  36002 1 John	1Jn	64	2	27	Et vos unctionem, quam accepistis ab eo, maneat in vobis. Et non necesse habetis ut aliquis doceat vos : sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium. Et sicut docuit vos : manete in eo.
  36003 1 John	1Jn	64	2	28	Et nunc, filioli, manete in eo : ut cum apparuerit, habeamus fiduciam, et non confundamur ab eo in adventu ejus.
  36004 1 John	1Jn	64	2	29	Si scitis quoniam justus est, scitote quoniam et omnis, qui facit justitiam, ex ipso natus est.
  36005 1 John	1Jn	64	3	1	Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos : quia non novit eum.
  36006 1 John	1Jn	64	3	2	Carissimi, nunc filii Dei sumus : et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus : quoniam videbimus eum sicuti est.
  36007 1 John	1Jn	64	3	3	Et omnis qui habet hanc spem in eo, sanctificat se, sicut et ille sanctus est.
  36008 1 John	1Jn	64	3	4	Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit : et peccatum est iniquitas.
  36009 1 John	1Jn	64	3	5	Et scitis quia ille apparuit ut peccata nostra tolleret : et peccatum in eo non est.
  36010 1 John	1Jn	64	3	6	Omnis qui in eo manet, non peccat : et omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum.
  36011 1 John	1Jn	64	3	7	Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est, sicut et ille justus est.
  36012 1 John	1Jn	64	3	8	Qui facit peccatum, ex diabolo est : quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli.
  36013 1 John	1Jn	64	3	9	Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit : quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est.
  36014 1 John	1Jn	64	3	10	In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum :
  36015 1 John	1Jn	64	3	11	quoniam haec est annuntiatio, quam audistis ab initio, ut diligatis alterutrum.
  36016 1 John	1Jn	64	3	12	Non sicut Cain, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum ? Quoniam opera ejus maligna erant : fratris autem ejus, justa.
  36017 1 John	1Jn	64	3	13	Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus.
  36018 1 John	1Jn	64	3	14	Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte :
  36019 1 John	1Jn	64	3	15	omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in semetipso manentem.
  36020 1 John	1Jn	64	3	16	In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit : et nos debemus pro fratribus animas ponere.
  36021 1 John	1Jn	64	3	17	Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo : quomodo caritas Dei manet in eo ?
  36022 1 John	1Jn	64	3	18	Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate :
  36023 1 John	1Jn	64	3	19	in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus : et in conspectu ejus suadebimus corda nostra.
  36024 1 John	1Jn	64	3	20	Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum : major est Deus corde nostro, et novit omnia.
  36025 1 John	1Jn	64	3	21	Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum :
  36026 1 John	1Jn	64	3	22	et quidquid petierimus, accipiemus ab eo : quoniam mandata ejus custodimus, et ea, quae sunt placita coram eo, facimus.
  36027 1 John	1Jn	64	3	23	Et hoc est mandatum ejus : ut credamus in nomine Filii ejus Jesu Christi : et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis.
  36028 1 John	1Jn	64	3	24	Et qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo : et in hoc scimus quoniam manet in nobis, de Spiritu quem dedit nobis.
  36029 1 John	1Jn	64	4	1	Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint : quoniam multi pseudoprophetae exierunt in mundum.
  36030 1 John	1Jn	64	4	2	In hoc cognoscitur Spiritus Dei : omnis spiritus qui confitetur Jesum Christum in carne venisse, ex Deo est :
  36031 1 John	1Jn	64	4	3	et omnis spiritus qui solvit Jesum, ex Deo non est, et hic est antichristus, de quo audistis quoniam venit, et nunc jam in mundo est.
  36032 1 John	1Jn	64	4	4	Vos ex Deo estis filioli, et vicistis eum, quoniam major est qui in vobis est, quam qui in mundo.
  36033 1 John	1Jn	64	4	5	Ipsi de mundo sunt : ideo de mundo loquuntur, et mundus eos audit.
  36034 1 John	1Jn	64	4	6	Nos ex Deo sumus. Qui novit Deum, audit nos ; qui non est ex Deo, non audit nos : in hoc cognoscimus Spiritum veritatis, et spiritum erroris.
  36035 1 John	1Jn	64	4	7	Carissimi, diligamus nos invicem : quia caritas ex Deo est. Et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum.
  36036 1 John	1Jn	64	4	8	Qui non diligit, non novit Deum : quoniam Deus caritas est.
  36037 1 John	1Jn	64	4	9	In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum.
  36038 1 John	1Jn	64	4	10	In hoc est caritas : non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris.
  36039 1 John	1Jn	64	4	11	Carissimi, si sic Deus dilexit nos : et nos debemus alterutrum diligere.
  36040 1 John	1Jn	64	4	12	Deum nemo vidit umquam. Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas ejus in nobis perfecta est.
  36041 1 John	1Jn	64	4	13	In hoc cognoscimus quoniam in eo manemus, et ipse in nobis : quoniam de Spiritu suo dedit nobis.
  36042 1 John	1Jn	64	4	14	Et nos vidimus, et testificamur quoniam Pater misit Filium suum Salvatorem mundi.
  36043 1 John	1Jn	64	4	15	Quisquis confessus fuerit quoniam Jesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo.
  36044 1 John	1Jn	64	4	16	Et nos cognovimus, et credidimus caritati, quam habet Deus in nobis. Deus caritas est : et qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo.
  36045 1 John	1Jn	64	4	17	In hoc perfecta est caritas Dei nobiscum, ut fiduciam habeamus in die judicii : quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo.
  36046 1 John	1Jn	64	4	18	Timor non est in caritate : sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor poenam habet : qui autem timet, non est perfectus in caritate.
  36047 1 John	1Jn	64	4	19	Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos.
  36048 1 John	1Jn	64	4	20	Si quis dixerit : Quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui enim non diligit fratrem suum quem vidit, Deum, quem non vidit, quomodo potest diligere ?
  36049 1 John	1Jn	64	4	21	Et hoc mandatum habemus a Deo : ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum.
  36050 1 John	1Jn	64	5	1	Omnis qui credit quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est. Et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo.
  36051 1 John	1Jn	64	5	2	In hoc cognoscimus quoniam diligamus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata ejus faciamus.
  36052 1 John	1Jn	64	5	3	Haec est enim caritas Dei, ut mandata ejus custodiamus : et mandata ejus gravia non sunt.
  36053 1 John	1Jn	64	5	4	Quoniam omne quod natum est ex Deo, vincit mundum : et haec est victoria, quae vincit mundum, fides nostra.
  36054 1 John	1Jn	64	5	5	Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei ?
  36055 1 John	1Jn	64	5	6	Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus : non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur quoniam Christus est veritas.
  36056 1 John	1Jn	64	5	7	Quoniam tres sunt, qui testimonium dant in caelo : Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus : et hi tres unum sunt.
  36057 1 John	1Jn	64	5	8	Et tres sunt, qui testimonium dant in terra : spiritus, et aqua, et sanguis : et hi tres unum sunt.
  36058 1 John	1Jn	64	5	9	Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est : quoniam hoc est testimonium Dei, quod majus est, quoniam testificatus est de Filio suo.
  36059 1 John	1Jn	64	5	10	Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui non credit Filio, mendacem facit eum : quia non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo.
  36060 1 John	1Jn	64	5	11	Et hoc est testimonium, quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus : et haec vita in Filio ejus est.
  36061 1 John	1Jn	64	5	12	Qui habet Filium, habet vitam : qui non habet Filium, vitam non habet.
  36062 1 John	1Jn	64	5	13	Haec scribo vobis ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam, qui creditis in nomine Filii Dei.
  36063 1 John	1Jn	64	5	14	Et haec est fiducia, quam habemus ad eum : quia quodcumque petierimus, secundum voluntatem ejus, audit nos.
  36064 1 John	1Jn	64	5	15	Et scimus quia audit nos quidquid petierimus : scimus quoniam habemus petitiones quas postulamus ab eo.
  36065 1 John	1Jn	64	5	16	Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem : non pro illo dico ut roget quis.
  36066 1 John	1Jn	64	5	17	Omnis iniquitas, peccatum est : et est peccatum ad mortem.
  36067 1 John	1Jn	64	5	18	Scimus quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat : sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum.
  36068 1 John	1Jn	64	5	19	Scimus quoniam ex Deo sumus : et mundus totus in maligno positus est.
  36069 1 John	1Jn	64	5	20	Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus, et vita aeterna.
  36070 1 John	1Jn	64	5	21	Filioli, custodite vos a simulacris. Amen.
  36071 2 John	2Jn	65	1	1	Senior Electae dominae, et natis ejus, quos ego diligo in veritate, et non ego solus, sed et omnes qui cognoverunt veritatem,
  36072 2 John	2Jn	65	1	2	propter veritatem, quae permanet in nobis, et nobiscum erit in aeternum.
  36073 2 John	2Jn	65	1	3	Sit vobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et a Christo Jesu Filio Patris in veritate, et caritate.
  36074 2 John	2Jn	65	1	4	Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicut mandatum accepimus a Patre.
  36075 2 John	2Jn	65	1	5	Et nunc rogo te domina, non tamquam mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum.
  36076 2 John	2Jn	65	1	6	Et haec est caritas, ut ambulemus secundum mandata ejus. Hoc est enim mandatum, ut quemadmodum audistis ab initio, in eo ambuletis.
  36077 2 John	2Jn	65	1	7	Quoniam multi seductores exierunt in mundum, qui non confitentur Jesum Christum venisse in carnem : hic est seductor, et antichristus.
  36078 2 John	2Jn	65	1	8	Videte vosmetipsos, ne perdatis quae operati estis : sed ut mercedem plenam accipiatis.
  36079 2 John	2Jn	65	1	9	Omnis qui recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet : qui permanet in doctrina, hic et Patrem et Filium habet.
  36080 2 John	2Jn	65	1	10	Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec Ave ei dixeritis.
  36081 2 John	2Jn	65	1	11	Qui enim dicit illi Ave, communicat operibus ejus malignis.
  36082 2 John	2Jn	65	1	12	Plura habens vobis scribere, nolui per cartam et atramentum : spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui : ut gaudium vestrum plenum sit.
  36083 2 John	2Jn	65	1	13	Salutant te filii sororis tuae Electae.
  36084 3 John	3Jn	66	1	1	Senior Gajo carissimo, quem ego diligo in veritate.
  36085 3 John	3Jn	66	1	2	Carissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi, et valere sicut prospere agit anima tua.
  36086 3 John	3Jn	66	1	3	Gavisus sum valde venientibus fratribus, et testimonium perhibentibus veritati tuae, sicut tu in veritate ambulas.
  36087 3 John	3Jn	66	1	4	Majorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.
  36088 3 John	3Jn	66	1	5	Carissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos,
  36089 3 John	3Jn	66	1	6	qui testimonium reddiderunt caritati tuae in conspectu ecclesiae : quos, benefaciens, deduces digne Deo.
  36090 3 John	3Jn	66	1	7	Pro nomine enim ejus profecti sunt, nihil accipientes a gentibus.
  36091 3 John	3Jn	66	1	8	Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis.
  36092 3 John	3Jn	66	1	9	Scripsissem forsitan ecclesiae : sed is qui amat primatum gerere in eis, Diotrephes, non recipit nos :
  36093 3 John	3Jn	66	1	10	propter hoc si venero, commonebo ejus opera, quae facit, verbis malignis garriens in nos : et quasi non ei ista sufficiant, neque ipse suscipit fratres : et eos qui suscipiunt, prohibet, et de ecclesia ejicit.
  36094 3 John	3Jn	66	1	11	Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est : qui malefacit, non vidit Deum.
  36095 3 John	3Jn	66	1	12	Demetrio testimonium redditur ab omnibus, et ab ipsa veritate, sed et nos testimonium perhibemus : et nosti quoniam testimonium nostrum verum est.
  36096 3 John	3Jn	66	1	13	Multa habui tibi scribere : sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi.
  36097 3 John	3Jn	66	1	14	Spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur. Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos nominatim.
  36098 Jude	Jude	67	1	1	Judas Jesu Christi servus, frater autem Jacobi, his qui sunt in Deo Patre dilectis, et Christo Jesu conservatis, et vocatis.
  36099 Jude	Jude	67	1	2	Misericordia vobis, et pax, et caritas adimpleatur.
  36100 Jude	Jude	67	1	3	Carissimi, omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute, necesse habui scribere vobis : deprecans supercertari semel traditae sanctis fidei.
  36101 Jude	Jude	67	1	4	Subintroierunt enim quidam homines (qui olim praescripti sunt in hoc judicium) impii, Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam, et solum Dominatorem, et Dominum nostrum Jesum Christum negantes.
  36102 Jude	Jude	67	1	5	Commonere autem vos volo, scientes semel omnia, quoniam Jesus populum de terra Aegypti salvans, secundo eos, qui non crediderunt, perdidit :
  36103 Jude	Jude	67	1	6	angelos vero, qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in judicium magni diei, vinculis aeternis sub caligine reservavit.
  36104 Jude	Jude	67	1	7	Sicut Sodoma, et Gomorrha, et finitimae civitates simili modo exfornicatae, et abeuntes post carnem alteram, factae sunt exemplum, ignis aeterni poenam sustinentes.
  36105 Jude	Jude	67	1	8	Similiter et hi carnem quidem maculant, dominationem autem spernunt, majestatem autem blasphemant.
  36106 Jude	Jude	67	1	9	Cum Michaël Archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Moysi corpore, non est ausus judicium inferre blasphemiae : sed dixit : Imperet tibi Dominus.
  36107 Jude	Jude	67	1	10	Hi autem quaecumque quidem ignorant, blasphemant : quaecumque autem naturaliter, tamquam muta animalia, norunt, in his corrumpuntur.
  36108 Jude	Jude	67	1	11	Vae illis, quia in via Cain abierunt, et errore Balaam mercede effusi sunt, et in contradictione Core perierunt !
  36109 Jude	Jude	67	1	12	Hi sunt in epulis suis maculae, convivantes sine timore, semetipsos pascentes, nubes sine aqua, quae a ventis circumferentur, arbores autumnales, infructuosae, bis mortuae, eradicatae,
  36110 Jude	Jude	67	1	13	fluctus feri maris, despumantes suas confusiones, sidera errantia : quibus procella tenebrarum servata est in aeternum.
  36111 Jude	Jude	67	1	14	Prophetavit autem et de his septimus ab Adam Enoch, dicens : Ecce venit Dominus in sanctis millibus suis
  36112 Jude	Jude	67	1	15	facere judicium contra omnes, et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum, quibus impie egerunt, et de omnibus duris, quae locuti sunt contra Deum peccatores impii.
  36113 Jude	Jude	67	1	16	Hi sunt murmuratores querulosi, secundum desideria sua ambulantes, et os eorum loquitur superba, mirantes personas quaestus causa.
  36114 Jude	Jude	67	1	17	Vos autem carissimi, memores estote verborum, quae praedicta sunt ab apostolis Domini nostri Jesu Christi,
  36115 Jude	Jude	67	1	18	qui dicebant vobis, quoniam in novissimo tempore venient illusores, secundum desideria sua ambulantes in impietatibus.
  36116 Jude	Jude	67	1	19	Hi sunt, qui segregant semetipsos, animales, Spiritum non habentes.
  36117 Jude	Jude	67	1	20	Vos autem carissimi superaedificantes vosmetipsos sanctissimae vestrae fidei, in Spiritu Sancto orantes,
  36118 Jude	Jude	67	1	21	vosmetipsos in dilectione Dei servate, exspectantes misericordiam Domini nostri Jesu Christi in vitam aeternam.
  36119 Jude	Jude	67	1	22	Et hos quidem arguite judicatos :
  36120 Jude	Jude	67	1	23	illos vero salvate, de igne rapientes. Aliis autem miseremini in timore : odientes et eam, quae carnalis est, maculatam tunicam.
  36121 Jude	Jude	67	1	24	Ei autem qui potens est vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriae suae immaculatos in exsultatione in adventu Domini nostri Jesu Christi,
  36122 Jude	Jude	67	1	25	soli Deo Salvatori nostro, per Jesum Christum Dominum nostrum, gloria et magnificentia, imperium et potestas ante omne saeculum, et nunc, et in omnia saecula saeculorum. Amen.
  36123 Revelation	Rev	68	1	1	Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis, quae oportet fieri cito : et significavit, mittens per angelum suum servo suo Joanni,
  36124 Revelation	Rev	68	1	2	qui testimonium perhibuit verbo Dei, et testimonium Jesu Christi, quaecumque vidit.
  36125 Revelation	Rev	68	1	3	Beatus qui legit, et audit verba prophetiae hujus, et servat ea, quae in ea scripta sunt : tempus enim prope est.
  36126 Revelation	Rev	68	1	4	Joannes septem ecclesiis, quae sunt in Asia. Gratia vobis, et pax ab eo, qui est, et qui erat, et qui venturus est : et a septem spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt :
  36127 Revelation	Rev	68	1	5	et a Jesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum, et princeps regum terrae, qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo,
  36128 Revelation	Rev	68	1	6	et fecit nos regnum, et sacerdotes Deo et Patri suo : ipsi gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
  36129 Revelation	Rev	68	1	7	Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt. Et plangent se super eum omnes tribus terrae. Etiam : amen.
  36130 Revelation	Rev	68	1	8	Ego sum alpha et omega, principium et finis, dicit Dominus Deus : qui est, et qui erat, et qui venturus est, omnipotens.
  36131 Revelation	Rev	68	1	9	Ego Joannes frater vester, et particeps in tribulatione, et regno, et patientia in Christo Jesu : fui in insula, quae appellatur Patmos, propter verbum Dei, et testimonium Jesu :
  36132 Revelation	Rev	68	1	10	fui in spiritu in Dominica die, et audivi post me vocem magnam tamquam tubae,
  36133 Revelation	Rev	68	1	11	dicentis : Quod vides, scribe in libro : et mitte septem ecclesiis, quae sunt in Asia, Epheso, et Smyrnae, et Pergamo, et Thyatirae, et Sardis, et Philadelphiae, et Laodiciae.
  36134 Revelation	Rev	68	1	12	Et conversus sum ut viderem vocem, quae loquebatur mecum : et conversus vidi septem candelabra aurea :
  36135 Revelation	Rev	68	1	13	et in medio septem candelabrorum aureorum, similem Filio hominis vestitum podere, et praecinctum ad mamillas zona aurea :
  36136 Revelation	Rev	68	1	14	caput autem ejus, et capilli erant candidi tamquam lana alba, et tamquam nix, et oculi ejus tamquam flamma ignis :
  36137 Revelation	Rev	68	1	15	et pedes ejus similes auricalco, sicut in camino ardenti, et vox illius tamquam vox aquarum multarum :
  36138 Revelation	Rev	68	1	16	et habebat in dextera sua stellas septem : et de ore ejus gladius utraque parte acutus exibat : et facies ejus sicut sol lucet in virtute sua.
  36139 Revelation	Rev	68	1	17	Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes ejus tamquam mortuus. Et posuit dexteram suam super me, dicens : Noli timere : ego sum primus, et novissimus,
  36140 Revelation	Rev	68	1	18	et vivus, et fui mortuus, et ecce sum vivens in saecula saeculorum : et habeo claves mortis, et inferni.
  36141 Revelation	Rev	68	1	19	Scribe ergo quae vidisti, et quae sunt, et quae oportet fieri post haec.
  36142 Revelation	Rev	68	1	20	Sacramentum septem stellarum, quas vidisti in dextera mea, et septem candelabra aurea : septem stellae, angeli sunt septem ecclesiarum : et candelabra septem, septem ecclesiae sunt.
  36143 Revelation	Rev	68	2	1	Angelo Ephesi ecclesiae scribe : Haec dicit, qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum :
  36144 Revelation	Rev	68	2	2	Scio opera tua, et laborem, et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos : et tentasti eos, qui se dicunt apostolos esse, et non sunt : et invenisti eos mendaces :
  36145 Revelation	Rev	68	2	3	et patientiam habes, et sustinuisti propter nomen meum, et non defecisti.
  36146 Revelation	Rev	68	2	4	Sed habeo adversum te, quod caritatem tuam primam reliquisti.
  36147 Revelation	Rev	68	2	5	Memor esto itaque unde excideris : et age poenitentiam, et prima opera fac : sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi poenitentiam egeris.
  36148 Revelation	Rev	68	2	6	Sed hoc habes, quia odisti facta Nicolaitarum, quae et ego odi.
  36149 Revelation	Rev	68	2	7	Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis : Vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei mei.
  36150 Revelation	Rev	68	2	8	Et angelo Smyrnae ecclesiae scribe : Haec dicit primus, et novissimus, qui fuit mortuus, et vivit :
  36151 Revelation	Rev	68	2	9	Scio tribulationem tuam, et paupertatem tuam, sed dives es : et blasphemaris ab his, qui se dicunt Judaeos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanae.
  36152 Revelation	Rev	68	2	10	Nihil horum timeas quae passurus es. Ecce missurus est diabolus aliquos ex vobis in carcerem ut tentemini : et habebitis tribulationem diebus decem. Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae.
  36153 Revelation	Rev	68	2	11	Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis : Qui vicerit, non laedetur a morte secunda.
  36154 Revelation	Rev	68	2	12	Et angelo Pergami ecclesiae scribe : Haec dicit qui habet rhomphaeam utraque parte acutam :
  36155 Revelation	Rev	68	2	13	Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanae : et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam. Et in diebus illis Antipas testis meus fidelis, qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat.
  36156 Revelation	Rev	68	2	14	Sed habeo adversus te pauca : quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israël, edere, et fornicari :
  36157 Revelation	Rev	68	2	15	ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum.
  36158 Revelation	Rev	68	2	16	Similiter poenitentiam age : si quominus veniam tibi cito, et pugnabo cum illis in gladio oris mei.
  36159 Revelation	Rev	68	2	17	Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis : Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum : et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit.
  36160 Revelation	Rev	68	2	18	Et angelo Thyatirae ecclesiae scribe : Haec dicit Filius Dei, qui habet oculos tamquam flammam ignis, et pedes ejus similes auricalco :
  36161 Revelation	Rev	68	2	19	Novi opera tua, et fidem, et caritatem tuam, et ministerium, et patientiam tuam, et opera tua novissima plura prioribus.
  36162 Revelation	Rev	68	2	20	Sed habeo adversus te pauca : quia permittis mulierem Jezabel, quae se dicit propheten, docere, et seducere servos meos, fornicari, et manducare de idolothytis.
  36163 Revelation	Rev	68	2	21	Et dedi illi tempus ut poenitentiam ageret : et non vult poenitere a fornicatione sua.
  36164 Revelation	Rev	68	2	22	Ecce mittam eam in lectum : et qui moechantur cum ea, in tribulatione maxima erunt, nisi poenitentiam ab operibus suis egerint.
  36165 Revelation	Rev	68	2	23	Et filios ejus interficiam in morte, et scient omnes ecclesiae, quia ego sum scrutans renes, et corda : et dabo unicuique vestrum secundum opera sua. Vobis autem dico,
  36166 Revelation	Rev	68	2	24	et ceteris qui Thyatirae estis : quicumque non habent doctrinam hanc, et qui non cognoverunt altitudines Satanae, quemadmodum dicunt, non mittam super vos aliud pondus :
  36167 Revelation	Rev	68	2	25	tamen id quod habetis, tenete donec veniam.
  36168 Revelation	Rev	68	2	26	Et qui vicerit, et custodierit usque in finem opera mea, dabo illi potestatem super gentes,
  36169 Revelation	Rev	68	2	27	et reget eas in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringentur,
  36170 Revelation	Rev	68	2	28	sicut et ego accepi a Patre meo : et dabo illi stellam matutinam.
  36171 Revelation	Rev	68	2	29	Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.
  36172 Revelation	Rev	68	3	1	Et angelo ecclesiae Sardis scribe : Haec dicit qui habet septem spiritus Dei, et septem stellas : Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es.
  36173 Revelation	Rev	68	3	2	Esto vigilans, et confirma cetera, quae moritura erant. Non enim invenio opera tua plena coram Deo meo.
  36174 Revelation	Rev	68	3	3	In mente ergo habe qualiter acceperis, et audieris, et serva, et poenitentiam age. Si ergo non vigilaveris, veniam ad te tamquam fur et nescies qua hora veniam ad te.
  36175 Revelation	Rev	68	3	4	Sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestimenta sua : et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt.
  36176 Revelation	Rev	68	3	5	Qui vicerit, sic vestietur vestimentis albis, et non delebo nomen ejus de libro vitae, et confitebor nomen ejus coram Patre meo, et coram angelis ejus.
  36177 Revelation	Rev	68	3	6	Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.
  36178 Revelation	Rev	68	3	7	Et angelo Philadelphiae ecclesiae scribe : Haec dicit Sanctus et Verus, qui habet clavem David : qui aperit, et nemo claudit : claudit, et nemo aperit :
  36179 Revelation	Rev	68	3	8	Scio opera tua. Ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere : quia modicam habes virtutem, et servasti verbum meum, et non negasti nomen meum.
  36180 Revelation	Rev	68	3	9	Ecce dabo de synagoga Satanae, qui dicunt se Judaeos esse, et non sunt, sed mentiuntur : ecce faciam illos ut veniant, et adorent ante pedes tuos : et scient quia ego dilexi te,
  36181 Revelation	Rev	68	3	10	quoniam servasti verbum patientiae meae, et ego servabo te ab hora tentationis, quae ventura est in orbem universum tentare habitantes in terra.
  36182 Revelation	Rev	68	3	11	Ecce venio cito : tene quod habes, ut nemo accipiat coronam tuam.
  36183 Revelation	Rev	68	3	12	Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei, et foras non egredietur amplius : et scribam super eum nomen Dei mei, et nomen civitatis Dei mei novae Jerusalem, quae descendit de caelo a Deo meo, et nomen meum novum.
  36184 Revelation	Rev	68	3	13	Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.
  36185 Revelation	Rev	68	3	14	Et angelo Laodiciae ecclesiae scribe : Haec dicit : Amen, testis fidelis et verus, qui est principium creaturae Dei.
  36186 Revelation	Rev	68	3	15	Scio opera tua : quia neque frigidus es, neque calidus : utinam frigidus esses, aut calidus :
  36187 Revelation	Rev	68	3	16	sed quia tepidus es, et nec frigidus, nec calidus, incipiam te evomere ex ore meo :
  36188 Revelation	Rev	68	3	17	quia dicis : Quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo : et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et caecus, et nudus.
  36189 Revelation	Rev	68	3	18	Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum, ut locuples fias, et vestimentis albis induaris, et non appareat confusio nuditatis tuae, et collyrio inunge oculos tuos ut videas.
  36190 Revelation	Rev	68	3	19	Ego quos amo, arguo, et castigo. Aemulare ergo, et poenitentiam age.
  36191 Revelation	Rev	68	3	20	Ecce sto ad ostium, et pulso : si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et coenabo cum illo, et ipse mecum.
  36192 Revelation	Rev	68	3	21	Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo : sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus.
  36193 Revelation	Rev	68	3	22	Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.
  36194 Revelation	Rev	68	4	1	Post haec vidi : et ecce ostium apertum in caelo, et vox prima, quam audivi tamquam tubae loquentis mecum, dicens : Ascende huc, et ostendam tibi quae oportet fieri post haec.
  36195 Revelation	Rev	68	4	2	Et statim fui in spiritu : et ecce sedes posita erat in caelo, et supra sedem sedens.
  36196 Revelation	Rev	68	4	3	Et qui sedebat similis erat aspectui lapidis jaspidis, et sardinis : et iris erat in circuitu sedis similis visioni smaragdinae.
  36197 Revelation	Rev	68	4	4	Et in circuitu sedis sedilia viginti quatuor : et super thronos viginti quatuor seniores sedentes, circumamicti vestimentis albis, et in capitibus eorum coronae aureae.
  36198 Revelation	Rev	68	4	5	Et de throno procedebant fulgura, et voces, et tonitrua : et septem lampades ardentes ante thronum, qui sunt septem spiritus Dei.
  36199 Revelation	Rev	68	4	6	Et in conspectu sedis tamquam mare vitreum simile crystallo : et in medio sedis, et in circuitu sedis quatuor animalia plena oculis ante et retro.
  36200 Revelation	Rev	68	4	7	Et animal primum simile leoni, et secundum animal simile vitulo, et tertium animal habens faciem quasi hominis, et quartum animal simile aquilae volanti.
  36201 Revelation	Rev	68	4	8	Et quatuor animalia, singula eorum habebant alas senas : et in circuitu, et intus plena sunt oculis : et requiem non habebant die ac nocte, dicentia : Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus omnipotens, qui erat, et qui est, et qui venturus est.
  36202 Revelation	Rev	68	4	9	Et cum darent illa animalia gloriam, et honorem, et benedictionem sedenti super thronum, viventi in saecula saeculorum,
  36203 Revelation	Rev	68	4	10	procidebant viginti quatuor seniores ante sedentem in throno, et adorabant viventem in saecula saeculorum, et mittebant coronas suas ante thronum, dicentes :
  36204 Revelation	Rev	68	4	11	Dignus es Domine Deus noster accipere gloriam, et honorem, et virtutem : quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam erant, et creata sunt.
  36205 Revelation	Rev	68	5	1	Et vidi in dextera sedentis supra thronum, librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem.
  36206 Revelation	Rev	68	5	2	Et vidi angelum fortem, praedicantem voce magna : Quis est dignus aperire librum, et solvere signacula ejus ?
  36207 Revelation	Rev	68	5	3	Et nemo poterat neque in caelo, neque in terra, neque subtus terram aperire librum, neque respicere illum.
  36208 Revelation	Rev	68	5	4	Et ego flebam multum, quoniam nemo dignus inventus est aperire librum, nec videre eum.
  36209 Revelation	Rev	68	5	5	Et unus de senioribus dixit mihi : Ne fleveris : ecce vicit leo de tribu Juda, radix David, aperire librum, et solvere septem signacula ejus.
  36210 Revelation	Rev	68	5	6	Et vidi : et ecce in medio throni et quatuor animalium, et in medio seniorum, Agnum stantem tamquam occisum, habentem cornua septem, et oculos septem : qui sunt septem spiritus Dei, missi in omnem terram.
  36211 Revelation	Rev	68	5	7	Et venit : et accepit de dextera sedentis in throno librum.
  36212 Revelation	Rev	68	5	8	Et cum aperuisset librum, quatuor animalia, et viginti quatuor seniores ceciderunt coram Agno, habentes singuli citharas, et phialas aureas plenas odoramentorum, quae sunt orationes sanctorum :
  36213 Revelation	Rev	68	5	9	et cantabant canticum novum, dicentes : Dignus es, Domine, accipere librum, et aperire signacula ejus : quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu, et lingua, et populo, et natione :
  36214 Revelation	Rev	68	5	10	et fecisti nos Deo nostro regnum, et sacerdotes : et regnabimus super terram.
  36215 Revelation	Rev	68	5	11	Et vidi, et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni, et animalium, et seniorum : et erat numerus eorum millia millium,
  36216 Revelation	Rev	68	5	12	dicentium voce magna : Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem, et divinitatem, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam, et benedictionem.
  36217 Revelation	Rev	68	5	13	Et omnem creaturam, quae in caelo est, et super terram, et sub terra, et quae sunt in mari, et quae in eo : omnes audivi dicentes : Sedenti in throno, et Agno, benedictio et honor, et gloria, et potestas in saecula saeculorum.
  36218 Revelation	Rev	68	5	14	Et quatuor animalia dicebant : Amen. Et viginti quatuor seniores ceciderunt in facies suas : et adoraverunt viventem in saecula saeculorum.
  36219 Revelation	Rev	68	6	1	Et vidi quod aperuisset Agnus unum de septem sigillis, et audivi unum de quatuor animalibus, dicens tamquam vocem tonitrui : Veni, et vide.
  36220 Revelation	Rev	68	6	2	Et vidi : et ecce equus albus, et qui sedebat super illum, habebat arcum, et data est ei corona, et exivit vincens ut vinceret.
  36221 Revelation	Rev	68	6	3	Et cum aperuisset sigillum secundum, audivi secundum animal, dicens : Veni, et vide.
  36222 Revelation	Rev	68	6	4	Et exivit alius equus rufus : et qui sedebat super illum, datum est ei ut sumeret pacem de terra, et ut invicem se interficiant, et datus est ei gladius magnus.
  36223 Revelation	Rev	68	6	5	Et cum aperuisset sigillum tertium, audivi tertium animal, dicens : Veni, et vide. Et ecce equus niger : et qui sedebat super illum, habebat stateram in manu sua.
  36224 Revelation	Rev	68	6	6	Et audivi tamquam vocem in medio quatuor animalium dicentium : Bilibris tritici denario et tres bilibres hordei denario, et vinum, et oleum ne laeseris.
  36225 Revelation	Rev	68	6	7	Et cum aperuisset sigillum quartum, audivi vocem quarti animalis dicentis : Veni, et vide.
  36226 Revelation	Rev	68	6	8	Et ecce equus pallidus : et qui sedebat super eum, nomen illi Mors, et infernus sequebatur eum, et data est illi potestas super quatuor partes terrae, interficere gladio, fame, et morte, et bestiis terrae.
  36227 Revelation	Rev	68	6	9	Et cum aperuisset sigillum quintum, vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei, et propter testimonium, quod habebant :
  36228 Revelation	Rev	68	6	10	et clamabant voce magna, dicentes : Usquequo Domine (sanctus et verus), non judicas, et non vindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant in terra ?
  36229 Revelation	Rev	68	6	11	Et datae sunt illis singulae stolae albae : et dictum est illis ut requiescerent adhuc tempus modicum donec compleantur conservi eorum, et fratres eorum, qui interficiendi sunt sicut et illi.
  36230 Revelation	Rev	68	6	12	Et vidi cum aperuisset sigillum sextum : et ecce terraemotus magnus factus est, et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus : et luna tota facta est sicut sanguis :
  36231 Revelation	Rev	68	6	13	et stellae de caelo ceciderunt super terram, sicut ficus emittit grossos suos cum a vento magno movetur :
  36232 Revelation	Rev	68	6	14	et caelum recessit sicut liber involutus : et omnis mons, et insulae de locis suis motae sunt :
  36233 Revelation	Rev	68	6	15	et reges terrae, et principes, et tribuni, et divites, et fortes, et omnis servus, et liber absconderunt se in speluncis, et in petris montium :
  36234 Revelation	Rev	68	6	16	et dicunt montibus, et petris : Cadite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super thronum, et ab ira Agni :
  36235 Revelation	Rev	68	6	17	quoniam venit dies magnus irae ipsorum : et quis poterit stare ?
  36236 Revelation	Rev	68	7	1	Post haec vidi quatuor angelos stantes super quatuor angulos terrae, tenentes quatuor ventos terrae, ne flarent super terram, neque super mare, neque in ullam arborem.
  36237 Revelation	Rev	68	7	2	Et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis, habentem signum Dei vivi : et clamavit voce magna quatuor angelis, quibus datum est nocere terrae et mari,
  36238 Revelation	Rev	68	7	3	dicens : Nolite nocere terrae, et mari, neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum.
  36239 Revelation	Rev	68	7	4	Et audivi numerum signatorum, centum quadraginta quatuor millia signati, ex omni tribu filiorum Israël.
  36240 Revelation	Rev	68	7	5	Ex tribu Juda duodecim millia signati : ex tribu Ruben duodecim millia signati : ex tribu Gad duodecim millia signati :
  36241 Revelation	Rev	68	7	6	ex tribu Aser duodecim millia signati : ex tribu Nephthali duodecim millia signati : ex tribu Manasse duodecim millia signati :
  36242 Revelation	Rev	68	7	7	ex tribu Simeon duodecim millia signati : ex tribu Levi duodecim millia signati : ex tribu Issachar duodecim millia signati :
  36243 Revelation	Rev	68	7	8	ex tribu Zabulon duodecim millia signati : ex tribu Joseph duodecim millia signati : ex tribu Benjamin duodecim millia signati.
  36244 Revelation	Rev	68	7	9	Post haec vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus, et tribubus, et populis, et linguis : stantes ante thronum, et in conspectu Agni, amicti stolis albis, et palmae in manibus eorum :
  36245 Revelation	Rev	68	7	10	et clamabant voce magna, dicentes : Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno.
  36246 Revelation	Rev	68	7	11	Et omnes angeli stabant in circuitu throni, et seniorum, et quatuor animalium : et ceciderunt in conspectu throni in facies suas, et adoraverunt Deum,
  36247 Revelation	Rev	68	7	12	dicentes : Amen. Benedictio, et claritas, et sapientia, et gratiarum actio, honor, et virtus, et fortitudo Deo nostro in saecula saeculorum. Amen.
  36248 Revelation	Rev	68	7	13	Et respondit unus de senioribus et dixit mihi : Hi, qui amicti sunt stolis albis, qui sunt ? et unde venerunt ?
  36249 Revelation	Rev	68	7	14	Et dixi illi : Domine mi, tu scis. Et dixit mihi : Hi sunt, qui venerunt de tribulatione magna, et laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni.
  36250 Revelation	Rev	68	7	15	Ideo sunt ante thronum Dei, et serviunt ei die ac nocte in templo ejus : et qui sedet in throno, habitabit super illos :
  36251 Revelation	Rev	68	7	16	non esurient, neque sitient amplius, nec cadet super illos sol, neque ullus aestus :
  36252 Revelation	Rev	68	7	17	quoniam Agnus, qui in medio throni est, reget illos et deducet eos ad vitae fontes aquarum, et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum.
  36253 Revelation	Rev	68	8	1	Et cum aperuisset sigillum septimum, factum est silentium in caelo, quasi media hora.
  36254 Revelation	Rev	68	8	2	Et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei : et datae sunt illis septem tubae.
  36255 Revelation	Rev	68	8	3	Et alius angelus venit, et stetit ante altare habens thuribulum aureum : et data sunt illi incensa multa, ut daret de orationibus sanctorum omnium super altare aureum, quod est ante thronum Dei.
  36256 Revelation	Rev	68	8	4	Et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli coram Deo.
  36257 Revelation	Rev	68	8	5	Et accepit angelus thuribulum, et implevit illud de igne altaris, et misit in terram : et facta sunt tonitrua, et voces, et fulgura, et terraemotus magnus.
  36258 Revelation	Rev	68	8	6	Et septem angeli, qui habebant septem tubas, praeparaverunt se ut tuba canerent.
  36259 Revelation	Rev	68	8	7	Et primus angelus tuba cecinit, et facta est grando, et ignis, mista in sanguine, et missum est in terram, et tertia pars terrae combusta est, et tertia pars arborum concremata est, et omne foenum viride combustum est.
  36260 Revelation	Rev	68	8	8	Et secundus angelus tuba cecinit : et tamquam mons magnus igne ardens missus est in mare, et facta est tertia pars maris sanguis,
  36261 Revelation	Rev	68	8	9	et mortua est tertia pars creaturae eorum, quae habebant animas in mari, et tertia pars navium interiit.
  36262 Revelation	Rev	68	8	10	Et tertius angelus tuba cecinit : et cecidit de caelo stella magna, ardens tamquam facula, et cecidit in tertiam partem fluminum, et in fontes aquarum :
  36263 Revelation	Rev	68	8	11	et nomen stellae dicitur Absinthium, et facta est tertia pars aquarum in absinthium ; et multi hominum mortui sunt de aquis, quia amarae factae sunt.
  36264 Revelation	Rev	68	8	12	Et quartus angelus tuba cecinit : et percussa est tertia pars solis, et tertia pars lunae, et tertia pars stellarum, ita ut obscuraretur tertia pars eorum, et diei non luceret pars tertia, et noctis similiter.
  36265 Revelation	Rev	68	8	13	Et vidi, et audivi vocem unius aquilae volantis per medium caeli dicentis voce magna : Vae, vae, vae habitantibus in terra de ceteris vocibus trium angelorum, qui erant tuba canituri.
  36266 Revelation	Rev	68	9	1	Et quintus angelus tuba cecinit : et vidi stellam de caelo cecidisse in terram, et data est ei clavis putei abyssi.
  36267 Revelation	Rev	68	9	2	Et aperuit puteum abyssi : et ascendit fumus putei, sicut fumus fornacis magnae : et obscuratus est sol, et aër de fumo putei :
  36268 Revelation	Rev	68	9	3	et de fumo putei exierunt locustae in terram, et data est illis potestas, sicut habent potestatem scorpiones terrae :
  36269 Revelation	Rev	68	9	4	et praeceptum est illis ne laederent foenum terrae, neque omne viride, neque omnem arborem : nisi tantum homines, qui non habent signum Dei in frontibus suis :
  36270 Revelation	Rev	68	9	5	et datum est illis ne occiderent eos : sed ut cruciarent mensibus quinque : et cruciatus eorum, ut cruciatus scorpii cum percutit hominem.
  36271 Revelation	Rev	68	9	6	Et in diebus illis quaerent homines mortem, et non invenient eam : et desiderabunt mori, et fugiet mors ab eis.
  36272 Revelation	Rev	68	9	7	Et similitudines locustarum, similes equis paratis in praelium : et super capita earum tamquam coronae similes auro : et facies earum tamquam facies hominum.
  36273 Revelation	Rev	68	9	8	Et habebant capillos sicut capillos mulierum. Et dentes earum, sicut dentes leonum erant :
  36274 Revelation	Rev	68	9	9	et habebant loricas sicut loricas ferreas, et vox alarum earum sicut vox curruum equorum multorum currentium in bellum :
  36275 Revelation	Rev	68	9	10	et habebant caudas similes scorpionum, et aculei erant in caudis earum : et potestas earum nocere hominibus mensibus quinque :
  36276 Revelation	Rev	68	9	11	et habebant super se regem angelum abyssi cui nomen hebraice Abaddon, graece autem Apollyon, latine habens nomen Exterminans.
  36277 Revelation	Rev	68	9	12	Vae unum abiit, et ecce veniunt adhuc duo vae post haec.
  36278 Revelation	Rev	68	9	13	Et sextus angelus tuba cecinit : et audivi vocem unam ex quatuor cornibus altaris aurei, quod est ante oculos Dei,
  36279 Revelation	Rev	68	9	14	dicentem sexto angelo, qui habebat tubam : Solve quatuor angelos, qui alligati sunt in flumine magno Euphrate.
  36280 Revelation	Rev	68	9	15	Et soluti sunt quatuor angeli, qui parati erant in horam, et diem, et mensem, et annum, ut occiderent tertiam partem hominum.
  36281 Revelation	Rev	68	9	16	Et numerus equestris exercitus vicies millies dena millia. Et audivi numerum eorum.
  36282 Revelation	Rev	68	9	17	Et ita vidi equos in visione : et qui sedebant super eos, habebant loricas igneas, et hyacinthinas, et sulphureas, et capita equorum erant tamquam capita leonum : et de ore eorum procedit ignis, et fumus, et sulphur.
  36283 Revelation	Rev	68	9	18	Et ab his tribus plagis occisa est tertia pars hominum de igne, et de fumo, et sulphure, quae procedebant de ore ipsorum.
  36284 Revelation	Rev	68	9	19	Potestas enim equorum in ore eorum est, et in caudis eorum, nam caudae eorum similes serpentibus, habentes capita : et in his nocent.
  36285 Revelation	Rev	68	9	20	Et ceteri homines, qui non sunt occisi in his plagis, neque poenitentiam egerunt de operibus manuum suarum, ut non adorarent daemonia, et simulacra aurea, et argentea, et aerea, et lapidea, et lignea, quae neque videre possunt, neque audire, neque ambulare,
  36286 Revelation	Rev	68	9	21	et non egerunt poenitentiam ab homicidiis suis, neque a veneficiis suis, neque a fornicatione sua, neque a furtis suis.
  36287 Revelation	Rev	68	10	1	Et vidi alium angelum fortem descendentem de caelo amictum nube, et iris in capite ejus, et facies ejus erat ut sol, et pedes ejus tamquam columnae ignis :
  36288 Revelation	Rev	68	10	2	et habebat in manu sua libellum apertum : et posuit pedem suum dextrum super mare, sinistrum autem super terram :
  36289 Revelation	Rev	68	10	3	et clamavit voce magna, quemadmodum cum leo rugit. Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas.
  36290 Revelation	Rev	68	10	4	Et cum locuta fuissent septem tonitrua voces suas, ego scripturus eram : et audivi vocem de caelo dicentem mihi : Signa quae locuta sunt septem tonitrua : et noli ea scribere.
  36291 Revelation	Rev	68	10	5	Et angelus, quem vidi stantem super mare et super terram, levavit manum suam ad caelum :
  36292 Revelation	Rev	68	10	6	et juravit per viventem in saecula saeculorum, qui creavit caelum, et ea quae in eo sunt : et terram, et ea quae in ea sunt : et mare, et ea quae in eo sunt : Quia tempus non erit amplius :
  36293 Revelation	Rev	68	10	7	sed in diebus vocis septimi angeli, cum coeperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei sicut evangelizavit per servos suos prophetas.
  36294 Revelation	Rev	68	10	8	Et audivi vocem de caelo iterum loquentem mecum, et dicentem : Vade, et accipe librum apertum de manu angeli stantis super mare, et super terram.
  36295 Revelation	Rev	68	10	9	Et abii ad angelum, dicens ei, ut daret mihi librum. Et dixit mihi : Accipe librum, et devora illum : et faciet amaricari ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulce tamquam mel.
  36296 Revelation	Rev	68	10	10	Et accepi librum de manu angeli, et devoravi illum : et erat in ore meo tamquam mel dulce, et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus :
  36297 Revelation	Rev	68	10	11	et dixit mihi : Oportet te iterum prophetare gentibus, et populis, et linguis, et regibus multis.
  36298 Revelation	Rev	68	11	1	Et datus est mihi calamus similis virgae, et dictum est mihi : Surge, et metire templum Dei, et altare, et adorantes in eo :
  36299 Revelation	Rev	68	11	2	atrium autem, quod est foris templum, ejice foras, et ne metiaris illud : quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus quadraginta duobus :
  36300 Revelation	Rev	68	11	3	et dabo duobus testibus meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, amicti saccis.
  36301 Revelation	Rev	68	11	4	Hi sunt duae olivae et duo candelabra in conspectu Domini terrae stantes.
  36302 Revelation	Rev	68	11	5	Et si quis voluerit eos nocere, ignis exiet de ore eorum, et devorabit inimicos eorum : et si quis voluerit eos laedere, sic oportet eum occidi.
  36303 Revelation	Rev	68	11	6	Hi habent potestatem claudendi caelum, ne pluat diebus prophetiae ipsorum : et potestatem habent super aquas convertendi eas in sanguinem, et percutere terram omni plaga quotiescumque voluerint.
  36304 Revelation	Rev	68	11	7	Et cum finierint testimonium suum, bestia, quae ascendit de abysso, faciet adversum eos bellum, et vincet illos, et occidet eos.
  36305 Revelation	Rev	68	11	8	Et corpora eorum jacebunt in plateis civitatis magnae, quae vocatur spiritualiter Sodoma, et Aegyptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est.
  36306 Revelation	Rev	68	11	9	Et videbunt de tribubus, et populis, et linguis, et gentibus corpora eorum per tres dies et dimidium : et corpora eorum non sinent poni in monumentis :
  36307 Revelation	Rev	68	11	10	et inhabitantes terram gaudebunt super illos, et jucundabuntur : et munera mittent invicem, quoniam hi duo prophetae cruciaverunt eos, qui habitabant super terram.
  36308 Revelation	Rev	68	11	11	Et post dies tres et dimidium, spiritus vitae a Deo intravit in eos. Et steterunt super pedes suos, et timor magnus cecidit super eos qui viderunt eos.
  36309 Revelation	Rev	68	11	12	Et audierunt vocem magnam de caelo, dicentem eis : Ascendite huc. Et ascenderunt in caelum in nube : et viderunt illos inimici eorum.
  36310 Revelation	Rev	68	11	13	Et in illa hora factus est terraemotus magnus, et decima pars civitatis cecidit : et occisa sunt in terraemotu nomina hominum septem millia : et reliqui in timorem sunt missi, et dederunt gloriam Deo caeli.
  36311 Revelation	Rev	68	11	14	Vae secundum abiit : et ecce vae tertium veniet cito.
  36312 Revelation	Rev	68	11	15	Et septimus angelus tuba cecinit : et factae sunt voces magnae in caelo dicentes : Factum est regnum hujus mundi, Domini nostri et Christi ejus, et regnabit in saecula saeculorum. Amen.
  36313 Revelation	Rev	68	11	16	Et viginti quatuor seniores, qui in conspectu Dei sedent in sedibus suis, ceciderunt in facies suas, et adoraverunt Deum, dicentes :
  36314 Revelation	Rev	68	11	17	Gratias agimus tibi, Domine Deus omnipotens, qui es, et qui eras, et qui venturus es : quia accepisti virtutem tuam magnam, et regnasti.
  36315 Revelation	Rev	68	11	18	Et iratae sunt gentes, et advenit ira tua et tempus mortuorum judicari, et reddere mercedem servis tuis prophetis, et sanctis, et timentibus nomen tuum pusillis et magnis, et exterminandi eos qui corruperunt terram.
  36316 Revelation	Rev	68	11	19	Et apertum est templum Dei in caelo : et visa est arca testamenti ejus in templo ejus, et facta sunt fulgura, et voces, et terraemotus, et grando magna.
  36317 Revelation	Rev	68	12	1	Et signum magnum apparuit in caelo : mulier amicta sole, et luna sub pedibus ejus, et in capite ejus corona stellarum duodecim :
  36318 Revelation	Rev	68	12	2	et in utero habens, clamabat parturiens, et cruciabatur ut pariat.
  36319 Revelation	Rev	68	12	3	Et visum est aliud signum in caelo : et ecce draco magnus rufus habens capita septem, et cornua decem : et in capitibus ejus diademata septem,
  36320 Revelation	Rev	68	12	4	et cauda ejus trahebat tertiam partem stellarum caeli, et misit eas in terram : et draco stetit ante mulierem, quae erat paritura, ut cum peperisset, filium ejus devoraret.
  36321 Revelation	Rev	68	12	5	Et peperit filium masculum, qui recturus erat omnes gentes in virga ferrea : et raptus est filius ejus ad Deum, et ad thronum ejus,
  36322 Revelation	Rev	68	12	6	et mulier fugit in solitudinem ubi habebat locum paratum a Deo, ut ibi pascant eam diebus mille ducentis sexaginta.
  36323 Revelation	Rev	68	12	7	Et factum est praelium magnum in caelo : Michaël et angeli ejus praeliabantur cum dracone, et draco pugnabat, et angeli ejus :
  36324 Revelation	Rev	68	12	8	et non valuerunt, neque locus inventus est eorum amplius in caelo.
  36325 Revelation	Rev	68	12	9	Et projectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus, et Satanas, qui seducit universum orbem : et projectus est in terram, et angeli ejus cum illo missi sunt.
  36326 Revelation	Rev	68	12	10	Et audivi vocem magnam in caelo dicentem : Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi ejus : quia projectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte.
  36327 Revelation	Rev	68	12	11	Et ipsi vicerunt eum propter sanguinem Agni, et propter verbum testimonii sui, et non dilexerunt animas suas usque ad mortem.
  36328 Revelation	Rev	68	12	12	Propterea laetamini caeli, et qui habitatis in eis. Vae terrae, et mari, quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet.
  36329 Revelation	Rev	68	12	13	Et postquam vidit draco quod projectus esset in terram, persecutus est mulierem, quae peperit masculum :
  36330 Revelation	Rev	68	12	14	et datae sunt mulieri alae duae aquilae magnae ut volaret in desertum in locum suum, ubi alitur per tempus et tempora, et dimidium temporis a facie serpentis.
  36331 Revelation	Rev	68	12	15	Et misit serpens ex ore suo post mulierem, aquam tamquam flumen, ut eam faceret trahi a flumine.
  36332 Revelation	Rev	68	12	16	Et adjuvit terra mulierem, et aperuit terra os suum, et absorbuit flumen, quod misit draco de ore suo.
  36333 Revelation	Rev	68	12	17	Et iratus est draco in mulierem : et abiit facere praelium cum reliquis de semine ejus, qui custodiunt mandata Dei, et habent testimonium Jesu Christi.
  36334 Revelation	Rev	68	12	18	Et stetit supra arenam maris.
  36335 Revelation	Rev	68	13	1	Et vidi de mari bestiam ascendentem habentem capita septem, et cornua decem, et super cornua ejus decem diademata, et super capita ejus nomina blasphemiae.
  36336 Revelation	Rev	68	13	2	Et bestia, quam vidi, similis erat pardo, et pedes ejus sicut pedes ursi, et os ejus sicut os leonis. Et dedit illi draco virtutem suam, et potestatem magnam.
  36337 Revelation	Rev	68	13	3	Et vidi unum de capitibus suis quasi occisum in mortem : et plaga mortis ejus curata est. Et admirata est universa terra post bestiam.
  36338 Revelation	Rev	68	13	4	Et adoraverunt draconem, qui dedit potestatem bestiae : et adoraverunt bestiam, dicentes : Quis similis bestiae ? et quis poterit pugnare cum ea ?
  36339 Revelation	Rev	68	13	5	Et datum est ei os loquens magna et blasphemias : et data est ei potestas facere menses quadraginta duos.
  36340 Revelation	Rev	68	13	6	Et aperuit os suum in blasphemias ad Deum, blasphemare nomen ejus, et tabernaculum ejus, et eos qui in caelo habitant.
  36341 Revelation	Rev	68	13	7	Et est datum illi bellum facere cum sanctis, et vincere eos. Et data est illi potestas in omnem tribum, et populum, et linguam, et gentem,
  36342 Revelation	Rev	68	13	8	et adoraverunt eam omnes, qui inhabitant terram : quorum non sunt scripta nomina in libro vitae Agni, qui occisus est ab origine mundi.
  36343 Revelation	Rev	68	13	9	Si quis habet aurem, audiat.
  36344 Revelation	Rev	68	13	10	Qui in captivitatem duxerit, in captivitatem vadet : qui in gladio occiderit, oportet eum gladio occidi. Hic est patientia, et fides sanctorum.
  36345 Revelation	Rev	68	13	11	Et vidi aliam bestiam ascendentem de terra, et habebat cornua duo similia Agni, et loquebatur sicut draco.
  36346 Revelation	Rev	68	13	12	Et potestatem prioris bestiae omnem faciebat in conspectu ejus : et fecit terram, et habitantes in ea, adorare bestiam primam, cujus curata est plaga mortis.
  36347 Revelation	Rev	68	13	13	Et fecit signa magna, ut etiam ignem faceret de caelo descendere in terram in conspectu hominum.
  36348 Revelation	Rev	68	13	14	Et seduxit habitantes in terra propter signa, quae data sunt illi facere in conspectu bestiae, dicens habitantibus in terra, ut faciant imaginem bestiae, quae habet plagam gladii, et vixit.
  36349 Revelation	Rev	68	13	15	Et datum est illi ut daret spiritum imagini bestiae, et ut loquatur imago bestiae : et faciat ut quicumque non adoraverint imaginem bestiae, occidantur.
  36350 Revelation	Rev	68	13	16	Et faciet omnes pusillos, et magnos, et divites, et pauperes, et liberos, et servos habere caracterem in dextera manu sua, aut in frontibus suis :
  36351 Revelation	Rev	68	13	17	et nequis possit emere, aut vendere, nisi qui habet caracterem, aut nomen bestiae, aut numerum nominis ejus.
  36352 Revelation	Rev	68	13	18	Hic sapientia est. Qui habet intellectum, computet numerum bestiae. Numerus enim hominis est : et numerus ejus sexcenti sexaginta sex.
  36353 Revelation	Rev	68	14	1	Et vidi : et ecce Agnus stabat supra montem Sion, et cum eo centum quadraginta quatuor millia, habentes nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis.
  36354 Revelation	Rev	68	14	2	Et audivi vocem de caelo, tamquam vocem aquarum multarum, et tamquam vocem tonitrui magni : et vocem, quam audivi, sicut citharoedorum citharizantium in citharis suis.
  36355 Revelation	Rev	68	14	3	Et cantabant quasi canticum novum ante sedem, et ante quatuor animalia, et seniores : et nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quatuor millia, qui empti sunt de terra.
  36356 Revelation	Rev	68	14	4	Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati : virgines enim sunt. Hi sequuntur Agnum quocumque ierit. Hi empti sunt ex hominibus primitiae Deo, et Agno :
  36357 Revelation	Rev	68	14	5	et in ore eorum non est inventum mendacium : sine macula enim sunt ante thronum Dei.
  36358 Revelation	Rev	68	14	6	Et vidi alterum angelum volantem per medium caeli, habentem Evangelium aeternum, ut evangelizaret sedentibus super terram, et super omnem gentem, et tribum, et linguam, et populum :
  36359 Revelation	Rev	68	14	7	dicens magna voce : Timete Dominum, et date illi honorem, quia venit hora judicii ejus : et adorate eum, qui fecit caelum, et terram, mare, et fontes aquarum.
  36360 Revelation	Rev	68	14	8	Et alius angelus secutus est dicens : Cecidit, cecidit Babylon illa magna : quae a vino irae fornicationis suae potavit omnes gentes.
  36361 Revelation	Rev	68	14	9	Et tertius angelus secutus est illos, dicens voce magna : Si quis adoraverit bestiam, et imaginem ejus, et acceperit caracterem in fronte sua, aut in manu sua :
  36362 Revelation	Rev	68	14	10	et hic bibet de vino irae Dei, quod mistum est mero in calice irae ipsius, et cruciabitur igne, et sulphure in conspectu angelorum sanctorum, et ante conspectum Agni :
  36363 Revelation	Rev	68	14	11	et fumus tormentorum eorum ascendet in saecula saeculorum : nec habent requiem die ac nocte, qui adoraverunt bestiam, et imaginem ejus, et si quis acceperit caracterem nominis ejus.
  36364 Revelation	Rev	68	14	12	Hic patientia sanctorum est, qui custodiunt mandata Dei, et fidem Jesu.
  36365 Revelation	Rev	68	14	13	Et audivi vocem de caelo, dicentem mihi : Scribe : Beati mortui qui in Domino moriuntur. Amodo jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis : opera enim illorum sequuntur illos.
  36366 Revelation	Rev	68	14	14	Et vidi : et ecce nubem candidam, et super nubem sedentem similem Filio hominis, habentem in capite suo coronam auream, et in manu sua falcem acutam.
  36367 Revelation	Rev	68	14	15	Et alius angelus exivit de templo, clamans voce magna ad sedentem super nubem : Mitte falcem tuam, et mete, quia venit hora ut metatur, quoniam aruit messis terrae.
  36368 Revelation	Rev	68	14	16	Et misit qui sedebat super nubem, falcem suam in terram, et demessa est terra.
  36369 Revelation	Rev	68	14	17	Et alius angelus exivit de templo, quod est in caelo, habens et ipse falcem acutam.
  36370 Revelation	Rev	68	14	18	Et alius angelus exivit de altari, qui habebat potestatem supra ignem : et clamavit voce magna ad eum qui habebat falcem acutam, dicens : Mitte falcem tuam acutam, et vindemia botros vineae terrae : quoniam maturae sunt uvae ejus.
  36371 Revelation	Rev	68	14	19	Et misit angelus falcem suam acutam in terram, et vindemiavit vineam terrae, et misit in lacum irae Dei magnum :
  36372 Revelation	Rev	68	14	20	et calcatus est lacus extra civitatem, et exivit sanguis de lacu usque ad frenos equorum per stadia mille sexcenta.
  36373 Revelation	Rev	68	15	1	Et vidi aliud signum in caelo magnum et mirabile, angelos septem, habentes plagas septem novissimas : quoniam in illis consummata est ira Dei.
  36374 Revelation	Rev	68	15	2	Et vidi tamquam mare vitreum mistum igne, et eos, qui vicerunt bestiam, et imaginem ejus, et numerum nominis ejus, stantes super mare vitreum, habentes citharas Dei :
  36375 Revelation	Rev	68	15	3	et cantantes canticum Moysi servi Dei, et canticum Agni, dicentes : Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens : justae et verae sunt viae tuae, Rex saeculorum.
  36376 Revelation	Rev	68	15	4	Quis non timebit te, Domine, et magnificabit nomen tuum ? quia solus pius es : quoniam omnes gentes venient, et adorabunt in conspectu tuo, quoniam judicia tua manifesta sunt.
  36377 Revelation	Rev	68	15	5	Et post haec vidi : et ecce apertum est templum tabernaculi testimonii in caelo,
  36378 Revelation	Rev	68	15	6	et exierunt septem angeli habentes septem plagas de templo, vestiti lino mundo et candido, et praecincti circa pectora zonis aureis.
  36379 Revelation	Rev	68	15	7	Et unum de quatuor animalibus dedit septem angelis septem phialas aureas, plenas iracundiae Dei viventis in saecula saeculorum.
  36380 Revelation	Rev	68	15	8	Et impletum est templum fumo a majestate Dei, et de virtute ejus : et nemo poterat introire in templum, donec consummarentur septem plagae septem angelorum.
  36381 Revelation	Rev	68	16	1	Et audivi vocem magnam de templo, dicentem septem angelis : Ite, et effundite septem phialas irae Dei in terram.
  36382 Revelation	Rev	68	16	2	Et abiit primus, et effudit phialam suam in terram, et factum est vulnus saevum et pessimum in homines, qui habebant caracterem bestiae, et in eos qui adoraverunt imaginem ejus.
  36383 Revelation	Rev	68	16	3	Et secundus angelus effudit phialam suam in mare, et factus est sanguis tamquam mortui : et omnis anima vivens mortua est in mari.
  36384 Revelation	Rev	68	16	4	Et tertius effudit phialam suam super flumina, et super fontes aquarum, et factus est sanguis.
  36385 Revelation	Rev	68	16	5	Et audivi angelum aquarum dicentem : Justus es, Domine, qui es, et qui eras sanctus, qui haec judicasti :
  36386 Revelation	Rev	68	16	6	quia sanguinem sanctorum et prophetarum effuderunt, et sanguinem eis dedisti bibere : digni enim sunt.
  36387 Revelation	Rev	68	16	7	Et audivi alterum ab altari dicentem : Etiam Domine Deus omnipotens, vera et justa judicia tua.
  36388 Revelation	Rev	68	16	8	Et quartus angelus effudit phialam suam in solem, et datum est illi aestu affligere homines, et igni :
  36389 Revelation	Rev	68	16	9	et aestuaverunt homines aestu magno, et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas, neque egerunt poenitentiam ut darent illi gloriam.
  36390 Revelation	Rev	68	16	10	Et quintus angelus effudit phialam suam super sedem bestiae : et factum est regnum ejus tenebrosum, et commanducaverunt linguas suas prae dolore :
  36391 Revelation	Rev	68	16	11	et blasphemaverunt Deum caeli prae doloribus, et vulneribus suis, et non egerunt poenitentiam ex operibus suis.
  36392 Revelation	Rev	68	16	12	Et sextus angelus effudit phialam suam in flumen illud magnum Euphraten : et siccavit aquam ejus, ut praepararetur via regibus ab ortu solis.
  36393 Revelation	Rev	68	16	13	Et vidi de ore draconis, et de ore bestiae, et de ore pseudoprophetae spiritus tres immundos in modum ranarum.
  36394 Revelation	Rev	68	16	14	Sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa, et procedunt ad reges totius terrae congregare illos in praelium ad diem magnum omnipotentis Dei.
  36395 Revelation	Rev	68	16	15	Ecce venio sicut fur. Beatus qui vigilat, et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem ejus.
  36396 Revelation	Rev	68	16	16	Et congregabit illos in locum qui vocatur hebraice Armagedon.
  36397 Revelation	Rev	68	16	17	Et septimus angelus effudit phialam suam in aërem, et exivit vox magna de templo a throno, dicens : Factum est.
  36398 Revelation	Rev	68	16	18	Et facta sunt fulgura, et voces, et tonitrua, et terraemotus factus est magnus, qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram : talis terraemotus, sic magnus.
  36399 Revelation	Rev	68	16	19	Et facta est civitas magna in tres partes : et civitates gentium ceciderunt. Et Babylon magna venit in memoriam ante Deum, dare illi calicem vini indignationis irae ejus.
  36400 Revelation	Rev	68	16	20	Et omnis insula fugit, et montes non sunt inventi.
  36401 Revelation	Rev	68	16	21	Et grando magna sicut talentum descendit de caelo in homines : et blasphemaverunt Deum homines propter plagam grandinis : quoniam magna facta est vehementer.
  36402 Revelation	Rev	68	17	1	Et venit unus de septem angelis, qui habebant septem phialas, et locutus est mecum, dicens : Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnae, quae sedet super aquas multas,
  36403 Revelation	Rev	68	17	2	cum qua fornicati sunt reges terrae, et inebriati sunt qui inhabitant terram de vino prostitutionis ejus.
  36404 Revelation	Rev	68	17	3	Et abstulit me in spiritu in desertum. Et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam, plenam nominibus blasphemiae, habentem capita septem, et cornua decem.
  36405 Revelation	Rev	68	17	4	Et mulier erat circumdata purpura, et coccino, et inaurata auro, et lapide pretioso, et margaritis, habens poculum aureum in manu sua, plenum abominatione, et immunditia fornicationis ejus.
  36406 Revelation	Rev	68	17	5	Et in fronte ejus nomen scriptum : Mysterium : Babylon magna, mater fornicationum, et abominationum terrae.
  36407 Revelation	Rev	68	17	6	Et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum, et de sanguine martyrum Jesu. Et miratus sum cum vidissem illam admiratione magna.
  36408 Revelation	Rev	68	17	7	Et dixit mihi angelus : Quare miraris ? ego dicam tibi sacramentum mulieris, et bestiae, quae portat eam, quae habet capita septem, et cornua decem.
  36409 Revelation	Rev	68	17	8	Bestia, quam vidisti, fuit, et non est, et ascensura est de abysso, et in interitum ibit : et mirabuntur inhabitantes terram (quorum non sunt scripta nomina in libro vitae a constitutione mundi) videntes bestiam, quae erat, et non est.
  36410 Revelation	Rev	68	17	9	Et hic est sensus, qui habet sapientiam. Septem capita, septem montes sunt, super quos mulier sedet, et reges septem sunt.
  36411 Revelation	Rev	68	17	10	Quinque ceciderunt, unus est, et alius nondum venit : et cum venerit, oportet illum breve tempus manere.
  36412 Revelation	Rev	68	17	11	Et bestia, quae erat, et non est : et ipsa octava est : et de septem est, et in interitum vadit.
  36413 Revelation	Rev	68	17	12	Et decem cornua, quae vidisti, decem reges sunt : qui regnum nondum acceperunt, sed potestatem tamquam reges una hora accipient post bestiam.
  36414 Revelation	Rev	68	17	13	Hi unum consilium habent, et virtutem, et potestatem suam bestiae tradent.
  36415 Revelation	Rev	68	17	14	Hi cum Agno pugnabunt, et Agnus vincet illos : quoniam Dominus dominorum est, et Rex regum, et qui cum illo sunt, vocati, electi, et fideles.
  36416 Revelation	Rev	68	17	15	Et dixit mihi : Aquae, quas vidisti ubi meretrix sedet, populi sunt, et gentes, et linguae.
  36417 Revelation	Rev	68	17	16	Et decem cornua, quae vidisti in bestia : hi odient fornicariam, et desolatam facient illam, et nudam, et carnes ejus manducabunt, et ipsam igni concremabunt.
  36418 Revelation	Rev	68	17	17	Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod placitum est illi : ut dent regnum suum bestiae donec consummentur verba Dei.
  36419 Revelation	Rev	68	17	18	Et mulier, quam vidisti, est civitas magna, quae habet regnum super reges terrae.
  36420 Revelation	Rev	68	18	1	Et post haec vidi alium angelum descendentem de caelo, habentem potestatem magnam : et terra illuminata est a gloria ejus.
  36421 Revelation	Rev	68	18	2	Et exclamavit in fortitudine, dicens : Cecidit, cecidit Babylon magna : et facta est habitatio daemoniorum, et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis volucris immundae, et odibilis :
  36422 Revelation	Rev	68	18	3	quia de vino irae fornicationis ejus biberunt omnes gentes : et reges terrae cum illa fornicati sunt : et mercatores terrae de virtute deliciarum ejus divites facti sunt.
  36423 Revelation	Rev	68	18	4	Et audivi aliam vocem de caelo, dicentem : Exite de illa populus meus : ut ne participes sitis delictorum ejus, et de plagis ejus non accipiatis.
  36424 Revelation	Rev	68	18	5	Quoniam pervenerunt peccata ejus usque ad caelum, et recordatus est Dominus iniquitatum ejus.
  36425 Revelation	Rev	68	18	6	Reddite illi sicut et ipsa reddidit vobis : et duplicate duplicia secundum opera ejus : in poculo, quo miscuit, miscete illi duplum.
  36426 Revelation	Rev	68	18	7	Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum : quia in corde suo dicit : Sedeo regina : et vidua non sum, et luctum non videbo.
  36427 Revelation	Rev	68	18	8	Ideo in una die venient plagae ejus, mors, et luctus, et fames, et igne comburetur : quia fortis est Deus, qui judicabit illam.
  36428 Revelation	Rev	68	18	9	Et flebunt, et plangent se super illam reges terrae, qui cum illa fornicati sunt, et in deliciis vixerunt, cum viderint fumum incendii ejus :
  36429 Revelation	Rev	68	18	10	longe stantes propter timorem tormentorum ejus, dicentes : Vae, vae civitas illa magna Babylon, civitas illa fortis : quoniam una hora venit judicium tuum.
  36430 Revelation	Rev	68	18	11	Et negotiatores terrae flebunt, et lugebunt super illam : quoniam merces eorum nemo emet amplius :
  36431 Revelation	Rev	68	18	12	merces auri, et argenti, et lapidis pretiosi, et margaritae, et byssi, et purpurae, et serici, et cocci (et omne lignum thyinum, et omnia vasa eboris, et omnia vasa de lapide pretioso, et aeramento, et ferro, et marmore,
  36432 Revelation	Rev	68	18	13	et cinnamomum) et odoramentorum, et unguenti, et thuris, et vini, et olei, et similae, et tritici, et jumentorum, et ovium, et equorum, et rhedarum, et mancipiorum, et animarum hominum.
  36433 Revelation	Rev	68	18	14	Et poma desiderii animae tuae discesserunt a te, et omnia pinguia et praeclara perierunt a te, et amplius illa jam non invenient.
  36434 Revelation	Rev	68	18	15	Mercatores horum, qui divites facti sunt, ab ea longe stabunt propter timorem tormentorum ejus, flentes, ac lugentes,
  36435 Revelation	Rev	68	18	16	et dicentes : Vae, vae civitas illa magna, quae amicta erat bysso, et purpura, et cocco, et deaurata erat auro, et lapide pretioso, et margaritis :
  36436 Revelation	Rev	68	18	17	quoniam una hora destitutae sunt tantae divitiae, et omnis gubernator, et omnis qui in lacum navigat, et nautae, et qui in mari operantur, longe steterunt,
  36437 Revelation	Rev	68	18	18	et clamaverunt videntes locum incendii ejus, dicentes : Quae similis civitati huic magnae ?
  36438 Revelation	Rev	68	18	19	et miserunt pulverem super capita sua, et clamaverunt flentes, et lugentes, dicentes : Vae, vae civitas illa magna, in qua divites facti sunt omnes, qui habebant naves in mari de pretiis ejus : quoniam una hora desolata est.
  36439 Revelation	Rev	68	18	20	Exsulta super eam caelum, et sancti apostoli, et prophetae : quoniam judicavit Deus judicium vestrum de illa.
  36440 Revelation	Rev	68	18	21	Et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum, et misit in mare, dicens : Hoc impetu mittetur Babylon civitas illa magna, et ultra jam non invenietur.
  36441 Revelation	Rev	68	18	22	Et vox citharoedorum, et musicorum, et tibia canentium, et tuba non audietur in te amplius : et omnis artifex omnis artis non invenietur in te amplius : et vox molae non audietur in te amplius :
  36442 Revelation	Rev	68	18	23	et lux lucernae non lucebit in te amplius : et vox sponsi et sponsae non audietur adhuc in te : quia mercatores tui erant principes terrae, quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes.
  36443 Revelation	Rev	68	18	24	Et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est : et omnium qui interfecti sunt in terra.
  36444 Revelation	Rev	68	19	1	Post haec audivi quasi vocem turbarum multarum in caelo dicentium : Alleluja : salus, et gloria, et virtus Deo nostro est :
  36445 Revelation	Rev	68	19	2	quia vera et justa judicia sunt ejus, qui judicavit de meretrice magna, quae corrupit terram in prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus ejus.
  36446 Revelation	Rev	68	19	3	Et iterum dixerunt : Alleluja. Et fumus ejus ascendit in saecula saeculorum.
  36447 Revelation	Rev	68	19	4	Et ceciderunt seniores viginti quatuor, et quatuor animalia, et adoraverunt Deum sedentem super thronum, dicentes : Amen : alleluja.
  36448 Revelation	Rev	68	19	5	Et vox de throno exivit, dicens : Laudem dicite Deo nostro omnes servi ejus : et qui timetis eum pusilli et magni.
  36449 Revelation	Rev	68	19	6	Et audivi quasi vocem turbae magnae, et sicut vocem aquarum multarum, et sicut vocem tonitruorum magnorum, dicentium : Alleluja : quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens.
  36450 Revelation	Rev	68	19	7	Gaudeamus, et exsultemus : et demus gloriam ei : quia venerunt nuptiae Agni, et uxor ejus praeparavit se.
  36451 Revelation	Rev	68	19	8	Et datum est illi ut cooperiat se byssino splendenti et candido. Byssinum enim justificationes sunt sanctorum.
  36452 Revelation	Rev	68	19	9	Et dixit mihi : Scribe : Beati qui ad coenam nuptiarum Agni vocati sunt ; et dixit mihi : Haec verba Dei vera sunt.
  36453 Revelation	Rev	68	19	10	Et cecidi ante pedes ejus, ut adorarem eum. Et dicit mihi : Vide ne feceris : conservus tuus sum, et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu. Deum adora. Testimonium enim Jesu est spiritus prophetiae.
  36454 Revelation	Rev	68	19	11	Et vidi caelum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis, et Verax, et cum justitia judicat et pugnat.
  36455 Revelation	Rev	68	19	12	Oculi autem ejus sicut flamma ignis, et in capite ejus diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse.
  36456 Revelation	Rev	68	19	13	Et vestitus erat veste aspersa sanguine : et vocatur nomen ejus : Verbum Dei.
  36457 Revelation	Rev	68	19	14	Et exercitus qui sunt in caelo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo et mundo.
  36458 Revelation	Rev	68	19	15	Et de ore ejus procedit gladius ex utraque parte acutus, ut in ipso percutiat gentes. Et ipse reget eas in virga ferrea : et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis.
  36459 Revelation	Rev	68	19	16	Et habet in vestimento et in femore suo scriptum : Rex regum et Dominus dominantium.
  36460 Revelation	Rev	68	19	17	Et vidi unum angelum stantem in sole, et clamavit voce magna, dicens omnibus avibus, quae volabant per medium caeli : Venite, et congregamini ad coenam magnam Dei :
  36461 Revelation	Rev	68	19	18	ut manducetis carnes regum, et carnes tribunorum, et carnes fortium, et carnes equorum, et sedentium in ipsis, et carnes omnium liberorum, et servorum, et pusillorum et magnorum.
  36462 Revelation	Rev	68	19	19	Et vidi bestiam, et reges terrae, et exercitus eorum congregatos ad faciendum praelium cum illo, qui sedebat in equo, et cum exercitu ejus.
  36463 Revelation	Rev	68	19	20	Et apprehensa est bestia, et cum ea pseudopropheta : qui fecit signa coram ipso, quibus seduxit eos, qui acceperunt caracterem bestiae, et qui adoraverunt imaginem ejus. Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure :
  36464 Revelation	Rev	68	19	21	et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, qui procedit de ore ipsius : et omnes aves saturatae sunt carnibus eorum.
  36465 Revelation	Rev	68	20	1	Et vidi angelum descendentem de caelo, habentem clavem abyssi, et catenam magnam in manu sua.
  36466 Revelation	Rev	68	20	2	Et apprehendit draconem, serpentem antiquum, qui est diabolus, et Satanas, et ligavit eum per annos mille :
  36467 Revelation	Rev	68	20	3	et misit eum in abyssum, et clausit, et signavit super illum ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni : et post haec oportet illum solvi modico tempore.
  36468 Revelation	Rev	68	20	4	Et vidi sedes, et sederunt super eas, et judicium datum est illis : et animas decollatorum propter testimonium Jesu, et propter verbum Dei, et qui non adoraverunt bestiam, neque imaginem ejus, nec acceperunt caracterem ejus in frontibus, aut in manibus suis, et vixerunt, et regnaverunt cum Christo mille annis.
  36469 Revelation	Rev	68	20	5	Ceteri mortuorum non vixerunt, donec consummentur mille anni. Haec est resurrectio prima.
  36470 Revelation	Rev	68	20	6	Beatus, et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima : in his secunda mors non habet potestatem : sed erunt sacerdotes Dei et Christi, et regnabunt cum illo mille annis.
  36471 Revelation	Rev	68	20	7	Et cum consummati fuerint mille anni, solvetur Satanas de carcere suo, et exibit, et seducet gentes, quae sunt super quatuor angulos terrae, Gog, et Magog, et congregabit eos in praelium, quorum numerus est sicut arena maris.
  36472 Revelation	Rev	68	20	8	Et ascenderunt super latitudinem terrae, et circuierunt castra sanctorum, et civitatem dilectam.
  36473 Revelation	Rev	68	20	9	Et descendit ignis a Deo de caelo, et devoravit eos : et diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis, et sulphuris, ubi et bestia
  36474 Revelation	Rev	68	20	10	et pseudopropheta cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum.
  36475 Revelation	Rev	68	20	11	Et vidi thronum magnum candidum, et sedentem super eum, a cujus conspectu fugit terra, et caelum, et locus non est inventus eis.
  36476 Revelation	Rev	68	20	12	Et vidi mortuos, magnos et pusillos, stantes in conspectu throni, et libri aperti sunt : et alius liber apertus est, qui est vitae : et judicati sunt mortui ex his, quae scripta erant in libris, secundum opera ipsorum :
  36477 Revelation	Rev	68	20	13	et dedit mare mortuos, qui in eo erant : et mors et infernus dederunt mortuos suos, qui in ipsis erant : et judicatum est de singulis secundum opera ipsorum.
  36478 Revelation	Rev	68	20	14	Et infernus et mors missi sunt in stagnum ignis. Haec est mors secunda.
  36479 Revelation	Rev	68	20	15	Et qui non inventus est in libro vitae scriptus, missus est in stagnum ignis.
  36480 Revelation	Rev	68	21	1	Et vidi caelum novum et terram novam. Primum enim caelum, et prima terra abiit, et mare jam non est.
  36481 Revelation	Rev	68	21	2	Et ego Joannes vidi sanctam civitatem Jerusalem novam descendentem de caelo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo.
  36482 Revelation	Rev	68	21	3	Et audivi vocem magnam de throno dicentem : Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Et ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus :
  36483 Revelation	Rev	68	21	4	et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum : et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt.
  36484 Revelation	Rev	68	21	5	Et dixit qui sedebat in throno : Ecce nova facio omnia. Et dixit mihi : Scribe, quia haec verba fidelissima sunt, et vera.
  36485 Revelation	Rev	68	21	6	Et dixit mihi : Factum est : ego sum alpha et omega, initium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquae vitae, gratis.
  36486 Revelation	Rev	68	21	7	Qui vicerit, possidebit haec : et ero illi Deus, et ille erit mihi filius.
  36487 Revelation	Rev	68	21	8	Timidis autem, et incredulis, et execratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idolatris, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure : quod est mors secunda.
  36488 Revelation	Rev	68	21	9	Et venit unus de septem angelis habentibus phialas plenas septem plagis novissimis, et locutus est mecum, dicens : Veni, et ostendam tibi sponsam, uxorem Agni.
  36489 Revelation	Rev	68	21	10	Et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum, et ostendit mihi civitatem sanctam Jerusalem descendentem de caelo a Deo,
  36490 Revelation	Rev	68	21	11	habentem claritatem Dei : et lumen ejus simile lapidi pretioso tamquam lapidi jaspidis, sicut crystallum.
  36491 Revelation	Rev	68	21	12	Et habebat murum magnum, et altum, habentem portas duodecim : et in portis angelos duodecim, et nomina inscripta, quae sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israël :
  36492 Revelation	Rev	68	21	13	ab oriente portae tres, et ab aquilone portae tres, et ab austro portae tres, et ab occasu portae tres.
  36493 Revelation	Rev	68	21	14	Et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum Agni.
  36494 Revelation	Rev	68	21	15	Et qui loquebatur mecum, habebat mensuram arundineam auream, ut metiretur civitatem, et portas ejus, et murum.
  36495 Revelation	Rev	68	21	16	Et civitas in quadro posita est, et longitudo ejus tanta est quanta et latitudo : et mensus est civitatem de arundine aurea per stadia duodecim millia : et longitudo, et altitudo, et latitudo ejus aequalia sunt.
  36496 Revelation	Rev	68	21	17	Et mensus est murum ejus centum quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis, quae est angeli.
  36497 Revelation	Rev	68	21	18	Et erat structura muri ejus ex lapide jaspide : ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro mundo.
  36498 Revelation	Rev	68	21	19	Et fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata. Fundamentum primum, jaspis : secundum, sapphirus : tertium, calcedonius : quartum, smaragdus :
  36499 Revelation	Rev	68	21	20	quintum, sardonyx : sextum, sardius : septimum, chrysolithus : octavum, beryllus : nonum, topazius : decimum, chrysoprasus : undecimum, hyacinthus : duodecimum, amethystus.
  36500 Revelation	Rev	68	21	21	Et duodecim portae, duodecim margaritae sunt, per singulas : et singulae portae erant ex singulis margaritis : et platea civitatis aurum mundum, tamquam vitrum perlucidum.
  36501 Revelation	Rev	68	21	22	Et templum non vidi in ea : Dominus enim Deus omnipotens templum illius est, et Agnus.
  36502 Revelation	Rev	68	21	23	Et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea, nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna ejus est Agnus.
  36503 Revelation	Rev	68	21	24	Et ambulabunt gentes in lumine ejus : et reges terrae afferent gloriam suam et honorem in illam.
  36504 Revelation	Rev	68	21	25	Et portae ejus non claudentur per diem : nox enim non erit illic.
  36505 Revelation	Rev	68	21	26	Et afferent gloriam et honorem gentium in illam.
  36506 Revelation	Rev	68	21	27	Non intrabit in eam aliquod coinquinatum, aut abominationem faciens et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitae Agni.
  36507 Revelation	Rev	68	22	1	Et ostendit mihi fluvium aquae vitae, splendidum tamquam crystallum, procedentem de sede Dei et Agni.
  36508 Revelation	Rev	68	22	2	In medio plateae ejus, et ex utraque parte fluminis, lignum vitae, afferens fructus duodecim per menses singulos, reddens fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium.
  36509 Revelation	Rev	68	22	3	Et omne maledictum non erit amplius : sed sedes Dei et Agni in illa erunt, et servi ejus servient illi.
  36510 Revelation	Rev	68	22	4	Et videbunt faciem ejus : et nomen ejus in frontibus eorum.
  36511 Revelation	Rev	68	22	5	Et nox ultra non erit : et non egebunt lumine lucernae, neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in saecula saeculorum.
  36512 Revelation	Rev	68	22	6	Et dixit mihi : Haec verba fidelissima sunt, et vera. Et Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis quae oportet fieri cito.
  36513 Revelation	Rev	68	22	7	Et ecce venio velociter. Beatus, qui custodit verba prophetiae libri hujus.
  36514 Revelation	Rev	68	22	8	Et ego Joannes, qui audivi, et vidi haec. Et postquam audissem, et vidissem, cecidi ut adorarem ante pedes angeli, qui mihi haec ostendebat :
  36515 Revelation	Rev	68	22	9	et dixit mihi : Vide ne feceris : conservus enim tuus sum, et fratrum tuorum prophetarum, et eorum qui servant verba prophetiae libri hujus : Deum adora.
  36516 Revelation	Rev	68	22	10	Et dicit mihi : Ne signaveris verba prophetiae libri hujus : tempus enim prope est.
  36517 Revelation	Rev	68	22	11	Qui nocet, noceat adhuc : et qui in sordibus est, sordescat adhuc : et qui justus est, justificetur adhuc : et sanctus, sanctificetur adhuc.
  36518 Revelation	Rev	68	22	12	Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua.
  36519 Revelation	Rev	68	22	13	Ego sum alpha et omega, primus et novissimus, principium et finis.
  36520 Revelation	Rev	68	22	14	Beati, qui lavant stolas suas in sanguine Agni : ut sit potestas eorum in ligno vitae, et per portas intrent in civitatem.
  36521 Revelation	Rev	68	22	15	Foris canes, et venefici, et impudici, et homicidae, et idolis servientes, et omnis qui amat et facit mendacium.
  36522 Revelation	Rev	68	22	16	Ego Jesus misi angelum meum testificari vobis haec in ecclesiis. Ego sum radix, et genus David, stella splendida et matutina.
  36523 Revelation	Rev	68	22	17	Et spiritus, et sponsa dicunt : Veni. Et qui audit, dicat : Veni. Et qui sitit, veniat : et qui vult, accipiat aquam vitae, gratis.
  36524 Revelation	Rev	68	22	18	Contestor enim omni audienti verba prophetiae libri hujus : si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto.
  36525 Revelation	Rev	68	22	19	Et si quis diminuerit de verbis libri prophetiae hujus, auferet Deus partem ejus de libro vitae, et de civitate sancta, et de his quae scripta sunt in libro isto :
  36526 Revelation	Rev	68	22	20	dicit qui testimonium perhibet istorum. Etiam venio cito : amen. Veni, Domine Jesu.
  36527 Revelation	Rev	68	22	21	Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.